Jump to content

Sermones (Aurelius Augustinus)/11

Checked
E Wikisource

SERMO 11

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI

DE SANCTO ELIA ET DE PATIENTIA IOB

Hoc tempus bene operandi.

1. Dominus Deus noster, nolens aliquem nostrum perire 1, excolens Ecclesiam suam velut agrum suum 2, quaerens fructum de arboribus suis antequam tempus securis adveniat 3, cui necesse erit infructuosas arbores amputare 4 non cessat admonere nos ut cum tempus est et cum Dei adiutorio in nostra potestate consistit bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno Dei: Frange esurienti panem 5, quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est: "Vesti nudum" 6, ubi omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est: "Suscipe peregrinum" 7, ubi omnes in patria sua vivent, nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet: "Visita aegrum" 8, ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet: "Sepeli mortuum" 9, ubi mors moritur. Ista omnia pietatis officia in vita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. In isto autem tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit, ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula 10. Id est, ut cum servi Dei pii, dum iugiter Deo vacant, aliquotiens indigent, illi qui habent mundi divitias, elemosinam largiuntur. Quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere merebuntur in vita aeterna.


Mandat Deus miris modis.

2. Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audivimus 11. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam? Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes 12? Ostendit ergo Deus, quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos. Et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum egere. Egestas animae sanctae in abundantiam versa est animae religiosae. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi quod lagunculae dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat. Quod illi reliquum erat, finitum fuerat et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna, et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiae. Et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit. Narrat illa dispositionem suam morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus dixerat Eliae: Vade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandavi viduae, ut pascat te 13? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure sed in corde. Numquid legimus quia missus est aliquis Propheta ad illam mulierem, et dictum est ei: "Ecce - dicit Dominus - venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi; inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis"? Hoc ei dictum esse non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus et praenuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui cogitatione loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae, viduae mulieri. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi ut roderet radicem cucurbitae 14. Quid est: "Mandavit", nisi: "Cor praeparavit"? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi prius fac 15 de egestate tua, non deficient divitiae tuae. Patrimonium enim viduae, modicum erat farinae et modicum olei. Hoc modicum non defecit. Quis habet talem villam? Libenter vidua servum Dei esurientem pascebat, quia patrimonium eius in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Si hic talia accipit, qualia in fine sperabit?


Farina nostra Deus erit, qui non deficiet in aeternum.

3. Ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminavimus speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus, secundum illud quod scriptum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos 16. Illud enim pro signo factum est, non pro dono. Nam vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit. Non est magnum quod seminavit, quia non magnam segetem messuit. Temporale est quod accepit, non deficientem farinam nec diminutum oleum quo usque daret Deus pluviam super terram ac si tunc magis coepit egere, quando dignatus est Deus pluere. Tunc enim laboratura erat, expectatura agri fructus, collectura. Quando autem non pluebat, victus eius de facili veniebat. Signum hoc quod Deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae vitae, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit. Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum. Talem mercedem speremus, quando bona facimus, ne forte aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, et dicat: "Pascam aliquem servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, aut in cupa mea semper vinum inveniam". Noli hoc hic quaerere. Semina securus, messis tua serius veniet, tardius veniet, sed cum venerit, finem non habebit.