Jump to content

Sermones (Aurelius Augustinus)/2

Checked
E Wikisource

SERMO 2 DE ABRAHAM UBI TEMPTATUR A DEO

Abrahae pietas ac fides.

1. Notissima pietas patris nostri Abrahae reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem 1. Et est quiddam ita mirabile, ut nullum cor arbitrandum sit tam obliviosum, ut inde aliquando elabi possit. Verumtamen nescio quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. Magna fides, magna pietas, non solum in Deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse credidit pater, quidquid de illo iusserat qui creavit. Pater enim filii sui esse poterat Abraham secundum operationem carnis, non autem creator et conditor secundum operationem maiestatis. Equidem, sicut dicit Apostolus, non secundum carnem natus est Isaac Abrahae, sed ex promissione 2. Non quia eum carne non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat. Et nisi adesset promittens Deus, nihil iam senex de visceribus aniculae coniugis sperare audebat posteritatis. Sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum. Eius dextera eligitur ad sacrificium ut moreretur; cuius cor electum est ad fidem, ut nasceretur. Non trepidavit Abraham credere, quando promittebatur. Non trepidavit offerre, quando exigebatur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Hoc dico. Non sibi dixit Abraham: "Deus mihi locutus est. Quando promisit filium, credidi quod mihi daturus esset Deus posteritatem. Et qualem posteritatem? Ut diceret mihi: In Isaac vocabitur tibi semen 3. Et ne forte sic vocaretur mihi semen in Isaac, ut ante me meus filius moreretur: In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes 4. Ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam!". Non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis: "Occide mihi filium tuum". Sed erat in corde eius semper fides inconcussa et nullo modo deficiens. Cogitavit enim Abraham, Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. Amplius enim est quod iam fecerat Deus, cum qui non erat post tantam desperationem videbat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile. Adiecit itaque animum ad fidem. Non credidit aliquid impossibile esse Creatori. Qui, quemadmodum crediderat suscepit filium, credidit postea iubenti Deo. Iam in suscepto filio probaverat Deum. Credidit filium suscepturus, credidit occisurus. Ubique fidelis, nusquam crudelis. Omnino perduxit filium ad locum victimae. Armavit etiam dexteram cultro. Attendis quis feriat, et quem feriat. Attende quis iubeat. Pius ergo Abraham obtemperando. Quid Deus iubendo? Ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui iubebat. Sed si placet qui obtemperabat, quomodo displicet qui iubebat? Quia si Abraham bene fecit obtemperando, multo melius, et longe melius incomparabili modo Deus iubendo.

Displicet Manichaeis temptans Abraham Deus. 2. Fortasse sacramentum quaeratur. Non enim frustra hoc Deus iuberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intellegentium corda commovit. Temptavit, inquit, Deus Abraham 5. Sic ergo ignarus est Deus rerum, sic nescius cordis humani, ut temptando hominem inveniat? Absit. Sed ut ipse homo se inveniat. Primo itaque, fratres, propter illos qui adversantur Legi veteri, Scripturae sanctae; quia nonnulli non intellegentes citius volunt exagitare quod non intellegunt, quam quaerere ut intellegant; et non sunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores; propter hos ergo qui Evangelium volunt accipere et Legem veterem respuere, putantes in via Dei posse se esse, et recte uno pede ambulare, quoniam non sunt scribae eruditi in regno Dei, qui proferunt de thesauro suo nova et vetera 6, propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut et si hic non sunt, habeant qui adsunt quid talibus respondeant, breviter solvenda est ista quaestio. Dicimus talibus, Evangelium accipitis, Legem non accipitis; nos autem dicimus, eumdem esse Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit, quos ut converterentur Lege terruerat. Imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem. Lex quam dedit imperator non noverat nisi punire peccantes. Restabat ergo, ut ad solvenda delicta eorum ipse cum indulgentia veniret, qui legem praemiserat. Sed quid dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium, Legem vero respuere? Quare respuit? "Quia scriptum est, inquit, Temptavit Deus Abraham. Ego Deum colam qui temptat?". Christum cole, quem habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intellegendam Legem. Sed quia non transierunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt. Non enim colunt Christum, qualis praedicatur ex Evangelio, sed qualem sibi ipsi finxerunt. Propterea super velamen stultitiae suae naturalis, addunt alterum velamen perversae opinionis. Et quando per duplex velamen poterit videri quod lucet in Evangelio? Displicet tibi temptans Deus, displiceat tibi temptans Christus. Sed cum placuerit tibi temptans Christus, placeat tibi temptans Deus. Et Christus enim Filius Dei Deus, et cum Patre Christus unus Deus. Ubi igitur legimus temptantem Christum? Evangelium loquitur. Ait: Inquit Philippo: Habetis panes. Date illis manducare 7. Et sequitur Evangelista: Hoc autem dicebat, temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus 8. Refer nunc animum ad Deum temptantem Abraham. Hoc enim dicebat et Deus, temptans Abraham; ipse enim sciebat quid esset facturus. Agnoscitur temptator Christus, agnoscitur temptator Deus, corrigatur temptator haereticus. Non enim sic temptat haereticus, quomodo temptat Deus. Deus enim temptat ut aperiat homini, haereticus temptat ut Deum sibi claudat.

Deus temptat ut doceat.

3. Ergo noverit Caritas vestra, temptationem Dei non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat, sed ut illo temptante, id est, interrogante, quod est in homine occultum prodatur. Non enim sibi homo ita notus est ut Creatori, nec sic aeger sibi notus est ut medico. Aegrotat homo. Ipse patitur, medicus non patitur, et ab illo qui non patitur exspectat audire quod patitur. Ideo in psalmo clamat homo: Ab occultis meis munda me Domine 9. Quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt. Et non procedunt, neque aperiuntur, neque inveniuntur, nisi temptationibus. Si Deus cessat temptare, magister cessat docere. Sed Deus temptat ut doceat; diabolus temptat ut decipiat. Cui tamen nisi ille qui temptatur dederit locum, inanis et irridenda repellitur. Ideo Apostolus, Neque detis, ait, locum diabolo 10. Dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis. Non enim vident diabolum homines cum quo pugnant, sed facile habent remedium. Seipsos interius vincant, et de illo foris triumphant. Quare hoc dicimus? Quia nescit se homo, nisi in temptatione discat se. Cum autem didicerit se, non se neglegat. Si enim se neglegebat latentem, non se neglegat notum.

Gratis amandus est Deus.

4. Quid ergo dicemus, fratres? Et si sciebat se Abraham nos non noveramus Abraham. Aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi, ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus vel quid a Domino deprecaremur, vel quid in homine imitaremur. Quid ergo nos docet Abraham? Ut breviter dicam: ut Deo non praeponamus quod dat Deus. Interim ad litteram rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc mysterio, quo iussus est Abraham occidere unicum suum. Ergo nec illud quod tibi pro magno praestat Deus, praeponas illi qui praestitit. Et cum tibi voluerit subtrahere, non tibi vilescat, quia gratis amandus est Deus. Quod enim dulcius a Deo praemium, quam ipse Deus?

5. Ergo implet Abraham devotionis obedientiam. Audit a Deo: Nunc cognovi quoniam tu times Deum 11. Quod ita intellegitur, quod Abraham fecerit Deus ut sibi innotesceret. Sicut quando loquitur propheta (christianis loquor vel proficientibus in schola Dei; non sunt rudia nec nova quae dico, sed vestrae Sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissima) quando propheta loquitur, quid dicimus? "Dixit Deus". Bene dicimus. Dicimus etiam: "Dixit propheta". Et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate invenimus. Et Apostoli sic intellexerunt Prophetas, ut dicerent: Dixit Deus 12. Et alio loco: Dixit Isaias 13. Utrumque verum est, quia utrumque invenimus in Scripturis. Solvat mihi christianus quaestionem quam modo proposui, et solvet sibi quam paulo ante proposui. Quomodo? Quia quod dicit homo de dono Dei, Deus dicit, secundum illud: Non enim vos estis qui loquimini 14, et cetera; et iterum: Ecce ego Paulus loquor vobis 15; et iterum: Christus qui in me loquitur 16. Ergo istam regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum videbatur, et rectum erit.

Divinarum Scripturarum magna sacramenta.

6. Illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ipse pascat, qui esurivit propter nos, qui pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate 17 nos ditaremur. Opportune ad eum paulo ante cantavimus: Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno 18. Si omnia, omnes. Si omnes, et nos. Non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus, quia omnes ab eo exspectamus. Tempus est, det, sed faciamus quod dixit ut det, id est, exspectemus ab eo. Ipsum corde intueamur. Quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et aures ad illum. Patente aure cordis audite magnum sacramentum. Omnia quidem sacramenta divinarum Scripturarum utique magna atque divina sunt. Sunt tamen insigniora magisque praecipua, quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae ceteris aedificant lapsos, satiant esurientes, qui non ita satientur ut fastidiant, sed sit satietas sine fastidio, pellens inopiam non assumens contemptum. Quem non moveat iussus immolari unicus filius ei, a quo promissus est? Et maxime res ita gesta ut audivimus intentos animos facit ad quaerendum exponi sacramentum.

Quidquid scriptum est de Abraham et factum est et prophetia.

7. Ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare 19. Abraham pater noster homo erat illis temporibus fidelis, credens Deo, iustificatus ex fide, sicut Scriptura dicit, et vetus et nova 20. Suscepit filium de Sara uxore, iam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem. Quid autem de Deo non sperandum, cui difficile nihil est? Qui sic facit magna, quomodo parva; sic suscitat mortuos, quomodo creat vivos. Si pictor eadem arte facit murem, qua elephantem (diversa opera, sed ars una) quanto magis Deus qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt 21? Quid difficile facit qui verbo facit? Qua facilitate creavit Angelos ultra caelos, ea facilitate luminaria in caelis, ea facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra, ea facilitate magna qua parva. Cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? Tales ergo illos viros vel illos homines habebat Deus, et illo tempore tales fecerat praecones Filio venturo, ut non solum in his quae dicebant, sed etiam in his quae faciebant, vel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inveniatur. Quidquid scriptum est de Abraham et factum est, et prophetia est, sicut ait Apostolus quodam loco: Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera: quae sunt in allegoria 22. Haec ergo sunt duo Testamenta 23.

Factum et signum etiam in Isaac sacrificio.

8. Iam ergo non imprudenter dicimus, quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid significavit. Sicut et immolare filium iussus obtemperat Deo, perducit ad locum, pervenit triduo, dimittit duos servos suos cum iumento, pergit ipse quo Deus praeceperat; levat lignum in altare, levat filium super lignum. Antequam veniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo levandus est. Deinde cum iam pene feriretur, sonat vox ut parcatur. Et non tamen sine sacrificio et sine sanguine fuso receditur. Apparet aries in vepre inhaerens cornibus. Immolatur, peragitur sacrificium 24. Peracto sacrificio dicitur ad Abraham: Facio semen tuum, sicut stellas caeli et arenam maris. Et obtinebit semen tuum civitates adversariorum. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod exaudisti vocem meam 25. Vide ergo quando factum est, et quando fit commemoratio facti ipsius. Quando dicit ille aries: Foderunt manus meas et pedes meos 26 et cetera. Quando peractum est illud in psalmo sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium 27. Si commemorabuntur dictum est, praesignatum est aliquando quod fieri iam videmus.

Fides per dilectionem operatur.

9. Videamus ergo quomodo impletum sit, et unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 28. Felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes crediderunt quod credidit ille qui audivit. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 29. Quod credidit Deo, intus in corde, in sola fide est. Quod autem immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armavit, quod iam feriret nisi voce teneretur, magna fides est utique, et magnum opus. Et ipsum opus laudavit Deus, cum diceret: Quoniam exaudisti vocem meam 30. Quare ergo apostolus Paulus ait: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus Legis 31; et alio loco dicit: Et fides quae per dilectionem operatur 32. Quomodo fides per dilectionem operatur, et quomodo iustificatur homo per fidem sine operibus Legis? Quomodo? Intendite, fratres. Credit aliquis, percipit ad fidei sacramenta in lecto, et mortuus est. Defuit illi operandi tempus. Quid dicimus? Quia non est iustificatus? Plane dicimus iustificatum, credentem in eum qui iustificat impium 33. Ergo iste iustificatus est, et operatus non est. Et impletur sententia dicentis Apostoli: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus Legis 34. Latro qui cum Domino crucifixus est, corde credidit ad iustitiam ore confessus est ad salutem 35. Nam fides quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen fervens servatur. Nam erant quidam in Lege, qui de operibus legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant, et volebant se iustos videri, et praeponi gentibus quae opus Legis non fecerant. Apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum videret iustificatos ex fide, ut iam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamavit securus et ait quia potest iustificari homo ex fide sine operibus Legis 36; ut illi magis non fuerint iusti, qui quod faciebant, timore faciebant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit in opere.