SERMO 3 DE AGAR ET ISMAELE
[FRAGMENTUM]
Ad Agar et Ismael pertinent haeretici et schismatici. 1.Testamentum Vetus ad Iudaeos proprie pertinet. Etenim carnalia beneficia promittebantur, quia spiritalia non capiebantur. Regnum illud terrenum, et vita terrena funditus deiecta, subiectioni inimicorum tradita. Totum carnaliter sperabant de Domino, et propter haec serviebant. Interrogentur Christiani, si modo nulli sunt tales. Tales ad Vetus Testamentum pertinent. Non enim nomen interrogo, sed vitam. De his talibus sunt haeresis etiam schisma. Fugit a facie Sarae illa, et affligebat eam Sara. Quid mirandum? Affligebat eam corporaliter. Si quid afflictionis passa est pars Donati, propter superbiam suam Agar passa est ancilla a Sarae. Audiat Agar vocem Angeli: Redi ad dominam tuam 1. Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc 2. Non invenimus corporaliter persecutum Isaac ab Ismaele: sed tantum quia dixerit Apostolus persecutionem. Nota ibi ubi dixit: Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed quid ait Scriptura? Eice ancillam et filium eius: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae 3. Ergo ubi illud dicit Scriptura, ibi quaeramus. Quid ait in Genesi? Et factum est, cum luderet Ismael et Isaac, vidit eos ludentes. Quis persecutus est? quem persecutus est? Ludentes eos vidit Sara, et ait: Eice ancillam et filium eius 4. Quare? Quia vidit eos ludentes. Sed lusum illum Paulus persecutionem vocat: quia lusio illa illusio erat. Si illusio, seductio et deceptio est. Omnis lusus puerorum simulacrum est negotii maioris: et quando maior ludit cum minore, quasi ut seducatur, sciens se habere negotia alia quae intendit, et simulat quaedam puero, id est infirmo, ludens cum illo. Maior erat Ismael, et roboratus in malitia: sed ludens cum puero Isaac, seducebat Isaac, et quasdam fraudes ludendi cum infirmo faciebat. Animadvertit mater lusum illum esse persecutionem. Sic intellegens Sara mater lusum illum dixit: Eice ancillam et filium eius: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac 5. Et Ecclesia dicit: "Eice haereses et filios earum": non enim haeredes erunt haeretici cum Catholicis. Sed quare non erunt haeredes? Nonne de semine Abrahae nati? Et quomodo baptismo Ecclesiae habent? Baptismum habent: haeredem faceret semen Abrahae, nisi ab haereditate superbia excluderet. Eodem verbo nasceris, eodem Sacramento; sed ad eamdem haereditatem vitae aeternae non pervenis, nisi ad Ecclesiam catholicam reversus fueris. Ex semine Abrahae nasceris, sed filius ancillae foris propter superbiam.