Jump to content

Sermones (Aurelius Augustinus)/7

Checked
E Wikisource

SERM0 7

DE RUBO IN QUO FLAMMA ERAT

ET RUBUS NON COMBUREBATUR

SERMO HABITUS

PER IEIUNIUM QUINQUAGESIMAE

Magnum miraculum.

1. Cum divina lectio legeretur, magnum miraculum quod Moysen famulum Dei intentissimum fecerat etiam nos corde expectavimus, intentique etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis et rubus non cremabatur 1. Deinde advertimus sanctam Scripturam prius dixisse, quod angelus Domini apparuit Moysi in rubo 2. Deinde Moyses non iam quasi cum angelo, sed tamquam cum Domino loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei quaereret, ut haberet quod diceret filiis Israel interrogantibus quod nomen esset Dei qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum qui sum. Neque hoc transeunter sed repetitione commendans adiecit dicens: Hoc dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 3. Postremo iam enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit et ait: Haec eis dices: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos. Hoc mihi nomen est in aeternum 4. De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt et tamquam volumina mysteriorum Dei, quae si congruenter et sufficienter conemur evolvere, nec vires nec tempus sufficiet.

Populum Iudaeorum rubus significabat.

2. Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius significatione secreti. In rubo flamma erat, et rubus non cremabatur 5. Rubus enim spinarum est quoddam genus, nec in laudem aliquod poni potuit quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est: Terra spinas et tribulos pariet tibi 6. Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est, flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus 7. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparuit vel Dominus - unde etiam cum venit Spiritus Sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis 8 - comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus qui non cremabatur significabat populum qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Iudaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinosus non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur 9.

Angelus Domini an Dominus ipse apparuit?

3. Quod autem idem ipse qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae autem sunt sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit, hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas sentimus aliquid quod scriptor forte non sensit, non tamen hoc sentire debemus, quod abhorreat a regula fidei, a regula veritatis, a regula pietatis. Ergo ambas sententias propono. Sit fortassis et tertia quae me latet. Ex his autem duabus propositis, eligite quam volueritis. Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte dicit Propheta, quod sit magni consilii angelus 10. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Nam angelus graece dicitur, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum caelorum? Deinde angelus, id est, nuntius mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiet. Et quis neget Christum missum? Qui totiens dicit: Non veni facere voluntatem meam sed voluntatem eius qui me misit 11, ipse proprie missus. Nam et Siloa illa piscina interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem iussit 12. Nullius enim oculus aperitur, nisi eius qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.

Fides catholica de unitate et Trinitate Dei.

4. Sed hic occurrit aliud praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicunt, Patris et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius eiusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, unius substantiae Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non permixtione confusam non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse eiusdem substantiae cuius est Pater, argumentantur ex hoc, quod Filius visus est patribus. "Pater", inquiunt, "visus non est; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo", inquiunt, "de Patre dictum est: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest 13; ut ille qui visus est non solum Moysi sed etiam Abrahae, non solum Abrahae sed etiam ipsi Adamo et ceteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur creatura aut intellegatur". Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si Patrem dixeris invisibilem, Filium visibilem, distinxisti, immo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus natura propria invisibilis est. Apparuit autem quando voluit, cui voluit. Non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua, cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cum loqueris non est substantia animae tuae; aliud est illa, aliud est vox, et tamen apparet et in ea re quae ipsa non est. Sic et Deus, si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi et Dominum et angelum Domini.

Opinio existimantium non Christum sed angelum missum fuisse.

5. Qui vero existimant vere eum angelum Domini fuisse, non Christum sed angelum missum, necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse dicunt exigitur quare dictus sit angelus, sic ab eis qui angelum dicunt exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum fuisse dicunt, iam commemoravi quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus; quia Propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii angelum 14. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis Propheta loquitur et dicitur quia Dominus loquitur, non quia Dominus est Propheta, sed quia Dominus est in Propheta, sic et cum per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per Apostolum, quomodo per Prophetam recte dicitur et angelus propter seipsum et Dominus propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat et Christus Deus, et ait tamen ipse Apostolus: An vultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? 15 Dixit et Propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus 16. Qui loquitur in homine, loquitur et in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dicitur ei: Domine, et dicit: Ego sum qui sum 17. Habitatoris vox est, non templi.

Abrahae tres apparuerunt: quid hoc significet.

6. Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat, quid faciemus quando Abrahae tres apparuerunt? Quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et Abraham tamquam ad unum loquens dicit: Domine 18. Quid dicimus? Quare tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus non sunt tres Domini, et Trinitas unus Deus non tres dii an; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus Sanctus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus aliqui dicant, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham quando apparuerat cum duobus tamquam Christus cum angelis suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Loth, et ipse agnoscit in eis divinitatem, et cum duos videat, Dominum appellat 19 Et ille in tribus Dominum, et ille in duobus Dominum. Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quia melius intellegimus quia patres nostri Dominum in angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intellegebant, non portantibus sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat, non solum Epistula quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur: Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus 20 (loquebatur enim de Veteri Testamento, commendavit quod ibi angeli loquebantur sed Deus in angelis suis honorabatur, et per angelos interior habitator audiebatur) sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos: Dura cervice et non circumcisi corde et auribus - dura cervice, spinae non crematae - vos semper restitistis Spiritui Sancto 21. Ideo rubus non cremabatur, quia Spiritus flammae a spinis peccatorum resistebatur. Vos semper restitistis Spiritui Sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? 22 Et unde agitur: Qui accepistis legem in edictis angelorum et non custodistis 23. Si diceret "angeli", et non angelorum, non deerant illi qui dicerent, "Christus est", quia dictus est magni consilii angelus 24. Angelus Christus, numquid angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus quoniam semen Abrahae dispensatum est a Veteri Testamento usque ad Novum. Et quomodo dispensatum est? Dispositum, inquit, per angelos in manu Mediatoris 25.

Quid sit: Ego sum qui sum.

7. Iam ergo angelus, et in angelo Dominus dicebat Moysi quaerenti nomen suum: Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 26. Esse nomen est incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur desinunt esse quod erant et incipiunt esse quod non erant. Esse est. Verum esse, sincerum esse, germanum esse non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse verum cui dicitur: Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es 27. Quid est: Ego sum qui sum, nisi, aeternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, qui mutari non possum? Nulla creatura, non caelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod est dignatus habere nomen misericordiae: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Iacob 28. Illud in se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet, quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, immo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur: Ego sum qui sum; qui est misit me ad vos 29, multum hoc. credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est digne intellexerit, et qualicumque lumine veracissimae essentiae, vel strictim sicut coruscatione afflatus fuerit, longe se infra videt, longe remotissimum, longe dissimillimum, sicut ille ait: Ego dixi in extasi mea 30. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Et hoc erat quod verum erat. Dixi, inquit, in extasi mea. Quid? Proiectus sum a facie oculorum tuorum 31. Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deo cum quo loquebatur: Ostende mihi temetipsum 32. Quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem quoniam vidit timentem, tamquam diceret: Quoniam dixi: Ego sum qui sum; et: Qui est misit me, intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere. Erige spem: Ego sum Deus Abraham Deus Isaac et Iacob 33. Sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, ut nolim hominibus deesse. Si quo modo possimus Deum quaerere et investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus et movemur et sumus 34; laudemus ergo ineffabiliter eius essentiam et amemus misericordiam.