Jump to content

Sermones (Aurelius Augustinus)/8

Checked
E Wikisource

SERMO 8


SERMO DE DECEM PLAGIS AEGYPTIORUM

ET DECEM PRAECEPTIS LEGIS

HABITUS CARTHAGINE AD MENSAM SANCTI CYPRIANI


Quaestio a fratribus proposita.

1. Domino Deo nostro, cuius cultores sumus, in laude dictum est quodam Scripturarum loco: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti 1. Deinde apostolica doctrina edocemur invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea quae latent per manifesta investigare 2. Unde interrogata quodammodo ubique creatura, Dominum Deum se artificem habere, ipsa speciei suae quadam quasi voce respondet. Deinde Apostolus ea, quae conscripta sunt in libris, quod dicitur Testamentum Vetus, in figura contigisse commemorat: Scripta autem sunt ad correptionem nostram in quos finis saeculorum obvenit 3. Proinde, carissimi, si ea quae videntur in rerum natura quasi fortuito provenire, perscrutata diligenter atque discussa et prudenter vestigata et inventa laudem intimant Creatoris, divinamque providentiam per cuncta diffusam et disponentem, ut dictum est, suaviter omnia cum attingit a fine usque in finem fortiter 4; quanto magis ea, quae non solum facta, verum etiam divinis Litteris commendata recitantur? Unde propositam nobis a fratribus quaestionem, immo inquisitionem et disputationem, quid sibi velit, quod decem plagis percutiuntur Aegyptii et decem praeceptis instruitur populus Dei, suscepimus in nomine Domini nostri, adiuvante ipso et donante, adnitente nobiscum pia intentione cordis vestri, quantum possumus, explicare. Qui proposuerunt, quod pro posuerunt sciunt, id est proposuisse se noverunt, nec me hoc temere ad vos protulisse recordantur. Quicumque autem non proposuistis, pariter audite quod possumus, ut propositum fratrum cura sit omnium, et expositum ministerii nostri alimentum sit universorum. Arbitramur enim ipsum adiuturum, etsi non propter nos, certe propter vos, ut ea dicamus quae et dici oportet et audire utile est, ut in via veritatis eius pariter ambulantes et ad patriam pariter festinantes, hostes et insidiatores itineris nostri, agnoscendo voluntatem legis Dei, evitare mereamur.


Facta credimus quemadmodum facta legimus.

2. Decem sunt plagae, quibus populus Faraonis percussus est. Decem sunt praecepta, quibus Dei populus instructus est. Videamus fratres, quoniam corporaliter facta spiritaliter sunt intellegenda. Non enim putamus tantum dicta atque conscripta, non facta, sed facta credimus quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbras fuisse futurorum apostolica doctrina cognoscimus 5. Putamus ergo spiritaliter esse investiganda quae facta sunt, facta tamen esse negare non possumus. Nemo ergo dicat: "Scriptum est quidem aquam conversam in sanguinem in plaga Aegyptiorum 6, sed significat aliquid, non enim revera fieri potuit". Hoc qui dicit, ita quaerit voluntatem Dei, ut iniuriam faciat potentiae Dei. Quid enim? Si dicendo significare potuit, etiam faciendo non potuit? An numquid non est natus Isaac, aut Ismahel? Nati erant, homines erant, et ex Abraham nati erant, et unus ex ancilla, alter de libera. Quamvis ergo homines fuissent, quamvis nati essent, figurarunt tamen duo Testamenta, Vetus et novum 7. Ita prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere velle aedificare videamur. Arbitror ergo omnes qui decem legis praecepta contemnunt et non observant, spiritaliter pati ea quae Aegyptii corporaliter passi sunt. Hoc propositum donec in adiutorium Domini explicem, intentos vos volo et orantes pro nobis, ut dicamus utilia vobis. Quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus; quod autem loquimur, vobis servimus.


Signum virgae in serpentem conversae

3. Illud ergo prius accipite, ne in numero fallamini, ad plagas istas decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim erat ipse ad Faraonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum Dei. Nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo iam terrebantur. Neque nunc opus est, neque propositum est, de ipsa virga in serpentem conversa aliquid dicere 8. Verumtamen, quia eius mentionem necessitate fecimus ne quisquam in numero erraret, nec debet in cuiusquam auditoris animo tamquam non intellectae rei scrupulus remanere, breviter dicimus virgam significare regnum Dei, idemque regnum esse utique populum Dei; serpentem autem, tempus mortalitatis huius: mors enim a serpente propinata est. Tamquam ergo cadentes de manu Domini in terram mortales effecti sunt. Unde proiecta virga ex manu Moysi serpens effecta est. Fecerunt et magi, Faraonis similiter: virgis eorum proiectis serpentes facti sunt. Sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes serpentes magorum. Tunc demum cauda comprehensa identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt enim virgae magorum populi impiorum. Qui tamen populi impiorum, victi Christi nomine, cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente Moysi devorantur, donec redeamus regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis. Magnum signum: fiat, fiat 9. Audistis quid debeatis desiderare; audite quid debeatis vitare.


Primum praeceptum, prima plaga.

4. Primum praeceptum est in lege de colendo uno Deo: Non erunt tibi, inquit, dii alii praeter me 10. Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem 11. Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia 12. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum et serpentium 13. Gloria incorrupti Dei ex quo sunt omnia 14, Sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum, nam Deus incommutabilis manet: neque enim quia et Apostolus dixit: Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.


Secundum praeceptum, secunda plaga.

5. Secundum praeceptum: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum; qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum non mundabitur 15. Nomen Domini Dei nostri Iesu Christi veritas est: ipse enim dixit: Ego sum veritas 16. Veritas ergo mundat, vanitas inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem de Dei loquitur - qui enim loquitur mendacium de suo loquitur 17 - veritatem loqui est rationabiliter loqui; vanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui. Merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis. Loquitur autem veritas, perstrepit vanitas. Huic praecepto secundo contrariam videte secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia 18. Habes congruenter significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos 19: non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiant, si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei, Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia 20, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter parvulos in Christo Iesu, Christum Iesum, et hunc crucifixum 21, non tamen illa est veritas, et ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem non implevisse sed finxisse diceremus, si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum sed simulatum de vulneribus emanasse 22, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa vulnera demonstrasse 23. Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa esse et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude limosa. Strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati veritatem per quam facta sunt omnia 24: veritatem, Verbum carnem factum et habitare in nobis 25: veritatem, Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; veritatem, accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique veritatem, et quam parvulus capere potest, et quam parvulus capere non potest; veritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in laete parvulorum 26. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem traicitur. Qui autem huic veritati contradicunt et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum 27 sed voces non inanes quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 28. Si autem et ranas vis et contrario intellegere, illum versum psalmi recole: Vana locutus est unusquisque ad proximum suum 29.


Tertium praeceptum, tertia plaga

6. Tertium praeceptum: Memento diem sabbati sanctificare eum 30. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem: Super quem, inquit, requiescit Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea 31. Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu Sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritalis. Contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intellegas 32. Quid intellecturus sum? Deum dicentem: "Cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem volitantibus phantasmatis et compungentibus te; non sit ita". Deum enim intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte quia ego sum Deus 33. Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo 34. Muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate volantes. in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, cum abibunt et irruunt, dum abactae rursus redeunt, sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam.


Quartum praeceptum, quarta plaga.

7. Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam 35. Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga 36. Cynomya, est canina musca: graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci nascuntur.


Quintum praeceptum, quinta plaga.

8. Quintum praeceptum est: Non moechaberis 37; quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum 38. Comparemus. Da hominem moechantem, coniugio non contentum suo. Appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere et generare etiam pecorum est; ratiocinari, intellegere hominum est. Ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferioris carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus. Neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et frenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit. Tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. Tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus. Sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces excitet. Et ipsa enim patientia est, interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. Quod si contempseris te in te, et imaginem Dei in qua fecit te 39 neglexeris, victus cupiditate bestiarum, tamquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 40. Et forte eligis tibi esse pecus et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenare? Attende plagam. Si pecus esse non times, saltem mori sicut pecus time.


Sextum praeceptum, sexta plaga.

9. Sextum praeceptum: Non occides 41. Sexta plaga, pustulae in corpore, et vesicae bullientes et scatentes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis 42. Tales sunt animae homicidales. Ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia. Scatet, et sanum non est. Fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire fervet, et qui vult occidere fervet; ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum.


Septimum praeceptum, septima plaga.

10. Sequitur praeceptum septimum: Non furaberis 43, et plaga septima: grando in fructibus 44. Quod contra praeceptum subducis, de caelo perdis. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Verbi gratia, qui furatur, adquirit vestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, carissimi. Aut vere putatis ea quae patiuntur homines dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitru terram concuti, coruscatione terreri. Passim putantur fieri et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille psalmus: Laudate Dominum de terra - cum laudes dictae essent de caelo - dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius 45. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, Dei iudicio intrinsecus grandinantur. O si possent inspicere agrum cordis sui! Profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent, etiam si in furto suo invenirent quod gutturis aviditate sorberent. Maior fames est hominis interioris, maior fames est et periculosior plaga et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi famelici de vanis divitiis exultant. Denique servum Dei Scriptura intus dicit locupletem: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives 46. Non ante homines dives, sed ante Deum dives; ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt furaris, et ubi Deus videt grandinaris?


Octavum praeceptum octava plaga.

11. Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices 47. Octava plaga: lucusta, animal dente noxium 48. Quid autem vult: falsus testis, nisi nocere mordendo et consumere mentiendo?. Denique admonens homines Dei Apostolus ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini 49.


Nonum praeceptum nona plaga.

12. Nonum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui 50. Nona plaga: densae tenebrae 51. Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum datum est etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam tantum quia non contentus est sua. Iam vero non solum post suam peccare sed etiam alienam attemptare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis. Et qui hoc facit alteri nihil sic nollet pati. Ad alia paratior est omnis homo. Hoc autem nescio utrum inventus est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, commaculare viri uxorem.


Decimum praeceptum decima plaga.

13. Decimum praeceptum: Non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces 52. Huic mandato plaga contraria est decima: mors primogenitorum 53. In qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit - fortassis occurrat melius diligentius inquirentibus - nisi quia omnes res quas habent homines heredibus servant, et in heredibus nihil est primogenitis carius. Reprehenditur hic autem concupiscere rem proximi tui. Concupiscit et qui furto aufert. Nam quis rem proximi nisi concupiscendo furatur? Sed de furto superius iam praeceptum est. Ibi intellegas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, de rapina taceret Scriptura, nisi te intellegere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre multo maioris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti, sive occulte sive palam habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam iustum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? "Quid apud te facit, homo? Dimissum est mihi, hereditatem consecutus sum, testamentum lego". Nihil videtur iustius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi iure possidentem; Deus damnat iniuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri. Non vis utique ut habeat suos heredes, in quibus nihil est carius primogenitis. Proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. Mortales enim sunt homines: sive ante parentes sive post parentes morituri moriuntur. Illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei: novus natus, prior natus. Inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales, sed inter hos tibi primo nata est fides 54. Quisquis rem alienam occulte concupiscis, internam fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate sed fraude. Veluti amans cum a quo te cupis fieri heredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te videas possessorem, illi invides successorem.


Securi in praeceptis Dei.

14. Haec fratres, decursa decem praecepta et deceni plagae, comparati contemptores praeceptorum contumaciae damnatae Aegyptiorum cautos vos fecerint, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei. Res vestras, inquam res vestras interioris arcae vestrae, interioris thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur nec latro nec vicinus potens possit auferre, ubi nec tinea nec robigo metuenda est 55, cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei inter iniquos, Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo vestro. Quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Nam si attendamus, etiam expoliamus Aegyptios. Neque enim illud praeter mysterium factum est, quomodo homines minus intellegentes accusare hic audent Deum quia iussit peti ab Aegyptiis aurum et argentum et vestem 56. Data sunt haec et ablata: Fures isti essent, nisi Deo iubente fecissent. Intendat Caritas vestra: Fures, inquam isti essent, nisi Deo iubente fecissent. Quia vero Deo iubente fecerunt, fures non fuerunt. Hos iam non accusas: ipsum Deum accusare paratus es. Ad illos obtemperare pertinuit; ad Deum fuit iubendi consilium, qui novit quis quid pati debeat, quis quid quo merito patiatur. Parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium percussisset. Hoc tantum scelus laudabiliter faciebat, quia Deo iubenti oboediebat 57. Et quod esset in spontanea voluntate crudelitas, sub Dei praecepto facta est pietas.


Duo exempla Apostolorum.

15. De Actibus Apostolorum volo aliquid dicere, demonstratum in duobus Apostolis, magnis gregis arietibus, quorum natalicium uno die celebramus, in Petro et Paulo. Petrus cum esset inclusus in carcere, venit ad eum angelus, solutisque catenis de manibus eius iussit exire. Egressus ille secutus est angelum. De carcere liberatus est Domini imperio, Dei auctoritate. Postero die iudex eum quaesivit ad audiendum. Abscessisse cognovit, custodes carceris duci iussit. Milites, inquit, interrogatos duci iussit; dedit in illos sententiam legum quam sibi videbatur iuste fuisse prolaturus in Petrum 58. Quid dicimus? Petrus auctor fuit mortis illorum? Nonne esset perverse pius, si voluntati Dei contradiceret, responderetque angelo iubenti ut exiret: "Non exeam ne propter me miseri homines custodes carceris moriantur"? Responderetur ei: Dimitte ista Creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse potes iudex quomodo moriatur. Paulus autem, cum inclusus et vinctus cantaret in Deum, tremefacta terra et relaxatis vinculis non abscessit, ne mali aliquid custos carceris pateretur 59. Dabatur enim humanae iustitiae cogitandae locus ne alius pro alio puniretur, quando nihil contra divinitus iubebatur. Nemo moritur nisi quem vult Deus. Mori, consilium iudici dimittitur Deo, sed tamen concupiscentia homicidae damnatur. Neque enim hic attendendum est quid Deus iudicaverit, sed quid mala mens concupiverit. Per traditorem Iudam liberati sumus 60, sed hoc nobis Iudas non praestitit: occidere voluit, non liberare. Deo laus, Iudae damnatio, nec tamen hoc faceret Iudas nisi permisisset Deus, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 61.


Quid sit tollere Aegyptiis.

16. Nemo ergo, fratres, nemo discutiat Deum. Superbum est, impium est, stultum est. Tu concupiscentias tuas frena; nihil facias animo malo; obtemperare paratus esto, non nocere. Itaque fecerunt illi, fecit Deus. Si illi furtum fecissent, etiam sic voluerat Deus pati eos qui paterentur, quando permitteret eos pati qui fecerunt. Servaret tamen furibus poenam exigeret autem aliquam temporalem vindictam de his qui passi sunt fures. Nunc vero illi ultro non fecerunt: Deus iusto iudicio fieri voluit. Cum, si appendas causam forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt. Iniuste oppressi diu in Aegypto lateres fecerunt 62; pro duris operibus servitutis sine mercede non exierunt. Et tamen Deus certa aliqua causa fecit hoc. Si sumus tamquam populus Israel in Aegypto in hoc mundo, certe audeo vobis dicere - puto enim quia Spiritu Dei loquor ad vos - tollite aurum, argentum, vestem Aegyptiis. Aurum ipsorum, sapientes ipsorum; argentum ipsorum, eloquentes ipsorum; vestes ipsorum, varietates linguarum ipsorum. Nonne haec omnia videmus in Ecclesia? nonne cotidie hoc facit Ecclesia? Quanti sapientes in saeculo credunt Christo! Ablatum est aurum Aegyptiis. Sanctus cuius mensa est ista Cyprianus fuit aliquando vel aurum vel argentum Aegyptiorum. Vestes autem, quibus quodam modo sensus induuntur, linguae sunt variae. Videtis eas ex Aegypto ad populum Dei migrare: Non sunt enim loquellae neque sermones, quorum non audientur voces eorum 63. Hic aurum, hic argentum, hic vestes Aegyptiorum. Et divites eximus et mercedem nostram portamus. Non enim sine causa in luto Aegypti laboravimus.


Spiritus diem sabbati sanctificavit.

17. Sic omnia, fratres, sive quae exponi a nobis possunt sive quae nondum possunt, sive quae potestis intellegere sive quae nondum potestis, sive hoc modo quo a nobis dicta sunt sive alio meliore modo, credite omnino quia omnia tunc in figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram in quos finis saeculorum devenit 64. Itane ego non fierem intentus ad ea? Et tu, quilibet christianae spiritalis, non essemus intenti, et sine causa factum diceremus quod in tertia plaga magi Pharaonis defecerunt 65? Nihil hic quaererem? frustra factum vel scriptum putarem? Faciunt magi Pharaonis contra Moysen de virgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec 66. Veniunt ad tertiam plagam id est, ad illas musculas quae appellantur scinifes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas, deficiunt ad muscas. Non est prorsus, non est sine causa. Pulsate mecum. Tertia plaga haec cui contraria est? Praecepto Dei tertio, ubi de sabbato praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur. Ibi enim dictum est: Memento diem sabbati sanctificare eum 67. Denique et in primis operibus mundi facit Deus diem, facit caelum et terram mare, luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam 68. Facit haec omnia: nusquam sonat aliquid sanctificatum. Peraguntur ista sex diebus, et sanctificatur dies septimus vacationis Dei. Opera non sanctificat, vacationem sanctificat 69. Quid dicturi sumus? Quomodo nobis laborantibus plerumque dulcius est otium quam opus, ita putamus et Deo? Non hoc putare deberemus nec si laborando et non iubendo fecisse. Dixit Deus: Fiat, et factum est 70. Hoc modo faciendo nec ipse homo laboraret. Sed in illo die commendata est nobis quaedam requies omnibus operibus nostris, ut post bona opera nostra intellegeremus nos requieturos sine termino. Nam omnes dies ibi habent vesperum, septimus non habet 71. Operamur enim cum fine, requiescimus sine fine. Ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio pertinens ad Spiritum Sanctum. Utcumque me dicentem, fratres, accipite cum venia, obsecro vos, magis intuentes quid coner, quam quid explicem. Novi quae loquar, et quis loquar, divina hominibus homo. Ecce adnitimini mecum, laborate mecum ut quiescatis mecum. Quantum Dominus donat, quantum aperit, quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus suis in viis hilariter et in omni providentia occurrens illis 72, sanctificatur dies sabbati, quies Dei 73. Ibi primum sonat sanctificatio. Quantum mihi videtur, quantum et vos cognoscitis, quantum credimus, sanctificatio nulla divina et vera est nisi ab Spiritu Sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus Sanctus. Cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate Persona Sanctus Spiritus diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum 74, tamquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam Sancto Spiritui deputatur: hoc Scripturae nostrae satis indicant. Viderint meliora meliores, et maiora maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius dicant et explicent. Ego tamen, quod in praesentia sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie Sancto Spiritui deputatam quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus Sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris Dei 75. Si secuti estis, septem res percucurri, tamquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini 76. Ita ergo et septenarius Spiritus et unus Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habes in Scriptura Tobi: evidenter dicit istum diem festum factum de septimanis 77. Septies enim septeni quadraginta novem in summa redeunt. Sed, tamquam ut redeatur ad caput - Spiritu enim Sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur - ideo ad XLIX additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo iam sine causa quinquagesimo die, post ascensionem Domini venit Spiritus Sanctus. Resurgit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum. Ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies; et venit Spiritus Sanctus in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est cum discipulis suis 78; quadragesimo die ascendit in caelum, et peractis ibi decem diebus, tamquam decem praeceptorum signo venit Spiritus Sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus Sancti. Itaque, fratres, videtis manifeste septenarium istum numerum ad Sanctum Spiritum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat adversus unitatem Christi, intellegendus est non habere Spiritum Sanctum 79. Contentiones enim et dissensiones et divisiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 80. Deinde scriptum est et in epistula Iudae apostoli: Hi sunt qui segregant semetipsos - reprehendens loquebatur - hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes 81. Quid manifestius? Quid evidentius? Merito veniunt, et si eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum Sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis? Hos autem comparat Apostolus magis Pharaonis: Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem eius abnegantes 82. Habendo formam pietatis similia fecerunt, sed virtutem eius abnegantes in signo tertio defecerunt.


Quare in tertio signo defecerunt.

18. Sed adhuc quaerite mecum quare in tertio defecerunt. In secundo enim defecissent, in primo, in quarto; quid interest ubi deficerent defecturi? Quare ergo in tertio? Sed prius videte, quod promiseram utrum illis magis haereticos comparaverit apostolus Paulus: Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes et hos devita. Ex his sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et ad veritatis scientiam numquam pervenientes 83. Testimonium quippe de Ecclesia catholica semper audiunt, et ad Ecclesiam catholicam venire nolunt. Semper discentes. Neque enim non semper audiunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes 84? Non semper audiunt: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 85? Non semper audiunt: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 86? Non semper audiunt: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 87? Semper ista audiunt, sed semper discentes et ad veritatis scientiam numquam pervenientes 88. Videte iam quod promisi, quid Apostolus consequenter adiungat: Sicut autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Quid deinde? Sed ultra non proficient 89. Merito in tertio signo deficiunt, sed ultra non proficiunt. Quare non proficiunt? Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit 90. Iam videte quare in tertio signo defecerint. Mementote eos, qui adversantur unitati, non habere Spiritum Sanctum. Tria vero illa praecepta prima in decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere, ut duabus tabulis legis et decem praeceptis duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 91. Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum: Non erunt tibi dii alii praeter me 92. Cui contraria plaga est aquae conversae in sanguinem 93, propter quod summum principium Creatoris ad simulationem carnis adductum est. Secundum praeceptum: Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum 94, pertinet, quantum arbitror, ad Verbum Dei, quod est Filius Dei: Unus enim Deus, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia 95. Contra Verbum ranae 96. Vide contra Verbum ranas, contra rationem strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de sabbato 97, pertinens ad Spiritum Sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit: quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus 98, in oculos irruentibus; unde et illi dicti sunt homines mente corrupti. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum Sanctum non habuerunt. Facit enim hoc Spiritus Sanctus poena. Aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique, ut iam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei, videamus quod nomen accepit. Obicientes Domino convicium Iudaei cum dixissent: Hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum 99, respondit ille: Si ego in Spiritu Dei eicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei 100. Quod alius Evangelista sic narrat: Si ego in digito Dei eicio daemonia 101. Quod ille dixit Spiritus Dei, alius dixit digitus Dei. Ergo Spiritus Dei, Digitus Dei. Ideo Lex data scripta digito Dei, quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis 102. Celebrato pascha a populo Iudaeorum implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur lex scripta digito Dei. Implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus Sanctus, hoc est, digitus Dei. Gratias Domino occultanti providenter, aperienti suaviter. Iam videte hoc etiam Pharaonis magos evidentissime confiteri. Deficientes in tertio signo dixerunt: Digitus Dei est hic 103. Laudemus Dominum, datorem intellectus, datorem Verbi. Haec si non mysteriis tegerentur, numquam studiose quaererentur. Si autem non studiose quaererentur, non tam suaviter invenirentur.