Jump to content

Sermones (Bonaventura)/Sermo IV

Unchecked
E Wikisource


1.

Unus est magister vester, Christus, Matthaei vigesimo tertio. In verbo isto declaratur, quod est fontale principium illuminationis cognoscitivae, Christus videlicet, qui cum sit splendor gloriae paternae et figura substantiae eius, potarns omnia verbo virtutis suae, sicut dicitur ad Hebraeos primo; ipse est, qui est origo omnis sapientiae, secundum illud Ecclesiastici primo: Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis. Ipse enim est via, veritas et vita, Ioannis decimo quarto. — Triplex namque est gradus cognitionis certitudinalis et rectae, secundum quod dicit Hugo de Sacramentis: « Isti sunt tres gradus promotionis fidei, quibus fides crescens ad perfectum tendit vel conscendit: primus, per pietatem eligere; secundus, per rationem approbare; tertius, per veritatem apprehendere ». Secundum hoc apparet, quod triplex est modus cognoscendi, quorum primus est per credulitatem piae assensionis, secundum per approbationem rectae rationis, tertius vero per claritatem mundae contemplationis. Primus spectat ad habitum virtutis, quae est fides; secundus ad habitum doni, quod est intellectus; tertius ad habitum beatitudinis, quae est munditia cordis. Cum igitur triplex sit cognitionis differentia, videlicet creditiva, collativa et contemplativa, omnium harum est Christus principium et causa, et ita quod primae est principium in quantum via, secunduae in quantum veritas, et tertiae in quantum vita.



2.

Christus namque secundum quod via est magister et principium cognitionis, quae est per fidem. Haec enim cognitio duplici via habetur, videlicet per revelationem et per auctoritatem. Sicut enim dicit Augustinus in libro de Utilitate credendi: « Quod intelligimus, debemus rationi; quod credimus, auctoritati ». Auctoritas autem non esset, nisi revelatio praecessisset; propter quod secundae Petri primo: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. In quo insinuat auctoritatem sermonis prophetici, et rationem huius subiungit: Non enim volutate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu santo inspirati locuti sunt sancti Dei homines. — Cum igitur his duabus viis contingat devenire ad cognitionem fidelem, hoc non potest esse nisi per Christum datorem, qui est principium omnis revelationis secundum adventum sui in mentem, et firmamentum omnis acutoritatis secundum adventum sui in carnem.



3.

Venit autem in mentem ut lux revelativa omnium prophetalium visionum, secundum illud Danielis secundo: Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est; lux scilicet divinae sapientiae, quae Christus est, secundum illud Ioannis octavo: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, et duodecimo: Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis; quia, sicut dicitur Ioannnis primo, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Sine hac luce, quae Christus est, nemo potest scaramenta fidei penetrare. Propter quod Sapientiae nono: Mitte illam — loquitur de Sapientia — de caelo sancto tuo et a sede maiestatis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam, quid acceptum sit apud te. Quis enim homo potest scire consilium Dei, aut quis potest cogitare, quid velit Deus etc., usque ibi: sensum tuum etc. Ex quo datur intelligi, quod non potest perveniri ad certam fidei revelationem nisi per adventum Christi in mentem.



4.

Venit etiam in carnem ut verbum approbativum omnium prophetalium locutionum; ad Hebraeos primo: Multifarie multisque modis etc. Quia enim ipse Christus est sermo Patris plenus potestate, secundum illud Ecclesiastae octavo: Sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei potest quis: quare ita facis? ipse etiam est sermo plenus veritate, immo ipsa veritas, secundum illud Ioannis decimo septimo: Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est, — Glossa: « In veritate hoc est in me, qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas; Grace logos, Latine verbum » — quia ergo auctoritas debetur sermoni potestativo et veridico, et Christus est Verbum Patris, et per hoc Dei virtus et sapientia, ideo in ipso fundatur et stabiliter et consummatur omnis auctoritatis stabilitas.



5.

Et ideo tota Scriptura authentica et eius praedicatores aspectum habent ad Christum venientem in carnem tanquam ad fundamentum totius fidei christianae, secundum illud primae ad Corinthios tertio: Secundum gratiam, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est etc. Ipse enim est fundamentum totius doctrinae authenticae, sive apostolicae sive propheticae, secundum utramque Legem, novam et veterem. Propter quod ad Ephesios secundo: Superaedificati esti supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. — Patet igitur, Christum esse magistrum cognitionis secundum fidem, et hoc, in quantum est via, secundum duplicem adventum ipsius, in mentem videlicet et in carnem.



6.

Est etiam magister cognitionis, quae est per rationem, et hoc, in quantum est veritas. Ad cognitionem enim scientialem necessario requiritur veritas immutabilis ex parte scibilis, et certitudo infallibilis ex parte scientis. Omne enim, quod scitur, necessarium est in se et certum est ipsi scienti. Tunc enim scimus, « cum causam arbitramur cognoscere, propter quam res est, et scimus, quoniam impossibile est aliter se habere ».



7.

Requiritur igitur ex parte scibilis veritas immutabilis. Huiusmodi autem non est veritas creata simpliciter et absolute, quia omne creatum vertibile et mutabile; sed veritas creans, quae plenam habet immutabilitatem. Propter quod dicitur in Psalmo: Et tu in principio, Domine, terram fundasti, usque ibi: non deficient. Hoc autem, ut dicit Apostolus ad Hebraeos primo, dicitur ad Filium Dei, qui est verbum, ars et ratio omnipotentis Dei, et ideo veritas sempiterna, secundum illud Psalmi: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum, et in saeculum saeculi veritas tua. Cum igitur res habeant esse in proprio genere, habeant etiam esse in mente, habeant esse in aeterna ratione; nec esse earum sit omnino immutabile primo et secundo modo, sed tantum tertio videlicet prout sunt in Verbo aeterno: restat, quod nihil potest facere res perfecte scibiles, nisi adsit Christ, Dei Filius et magister.



8.

Unde Augustinus secundo de Libero Arbitrio: « Nullo modo negaveris, esse incommutabilem veritatem, haec omnia, quae incommutabiliter vera sunt, continentem, quam non possum dicere tuam vel meam vel cuiusquam hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus praesto esse ac se praebere communiter ». Hoc ipsum habetur decimo quarto de Trinitate. Cum impii videant regulas, secundum quas quisque vivere debeat; « ubi eas vident ? Neque enim in sua natura, cum procul dubio mente ista videantur, eorumque mentes constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles videat, quisquis in eis et hoc videre potuerit; nec in habitu suae mentis, cum illae regulae sint iustitiae, mentes vero eorum constat esse iniustas. Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi, quid sit iustum, etiam iniustus agnoscit et cernit, habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptae sunt nisi in libro lucis illius, quae veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur, et in cor hominis iustitia non migrando, sed tanquam imprimendo transfertur »? Hoc ipsum dicitur in libro de Vera Religione et in sexto de Musica et in libro Retractationum.



9.

Requiritur etiam secundo ad huiusmodi congitionem certitudo ex parte scientis. Haec autem non potest esse ex ea parte, quae potest falli, vel ex ea luce, quae potest obscurari. Talis autem lux non est lux intelligentiae creatae, sed Sapientiae increatae, quae Christus est. Propter quod Sapientiae septimo: Deus dedit mihi horum scientiam veram, quae sunt, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementarum, initium et consummationem et medietatem temporum. Et post: Omnium enim artifex docuit me, sapientia. Et ratio subditur: Vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil iniquinatum invenitur in ea. Candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula maiestatis Dei. Speciosior est sole, et super omnem stellarum dispositionem, luci comparata invenitur prior. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et dipsonit omnia suaviter. Proper quod dicebat Ioannes primo: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem etc., ubi dicit Glossa, « quod non est vera lux, quae non ex se, sed aliunde lucet ».



10.

Lux ergo intellectus creati sibi non sufficit ad certam comprehensionem rei cuiuscumque absque luce Verbi aeterni. Unde Augustinus in primo Soliloquiorum: « Quomodo in hoc sole tria quaedam licet advertere: quod est, quod fulget, quod illuminat, ita et in illo secretissimo Deo tria quaedam sunt: quod est, quod intelligit, quod cetera facit intelligi ». Unde et paulo ante praemittit, quod « sicut terra nisi luce illustrata videri non potest, sic quae in disciplinis traduntur, quamvis intelligi verissima esse nulla dubitatione quisque concedat, credendum est, non posse intelligi, nisi ab illo quasi suo sole illustrentur ». Item, duodecimo de Trinitate, capitulo ultimo, loquens de puero, qui recte respondebat de geometria absque magistro, et reprobans Plantonicam positionem, qui dicebat, animas scientiis prius imbutas infundi corporibus, dicit, hoc non esse verum. « Sed potius credendum est, inquit, mentis intellectualis ita conditam esse naturam, ut rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente Conditore, subiecta, sic ista videat in quadam luce sui generis corporea, quemadmodum oculis carnis videt quae in hac corporea luce contraiacent, cuius lucis capax ei congruus est creatus ». — quae autem sit ista lux, dicitur in secundo de Libero Arbitrio: « Illa veritatis et sapientiae pulcritudo, quae nec peragitur tempore nec migrat locis nec nocte intercipitur nec umbra intercluditur nec sensibus corporis subiacet; de toto mundo ad se conversis, qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna, nullo loco est, nusquam deest, foris admonet, intus docet; nullus de illa iudicat, nullus sine illa bene iudicat. Ac per hoc, eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae sapientes et non de ipsa, sed per ipsam de ceteris iudicant, sine dubitatione esse potiorem ». Hoc ipsum dicitur in libro de Vera Religione et in octavo de Trinitate et in libro de Magistro, ubi hanc conclusionem probat per totum librum, quod unus est magister noster, Christus.



11.

Postremo, Christus in quantum vita est magister cognitionis contemplativae, circa quam dupliciter anima se exercet, secundum duplicem differentiam pastus, videlicet interioris in Deitate, et exterioris in humanitate, secundum quam duplex est modus contemplandi, scilicet ingressivus et eggressivus, ad quem perveniri non potest nisi per Christum. Propter quod ipse dicit Ioannis decimo: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.



12.

Ingressus namque est ad Christum secundum quod Verbum increatum et cibus Angelorum, de quo Ioannis primo: In principio erat Verbum. De hoc ingressu dicitur in Psalmo secundum aliam translationem: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Hoc dictum est de illa superna Ierusalem, ad quam contemplandam nemo ingreditur, nisi per Verbum increatum, quod est Christus, introducatur. Unde Dionysius in primo de Angelica Hierarchia: « Ergo Iesum invocantes, paternum lumen, quod est quidem verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principale lumen, Patrem, accessum habemus, in sacratissimorum eloquiorum a Patre traditas illuminationes, quantum possibile est, respicimus, et ab ipsis symbolice nobis et anagogice manifestatas caelestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus, considerabimus, principalem et superprincipalem divinam Patris claritatem immaterialibus et non trementibus mentis oculis respicientes ».



13.

Egressus autem est ad Verbum incarnatum, quod est lac parvulorum, de quo Ioannis primo: Verbum caro factum est et habitavit in nobis. De hoc egressu Cantici tertio: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis et laetitiae cordis sui. Hoc diadema, quo coronatur verus Salomon pacificus a matre sua, est caro immaculata — quam assumsit de Virgine Maria — quae dicitur diadema desponsationis, quia per illam sibi desponsavit sanctam matrem Ecclesiam, quae . . . de latere eius formata fuit, sicut Eva de latere viri. Et ideo per eam tota hierarchia ecclesiastica purgatur, illuminatur et perficitur; et ideo aspicienda est tanquam totius Ecclesiae pastus vivificus, secundum illud Ioannis sexto: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et propterea subdit: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam.



14.

Et hoc est quod dicitur in libro de Anima et spiritu: « Duplex est vita animae: alia, qua vivit in carne; et alia, qua vivit in Deo. Duo siquidem sunt in homine sensus: unus interior, et unus exterior; et uterque bonum suum habet, in quo reficitur: sensus interior in contemplatione Deitatis, sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus factus est homo, ut totum hominem in se beatificaret, ut sive ingrederetur sive egrederetur, pascua in Factore suo inveniret, pascua foris in carne Salvatoris et pascua intus in Divinitate Creatoris ». — Hic autem ingressus ad Divinitatem et egressus ad humanitatem nihil aliud est quam ascensus ad caelum et descensus ad terram, qui fit per Christum tanquam per sacalam, de qua Genesis vigesimo octavo: Vidit Iacob in somnis scalam stantem supra terram, et cacumen eius tangens caelum, Angelos quoque ascendentes et descendentes per eam. Per scalam intelligitur Christus, per ascensum et descensum Angelorum illuminatio virorum contemplativorum ascendentium et descendentium. — Hic etiam duplex modus contemplationis intelligitur per lectionem interiorem et exteriorem libri scripti intus et foris, de quo Apocalypsis quinto: Vidi in dextera sedentis in throno librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem; et subditur ibi, quod nemo poterat neque in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum et neque respicere illum; et subditur ibi, quod leo de tribu Iuda vicit, qui dignus est aperire librum et solvere septem signacula eius. — Si ergo ille proprie dicendus est doctor, qui librum aperit et eius signacula solvit; et talis est Christus, qui fuit leo surgens et agnus occisus; apparet ergo, quod magister noster unus est, Christus, in omni cognitionis differentia, secundum quod est via, veritas et vita.


15.

Ex praedictis ergo apparet, quo ordine et quo auctore pervenitur ad sapientiam. — Ordo enim est, ut inchoetur a stabilitate fidei et procedatur per serenitatem rationis, ut perveniatur ad suavitatem contemplationis; quem insinuavit Christus, cum dixit: Ego sum via, veritas et vita. Et sic impletur illud Proverbiorum quarto: Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Hunc ordinem tenuerunt Sancti, attendentes illud Isaiae, secundum aliam translationem: Nisi credideritis, non intelligetis. Hunc ordinem ignoraverunt philosophi, qui, negligentes fidem et totaliter se fundantes in ratione, nullo modo pervenire potuerunt ad contemplationem; quia, sicut dicit Augustinus in primo de Trinitate, « mentis humanae invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur ».



16.

Patet etiam, quis sit auctor et doctor: quia Christus, qui est director et adiutor nostrae intelligentiae non solum generaliter, sicut in omnibus operibus naturae, nec ita specialiter, sicut in operibus gratiae et virtutis meritoriae, sed quodammodo medio inter utrumque. — Ad cuius intelligentiam notandum, quod in creaturis reperitur triplex modus conformitatis ad Deum. Quaedam enim conformantur Deo sicut vestigium, quaedam sicut imago, quaedam sicut similitudo. Vestigium autem dicit comparationem ad Deum sicut ad principium causativum; imago autem non solum sicut ad principium, sed etiam sicut ad obiectum motivum; « eo enim est anima imago Dei, ut dicit Augustinus decimo quarto de Trinitate, quod capax eius est et particeps esse potest », scilicet per cognitionem et amorem. Similitudo autem respicit Deum non tantum per modum principii et obiecti, verum etiam per modum doni infusi.



17.

In illis ergo operationibus creaturae, quae sunt ipsius, in quantum est vestigium, sicut sunt universaliter actiones naturales, cooperatur Deus sicut principium et causa. In his autem, quae sunt ipsius, in quantum est imago, sicut sunt actiones intellectuales, quibus anima percipit ipsam veritatem immutabilem, cooperatur sicut obiectum et ratio motiva. In his vero, quae sunt ipsius, in quantum est similitudo, sicut sunt operationes meritoriae, cooperatur sicut donum infusum per gratiam. Et propter hoc dicit Augustinus octavo de Civitate Dei, quod « Deus est causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ».



18.

Quod autem dicatur ratio intelligendi, sane intelligendum est, non quia sit intelligendi ratio sola, nec nuda, nec tota. — Si enim esset ratio sola, non differret cognitio scientiae a cognitione sapientiae, nec cognitio in Verbo a cognitione in proprio genere. — Rursus, si esset ratio nuda et aperta, non differret cognito viae a cognitione patriae, quod quidem falsum est, cum illa sit facie a faciem, haec autem per speculum et in aenigmate; quia nostrum intelligere secundum statum viae non est sine phantasmate. — Postremo, si esset ratio tota, non indigeremus specie et receptione ad cognoscendas res; quod manifeste videmus esse falsum, quia, amittentes unum sensum, necesse habemus amittere unam scientiam. Unde licet anima secundum Augustinum connexa sit legibus aeternis, quia aliquomodo illud lumen attingit secundum supremam aciem intellectus agentis et superiorem portionem rationis; indubitanter tamen verum est, secundum quod dicit Philosophus, cognitionem generari in nobis via sensus, memoriae et experientiae, ex quibus colligitur universale in nobis, quod est principium artis et scientiae. Unde quia Plato totam cognitionem certitudinalem convertit ad mundum intelligibilem sive idealem, ideo merito reprehensus fuit ab Aristotele; non quia male diceret, ideas esse et aeternas rationes, cum eum in hoc laudet Augustinus: sed quia, despecto mundo sensibili, totam certitudinem cognitionis reducere voluit ad illas ideas; et hoc ponendo, licet videretur stabilire viam sapientiae, quae procedit secundum rationes aeternas, destruebat tamen viam scientiae, quae procedit secundum rationes creatas; quam viam Aristoteles e contrario stabiliebat, illa superiore neglecta. Et ideo videtur, quod inter philosophos datus sit Platoni sermo sapientiae, Aristoteli vero sermo scientiae. Ille enim principaliter aspiciebat ad superiora, hic vero principaliter ad inferiora.



19.

Uterque autem sermo, scilicet sapientiae et scientiae, per Spiritum sanctum datus est Augustino, tanquam praecipuo expositori totius Scripturae, satis excellenter, sicut ex scriptis eius apparet. — Excellentiori vero modo fuit in Paulo et Moyse, in uno tanquam in ministro legis figurae, in altero vero sicut in ministro legis gratiae. De Moyse namque dicitur Actuum septimo, quod fuit eruditus in omni sapientia Aegyptiorum; et rursus, in monte dictum est ei: Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. — De Paulo vero, sicut ipsemet dicit, quod cum inter simplices non ostenderet se scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum; tamen sapientiam loquebatur inter perfectos, sicut dicitur primae ad Corinthios secundo. Hanc autem sapientiam ipse didicit, quando usque ad tertium caelum raptus fuit, secundae ad Corinthios duodecimo. — Excellentissime autem fuit in domino nostro Iesu Christo, qui fuit principalis legislator et simul perfectus viator et comprehensor; et ideo ipse solus est principalis magister et doctor.



20.

Hic igitur tanquam principalis magister est principaliter honorandus, audiendus, interrogandus. — Principaliter namque honorandus est, ut sibi attribuatur dignitas magisterii, Matthaei vigesimo tertio: Nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. Sibi autem vult dignitatem magisterii reservare, secundum illud Ioannis decimo tertio: Vos vocatis me, magister et Domine; et bene dicits, sum etenim. — Honorandus est autem non solum vocaliter in locutione, sed etiam realiter in imitatione; propter quod subdit: Si ergo ego lavi pedes vestros etc.; quia, sicut dicitur Lucae decimo quarto, qui non venit post me non potest meus esse discipulus.



21.

Est etiam principaliter audiendus per humilitatem fidei, secundum illud Isaiae quiquagesimo: Dominus dedit mihi linguam eruditiam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam eum quasi magisterum. Bis dicit erigit, quia non sufficit, quid auris nostra erigatur ad intelligendum, nisi etiam erigatur ad obediendum. Propter quod dicitur Matthaei decimo tertio: Qui habet aures audiendi audiat. Christus enim docet nos non tantum verbo, sed etiam exemplo; et ideo non est perfectus auditor, nisi accommodet intelligentiam verbis et obedientiam factis; propter quod Lucae sexto: Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius.



22.

Est etiam principaliter interrogandus per desiderium addiscendi, non sicut curiosi et increduli, qui interrogant tentando, Matthaei duodecimo: Responderunt quidam de Scribis dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Signa quippe viderant et videbant, et tamen adhuc signum quaerebant, ut per hoc ostendatur, quod humana curiositas non habet terminum nec meretur perduci ad verum. Unde responsum est eis, quod signum non dabitur eis nisi signum Ionae prophetae. — Non hoc modo interrogandus est Iesus, sed studiose, sicut interrogavit eum Nicodemus, de quo Ioannis tertio dicitur, quod venit ad Iesum nocte et dixit ei: Rabbi, scimus, quia a Deo venisti magister etc.; et subditur ibi, quod Iesus aperuit ei mysteria fidei, pro eo quod non quaerebat signa virtutis, sed documenta veritatis



23.

Interrogandus est autem hic magister de his quae spectant ad scientiam, ad disciplinam et bonitatem, secundum illud Psalmi: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Scientia namque consistit in notitia veri, disciplina in cautela mali, bonitas in eligentia boni. Primum respicit veritatem, secundum respicit sanctitatem, tertium respicit caritatem. — Interrogandus est ergo de his quae spectant ad veritatem scientiae, non studio tentandi, sicut tentabant discipuli Pharisaeorum, Mattaei vigesimo secondo: Magister, scimus, quia verax es etc. Et quia mala intentione quaerebant, ideo responsum est eis: Quid me tentatis, hypocritae? Quia vero quaestionem bonam, ideo dedit responsionem veram: Reddite ergo quae sunt caesaris caesari; et quae sunt Dei, Deo. — Interrogandus est secundo de his quae spectant ad sanctitatem disciplinae, sicut interrogabat eum ille adolescens, Marci decimo: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam possideam? Et responsum est ei, quod servaret mandata, et si vellet perfectus esse, servaret consilia, in quibus consistit perfecta disciplina morum, in cautela eorum quae nos incitant ad peccandum. — Interrogandus est etiam de his quae spectant ad caritatem benevolentiae, exemplo Legis doctoris, Mattaei vigesimo secundo: Magister, quod est mandatum magnum in Lege? Ait illi: Diliges Dominum Deum tuum ex corde tuo, et ex mente tua etc., ubi ostendit, quod plenitudo Legis est dilectio.



24.

Haec igitur tria sunt, quae interroganda sunt a Christo tanquam a magistero, et ad quae tota lexChristi est ordinata, et ideo omnis doctrina ministerialis doctoris ad haec tria debet ordinari, ut sub illo magistero summo officium magisterii digne possit exsecutioni mandare. — Debet namque ministerialis magister intendere scientiae veritatis fidei, secundum illud primae ad Timotheum secundo: Veritatem dico et non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Propter quod secundae Petri primo: Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis.



25.

Debet etiam intendere disciplinae sanctitatis animi, secundum illud secundae ad Timotheum primo: Positus sum ego Paulus in Evangelio praedicator et apostolus, ob quam causam et haec patior; quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo nono, doctrina viri per patientiam noscitur. Sicut enim non decet insipientem docere sapientiam, sic non decet impatientem docere patientiam, nec indisciplinatum docere disciplinam. In moribus enim plus movent exempla quam verba.



26.

Debet etiam intedere benevolentiae caritatis Dei et proximi, Ecclesiastae ultimo: Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Haec, inquam, verba sunt verba divinis amoris, quae penetrant medullas cordis; et haec dicuntur dari per magistorum consilium a pastore uno, quia, licet amor divinus laudetur et suadeatur per verba multorum, utpote per documenta duorum testamentorum, ab uno tamen solo Verbo spiratur, quod quidem est pastus et pastor omnium. Et ideo omnia illa verba ab eodem sunt et in idem tendunt: et propterea dicuntur dari signanter per magistorum consilium, idem videlicet sentientium. — Et quoniam omnes doctores christianae legis finaliter debent tendere ad vinculum caritatis, ideo debent concordare in suis sententiis. Propter quod Iacobi terto: Nolite, fratres, plures magistri fieri; quod quidem dicit, non prohibendo eos a doni scientiae . . . communicatione, cum dicat Moyses Numerorum undecimo: Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? et primae Petri quarto: Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum etc.;sed hoc dicit, ut non habeant varias sententias et peregrinas, sed omnes idem dicant, sicut primae ad Corinthios primo: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.



27.

Nam dissensio sententiarum ortum habet a praesumtione, secundum illud Proverbiorum decimo tertio: Inter superbos semper iurgia sunt; et parit confusionem, primae ad Timotheum ultimo: Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugans verborum; ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt.



28.

Quoniam ergo haec tria sunt, quae impediunt ad perceptionem veritatis, videlicet praesumtio sensum et dissensio sententiarum et desperatio inveniendi verum; ideo his obvians Christus dicit: Unus est magister vester, Christus. Dicit, inquam, quod Christus est magister, ut de nostra scientia non praesumamus; dicit, quod unus, ne in sensu dissentiamus; dicit, quod vester est, paratus nobis assitere, ne desperemus, maxime cum ipse velit et sciat et possit nos docere, mittendo illum Spiritum, de quo ipse dicit Ioannis decimo sexto: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Quod nobis praestare etc.

Explicit.