Migne Patrologia Latina Tomus 58
FauRhe.Sermon12 58 Faustus Rhegiensis425-490 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
SERMO PRIMUS.
Ad monachos. (Ex ms. domini Chauvelin regiorum sigillorum custodis.) 1. Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam, ad certamen convenimus, ad agonem huc processimus, ad exercenda cum vitiis bella conscendimus. Vita enim nostra hostes nostri sunt, de quibus Scriptura pronuntiat dicens: Cave ne unquam habeas cum eis sedem. Necessaria nobis est, fratres, pervigil cura, indefessa custodia, quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. Hostis iste vinci potest, recipi in amicitiam non potest. Et ideo praelium istud quod suscepimus, satis durum satisque periculosum est, quia inter hominem geritur, et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo nos ad tranquilla haec secreta et spiritualia castra contulimus, ut quotidie contriti, passiones nostras infatigabili congressione certemus; ut quotidie moribus nostris quasi famulas voluntates nostras subjiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus vel linguae gladium retundamus. Non solum invicem non inferamus injurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. 2. Peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent, nihil in hac vita consolationis requirere, nihil honoris; praesentium rerum solatia refugere, et ad promissa aeternae remunerationis praemia animum praeparare. Subjectione et abjectione gaudere, et paupertatem studio quaerere; et non solum facultates, sed ipsas voluntates de cordibus eradicare. Nihil enim proprium habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere res virtutis. 3. Illud etiam scire debemus, quod qui inter nos vitam habere constituimus, aut cum grandi periculo vel diligentes vel etiam negligentes sumus. Unde felix est illa anima quae, dum bene in congregatione versatur, multorum gaudium est, et plurimi ex ea vel aedificantur vel illuminantur. Bona enim dum multis communicantur, adduntur. Ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: Filimi, si sapiens fueris, tibi et proximis tuis (Prov. XXIII, 15). Itaque si quis in congregatione positus, humilitatem se sequentibus aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se aliorum lucra convertit. Si vero econtrario per inobedientiam vel superbiam quaeret, quod pejus est, facilius inveniri solet, ad mali exemplum sive iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, tantis damna contraxit, et peccatum quod ab illo semel recessit, ad eum multipliciter redundabit. Quamobrem sicut ille valde admirandus est atque laudandus est cujus cursus bonus multorum profectus est, ita ille non immerito lugendus est cujus vita multorum ruina est. Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus, ne via nostra aliorum virtutibus noceat, et ne aliorum fervorem tepor noster debilitet; et ne aliorum patientiam nostra iracundia violet, nec aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet: ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. Et quidem illae fatuae virgines, quamlibet fatuae essent, non tamen alienas exstinguere lampades, sed suas illuminare cupiebant; et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis, et si deest ignis fidei, si flamma fervoris, si oleum caritatis, si lumen discretionis, veniat ad eos quos magis abundare prospexerit, gratiam in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat, et bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessoris invadat. Nunquam enim sentit luminis damnum plurimis ignis accensus, nec minuit solis lucem considerantium multitudo, quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua commodat; et ipse tamen semper integer perseverat. 4. Benedicta illa anima est a Deo cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia alterius exstinguit iracundiam, cujus obedientia pigritiam tacite alterius increpat; cujus fervor inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis illuminat. Melius est huic quam illi qui fratrem paululum ab aliquo contristatum, non tamen solatio suo porrecta manu non sublevat, sed titubantem, sicut parietem inclinatum maleloquiorum impulsu adjuvat ad ruinam, et salubriter pro disciplinae ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut allidat; sic armat, ut perimat. 5. Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, ut judicium etiam alienae perditionis incurrat. Certi sumus, carissimi, quod nisi caveamus, nisi nostras quotidie passiones resecemus et circumcidamus, deteriores multum nos effici quam fueramus, dum in hoc saeculo viveremus: ita ut fiant extrema nostra pejora prioribus. Et quidem, carissimi, quandiu quae ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, in quibus nunc et erubescimus, tunc nobis adversarius non obstabat, imo etiam consentiebat, quod circa miserabilem ac perditam vitam nostram non inveniebat in quo exerceret invidiam suam. Delectabantur illum nostra opera, sufficiebantque illi per se nostra crimina et peccata. Quis enim suscipiat bellum contra militem suum, et quis velit impugnare subjectum suum? Sed super omnem infelicitatem erat vita illius cui nocere dedignabatur inimicus. At vero nunc postquam voluptatibus illius renuntiavimus, vidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, vidit in nobis quodam modo idola sua in Dei templum mutari, et frendens et tanquam leo rugiens omnes nocendi aditus pervigil insidiator explorat. De quo leone apostolus bene attestatur: Vigilate, quia adversarius vester diabolus, ut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Beati quos hic leo inquirendos judicat et sequendos utique virtutum vestigiis et odore meritorum. Non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. Post illos violenter currit. Hos etiam negligenter incurrit. Beati igitur quos hic leo invidia cogitur quaerere, et malitia non permittitur invenire. Terribiliter quidem sonat in auribus nostris dum audivimus Tanquam leo rugiens. Sed quia dictum est: Escae ejus electae sunt; quod quaerit electionis est; quod rugit desperationis est. Sicut in alio loco legimus: Dentibus suis frendet et tabescet. Ita haec loquitur sermo divinus, ut terrori conjuncta sit consolatio. Cruenti quidem est frendet; sed victi quod tabescit. Et inter quanta sint illa quae a Deo praeparata sunt homini livor prodit inimici. 6. Haec itaque, carissimi, cogitantes, et in hoc agone desudantes gloriosi et praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. Rapiamus unusquisque quod possumus de bonis intestati parentis. Hic de haereditate assumat fidei olosericam gestorum varietatem pretiosam. Hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum. Ille decus pectoris benevolentiae ac sapientiae monile sibi vindicet. Hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis invadat. Licet enim ille locupletissimus Dei amicus, quidquid habuit integrum secum tulerit, et nobis tamen, si volumus, totum reliquit. Ita ergo agamus bona illius sectantes, ut qui in aeternam gloriam suscitandus sub fine saeculorum reddetur, nunc Ecclesiae prole divina in filiis per merita jam resurgat.
SERMO II.
Ad monachos.
1. Quod supplente et quodam modo cum caritate jubente Deo et vestra fraternitate, qualemcunque sermonem profero; facio hoc non ex aliqua praesumptione, sed ex vera et integra caritate. Et licet tam perfecti Deo propitio sitis, ut admonitione nostra minime egeatis: tamen imperante caritate quae nescit timere, etiam quod optime implere vos novimus suggerere et admonere cum vera humilitate et perfecta caritate praesumimus, non tamen sine verecundia, cum nos necdum idoneos noverimus esse discipulos, et ad opus sanctum videamur excitare magistros. Cum simus tepidi cogimur admonere ferventes; cum simus peccatores, arguimus justos; eum simus imperiti, doctores instruimus; cum simus in pelago hujus mundi nimiis fluctibus agitati, ad eos qui ad portum tam feliciter pervenerunt praedictionis verba proferimus. Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent naves superatis et devictis fluctibus pelagi, etiam in portu tutissimo laborare, et nisi grandis cautela fuerit, pene submergi; cum summa humilitate et ingenti reverentia admonemus, ut quia vos Christus capitalibus criminibus tanquam de periculosis liberavit fluctibus, in portu quietis et beatitudinis constituti, parvas negligentias, et quasi minuta peccata, quae sic in anima confluunt, quomodo per minutissimas navis rimulas in sentina guttae concurrunt, cum omni vigilantia, Christo adjuvante, exhaurire jugiter festinetis. Nam quomodo navis postea quam pelagi fluctus evaserit, si in portu sentinata non fuerit, de minutis guttis impletur et mergitur: sic et monachus, devictis et superatis mundi hujus criminibus, quasi periculosis fluctibus, cum ad portum monasterii venerit, si subrepentia vitia et minuta et quotidiana peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit. Sed dicit aliquis, quomodo potest anima sentinari? Utique orando, jejunando, vigilando, veram caritatem et veram humilitatem et veram obedientiam exhibendo. Attendite, fratres, quomodo navis sentinatur a situla, sic anima ab operibus malis oratione dominica liberatur, si dicat et verum dicat: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Qui enim omnibus in se peccantibus clementer indulserit, nullius peccati vestigium in illius anima remanebit. Attendite, fratres, et considerate quod dixi, qui in se peccanti indulserit, non dixi quod qui in Deo peccaverit, ipsi debeas veniam dare, quod pejus est; aliquoties qui in nobis peccaverit, aut tarde, aut difficile veniam damus; qui in Deo deliquerit, celeriter indulgemus. Sed si volumus juste agere, illi qui in Deo peccaverit, sine severissima districtione non debemus indulgere ne, dum illi per indiscretam pietatem remittitur, exemplum perditionis aliis praebeatur. In suo ergo se unusquisque ostendat clementem, quia Dominus ait: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Ibid., 14). 2. Quando vero in Deum aliquis peccatum praesumit admittere, districtionem debet monasterialem sustinere. Et hoc bonum pio animo debet fieri, ut spiritali castigatione ita corrigatur in hoc saeculo, ut non pereat in futuro: quia omne peccatum quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. Sic enim de filio, de servo divina Scriptura commemorat: Tu, inquit, virga eum caedis, et animam illius de inferno liberabis (Prov. XXIII, 14). Et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia crimina caveamus, sed etiam parvas negligentias, [quas] quotidie quasi venena diaboli respiramus. Sunt enim nonnulli qui post religionis professionem, qua videntur exisse de saeculo, nimia securitate solvuntur, et impletur in eis sententia Domini qua dicitur: Utinam frigidus esses, aut calidus: nunc autem quia tepidus es, incipiam te vomere ex ore meo (Apoc. III, 15). Quid est quod dixit: Utinam esses calidus aut frigidus? Nunc autem quia et de saeculo recessisti, et spiritalem fervorem per negligentiam tuam apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore Domini vix iterum recipiendus evomeris. 3. Ideoque, fratres carissimi, sententiam divinae Scripturae diligenter attendite, qua dicitur: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Sicut enim gaudendum est de monacho qui in monasterio voluerit mansuetudinem, obedientiam, patientiam mitis et humilis exhibere; ita e contrario lugendum est de illo qui corpore tantum videtur de hoc saeculo exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter, aut rediisse infeliciter cognoscitur, et pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, pro obedientia contemptum, pro caritatis medicamento malitiae effundit venenum. Talibus convenit illa beati Petri vera et multum timenda sententia. Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II, 20). Et iterum: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Ibid., 21). Sed nec de talibus desperandum est, fratres, quia potens est Deus orantibus vobis scintillam compunctionis accendere, et omnem saeculi voluptatem velut spinas et tribulos nequitiae salubri igne consumere, illo utique igne de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XXI, 49)? 4. Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut vobis Deus perseverantiam bonam dignetur tribuere, sed et illi qui negligentes sunt tandem debeant de fovea superbiae se sublevare, et de laqueis eruere. Si enim vobis orantibus, et cum caritate consilium dantibus, quicunque sunt tepidi et negligentes fuerint emendati, duplicatum vobis praemium Dominus et de vestra et de illorum correptione recompensare dignabitur. Nam nec illi qui boni sunt, se debent quasi de suis meritis extollere; nec illi qui negligentes sunt, de Dei misericordia desperare: sed illi cum humilitate Dei bona custodiant, et isti cum grandi compunctione celerius ad poenitentiam vel correptionis medicamenta confugiant: quia qui bonus est, si superbire coeperit, humiliabitur; et qui superbus est, si se humiliaverit, per Dei misericordiam sublevabitur. Tantum est ut se non permittat amplius durissimo jugo premi, nec nimia et periculosa dissimulatione in peccatis perseverando diutius obdurari; sed tam cito confugiat ad pietatem Dei, ut in se peccati vestigium non relinquat. Optime calidis adhuc vulneribus malagma vel fibula apponitur: quia si velox fuerit ad coelestem medicum intentio resurgendi, vestigium peccati non poterit remanere cum lapso, quia sub manu omnipotentis medici et cito perit morbus, et velociter sanatur aegrotus. 5. Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut obedientiam, et humilitatem, et caritatem non solum senioribus et coaequalibus, sed etiam junioribus exhibere jugiter studeatis: quia quaelibet bona servus Dei habere contendit, et omnia perniciter perdit, si in illo humilitas et caritas vera non fuerit. Nolite murmurare, fratres; scriptum est enim quod murmurantes a serpentibus perierunt. Nolite detrahere, fratres, quia scriptum est: Qui detrahit fratri eradicabitur. Nolite iracundiam in corde servare, quia scriptum est: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. II, 20). Nolite vos invicem odio habere, propter illud quod scriptum est: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Sed non opus est ut diutius sanctam caritatem vestram verbis doceamus, quod vos ad Christi gloriam operibus implere et cognoscimus et gaudemus. Hoc solum specialiter petimus, ut quia vos Deus in locum quietis et tranquillitatis collocare dignatus est, pro nobis quos saeculi istius tempestates et innumerabiles fluctus affligunt, abundantius Domino supplicetis: ut si nobis, qui non meremur, gloria non dabitur, saltem vobis orantibus peccatorum venia tribuatur. Amen.
SERMO III.
Ad monachos. De poenitentia.
Detur poenitentia saeculari, cujus adhuc cervix sub jugo dependet saeculi, et huic pro immanitate delicti terminetur tempus, cui adhuc tempus servit. Caeterum si abrenuntians saeculo et ejus militiae, et spondens se cunctis diebus serviturum Deo, cur poenitentiam mereatur, qui liber effectus, velut onager sectatur eremi vastitatem, sicut ait Job: Quis dimisit onagrum liberum in deserto (Job. XXXIX, 8)? A leone fortiter caveat, et arentibus herbis et poculo exiguo alatur in eremo. Erigat in aera caput, et flagrantem nimium sitis ardorem Spiritus sancti aura restinguat, ne, dum valde desiderat amoena virentia, nimiis deliciis praepeditus periculum salutis incurrat.
Igitur abrenuntianti publica poenitentia non est necessaria, quia conversus ingemuit, et cum Deo aeternum pactum inivit. Ex illo igitur die non memorantur ejus delicta quae gessit in saeculo, in quo facturum se justitiam de reliquo promiserit Deo. Ergo post chirographum de quo se monachus debitum ex tota fide promiserit implere, etsi fidelis factus peccaverit in saeculo, post abrenuntiationem iterum factam dominicum corpus non dubitet accipere, ne occasione humilitatis nimiae prolongetur a corpore et sanguine cui se junxit ut unum corpus efficeretur. Communicare ergo non desinat qui peccare quievit, tantum de reliquo non peccet. Nam sicut ignis iste visibilis duas in se quasdam efficantias habet, id est comburere fragilia et illuminare tenebrosa; ita ignitum illud dominicum corpus, quando cum metu et reverentia grandi fuerit sumptum, corporis quidem delicta consumit, animae vero sensum illuminat. Et idcirco maxime frequentius communicare debet. Si vero fuerit, sicut scriptum est, lepra in pelle, immunda erit, id est peccatum in monacho, quia pellem esse monachum Scriptura pronuntiat, mortificantem membra sua super terram, cujus ossibus adhaesit caro, quae immutatur propter oleum, et a jejunio infirmatur, et jejuna velut fenum arescit. Ergo si in hac pelle visa fuerit lepra, immunda erit, et nisi fuerit jacintina aut rubra pura, ad ornatum tabernaculi non erit apta.
SERMO IV, SIVE ADMONITIO NECESSARIA DE DIE JUDICII, ET MALORUM POENA, VEL BONORUM GLORIA; ET QUOD ETIAM LAICI NON MUTATO HABITU POSSINT ET DEBENT QUOTIDIE POENITENTIAM AGERE.
Ad monachos. (Ex ms. Corbeiensi litteris Merovingicis ante annos mille exarato.)
Rogo vos, fratres carissimi, ut sicut frequenter admonui, diem mortis nostrae et terribile ac metuendum judicium jugiter studeamus cogitare. Admoneo enim peccatorum vulnera nulla invenire possunt utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam quando erit de hoc saeculo migraturus. Quomodo enim potest fieri ut aliqua peccata praesumat admittere, qui se momentis singulis credit de hac luce migrare. Sic enim Scriptura dicit: Memento, fili, quod mors non tardat (Eccli. XIV, 12). Et illud: Memento novissimorum, et desistes inimicare (Eccli. XXVIII, 6). Qui enim diligenter attendit quam dura erit examinatio ante tribunal Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum operam suam, non ei poterunt placere peccata vel crimina propria. Cum ante illum tremendum judicem congregatae fuerint omnes gentes, quid tunc erit injustis et adulteris atque rapacibus? fletus oculorum, stridor dentium, cum sanctorum multitudine ad dexteram regis aeterni, et gloriam segregata, peccati populo in profundo tartari sine ullo miserationis fine aut veniae demerso, excludi se in tenebris suis a sanctorum beata luce viderit et profundo inferni sine fine descendens, urguere os suum puteo aeterna supplicia et perpetua morte non moriturum. Petit frustra extremum Lazari digitum quod ardens refrigeretur, arentibus labiis rogavit apponi. Et ideo, fratres carissimi, dum adhuc licet, consideremus conscientias nostras, et si aliqua crimina vel peccata capitalia necdum eleemosynis et orationibus purgata in nobis adhuc dominari cognoscamus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus, Christo gubernante, festinemus intrare, et si quid in navicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per avaritiam, aut per superbiam, aut iniqua cupiditate corruptum esse cognoscemus, componere vel reparare bonis operibus festinemus. Non enim nocent peccata praeterita si non placent; sicut nulli justorum sufficit justitia sua, si non perseveraverit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si antequam de corpore isto discedat, ad eleemosynarum remedia vel poenitentiae medicamenta confugerit. Sed quia quando, vel qua hora de hoc saeculo rapiamur scire non possumus, sine ulla dilatione vel absque mora de sinistra fugiamus ad dexteram. Non enim sanitatem credendum est, non aetatem in remedium salutis suae semper . . . . intardus est, quia vitae suae super incertus est, quia qui nos securus fecit dicendo peccatori: In quacunque die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XXXIII, 12); ipse etiam nos cautos voluit esse dicens: Nolite tardare converti ad Dominum, ne differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Sed forte quando generaliter omnes ad poenitentiam provocamur, aliquis intra se cogitat dicens: Ego juvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum religionis assumere? Nec nos hoc dicimus, fratres carissimi, non hoc praedicamus, ut juvenes qui conjugia rationabilia habere videntur, habitum magis quam mores debeant commutare. Quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos noluerit habere, et ad opera bona vel honesta convertere, si peccatorum suorum vulnera eleemosynis et orationibus ad sanitatem pristinam revocare? Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione sufficit sibi: vestimenta vero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam justum Dei judicium sustinebunt. Convertamur ergo ad meliora dum in nostra sunt potestate remedia. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis. Hic vitam vitae meritis comparemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO V. Ad monachos. In die sancto Paschae. (Ex ms. Morbacensi.)
1. Opportune et congrue sub die insigni solemnitatis hodiernae in voce exsultationis assurgimus, et cum Apostolo dicimus: Ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Hodie interfectis Aegyptiis, de luto ac paleis Dei populus, id est de vilissimis ac inanissimis operibus, liberatur. Hodie Agnus ille qui tollit peccata mundi in redemptione humanae salutis offertur; quando postes domorum sanguine illius jubentur inscribi, id est crucis titulo frons nostra depingi, ne locum angelus exterminator inveniat. Sub hoc tempore excutitur Pharao cum exercitu ejus in mari Rubro, pereuntibus sacro in fonte peccatis, tanquam in Rubras Aegyptii demerguntur undas, id est Christi sanguine consecratas. Sub hoc reditu pro tempore filii junioris qui perierat et inventus est, id est pro salute gentilium saginatus ille vitulus immolatus est; junior autem filius nos sumus, seniore fratre, id est Judaeis tardantibus et intrare nolentibus, ad Creatorem nostrum revertimur sub poenitudine peccatorum. Everteramus enim et perdideramus acceptam a Deo patre nostro substantiam; videamus quam substantiam, id est universae naturae bona. Dei enim substantia est omne quod vivimus, sapimus, cogitamus: intellectus et ratio ad discretionem boni et mali Dei substantia est; etiam libertas arbitrii quam acceperamus, vel ad declinanda blandimenta peccati, vel ad incitandum liberae voluntatis affectum in auctoris obsequium, vel ad custodiendam imaginem et similitudinem Dei. Has ergo datas nobis et intus insertas a Creatore divitias in pravos transtuleramus usus, et consumpseramus in exercitia vitiorum, derelicto fonte virtutum, peregre et nimis longe a patre profecti, non locis ab eo et regionibus, sed cordibus et operibus discedentes. Qui enim sequitur proprias voluntates, et per passiones suas rapitur, a Deo exsul efficitur; ad quem suscepta peccatorum agnitione redeuntibus nobis, et quidem redeuntibus non gressu corporis, sed mentis affectu, cum immensa misericordia, cum ineffabili laetitia et consolatione obviam venit; intrat festa convivii; ordinat choros atque symphonias, id est exsultationes coelestium gaudiorum, quibus angeli exsultant in coelis super uno peccatore poenitentiam agente. Redeuntibus itaque nobis ad emendationem, hoc convivium quotidie celebratur; quotidie pater filios recipit, semper Christus credentibus immolatur. Hic est ergo ille vitulus saginatus quem in Veteri Testamento docemur offerre: vitulus et bubus, id est ex patriarcharum et prophetarum, ex Abrahae semine descendens: masculus immaculatus; masculus, id est contra omne peccatum robustus et validus: masculini enim et virilis animi est illecebras rupisse peccati, sicut femineae fragilitatis ignavia est vitii suscepisse lasciviam. Unde et ille typum gerens diaboli Pharao premens populum Dei, inimicus spiritui, amicus carni, fortitudines praefocabat, concupiscentias nutriebat. 2. Mortuus est ergo Christus propter iniquitates nostras, et sicut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Hic est ille agnus quem in una domo comedere ex lege praecipimur, succinctis lumbis nostris. Comedere autem caput cum pedibus quid est in una domo? id est in Ecclesiae unitate carnes ejus jubemur assumere. Ariani ergo et diversae haereticorum perversitates non in una illum comedunt domo; et ideo sicut in diluvio non salvatus est nisi qui intra arcam Noe fuit inventus, ita diversae fidei homines si extra domum Ecclesiae sunt, non habent Agnum qui Christus est. Quod vero hujus agni caput cum pedibus comedere nos debere Scriptura commemorat, hoc est ut Deum et hominem pari confessione veneremur. Caput ergo divina, pedes humana substantia est. Caput accipiamus de eo quod dicit beatus Joannes: In pricipio erat Verbum (Joan. I); pedes vero de quo Paulus apostolus scribit: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus est ut homo (Philip. II, 7); et, Factus ex muliere, factus sub lege (Gal. IV, 4). Oportuit ergo ut hujusmodi agni carnibus succinctis lumbis, id est mortificatis carnalibus passionibus, cum summa cordis et corporis puritate vescamur. Caput cum pedibus, id est ex Deo genitum credamus, et ex homine procreatum. Quod autem dixi, et ex Deo genitum, forte sint aliqui de minus eruditis qui dicant in corde suo: Quomodo Deus filium genuit? Nil hic corporeum cogitemus. Quid est enim Deus Deum genuit, nisi de igne ignis apparuit, lux de luce processit? Ergo propter aliquos qui tardi sunt ad intelligendum, aliquam speciem jam vel comparationem de terrenis ac visibilibus assumamus. Verbi gratia, si lampas accendatur ex lampade, si una illuminetur ex alia, nonne tibi videtur flammam quodammodo flamma parturiens splendorem de splendore genuisse? Num tibi videtur inaestimabili ratione natum fuisse lumen ex lumine? Et cum de lampade ad lampadem transferatur, licet duae lampades ardeant, tamen ille ignis ipse est utique in secunda qui splendeat in prima. Nunquid de nihilo aut de aliquo novo initio factus est ille ignis? sed magis de natura sui splendoris effusus est: ergo illa illuminatio quae de prima lampade videtur accensa, non quasi ex nihilo in secunda esse coepit, sed de cognato splendore processit, qui in primi luminis origine jam manebat. Et licet in utraque lampade gemina et duplex videatur micare flamma, utraque tamen una substantia est; ita et in unigenito Dei Filio etsi personae species propria est generis, tamen natura communis est, non de Patre incipiens, sed ex Patre cum Patre subsistens. 3. Omnia de nihilo creata sunt; ille solus de Deo Deus. Hic ergo cum in forma Dei esset, formam servi pro servorum salute suscepit; et in ligno crucis cum vita esset, in ligno appensus est: quasi seipsum pensaret in pretio perditorum; alapis caesus est, spinis coronatus est. Quod vero coccinea indutus est chlamyde, indumenta Christi merita sanctorum sunt; item tunc itaque martyrum sanguine in illo coccineo colore perfunditur. Quod autem Judaei purpurea chlamyde indutum flexo adorant genu; velint nolint, Regem illum et Dominum confitentur. Quod autem in cruce dixit sitio, fidem suis requirebat. Sed quia in propria venit, et sui eum recipere noluerunt, pro suavitate fidei acetum ei perfidiae propinaverunt. Porrigunt acetum malitiae, quia vinum sapientiae, quod a Christo acceperant, peccando perdiderant. Potatur acerbitate malorum nostrorum, daturus dulcedinem bonorum suorum. Sed et nunc quotidie quando peccatis contristatur et exacerbatur, acetum quoddam illi potus et cibus fellis ingeritur. Velum templi scinditur; velum ornamentum habitaculi est. Coruscante igitur gratia, Ecclesia aedificatur, Synagoga destruitur, veli templum honore nudatur, remoto per adventum Christi velamine litterae; ut cum Apostolo revelata facie legis interiora pandantur. Quod autem monumenta aperiuntur, mortis claustra reseruntur, resurgunt laxata sede tartarea cum Christo sancti: et quem superi non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt. Unde nos agnoscentes erga nos divinorum beneficiorum alta mysteria, respondeamus in quo possumus misericordiae redemptoris: demus illi compunctionem de peccatorum emendatione pro spinis suis; offeramus illi cor suo timore confixum pro clavis suis; reddamus illi palmam perseverantiae pro alapis suis.
SERMO VI.
Ad monachos. De natali sancti Petri. (Ex ms. Morbacensi.)
1. Gloriosissimos christianae fidei principes annuis solemnitatibus honorantes, fratres carissimi, ipsum Deum ac Dominum nostrum, qui hujus auctor est fidei, debita religione veneramur. Apostoli namque Latino sermone dicuntur missi; qui ergo honorant missos, manifestum est eos honorare mittentem; cum dignitas quae defertur ministris, illi sine dubio cujus ministri sunt exhibetur, ut ait ipse Salvator ad discipulos suos: Qui vos audit me audit, et qui vos recipit me recipit (Luc. X, 16). Vere beata apostolorum merita, in quibus se Christus et recipi praedicat et audiri; beati nihilominus et illi quorum devotio delata apostolis recurrit in Christum. Tenentes itaque, fratres, tantae hujus promissionis fidem, de suppliciis patrum nostrorum, pro Christi confessione susceptis, fidelibus gaudiis exsultemus: quoniam qui de martyrum morte laetatur, martyres non dubitat cum Christo regnare post mortem. Nos vero Ecclesiarum omnium reverendissimos patres, Petrum dico et Paulum, piissimis studiis honoremus, quibus, Christi praestante gratia, factus est hodie de morte natalis; quibus finis vitae vivendi initium dedit; quibus, ut ait apostolus Paulus, vivere Christus erat, et mori lucrum. Erat utique eis Christus vivere, quibus vita non erat sine Christo; erat eis Christus vivere, quia totum Christi proficiebat Ecclesiis quod vivebant, Erat eis et mori lucrum, quia tali hac morte vitam sibi merebantur aeternam; erat eis mori lucrum, quorum corruptioni incorruptio succedebat, et damna praesentium temporum lucra perpetua sequebantur. Sed jam necessarium, carissimi, arbitror, ut proprias eorumque speciales virtutes, prout ariditas linguae nostrae ingeniique tenuitas patitur, imo ut misericors Deus annuit, proloquamur. 2. Hic itaque ille est Petrus qui confitendo Christum Dominum vivi Dei esse Filium, validissima invictaque nobis credendi fundamenta constituit. Nam percunctanti Domino quis esse ab hominibus diceretur, respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); id est, tu, Domine, de carne Virginis factus es Christus, qui vivi Dei Filius es sempiternus; tu, Domine, hominibus natus es homo, qui incogitabili majestate Deus es apud Deum. Tu es Christus, qui pro redemptione nostra ad passionem veniens, impassibilis permanes apud Patrem. Quis igitur unquam in tantum hoc incomprehensae Deitatis arcanum humani sensus attollere potuisset obtutum, nisi ab ore Petri salutaris hujus fidei veritas radiasset? Quis meritorum ejus gloriam quamvis magno aequiparare possit eloquio, a quo nobis adorandae Divinitatis fides et coepit et permanet? Quid tanto gloriosius viro, qui fidem secreti inscrutabilis loquendo edidit, vivendo docuit, patiendo firmavit? Ut autem confessionis hujus quanta esset magnitudo Salvator ostenderet, ait ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis; Et: Tibi dabo claves regni coelorum (Ibid., 17). Quis ergo Christum per carnem et in carne natum, omnipotentis Patris esse Filium sentire potuisset, nisi propitius hoc ipse Pater per Petrum nobis revelasset e coelo? Haec illi confessio dedit, ut ante claves regni coelestis acciperet quam coeli januas introiret. Sed ne qua vos, fratres, de creditis Petro clavibus regni more nostrarum clavium cogitatio promoveat, claves coeli lingua est Petri; quia singulorum merita censenda apostolus unicuique regnum coeli aut claudit aut aperit. Non est ergo clavis ista mortalis artificis aptata manu, sed data est a Christo potestas judicandi. Denique ait ei: Quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan. XX, 23). Hic est Petrus, quem Christi esse confidentissimum subjecta vestigiis ejus maria probaverunt. Nam a Domino suo novos sibi dari in fluctibus gressus, ut fidelis poposcit, et ut dilectus emeruit: qui ob hoc solum trepidasse visus est, ut fragilitas humana cognosceret quanta esset inter Dominum et servum distantia, dum aggravata peccatis caro mergitur, et immaculati nescit planta desidere: simul et illud, ne, dum super aquas ambulans Petrus pede intrepido pervenisset ad Christum, Domini forte sui virtutibus aequaretur. Sed quid illum tantopere dicimus trepidasse, cum pia trepidatio sua majorem profecit ad fidem? Ut enim credidit Petrus imperio Domini sui posse se a fluctibus sustentari, ita nihilominus dum mergitur, credidit ipsius Domini sui se virtute salvandum. Vere beati Petri et dum trepidat mirabilis fides, quam nec urgentis periculi potuit turbare formido: clamando enim dum mergitur, Domine, libera me (Matth. VIII, 25), de se diffisus est, non de Domino dubitavit. Ne quis ergo timorem hunc gloriosissimi Petri ducat in vitium: quoniam timor iste quamvis primam ejus turbaverit fidem, confidentiam tamen in eo reparatae credulitatis ornavit. Hic est Petrus, cui Christus communionem sui nominis libenter indulsit. Ut enim, sicut apostolus Paulus edocuit, petra erat Christus; ita per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Nam sicut in deserto, dominico sitienti populo, aqua fluxit e petra, ita universo mundo perfidiae ariditate lassanti, de ore Petri fons salutiferae confessionis emersit. Hic est Petrus, cui Christus ascensurus ad Patrem, pascendas oviculas suas agnosque commendat: ut quos ille pietatis miseratione redemerat, hic fidei suae virtute servaret. Et recte sane ei arbiter occultorum Dei Filius pascendas oves suas tuendasque commisit, cui noverat in nutriendo grege dominico nec studium deesse nec fidem. Hic est Petrus, qui dum ad crucem tanquam crucifixi discipulus duceretur, verso se poscens corpore crucifigi, passionem non renuit, sed aequalitatem crucis dominicae declinavit; ut ostenderet universis admirandae scilicet humilitatis virtutem, novique mysterii disciplinam et inter tormenta servasse. Quam securus, carissimi, perrexit Petrus ad crucem; qui repulso timore mortis, moriendi ordinem tam acerba in passione quaesivit. 3. Quid etiam de gloriosissimo referam Paulo, in quo Dominus fidem nominis sui, dum ipsam persequeretur, elegit? qui dum velut acerrimus persecutor christianam vastat Ecclesiam, inimico adhuc ejus in pectore amicum sibi cor Christus invenit: dumque temporalia cepit Christianos ad supplicia, ipse perpetuum captus ad gratiam, factus est subito, pastor ex lupo, ex praedone custos, ex hoste defensor. Unde patuit nec Paulum malignae mentis proposito plebem dominicam persecutum, nec Christum latuisse quem eligeret in Paulo. Hic est Paulus, qui Christi vocibus inclamatus e coelo, oculis in se Judaicae infidelitatis obtusis, videndi aciem non perdidit, sed mutavit. Amisit oculos et recepit, ut uno eodemque tempore et in persequentem caecitatis vindicta procederet, et vocantis Dei gratia illuminaret Ecclesiam. Ait namque illi de coelo Dominus: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? id est, cur me persequeris, Saule? Quae mea odium erga me tuum excitavit iniquitas? Nunquid quia illuminavi caecos, quia sanavi aegrotos, quia fugavi daemones, quia esurientes populos quinque panibus pavi? An quia de tumulis mortuos suscitavi? an forte magis quia fidelibus meis regnum coeleste promisi? Sed si praestare me posse dubitas quod promitto, aspice, si tamen potes, unde te vel quasi appello. Sed quare me persequeris, Saule, aut quid me persequendo proficis? Nunquid adversus regnantem in coelo ullum tua persecutio habebit affectum? nunquid nocere mihi quidquam poteris, quem non potes intueri? Ego enim sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. XXII, 8); qui terras coelo, crucem regno, mortem perpetuitate mutavi: de quibus omnibus non te debere cunctari, et ereptus tibi nunc et post paululum redditus suadebit aspectus. At beatissimus Paulus repentina quidem caecitate coercitus, intellecta tamen majestate loquentis e coelo, continuo fidelis effectus, et a persecutione destitit, et novos intuendi Christum oculos acquisivit. Hic est Paulus, qui pro suarum remuneratione virtutum, ultra humana merita tertium raptus ad coelum, coelestia secreta cognovit; ut Ecclesiarum futurus doctor, inter angelos disceret quod inter homines praedicaret. Aut quis ei impune ultra non credat, qui de sacramentis dominicis non solum audita loquitur, sed et visa testatur. Quanta hoc, fratres, Dei nostri actum est gratia, quod de coelestibus in apostolatum vocatus est, ut apostolatus ejus consecraretur in coelo? Et post omnia hic est Paulus qui cervices suas, quas adversus Christi nomen superbus erexerat, perfidorum caedendas gladio humillimus pro Christi honore submisit: nec piguit eum pro illo mori quem saepe probaverat vivere et regnare post mortem. Atque ita factum est ut gloriosum Paulum, qui in diversis gentibus pro fide Christi multo certamine dimicando innumera bella peregerat, vel victorem mundi Roma susciperet ad triumphum. Hi ergo sunt beatissimi Petrus et Paulus, qui sacramentum coelestis regni uno spiritu praedicantes, sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine et morte fortissima consecrarunt; qui etiam tanquam Ecclesiarum omnium principes facti dispensatione coelesti, Romam petentes sacratissima sua corpora in illius urbis arce recondiderunt, quae totius orbis obtinuerat principatum: quatenus potentiam virtutis suae Christus ostendens, ubi mundus caput habebat imperii, ibi regni sui principes collocaret.
SERMO VII. Ad monachos.
Instruit nos atque hortatur sermo divinus, qualiter nos accingere debeamus ad inquirenda promissa sua, et obtinenda illa bona quae nec visu capi, nec auditu percipi, nec cogitatu comprehendi possunt. Petite (inquit), et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: id est, ut petamus orando, quaeramus laborando, pulsemus perseverando; et in spem coelestium tanto incitemur studio, tanto inardescamus affectu; ut cum praemiorum dignitate, desideriorum magnitudo concordet. Non vult enim Deus noster bona sua nimia inveniendi facilitate vilescere. Pretiosa et concupiscibilis merx cupidum amatorem, atque avidum negotiatorem requirit. Ergo ille tantorum munerum repromissor non vult in opere suo tepidum, despicit fastidiosum, recusat coactum et ingratum, respuit indevotum. Lentum enim et parum gratum quaerere gratiam divini muneris maxima est injuria Remuneratoris. Ergo totis licet animae et corporis laboribus desudemus, totis licet obedientiae viribus exerceamur; nihil tamen condignum quod merito pro coelestibus bonis pensare et offerre valeamus. Non valent vitae temporalis obsequia aeternae vitae gaudia. Lassescant licet membra vigiliis, pallescant ora jejuniis; non erunt tamen condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Pulsemus ergo in quantum possumus, quia non possumus in quantum debemus. Futura beatitudo acquiri potest, aestimari non potest. Nisi enim cum aviditate, nisi cum bona voluntate et cum laetitia Dei opera egerimus, Deo nos perire noverimus. Putamus (carissimi) quod digne quaerat illa anima, et ita pulset ut ei aperiatur; quae ad leve praeceptum senioris respondere praesumit et dicere: Nunquid servi vestri sumus? Jam feci vicem meam: et ille faciat suam. Quomodo hoc dicit, cui praeceptum est: Nolite quaerere quae vestra sunt? Et iterum: N on quae sua sunt singuli desiderantes; a quo non hoc expetitur ut mercedem suam impleat, sed ut alienas invadat, praeoccupet, rapiat? Putamus quod ita petat ut accipiat, ita quaerat ut inveniat, ita pulset ut ei aperiatur, qui pro aliqua negligentia correptus, et pro disciplinae ordine castigatus, non se ad emendationem, non ad satisfactionem confert, sed magis ad illam proterviam, ut dicat, desero atque discedo, hoc ego ferre non patior, ingenuus homo sum! Jam primum qui ante praepositum vel abbatem, ingenuum se esse jactat, puto quod adhuc emptum esse se nesciat. Qui Christianae militiae mancipatus praesumit dicere se ingenuum, pene est ut se neget Christi sanguine comparatum. Quid est hoc aliud quam ipsi Domino clamare: Liber sum, nihil tibi debeo? De talibus dicebat Apostolus: Cum enim servi essetis inobedientiae, liberi fuistis justitiae (Rom. VII). Non bene ingenuus appellatur qui misera vitiorum servitute deprimitur. Clamat autem in contumelia disciplinae, in peccato animae suae: Malo discedere quam emendari, quam satisfacere, quam implere quod praecipis. Quid est hoc aliud quam jugum Christi rebelli cervice discutere? Isti tales nesciunt quid voverunt, obliti sunt propter quid huc venerunt. Isti tales non bene petunt, si male vitiis appetuntur, non fide pulsant, sed infidelitate pulsantur. Quid prodest quod discedis, qui undique astrictus es vinculis passionum? quem hinc atque inde circumvallant vitia sua? Digne aliquis discederet, si illo ire posset, ubi illum diabolus invenire non posset. Nemo se fallat, non fugiat adversarium de loco ad locum, sed de vitio ad virtutem, de passione ad emendationem. Si eum fugiat, sequitur: emenda te, et fugiet a te, sicut ait apostolus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 6). Non obedire autem et velle discedere, hoc est dupliciter facere diaboli voluntatem, hoc est voluntarie sibi ipsi (etiam in praesenti) damnationem inferre peccati. Illis ipsis qui graviter apud nos delinquunt, nullam tristiorem, nullam acerbiorem possumus invenire sententiam, quam ut a corpore congregationis abscisci sine pace discedat: Et nunquid non amentiae genus est, ut hoc quisquam pro remedio expetat, quod etiam a praeposito nisi pro summo crimine non possit inferri? Intelligamus ergo istas indignitates et contradictiones, inimico cooperante et disponente, provenire. Ille enim qui non potest aliquem absolute de loco salutis excutere, immittit primum occasiones et causas; immittit inobedientiae passionem, quam semper infidelitas comitatur; quae dum captivam illa queaverit mentem, statim intoleranda atque impossibilia facit etiam illa quae parva sunt. Et sane dubium non est quod vires inobedientibus divinitus subtrahuntur; et sicut ille qui non habet necessariam fidei devotionem, et quod habebat, auferetur ab eo (Matth. XIII); ita et inobedientia obdurat animum quem semel ceperit, ut ad suscipienda praecepta, nec auctoritate, nec ratione, flectatur, sed quod pessimum est, sibi soli credat, et pro omni ratione intentiones suas sequatur, et hoc solum praeceptum putet, quod obturato corde concepit, similis ei effectus se quo divinus sermo pronuntiat: Itinera insipientium recta in conspectu eorum (Prov. XII). Et iterum: Sunt viae quae videntur rectae hominibus; novissima autem eorum venient in profundum inferi (Prov. XVI). Postremo veniet hujusmodi animabus, quod domui quae super arenam aedificata est: haec enim parabola maxime ad inobedientes respicit. Sic enim legimus: Omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similabitur viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam, etc. (Matth. VIII). Id est, cum influxerint stillicidia passionum, cum advenerint flumina et torrentes atque impetus tribulationum, ex multitudine negligentiarum; cum flaverint venti, illi utique qui per istum aerem volitant, parati ad Christi arcam ventilandam sicubi inveniant paleas quas ad ludibrium suum rapiant atque dispergant; tunc irruent in domum illam quae sine obedientiae fundamento inventa est, et fiet ruina illius magna. Sed forsitan dicat aliquis: Nunquid statim de hoc loco discedere, ruina dicenda est? Dico (carissimi) non grandis spes est, si navis in fluctibus constituta (licet ipsa non pereat), tamen jacturam maximam de honore ac mercibus suis faciat, et ad portum vacua perveniat. Sic non grande gaudium est, si aliquis ad saeculi fluctus revertens, nomen atque habitum professionis suae custodire videatur; anima vero ejus negligentiis tabescat ac defluat. Et quid gravius quando subito tanquam aliquis repentinus eradicarius de loco ad quem te Dominus tuus vocaverat, in quo te primum post mala saeculi quasi in portum de tempestate induxerat, oblivisci subito fraternae societatis et consolationis; oblivisci loci illius in quo primum dulcissimum immutationis habitum et nomen saecularis exueris? Aves ipsae diligunt nidos suos; amant ferae loca in quibus nutritae sunt, amant cubilia et pascua sua; quamlibet naturali libertate variis partibus rapiantur, saepius tamen ad cara sibi loca quodam desiderio revertuntur; et tu intellectu praeditus, ratione munitus, ita interdum sensu alienus effeceris, ut praeferas Dei beneficiis voluntates vel intentiones tuas, et diaboli insinuationes sequaris! Quae quamlibet ad duros labores, quamlibet ad salutis naufragia atque animae detrimenta te rapiant, totum hoc prae nimia cordis indignitate non sentis! Tempore enim discessionis, multa promittit inimicus, te illic quo tendis, majorem profectum, multam gratiam atque omnium rerum abundantiam reperturum, ac te tanquam angelum suscipiendum. Et post haec; quando anxietate repletus et pace nudatus, profectus tui studium et sacrum ovile reliqueris, tunc animadvertis (quasi sedata temporis tempestate) inde quid de te male egeris; tunc recognoscis quid periculi incurreris cum de loco ad quem cum gaudio veneras sine pace, cum scandalo discessisti, tunc sera poenitentia super ruinas suas poenitet ac deflet, sicut quaedam aves quae prae dolore super eos quos occiderint flere dicuntur, et haec omnia animae detrimenta ex inobedientiae malo eveniunt. Obedientes autem et humiles animae, multas tribulationes atque omnes labores prosternunt, atque in compendium mittunt. Sciendum est enim quod quanto humiliores et obedientiores fuerimus praepositis et patribus nostris, in tantum obediet Dominus orationibus nostris. Videamus quam acceptabilia sunt Domino vel opera, vel jejunia eorum qui suis potius quam seniorum voluntatibus obsequuntur. Clamant illi: Quia jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti; et ille respondet: Ideo quia in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Videmus ergo per inobedientiam animorum opera non respici, jejunia non audiri, vota non suscipi. Unde nos amplius illius mandata sectemur, quia ad nos e coelo descendit, non solum ut nos redimeret mortis pretio, sed etiam ut vitae aedificaret exemplo; et cum illo dicamus: Ego non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem illius qui misit me Patris. Ire autem post voluntates proprias tam perniciosum est, ut hoc Deus jam postmodum iratus, pro damnatione peccati, inobedientibus irroget dicens: Et dimisi illos secundum desideria cordis eorum. Quamobrem qui vult opera sua esse recta in conspectu Dei, nihil obedientiae, nihil praeceptis praeponat; sive ille junior, sive senior est, tanto plus debet studere aedificationi et perfectioni. Nullum sibi finem faciat proficiendi, nullum terminum constituat acquirendi, cum sibi dici audiat: Para in exitu opera tua; Et iterum: Non verearis usque ad mortem justificari. Et iterum: Sapientia in exitu canitur. Quanto ergo plus proficimus, tanto plus humiliemur: quia quanto plus humiliati fuerimus, tanto amplius proficiemus. Nullus illi senior tam indoctus appareat, ut putet, quod non deceat obedientia, quae Deum decuit; humilitas enim atque obedientia in junioribus adhuc necessitas, in senioribus jam dignitas est. Ille bene proficit, ille bene consummat, qui quotidie sic agit, quasi semper incipiat. Quamobrem augmenta meritorum incitamenta esse perfectorum Scriptura pronuntiat. De his vero qui dum primas negligentias praetermittunt, in alias atque alias semper incurrunt, ita ait: Peccator adjicit ad peccandum; de perfecto vero dicitur: Et sanctus adhuc sanctificetur. Videamus prius primum, quid est: Peccator adjicit ad peccandum. Verbi gratia, cujuslibet, ut puta obtrectationis, passio si me impugnare ceperit, si non statim me poenitudo hujus vitii coeperit, cras tanta mihi hujus vitii facilitas veniet et quaedam (ut sic dixerim) suavitas, ut revocare me ab illo et continere non possim. Ita enim evenit, ut qui primo tempore emendare se nolit, incipiat in sequenti nec velle nec posse. Verbi gratia, superbiae acquiescere coepi, regulam violavi, seniorem laesi, juniorem destruxi: si non statim me poenituit graviter me fuisse praeventum, jam de die in diem libentissime me rapiet ipsa violentia consuetudinis et impetus passionis, ut jam nec delinquere me intelligam, nec peccare me sentiam: obscurat enim atque obruit intellectum delicti assiduitas delinquendi. Etenim ita cor negligentis obduratur, ut hoc ipso si non se humiliet, si non satisfaciat, praeposito suo nocere se credat, insuper et insultet et dicat: Quam constanter illi restiti, quam bene non acquievi, quanta auctoritate respondi, putabat quod me semper illi humiliare deberem? Quod qui facit, diabolo se tradidisse constat, qui de hominum vitiis et passionibus et perditione laetatur, et ejusmodi animae eveniet illa sententia: Peccator adjicit ad peccandum. Quam nos refugientes, illam potius teneamus quae dicit, et sanctus adhuc sanctificetur; ut quotidie addamus merita, nec de nobis aliquid praesumamus, quia Dei est omne quod sumus. Simus itaque in opere Dei indeficientes propter aeternam retributionem, et quotidie ad meliora tendamus. Ipsa enim apprehendendi aviditas, ipsa consuetudo proficiendi semper nos ad majora provocet, et ubi viderit Deus devotionem animae, ardentiorem insinuabit affectum; et quanto nos arserimus ad studium, tanto ille apponet adjutorium; quanto nos apposuerimus ad diligentiam, tanto ille addet ad gloriam. Qui habet, dabitur illi, et superabundabit (Matth. XIII); et alio loco dicit: Posui adjutorium super potentem. Gratia ergo de gratia nascitur, et profectus profectibus serviunt, lucra lucris et merita meritis locum faciunt: ut quanto plus quis acquirere coeperit, tanto plus conetur acquirere; et quanto avidius de sapientiae bonis hauserit, tanto plus haurire desideret? sicut ipsa de se loquitur Sapientia: Qui edunt me adhuc esurient (Eccl. XXIV). Urgeamus cursum nostrum, ut crescat in novissimo vita nostra. Quaeramus usque in finem, unde sine fine gaudere mereamur. Sed esto, non possumus exercere corporis labores, conferamus nos ad spiritualium bonorum desiderium, ad compunctionis et caritatis augmentum. Si quotidie in cordibus nostris disponamus ascensus, nulla infirmitate, nulla aetate lassari possunt mentes, ut spiritualibus quibusdam gradibus ascendere mereamur ad promissa Domini nostri Jesu Christi, cui est honor, virtus et gloria, potentia et claritas, et magnificentia, et imperium, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.
SERMO VIII.(Ex Henrico Canisio.)
Modo, fratres carissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. 10). Quare etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria sua, cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 17). Diligenter, quaeso, attendite, fratres carissimi, et mecum pariter expavescite; quia non dicit quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua. Hic enim est misericors; ibi justus. Nam quod statim non in peccatores vin . . . . . patientia est, non negligentia. Non ille potentia perdit; sed nos ad poenitentiam reservavit. Unde magis timendum est ne quanto diutius exspectat ut cessemus, tanto gravius damnet, si emendare noluerimus. Cum haec ita sint, scire et intelligere debemus, fratres, nihil nobis esse salubrius quam ut damnatis omnium praesentium rerum voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri, vel quando tabernaculum nostri corporis, ultimo die superveniente, deposituri, et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus, prout gessimus, sive bonum, sive malum. Et ideo rogo vos, fratres, ut cogitemus, quales erimus in die judicii purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno Judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis enim omnibus probationibus, certum est in diem illum ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non aliunde deforis, sed intus de ipsa proferentur, adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est, opera sua, ordinabuntur ante infelicem animam peccata vel crimina sua, ut eam confundat probatio, et confundat agnitio, secundum illud quod scriptum est: Arguam te, et statuam illam ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quicunque se modo, dum licet, emendare neglexerit, ante illum coelestem populum primum excepturus est de confusione supplicium, et anima, quae modo per poenitentiam, compendiosam transactionem, peccatorum putredines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum, sine ullo remedio in perpetuo vulnerata remanebit. O si jam nunc faciem peccatoris animae liceret oculis cordis aut corporis intueri, et conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam permitteremus adducere! Quod si licet nec dici potest, quanto studio, quantoque metu urgeremus foedata componere, maculata tergere, vulnerata curare. Ideo quia non possumus oculis corporis, inspiciamus, in quantum possumus, oculis cordis, et unusquisque conscientias nostras ante conspectum interioris hominis constituamus, ipsi nosmetipsos castigemus, ipsi nos curationem de quotidiana conversatione faciamus. Alloquatur se in secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi. Videamus si hodie quod ad profectum animae pertinet operatus sum: puto quod hodie mentitus sum, per iram, vel concupiscentiam victus sum, nec alicui benefeci, nec per timorem aeternae mortis ingemui. Quis mihi reddat hanc diem, quam inanibus rebus perdidi, quam cogitationibus noxiis pessimisque consumpsi? Ac si, fratres, de omnibus negligentiis nostris compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus nostris, ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus Judici nostro quotidie, et dum in hac carne sumus contra ipsam carnem quotidie dicamus, vincamus voluntates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felice mutatione aeternae vitae succedit. Quando illud, quod Dominus dixit: Et erunt similes angelis (Luc. XX, 36); et iterum: Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Putas qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum; tunc enim cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit tristitia, nullus timor, nulla infirmitas, nulla mors, nullus nobis obstabit ad serviendum Deo nostro; nulla jam nobis stabit infirmitas, nulla contradicet miserae carnis adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi necessitas. Veniet, inquam, tempus quando nullus desideretur cibus, omnisque refectio, nulla sentiatur jejunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne inquietudo, vel de hoste tentatio; sed adversario in inferni profunda detruso perfruemur hac primum felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec posse; cessante omni iniquitate, omni miseria, omni moerore; totum innocentia, totum felicitas possidebit. Nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit invidiam, quia exinanita et penitus exstincta transivit. In pectoribus hominum caritas angelorum, quibus admixti homines jam coelesti recepta carne, sine carnis infirmitate fulgebunt. Et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exsultatione defectum. Habemus plenam beatitudinem inter illa immensa beneficia Dei nostri, ut nunquam in referenda gratiarum actione cessemus; cohaeredes effecti ejus qui dicet: Venite, benedicti; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Donante ipso qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.