Jump to content

Sermones (Gaudentius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


GauBri.Sermon2 20 Gaudentius Brixiensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

SERVO CHRISTI BENIVOLO GAUDENTIUS.

217 Communis voti fuerat, ut ea quae de divinis eloquiis per paschales dies proxime praeteritos explanavi, coram valuisses audire. Cum enim semper, tum praecipue diebus festis praesentia tua nobis merito grata est in ecclesiae Brixianae conventu. Nam sicut honoratorum nostrae urbis, ita etiam Dominicae plebis, Domino annuente, dignissimum caput es, quia non minore diligentia servare studes Dei praecepta, quam discere: robustam catholicae fidei professionem praeclarae vitae meritis aequiparare contendens, ut habeat sincera fides 218 opera suae puritatis nitore condigna. Qua in re maximus docentis fructus est, et immortalis utilitas audientis, dicente Apostolo: Non auditores tantum, sed factores legis justificabuntur apud Deum (Rom. II). Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui, necdum percepta Baptismi gratia, ita pro fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri Philastrii, tantae constantiae testimonium approbarit. Nostri namque temporis Regina Jezabel, Arianae perfidiae patrona simul ac socia, cum beatissimum persequeretur Ambrosium, Ecclesiae 219 Mediolanensis antistitem, te quoque ea tempestate Magistrum memoriae, oblitum salutaris fidei arbitrata, contra catholicas dictare Ecclesias compellebat, quod ne faceres, ultro et promotionis pollicitae dignitatem, et ambitionem saeculi, gloriamque mundanam, pro Dei gloria contempsisti, magis eligens privatus vivere, quam mortuus militare. Vere enim moritur apud Deum, qui ab apostolicae fidei veritate discedit, cui Christus Deus, qui vita est, amputatur, dum aeternae Trinitatis homoousion deneganti subtrahitur. Sed ut ad propositam causationem redeam, ex ingenti aegritudine tuum tunc adhuc corpus invalidum, ne supradictae festivitati interesses, inhibuit, unde vehementer dolebas, omnino fraudem tibi spiritualium bonorum reputans peccatis urgentibus irrogatam: ac propterea singulare quoddam dispendii memorati remedium magnopere exegisti, ut scriberem quid unaquaque die illius sacratissimae hebdomadis, sanctae fraternitati a me expositum meminissem. Quod plane ego mediocritatis meae conscius, litteris credere non auderem, nisi tu religiosa instantia 220 compulisses, satis est enim mihi, si instruere commissam plebem viva saltem voce sufficiam. Sciens itaque verum divinae sapientiae amatorem non super assertione inutilium rerum inanis eloquentiae pompam quaerere, sed salutarem de Scripturis sanctis explanationum congruentium desiderare doctrinam, scribere tibi aggrediar omnino iisdem sensibus, et fortasse etiam verbis, quibus me in Ecclesia locutum esse reminiscor, ut loquelam meam, qualiscumque est, facile, cum legeris, recognoscas. Quatuor praeterea breviores tractatus, quos de diversis capitulis Evangelii apud te olim fuisse me locutum prodidisti, et quintum de Machabaeis martyribus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam, ut eos, si ulla utili memoria dignos arbitraris, in postrema parte schedulae hujus simul transcribendos adjungas. De illis vero tractatibus, quos notariis (ut comperi) latenter appositis, procul dubio interruptos, et semiplenos otiosa quorumdam studia colligere praesumpserunt, nihil ad me attinet. Mea jam non sunt, quae constat praecipiti excipientium festinatione esse conscripta: vereor tamen, ne aliqua sub sermonis mei titulo sanae fidei inimica alieni errores involvant, et efficiantur sempiterni criminis rei, qui fuerint incautae 221 praesumptionis auctores. Ergo quoniam desiderio tuo negare operam non potui postulatam, breviter tibi prius ostendam, non semper aegritudinum plagas pro peccatorum cumulo nostris corporibus irrogari. Humani corporis natura, ex quo sententiam mortalitatis excepit: Tu terra es, et in terram ibis (Gen. III), infirmitatibus variis subjacet, sine discretione cujusquam; et quamvis peccatores nos esse salubriter fateamur, non tamen vel ex vigore, vel ex debilitate carnis, meritorum ponderandae sunt qualitates, cum frequenter idolorum cultores sanitate corporis, ac bonis hujus saeculi perfruantur, et e contra divino cultui inhaerentes aegritudinum, ac tribulationum vexatione quassentur. Nam legimus Abimelech gentilem regnasse (Gen. XX), et Abraham sanctum peregrinationis molestias pertulisse (Gen. XII): et illius Laban Syri idololatrae mercenarium fuisse sanctum Jacob (Gen. XXIX, 30): et Moysen justum, regnante impio Pharaone, latuisse metuentem in terra Madian (Exod. II, III): et Eliam mirificum a facie persequentis Reginae Jezabel fugisse ad solitudinem (III Reg. XVIII, XIX). In novo autem Testamento Joannes, Prophetarum maximus, post longum squalorem feralis custodiae (Matth. XIV), post iniquas contumelias vinculorum (Marc. VI), decollatur in carcere: et Herodes sacrilegus, qui eum jussit occidi, epulatur cum principibus suis, et tribunis, et primoribus Galilaeae discumbens: ebrius non solum vino, sed ipsius etiam cruore Baptistae. Et sicut in Apocalypsi de Babylone scribitur, vel urbe, vel gente, vel unaquaque anima, errorum caligine, vitiorumque carnalium permixtione confusa ( interpretatur enim confusio Babylon): Et vidi, inquit, mulierem ebriam de sanguine sanctorum (Apoc. XVII). Verum haec Dei patientia quorsum evadat, ipse Salvator docet in Evangelio, dicens: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, 222 et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam, nomine Lazarus, jacebat ad januas ejus ulceribus plenus, et cupiebat saturari de his quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae: dives vero mortuus sisteretur ad inferna supplicia (Luc. XVI); et obsecraret istius pauperis tincto in aqua digito refrigerari linguam suam, quod tamen promereri non potuit, in tormentis flammae inexstinguibilis constitutus. Ad hanc servatur poenam prosperitas impiorum; et e contra ad illam beatitudinem perducitur justorum tribulatio, ut cum sancto Abraham Patriarcha, in aeterna vita requiescere mereantur, qui angustias vitae hujus fideli patientia tolerantes, de saeculo isto migraverint. Unde dicebat Dominus: Intrate per angustam portam, quia lata, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per illam (Matth. VII). Quam angusta est porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Luc. XIII). Propter hoc et sanctus Apostolus gloriari se in infirmitatibus suis praedicat: Cum enim infirmor, ait, tunc potens sum (II Cor. XII). Sanctum quoque Timotheum assiduis aegritudinibus laborasse, idem beatissimus prodidit apostolus Paulus scribens ad eum: Noli amplius aquam bibere; sed vino modico utere, propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V). Quaerat fortasse quispiam divitum, dicens: Ergo malitiose Deus dedit divitias, si propter eas divitem torquet. Vult enim videri humanus error, non modo cum venia, sed etiam cum ratione peccare. Non malitiose, sed providenter te fecit 223 Deus divitem, ut per opera misericordiae invenires peccatorum tuorum vulneribus medicinam. Eleemosyna quippe a morte liberat, et ipsa mundat ab omni peccato (Tob. XII). Non enim ob hoc cruciatur ille quia dives fuit, sed quoniam ipso epulante pauper Lazarus esuriit. Caeterum et ipse sanctus Abraham dives fuerat, sed peregrinorum, indigentiumque mancipium. Sanctus quoque Job regnum tenebat Arabiae, sed (ut scriptum est) nulla vidua, nullus pauper, domum ejus sinu vacuo exibat. Denique in doloribus constituto exprobrantur per mulierem opera misericordiae, quae frustra exercuerit: Et ecce, inquit, quae pateris (Job. II). Heu venenata diri serpentis astutia; quoniam a bonis operibus famulum Dei revocare non valuit, incumbebat ut benefacti poenitudine fructum perderet pietatis! Caveant ergo infructuosi locupletes terribile exemplum illius sine misericordia Divitis collegae sui, ne ad similia tormenta ducantur: magis autem faciant eleemosynas largiter, frequenter, gratulanter. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Distribuant opes suas egenis, acquirant sibi thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit, neque fures effodiunt et furantur (Matth. VI): ut de hoc saeculo exeuntes possint invenire refrigerium in sinu illius vere divitis Abrahae. Haec ad quaestionem, quae occurrerat, breviter respondisse sufficiat. Illa autem quae superius comprehensa sunt idcirco memoravi, ut nemo nostrum scandalizetur in cogitatione sua, nemo nostrum murmurare audeat contra Deum, si videamus injustos, idololatras, blasphemos, continua salubritate corporis 224 frui, florere honoribus mundi, caducis opibus redundare; e contrario nos tribulationibus variis confici, doloribus carnis affligi, paupertatis necessitatibus subjacere. Novit universorum arbiter Deus qua providentia suos verberet; et qua ratione parcat impiis in hoc mundo. Nec plane ignoramus ab Apostolo beatissimo nos eruditi, quod longa erga iniquos bonitas Dei aut ad conversionem provocat sentientes, aut ad justiorem poenarum sententiam reservat ingratos: An, inquit, divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quod bonitas Dei ad poenitentiam te invitat? Tu vero secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Reservatur enim in diem judicii illa retributio generalis: in hoc autem saeculo idcirco interdum quidam vel blasphemi, vel apostatae, tormentis insanabilibus consumuntur, ut caeteri eorum suppliciis terreantur. Pietatis vero cultores, quod interdum vel corporis doloribus, vel variis tribulationibus afflictantur, triplex esse ratio invenitur: prima correctionis, secunda purgationis, tertia probationis. Hominem fidei apostolicae inhaerentem, si frequenter in quibusdam peccare videat Deus, sic peccatorem suum verberat ut emendet, ut salutari admonitione flectat ad poenitentiam: negligentem, ne tolerabili ultione dilata, gehennae inextinguibili fiat obnoxius. Eum quoque quem pudice conversantem, ac juste, quaedam tamen improbarum cogitationum maculae resperserunt, idcirco Dominus nunc et tribulationum et aegritudinum flagello castigat, ne in illo aliquid sordium futurus ignis inveniat, sed ut per exiguas plagas brevissimi temporis, ab omnibus purgatus maculis securior ad aeternam migrare requiem mereatur. Haec est amantis Dei consulta erga peccatores suos, ac pia severitas. Scriptum est enim: Quoniam quem diligit Deus, verberat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII). Unde merito misericordem Deum quisque nostrum praedicat Prophetae doctus 225 eloquio: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Ps. CXVII). Justos vero, et inculpabiles quosque, sicut sanctum Job (de quo scribitur (Job. I) quod fuerit homo sine querela, verus Dei cultor), hac de causa Deus omnipotens vel damnis facultatum, vel orbitatibus charorum, vel angustiis persecutionum, vel dolorum carnalium stimulis tentari permittit, ut probet. Probat autem non sibi, qui ante novit universa quam fiant, sed Angelis, et hominibus, ut eos ex factis probos noverint, quoniam conscientias intueri non possunt, quas solus novit scrutans corda et renes Deus. Ipse enim novit occulta cordis, ut Prophetae sermo testatur (Ps. VII). Et ideo forsitan beatus Apostolus, inter multiplicium tribulationum, persecutionumque tentacula constitutus, aiebat: Quoniam spectaculum facti sumus haic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV). Angelis quidem justos suos Deus probari ideo vult, ut consummatam sanctorum justitiam laetantes agnoscant. Laetantur enim beati Angeli in coelo, ut ait Dominus Jesus, etiam super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Hominibus autem probatam esse vult perfectionem justorum, ut ad perseverantiam dilectionis Dei eorum provocentur exemplo. Diabolo etiam probatam vult ingerere Deus sanctorum justitiam, ut eos bonorum operum meritis debite ad amicitiam Dei, et ad regnum coeli unde ipse cecidit, doleat esse provectos; doleat, indignetur, invideat, ingemiscat, nec tamen audeat quidquam de judicio divino causari. Probationis igitur gratia mirificus Job (Job. I), ex opulento repente inops efficitur, ex patre decem natorum sine filiis invenitur, ex vegeto ac sano vulneratus, ex florentissimo vermibus exaratus aspicitur, ex glorioso opprobriis expositus reperitur: opprobriis autem et amicorum exprobrantium, et (quod esset gravius) propriae conjugis, quae non ad solatium dolorum ejus, sed ad ultimam tentationem docetur esse servata. Nam cogebat eum loqui verba blasphemiae replicans ei 226 justitiae ejus opera quae incas sum gessisset, qui ad tot miseriarum genera pervenisset. Quapropter inquit: Dic aliquem sermonem contra Dominum, et morere (Job. II). Mortem blasphemanti debitam pro remedio aerumnarum suggerit acquirendam callidus iterum per mulierem serpens; ut palmam patientiae auferat fortissimo bellatori, et interitum congerat victo, quia blasphemantis furor non medelam doloribus praestat, sed cruciatum mortis accumulat: illius quippe mortis quae nec finem miseriis tribuat, et exordium sit poenarum, quas ultor Deus blasphemantibus praeparavit. At ille beatissimus intelligens callido antiquae artis argumento, diabolum rursus per mulierem venenum mortis ingerere, sic respondit: Velut una, inquit, ex insipientibus mulieribus locuta es (Ibid.), pulsans videlicet unam, de qua omnis. Et adjecit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? Et in alio loco: Nudus exivi de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job. I). Inter dispendia omnium facultatum, inter funera tot natorum, inter atrocissimos sui corporis cruciatus, et intestinos dolores opprobrii conjugalis, laudat et magnificat omnipotentem Dominum verus Dei cultor. Et nos itaque si cultores Dei sumus, imitemur patientiam triumphalem, quam solam spoliatus universis non solum facultatibus, atque pignoribus, sed ipsis etiam corporis sui carnibus, inconcussa fide, possidet verus Dei cultor. Verus enim Dei cultor ille est, cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini sui in omni angustiarum tempore, in omni tribulationum plaga non desinit, dicens: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Ps. XXXIII). Si peccator es, agnosce pro correctione 227 tua esse quod caederis, vel certe pro purgatione, sicut supra disserui. Si autem justus es, nomen quidem justi praesumere non audebis, intelliges tamen ad gloriae tuae probationem evenire quod pateris. Scriptum est enim: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Ideo sanctus quoque Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V). Ergo quoniam vel ad probationem justis, vel ad emendationem peccatoribus, vel ad poenam sacrilegis, varii cruciatus in hoc saeculo irrogantur; et quibusdam mortiferae sunt istae plagae, quibusdam salutares: propterea cum distinctione summa scribitur in libro Psalmorum, de pertinacibus quidem malis ita: Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent (Ps. XXXIII); utique eorum peccatorum pessimam testatur mortem, qui in scelere delictorum permanere cupientes, oderunt verberantem justum; de emendabilibus autem, Multa, inquit, flagella peccatorum (Ps. XXXI): de sanctis vero, Multae, ait, tribulationes justorum (Ps. XXXIII). Nec difficile omnino est unicuique spirituali, ut hanc diversitatem ex fructibus cujusque dijudicet, dicente Domino: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VIII, 20). Nam confusa esse apud nos omnia, philosophi Gentilium judicant; cum spiritualis homo discernat, et dijudicet omnia, ut ait Apostolus, ipse autem a nemine judicetur (I Cor. II). Nonnulli enim prudentium saeculi, sapientiae coelestis ignari, dum volunt fortuita astruere universa quae creator omnium Deus justo moderamine providenter exercet, ita loquuntur: Si Dei providentia gubernaretur hic mundus, numquam promiscue bonos, et malos tribulationum, dolorum, aerumnarum, atque aegritudinum plagae conficerent, quia divinae aequitatis non esset, disparibus meritis plagas irrogare consimiles: sed problematis 228 hujus invidia facile evacuatur usitato veritatis exemplo. Notum namque est omnibus, quod et ferri acies, et ignis ustio, vel ad interitum irrogantur, quando poenam exigit puniendi criminis qualitas, vel ad curam proficiunt, cum sanandi gratia medicinaliter adhibentur. Ita igitur Deus omnipotens easdem plagarum species, pro qualitatibus temperat meritorum: quosdam quidem puniens, quosdam vero vel emendans a vitiis, vel emundans, vel certe ad ampliorem gloriam promovens. Quod ut adhuc planius intelligi queat, pauca adjiciam sanctarum testimonia Scripturarum. Legimus enim: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXXX). Et alio in loco: Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI). Filios excussorum beatos Apostolos praedicat, quos electos ad fidem (patribus eorum a gratia Dei, ob incredulitatem suam, procul excussis) manus omnipotentis Domini Jesu, sicut sagittas velociter pervolantes, in universum direxit orbem, ut praedicatio eorum (juxta beatissimi Pauli doctrinam) aliis quidem fieret odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II). Doctrina enim veritatis obedientes vivificat, rebelles interficit; vitia prosternit, virtutes erigit; incredulos dejicit, fideles extollit: quoniam Christus Jesus, qui ab Apostolis praedicatur, ut Simeon sanctus in Evangelio ait: Positus est in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II). Ut autem noveris Apostolos (qui ex officio sortiti vocabulum, Latino sermone destinati nuncupantur) filios esse Judaeorum a Dei gratia excussorum; ausculta quid ipsis blasphemantibus Judaeis responderit Christus: Si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri (Luc. XI), id est Apostoli ex vestra electi progenie, 229 in quo ejiciunt? Et ut apertius ostenderet, de quibus loqueretur, adjecit: propterea, inquit, ipsi judices erunt vestri. Nam dicit alio in loco Apostolis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in resurrectione cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Sicut sagittae ergo, inquit, in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI). Statimque adjicitur: Beatus qui implebit desiderium suum ex ipsis, ut evidenter intelligas, quod sagittae Dei interdum mortem inferunt, interdum beatitudinem praestant, sicut Jobo sancto ac beatissimo praestiterunt, qui ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum ira bibit sanguinem meum. Cum enim incipio loqui stimulant me (Job VI). Et post pauca: Quod si tribuat Dominus, et veniat petitio mea, et spem meam det mihi Dominus; qui coepit Dominus vulneret me, sed non in perpetuum interficiat me. Sunt et plurima istiusmodi sparsa per totum corpus sanctarum Scripturarum, quae studio brevitatis securus praetereo, quoniam scienti Legem loquor, qui ex paucis instructus testimoniis facile possis similia exempla colligere, quibus documentis et bonitatem Dei provida castigatione suos famulos vel corrigentis a delicto, vel promoventis ad gloriam, plenius intelligas approbari; et ejusdem debitis cruciatibus pertinaces impios punientis, veram justitiam recognoscas, docente etiam beato Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III)? in eos videlicet qui veritatem in injustitia detinent. De nostra autem castigatione, qua verboramur a Deo, ita testa tur: Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). De justis vero sic loquitur: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: semper mortem Domini nostri Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur (II Cor. IV). Et alibi idem beatus apostolus Paulus, postquam raptum se dixerat usque in tertium coelum, et in paradisum, 230 ubi ineffabilia verba audierat, ita continuo addit: Ne eminentia, inquit, revelationum me extollat, datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter hoc ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Et alia Scriptura huic sensui concordans evidentius loquitur: Quomodo in igne probatur, ait, aurum, et argentum, homines autem justi in camino humiliationis (Eccli. II); utique ut aestum perpessi tentationum, et tribulationum onere inclinati, minime in superbiam justitiae suae meritis erigantur, aliquid se contra actuum suorum dignitatem pati mussitantes injustum; quos non multo post immortalis praemii retributio subsequatur: sed potius ut in humilitate spontanea permanentes, sanctis scilicet virtutibus praediti, et humiles corde, probabiliores efficiantur in Christo. Sicut etiam venerandi martyres exstiterunt, qui cum beato Apostolo fideliter praesumentes, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur (Rom. VIII) in sanctis, universa supplicia pro Domini Christi nomine, omnesque irrogatos corpori cruciatus aequissimo animo susceperunt, ipsum Dei Filium remuneratorem victricis patientiae habituri, qui regnum coelorum servis suis usque in finem fidelibus largietur. Cujus sempiterna virtus atque divinitas, cum Patre et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula.

INCIPIUNT TRACTATUS VEL SERMONES. SERMO I. DE EXODI LECTIONE PRIMUS. Nocte vigiliarum de Paschae observatione. 231 Opportuno tempore Dominus Jesus beatissimam festivitatem Paschae voluit celebrari, post autumni nebulam, post horrorem hiemis, ante aestatis ardorem. Oportebat enim Solem Justitiae Christum, et Judaeorum caliginem, et rigorem Gentilium, ante ardorem futuri judicii, placido Resurrectionis suae lumine dimovere, cunctaque in statum tranquilli 232 primordii revocare, quae fuerant velamine tetro confusa ab illo principe tenebrarum. Nam veris tempore Deus condidit mundum. Martio enim mense dixit per Moysen Deus: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII). Quem mensem verax utique Deus primum non diceret, nisi primus esset; sicut septimum diem non diceret sabbatum, nisi Dominicus primus esset. Filius ergo Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I), eodem die, eodemque tempore, prostratum mundum propria Resurrectione resuscitat, quo eum prius ipse creaverat ex nihilo, ut omnia reformarentur in Christo quae in coelis sunt, et quae in terra sunt (Ephes. I, 10); quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ut ait Apostolus; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36). Nec turbari quisquam nostrum debet, si interdum secundo mense, id est Aprili, Pascha nos celebrare lunaris ratio, et dies cogit Dominicus. Secundum lunae enim cursum numerantur in Scripturis divinis dies. Caeterum Calendas, et Idus, et Nonas, et mensium nomina ac dierum Gentiles posuerunt, ut puta, quem vetustas humanae memoriae primum mensem tenebat, Paganus hunc a Marte Martium 233 nuncuparet: et diem sabbati, quem septimum rationabilium corda servabant, ille Saturni diem statueret appellandum. Scripturae autem sanctae cum de temporibus aliquid vel referunt, vel jubent, ita loquuntur: Decima die mensis secundi, et luna decima, aut quinta die mensis septimi; aut vicesima die mensis noni, aut quartadecima die mensis primi, ut in Exodi libro pariter nunc audivimus (Exod. XII; Levit. XXIII); ubi observatio Paschae describitur, et septem diebus ejusdem solemnitatis azyma comedenda mandantur. Praecipit tamen Deus et hoc, ut si quis primo mense, vel immundus in anima hominis, id est mortui attactu pollutus, vel extra electum sacrificii Hierosolymae locum, in longinquo itinere constitutus Pascha non potuit celebrare, secundo mense celebret. Praevidens quippe Deus Gentium populos tunc adhuc hominum mortuorum simulacris immundos, et extra sanctum locum Ecclesiae in longinquo positos, utique nos qui eramus longe, et facti sumus prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13); dat licentiam, ut si primo mense nobis non occurrit et dies Dominicus, et congruus lunae numerus, secundo mense celebremus. Et ideo nec intra quartamdecimam lunam, nec ultra vicesimam primam celebrare possumus, quia septem tantum dies sunt azymorum paschalium, in quibus Dominicum quaerimus diem. Vult enim nos Christus promulgator Legis et Gratiae, neque legitimos juxta lunae cursum computatos praeterire dies, neque diem suae Resurrectionis otio ingrato transcendere. Nam sexta feria qua hominem fecerat, pro eodem passus est; et die Dominica quae dicitur in Scripturis prima sabbati (Matth. VIII; Gen. I), in qua sumpserat mundus exordium, resurrexit; ut qui prima die 234 creavit coelum, et terram (unde postea hominem faciens figuravit), prima etiam die omnem repararet hominem, propter quem fecerat mundum. Haec breviter dixerim de ratione Paschali. Sed jam tempus est, ut virtutem eorum quae in libro Exodi audivimus, edisseramus. Ac primum, quid sit Exodus, advertamus. Exodus egressio appellatur. Egressio autem fuit de captivitate Pharaonis, et Aegyptiorum, populi tunc Israel, non nostri. Tibi ergo ut quid legitur, si aliis tantum profuit? Quid ad te, quod non pro te? Sed jam disce ab Apostolo magis universa pro te, quam pro illis esse quae scripta sunt. Lex, inquit, umbra erat futurorum bonorum (Hebr. X); eorum quippe bonorum quae in nobis completa sunt. Veritas enim Christus adveniens, bona quae ante Judaeis fecit umbratiliter, nobis nunc in veritate largitus est, cum dicit ad discipulos: Amen dico vobis, multi Prophetae, et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Vestri autem beati oculi, qui vident; et aures, quae audiunt (Matth. XIII). Exodus ergo beate atque perfecte consummatur in nobis quando verus Moyses de Jordanis aqua sumptus, et natura, non positione, Deus, Dominus noster Jesus Christus, virga crucis suae nos per aquam Baptismi de captivitate Pharaonis diaboli educit, ac de omni tenebrarum ejus Aegypto eripit, evocans nos in lucis opera de tenebris actuum 235 mundanorum, ubi aliquos adhuc positos increpat beatissimus Paulus: Debueratis, inquiens, de hoc mundo exisse; nunc autem scripsi vobis non commisceri (I Cor. V). Consideremus nunc quid audiant a Deo qui educuntur ex Aegypto: Mensis hic vobis initium mensium, primus est, ait, vobis in mensibus anni (Exod. XII). Legimus in Numerorum libro (Num. XXX) quod quicumque voverit votum, ut abstineat se aut ab usu conjugali, aut a deliciis quibuslibet vel cibi, vel potus, usque ad praefinitum tempus, et violaverit quocumque lapsu, dies praeteritos ei non imputandos; sed ut ab initium redeat. Sic non sunt imputati Israelitis illi dies quos consumpserunt in Aegypto: sed quando ingemuerunt ad Dominum conversi ab operibus duris, et Dominus (Exod. II, XII) percussit primogenita Aegyptiorum qui eos servire Domino non sinebant, tunc audierunt: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII). Sunt enim quidam superstitionum dies, et menses, et anni, quos abrogat cum reprehendit Apostolus (Galat. IV). Sunt alii, quos praecepit Deus, et imputat. Eramus et nos aliquando in Aegypto nescientes Deum, ac luminis et veritatis ignari, quos urgebant immundi spiritus, veri Aegyptii, laterem facere, terrenis videlicet inservire figmentis: at ubi conversi ad Deum sumus reclamantes ab operibus duris, verberati sunt Aegyptii multiplicibus plagis, et primitiva eorum percussa sunt. Salus enim nostra daemonum poena est. Nos autem respiravimus, et vivificati sumus; neque enim vivebamus prius in illis diebus quibus mortui mortuos colebamus. 236 Tunc igitur opportune audivimus: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII). Quando novus nobis illuxit dies ille quem fecit Dominus (Ps. CXVII), quando cognovimus mensem novorum sanctum, et annum Domini acceptum, et diem retributionis. Opportunius autem congruit expositio ista fidelibus: nam catechumenis adhuc tantum primitiva daemonum sunt interfecta; his vero qui ad gratiam merentur Baptismi coelestis accedere, totus exercitus diaboli submergitur, ac necatur, ut vere ac merito audiant in Christo renati: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII). Congruit et poenitentibus haec explanatio, quos iterum tenebrae criminum, et Aegypti hujus caligo possederat. Nam si ingemiscant ad Dominum resipiscentes et fugientes ab operibus nequissimis tenebrarum, lumen coelestis indulgentiae consequentur, et ad aeternam lucem redibunt, et salutem. Scriptum est enim: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi eras (Is. XXX, 15, sec. LXX), cum confidebas in illis. Scies, inquit, ubi eras. Tunc enim se homo in erroribus Aegypti tenebrarum fuisse intelligit, cum ad lucem veritatis regreditur, atque justitiae. Potest etiam pio sensu haec eadem oratio accipi de illa luce perpetua, quae post consummationem saeculi, justis, ac fidelibus tribuetur; quando penitus fuerit devicta mortis nox a Sole justitiae, ut tunc audiant: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII): tunc utique quando interibit tota potestas Aegyptiorum, et liberati de hac Aegypto, verum manna comedemus, et de petra ipso Christo bibemus adhaerentes Agni immaculati vestigiis, ac dicentes: Adhaesit anima mea post te, me vero suscepit dextera tua (Ps. LXII). Et ideo sanctus quisque adhuc in saeculo constitutus suspirat ad illam quam mundus modo capere non potest, futuram lucem 237 dicens: Sitivit anima mea ad Dominum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Domini (Ps. XLI)? Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, ait sanctus Apostolus, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Et modo quidem ad comparationem Judaeorum, atque Gentilium qui in profunda nocte incredulitatis demersi noscuntur, et ad eorum comparationem qui in haereseon caligine, ac nocte luxuriae demorantur, nos videmur esse, et plane sumus in luce: sed ipsi dies nostri quibusdam nebulis praetexuntur, et non habent serenitatis laetitiam, dicente Propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt (Ps. CI). Ibi vero erit nobis ipse Dominus lumen aeternum; ut jam non tantum in umbra ejus salvemur, sed vivamus semper in splendore claritatis ejus: cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

SERMO II. DE EXODI LECTIONE SECUNDUS. Egressis a fonte neophtyis. De ratione Sacramentorum quae catechumenos audire non congruit, licet eadem scripta in Evangeliis patere omnibus videantur.

Resurgente Christo a mortuis, ultio in Aegyptios per Sacramentum Baptismi facta est; pavescentibus inferis, ipso ad suscitationem sui corporis revertente; inimici Dei, hostes quippe populi ejus, exstincti 238 sunt. Clamat enim spiritus Prophetalis: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus; sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi epulentur (Ps. LXVII). Redemptionem misit pius Pater populo suo, memor testamenti sancti sui (Ps. CX), quod disposuit patribus nostris Abrahae et semini ejus in saecula (Luc. I). Potens enim Deus suscitavit de lapidibus istis quondam durissimis (Gentibus) filios Abrahae (Matth. III; Luc. III). Nunc dicant omnes qui redimuntur a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et de regionibus congregavit eos a solis ortu, et occasu, ab aquilone et mari, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Ps. CVI). Nam in exitu illius Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, Judaea tantum facta est sanctificatio ejus (Ps. CXIII); nunc autem Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Ps. CXXVII). Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI). Non enim est distinctio Judaei, et Graeci: idem namque Dominus, dives in omnes qui invocant illum (Rom. X.); quia, sicut scriptum est: Omnis quicumque invocat nomen Domini, salvus erit (Ibid). Quotquot igitur invocantes Dominum salutem recipimus exstinctis Aegyptiis, discamus manducare pascha, non sicut insipientes Judaei, qui post adventum veritatis adhuc umbram sequuntur, ovem quisque per unamquamque domum quartadecima die mensis primi occidens, et comedens. 239 Ex quo enim venit, cujus umbra fuerat ista ovis (Joan. V), verus ille Agnus Dei Dominus Jesus, qui tollit peccata mundi, et dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis; frustra jam Judaei carnaliter exercent, quod nisi nobiscum spiritualiter fecerint, habere in se vitam non poterunt. Lex enim spiritualis est (Rom. VII), ut ait Apostolus, et Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Quae vero virtutes praefiguratae sunt spiritales in ipsa historia Exodi (Exod. XII), ubi celebratio paschae narratur, qui sit decimus dies, qui quartus decimus, quae immolatio perfecti, masculi, anniculi agni ad vesperam, qui sanguis liniendus in postibus, quae convocatio vicinorum, quae calciamenta, qui baculi, quod fermentum, quae azyma, necesse est ut adjuvante Domino a die crastina incipiamus exponere. Modo autem ea solum de ipsa lectione carpenda sunt, quae praesentibus catechumenis explanari non possunt, et tamen necessario sunt aperienda neophytis. In umbra illius legalis paschae non unus agnus occidebatur, sed plures; singuli enim occidebantur per domos, nam sufficere unus non poterat universis, quoniam figura erat, non proprietas Dominicae Passionis. Figura etenim non est veritas, sed imitatio veritatis; nam et homo ad imaginem Dei factus est, nec tamen idcirco Deus est: tametsi ea ratione qua imago Dei dicitur, dicatur et Deus; quomodo natura unus Deus est, positione plures. Ergo in hac veritate qua sumus, unus 240 pro omnibus mortuus est; et idem per singulas ecclesiarum domos, in mysterio panis ac vini, reficit immolatus, vivificat creditus, consecrantes sanctificat consecratus. Haec Agni caro, hic sanguis est. Panis enim qui de coelo descendit, ait: Panis quem ego dabo, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI). Recte etiam vini specie sanguis ejus exprimitur, quia cum ipse in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera (Joan. XV), satis declarat sanguinem suum esse omne vinum quod in figura Passionis ejus offertur: unde beatissimus patriacha Jacob de Christo prophetaverat dicens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX). Stolam quippe nostri corporis indumentum suum, proprio erat sanguine abluturus. Ipse igitur naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus (quia et potest, et promisit) efficit proprium corpus: et qui de aqua vinum fecit, facit et de vino sanguinem suum. Qualiter itaque manducari debeat Agnus iste, ex ipsa lectione debemus advertere. Non edetis quid ab eo crudum, neque coctum in aqua, sed assatum igni: caput cum pedibus, et interaneis (Exod. XII). Duae sunt spirituales intelligentiae in his dictis, quarum si unam sequaris, ambas noveris. Omne corpus divinae Scripturae tam veteris quam novi Tastamenti, Filium Dei continet; vel venturum promittens in hominen, vel jam venisse declarans. Unde beatus Philippus inventus a Christo invenit Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I). Et quid plura, charissimi? In ipso continetur omnis Lex et vetus, et nova: et ut sic dixerim, ipse est anima Legis. Ipse enim per Moysen locutus est, cum dixit illi: Ego aperiam os tuum, et inspirabo quae debeas loqui (Exod. IV). Ipse et per Prophetas, cum dicit, Qui loquebar in Prophetis, ecce adsum (Is. LII). Ipse etiam per Apostolos, cum dicit Paulus apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in 241 me loquitur, Christus (II Cor. XIII)? Has igitur immaculati Agni carnes, id est doctrinae ejus viscera, neque cruda sine interpretatione sumi oportet, neque cocta in aqua, id est eorum dissertione dissoluta, atque decocta, qui velut aqua deorsum fluunt, nihil supernum sentientes; sed assata, inquit, igni, id est spiritu divino solidata atque tosta. Ignis enim sursum versum tendit. Unde dicebat Dominus Judaeis: Vos de inferioribus estis, ego de supernis sum (Joan. VIII). Ergo quoniam membra Agni Dei Scripturas ejus diximus, videamus quid est caput cum pedibus, et interaneis, videlicet ut in capite divinitatem accipias in quatuor Evangelistarum testimonio: pedes ad incorporationem sumimus, circa finem saeculi celebratam. Pedes enim extremae partes sunt corporis: in interaneis autem percipias occulta mysteria. Et non relinquetis, inquit, ex eo usque in mane, et os non confringetis ex eo. Quae autem superfuerunt ex eo usque in mane, igne cremabitis (Exod. XII): hoc est, si qua mysteriorum superaverint, in mane illius futurae resurrectionis manifestanda, quae capere modo non possumus. Modo enim scio ex parte, inquit Apostolus, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). Haec igni cremanda sunt, id est divino tradenda spiritui: ut ea quorum rationem modo non capimus, ardentis fidei spiritu consumantur. Quod autem dixit, os non conteritis ex eo (Exod. XII): hoc praecipit, ut omne quod est in Scripturis robustius, atque validius, non comminuatur, neque quassetur, sed solidum maneat; quod praeceptum non custodientes, merito vae excipiunt ab eo cujus ossa comminuunt. Vae vobis, inquit, Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae fortiora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII). Haec sunt ossa agni. Et alibi ad ipsos: Irritum facitis, inquit, verbum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. XV). Adjicit vero Deus in Exodo superioribus dictis haec: Sic autem comedetis illum (agnum videlicet): lumbi vestri praecincti, 242 et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris, et edetis illud festinanter. Pascha enim est Domini (Exod. XII). De calciamentis, et baculis longa ratio est, quae alio tempore disseretur. De praecinctione lumborum, quod frequenter a me latius dictum est, breviter nunc dicetur. Scribitur in Jeremia: Et tu praecinge lumbos tuos, et dices ad populum (Jerem. I). Et ad sanctum Job: Praecinge tamquam vir lumbos tuos: interrogabo autem te, tu vero respondeas mihi. Ubi eras cum ego fundarem terram (Job. XXXVIII, XL)? et reliqua. Apostoli quoque audiunt: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII); et cur istud tantopere jubeatur, in Joanne Baptista cognoscitur, qui zona pellicea praecinctus erat circa lumbos suos (Matth. III). Lumborum ratio quae sit, significat Apostolus ad Hebraeos: Adhuc, inquit, in lumbis patris erat Levi, id est sacerdotale genus, quando occurrit illi Melchisedech (Hebr. VII). Illi: cui? sancto utique Abrahae. Zona ergo pellicea circa lumbos, mortificationem significat vitiorum. Pellis enim quae aptatur in usum, nonnisi mortui animantis est. Oportet ergo nos ex praecepto Dei mortificare prius concupiscentias carnis; et sic accipere corpus Christi, qui pro nobis servientibus in saeculi Aegypto, est immolatus. Propter quod probet se homo, ut ait Apostolus, et sic de isto pane manducet, et de calice bibat (I Cor. XI). Quod autem dicit cum festinatione illud manducandum, praecipit, ne lento corde, et ore languido, Sacramentum Dominici corporis sumamus, et sanguinis; sed cum omni aviditate animi, quasi vere esurientes, et sitientes justitiam. Beati enim, dicit Dominus Jesus, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V). Concludens autem proposita lectio, praeclara quae dixerat, fine dignissimo, ait: Pascha est enim Domini (Exod. XII). O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI)! Pascha est, inquit, Domini: hoc est transitus Domini; ne 243 terrenum putes quod coeleste effectum est per eum qui transit in illud, et fecit illud suum corpus et sanguinem. Nam quod supra generaliter exposuimus de edenda carne agni, specialiter in degustandis servandum est iisdem mysteriis Dominicae Passionis: ut neque crudam carnem, crudumque sanguinem, sicut Judaeus, esse putes, et respuas dicens: Quomodo potest iste dare carnem suam manducare (Joan. VI)? neque in olla cordis carnei, humoribus per naturam semper obnoxii, ipsum decoquas Sacramentum, commune illud et terrenum esse existimans; sed ut per ignem divini spiritus id effectum quod annuntiatum est, credas: quia quod accipis, corpus est illius panis coelestis, et sanguis est illius sacrae vitis. Nam cum panem consecratum et vinum discipulis suis porrigeret, sic ait: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII). Credamus, quaeso, cui credidimus. Nescit mendacium veritas. Ideo cum de corpore suo manducando et sanguine suo bibendo turbis loqueretur stupentibus ac mussitantibus; Durus est hic sermo, et quis eum potest audire (Joan. VI, 61)? ut abstergeret per ignem coelestem eas cogitationes quas vitandas esse praedixi, sic adjecit: Spiritus est qui vivificat, nam caro nihil prodest. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Et idcirco caput divinitatis ejus cum pedibus incorporationis et interioribus simul jubemur manducare mysteriis, ut pariter universa, quemadmodum tradita sunt, credamus, non infringentes os ipsius illud solidissimum: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII). Si quid autem superfuerit etiam nunc in uniuscujusque sensu, quod expositione ista non ceperit, ardore fidei concremetur: quoniam Deus noster ignis consumens est (Heb. XII, 29), purgans, erudiens, et illuminans corda nostra ad intelligentiam divinorum, ut et ipsius a Christo instituti sacrificii coelestis causam rationemque noscamus, inenarrabili dono ejus sine fine gratias relaturi. Nam vere istud est haereditarium munus Testamenti ejus novi, quod nobis ea nocte qua tradebatur crucifigendus, tamquam pignus suae praesentiae dereliquit. Hoc illud est viaticum nostri itineris, quo in hac via vitae alimur ac nutrimur, donec ad ipsum pergamus de hoc saeculo recedentes; unde dicebat idem Dominus: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum 244 sanguinem, non habetis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis. Voluit enim beneficia sua permanere apud nos, voluit animas pretioso sanguine suo sanctificari per imaginem propriae Passionis; et ideo discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesiae suae constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vitae aeternae mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari, usquequo iterum Christus de coelis adveniat, quo et ipsi sacerdotes, et omnes pariter fidelium populi, exemplar Passionis Christi ante oculos habentes quotidie, et gerentes in manibus, ore etiam sumentes ac pectore, redemptionis nostrae indelebilem memoriam teneamus, et contra venena diaboli dulcem medicinam sempiterni tutaminis consequamur; sicut Spiritus sanctus hortatur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII). Quod autem Sacramenta corporis sui, et sanguinis, in specie panis et vini offerenda constituit, duplex ratio est. Primum ut immaculatus Dei Agnus hostiam mundam mundato populo traderet celebrandam, sine ustione, sine sanguine, sine brodio, id est jure carnium, et quae omnibus ad offerendum prompta esset ac facilis. Deinde quomodo panem de multis tritici granis in pollinem redactis per aquam confici, et per ignem necesse est consummari; rationabiliter in eo figura accipitur corporis Christi, quem novimus ex multitudine totius humani generis unum esse corpus effectum, per ignem sancti Spiritus consummatum. Natus est enim de Spiritu sancto; et quoniam sic eum decebat implere omnem 245 justitiam, aquas Baptismi ut consecraret ingreditur, et exinde plenus Spiritu sancto, qui super eum in figura columbae descenderat, a Jordane regreditur, testante Evangelista: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV). Similiter et sanguinis ejus vinum ex pluribus acinis, id est uvis vineae ab ipso plantatae, collectum, in torculari crucis exprimitur, et per capacia vasa fideli corde sumentium propria virtute fervescit. Hoc sacrificium Paschae salutaris omnes de potestate Aegypti et Pharaonis diaboli exeuntes, tota nobiscum religiosi cordis aviditate percipite, ut ab ipso Domino nostro Jesu Christo, quem Sacramentis suis inesse credimus, viscerum nostrorum sanctificentur interna: cujus virtus inaestimabilis permanet in omnia saecula.

SERMO III. DE EXODI LECTIONE TERTI Prima dominica Paschae.

Deus loquitur per prophetam: Ecce ego facio coelum novum, et terram novam: et luna lucebit sicut sol, et sol septies tantum (Isa. LXVI, XXX). Quamvis elementorum futuram renovationem praedicet post hujus saeculi finem, ipsa utique creatura, ut ait Apostolus, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). Neque enim, charissimi, vel elementa sic deficient, ut non sint, vel nos sic moriemur, ut non meliorati surgamus: tamen et hoc die promissionem Domini cernimus esse completam; renovatas ad instar coeli et terrae neophytorum animas intuentes, et corpora. Lunam quoque, id est Ecclesiam, quae in pace crescit, in persecutione minuitur (minuitur autem globo plenitudinis, non lumine claritatis), nunc eam sicut solem cernimus per totum splendere orbem. Caeterum quod Sol justitiae Christus 246 septies tantum terris hodie luceat, quam lucebat, radii ejus testes sunt, qui illuminant omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Nunc enim coruscat ex ipso igneus ille Spiritus septiformis, qui velut ignis sedit super Apostolos (Act. II), et ardet hodie in unoquoque credentium. Nam priusquam pateretur ac resurgeret Christus, notus erat tantum in Judaea Deus (Ps. LXXV), nunc in omnes gentes fulgor claritatis Dominicae pertransit. A summo enim coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Ps. XVIII). Ergo, quoniam reparatus est hodie mundus, agamus exsultantes natalem reformationis mundi. Hic est dies quem fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in eo (Ps. CXVII). Mundi vero natalem cum dico, nostrum dico, qui renati sumus in Christo, qui eramus ante viventes quidem peccato, mortui autem justitiae, et nunc iniquitatibus criminum mortui pristinorum, vivere Deo jam coepimus, conformes effecti primum mortis, deinde resurrectionis Christi. Consepulti enim sumus cum ipso per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus diem festum celebrantes, et gloriantes in cruce Domini nostri Jesu Christi, qui acceptus decima die mensis primi, quartadecima die ad vesperum mundi a Judaeis immolatus est. Sed quid significet ille decimus dies, quid quartus decimus, ut promissioni hesternae satisfaciam, prout Dominus largiri dignabitur, explanabo. Ait Deus sancto Moysi: Loquere ad omnem synagogam filiorum Israel, dicens: decima mensis hujus sumat unusquisque ovem per domos familiarum, ovem per singulas domos. Quod si pauci erunt in domo, ita ut non sufficiant ad ovem, assumet secum vicinum proximum suum, secundum numerum animarum: unusquisque quod sufficiat sibi computabit in agno. Agnus autem perfectus, masculus, anniculus erit vobis: ab agnis, et haedis sumetis: et erit vobis servatus usque in quartam decimam mensis hujus: et occident illum omnis 247 multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperum. Et sument de sanguine, et imponent super duos postes, et super limen in domibus, in quibus manducaturi sunt eum (Exod. XII). Multiformis sapientia Dei ita per Legem loquitur, ut iisdem dictis futura praenuntiet, quibus fieri salubriter jubet instantia. Judaeos tunc in his observationibus secuturae veritatis umbra salvavit: significans pariter quod eorum posteri, beneficiorum immemores divinorum, ipsum advenientem trucidaturi essent, cujus sub umbra salvati sunt. Ab ipsis enim Christus in hunc mundum veniens, sicut ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII); cujus Agni nos sanguinem (signum videlicet Passionis) vel in duobus postibus, seu fide, et opere, seu corde, et ore; vel in liminaribus habentes nostrarum frontium ab omni incursu saevientis plagae protegimur. Quod autem decima die agnus accipitur, et quartadecima immolatur, hoc significari perspicio, quia Judaeorum populus Filium Dei in Decalogo Legis acceptum, et post transmigrationem Babylonis, sicut scriptum est (Matth. I), quartadecima generatione nascentem, crucifixurus esset ad vesperum. Ad vesperum autem, sive hujus mundi, quia novissimis temporibus saeculi passus est; sive etiam ad ipsius solis occasum, quoniam crucifixo Domino occidit sol. Meridie namque ab hora sexta tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII). Quid potuit esse tam vesperum? Nec illud otiosum putes, quod cum superius imperativo modo dictum sit, sumant ovem per domos, infra indicativo modo pronuntietur, occident eum omnis multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperam. Occident, ait; non, occidant. Synagoga quippe Judaeorum quod erat crudeliter factura, praedictum est; non, ut fieret, jussum est: nec ideo factum est, quia praedictum erat; sed ideo praedictum est, quia erat futurum; ut praescientiam suam Deus in his quae per libertatem arbitrii hominum futura erant, ostenderet. Libertatem diximus arbitrii, quia voluerunt Judaei facere quod fecerunt: et utique si noluissent, non fecissent. Certe ingentis sacrilegii est vel cogitare, quod Deus, qui non solum bonus et justus, sed ipsa bonitas est, et ipsa justitia; vel jubeat 248 aliquid, vel cogat fieri, quod factum damnet. An fortasse putamus, quia si poenituissent Israelitae, aliter omnipotens Filius Dei salvare non potuerit mundum? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Considera in Evangelio, quomodo exspectaverit Christus poenitentiam Judaeorum; ubi exprobrat civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quod non egerint poenitentiam: Vae tibi, inquit, Chorozaim! vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim utique in cilicio et cinere sedentes poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum extolleris, usque in infernum demergeris, inquit; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, mansissent utique usque in hodiernum diem; sed tamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam vobis (Matth. XI; Luc. X). Praescientia quidem Dei non fallitur; sed nec homini concessa semel voluntatis libertas aufertur, ne nihil de eo judicare possit qui liber non fuerit in agendo. Pertinaciam mali damnat Deus conversionem poenitentis amplectitur. Sed dicas: Numquid mentiri potuit Deus, qui facturos cos praedixerit quod fecerunt? Quanta sit virtus omnipotentiae ejus non assequimur, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt (Rom. IV, 17). Mentiri eum putaremus potuisse, si ea quae praedixit, impleta non fuissent. Ergo et Ninivitis mentitus est? Dixit enim, adhuc triduum, et Ninive evertetur (Jonae III, sec. LXX): et eversa non est, quia poenitentiam egit in praedicatione Jonae. Sed intellige. Sermo Dei gladius est ex utraque parte acutus (Hebr. IV). Ninive aliter evertenda fuerat, et eversa est aliter. Evertenda fuerat excidio, si permansisset in sua nequitia: eversa est iniquitas 249 ejus, quia poenituit. Sicut distat coelum a terra, dicit Deus hominibus, ita distant sensus mei a sensibus vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Is. LV). Scriptum est: Altiora te ne quaesieris, et sublimiora te ne scrutatus fueris; multos enim supplantavit suspicio eorum (Eccli. III, 22). Justum itaque crede Dominum, charissime, et verum, et pium in omnibus dictis, atque operibus suis, ut perfectam sapientiam consequaris. Agnus enim perfectus, masculus, inquit, anniculus erit vobis (Exod. XII): ut nihil mediocre de perfecto sentias, nihil infirmum de masculo, nihil de anniculo semiplenum. Perfectus est, quia in eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Masculus est, quippe quia vir nasci dignatus est ex Virgine, ut sexui utrique consuleret. Anniculus est, quia post illud Baptismum quod pro nobis in Jordane susceperat, usque ad Passionis suae diem unius anni tempus impletur; et ea tantum scripta sunt in Evangeliis quae in illo anno vel docuit, vel fecit, nec ipsa tamen omnia. Sic enim dicit Evangelista Joannes: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, eorum quippe quos post Baptismum scribitur elegisse, quae non sunt scripta in hoc libro: haec autem scripta sunt, ut 250 credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam aeternam habeatis in nomine ejus (Joan. XX). De his autem quae ante illum gessit annum, sic idem Joannes in postremis sermonibus libri testatur: Sunt autem et multa alia quae fecit Jesus; quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros qui scriberentur (Joan. XXI). Solus plane Lucas evangelista memoravit praeteriens, quod duodecim annorum praedictus Dominus Jesus in templo repertus sit a parentibus, sedens in medio doctorum, audiens eos, et interrogans, et quod dixerit parentibus: Quid quaerebatis me? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Luc. II)? Hic est annus Domini acceptus, quem ex Isaiae libro de persona sua scriptum in synagoga legens Dominus Jesus ait: Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21). Hic est annus, cujus coronam (victorialem quippe circulum operibus bonitatis Christi benedicendum) Propheta laetus nuntiavit in psalmo: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate (Ps. LXIV): corda nempe credentium populorum, percepto semine verbi vitae, fructu etiam centesimo redundabunt. Quod si in cruce simul cum Christo pendentium latronum fractis cruribus, ideo Salvatoris crura fracta non sunt, sicuti sanctus evangelista testatur; ut Scriptura impleretur, quae ait: Os non confringetur ex eo (Joan. XIX): debuit juxta praedictam rationem Agnus iste Dei anniculus immolari, ut omnia quae de illo scripta sunt, complerentur in ipso, cui est omnis honor, virtus et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.

SERMO IV. DE EXODI LECTIONE QUARTUS.

251 Carnalem Judaici paschae observantiam, spiritualibus typis refertam, trino jam tractatu docuimus; semel hesterno die, et bis in vigiliis allocuti charitatem vestram; evidenter probantes, quod immolatio carnis et sanguinis umbraliter jussa, recte cessaverit adveniente Agno Dei Christo; qui juxta apostolum, finis Legis est, ad justitiam omni credenti (Rom. X). Nam et ipse beatissimus Paulus cum esset adhuc in Aegypto, cum Judaeis pascha ritu Judaico celebrabat: Sed postquam placuit ei qui segregavit me de utero matris meae, inquit, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non adquievi, ait, carni et sanguini (Galat. I). Ergo quoniam non oportet rebus carnalibus immorari eum cui Filius Dei fuerit revelatus, quaeramus reliquas mysteriorum spiritualium partes, in visceribus propositae lectionis. Ab agnis, inquit, et haedis sumetis (Exod. XII). Hinc advertere Judaei debuerant, Legem Dei spiritualiter intelligendam, quoniam ab agnis et haedis sumendum legerunt agnum qui immolandus erat; cum sit istud naturae contrarium, ut si agnus est, ab agnis sit pariter et ab haedis. Sed haec est omnis ratio in ambiguitate sermonis, quod iste immaculatus Agnus Dominus Jesus, et justorum, et peccatorum carnem suscipere sit dignatus ex Virgine: corpus enim non solum de patriarchis et prophetis, sed ex totius humani generis massa suscepit. Justos autem comparari agnis, et peccatores haedis, ipse in Evangelio declaravit, dicens agnos a dextris vocandos: Venite, benedicti (Matth. XXV), inquit; haedos 252 vero a sinistris pellendos: discedite, maledicti. Hunc ergo ab agnis, et haedis sumptum, omnis multitudo Synagogae filiorum Israel interfecit, cum clamarunt omnes Pilato: Crucifige eum (Matth. XXVII; Joan. XIX). Caeterum juxta historiam legalis paschae, non omnis Synagoga occidebat unum, sed pauci singulos per unamquamque domum. Ibi vero principes sacerdotum et seniores persuaserunt populo, ut peterent concedi sibi latronem Barabbam, Jesum vero perderent. Perdiderunt enim Salvatorem Christum, et ex ore suo judicati sunt, ut moreretur in eis verbum Dei, id est eloquium Prophetarum, per quos ipse locutus est: et sicut scriptum est in Prophetis, deficerent in eis sapientes, viveret vero in illis Barabbas ille latro diabolus, quem tantopere poposcerunt. Quod autem vivat in illis seditiosus ille, et homicida, seditiones ipsae testantur quas contra Apostolos commoverunt, et quas nunc usque contra omnes sanctos exercere non desinunt, ubi tempus invenerint. Nobis autem vivit Christus. Resurrexit enim nobis, quia non est ultra visus Judaeis; neque intravit post resurrectionem synagogam Judaeorum, sed ad congregatos discipulos introivit (Joan. XX; Luc. XXIV). Ingreditur et ad nos, qui sumus in domo Ecclesiae congregati, et ostendit nobis venerandi sui corporis veritatem, si tamen vel meruimus, vel meremur ejus esse discipuli. Etenim beati Apostoli, quibus vere commissum est praeparare in superioribus pascha Domini, quoniam paucos viderunt ex Judaeis in domo Ecclesiae qui non sufficerent ad consummandum paschae sacrificium, convocaverunt vicinos ex Gentibus, secundum quod praeceptum fuerat in Lege: Quod si pauci erunt, inquit, in domo, ita ut non sufficiant ad ovem assumet secum vicinus proximum suum, etc. (Exod. XII), nam vere non sufficiebant ad eum qui pro totius mundi peccatis mori sustinuit. Pauci enim crediderunt ex Judaeis in Jesum Dominum; unde Apostolus: Ita, inquit, in hoc tempore (non dubium quod sicut tempore Eliae, cui ait Deus (III Reg. XIX): Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt 253 genua ante Baal ); ita ergo, inquit, in hoc tempore (sub adventu quippe Christi) reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI), ex populo utique Judaeorum: de tanta enim multitudine vix pauci ad Christi fidem inveniuntur fuisse conversi. Propter quod et de istis reliquiis Domini et misericordiae Dei Isaias propheta testatur dicens: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis se men, sicut Sodoma facti essemus (Is. I), et sicut Gomorrha similes fuissemus. Vos igitur, neophyti, qui estis ad beatae hujus ac spiritualis paschae epulas invitati, videte quomodo ab omni pollutione escarum quas superstitio gentilis infecerit, vestras animas conservetis. Nec sufficit ut a mortifero daemonum cibo vitam suam custodiat Christianus; sed ut omnia abominamenta Gentilium, et omnes idololatriae tramites, sicut quaedam serpentis diaboli venena, diffugiat. Partes enim idololatriae sunt veneficia, praecantationes, suballigaturae, vanitates, auguria, sortes, observatio omnium, parentalia, inquam, unde idololatriae malum extulit caput erroris. Nam gulae suae causa primum coeperunt homines prandia mortuis praeparare, quae ipsi comederent; post hoc etiam sacrificia ausi sunt eis sacrilega celebrare, 254 quamvis nec ipsi mortuis suis munus sacrificent qui exercent parentalia, dum super sepulcrorum mensas tremulis ebrietate manibus vina fundentes, spiritum sitire balbutiunt. Cavete, quaeso, ab his omnibus, ne indignatus Deus contemptores et inimicos suos, qui noluerunt eum regnare super se, tradat illis inferni tortoribus: illic erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII; Luc. XIII). Servate, neophyti, ornamentum gratiae salutaris: sobrii estote per omnia, ne illud inebriati perdatis: solliciti convenite ad ecclesiam: orationibus, hymnis, psalmis, et canticis spiritualibus nobiscum vigilanter incumbite. Haec sint otii vestri opera; quibus debitum reddentes Christo Domino famulatum, mercedem vitae aeternae consequi ab ipso possitis. Sint igitur convivia vestra sobria, casta cubilia: sit modestus animus, sermo placidus, mitis incessus. Orate ut beneficia gratiae suae Deus conservet in vobis, et fides vestra magis magisque proficiat, largiente Christo Domino Salvatore, cui una virtus eademque divinitas cum Patre et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.

SERMO V. DE EXODI LECTIONE QUINTUS.

255. Ordinem lectionis Exodi, ubi lex celebrandi pascha describitur, idcirco praeposteravimus, ut in mysteriis reserandis, debitae reverentiae ordinem teneremus; quia oportebat in illa splendidissima nocte vigiliarum, secundo tractatu, non dictorum sequentia, sed congrua neophytis explanari; ut edendi paschalis sacrificii disciplinam rudes neophyti discerent, instructi fideles agnoscerent. Quibus pariter et de habitu edentium, unam speciem tempori aptam disserui, duas tam ipsis, quam catechumenis reservavi. Ait enim: Sic autem comedetis illum, id est agnum: Lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris (Exod. XII). Tunc de praecinctione lumborum diximus, nunc de calciamentis et baculis exponamus. Quae ideo hodie proponuntur, quia tunc sequenti die, et tertio, illa prius quae de principiis lectionis consulto praeterieram, necesse fuerit explicari. Agnus Dei verus, quem Joannes Baptista demonstrat, Christus est. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Hujus carnem tam fideles in mysterio, quam simul universi credentes in fide, ita debemus edere, nostrique cordis interioribus commendare, ut non solum praecinctos habeamus castitate lumbos, verum etiam calciati simus, ut ait Apostolus in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). Sicut enim calciamenta terrestria carnalium pedum munimina sunt, et vel asperitati frigoris, vel serpentum morsui, vel spinarum resistunt aculeis: ita Legis 256 divinae praecepta, quibus gressus nostrarum mentium munire praecipimur, repugnant et serpenti diabolo, et asperrimo Aquiloni Gentilium, et haereticorum undique compungentium spinis ac tribulis. Hujusmodi ergo calciamentis uti debemus quotquot pascha Dominicum celebramus. Quoniam Lex, ut Apostolus ait, spiritualis est (Rom. VII); Et pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Itaque et lumbi nostri praecincti esse debent, et calciati pedes. Quid enim prodest homini, si solam corporis habeat castitatem; et incautus, et sine instructione calciamentorum Legalium, malis fuerit supradictis obnoxius: vel quod quotidie in usu est cordis sui calcaneum patens praebeat comestioni serpentum? Si cogitet mala, si concupiscat aliena, si dolum meditetur, si nutriat iram, si insidietur proximo, si mendacio studeat, si comedatur livore, si tabescat invidia, si venenato ore detrahat bonis; et dum mendacis linguae spiculo lacerare nititur innocentes, morsibus daemonum, qui per ipsum loquuntur, ipse potius lanietur? Quid profuit praecinctos habuisse lumbos, si divinorum mandatorum calciamenta non servans, gressus cordis tui (id est animae tuae bases) crudelissimae concisioni tradideris? Contrarium forsitan videatur aliquibus, quod cum hic tantopere calciatos esse debere a Deo jussum sit, alibi ab eodem Domino Deo jubeatur sancto Moysi, et sancto Josue: Solve calciamenta de pedibus tuis (Exod. III; Jos. V). Ingens quidem ratio est, et multiplicium propositionum ambagibus praestruenda: sed quia brevitas congruit et praedicantis labori, et memoriae auditoris, nolo vos longius trahere. Ibi solvitur quaestio, ubi calciamenta solvuntur, dum statim causa adjicitur: Solve, inquit, calciamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III; Jos. V). Ostenditur ergo terra Aegypti, ubi datur praeceptio illa superior, sancta non esse, et ideo ibi habenda mandantur calciamenta; in sancta autem terra decernuntur esse solvenda: quas tamen ob causas, evidenter est exponendum. Quamdiu in hujus saeculi Aegypto conversamur, oportet nos pascha Domini celebrantes, calciamentis uti sanctarum Scripturarum; quia tutus non potest esse gressus noster, nisi mandatis Dominicis contegatur, usquequo intremus in illam sanctam promissionis terram quae justis est praeparata. Beati enim mites, 257 ait Dominus Jesus, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V); non utique istam terram quam possident peccatores, sed illam in qua non sunt spinae, et tribuli: in qua non sunt serpentes, et scorpii: quippe ubi diabolus cum caeteris immundis spiritibus non accedit. Erit enim tunc una cum suis satellitibus in igne aeterno, quem paravit Deus utique diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV). Habemus et Joannem Baptistam, qui dixerit de Salvatore humani generis Domino Jesu: Cujus ego non sum dignus, inquit, corrigiam calciamentorum solvere (Joan. I). Sed alia in Christo ratio est. Ille non propter se calciatus est, sed propter nos; quoniam terra sustinere non poterat majestatis ejus nuda vestigia. Calciamenta cum dicit, gressus ostendit sanctarum Scripturarum, quibus graditur, et circuit notitia ejus in omnes qui habitant super terram. Et ideo Joannes Baptista in Evangelio negat vel idoneum se esse, vel dignum, qui solvat corrigiam calciamentorum ejus, id est, sermonem ejus; sive ut edisserat unum de mandatis ejus; sive ut nudare valeat, et evidenter ostendere calciati adhuc in isto saeculo Verbi Dei veneranda vestigia. Modo enim per speculum videmus in aenigmate, inquit, tunc vero facie ad faciem (I Cor. XIII): ubi non erit aliquid occultum quod non revelabitur, nec absconditum quod non scietur (Matth. X): quando ad illum futurum diem festum Dominus Jesus (Joan. VII), non sicut sub incredulis, quasi in occulto ascendet; sed sicut scriptum est: Deus palam veniet, et Deus noster, et non silebit (Ps. XLIX). Propterea et Apostoli in Evangeliis alibi prohibentur portare calciamenta in via, dum dicitur eis in Evangelio Matthaei a Domino: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam; dignus enim est operarius mercede sua (Matth. X). Alibi autem jubentur habere, 258 ut Marcus evangelista describit: Et circuibat, inquit, castella Jesus docens. Et convocatis illis duodecim, misit eos binos, dans illis potestatem fugare spiritus immundos; et praecipiens illis, ne quid secum tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque nummos in zonis, sed calciatos caligulis, et ne induerent, ait, duas tunicas (Marc. VI). Propter incredulos, et parvae fidei homines, jubentur in via praedicationis, calciamenta habere Apostoli, ut Verbum Dei calciatum, et contectum in mysterio, propter spinas et tribulos blasphemantium praedicent. Ad eos autem qui fideli mente audiunt, quasi jam in sancta terra, perfecti quippe cordis in fide, ubi nuda de Deo securi possent proferre testimonia; jubentur non portare calciamenta, videlicet ut aperta figant illic vestigia divinitatis ejus. Et ideo beatus Petrus calciavit se in carcere calciamentis suis (Act. XII): et sic exiit iterum ad hostes Judaeos et adversarias potestates, ut calciatus pedes in praeparatione Evangelii, calcaret super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Et Moyses dicit in benedictionibus, vel ad unumquemque fidelem, vel ad personam potius Christi: Ferrum, inquit, et aes calciamentum tuum (Deut. XXXIII); utique ut confringat capita draconum super aquas, id est ut conterat principatus daemonum draconum, qui sunt super aquas Gentilium populorum. Aquae vero quod populis comparentur et Gentibus, in Apocalypsi revelatur Joannis: Aquae, inquit, quas vidisti, super quas sedet meretrix Babylon, populi et Gentes sunt (Apoc. XVII).

Opus mihi est et baculo, pascha adhuc in Egypto celebranti; ut 259 si imitator sum sancti Moysi, Hebraeum meum (id est intellectum Israelitem, qui Deum videre promeruit) ab interitu liberem, percusso Aegyptio. Hoc propter seipsum quisque, quamdiu servit Legi. Si quis vero est Apostolicus, et per Jesum prostrato Aegyptio, magnus factus, ac potens; non jam propter se baculum portat, sed propter eos quibus dici necesse est: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV)? Portat et propter eos qui veniunt ad nos in vestimentis ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Quod si lupus desinat esse lupus, et cum agno pascatur, ut ait Propheta (Is. XI); et si leo desinens esse leo, cum bove manducet paleas; baculo opus non est. Si enim feralium morum nequitia in tantam vertatur mansuetudinem, ut cum oviculis innocentibus, ac mundis Christi operariis, vitae pabulum mites quaerant, et capiant, et tales utique sint qui in charitate, et spiritu mansuetudinis ad perfectum debeant erudiri; dicitur a Christo (Matth. X) apostolicis quibusque sacerdotibus, ut neque baculos correptionum portent in via, quando in discipulis obedientibus, ac modestis terram sanctam possidere jam coeperint. Quod annuat de vobis pusillitati meae Salvator humani generis, Deus Dominus Jesus. Cui una Deitas, eademque omnipotentia, cum Patre, et Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.

SERMO VI, DE EXODI LECTIONE SEXTUS

Quantum Deus Pater per virtutem suam, et spiritum suum pro captu virium nostrarum revelare dignatus est; quantum Patris, et Filii, et Spiritus sancti coaequalis omnipotentia tribuit; quantum sempiternae, ac sine principio Trinitatis una eademque divinitas inspiravit, aperuimus dilectioni vestrae a primis vigiliis Paschae usque in hanc diem, 260 quae esset ratio nominis libri Exodi; quae virtus paschae, cujus ibi observatio primum custodienda decernitur; et quamobrem mensis iste in quo Deus hoc observandum praecipit, primus dicatur in mensibus anni; quae esset Aegyptus; quid significaret ille decimus, vel quartus decimus dies; quis esset agnus immolationis, et cur assumendus esset ab ovibus, et ab haedis; quae vespertina diei, quod illud limen, qui illi postes, quis ille sanguis: et quam ob causam neque crudas carnes, neque in aqua coctas, sed assatas igni, et caput cum pedibus et interaneis festinanter comedere jubeantur; quod ex eo os non confringendum, quae reliquiarum crematio, et quid mysterii figuratum sit vel in calciamentis pedum, et baculis manuum, vel in praecinctu lumborum. Restat ut disseramus percussionem primitivorum Aegypti, et azyma cum amaritudine, et septem dies azymorum. Transibo, inquit, in terra Aegypti hac nocte, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in omnibus diis Aegyptiorum faciam vindictam, ego Dominus. Et erit sanguis vobis in signo in domibus in quibus vos eritis ibi: et videbo sanguinem, et protegam vos: et non erit in vobis plaga contritionis cum percutio Aegyptum. Et erit hic dies vobis in memoria (Exod. XII). Percussit quidem Deus in illa nocte tunc temporis primogenita omnia Aegyptiorum, sicut per Moysen comminatus fuerat Pharaoni, cum noluit dimittere populum Israel, quem populum idem Dominus primitivum nuncupare filium dignabatur; quando perculsi tantorum repente funerum strage Aegyptii, Israelitas quos tamquam captivos dudum relaxare noluerant, noctis medio expulerunt. Sed quoniam multo majora fecit idem Deus pro nostro populo contra veros Aegyptios, et in nobis completa sunt quae tunc temporis umbraliter contingebant; redemptionis nostrae memores, non debemus dona pietatis ejus ingrato occultare silentio. Die qua immolatus est Agnus Dei Dominus Jesus, ad vesperum (imminentibus quippe jam tenebris, quae statim crucifixo eo cooperuerant omnem terram [Matth. XXVII] ), in illius diei nocte percussit primitiva Aegyptiorum daemonum, id est simulacra hominum mortuorum, quae ipsi prima in hoc 261 mundo creaverant, ut per ea colerentur. Sed cum ibi adjicitur, in omnibus diis Aegyptiorum faciam vindictam (Exod. XII), fortasse dicas: qui sunt isti Aegyptiorum dii, si daemones quos pagani deos putant, ipsi sunt Aegyptii? Audi ergo, non solum daemones Aegyptios esse; sed etiam cultores eorum, quicumque pertinaciter in incredulitate versantur, filii tenebrarum cum sint, Aegyptii sunt: quoniam filii Aegyptiorum natura, filii sunt daemonum. Unde dicitur universis incredulis: Vos de diabolo patre estis (Joan. VIII). Sicut enim quotquot spiritu Dei ducuntur, hi filii Dei sunt, secundum doctrinam Pauli apostoli (Rom. VIII), ita quoque quotquot spiritu diaboli abducuntur, filii daemoniorum sunt. Ideo autem Scriptura divina diabolum et exercitum ejus, Aegyptios nuncupat, quia a Deo, qui lux est, alieni sancti sunt, contra Creatorem proprium rebellando. Nam sanctus Apostolus dicit: Quid mirum si Satanas transfigurat se in Angelum lucis (II Cor. XI)? Probans utique eum esse angelum tenebrarum, qui se quasi Angelum lucis ostentare conetur, ut fallat. Simili ratione et omnes increduli adversantes Deo, et a luce divinitatis ejus extorres, Aegyptii appellantur; quos tamen hortatur ipse Dominus ad salutem, dicens: Dum habetis lucem, credite in lucem, ut filii lucis sitis (Joan. XII). Itaque si voluntaria fides potest eos filios lucis efficere, hoc quod tenebrarum filii sunt, vitium voluntatis est, non naturae. Nocte ergo qua corpus exanime relinquens in cruce Dei Filius, transiit cum anima ad Aegyptum inferiorem, ut animas in inferno positas visitaret; tunc fecit vindictam in omnes immundos spiritus Aegyptiorum deos, interficiens in primogenitis vires principatus eorum. Nam Passioni proximus dicit Dominus Jesus: Nunc judicium est hujus mundi, nunc hujus mundi princeps ejicitur foras. Et ego cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII). Revocavit itaque omnem creaturam suam ad se Dominus Jesus, quam sibi iniquissimi usurpatores divinitatis rebelli spiritu manciparant; ut ipsius ditioni subjecta essent omnia, per quem facta sunt universa; et qui protexit 262 ac proteget credentes in se a plaga contritionis, per signum crucis suae, cum dicitur: Et erit vobis sanguis in signo in domibus: vos eritis ibi: et videbo sanguinem, et protegam vos (Exod. XII). Quaerendum tamen, priusquam transeamus ad caetera quae sequuntur, quomodo dicat, Protegam vos quasi ab alio exterminatore: et iterum Moyses, Transibit Dominus percutere, ait, Aegyptios, et videbit sanguinem in limine, et in utrisque postibus, et pertransibit ostium (Exod. XII). Quid ergo est? Dominus transiit percutere Aegyptios in manu exterminatoris? Absit. Nam post pusillum dicit: Et non dimittet exterminatorem intrare in domos vestras. Si ipse perculit, quomodo dicitur, non dimittet intrare exterminatorem? Hoc itaque in textu ipsius lectionis sollicitus, lector, considera, quod ubi dicit percuti Aegyptios, non dicit, ab exterminatore: ubi autem dicit, Hebraeos protegendos qui percussit Aegyptios, sed ab exterminatoris. Exterminator autem non percutit Aegyptios, quorum amicus et princeps est; quoniam, sicuti ait Dominus in Evangelio Marci beatissimi, si Satanas insurrexit adversus seipsum, divisus est; hoc, inquit, facere non potest, aut finem habet (Marc. III). Sed utique, charissimi, percutere vult exterminator Hebraeos, Deo percutiente Aegyptios. Nam retributionem molitur in servos Dei, satellites suos ab eo percussos indignans; quoniam diabolus tunc maxime accenditur, cum exstinguitur. Tunc enim saevit in Dei famulos, quando prima virtus ejus in primogenitis occiditur, dum vel idololatriam, vel superstitionem, vel caeteros principales errores daemonum Deus disperdit ex nobis. Dicit enim ille nequissimus murmurans contra Deum: Tu propter Hebraeos tuos percutis meos Aegyptios, et ego propter Aegyptios meos persequar, et interficiam Hebraeos tuos. Nam dixit inimicus, persequens comprehendam pariter spolia, replebo animam meam, interficiam 263 gladio meo, dominabitur manus mea (Exod. XV, 9): sed frustratur ejus minacitas, si praecepto Domini, quo nos tutos esse posse praemonuit, gnaviter pareamus. Adjicitur enim, et custodies sermonem hunc legitimum tibi ipsi et filiis tuis usque in aeternum (Exod. XII, 24): scilicet ut semper solliciti simus pascha Domini legitimo studio celebrare, et vigilanter facere ea quae nobis praecepta sunt, ne per contemptum nostrum, aut negligentiam nostram, exterminator aditum grassandi reperiat, Dei protectoris tuitione cessante. Sit ergo unusquique nostrum in parte Domini, qui percussit Aegyptios; sit Israelita, Deum semper mente aspiciens, ut protegatur a plaga exterminatoris. Habeat, quinimo habeamus in utrisque postibus, scilicet in corde, et in ore, salutarem Domini Passionem. Quomodo? sicut docet Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem (Rom. X). Habeamus et in limine frontis signum sanguinis Agni, ut non sinat exterminatorem Deus introire ad nos: neque enim solummodo tunc istud factum est vel in historia Legis, vel in tempore crucis Domini Jesu, sed et nunc semper Deus ultor populi sui percutit Aegyptios: semper exterminator diabolus intrare in domos Israelitarum nititur cupiens eos occidere: semper Dei Filius tuetur suos, et protegit eos, ubi signum suae Passionis cognoverit. Ipsi gloria cum Patre, et cum Spiritu sancto per omnia saecula. Amen.

SERMO VII, DE EXODI LECTIONE SEPTIMUS.

Discussis validioribus mandatorum paschalium membris, tres adhuc superfuisse de proposita lectione Exodi species, die hesterno praediximus: quarum primam de interfectione primitivorum Aegypti, statim, prout potuimus, interpretati sumus; duas nunc residuas de prohibitione fermenti, et de septem diebus azymorum, Domini gratia largiente, proponimus explanandas. Septem diebus, inquit, azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui 264 manducaverit fermentum a primo die usque in septimum diem, disperiet anima illius ex Israel (Exod. XII). Haereticorum veterum quidam, ex quibus sunt insanus Marcion, et exsecrabilis Manichaeus, quoniam spiritu erroris inducti Scripturas omnes veteris Testamenti respuendas esse contendunt; per multa Scripturarum capitula, Deum Legis antiquae malum conantur asserere, quasi aut alius sit Deus novi Testamenti quam qui ex Lege utique praenuntiatus advenit, aut in comparatione bonitatis Dei, aliquis legitime bonus esse possit: cum vel Angeli, vel homines hinc habere judicentur aliquod participium bonitatis, si bonum Deum sciant, adorent, venerentur, ac diligant; perhibente Domino Jesu, quod bonus homo de bono thesauro cordis sui proferat bona (Matth. XII). Sed Deus Dei Filius, perfectam bonitatem cum Patre, et Spiritu sancto possidens, et unam sciens esse bonitatem Trinitatis, sicut unam divinitatem; indigne tulit, bonum se juxta conditionem creabilium bonorum nuncupari, et ait: Quid me dicis bonum (Matth. XIX)? Hoc est: Nolo dicas bonum, quem nescis; scito prius, qui sim, et cum Deum verum cognoveris, amplector ut dicas bonum, quia nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX). Ille enim Judaeus, Filio Dei (Deo et homini) velut homini tantum cuidam, sane bono doctori, dixerat: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam possideam (Ibid.)? Et idcirco Dominus ad illum, quid me dicis, ait, bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. Unus est enim Deus ubi Deitatis nulla divisio est. Per omnes libros sanctarum Scripturarum, et Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum legimus, non deos, quia deos non sinit dici Unitas majestatis; est enim sola in Trinitate personarum distinctio, non naturae diversitas. Quod si Marcion et Manichaeus meruissent advertere, numquam profecto dixissent, unum quidem Deum novi Testamenti bonum, alium vero malum, qui per Legem veterem sit locutus. Ausi sunt et in supradicta Lege azymorum adscribere ei saevitiam, dicentes, hominis animam disperdi propter 265 fermentum panis, quo nihil possit esse crudelius. Vecordes enim non intellexerunt, vel quanta esset in mandato utilitas, vel quod Deus majorem causam tunc ulciscendi habeat, si in exiguis rebus (ubi nulla difficultas est observandi) pervicaci tantum spiritu contemnatur. Facilius necessitati ignoscit Deus quam praesumptioni. Denique sancto David non imputatur ad peccatum, quod in necessitate famis constitutus manducaverit sanctos panes, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (I Reg. XXI). Hic vero videamus, quid potuit necessitatis incumbere. Jussit Deus Israelitis ut septem diebus paschae, fermentatum sibi panem non facerent (Exod. XII). Si fermentatum fieri jussisset, diligentia illic necessaria fuerat, ne deesset: quod jussit, desidiae est, non laboris. Negligentiam jubet, ut obedientiam probet; et non vis ut damnet illam animam quae diligentiam commodaverit ut contemnat? Sed jam videamus, quae fuerit in ipsa praeceptione utilitatis ratio vel Judaeis historialiter usque ad Christi praesentiam, vel nobis hodie quae aedificatio sit juxta intelligentiam spiritualem. Filii Israel cum premerentur in Aegypto gravibus captivitatis injuriis, gementes proclamaverunt ad Dominum Deum ut eos eripere dignaretur (Exod. III). Elegit ex ipsis continuo Deus Moysen et Aaron; per quos conveniret Pharaonem regem Aegypti, ut dimitteret illos. Cum non dimitteret, multiplicibus plagis cum suo populo verberatus, hanc excepit poenae ultimam plagam, ut omnium primogeniti Aegyptiorum illa nocte percussi divinitus interirent, qua Judaeos necesse fuit ex mandato Dei paschae sacrificium celebrare. Media igitur nocte clamor factus est, et ululatus in tota Aegypto; nulla enim domus erat in qua non esset mortuus. Tunc Aegypti rex metuens ne et ipse, et omnis populus ejus similiter disperiret, compulit Moysen, et Aaronem, ut illa hora noctis educerent omnem plebem de Aegypto. Qui cum perurgerentur exire, quid fecerint advertamus. Et sumpsit, inquit, populus conspersam farinam priusquam fermentaretur massa illorum, et ligaverunt in vestimentis suis, et imposuerunt super humeros suos. Egressi autem, cum venissent in Socoth, coxerunt, inquit, conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia azyma (Exod. XII). Ut ergo memores essent hujus necessitatis, 266 et beneficiorum Dei, jussit eos septem diebus primi mensis ita celebrare pascha, ut fermentatum panem non ederent (Exod. XIII), et ut semper indicarent filiis suis causam pro qua istud facere jussi essent; scilicet ut ingratus ipse populus, vel imagine rerum gestarum admonitus, liberatori suo gratias agere cogeretur. Et ideo tantopere eis praecipitur: Septem diebus azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui manducaverit fermentatum a primo die usque in septimum diem, disperibit anima illa ex Israel (Exod. XII). Fecit et alia plurima pro illis Deus, et in mari Rubro, et in deserto: sed immemores misericordiarum Dei (ut de caeteris malis eorum taceam) praeter illud quod fecerant caput vituli aureum, et quod adorantes illud dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XXXII): Jesum quoque Filium Dei qui eorum liberator exstiterat, venientem ad se sacrilegis mentibus respuerunt. Unde sanctus evangelista Joannes non sine querela commemorat: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I); id est, ad eos venit quos de servitute Aegypti liberarat; quos per mare Rubrum vestigio sicco transduxerat; in quorum conspectu Pharaonem et Aegyptios resolutis aquarum circumstantium muris obruerat; quos manna coelesti satiaverat in deserto; quibus de rupe arida fontes produxerat; quibus eloquia Legis crediderat; quibus adventum suum secundum carnem vaticinio praenuntiaverat Prophetarum; ad quos praecipue venerat, dicens: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV). Isti non modo eum suscipere noluerunt, sed et crucis supplicio trucidarunt; qui tamen idcirco susceptum corpus mori sustinuit, ut et suae majestatis omnipotentiam propria virtute resurgendo monstraret, et ut in sublata, ac devicta morte vitam credentibus redderet, et plenam crucifigentium nequitiam condemnaret. Quapropter resurgens tertio die, transtulit se ad Gentes, sicut dudum fuerat comminatus: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43). Ergo quoniam nobis, qui fideliter Christum sequimur, datum est cognoscere 267 mysteria regni Dei, videamus quid idem noster Dominus et Magister de hoc fermento intelligendum docuerit. Attendite, inquit, vobis et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum (Matth. XVI; Marc. VIII; Luc. XII); quod cum clarius iterasset, intellexerunt Apostoli non a fermento panis esse cavendum, sed a corrumpentis doctrinae nequitia. Unde idoneus Evangelii praedicator apostolus Paulus nobis clamat: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque diem festum celebremus, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Caveamus ergo a fermento malitiae; ubi enim apparuit fermentum nequitiae confectum a diabolo de conspersione peccatorum, et iniquitatum, ibi animae illi appropinquat interitus Cum ergo videris in animam tuam intrasse cogitationes pravas, machinantes ut te a Dei cultu detorqueant, aut ut facias aliquod peccatum, scito quod intravit ibi ille qui fermentum mortis facere consuevit: propterea cave, ne inveniatur tale fermentum in te, et disperdatur anima tua a Deo. Nescitis, inquit Apostolus, quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V; Galat. V)? Videte itaque, ne vel in modico suadeamini acquiescere aut errori Gentilium, aut iniquitati Judaeorum, aut haereticorum nequitiae, qui fermento diaboli totam fidei massam perfidiae rancore corrumpunt. Quod autem dixit azyma cum amaritudine manducanda, docuit, neminem posse sine tristitia carnis sinceram vitam 268 ducere. Amaritudo videtur jejunium, et omnis abstinentia deliciarum carnalium; sed pascha Domini non aliter celebratur; sed sinceritatis azyma aliter non eduntur. Cum vero exieris de Aegypto hujus mundi actu, vel corpore, mannae pabulum manducabis; panem coeli accipies, et in illam sanctorum terram repromissionis inductus, amoenitate simul paradisi, et aeterna suavitate ipsius Domini perfrueris. Dulcis amaritudo est, quam sequitur tantae retributio suavitatis. A prima igitur die vel regenerationis nostrae, vel conversionis, ejiciamus fermentum nequitiae de propriis domiciliis terrenae hujus habitationis; et per septem dies totius vitae nostrae, quia iidem revolvuntur in saecula, sinceritatis puritatisque azyma comedamus, ut coelestium promissionum munera consequi mereamur, quae nobis largiri digne ur Deus Pater omnipotens, per coaeternum Filium suum viventem secum regnantemque cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula Amen.

SERMO VIII, DE EVANGELII LECTIONE PRIMUS.

Post illius finem tractatus quem dilectioni vestrae intulimus usque ad hesternum diem de Exodi libro, ubi Lex celebrandae paschae describitur; nunc aliquid de Evangelii lectione, quae paulo ante decursa est, adjuvante Domino, disseramus: ut eumdem Deum tam veteris esse Instrumenti auctorem, quam novi, rebus ipsis testantibus comprobemus. Audivimus enim quod Salvator humani generis Jesus ierat invitatus ad nuptias, ibique aquam in vini saporem, naturamque convertit. Habet plane et ipsa historia ordinem veritatis. Nam et nuptias idem qui ab initio instituerat, benedixit (Gen. II); et creaturam quam fecerat, in id 269 quod voluit, sua potestate convertit. Ac de virtute quidem Dei omnipotentis nulla in facto dubietas poterit animae fideli subrepere: isse tamen illum ad festivitatem nuptiarum, id est in domo epulationis, quispiam nostrum non sine ratione mirabitur. Enimvero, charissimi, pene omnis Evangeliorum textus, Dominum Christum inter homines conversantem desperatis rebus opem contulisse insinuat, et quam maxime moeroribus adfuisse: dum blasphemantes Judaeos increpat, dum Scribas et Pharisaeos fallaciae, doli, avaritiae reos, vanitatisque coarguit (Luc. XI); dum civitatibus exprobrat incredulis, ac minatur (Matth. XI); dum spiritus torquet immundos (Luc. VIII), ut imagini suae captivatae subveniat, et expulsis daemoniis salubritati restituat mentes obsessas; dum leprosos supplicantes emundat (Luc. XVII); dum paralyticos, linguae solius qua precarentur viventes officio, reformat potius, quam curat (Matth. IX); dum tempestate maris periclitantibus, ipse super aquas ambulans, securus tranquillator adventat (Matth. XIV); dum vel caecatis oculis donum lucis amissae redintegrat, vel a nativitate caecis novum lumen infundit (Luc. XVIII; Joan. IX; Matth. IX); dum inter moestas aegrotantium turbas medendi peritus adsistit; dum luctus varios obsecrantium parentum dimovet, vel morientes eorum charos sanitati restituens, vel mortuos vitae (Luc. VII; Joan, XI). Ad hoc enim Filius Dei, sine initio Deus, in fine saeculi initium carnis sumpsit ex Virgine, et inter homines conversari dignatus est, ut huic mundo succurreret pereunti; quoniam, ut ipse ait, non erat opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX). Medicus enim moestitudinis domum potius, quam laetitiae ingredi consuevit. Aut enim vulnerum dolore afflictis necessarius est, aut aegritudinis morbo laborantibus, aut lenta viscerum tabe defectis; quia medici officium prosperitas non requirit. Quid est ergo, quod ista Evangelii lectio quae hodie recitata est, festivitati nuptiali interfuisse Dominum perhibet invitatum, nisi quod ibi vinum, id est virtus laetitiae spiritualis, defecerat, et languebant sitientium convivarum ora vini laetificantis inopia; quoniam vinum laetificat cor hominis, ut ait Propheta (Ps. CIII). 270 Sed priusquam spiritalem scientiam revelemus, rationem facti historialiter exponamus. Ideo nuptiarum celebritatem non aspernatur Christus, ut eumdem se esse testetur Deum, qui de limo terrae figuraverit ab initio virum et feminam, iisdemque licentiam tribuerit conjugalem, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Gen. I). Quod Manichaeis perditis adeo displicet constitutum; quibus ego ob immunditiam suam puto non utique rem nuptialem displicere, sed legem, quae non multas feminas uni viro, neque unam feminam multis viris, sed unam feminam uni viro conjungit. Nolunt enim vivere ipsi exsecrabiles Manichaei juxta apostoli Pauli doctrinam, ut unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum (I Cor. VII). Benedixit ergo quod constituerat a primordio legitimum Christus conjugium, dum pergere ad nuptias non renuit invitatus: et tamen virginitatem docuit esse meliorem, dum magis per eam nasci dignatur. Probavit sanctam Virginem suum esse domicilium Deus, ubi columen pudoris perpetuum servet ingressus, dum sine detrimento integritatis maternae nascitur, sine corruptela conceptus. Ideoque vas electionis Apostolus, ad istud bonum quod consecutus fuerat, caeteros invitabat, dicens innuptis: Bonum est illis si sic permanserint, sicut ego (I Cor. VII). Exemplo felicitatis hortatur, non legis potestate compellit, de virginibus, inquiens, praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, quasi misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis; quia expedit homini sic esse (Ibid.). Et post longam monitionem, qua castimoniae beatitudinem conditioni praetulit nuptiarum, sententia postrema conclusit: Igitur et qui dat virginem suam nuptui, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38). Quod ego arbitror non parentibus virginum fuisse a beato Apostolo dictum, quos constat alienae voluntatis arbitrio dominari non posse; sed unicuique homini tam viro, quam feminae, optionem fuisse ab eodem sancto propositam, ut virginem suam (hoc est carnem suam, virginem natam) aut integritati conservet, meliorem partem, liberamque eligens, aut agnita conditione, nuptui eam, si se non continet, tradat. Parentes autem, vel consanguinei 271 quique virginum, tam puerorum, quam etiam puellarum, nolo sibi de supradicta libertate arbitrii blandiantur, quod alienis mentibus eos dominari non posse tractavimus. Imperare quidem perpetuam continentiam non possunt, quia res esse noscitur voluntatis: sed voluntatem tamen in melius nutrire possunt, et debitores sunt ut moneant, ut hortentur, ut foveant, ut pignora sua Deo magis gestiant obligare, quam saeculo, ut de propinquis seminis sui vel in cleri ordine dignos altari divino ministros exhibeant, vel in sanctarum numero feminarum puellas castimoniae dicatas enutriant; ut Ecclesiam Dei talibus nutrimentis ornantes, beatitudinem debitam consequantur. Scriptum est enim: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Inest autem praeclaro huic eloquio prophetali et sublimior intellectus, suo in loco plena disputatione pandendus. Sed quia in hunc tractatum salubriter sumus pertracti studio castitatis, dum rationem pandimus cujus intuitu perrexerit Salvator ad nuptias, breviter interim neophytis nostris salutare consilium suggeramus, spiritalem scientiam lectionis hujus figuraliter explanandam dictis subsequentibus ostensuri.

Regeneratos vos esse per Baptismum, et renatos, nuncupatione ipsa qua infantes vocamini, potestis advertere. Si qui igitur vestrum conjugio alligati, servare virgines suas magis quam nuptui dare desiderant, sic habeant conjuges, quasi non habentes; et erit illis retributio magna 272 apud Deum Dominum nostrum, quod talem suam carnem servaverint, qualis Baptismi sacramento renata est. Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor. VII); nam etsi conjugio servieris legitimo post lavacrum, non peccasti. Cave solum ut aliter non derelinquas fidem, ut a fornicationibus fugias, jam fidelis effectus. Hoc autem custodire ita demum poteritis, si ebrietatem devitetis, et convivia inhonesta, ubi turpium feminarum colubrini gestus concupiscentiam movent illicitam; ubi lyra sonat, et tibia; ubi omnia postremo genera musicorum inter cymbala saltantium concrepant. Infelices illae domus sunt quae nihil discrepant a theatris. Auferantur, quaeso, universa ista de medio. Sit domus Christiani ac baptizati hominis immunis a choro diaboli, sit plane humana, sit hospitalis; orationibus sanctificetur assiduis; psalmis, hymnis, canticisque spritualibus frequentetur: sit sermo Dei, et signum Christi in corde, in ore, in fronte, inter cibos, inter pocula, inter colloquia, in lavacris, in cubilibus, in ingressu, in egressu, in laetitia, in moerore; ut juxta beatissimi Pauli doctrinam, sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini Jesu Christi, qui vos vocavit ad gratiam, faciatis (I Cor. X). Ipse enim et praeteritis peccatis indulgentiam tribuit, et emendatae vitae praemia pollicetur. Sed his pro communi aedificatione moraliter expositis, jam venio ad promissas allegorias ipsius Evangelicae lectionis. Et licet ad explanationem mysteriorum Christi idoneum me esse non arbitrer, qui necdum merear beatissimi Pauli auctoritatem praesumere dicentis: quoniam loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II); desidero tamen ex ea divini Evangelii lectione coelestem vobis atque arcanam, prout Dominus largiri dignabitur, intelligentiam revelare. Paulo ante enim, dum propositi sermonis principium disserui, causam pandens propter quam 273 Salvator ierit invitatus ad nuptias, transcendi ad praedicabilem virginitatis conservandae tractatum, ibique aliquantulum videor immoratus. Nunc autem replicabo ipsam narrationem beati evangelistae, ut intellectum spiritualem opportunius requiramus in verbis. Et die tertia, inquit, nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et ibi erat mater Jesu. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias. Et vinum non habebant, quoniam consummatum erat vinum nuptiarum (Joan. II). Veram rei gestae historiam, ut oportuit, cognoscentes, jam quis iste sit dies tertius, in quo factae nuptiae memorantur, spiritualiter exponamus. Dies lucis est, fratres charissimi; et ideo praeceptis Domini, qui verum lumen est, aequissime comparatur, testante Propheta: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII). Et alibi iterum: Quomodo lux, inquit, mandata tua super terram (Prov. VI). Unde bene Salvator Dominus admonebat, in luce esse ambulandum, dicens: Quod si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem mundi hujus videt (Joan. XI). Vere enim si quis ambulaverit in luce praeceptorum Dei, offendere nequaquam potest. Dies itaque fuit in mandato primus, ab Adam usque ad Moysen: secundus dies fuit sub Lege Moysi: tertius dies est sub Gratia Salvatoris. In quo die Sponsus ipse coelestis, amator animarum credentium Dominus Jesus, sponsam sibi ex Gentibus conjunxit Ecclesiam, cui annulum signaculi sui, et inaures fidei tribueret pretiosas ( nam fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X), videlicet Filium; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Joan. I] ), cui sponsae idem Dei Filius Deus Verbum, aurea quoque donaret dextralia, probabilium quippe operum, dextrorumque factorum, nec non etiam caetera singillatim pretiosa monilia largiretur, quae spiritualium sunt ornamenta virtutum. Et ut agnosceres tertia hac die spirituales istas a Christo nuptias in plebe gentium celebrari, non in Judaea fiunt, sed in Cana Galilaeae: quod praeter testimonium sancti Isaiae (Is. IX), qui Galilaeam Gentium memoravit, ex interpretatione ipsorum nominum clarius ostendetur. 274 Cana enim possessio dicitur; et Galilaea vel volubilis, vel rota nuncupatur, ex Hebraeo interpretata sermone. Constat autem populum Gentium ex errore idololatriae, in quem fuerat olim devolutus, nunc ad christianae veritatis cultum celeritate rotae cujusdam properare currentis. Unde etiam figuraliter cecinit propheta David locutus ad Deum: Vox tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI). Intonuit enim e coelo Deus, et Altissimus dedit vocem suam, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene placui: hunc audite (Matth XVII). Cujus tonitrui vox haeret in cordibus plebis hujus, quae ex gentili superstitione ad fidem Domini Jesu, tamquam rota currens, velociter properavit. Quam ob causam etiam beatos Apostolos digne arbitramur a Christo filios tonitrui nuncupatos (Marc. III), Boanerges. Nam legimus alio in loco Evangelii, quosdam ex Gentibus desiderantes appropinquare Christo, aditum quaesisse per apostolum Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae civitate; ut opinor, familiaritate confisos: Domine, inquiunt, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas et Philippus vadunt, et dicunt ad Jesum (Joan. XII). His cohaerent ea, quae suo in loco, ut meminit dilectio vestra, minutatim disserui, ubi confestim Dominus legatos Gentium gratulanter amplectens, et in paucis credentibus fidem praevidens innumerabilium populorum, dixit Apostolis: Venit hora ut glorificetur Filius hominis (Joan. XII). Et post pauca, vocem convertens ad Patrem, inquit: Pater, glorifica nomen tuum. Statimque vox de coelo veniens ait: et glorificavi, et iterum glorificabo. Quam vocem Dei Patris circumstantium Judaeorum turba audiens, de excelsis coelorum sedibus resultantem, tonitrum putat, quia verba non assequitur: populus enim, secundum prophetiam sancti Isaiae (Is. VI), aure audiens et non audiens, sonum tantummodo divinae vocis audierat, sine intellectu sermonum. Ideoque Dominus et in Evangelio ad omnes, et in Apocalypsi post doctrinam 275 coelestem, clamat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII; Apoc. XIII). Noverat quippe universis inesse aures, sed non omnibus audiendi: neque enim computabitur audisse qui cordis hebetudine obtusus, quid audivit ignorat. Apostoli autem, et per Apostolos ad fidem Christi currentes, qui audiendi habebant aures, meruerunt intelligere divina eloquia, pro magnitudine sui, sicut in Apocalypsi legimus (Apoc. IV, VI, VIII, X), tonitruis comparata; quandoquidem digni hahiti sunt, ad salutarem notitiam veritatis, paterno testimonio coelitus erudiri. Cana autem parva civitas est in Galilaea Gentium, in cujus Galilaeae partibus sita est et civitas Capharnaum, ubi beatus evangelista Matthaeus Christum testatur habitasse dicens: Cum audisset Jesus quia Joannes traditus est, secessit in Galilaeam; et relicta civitate Nazareth (Matth. IV), alterius scilicet Galilaeae, venit, inquit, et habitavit Capharnaum, maritimum oppidum in finibus Zabulon, et Nephthalim; ut adimpleretur quod per Isaiam prophetam dictum erat: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae Gentium. Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam: et qui sedebant in regione et umbra mortis, lux orta est illis (Is. IX). Joannes quoque evangelista beatissimus memorat, quod Dominus Jesus reliquerit terram Judaeam, et abierit iterum in Galilaeam. Oportebat autem transire, inquit, illum per Samariam (Joan. IV, 4), ubi eum causa mulieris Samaritanae, aliquantisper in ipso transitu remoratum describens, consequenter adjecit: Post biduum autem exiit inde et abiit in Galilaeam. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, inquit, quia propheta in patria sua honorem non habet. Cum autem venisset in Galilaeam, inquit, susceperunt eum Galilaei, visis omnibus signis quae fecit Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant in diem festum. Venit ergo, inquit, iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit de aqua vinum. Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur in Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus advenit a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat ut descenderet et sanaret filium ejus incipientem mori (Ibid., 43). Quem statim virtute sermonis sui, tamquam medicus coelestis, cum sanasset absentem, taliter sanctus evangelista conclusit: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam (Ibid., 54). Ergo ut ad interpretationem nominum, rationemque figuralem redeam; in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium, spirituales sub Christi praesentia nuptiae celebrantur. Propheta ex ejus persona loquente ad Ecclesiam in Canticis 276 Canticorum: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV); id est a thurificatione illa gentili. Nam Libanum thus interpretamur ex graeco, quod magi illi ex Gentilitate venientes (Matth. II), Christo potius offerendum esse crediderunt. Libanus denique et mons esse arduus apud Phoenices cernitur, superbo imperio Gentium comparatus: unde vel maxime sponsa evocatur Ecclesia, audiens vocem Christi dicentis: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV); id est venies, et transibis ab initio fidei, capite Sanir, et Hermon: et a cubili leonum, a montibus leopardorum; scilicet ut horrentis idololatriae silvas deserens, et stabula immanium ferarum, daemonum quippe cubilia, derelinquens, ad omnipotentis Dei cultum properet, ejusque complectatur fidem qui eam divini amoris gratia sponsam vocare dignatur. Sed dicat aliquis: Si Deus, juxta Apostoli doctrinam, omnes homines vult salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire (I Tim. II); cur apud Gentes potissimum in consummatione saeculi istae salutares nuptiae celebrantur, et superioris aevi plebes divino non sunt copulatae conjugio? Ostendam tibi, dilectissime, et ipsum protoplastum Adam divinae familiaritati fuisse conjunctum, perceptis ab ipso sponso imaginis divinae insignibus, sapientiae, et intellectus, vitaeque perpetuae ornamentis. Sed postquam lenocinante diabolo fides est adulterata mandati, immortalitas pariter cum libertate divini amoris ablata est: fuit tamen usque ad diluvium, et usque ad ipsam Legem, justorum quorumdam redivivus amor erga Deum, et Dei erga paucos sanctos reformata conjunctio. Verum quia praeter raros quosque, ut praedixi, sanctos, fornicabatur omnis terra a Domino, et vesana libidine innumeros sibi idolorum deos generatio humana conjunxerat, elegit continuo Deus stirpem justi seminis Abrahae; et legitimas conjunctionis tabulas digito suo praescriptas, inter se et illam plebem. Moysi ministro firmavit (Exod. XX). Exinde illa plebs divina praecepta concipiens, et foecunda prole sanctorum, coepit Deo, cujus copulam meruerat, esse charissima. Sed 277 processu temporis, nimium sibi de Dei amore praesumens, per delicias ad luxuriam declinavit, et per luxuriam ad contemptum, rebellionemque prorupit; itaque verberata est et frequenter, et varie, quod adulteriis succubuerit idolorum. Nam saepe gladio, saepe captivitati est tradita, sed, sicut scriptum est, noluit recipere disciplinam; propter quod ad eam Deus loquitur per Prophetam: Non vocaberis ultra mollis et delicata: sed sede, inquit, in terra, et accipe molam, et mole (Is. XLVII). Et quid post haec omnia? Apparebunt, ait, opprobria tua. Et iterum conqueritur de ea Dominus apud Prophetam: Vidisti, inquit, quae fecit mihi habitatio domus Israel? abiit super omnem montem excelsum, et subtus omne lignum nemorosum, et fornicata est illic in idolis: et maechabatur, inquit, lignum et lapidem. Et dixi, postquam haec omnia fornicata est: Revertere ad me: et non est conversa. Et dimisi eam, et dedi ei libellum repudii (Jer. III). Fugiamus, obsecro, ab idolis, ne repudiati similiter mereamur audire. Quem tamen acceperit Judaea plebs libellum repudii, audiamus: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te mittuntur, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Post passionem quoque Domini plenior libellus repudii ab Apostolis datur Synagogae Judaeorum, cum dicitur: Vobis oportebat primum annuntiari verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes, sicut mandatum est nobis (Act. XIII). Deserta igitur ac repudiata Judaeorum plebe, nostra ex Gentibus sumitur in conjugium plebs: Vocabo enim non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee II). Praedixerat Dominus per Prophetam sane, quoniam primo die sub mandato, et secundo sub Lege, celebratae, ut exposui, nuptiae fuerant. Ideo sanctus evangelista non absolute ait, die tertia nuptiae fiebant; sed conjunctione praeposita loquitur, et die tertia nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et erat mater Jesu ibi (Joan. II). Ubi? utique apud Gentes; nam beatam Mariam constat de gente Moabitarum ex matre traxisse originem. Booz enim genuit Obed ex Ruth, utique illa muliere Moabitide. Obed autem 278 genuit Jesse: Jesse genuit David regem (Matth. I); de cujus semine nascitur Joseph, cui desponsata virgo Maria (ejusdem quippe tribus, quia aliter non licebat) quae genuit Jesum, qui dicitur Christus. Ibi ergo erat mater Jesu: vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias (Joan. II). Magnum mysterium pietatis! Ipse qui sponsus est, invitatur: invitatur autem vocibus Prophetarum ita precantium: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Ps. CXLIII). Et iterum: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos (Ps. LXXIX). Et his multae sunt orationes consimiles suppliciter invitantium Prophetarum. Invitantur etiam sancti una cum Christo discipuli, velut amici fideles ejusdem sponsi coelestis, cum dicitur per Prophetam: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ps. XVIII). Nam Spiritu sancto repleti (Act. I), linguis erant variarum Gentium locuturi. Unde spiritus prophetalis ea quae indubitanter futura erant, quasi jam facta pronuntians, addidit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII). Et ut ostenderet clarius, qui essent isti, et cujus essent praecones, adjecit: In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Deinde sequitur evangelistae narratio: Et vinum non habebant (Joan. II). Quod consummatum erat vinum nuptiarum, quia vinum sancti Spiritus non haberent Gentes evidenter expressit. Quod autem dicit, quia consummatum erat vinum nuptiarum, id est defecerat; non absolute dixit, ut tu credas his forsitan defecisse fecisse quibus adhuc datum non fuerat. Nec enim dixit, defecerat eis vinum nuptiarum, sed, defecisse tantummodo ait, vinum nuptiarum; tamquam si diceret nuptiale. Quapropter defecisse intelligitur vinum, non istarum, sed praecedentium nuptiarum; defecerat enim nuptiale vinum Spiritus sancti, cessantibus Prophetis qui ministraverant in populo Judaeorum. Omnes enim Prophetae, et Lex, usque ad Joannem prophetaverunt; nec erat quisquam qui spirituali vino Gentes potare sufficeret sitientes: sed exspectabatur Dominus Jesus, qui novo vino utres per Baptismum novos impleret. Nam vetera, inquit, transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Matth. IX; II Cor. V). Sic tamen facta sunt omnia nova, ut origo maneret ex veteri, cum non ex nihilo vinum, sed ex antiquo aquae gignitur elemento. Nec 279 Legem litterae existimes esse temnendam, unde Spiritus sanctus, Jesu operante, per fideles ministros hauritur; et idcirco in diluvio antiquo homines perierunt, et nunc in Baptismo renascuntur; quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Sola quippe interficit littera, et Spiritu sancto temperata regenerat. Perisse autem constat in illo diluvio omnes ipsius temporis homines, praeter eos qui intra Arcam (Gen. VII), quae typum gerebat Ecclesiae, reperiri meruerunt. Nam similiter etiam nunc omnino salvi esse non poterunt qui ab apostolica fide et ab Ecclesia catholica fuerint alieni. Elaboret ergo omni studio unusquisque. vestrum permanere in domo Domini, exercens opera perceptae gratiae congrua. Oportet enim, in novum renatos hominem a peccatis pristinis jam cavere. Servate, quaeso, utres novos, neophyti; ne vitam veterem repetentes, vinum novum disrupti perdatis; rumpet enim vinum novum utres veteres, et vinum effundetur, et utres peribunt (Marc. II; Luc. V). Custodite igitur regenerati hominis integram novitatem, et coeleste vinum in vestris utribus conservate, ut vos ipsa fides custodita conservet per Salvatorem generis humani Christum Jesum Dominum Deum nostrum, regnantem cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.

SERMO IX, DE EVANGELII LECTIONE SECUNDUS.

Explanavimus hesterno die charitati vestrae ex lectione evangelica quae Salvatorem nostrum perhibet de aqua vinum fecisse in nuptiis, primum juxta historiam gesti, quam ob causam ire dignatus sit: deinde secundum spiritalem coelestis mysterii intellectum, quid esset dies, et quis 280 esset primus dies, qui secundus, qui tertius, quae nuptiarum ratio, qui sponsus ille esset, quaeve illa sponsa, qui locus ubi fiebant illae nuptiae, et quod non primae illae nuptiae factae sint, et quamobrem ibi fuisse dicta sit Mater Domini Jesu: deinde cur ipse sponsus invitetur ad nuptias, vel a quibus; quomodo etiam discipuli pariter invitentur: deinde quid esset illud vinum quod non habebant, et quae fuerit vini nuptialis defectio; et quemadmodum repudiata ob idololatriae adulterium plebe Judaica, Ecclesia Gentium divino fuerit amori conjuncta. Unde cavendum nobis est, omni genere charissimi, ne aliquo rursus idololatriae contagio violemur, et non solum repudiari, sed et damnari in perpetuum mereamur; quoniam si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos: cavete attentius, ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, corrumpantur sensus vestri a castitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. III), sicut admonet idem beatissimus Paulus (II Cor. XI); et repellamur ab eo qui nos dilexit, et dedit pignus sancti Spiritus in cordibus nostris. Teneamus ergo gratiam Spiritus sancti, largo munere Sponsi coelestis infusam, ne ad inopiam pristinam revertamur. De qua inopia tunc in aenigmate ait Mater Domini ad eum, vinum non habent (Joan. II). Sed jam quid Dominus ei responderit, attonitis mentibus audiamus. Ait illi Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Juxta intellectus simplicis rationem probare suffecerit, beatam Mariam virginem sexus causa mulierem nuncupatam, sicut in Genesi de Eva scribitur: Et injecit Dominus soporem in Adam; et obdormivit: et sumpsit unam de costis ejus, et supplevit carnem in loco ejus. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit ab Adam, in mulierem: et utique in virginem figuravit illam, et adduxit eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, 281 quia de viro suo sumpta est (Gen. II). Sed dicat fortasse aliquis parvae fidei, ac parum prudens, virginem quidem Mariam non ex viro concepisse Christum, sed de Spiritu sancto, ut in Evangelio (Luc. I) ad eam loquitur archangelus Gabriel; nato tamen Christo virginem dici ultra non posse quam constet edidisse partum; et ideo non dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, virgo? sed quid mihi et tibi est, mulier? Audi ergo divinam rationem spei communis, ac vitae. Nascitur Christus non sibi, sed nobis. Nascitur enim qui semper erat: nascitur qui in principio erat et Filius Dei, et Verbum Dei, et Deus. Hic ideo prope finem saeculi ex Virgine natus est, ut Verbum caro factum habitaret in nobis (Joan. I), permanens tamen Deus esse, quod semper. Nascitur autem Filius Dei in homine, ut vel ita conditorem suum intueri caperet mundus: et nascitur de Spiritu sancto ex Virgine, ut hominem, quem de limo terrae plasmaverat, sancto Spiritu ex massa eadem reformaret. Si credimus conceptum Virginis, credere debemus et partum: utrumque impossibile videtur homini, sed est omnipotentiae divinae parvum. Quid enim Deo magnum (ut omittam sublimiora ejus opera) qui ex nihilo fecit terram, et de terrae limo carnem, et de carne viri feminam? ita ut neque pars reliqua terrae aliud esset quam fuerat; neque Adam minus haberet quod Deus abstulerat; neque femina hoc esset tantum quod ex viro sumptum fuerat. Integer Adam ossa sua, et carnem recognoscit in femina, dicens: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II); et tu non vis, ut eum qui haec operatur, integra Virgo filium recognoscat? Qui sine corruptela matris conceptus creditur, cur non etiam sine corruptela editus praesumatur? Incorrupta Virgo peperit, quod intucta Virgo concepit. Integritatem nascendo violare non potuit, qui venerat redintegrare naturam. Cujus facti fidem si quis adhuc terrena cogitatione depressus, sensuque carneo praepeditus, tardiore gradu sequitur, ac de Dei omnipotentia infideli corde cunctatur, discat ex Evangelio Joannis (Joan. XX), eumdem Deum post resurrectionem suam, bis ad Apostolos, ubi erant in domo congregati propter metum Judaeorum, clausis utique januis introisse: et certo introgressus. Ne autem non in carne vera esse, sed in phantasmate putaretur, manus suas, caeteraque membra Thomae apostolo attrectanda ingerit dubitanti. Similiter 282 et in Evangelio beati Lucae simul discipulis omnibus contestatur ingressus: Palpate me, et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). O miranda fides! reseratae non sunt januae, et ipse intrinsecus cum vero corpore apostolicis non solum videtur oculis, sed et manibus pertractatur! Veritas mirabilis facti, cujus rationem non nisi sola fides assequitur, omnipotentiam clamat auctoris: nec ideo negabitur factum, quia magnitudinem divini operis pusillitas mentis humanae non tenuerit. Eadem ergo divinitatis virtute per inviolabilem feminam, mundi hujus intravit hospitium, claustrum virginei pudoris etiam nascendo conservans, qua et post resurrectionem januis obseratis, domum potuit corporeus introire. Illud etiam quaestioni huic solvendae quam maxime congruit, quod Apostolus Christum memorat editum de muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Gal. IV). Utique ut sic illa, cum Virgo sit, mulier appelletur, veritate sexus, non detrimento integritatis; quomodo Deus Dei Filius ob dispensationem salutis nostrae sub Lege factus esse praedicetur, cum dator ipse sit Legis. Hoc totum pro beatitudine Mariae dixerim, cum illam Christus mulierem nuncupaverit, quae divino partu sic coepit esse mater, ut virgo sacratior permaneret. Quod vero ait: Quid mihi et tibi est? nondum venit hora mea (Joan. II); non mihi videtur ista responsio ad illam suggestionem Mariae sensibiliter convenire, nisi in mysterio locutus esse spiritualiter Dominus dicatur; ut quoniam vinum Spiritus sancti ante passionem Christi, ac resurrectionem, gentibus dari non poterat (evangelista testante, nondum erat Spiritus datus, quia Jesus necdum fuerat glorificatus [Joan. VII, 39] ), merito tunc inter initia signorum, matri responderit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea; tamquam si diceret: Quid tam praepropera est tua, o mulier, suggestio, cum hora passionis meae nondum advenerit, qua perfectis omnibus vel doctrinae, vel operationum divinarum virtutibus, pro vita credentium mori disposui? Post passionem resurrectionemque meam, cum ad Patrem rediero, tunc eis donabitur vinum Spiritus sancti. Quapropter et ipsa beatissima, agnito responsionis hujus profundo mysterio, intellexit, non suggestionem suam praesentem aspernanter acceptam, sed secundum illam spiritualem rationem in mysterio tunc dilatam. Caeterum numquam mandaret ministris, Quodcumque 283 dixerit vobis, facite (Joan. II), nisi Spiritu sancto post partum divinum plena, non solum responsionis Christi virtutem cognovisset, verum etiam faciendi ab eo tunc ex aqua vini universum ordinem praevidisset. Quid enim lateret Sapientiae matrem, capacem Dei, aedem diguissimam tantae virtutis? Veritate facti historialiter approbata, figuras nunc spiritualiter propositas persequemur; sicut enim intellexisti sponsum et sponsam, diem et dies, nuptias et locum, indigentiam vini et cujus vini; ita etiam matrem Domini figuraliter accipe, sanctorum Patriarcharum, et Prophetarum, justorumque omnium plebem, unde originem carnis nostrae idem Dominus traxisse in Evangelio perhibetur (Matth. I). Liber enim generationis Jesu Christi scribitur filii Abraham, et sequentium reliquorum. Haec ergo mater Domini, generatio Patriarcharum et Prophetarum, intercessit pro nobis gentibus apud aeternum Filium Dei, et suum secundum carnem natum, ut donaret nobis indigentibus coelestis vini laetitiam. Sunt autem similia illis dictis quae Apostoli suggerentes pro Chananaea, gentili quippe muliere, audierunt: Non est bonum tollere panem filiorum, et dare canibus (Matth. XV), id est Gentilibus qui prius in superstitione positi, canum more consueverant immundum sanguinem idolothytarum lambere victimarum, contra Dominum Deum non agnitum ore rabido oblatrantes. Nam canes eramus nos quondam Gentes, et filii erant aliquando Judaei; et idcirco nolebat Dominus tollere panem filiorum, et dare canibus: sed postquam panis ipse coelestis in sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I); postquam cognoscitur idem Dominus noster ab Gentibus quondam canibus, 284 et blasphemo ore contra eum latratur a filiis; postquam Pilato resistenti ne Christum, qui rex eorum crederetur, crucifigendum pronuntiaret, pariter clamaverunt, nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX); causatur de illis iterum sic per Prophetam Deus: Filios genui, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Is. I). Sed convertentur ad vesperum, quomodo Propheta ait, et famem patientur ut canes (Ps. LVIII). Convertentur quippe et ipsi Judaei, sero tandem, ad vesperum scilicet mundi. Nam scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, residui salvabuntur (Is. X; Rom. IX, 27; Osee I, 10): et apostolus Paulus caecitate percussum fatetur populum Judaeorum, donec introeat Gentium plenitudo (Rom. XI, 25). Convertentur autem in consummatione saeculi, et famem verbi Dei patientur ut illi canes qui cupiebant saturari de micis cadentibus de mensa dominorum suorum (Matth. XV). Adoptantur igitur Gentes, prius canes, in filios, et filii canibus comparantur: belluae quippe sunt omnes increduli, non natura, sed moribus; quoniam homo in honore constitutus non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Ps. XLVIII). Licet ergo Judaei, majore cum scelere, sacrilegis olim Gentibus similia perpetrassent; Christus tamen eos quos non jam suo, sed Patrum justorum merito, diligebat, licet jam indignos, adhuc tamen ut converteret, filios appellabat (Matth. XV), et paterna pietate misericors nolebat relinquere. Nolebat se panem coelestem, vitae principem, ab ipsis cito subtrahere, et Gentibus commodare; donec pertinax fides Gentilium illorum perfidiam confutaret, et donec ipse in carne adveniens doceret eos et instrueret: verberaret curationum beneficiis: quia ingrati exsisterent, judicaret divinis virtutibus: quia flecti ad fidem negligerent, condemnaret: et ita demum consummata in Passione sua eorum nequitia, post resurrectionem propriam migraret ad Gentes, quibus se ipsum panem vitae tribueret, et per aquam Baptismatis poculum sancti Spiritus propinaret. Jam vero quibus ministris dicat mater ista Domini Jesu, quodcumque dixerit vobis, facite (Joan. II); et quid imperatum, quidve factum sit, videamus. Illuminante oculos cordis nostri ipso Domino Salvatore, qui lumen est aeterni luminis coaeternum, praeter beatam Mariam 285 proprie matrem, cognovimus, sanctorum Patriarcharum et Prophetarum plebem, originis Christi causa, esse matrem, quae legatione apud eum functa sit pro nostra inopia: nunc advertamus, quibus ministris loquatur, quodcumque dixerit vobis, facite. Ministros autem non illos secundum rei gestum solos accipio qui tunc in illo nuptiarum convivio ministrabant; sed juxta spiritalis convivii rationem, primo ministros novi Testamenti intelligo esse Apostolos; deinde apostolicos sacerdotes, quibus et Lex, et omnis sanctorum Prophetarum doctrina insinuat, ut quidquid praeceperit eis Dominus Jesus, obsequio prompto perficiant. Jam quid ab illo jubeatur ministris, sequens loquitur sermo. Interim quid evangelista interloquatur, ausculta: Erant, inquit, ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternas (Joan. II). Nuptiae istae quamvis in Galilaea Gentium gererentur, et haberent figuram quam diximus, tamen Judaeis tunc agebantur; et erant ibi vere hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, aut ternas. Nam Judaei id moris habebant, ut priusquam synagogam ingrederentur, vel de publico regressi domum priusquam pranderent, cutem corporis sui aqua abluerent. Erat autem mensura aquae ad abluendum corpus sufficiens vel duae metretae, vel tres, pro quantitate scilicet magnitudinis corporum. Non possum parcere transiens purificationi Judaeorum immundae. Lavant polluta corpora, abluta statim polluunt: semper lavant, semper impuri sunt; et, ut dici solet, laterem lavant. Illum laterem quem paraverant in Aegypto Pharaoni diabolo (Exod. I), exhibentes seipsos arma iniquitatis peccato, ad constructionem hostilium civitatum. Terrei enim sunt, et igneo Spiritus sancti calore nequaquam solidati. 286 Quapropter usquequo deliquescant in mortem, laterem suum non desinunt lavare polluendum. Quinimo porcorum more, de aqua in coenum redeunt. Isti sunt porci quos iratus Dominus legioni daemonum tradidit (Matth. VIII), ut praecipitarentur in lacum morte necandi perpetua. Fugite immunditiae exemplum, neophyti, ne poenae participes exsistatis. Unum Baptisma nobis Apostoli juxta divinam sententiam decreverunt; ait enim: Qui biberit ex ista aqua, non sitiet in aeternum (Joan. IV). Abluti semel estis Baptismo salutari: nolite de fonte in coenum regredi; servate donatam munditiem. Non potest iterari quod semel est amissum.

Sed jam videamus, quae sint apud Gentes per allegoriam sex illae hydriae lapideae, capientes singulae metretas binas, vel ternas. In unoquoque hominum sex quaedam inesse numerantur: visus oculorum, auditus aurium, odoratus narium, loquela oris, attrectatio manuum, incessus pedum. Haec omnia, cum essemus Gentes, lapidea erant in nobis, et mortua, sicut sanctus propheta David exsecrando testatur: Simulacra Gentium argentum et aurum (Ps. CXIII). Studio tacuit caeteras viliores materias metallorum, ut in pretiosis multo magis damnaret et vilia. Simulacra ergo Gentium ut quo sensu vituperata sunt, edicamus, quando satis opulentos fabricatores habuerunt: Erunt, inquit, insensibilia metalla, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt (Ibid.). Et quid? similes illis fient qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis. Ergo cum confideremus in idolis, erant in nobis isti sensus sex, juxta sententiam prophetae, emortui atque lapidei, sine officio competenti, sine motu congruo; at ubi in Deum vivum a simulacris mortuis conversi credidimus, vivificati sumus, audientes ab ipso, quia ego vivo, et vos vivetis (Joan. XIV, 19). Et iterum: Ego sum resurrectio, et vita; qui credit in me, etsi 287 mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, id est qui jam credit, si usque in finem crediderit, non morietur in aeternum (Joan. XI). Conversi igitur ad fidem, et vivificati per Baptismum, oculos levamus ad Dominum, odorem notitiae ejus insatiabili spiritu trahimus, tacitoque testamur affectu, quoniam odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV). Lectiones divinas aure percipimus, ore Dominum confitemur, laudamus, benedicimus, obsecramus; manus supplices ad coelum tendimus, pedibus ad ecclesiam currimus, et unam Trinitatis Deitatem flexis ad terram genibus adoramus. Vocatis ergo Jesus ministris, Apostolis videlicet, et eorum successoribus qui sunt per singulas Ecclesias sacerdotes, dicit eis: Implete hydrias istas aqua (Joan. II); hoc est: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quae ego mandavi vobis (Matth. XXVIII). Et plane quia audierant iidem ministri dicentem venerabilem Mariam: Quodcumque dixerit vobis, facite; impleverunt eas usque ad summum: plenitudine quippe doctrinae infusum Baptisma cumulantes. Bene autem dixit, vocatis ministris; nam Paulus vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I) est: similiter et omnes Apostoli vocati sunt: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV). Quos enim praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, hos glorificavit (Rom. VIII). Vocatis igitur Jesus ministris injunxit opus celebrandi Baptismatis. Nec illud in postrema parte hujus sermonis praetereo, quod istae hydriae nostrae capientes esse dicuntur singulae metretas binas, vel ternas. Super hoc aliqui nostrorum dixerunt, metretas duas, vel tres, Patrem, et filium, et Spiritum sanctum: et quosdam quidem ex Gentibus baptizandis Patris, et Filii tantum scientiam posse capere, quosdam vero capaciores etiam Spiritus sancti: sed ego arbitror, quod qui Spiritum sanctum non 288 capit, neque Filium capiat, neque Patrem. Neque enim baptizari quis potest, nisi in integram atque inseparabilem Trinitatem, quoniam nemo confitetur proprietate naturae esse, ut oportet, Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Et, nemo vadit ad Patrem, nisi per Filium (Joan. XIV), ut ipse testatur: Nemo venit ad Filium, nisi Pater eum pertraxerit (Joan. VI). Igitur qui unam Trinitatis adorandae personam minuerit, denegavit integram Trinitatem. Ergo cum non sit plus et minus in confessione fidei, quae traditur per Christi ministros in sacramento Baptismatis, videamus, hydriae nostrae quas metretas singulae capiant, vel binas, vel ternas. Sanctus apostolus Paulus scribens ad Corinthios, inter caetera spiritualium genera virtutum, quae aboleri profectu meliorum necesse sit, mansura in aeternum tria haec perhibet, spem, fidem, et charitatem. Manent, inquit, spes, fides, et charitas: tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII). Fides est, qua Trinitatem unius substantiae confitemur: spes est, qua resurrectionem carnis, et praemia pro meritis futura speramus: charitas est, qua ita Christum diligimus, ut pro ejus nomine interfici aequo animo patiamur. Sed quia omnes in fide apostolica baptizati, credunt quidem in Trinitatem, et sperant futura, non tamen omnes cum sancto Apostolo ex affectu dicere ausi sunt: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII)? idcirco quaedam hydriae nostrae binas metretas capiunt, quaedam vero etiam ternas. Largiatur autem Dominus Jesus dives in omnes, et super omnes qui invocant eum, ut ternas metretas, perfecti in charitate ejus, etiam sine aperto persecutionis praelio capiamus; ut in dilectione Dei paratis mentibus ad omnem praesentium poenarum tolerantiam, constantes possimus ex occulti certaminis triumpho illustrem coronam victricis conscientiae promereri. Ergo postquam beatissimi Apostoli (Act. II, VI), fidelium ministrorum functi officio, repleverunt hydrias credentium populorum aqua venerandi Baptismatis, et Dominus Jesus invisibili virtute hanc aquam convertit, in vinum, ita ut baptizati ab illis, confestim divini Spiritus in se 289 operantis saporem repentina linguarum gratia testarentur; ex quibus prior Stephanus martyr plenus gratia et veritate faciebat signa, et prodigia magna in populo, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Tunc ait ipse Dominus Jesus iisdem ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus, inquit, ex aqua vinum factum, et nesciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam; vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo prius vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerunt, id quod deterius est: tu servasti bonum vinum usque modo (Joan. II). Explanemus primum facti ipsius historiam, et ita ad propositam rationem spiritualis intelligentiae redeamus. Nuptiae apud Judaeos cum fierent, unus (quantum traditione comperimus) dabatur de sacerdotali ordine, qui morem disciplinae legitime gubernaret, pudorisque curam gereret conjugalis; simul etiam conviviorum apparatui ministros, atque ordinem dispensaret, et pro hoc officio architriclinus, id est triclinii praepositus, dicebatur. Huic ergo gustum vini ex aqua facti jubentur conviviorum ministri portare. Gustat architriclinus nesciens unde esset; et, vocato sponso, laudat ei saporem vini usque in illud temporis reservati. His omnibus gestis probatur virtus Salvatoris in hoc etiam signo non phantasma fuisse, sed veritas; quando praepositus convivii non modo vinum, sed et bonum vinum testatur esse quod ei gustandum ministri, Domino jubente, portaverunt. Jam nunc ad spiritales lineas recurrentes, quis iste sit architriclinus advertamus. Architriclinum puto esse beatissimum Moysen, virum de tribu Levi, fidelem Dei dispensatorem in tota domo ejus; qui non solum in illis antiquis nuptiis illius plebis Israel quae repudiari postea 290 meruit, praepositus fuit, sed etiam in istis quae celebrantur in Gentibus. Quis enim nostrum sine architriclino Moyse discere potuit, quoniam Dominus Deus noster, Deus unus est, et non dii? Et ne absolutum putes esse quod dicitur unius Deitatis, ab ipso ibi Trinitas praedicatur siquidem Dominum dicit Deum et Dominum. Non enim simpliciter dixit: Audi, Israel, Deus tuus unus est: sed quid? Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI); hoc est dixisse, unus est in Trinitate Deus, una est Divinitas, ac dominatio Trinitatis, manente vera distinctione subsistentium personarum. Sicut etiam duae alae Seraphim, imaginem gerentes tam Legis et Prophetarum, quam veteris et novi Testamenti, hymnum referunt adorandae Trinitatis, et jugiter clamant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Dominus, non Domini (Is. VI): neque enim recipit pluralem numerum, Patris et Filii, et Spiritus sancti una eademque Divinitas. Deinde quis nostrum, ut dixi, sine architriclino Moyse cognoscere valuit, quod in principio fecerit Deus coelum, et terram, et mare, et omnia quae sunt in eis; et unde homo figuratus sit vir, unde etiam femina, ex quibus universa generis humani propago multiplicata noscatur? Deinde quae fuerit prima indulti beatitudo paradisi, quod exordium culpae hominis Deum provocantis offensa; denique quaenam generationes fuerint justorum, quaeve iniquorum; et cur, vel quando diluvium, et caetera quae in Lege scripta sunt Moysi, acciderint; et, ut breviter dicam, cujus nostrum anima divino Amori, et Sponso coelesti Christo conjungi promeruit, sine hujus architriclini apparatu? Ipse enim Moyses, qui praenuntiaverat adventum Christi populo Israel, dicens: Prophetam suscitabit Dominus Deus noster de fratribus vestris, sicut me: illum audite per omnia quaecumque locutus fuerit ad vos. Erit autem omnis anima, quaecumque non audierit Prophetam illum, disperiet de plebe (Deut. XVIII). At ubi vidit, illos contra Christum, quem praedicaverat, repugnare, contulit se ad Gentes, et una cum sanctis Apostolis exprobrat populo Judaeorum: Vobis oportebat, 291 prius annuntiari verbum Dei, sed quoniam respuistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes; sic enim mandavit nobis Dominus (Act. XIII): Posui te in lucem Gentium, ut sis ad salutem usque ad ultimum terrae (Is. XLIX). Ergo posteaquam de aqua vinum fecit in nobis Dominus Jesus, ut ostenderet, sicut ait Apostolus, divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX); et baptizatos quosque sancti Spiritus sapore condivit, aquam legalis litterae per corda credentium convertens in sapientiam spiritualem; tunc ait ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino (Joan. II). Hauriunt Apostoli de hydriis baptizatorum Gentilium Evangelici vigoris spiritalem saporem simul et gratiam: saporem in fide, gratiam coloris in opere: unum sentitur, alterum cernitur; et portant ad Moysen. Quis enim sacerdotum ministrantium Christo, non omnem novi Testamenti sapientiam cum Lege conferat Moysi: quod ipsum Dominum et mandasse audiat, et fecisse perspiciat? Nam cum leprosum virtutis suae attactu mundasset, illico cum transmisit ad Legem, dicens: Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII). Gustavit architriclinus occultum Christi a saeculis sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus Apostolis et Prophetis in Spiritu. Esse Gentes cohaeredes, et concorporales, et participes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: cujus factus sum ego, inquit Paulus, minister (Ephes. III). Participes igitur factae sunt Gentes per unumquemque Apostolum Evangelicum ministrum, promissionis Dei in Christo: illius nempe promissionis quam priores consecuti sunt ipsi Apostoli, qui postea caeteris ministrarent. Nam cum conversaretur cum illis Christus post resurrectionem suam per dies quadraginta, sicut in principiis Actuum Apostolorum Lucas evangelista testatur: Praecepit eis ne ab Hierosolymis discederent, sed exspectarent promissum Patris, quod a me audistis, inquit; quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini non post multos hos dies (Act. I). In Evangelii quoque sui fine ita eumdem Dominum loqui ad ipsos Apostolos memorat: Ecce ego, inquit, mitto promissionem 292 Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ab alto (Luc. XXIV). Quamquam ergo nesciat architriclinus Moyses, ex Baptismatis dono tantam gratiam fuisse collatam, quam non ignorabant Apostoli, qui fuerunt ministri sermonis; admiratus tamen saporem Spiritus sancti hydriis inesse Gentilium, laudat sponsi munificentiam, qui tale vinum servaverit Gentibus. Quod vinum anterioribus nuptiis Judaei habentes, non ad salubritatem suam biberunt, sed inebriati sunt, et perniciosa gravedine sauciati; imbecilliores quippe mentibus, et virtutem divini Spiritus non ferentes: qui autem robustus in fide est, repletus Spiritu sancto, non inebriatur. Ideo enim praeclarum est poculum Dei inebrians (Ps. XXII), quoniam sobrias efficit bibentium mentes divini potus ebrietas; unde Apostolus ait: Nolite inebriari vino, sed replemini Spiritu sancto (Ephes. V). Nam et Stephanus Spiritu sancto plenus, non ebrius, vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei (Act. VII). Propterea et beatissimus Petrus ebrietatem detestatus est, dicens (Act. II): Non enim, sicut vos putatis, inquit, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per Joel Prophetam: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt (Joel II). Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). Nec hoc otiosum est, quod discipuli ait, non Apostoli. Nam ut multitudinem credentium declaret, discipulorum nomen posuit, non Apostolorum. Sunt enim omnes qui credunt, ejus discipuli; sed, ut ait beatus Paulus, numquid omnes Apostoli (I Cor. XII)? Studeamus nunc, et precemur, charissimi, ut post hoc initium signorum quod fecit Dominus Jesus, dando Spiritum Sanctum in cordibus nostris, caetera quoque in nobis perficiat signa virtutum; alii datur enim sermo sapientiae, alii verbum scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu: alii sanitas in uno Spiritu: alii operatio virtutis, alii discretio spirituum, 263 alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII). Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctificationem spiritus in timore Dei (II Cor. VII). Sanctum vero Spiritum idcirco ex propriae auctoritatis arbitrio distribuere munera coelestium gratiarum praedicavit Apostolus dicens: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult, et non prout jubetur (I Cor. XII); ne quis inimica persuasione suspicari audeat in illa Trinitatis adorandae substantia aliquid esse subjectum, vel minus potens, vel sibimetipsi contrarium; cum sit Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una in omnibus et voluntas pariter, et potestas per omnia saecula. Amen.

SERMO X. IN EXODI LECTIONE OCTAVUS.

Explicitis hic quae proposueram disserenda, tam de Exodi quam de Evangelii lectione, congruens aliquid diei Dominico reservavi, quod Deus in postrema parte illius lectionis ubi primum legem paschae annuntiat, scribitur praecepisse. Nam post interminationem quam dixerat: Omnis qui manducaverit fermentatum a primo die usque in septimum diem, disperiet anima illa ex Israel (Exod. XII, 15): et adjecit dicens: Et primus dies vocabitur sanctus, et septimus dies vocatus sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis, praeterquam quod faciendum erit omni animae (Ibid., 16). Primum diem saeculi esse Dominicum diem, dies sabbati septimus probat, in quo requievisse perhibetur Deus, dicente Scriptura: 294 Et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis, quae caeperat Deus facere (Gen. II). Caute loquitur Scriptura divina, non absolute dicens, requievisse Deum ab operibus suis, sed ab operibus quae coeperat Deus facere, ne omnipotentem, et imperio sermonis cuncta facientem, laborasse existimes, cum requievisse audis; sed ut intelligas quod perfectis omnibus hujus mundi rebus, a quibus requievisse, id est cessasse, describitur, alia voluntati suae placita operari non desinat: sicut testatur in Evangelio Dominus Jesus dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Requies igitur Dei, non laboris remedium, sed coeptorum finis est operum; siquidem postquam perfecit mundum, opus suum regere non desistit. Ipsius enim nutu omnium rerum natura cursum suum vel jussa peragit, vel prohibita subtrahit. Nam in diebus sancti Noe (Gen. VIII et IX), ipsius providentia pollutum variis iniquitatibus mundum vel cataclysmo delevit, vel post diluvium reparavit. Ipse super quatuor urbes Sodomorum, ubi masculi in masculos turpitudines exercebant, sulphur et ignem de coelo (Gen. XIX) contra morem pluit, ut quos ardor illicitus, ad expugnandum ipsius naturae morem succenderat, igneus imber exstingueret. Ipse genus patriarchicum delegit ex Gentibus, populum scilicet Hebraeorum; pro cujus libertate, Aegypti regnum novem plagis afflictum, decima interemit (Exod. XII, XIII, XIV, XV). Ipse divisit Rubrum mare; quando in murorum firmitatem liquentis elementi unda diriguit, gelaverunt enim, tamquam murus, aquae: gelaverunt fluctus in medio maris, sicut testatur in Exodo (Exod. XV) fides illius Cantici triumphalis. Ipse ergo, inquam, divisit mare Rubrum, quod a Graecis nuncupatur Erythraeum; ut et plebi suae transitum, et persequentibus foveam praepararet. Egressis namque Israelitis per fundamentum maris sicco vestigio, et Aegyptiis omnibus eodem meatu post illos properanter ingressis, confestim proprium liquorem stupentibus aquis, Deus qui abstulerat, reddidit, et armatas acies equitum, ipsumque Pharaonem pariter cum quadrigis curruum, totoque exercitu, undis obruentibus, enecavit. Aquarum muri, qui credentem populum tuiti fuerant, hostilem manum propria ruina prosternunt. Ipse pluit manna cibum (Exod. XVI) 295 suis cultoribus in eremo, qui ignem pluerat nefando sacrilegio criminosis: ipse pluit manna placidus, qui flammam pluerat indignatus. Sed quoniam singula per ordinem replicare propositus primi, ac septimi dierum tractatus non capit, necessaria brevitate praeteriens, pauca perstringam Ipse disrupit petram, et fluxerunt aquae (Ps. LXXVII) tot millibus hominum sitientibus in deserto (Exod. XVII), prostravit infinitos adversariorum populos, plurima inimicarum gentium regna delevit. Jordanem quoque siccavit fluvium, ut credentem populum in terram repromissionis induceret. Ipse Jordanem siccavit fluvium (Jos. III, IV), qui arentem petram, fluminis verterat in liquorem: A facie enim Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Qui convertit solidam petram in stagnum aquae, et rupem in fontes aquarum (Ps. CXIII). Deinde Legem quam dederat in Sina, constituit in Sion, auxit in Jerusadem; et post offensam dilecti populi, eamdem porrexit ad Gentes. Nam postquam veniens in hominem Dei Filius, per quem haec omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I), ab ipsis suis quondam filiis quos protexerat, et exaltaverat, non solum repulsus est, verum etiam crucifixus, clamat utique per Prophetam: Filios genui, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel vero me non cognovit, et populus me non intellexit (Is. I); tamquam si diceret, quoniam cognoverunt olim bruta animalia Gentilium populorum regnatorem coeli, suumque possessorem, ac Dominum, humanorum peccaminum pannis indutum, et in angusto Judaeae praesepio (Luc. II) collocatum, Israeliticus vero 296 populus liberatorem suum non voluit agnoscere: Auferam, sicut praedictum est, ab Judaea, et ab Jerusalem, validum et validam. Verbum utique incarnatum; virtutem panis, et virtutem aquae, virtutem cibi coelestis, et virtutem aquae regenerantis; et prudentem quinquagenarium, jubilaeum scilicet remissionis annum; et sapientem architectum (Is. III), Spiritum videlicet sanctum, per quem mihi aedificem Ecclesiam novam ex Gentibus. Ab tulit enim Dominus cuncta salutarium munera dona, vel quae tribuerat, vel quae promiserat Judaeis ingratis; et contulit ad fidem suam prompto servitio ex omni natione conversis. Quando ergo requievit Dominus, qui semper est operatus, quem ex paucis operibus ejus quae transiens memoravi, certissime certi sumus semper operatum, et quotidie operari perspicimus? Nam quod elementa tam coelestia, quam terrena, humano generi serviunt, ipsius opus est. Quomodo enim non contemnerent exiguum terrenumque hominem, nisi Creatoris sui imperio obedirent? Nos ipsi etiam quod nascimur, quod haec ipsa opera Domini ex parte novimus, quod vivendo vitam quaerimus, quod futurorum spem gerentes pie conversamur et loquimur; Dei, inquam, Dei sunt opera. Cujus pietatis et hoc ingens opus est, quod etiam malos atque incredulos patienter sustineat, clementer exspectet, et, si poenituerint, sicut misericors pater amplectatur. Requievit plane tunc etiam Dei Filius ab omnibus operibus suis quae coeperat Deus facere, quando consummatis mirabilibus universis, et impleto sexto die omni opere Passionis, die septima, id est die sabbati, requievit sepultus. Sed quoniam Dei operosa quies est, ipsa requies otiosa esse non potuit. Nam corpore in sepulcro seposito, divinitas cum anima hominis ad inferna descendens, vocavit de locis suis animas sanctorum, quorum corpora surrexisse Matthaeus evangelista testatur dicens: Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt; et exeuntes, inquit, de monumentis post resurrectionem ipsius, intraverunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII). Descendisse autem Salvatoris animam ad inferos visitandos, non solum beati Petri Epistola (I Petr. III), verum etiam beati Davidis prophetia testatur, cum dicit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV). Filius enim Dei non idcirco cum suscepti hominis anima ad inferos descendit, 297 ut eam in inferno relinqueret, sed ut plurimas resurrecturis sanctorum corporibus animas revocaret. Ob hoc namque is qui in forma Dei semper erat, formam servi suscipiens, suscepit et crucem; ut die tertia resurgendo exceptam triumpharet mortem, quam perpeti omnino vitae Dominum non liceret. Ergo quoniam post Passionem suam Dominus Jesus, illucescente Dominica, a mortuis erat resurrecturus, et primam sanctitatem primo resurrectionis suae diei collaturus; ideo Lex antiqua praenuntiat, et primus dies, inquit, vocabitur sanctus, et dies septimus vocatus sanctus erit vobis (Exod. XII, 16.) Primum diem resurrectionis vocandum perhibet sanctum, septimum jam vocatum futurum dicit sanctum; septimum millesimum scilicet annum, de quo ait Propheta ad Dominum: Quoniam mille anni ante oculos tuos sicut dies unus (Ps. LXXXIX). Ita Igitur in primum diem resurrectionis Christi omnis erat transferenda festivitas, ut septimi diei exspectanda nobis esset et requies simul, et sanctitas; cum dicitur, primus dies vocabitur sanctus, statimque adjicitur, et dies septimus vocatus sanctus erit vobis. Omne opus servile non facietis, praeterquam quod erit faciendum omni animae (Exod. XII). Quotquot enim primum diem, id est Dominicum diem, nuncupamus sanctum, credentes eum sanctificatum resurrectione Domini Jesu; exspectamus etiam illum vere sanctum diem, septimi millesimi anni diem, qui adveniet post istos sex dies, sex millium videlicet annorum saeculi, quibus eompletis requies erit vere sanctis, et fideliter credentibus in resurrectione Christi. Nam nulla erit ibi pugna contra diabolum, qui tunc utique detinebitur suppliciis religatus; nullum certamen contra vitia corporis, quod jam concupiscentiis obnoxium non erit. Nam 298 spiritale resurget corpus, ut Apostolus ait: Quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione: quod seminatur in contumelia, surget in gloria; quod seminatur in infirmitate, surget in virtute; quod seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV). Et iterum post pauca idem beatissimus Paulus: Oportet, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (Ibid., 3)? Et quis iste sit mortis aculeus, ipsius beati Apostoli cohaerens aperit sermo: Aculeus autem mortis peccatum: virtus autem peccati lex est (I Cor. XV, 56). Aculeus quidem mortis peccatum, charissimi, quia per peccatum mors: virtus vero peccati Lex, quoniam sine Lege peccatum mortuum est. Peccatum enim non imputatur cum Lex non est. Nam neque Adam fuisset mortuus, quod de fructu illius arboris manducavit, nisi contra vetitum manducasset, legem mandati contemnens: neque hodie aliquis reatum peccati incurrit, si eum non adstringat aut naturalis lex, aut mandati lex, aut litterae Lex. Naturalis lex est illa qua Gentes Legem litterae non habentes, naturaliter ea quae Legis sunt (Rom. II), faciunt; quia rationabilis animae humanae natura, ut Creatorem suum sentiat, ut proximum non laedat, ut non faciat quod pati non vult, naturali quadam lege intelligit; unde inexcusabilis est omnis homo qui vel auctorem suum negat; vel facit malum quod per legem naturae non ignorat esse malum. Iterum lex mandati est: Ab omni fructu ligni quod est in paradiso ad escam, edes: ab isto autem non edas (Gen. II); et quaecumque ante Moysen verbo tantum Dominus praecepisse cognoscitur. Lex litterae est: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices (Exod. XX), et caetera quae transacto jam dimidio numero annorum saeculi, ideo per Legem litterae prohibentur, ut negligenti homini vel 299 naturalem legem, vel mandati legem, scriptum Legis commonitorium traderetur, et haberet oblivio paedagogum, dissimulatio compulsorem; dicente Apostolo: Quoniam Lex paedagogus noster fuit in Christo (Galat. III). Lex autem sive naturae, sive mandati, sive litterae, tunc dominatur homini, quando aetas ejus capax esse coeperit Legis. Et hinc est illud quod apostolus Paulus ex Judaeis parentibus natus, Hebraeus quippe ex Hebraeis, ait: Ego autem vivebam sine Lege aliquando, ut ostenderet solam infantiae aetatem sine Lege vivere, quae nondum capiat Legem; sed mox ubi venit Lex, inquit, peccatum revixit: ego autem mortuus sum (Rom. VII); hoc est dixisse, peccatum, quod erat ignoranti mortuum, vivere intelligenti coepit: et ego qui vivebam prius sine Lege, factus sum morti obnoxius, nisi declinavero peccatum, quod jam mihi intelligenti mortem generat: et incipit mandatum quod mihi ad vitam datum est, hoc esse ad mortem. Ille ergo septimus millesimus annus (ut ad propositum caput redeam) ipse erit vere beatissimus dies, quando agonis hujus quem nunc patimur, desinente conflictu, optatam victores requiem capient, ac felici otio perfruentur, nullum servile opus ibi, id est nullum peccati opus facientes; quia qui facit peccatum, servus est peccati, ut ait Salvator (Joan. VIII); sed hoc plane solum facient quod faciendum erit omni animae sanctae, scilicet ut copulati agminibus Angelorum, perpetuos hymnos et gratiarum actiones Domino nostro referant in aeternum. Sane juxta historiae rationem, praeceptum Judaeis fuerat, ut diebus sabbati ab omni opere peccati quiescerent, et ea solum quae animae congruebant, exercerent: sed quoniam, hac salutari observatione neglecta, omnem sabbati legem ad otium, luxuriamque contulerant, palam est, unde odisse se Deus (Is. I) jam non sua, sed illorum sabbata contestatur. In evangelicis lectionibus fraternitati vestrae frequenter exposui, ubi 300 Salvatorem sabbatum violasse, Judaei vecordes incusant, quem nos implevisse magis legem sabbati, ipsorum operum quae sabbatis celebravit, evidenti probatione docuimus, non aliunde instructi, nisi ex ipsa Lege, quam pariter legimus cum Judaeis. Scriptum est enim: Una Lex erit indigenae, et advenae (Exod. XII, 49). Indigenae procul dubio Judaei erant, patriarcharum cives, et Prophetarum: advenae autem, qui graeco sermone appellantur προσήλυτοι; nos utique eramus Gentes, ut ait Apostolus, peregrini, atque hospites Testamentorum, et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo (Ephes. II). Sed postquam credidimus, dicit nobis idem beatus Paulus: Jam non estis hospites, et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ibid.). Una ergo nobis cum Judaeis est Lex; sed illi eam carnali sensu excipiunt, nihil ibi spiritalis intelligentiae requirentes; nos vero in ea Christum reperimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae coelestis absconditi (Coloss. II). Denique in hac etiam lectione Exodi quae ordinem celebrandae paschae disponit, verum Dei Agnum cum omnibus mysteriis vitae nostrae invenimus, ipsum cognoscentes Deum verum, et hominem, Dominum gregis, et ovem, pastorem simul, et pascua. Misericors enim, et miserator Dominus semetipsum dedit escam timentibus (Ps. CX). Nam totius observantiae veteris Legem, per gratiam Filii Dei, in veritate novi Testamenti cognovimus esse completam, probantes, quomodo paschae lex, quae per Moysen fuerat data, gratia, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I); cui omni honor, virtus, et gloria cum Patre, et cum Spiritu sancto, per omnia secula. Amen.

SERMO XI. DE DIVERSIS CAPITULIS PRIMUS. De Paralytico.

301 Memini, me superiore tractatu sanctae dilectioni vestrae pollicitum, quod, adjuvante Domino, plenius explanaturus essem, quam ob causam unum se opus fecisse Dominus testaretur: unde plebs ignavissima Judaeorum scrupulum passa (Joan. VII), et iniquissimo furore succensa, benedictionis datorem maledictis blasphemis pulsavisset, dicens: Daemonium habes: quis te quaerit interficere (Ibid)? et insuper vitae Dominum, necis tradere supplicio cogitaret. Probavimus quidem istius Evangelistae testimonio, non unum, sed multa, et innumerabilia a Christo fuisse opera celebrata. Sic enim in fine libri conscribit: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, arbitror nec ipsum mundum capere eos libros qui scriberentur, posse (Joan. XXI). Sed fortasse dicat studiosus auditor: In primis partibus Evangelii loquitur Dominus, Unum opus feci, et omnes miramini (Joan. VII): in subsequentibus ille virtutum cumulus celebratur, et idcirco nihil quaestionis super hoc videtur esse relietum. Verum ego ab isto sermone superiora libri hujus 302 dicta recensens, invenio plurima usque in hunc locum Evangelii Christum Deum nostrum miranda opera confecisse. Jam Nathanaelem viderat, priusquam sub ficulnea constitutus a Philippo vocaretur: jam liquorem simplicissimum perlucentis aquae in colorem saporemque vini, sua potestate converterat: jam reguli filium morientem coelestis medicus, prius quam visitaret, dum rogaretur, verbo sanaverat. Jam Samaritanae illius mulieris vitia occulta prodiderat, et confessam spirituali fonte mundaverat (Joan. I, II, IV): jam paralytici membra per triginta et octo annos emortua, unius vocis praecepto curaverat (Joan. V), vel potius reformaverat. Jam quinque millium hominum famem quinque panibus hordeaceis, et duobus piscibus, satiaverat (Joan. VI), majore miraculo convivium solvens. Amplior enim cibi appositi quantitate reliquiarum cumulus invenitur, tot populorum famelicis cohortibus satiatis. Jam mare pedibus ambulaverat (Ibid. 19), ita ut plantas gradientis tumens unda non tangeret. Sed in catalogo isto virtutum, adhuc unum fecerat opus, quo frementi contra se imperito populo Judaeorum, quasi verisimilem saeviendi aditum dedisse videbatur, quod scilicet paralyticum curasset in sabbato (Joan. V, 10), cum Lex otium sabbati imperasset. Itaque Christus, qui Legem veterem non solvere venerat, sed implere (Matth. V), tamquam violati sabbati reus, insectationem perpetitur Judaeorum. Cogor hoc loco, fratres charissimi, omissa praesenti lectionis serie, rationem sabbati explanare, ne justa credatur fuisse contra justum persecutio iniquorum. Nam paralyticus ille qui die sabbati a Christo curatus esse memoratur, ideo calumniam patitur a Judaeis, quod ipsa die qua sanatus fuerat, lectum suum portare videretur. Sabbatum est, inquiunt, et non licet tibi portare grabatum tuum (Joan. V, 15). Respondit curatus: Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Et in subsequentibus: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum. Rudis adhuc ex infirmitate Judaica, sed jam gratus de salubritate recepta, quoniam non praevalet calumniantibus facti praestare rationem, praecepti atque operis demonstrat auctorem. Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula; et adjecit: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum (Ibid): vel, filius David est, qui fecit me sanum: vel, filius Joseph, qui fecit me sanum. Haec enim nomina usitata erant 303 in populo Judaeorum tunc temporis de Christo Domino Salvatore. Sed quid? Jesus est ait, qui fecit me sanum; sciebat enim, utpote Hebraeus, nomen Jesu ex virtute descendere sanitatis. Salvator siquidem dicitur Jesus, sicut declarat Angelus, cum per somnium de Christo loquitur ad Joseph: Vocabis, inquit, nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Ille ergo, inquit, me fecit sanum cujus et nomen salus est. Et quomodo poterit salus praescripta lege prohiberi ne salvet, aut sabbatorum conditione immutari ne salus sit? Videamus tamen, fratres charissimi, si vel ipsa Lex, otio sabbati salutis opus exclusit. Sex, inquit, diebus facies opera tua, septimo autem die sabbatum est Domini Dei tui (Exod. XX). Non facies in eo ullum opus tuum nisi quod fit pro omni anima. Proclivum est ex voluntate humanum genus, et maxime Judaeorum, ad carnalia opera, potius quam divina; et idcirco constitutus est unus in hebdomade sabbati dies, in quo a carnalibus cessare cogerentur, et vacare solum divinis. Nam neque cibum coquere, neque iter facere in sabbato concedebatur, ne quis, sub praetextu necessitatis humanae, praeponeret terrena divinis. Verum posteaquam Judaei, neglectis spiritualibus negotiis, quae pro animae salute Dominus agenda praeceperat, omnia legitima sabbati ad otium, luxuriamque contulerant, clamat ad eos continuo Dominus per Prophetam: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non sustineo: jejunium, et ferias vestras, et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I). Sabbata, inquit, vestra, non mea; non enim sunt mea quae geritis. Meum jejunium, et mea sabbata, quae ego servanda praecepi, jejunare jubent a vitiis, cessare ab operibus malis, et bonis actionibus inhaerere. At 304 e contrario vestra sabbata, vestraque jejunia, et litibus inquieta sunt, et illecebris, et luxuriis plena. Ipse ergo Legis dator in homine veniens, cum operaretur pro omni anima opera salutis (in sabbato enim docebat quod provida ratione praeceperat), nec destruebat Legem, sed potius adimplebat Legem: scriptum est enim. Non facies ullum opus tuum in sabbato: tuum, inquit, opus, id est humanum (Exod. XX). Et adjicitur, nisi quod fit pro omni anima, id est ad salvandam animam. Ideoque legimus priores justos in Lege, pro salute animarum sabbatis operatos. Septem diebus Jesus filius Nave, jubente Domino, circuivit civitatem Jerichon, cum Levitis, et sacerdotibus Arcam portantibus Testamenti; et cadunt hostiles muri nutu divino, ut animae Judaeorum de belli discrimine liberentur (Jos. VI). In septem vero diebus etiam sabbatum numerari, a quolibet die computare incipiens, deprehendes. Itaque cum dicitur, Jesus est qui fecit me sanum (Joan. V), admonentur Judaei ex nominis communione, opera non condemnare similia. Ideoque Christus Dominus, cum aut aridam manum, aut hydropem, aut paralysim curaret in sabbatis, tamquam vere Dominus sabbati, rem suam Legis suae testimoniis tuebatur, dicens ad Judaeos: Licet sabbatis benefacere animali; animam salvam facere, an perdere (Matth. XII)? In hunc sensum Legis, ut arbitror, quem supra exposuimus, eos introducere volens; simulque exprobrans quod non intelligerent quid esset opus suum, et, nisi quod fit pro omni anima (Exod. XX). Operatur ergo pro salute animae Christus in sabbato; et operatur in sabbato, et implet Legem, dum conditionem interpretatur Legis, dum operum 305 differentias illuminat, dum facit, quae Lex de sabbati feriis excepit, dum ipsum sabbati diem benedictione sua sanctificatum, beneficiis suis efficit sanctiorem. Nam divina in eo praesidia omni animae credenti largitus, opera debita sabbato reddidit. Ut autem ostenderet Judaeis, eumdem se semper operatum fuisse cum Patre, qui tunc etiam operaretur in carne, ait illis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et propterea inique magis persequebantur eum Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed quia et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid., 18). Evidenter docuit beatus Evangelista, aequalem Deo Patri esse eum qui verus Filius ejus sit proprietate naturae. Licet ergo veterum documenta praecesserint, nihil tamen hujusmodi assertionis Dominus gestivit opponere: ne, quoniam rara sunt et antiqua; vel incerta apud quosdam, vel fortuita crederentur: sed quotidianis, et usitatis exemplis eos repercutere magis voluit, unde se justissime vel refutatos negare omnino non possent. Unum opus feci, inquit, et omnes miramini (Joan. VII, 21). Quod illud opus? quia paralyticum curavi in sabbato. Et adjecit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse, inquit, circumcisio, sed ex Patribus: id est ex Abraham, qui primus circumcisus est (Gen. XVII), et ex caeteris Patriarchis. Et in sabbato, inquit, circumciditis hominem. Si circumcisionem, inquit, accipit homo die sabbati, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 22); tamquam si diceret: Praecepit Lex hoc solum quod pro anima est, opus faciendum in sabbato. Et de circumcisione eadem Lege praecipitur, quod quicumque non circumciderit octava die nativitatis omne masculum, eradicabitur anima illa de populo suo. Ergo pro anima est quod sabbatis circumciditis hominem: pro anima est itidem quod et ego hominem totum sanavi in sabbato: licet ergo pro anima opus fieri in 306 sabbato bonum. Quod si me in isto opere violasse sabbatum judicatis vosmetipsos indesinenter violati sabbati reos esse decernitis. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Tam rationabili patientia vincit inimicos Dominus noster Jesus, qui utique in hunc mundum, ut patiendo vinceret, a Patre descenderat. Sed consideremus breviter postremi hujus dicti virtutem. Nolite, ait, secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Generalis, ut opinor, ista sententia est, retinendae aequitatis magistra, omnibus posita, multis nota, paucis dilecta. Praecipitur enim ne hujus saeculi divitum personis adulantes, iniquissimo judicio faveamus incredulis; et impios, crudeles, rapaces, luxuriosos, inhonestos, non solum timido silentio nutriamus: verum etiam omni reprehensione dignos, injustis laudibus praedicemus, vel, quod est omni foeditate deformius, turpia lucra captantes, alienae pecuniae notabiliter serviamus, Christianae libertatis obliti: neve carnalis cujusquam formae pulchritudine illecti, a regione veritatis, rectaeque sententiae, sinistro judicio moveamur, cum de contemnendis opibus scriptum sit: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI); et de negligendo carnis decore, Deus ad Samuelem sacerdotem loquatur, electurum regem de filiis Jesse. Ne admiratus fueris, inquit, proceritatem staturae, vel pulchritudinem vultus eorum, quoniam homo videt in faciem, Deus autem videt in cor (I Reg. XVI). Et idcirco beatus David minimus, atque contemptus, oleo sanctificato sublimatur in regnum, et se ex humilitate per Dei gratiam ad summum crevisse fastigium dignitatis, peculiari carmine 307 gloriatur, dicens: Pusillus eram inter fratres meos, et caetera. Utiliter ergo per omnia Christus ait: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Et quis nostrum, charissimi, ad singula quae praedixi servanda idoneus invenitur? Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3). Igitur cum generalis, ut supra dixi, sit ista sententia, specialiter tamen dirigitur ad Judaeos, qui Christum mirabilia facientem, hominem solummodo ex facie judicabant, Deum vero in virtutibus non videntes. Haereticos etiam Dei Filium blasphemantes, non mediocriter sententia ista contundit, quod humilitatem susceptae carnis intuiti, immensae divinitatis conentur metiri substantiam. Nos autem, fratres, gratia ejus salvati per fidem (Ephes. II, 8), justum judicium judicemus, aequitatem servantes in omni actione conversationis nostrae. Est enim rationabilis animae justum judicium, ut eligat Deo magis servire, quam saeculo; ut statuat mandatis Christi obsequi, non diaboli consiliis depravari; ut spiritualibus inhaerere decernat studiis, non carnalibus vitiis implicari; et ut aeternam beatitudinem futurorum, brevissimis mundi voluptatibus judicet praeponendam. Recti itaque cordis aequo judicio gradiamur in omnibus praeceptis, et justificationibus Domini, ut possimus vitae aeternae consortium promereri ab ipso Dei Filio simpiterno, cujus omnipotentia cum Patre, et Spiritu sancto, permanet in omnia secula. Amen.

SERMO XII. DE DIVERSIS CAPITULIS SECUNDUS. De eo quod ait Dominus Jesus: Nunc judicium est hujus mundi.

308 Post illam Dei Patris vocem qua glorificatum Filium rursus glorificandum dixerat, ubi Salvator locutus est ad circumstantes turbas, quod proxime disseruimus, hujus testimonium vocis non sui causa honoris, sed nostrae fidei instruendae gratia fuisse delatum; quid statim subsequens idem Dominus adjecerit, textus hujus quae modo decursa est, indicat Evangelicae lectionis. Nunc, inquit, judicium est hujus mundi (Joan. XII, 31). Considerandum puto, fratres charissimi, cujusmodi dixerit tunc imminere judicium. Si de futuro judicio, quo per ignem judicabitur hic mundus, sentiri voluisset, non dixisset nunc est, sed dixisset tunc erit: verum quia de praesenti loquebatur judicio, intueri convenit, quod fuerit illud praesens mundi judicium. Numquid in primo adventu suo Christus mundum judicasse existimabitur, quem potius salvasse cognoscitur, sicut ipse testatus est dicens: Non enim misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Et in Evangelio beati Lucae legitur, cum quidam vicus Samariae noluisset suscipere Salvatorem, indigne ferentes Apostoli Jacobus et Joannes, dixerunt ad eum: Domine, vis dicamus ut ignis descendat de coelo super eos, èt consumat eos, sicut Elias fecit? At ille indignatus prohibuit (Luc. IX, 54). O ira misericors! Quid ergo est quod ait: Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII, 31)? Judicium, fratres, duplici ratione potest intelligi. Nam et decernentis sententia judicium dicitur, et supplicium patientis dicitur poena: judicium alterum agentis est, alterum patientis. Judex facit judicium, reus subit; et est utriusque judicium. Mundum vero cum dicit Scriptura 309 aut facere, aut pati judicium, non elementorum irrationabilium naturas indicat, sed accolas mundi significat: sicuti cum domus Israel dicitur, non parietes, vel tecta, sed homines Israelitae monstrantur. Ergo dominator omnium Christus, post inusitatum sacrae Virginis partum, post adorata munifico magorum cultu cunabula, post multiplicem doctrinam coelestis eloquii, post variarum curationum medelas imperio verbi potentis effectas, post istud praesens testimonium Patris, cum esset jam proximus Passioni, sic ait: Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII); tamquam si diceret: Nunc, nunc est hujus mundi judicium, utrum credere eligat post Passionem voluntariam virtute propria resurgenti, ut ex fide salvetur, an cum Judaeis negandum judicet eum Judicem qui negaturus erit proprios negatores, dicens ad illos: Nescio vos: discedite a me in ignem aeternum, operarii iniquitatis (Luc. XIII). Sive magis (et ita sentiendum auctoritate cohaerentis eloquii utilius approbamus), Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII); id est appropinquavit hora ut mundi Creatorem, ac Judicem mundus judicet judicandus. Similiter namque in Evangelio Lucae loquitur ad pontifices, et presbyteros, et strategos magistratus templi, qui ad eum comprehendendum venerant: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus; cum quotidie vobiscum fuerim in templo, et non extendistis manus super me; sed haec est, inquit, vestra hora, et potestas tenebrarum (Luc. XXII). Potestas tenebrarum quippe hujus mundi est, vel hominum mundanorum, qui in tenebris perfidiae constituti, lumen nolunt aspicere veritatis; et quia Deus hominibus agendi quodcumque velint 310 liberum permisit arbitrium, exercent in Christum sacrilegam potestatem. Unde Pilato dicenti: Potestatem habeo crucifigendi te, et potestatem habeo dimittendi te; Dominus ita respondit: Non haberes potestatem, nisi data tibi esset desurper (Joan. XIX.) Denique ut ostenderet Dominus istud quod dixerat mundi judicium, Passionem suam esse; ita copulavit dicens: Nunc judicium est hujus mundi, nunc hujus mundi princeps mittetur deorsum, sive expelletur foras (Joan. XII), ut in Graecis exemplaribus legimus. Erat enim Passio Christi expugnatio futura diaboli. Unde sanctus propheta David ad ejus personam loquitur: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ps. L). Licet autem hic versus et alio sensu possit intelligi, huic tamen satis congruit; nam Dominus Jesus in Passione sua judicatur et vincit, moritur et triumphat. Diabolus autem cur princeps hujus mundi dicatur, advertite. Diabolus hujus mundi princeps usurpatione dicitur, non natura. Etenim seducens humanum genus, ut derelicto Deo ipsum Satanam per simulacra coleret manufacta, principatum violenter tenuit, et exercuit tyrannidem, in tantum ut advenientem verum Principem suum non recognosceret mundus, ipsius quippe diaboli prestigiis obcaecatus. Nam in hoc mundo erat Christus, ut Evangelista testatur, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui non receperunt eum (Joan. I). Passus est ergo Dominus se hujus mundi judicio judicari, ad hunc hostem generis humani praecipitandum, sive expellendum, quia utrumque unum esse dignoscitur; et qua ratione unum, percipite. Non in planis, atque humilibus habitabat diabolus, unde pulsus, ad alium locum credatur absque casu suo transire potuisse; sed cum de sublimitate coelesti expellitur, utique deorsum praecipitatur. Significanter plane in Graeco positum est ἐκβληθήσεται ἔξω, id est ejicietur, sive expelletur foras; ut etiam de animis credentium jam coelestibus, tamquam de coelis, nosceretur esse pellendus; ut scilicet, expulso eo, Christus Dominus regnaret in nobis. Quapropter adjecit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII). Et quod exaltandum se a terra indubitanter crucis patibulo indicabat, sic interloquentis evangelistae sermo declarat: Hoc autem 311 dicebat significans qua morte esset moriturus. Ego cum exaltatus fuero a terra, inquit, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 33); videlicet quod elevatus in crucem omne saeculum ad suam fidem vocaturus esset. Sed quod ait, omnia traham ad me ipsum, et non omnes; illud significari existimo, quod omnia creaturarum genera quae idolis vel immolabantur, vel dedicabantur, Christus ad suam benedictionem revocanda promiserit, suoque nomini consecranda. Necesse est enim, juxta sententiam Pauli apostoli, ut ipsi confiteatur omnis lingua, et subditus fiat omnis mundus Deo (Philipp. II). Deo nempe huic qui ascendit super coelum coelorum ad orientem, ut Psalmista ait (Ps. LXVII); huic Deo qui cum ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII). Cavendum plane nobis, fratres charissimi, ne victoriam Christi, qua diabolum triumphavit, de captivitate ejus nos redimens suo sanguine pretioso, et auferens ei humani generis principatum, nostro vitio irritam faciamus: illius tyrannidi per illecebras carnis, ejus crudeli iterum regno nos subjicientes, in contumeliam Redemptoris; unde merito conqueratur increpans, et exprobrans: Quae utilitas in sanguine meo (Ps. XXIX)? Sine causa meus pro vobis sanguis effusus est, si ita vos geritis, itaque conversemini, ut auctor cupiditatum malarum diabolus iterum principetur in vobis, spolia se tanto detraxisse victori, praedo superbus insultans. Nam dixit: Persequens comprehendam, partibor spolia, 312 replebo animam meam: interficiam gladio meo, dominabitur manus mea (Exod. XV). Hac de causa nos adhortatur beatissimus Paulus apostolus dicens: Non ergo regnet peccatum in carne vestra mortali, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes (Rom. VI). Et alibi iterum: Idcirco enim Christus et vixit, et mortuus est, et resurrexit; ut et vivorum, et mortuorum dominetur (Rom. XIV), utique ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed illi qui pro eis mortuus est, sed et resurrexit (II Cor. V). Talibus ergo, fratres, instrumentis edocti, omnem nostram vitam Christi servitio mancipemus, cujus regnum cum Patre, et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula. Amen.

SERMO XIII. DE DIVERSIS CAPITULIS TERTIUS. Die natali Domini. Contra avaritiam Judae et pro pauperibus.

Per omnes divini eloquii libros Filius Dei non solum Deus, sed et homo, ac filius hominis praedicatur. Et in veteri quidem Testamento praenuntiatur, atque promittitur, in novo autem demonstratur, et creditur; quoniam vetus Lex, ut ait Apostolus (Hebr. X), umbra erat futurorum bonorum: illorum quippe bonorum quae compleri noscuntur in Christo, quibus homo humani generis, hodie per beatissimam Virginem natus, redintegravit imaginem, venenato serpentis morsu corruptam: ut cujus opifex a mundi principio fuerat, esset in consummatione saeculi reparator. Quis hanc pietatem digne mirari sufficiat? Quis tantae 313 bonitatis idoneus praedicator existat? Quis protestari sufficiat, immensum, et inestimabilem Deum ob nostram vitam fieri voluisse quod homo est, et universarum virtutum coelestium conditorem ad hujus terrenae carnis humilia descendisse? Sic tamen homo pro nobis factus est, ut non desineret esse quod Deus est. Nam licet Verbum caro factum sit, ut evangelista testatur (Joan. I), tamen quia permanet esse quod ante hominem fuerat, additur statim, et habitavit in nobis; quo dicto et habitator ostenditur, et habitaculum pariter demonstratur. Sic ergo coepit esse quod prius non erat, ut non desisteret esse quod erat. Hanc omnipotentiam Filii Dei, et hominis, etiam mater Virgo testatur; quae de Spiritu sancto concipiens, ita Deum et hominem, quem pudico utero gestaverat, edidit, ut apud incorruptam tanti nominis matrem, post divinum partum gloriosior integritas permaneret. Divinum recte diximus partum, quia Deus est iste qui per Virginem natus in carne est; dicente Gabriele archangelo ad eamdem: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Ex quo enim carnem nostrae fragilitatis assumpsit, idem Filius est hominis qui et Dei; quia non alius ex Maria natus est, quam qui per maternas illapsus aures, uterum Virginis opplevit. Sancto videlicet Spiritu ipse formans hominem suum, siquidem sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX): habitaculum quippe corporis nostri jam suum, quo habitaculo indutus est; sine ullo damno integritatis maternae, egreditur. Nam beatissima Maria incorruptibilem pariens, et mater, et virgo est. Haec ad demonstrandum incarnationis Filii Dei mysterium breviter dixerim: nunc ad partem venio illius lectionis Evangelicae explanandam, quae jamdudum fuerat aliis incumbentibus praetermissa. Nam disseruimus (ut meministis) omnem textum lectionis ejus quae coenantem describit in Bethania Dominum, explanantes discubitum Lazari, rationem loci et temporis, Marthae ministerium, sororis ejus obsequium, unguenti virtutem, rationemque crinium quibus Maria pretioso myro unctos Christi tersit pedes; et quemadmodum Judas pio, debitoque 314 adversarius obsequio, dum patronus pauperum vult videri, furti reus arguitur: sed illud omisimus, vel potius reservavimus, quid inter hoc locutus fuerit Dominus Jesus. Sine, inquit, eam, sive sinite: utrumque enim et in Graecis, et Latinis exemplaribus invenitur; sed magis congruere videtur sensui cum legitur sinite, etc., propter illa quae pluraliter subsequuntur: pauperes enim semper habetis vobiscum. Quaerendum ergo, dilectissimi, quamobrem ad Judae solius verba pluraliter responderit Dominus, Sinite eam, ut in diem sepulturae meae servet illud: Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper (Joan XII; Math. XXVI; Marc. XIV). Admirabilis vere, ac nimium providens Christi patientia! In commune omnibus discipulis loquitur, ut ab adversantis Judae contumelia temperet; neque acriter ut in fraudatorem invehitur, sed dissimulato ejus crimine, quem et Evangelista furem noverat, leni monitu universos pariter instruit; docens interim, illud quod Maria fecerat, necessario erga se celebratum fuisse sepulturae mysterio. Caeterum pauperibus largiendi omni tempore, iis qui vellent esse posse copiam, quia semper nobiscum sint: sibi vero in carne jam non diu a quoquam ministrandum, quia post imminentem Passionem resurgens, continuo susceptum corpus ducturus esset ad coelum. Idcirco autem supradicta lenitate, ac promiscuo monitu, Judae sermones Christus evacuat, ne aut ipsi Judae occasionem excusandi furoris tribueret, aut alicui Apostolorum quidquam scrupuli daret, piam fortasse suspicanti Judae suggestionem; vel certe ne cuiquam postea lecturo, aliquod offendiculum reservaret. Judas enim licet studio fraudis, et odio Salvatoris, sub praetextu pietatis tamen, illa ipsa fallaciae verba deprompserat: Quare hoc unguentum venumdatum non est, inquit, denariis trecentis, et datum est pauperibus (Joan. XII)? Irreligiosus 315 nimium, et satis importunus dispositor, avari fraudatoris affectum, crimen videlicet proprium, sub specie religionis dum tegere conatur, expressit. Irreligiosus plane, atque importunus; quia quod ad honorem Christi factum fuerat, non modo superfluum computavit, verum etiam sermone improbissimo reprehendit. Fraudator etiam; quia, loculum tenens, exportabat ea quae mittebantur ad usus indigentium, sicut evangelista conqueritur (Joan. XII, 6). Avarus quoque; quoniam non satiabatur, stipendia pauperum quotidie subtrahendo, sed et sepulturae Christi pretium in propria ardebat lucra convertere: convertit autem non in momentanea suae cupiditatis lucra, sed salutis detrimenta perpetua. Siquidem non multo post, universa quae vel impius fur collegerat ex fraudibus perpetratis, vel quae sacrilegus Christi traditor pro mercede iniquitatis acceperat, cum vita pariter amisit. Nam praedictorum facinorum conscientia strangulatus, mortem debitam laqueo sibimet intulit praeparato, confestim rapiendus ad inferni supplicia. Quod autem unguentum illud ad obsequium profecerit Dominicae sepulturae, idem Salvator in Evangelio Matthaei apertius declaravit: Mittens, inquit, haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI). Quamvis ergo Dominus Jesus conscientiae judex esset, noluit tamen Judam de occultis ejus acrius increpare, ne, quoniam verisimili ratione videbatur locutus, putaretur forsitan injuste correptus; atque hinc iracundiae justam concepisse causam, ut inimicis necandum traderet, quem sine ullo peccamine habuisset infensum. Nihil ergo acerbum Christus voluit pro merito sceleratae mentis illius loqui, ne Judas eum tradere videretur iratus. Vult enim Dominus vere justus judex, ut meriti proprii sibi sit causa unusquisque: vult et justum pro sola justitia pati: vult et iniquum, si in 316 malitia perduraverit, reum mortis proprio arbitrio judicari. Figuravit enim Deus hominem, ut Scriptura testatur (Gen. I, 26), et ad imaginem similitudinis suae fecit illum, et dimisit eum in manu consilii sui. Posuit ante eum ignem, et aquam, dicens: Ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV). Posuit, inquit, ante hominem Deus aquam, et ignem, id est refrigerium, et poenam; remissionem, et supplicium; vitam, et mortem. Quis, oro, non refugiat supplicium, poenam, et mortem; et eligat refrigerium, remissionem, ac vitam? Sed ille fugit mortem qui per itinera graditur vitalium mandatorum; ille donum percipit vitae qui per laborem spiritualium studiorum mortales actus evitat. Ideoque dictum est: Ecce aqua, et ignis: ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV); hoc est opus tuum. In manu quippe opera demonstrantur, quia nec tormentis subjici sine crimine possumus, nec praemium sine certamine promereri; dicente Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III)? et iterum: Quoniam non coronatur quis in agone contendens, nisi legitime certaverit (II Tim. II). Certamen nostrum contra vitia carnis est, contra cupiditatem pecuniae, contra animi iracundiam: quae sunt arma diaboli, quibus resistendum est utique galea fidei, lorica continentiae, misericordiae clypeo, in quo possimus, ut ait Apostolus, omnia jacula nequissimi candentia exstinguere (Ephes. VI). Etenim sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna resistit peccato (Eccli. III, 33), id est, sicut aqua baptismi salutaris exstinguit flammam gehennae per gratiam, ita eleemosynarum fluvio omnis ille coacervatus post acceptam fidem, peccatorum ignis exstinguitur; si tamen post conversionem, non iterum renovatis criminibus inardescat. Is enim qui eleemosynis remedium peccatorum poenitens quaerit, debet jam non agere poenitenda, ne quod uno latere exstinguitur, alio succendatur. Fluvium diximus eleemosynarum, ut largitatem donandi sentires: sed rarus quisque est qui vel rorem spargat 317 eleemosynae suo refrigerio profuturum. Egreditur de ecclesia Christianus, et surdis auribus precantem pauperem praeterit. Ita nos Deus exaudiet obsecrantes, ita inter pericula imminentium barbarorum, auxilio protegi divino merebimur; scriptum est enim (Tob. XII), bonum esse jejunium cum eleemosyna. Utrumque fieri oportebat ad indignationem Domini mitigandam. Sed jejunare forsitan non potes, et non potes quia non vis: vel certe esurientibus alimenta largire. Qui tribus horis praeter solitum jejunus esse non potes; poteris profecto intelligere, quid patiatur ille qui per inopiam jejunat invitus, quem jejunare tua crudelitas facit, qui largis dapidus saginatus, nec exiguo cibo famem solari cogitas indigentis. Sterilitatem causaris, necessitates praetendis, temporis angustias quereris: turpius illo indigente mendicas; quin potius Deo ingratus existis, dum falso quereris. Sed esto: si sterilitas fuerit, hanc tu solus sentis, quaeso, pauper ille non sentit? Quid, quod argentum novum quotidie lucrari moliris? domos marmoribus exstruis? vestes sericas comparas? monilia auro gemmisque pretiosa mercaris? Pudet dicere, poenitet recordari, quantus numerus rusticorum, de possessionibus praedicta pompa viventium, 318 vel fame sit mortuus, vel eleemosyna Ecclesiae sustentatus. Proh dirum nefas! mortui sunt homines in quibus omnis census est possidentis: ita nec praesentis temporis utilitatibus consulunt, dum nimia cupiditate caecati sunt. A nostris ergo incipientes, charissimi, benefaciamus egentibus ac miseris; victum, potum, vestitum indigentibus ministremus, quia operum talium justus retributor est Dominus; qui cum venerit in majestate sua (Matth. XXV), regnum coelorum largietur in parte dextera pro merito constitutis nutritoribus inopum: at e contrario inhumanos, atque impios aeternis decernet ignibus concremari, seipsum dicens in pauperibus vel pietate fotum, vel crudelitate neglectum. Tantus erga pauperes suos nostri Salvatoris affectus est. Studeamus ergo diligere et in pauperibus Christum, qui nos dilexit per omnia; et qui tamquam bonus pastor, animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X). Sed si explanare coepero, quibus officiis dilectionem tuam circa Dominum probes, nescio utrum me ipsum loquentem diligas, nescio utrum me libenter audias: nisi si forte ita religiosus es, ut sicut laetabaris paulo ante in divinis beneficiis, sic etiam praeceptis ejus parere desideres, et amplectaris discere, quae sint exercenda erga Deum dilectionis officia. Ipse Dominus loquitur, qualis amor esse in eum debeat uniuscujusque credentis. Qui habet praecepta mea, inquit, et servat ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV). Perfecte enim ille diligit Deum qui praecepta ejus vel habet in corde, vel custodit in opere. Nam qui perfunctoria confessione, ore tantum refert divina mandata, et ea nec mente retinet, nec factis servat, nequaquam potest hic dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, 319 et congregatione (Ps. CX); sed necesse est ut cum synagoga populi contemptoris, increpantem Deum audiat per prophetam: Populus hic me labiis diligit, cor vero eorum longe est a me (Is. XXIX; Matth. XV). Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI). An existimatis quod Deum diligat tepidus, ac negligens christianus, qui idola in possessionibus suis coli permittit; qui fanum daemonis, et aram diaboli stare in contumeliam Dei patitur; qui adulteria, et stupra exercere non desinit; qui aliena quotidie rapit, quotidie concupiscit; necare proximum quibuscumque modis gestiens, quo vel voluptatem, vel cupiditatem suam licentius impleat, licet explere non possit? Nam stupri assiduitas luxuriam carnis non cohibet, sed accendit; dicente Propheta: Omnes fornicantes, velut ardens clibanus corda eorum (Osee VII). Praedatoris quoque rapacitas non comprimit avaritiam, sed irritat; scriptum est enim: Qui amat pecuniam, non satiabitur pecuniis (Eccl. V). Nec ille Deum diligit qui non miseretur pauperum, in quibus Christus se vel foveri contestatur, vel negligi. Quod enim non fecistis, inquit, uni ex minimis his, nec mihi fecistis (Matth. XXV). Et Joannes apostolus in epistola sua loquitur: Qui viderit fratrem suum in necessitate constitutum, et clauserit viscera sua ad eum, non est charitas Dei in illo (I Joan. III). Mentitur ergo se amare Christum qui eum in egeno non diligit, qui dilectionem quam promittit verbis, negat operibus. Studeat igitur unusquisque factis misericordiae approbare quod Deum diligat, ut dilectio Dei mundet eum ab omni peccato. Vis autem nosse, quantum eleemosynae sublevent onera peccatorum? Audi consilium quod peccatori diviti ingerit propheta Daniel: Nunc, inquit, rex, consilium meum placeat tibi; iniquitates tuas eleemosynis redime, et peccata tua miserationibus pauperum (Dan. IV). Sed forte vel tibi, vel filiis tuis servatum aestimas quod pauperibus negas. Nolo sis tam periculose sollicitus; nescis enim 320 quid pariat subsequens dies. Deus noster potens est et illis dare, sicut et tibi; quinimmo quidquid largitus pauperibus fueris, et tibi, et tuis liberis contulisti. Deesse nihil poterit eis quibus Christum comparticipem feceris. Novit retribuere qui se in pauperibus testatur accipere. Securus dona; est enim repensor idoneus qui coelorum regna promittit. Loquitur Scriptura divina: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Deum (Eccli. XXIX); hoc est dixisse: vende patrimonium, et eme patrocinium; cujus interventu certus de impetrata venia, venturum Judicem liber merearis aspicere. In Evangelio autem: Si vis perfectus esse, ait, vende omnia tua, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX). Si omnia erogare praecipimur, advertamus, quis reatus exspectet eos, atque eas, quibus sericae, et purpureae, et auratae vestes in usu sunt, si nudos qualicumque indumento non texerint. Quaedam feminae onerant auro, et margaritis, vel sua, vel filiarum membra; et aridis manibus praetereunt inopum precantium turbas. Brutis quoque animalibus, equis, ac mulis, ex argento, et auro subtilia ornamenta componunt; et homini ad imaginem Dei facto vilissima vel vestimenta, vel alimenta non tribuunt. Et existimant se aliquam requiem in die judicii invenire, nisi vel de caetero opera pietatis arripiant? Obsecro vos, misericordes simus in pauperes, ut et ipsi juxta Domini eloquium (Matth. V) misericordiam consequamur. Et divites, et mediocres, certatim debent 321 eleemosynas dare pro viribus: Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus (I Tim. VI). Nudus exivi, ait sanctus Job, de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram (Job. I). Hoc secum quisque portat ex facultatibus quas accepit, quod in opus religionis impenderit, quod pro dilectione Dei fecerit, praeceptis ejus obtemperans; dicetur enim in die judicii: Ecce homo, et opera ejus; non dicetur: Ecce homo, et potentia ejus, et divitiae ejus, et haeredes ejus. Opera requirit qui praecepta commisit; misericordiae repensor est qui docuit pietatem, qui dilectionem sui in praeceptorum probari custodia praefinivit. Nam sibi praestitum reputat quidquid egeno praestitum erit. Unde alibi legimus: Qui miseretur pauperis, Deo fenerat (Prov. XIX). Et plane fenerat; recipiet enim magna pro modicis, et coelestia pro terrenis ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regnum cum Patre, et cum Spiritu sancto, permanet in omnia saecula.

SERMO XIV. DE DIVERSIS CAPITULIS QUARTUS. De promissione adventus Paracleti.

322 Ineffabilis providentia unigeniti filii Dei, veritatem fidei salutaris, quam pariter excipere humana corda non capiunt, paulatim dignatur suis aperire discipulis. Jam de unitate divinitatis suae cum patre plurima in superioribus dictis docuerat, sicut proximo Tractatu exposui: ostendens intantum nihil divisionis esse inter Patrem, et Filium, ut etiam sermonem suum, quem loqueretur, suum diceret non esse, nisi Patris esset. Dixerat enim: Et sermo meus, quem audistis, meus non est, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. XIV, 24). Quo dicto satis claruit, Patris contemptores esse universos doctrinam Filii unigeniti contemnentes; quoniam quem suum sermonem dicit Filius, hunc suum negat esse nisi sit Patris. Tunc enim Filii sermo est, si Patris sermo est; quia omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, inquit (Joan. XVI, 15). Et alio in loco ad Patrem dicit: Quoniam tua omnia mea sunt, et mea tua sunt (Joan. XVII, 10); per unitatem videlicet divinae substantiae, quae nescit aliquid habere suum quod naturae suae non sit. Nunc autem subsequens adjungit statim, eamdem quoque sancti Spiritus unitatem credi oportere, dum plenitudinem doctrinae suae per ipsum Paracletum praedicit consummandum, dicens: Haec locutus sum 323 vobis apud vos manens. Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et admonebit vos omnia quae ego dixi vobis (Joan. XIV, 25). Praenuntiare quidem beatis Apostolis eloquio isto dignatus est et suum post incumbentem Passionem ad coelos regressum, et sancti Spiritus super eos de coelis adventum, cum dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus. Sed neque Spiritus sanctus in coelo erat solum, et in terra non erat; neque Filius ita coelos ascensurus erat, ut terras relinqueret; neque Pater tantum coelestem thronum possidet, ubi remeare Filius, et unde sanctus venire Spiritus perhibetur. Nam propheta beatissimus hujusmodi confessionem refert ad Patrem: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in postremo maris (Ps. CXXXVIII). Si sumpsero, inquit, pennas meas, etc. Bene quod pennas suas habet, quibus assumptis, quocumque desiderat, penetrat. Caeterum qualiter propheta in corpore constitutus, vel in coelum ascensurus erat, vel in infernum descensurus, vel trans ultima maria perrecturus? Quas tandem, quas habet pennas? Alas fidei mens credentis assumit, ut sublimior a terrenis, et totus in spiritu constitutus, possit comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, et latitudo, et altitudo, et profundum scientiae Dei (Ephes. III). Istas fidei alas haeretici non habentes, de Deo disputant, et per terrena volvuntur; et a sublimitate divini intellectus ad caduca, atque carnalia deducuntur, cogitationum terrestrium pondere praegravati. Nec ad notitiam possunt illius immensae divinitatis accedere, ubi non habet nisi sola mens fidelis accessum, quae adorandae Trinitatis unitatem sentit, credit, confitetur, ac praedicat; et quoniam digne exprimere non potest, in eo vel maxime gloriatur. Quo ergo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum et habitabo in postremo maris: etenim illic manus 324 tua tenebit me, et deducet me dextera tua (Ps. CXXXVIII). Indivisam Trinitatis naturam confessio ista signavit. Quo ibo, inquit, a spiritu tuo? ipso nempe Paracleto, cujus plenitudinem sumentes Apostoli, promissionem Dei fatentur impletam Petri ore testantis: Hoc est quod dictum est per Joel prophetam: In novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Act. II, Joel II). Et a facie tua quo vadam (Ps. CXXXVIII)? A Filio scilicet, qui facies Patris est; quoniam Pater videtur in Filio, juxta ipsius Domini Salvatoris sententiam, qui obsecranti Philippo, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ita respondit: Tanto tempore sum vobiscum: et non agnovistis me? Philippe, qui vidit me, videt et Patrem meum. Quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV)? Ne vero divisus putaretur vel Spiritus sanctus a Patre, cujus Spiritus est, vel Filius ab eo crederetur sejunctus, cujus et facies, et dextera, et sapientia, et virtus est; non ait: Si ascendero in coelum, Spiritus tuus illic est; vel, facies tua, et Spiritus tuus illic sunt: sed, tu, inquit, illic es: cum Filio utique, et cum Spiritu sancto; quoniam Trinitatis adorandae una eademque divinitas semper ubique est. Sed ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una traderetur credentibus fides, et distincta confessio, propterea Pater et Filium mittere, et Spiritum sanctum scribitur- cum neque qui mittit, neque qui mittitur, Deus credi possit, si in quodam loco est, et in quodam loco non est. Ipsi Filio credamus loquenti, qui veritas est: Non sum solus, inquit, quia Pater mecum est (Joan. VIII). Et iterum de Spiritu sancto: Si ego, inquit, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Et Evangelista Lucas: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV). Cum igitur nusquam desit divinitas Trinitatis, dispensatio salutis nostrae est, quod mittens praedicatur, et missus. Aliter enim credere mens humana non caperet, Patrem Patrem esse, et 325 Filium Filium, et Spiritum sanctum Spiritum sanctum, nisi distinctionem disceret ex nuncupatione mittentis ac missi. Et rursus unam divinitatem non agnosceret Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nisi missum legeret a mittente nullatenus separari. Nam nec Pater (ut praedictum est) missum deseruit Filium; nec Spiritus sanctus, qui dirigendus erat Apostolis, umquam Patri ac Filio defuisse monstratur: ita tamen ut Filius Dei tantum fuerit incarnatus. Nam Verbum caro factum est (Joan. I), ut legimus, non Pater, non Spiritus. Quomodo autem istud Incarnationis mysterium Filius Dei salva unitate Trinitatis impleverit, illa omnipotentia testis est qua idem Dei Filius sic cum corpore suscepti hominis ascendit ad coelos, ut usque ad finem saeculi cum suis discipulis permaneret. Ecce enim, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi Usque ad consummationem saeculi, inquit, vobiscum sum (Matth. XXVIII): non solum cum Apostolis, sed et cum discipulis utique credentibus universis. Credere itaque nos oportet non aliter esse Deum, quam se ipse proprio sermone revelavit esse credendum. Facta quoque ejus non debemus rebelli spiritu discutere, sed fideli studio admirari, quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide (Ps. XXXII). Si omnia opera in fide, quanto magis istud opus sacratissimae incorporationis ejus! Desinamus ergo fide neglecta, contumeliosis quaestionibus divinum pulsare mysterium. Nam scrupulositas haesitantis, intelligentiam factorum Dei superflua curiositate non invenit, sed fidem perdit, quam constat esse ducem salutis ac vitae. Quod autem nimia scrupulositas fidem perdat, facile potest ex una specie divinae operationis intelligi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I). Cum non assequar, qualiter eam Creator ejus ex nihilo fecerit, nisi credidero tamen, et confessus fuero eam factam, mendacem Deum sacrilega cunctatione pronuntio. Universa itaque opera ejus, et praecipuum, divinumque opus Incarnationis Filii Dei (sicut Scripturae sanctae praedicant) fideli affectu mens debet uniuscujusque credentis excipere, et quod stabili corde crediderit, fido oris obsequio confiteri; Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X). Quod vero plenitudinem doctrinae suae per sanctum pollicetur Spiritum retribuendam, aequalem suae omnipotentiae 326 eum credi voluit. Non est enim in Trinitate Dominus, et servus; Deus, et Angelus; Creator, et creatura: sed est aliud idem; aliud persona, idem natura; ac proinde non dii, sed Deus, quia divisionem non capit unitas Deitatis. Ait denique ibi Christus de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV); id est in Dei nomine, Deum scilicet, sicut Filium, profitendum. Et ideo Filius Dei de se quidem dicit: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43); quod et Propheta de illo praedixerat, et pueri in Evangelio laudantes probaverant, dum clamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). Recte in nomine Domini; non in nomine servi, quia Deus: non in suo, quia Filius: nomen enim Patris in Filio. De se ergo, inquam, dicit Filius: Ego veni in nomine Patris (Joan. V). De sancto autem Spiritu dicit: Quem mittet Pater meus in nomine meo (Joan. XIV). Et cum Baptismi opus in Trinitate decerneret celebrandum, non ait in nominibus, sed in nomine (Matth. XXVIII). Pater enim Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, sicut sanctarum Scripturarum testimoniis dilectioni vestrae saepius approbavi; ac propterea unum Trinitatis est nomen, cujus una virtus, atque divinitas, permanet in omnia saecula. Amen.

SERMO XV. DE DIVERSIS CAPITULIS QUINTUS. Die natali Machabaeorum. De his beatis Martyribus.

Si quis vestrum, fratres dilectissimi, fortasse miratur, Judaeos viros supplicia pro Legis praecepto perpessos, nunc a christiana plebe inter sanctos Martyres honorari; is profecto, si omnem sanctae religionis causam, rationemque cognoverit, intelliget, probabili, ac summo judicio id fuisse a nostris majoribus constitutum. Judaei erant isti ante adventum Domini Salvatoris, sub Lege tantum veteri conversantes; quique cognomentum Machabaeorum trahebant ex genere, sicut hodie Aniciorum 327 progenies, vel si qua sunt hujusmodi nuncupationum vocabula, quae stirpem nobilitatis usurpent, ex divitiarum terrestrium cumulo descendentem; cum vera nobilitas non subsistat ex divitiis, sed cognoscatur in moribus. Quanto enim nobiliores isti septem pueri rege Antiocho! quinimmo quam clara in istis nobilitas fidei, et quam ignobilis in illo, ac poenalis nota perfidiae! Isti Deum Patrem colunt, ille diabolum: isti venerantur legem patriam, ille contra Deum rebellans, filium se fatetur esse diaboli. Cogebat enim contra praeceptum divinae Legis, ut suillas carnes comederent (II Mach. VII); non dubium quod sacrificio profano pollutas, coinquinatis enim, et infidelibus nihil mundum (Tit. I). Sed esto (ut quidam volunt) sacrificatae diabolo carnes illae non fuerint, quia hoc ipsa scribens historia manifestius non deprompsit; attamen gravissimi erat, extremique delicti, praeceptum divinum vel blandientibus praemiis, vel suppliciis cruciantibus temerare. Praeceperat Judaeis Deus (Levit. XI, Deut. XIV), ne porcum, caeteraque similia manducarent; et erat hoc duplici de causa, fratres charissimi; sive ut luxuriosus populus flammam carnatium vitiorum calidis carnibus non nutriret, perhibentur enim calorem nimium praestare corporibus; sive ut porcorum more non viverent. Nam sues semper immundi sunt, et de fonte, vel de fluvio exeuntes, iterum volvuntur in coenum; nec umquam intuentur coelum, sed prono semper ad terram capite ventri deserviunt. Et idcirco Dominus (Matth. VIII) legionem daemonum in gregem permisit ire porcorum; id est in eorum gregem qui tantum ventris sunt animalia, qui numquam coelestia intuentur, sed immunditiis semper dediti, et coeno sunt obliti vitiorum. Salubriter ergo 328 Deus vel abstinentiam gulae, vel continentiam immundarum actionum imperavit; Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII). Salutaria quippe mandata divina sunt; nam qui fecerit ea homo, vivet in illis (Deut. IV, 1). Sed finge, nihil noxietatis inesse suillis carnibus, nec ullum fomentum illecebris augere corporeis; quin etiam esse hodie omnia munda mundis, sanctificata per verbum Dei, et orationem (Tit. I, 15; I Tim. IV, 5): praecipientis tamen Dei erat potestas, et auctoritas cogitanda, qui istud jusserat tunc temporis observari. Nemo enim imperantem Dominum, aut sine poena sui sacrilegii discutit, aut impune contemnit. Nam neque in illa arbore inesse malum potuit quam inter caeteras arbores Paradisi bonus Creator plantaverat; cujus fructus ita erat speciosus, ac dulcis, ut concupiscentiam praestaret oculis, gulae conciliaret illecebram. Scriptum est enim: Et vidit mulier fructum ligni, quia gratus est ad aspectum, et dulcis ad escam: et accepit, et manducavit, et dedit viro suo (Gen. III). Sed si forte dixeris, non omne quod gratum videtur, et dulce, bonum quoque esse, quia sint aliqua etiam mala, quae grata videantur, et dulcia; cedo, acquiesco, consentio. Mel enim distillat, ut ait Scriptura, a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces suas; novissimum autem amarius felle invenies, et acutius gladio utraque parte acuto (Prov. V). Et certe malum nihil est vel in specie, vel in sexu mulieris; sed est utique malum in voluntate peccantis, et per intemperantiam concupiscentiae transgredientis a legitimo jure conjugii. Nam et vini natura cum bona sit, recte tamen damnatur ebrietas. Audi modo generalem de creatis omnibus, divinae Scripturae sententiam: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I). Tamen quia veritatis ratio postulabat, ut servilis humana conditio legem Dei dominantis acciperet; proprii arbitrii libertati permissa, 329 unam Deus elegit arborem de omnibus lignis paradisi, non utique malam, sed in qua esse scientia boni et mali videretur; in qua servorum suorum obedientiam pertentaret, ut libertas arbitrii vel immortalitatis praemium possideret obediens, vel contemnens exciperet mortis interminatae sententiam. Manducavit homo, quia voluit: mandatum non custodivit, quia noluit: morte mulctatur, quia mandatum servare potuit et non studuit. Arbor quidem bona, et fructus quidem bonus; sed praevaricatio mandati mala, et contemptus Dei malus: atque ita malum non in fetu arboris est, sed in voluntate hominis transgressoris. Igitur si unius arbusculae fructus, contra Dei mandatum temere a protoplastis degustatus, mortem generi acquisivit humano, potuit et Machabaeis tunc sub Lege positis interitum parare, mandati divini transgressio; quibus nunc honorem, et gloriam, praecepti ejus custodia comparavit, fidem Dei in ipso viriliter, constanterque servantibus. Nam fidem Dei servat qui mandati ejus jura non violat; quoniam non idcirco illi manducare illicita noluerunt, quod horrorem paterentur in specie, sed contumeliam facere prohibenti Deo, justissime formidarunt. Qui in modico fidelis est, ait Dominus, et in magno fidelis est (Luc. XVI). In magno fuerunt isti fideles, cum idolothyta inter supplicia respuerunt: in parvo fuerunt fideles, cum solum ut carnes prohibitas non comederent, suas potius devorandas suppliciis tradiderunt. Insignior fides est quae nec in modicis violatur. Formam tolerantiae praebuerunt isti beatissimi fratres futuris post passionem Christi martyribus, ut intelligant, quanta animi magnitudine, et constantia pro Redemptoris nomine dimicare debeant, pro cujus mandato tam pertinaciter ipsi certassent. Nemini 330 absurdum videatur quod eos paulo ante Aniciis comparavi. Anicii quippe ex Graeco sermone a nobis nuncupantur invicti. Exercuit enim varia suppliciorum genera in eorum corporibus crudelissimi tyranni feritas: et cum non valuisset constantiam fidei in sex fratribus atrocitate supplicii superare callidus persecutor, in septimo, quia esset junior, ad blandimentorum sese tormenta convertit; divitiarum praemiis, et honorum promissionibus puerum torquens, quem tamen detorquere non potuit. Erat enim fratrum suorum frater; et filius matris illius quae dum singulos filios pro Dei nomine puniri laeta et aspicit, et hortatur, tot martyria pertulit, quot pignora consecravit: septies in propriis passa visceribus, octava et ipsa accessit numero, ad octavum Christi resurrectionis diem cum charis pignoribus occursura. Unde non immerito praesumitur ista mater beatissima, Ecclesiae sanctae imaginem praemonstrasse, quae spirituales Deo filios parere consuevit, nihil de carne et sanguine cogitantes. Jam vero si quis a me superioris disputationis reliquias exigat, inquirens cur illi cibi qui fuerant causa continentiae in Lege prohibiti, non etiam nunc ejusdem rei gratia arceantur, breviter, ut sentio, respondebo. Sic ablatas fuisse de medio, legalium praeceptorum multiplices observationes reor, ut generalia praecepta in statu pristino perdurarent. Diximus, pudicitiae servandae causa, Judaico populo abstinentiam vel porcinae carnis, vel similium quadrupedum, nec non et quorumdam volatilium, atque piscium fuisse indictam: adhaerentibus licet typis rationabilium figurarum, quas doctor spiritualis propriis quibusque locis singillatim debet exponere: sed quoniam terrenorum mentes, perplexitate multiplicium mandatorum onerari potius, quam instrui videbantur, indefessa et in hac parte erga humanum genus divina providentia, per Prophetam promittitur Isaiam: Quoniam verbum abbreviatum faciet, inquit, Dominus super terram (Is. X, 23). Et idcirco beatus Jacobus cum caeteris Apostolis decretum tale constituit in Ecclesiis observandum: Ut abstineatis vos, inquit, ab immolatis, et a fornicatione, et a sanguine (Act. XV), id est a suffocatis. Praetermiserunt homicidium, 331 adulterium, veneficia; quoniam nec nominari ea in Ecclesiis oporteret quae legibus etiam Gentilium punirentur: praetermiserunt quoque illas omnes minutias observationum legalium, et sola haec quae praediximus, custodienda sanxerunt, ne vel sacrificatis diabolo cibis profanemur immundis, vel ne emortuo per viscera suffocatorum animalium sanguine polluamur, vel ne immunditiis fornicationum corpora nostra, quae templa Dei sunt, violemus. Sic ergo permiserunt omnia manducari, ut fornicationem praeciperent fugiendam. Nostri jam debet esse moderaminis tantum laxare habenas licentiae, ne praecipites feramur in luxum, sed ut pudicitia tuta esse possit, quam beatus Paulus sine circumcisione gulae sciens custodiri non posse, sic ait: Omnia quidem munda sunt: et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sed malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20); id est qui offensionem patitur cum manducat. Et subjecit statim salutare consilium: Bonum est, inquit, non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur (Rom. XIV, 21). Quis ille conjunctior frater, quam homo noster exterior? cui ne nostra licentia vel offendiculum, vel infirmitatem, vel scandalum pariat, utendum est ciborum licentia, non abutendum; ut sciamus, nos non edendi causa esse natos, sed bene vivendi. Quapropter imperio animae carnis conditio obsecundet, ne effrenata licentia, ut ait Salomon (Proverb. XXX), servus regnet, et stultus saturetur, et ancilla ejiciat dominam suam, cum Lex praecipiat: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI). Ejiciamus ergo ancillam concupiscentiam, et filium ejus peccatum, ut efficiamur haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, qui lignum 332 crucis suae propriis portando humeris (Joan. XIX, 17) imaginem Passionis, quam sub umbra Legis in sancto Isaac praemonstraverat (Gen. II, 6), in veritate hominis suscepti complevit, pretioso sanguine suo vitam nostram redimens ab aeternae mortis exitio. Ipse est enim nostra redemptio, cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, per omnia saecula. Amen.

SERMO XVI. DE DIVERSIS CAPITULIS SEXTUS. In eo quod S. Episcopum prima die ordinationis ipsius quorumdam civium notarii exceperunt.

Imperitiae meae conscius, et aetatis ipsius immaturae ad sacerdotii dignitatem pudore deterritus, merito silendi licentiam a summis sacerdotibus postulabam. Metuo enim primum, ne virtus verborum coelestium exiguitatis meae sermone tenuetur: deinde erubesco, quod tantae exspectationi optatum doctrinae fructum praestare non valeo. Unde imparem me vestro desiderio per omnia sentiens, onus istud totis viribus conatus sum declinare. Sed beatus Pater Ambrosius, caeterique 333 venerandi antistites, sacramento, quo temere vos ipsos obligastis, astricti, tales ad me epistolas cum vestra legatione miserunt, ut sine damno animae meae ultra jam resistere non valerem, cui ab Orientalibus quoque episcopis, nisi meum ad vos reditum pollicerer, salutaris communio negaretur. Tali igitur conclusus articulo, et auctoritate Sanctorum praesentium subjugatus, suscepi hoc summi sacerdotii munus, nec merito dignus, nec aetate aptabilis, nec doctrina maturus. Intuemini ergo, quid patiar, qui cum loqui nesciam, tacere non possum. Cogor enim seniorum praecepto obsequi ultra vires meas, nec potestatem silendi habens, nec facundiam proloquendi. Sed spiritualium Patrum salutaria esse praecepta, divinae Legis auctoritate perspiciens, audeo in verba prorumpere, ac tenuem vestris auribus inferre sermonem; quem idcirco forsitan patienter accipitis, quoniam populo Christi utile videatur, obedientiam, quae et sacrificio divino praeponitur, et mandatis Dei omnibus antefertur, exemplo discere praedicantis (I Reg. XV). Nam cum populus Hebraeorum post Aegyptia illa portenta, ad unius Dei notitiam vocaretur, primam didicit obedientiam, tamquam ducem servandorum coelestium mandatorum. Sic enim Scriptura testatur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI). Et iterum: Audi, Israel, praecepta vitae (Deut. IV). Hoc quod dicitur, Audi, non audientiam, ut opinor, simplicem sonat, sed observandae Legis obedientiam praedicat, testante rursum Domino, ac dicente: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Is. I). Quod si secundum beati Pauli apostoli sententiam, non auditores, sed factores Legis justificabuntur apud Deum (Rom. II); non jam videbitur perfunctoria ista auditio, quae bonorum terrae praemiis honoratur, et non cujuslibet terrae, sed illius olim promissae, illius fluentis lac et mel. Promissionis enim terra Christi caro est, ex massa humani generis de terra formati suscepta, ac dulcibus divinae gratiae succis exuberans; cujus purissimo doctrinae lacte alimur et nutrimur; cujus 334 coelestium charismatum suavitate reficimur; cujus ubertate credentium corda pinguescunt; cujus bonis obedientium mentes, animaeque fidelium, et in hoc, et in futuro saeculo saginantur. Quonam ergo haec spectat tractatio? Nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare praeceptis, atque aperire os meum sub tantorum praesentia sacerdotum; et maxime post illam venerandae memoriae patris mei Philastrii eruditissimam vocem, quae per gratiam Spiritus sancti large effluens, hanc Ecclesiam in fide Trinitatis adorandae fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit. Haec ad excusationem illius, quae in me reprehendi potuisset, audaciae, breviter dixisse sufficiat. Nunc vero sanctarum lectionum puteus altus est (Joan. IV, 11), et ego hauritorium verbi non habens, aquam vivam sitientibus vobis interim ministrare non possum. Obsecro communem patrem Ambrosium, ut post exiguum rorem sermonis mei, ipse irriget corda vestra divinarum mysteriis litterarum. Loquetur enim Spiritu sancto, quo plenus est, et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, et tamquam Petri apostoli successor, ipse erit os universorum circumstantium sacerdotum. Nam cum Dominus Jesus interrogaret apostolos: Vos autem quem me 335 esse dicitis (Matth. XVI)? solus Petrus omnium credentium ore respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Quid statim muneris accepit ista confessio? beatitudinem scilicet, regnique coelestis gloriosissimam potestatem. Solus ergo cum loquitur Petrus, nequaquam reliquorum credentium fides excluditur. Sed congruus ordo servatur, dum principi Apostolorum primus loquendi locus jure defertur; ne tumultus quidam magis quam responsio videretur, si tunc universi certatim ac pariter respondissent. Dicat forte aliquis, sicut illos tres in camino fideles pueros (Dan. III), ita in hoc examine omnes Apostolos consona voce debuisse eadem profiteri. Sed considerandum quia Judas ille Iscariotes quod corde non crediderat, ore confiteri non poterat: et neque beatitudinem merebatur incredulus, neque ante diri facinoris perpetrationem, justi Judicis poterat sententia praedamnari. Postea vero pro commisso scelere jam damnato Juda, omnes Apostoli Christo surgente, in Petro claves accipiunt; quinimmo cum Petro coelestis regni claves ab ipso Domino accipiunt, quando ait illis: Accipite Spiritum sanctum: quorum peccata dimiseritis, dimissa erunt (Joan. XX, 22). Et iterum: Euntes, inquit, docete omnes gentes, et baptizate eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Janua quippe regni coelorum nonnisi hac Sacramentorum spiritualium clave reseratur. Precentur modo hi omnes apostolici sacerdotes misericordiam Dei Patris, qui suscitavit de terra inopem, et de stercore erexit pauperem, ut faceret eum sedere cum principibus populi sui (Ps. CXII); ut etiam sancti Spiritus virtutem ad Ecclesiae suae gubernaculum tenendum mihi minimo omnium largiri dignetur, per unigenitum Filium suum Redemptorem nostrum, cum quo vivit et regnat semper Deus, in unitate Spiritus sancti, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

SERMO XVII. DE DIVERSIS CAPITULIS SEPTIMUS. Die dedicationis basilicae Concilii Sanctorum.

336 Divinis muneribus, et coelestibus beneficiis condignas referre gratias pusillitas nostra non praevalet, fratres charissimi. Nam ut venerandas Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit: deinde ut hanc honori eorum fundare basilicam valeremus, ipse largitus est: et hodie ut adepti summorum sacerdotum praesentiam, dedicationem celebrare mereamur, ipse concessit. Convenerunt enim sancti antistites, et apostolici viri, ad persolvendum beatissimis patribus, et praeceptoribus suis debitae devotionis obsequium, ut ubertate plenissima benedictionum spiritualium ditaremur; licet importunitas barbarorum maximam partem celebritatis diei hodierno subtraxerit, ne caeteri sancti antistites, quos interfuturos credidimus, advenirent. Jam qui sunt isti quorum beatis reliquiis illustramur, hinc incipiam numerare. Primo in loco Joannes Baptista est, ultimus quidem, sed maximus Prophetarum: novissimus 337 tempore, quia omnis Lex, et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13); sed merito prior, et dignitate praestantior, quia ita de illo Christus loquitur ad Judaeos: Quid existis in deserto videre? Prophetam? dico vobis et plusquam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Ibid., 8). Uno testimonio Salvatoris beatissimus Joannes Baptista et angelus, et apostolus, et propheta praecipuus declaratur. Vere enim Dei est angelus, qui praecursor, et nuntius Christi est: vere apostolus est, qui missus a Deo est, destinatus enim nuncupatur apostolus. Fuit, inquit, homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6). Idcirco autem sanctus ipse propheta dicitur, et plusquam propheta, quia Christum et sua, et omnium prophetarum voce praedictum, digito meruit demonstrare; dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29). Post hunc habemus Andream beatissimum, primum Joannis ipsius discipulum, deinde Salvatoris; quem priorem Christus apostolum scribitur elegisse. Erat, inquit, Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, Ecce Agnus Dei, et secuti erant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dixit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Jesum (Ibid., 40). Tertius beatus Thomas, qui post resurrectionem Christi solus desideravit, solusque obtinuit, ut membra Christi curiosis quidem, sed utique dignis manibus contrectaret. Ardentis siquidem desiderii fuit illud, non incredulitatis, quod condiscipulis suis, qui ipso absente Dominum viderant, ait: Nisi videro, et contrectavero, non credam (Joan. XX, 25). Erat enim valde anxius, ne non et oculis frueretur eo quod corde credebat; ne privaretur aspectu illius lucis qua se caeteri apostoli illuminatos gloriabantur. Satiavit esurientem Dominus, cujus manet illa promissio: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Apparuit secundo Apostolis (Joan. XX, 26), ut Thomae desiderium adimpleret: profuit cupiditas ejus et caeteris; nec ipse minus aliquid habet, quia posterior Christum videt. Nam detrimenta prioris aspectus visu pariter, et attactu compensat; qui utique, si juxta opinionem quorumdam infidelis fuisset, Christus illi post 338 resurrectionem suam apparere non fuerat dignatus. Scriptum est enim: Quoniam invenitur ab his qui non tentant eum: apparet vero his qui fidem habent in ipsum (Sap. I, 2). Quod autem dixit illi Salvator: Noli esse incredulus, sed credens (Joan. XX, 27); et: quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Ibid., 29); informare in eo voluit omnes postea credituros, ut populus noster, similis Thomae qui absens erat quando apparuit Christus apostolis, relationi eorum indubitatam fidem commodet; nec exigat in carne conspicere quem testimonio apostolorum, post passionem crucis resurrexisse, et visum fuisse didicerit. Neque enim postquam regressus est ad coelos, solis in hoc mundo virtutibus praesens, debet quotidie pro cujuscumque voluntate, singulis, universisque credentibus, in corpore apparere. Sufficiat nobis, quoniam sancti Thomae curiositas, ambiguitatis futurae scrupulo satisfecit. Quod enim absens fuit, quod avidius et videre, et attrectare Dominum perquisivit, totum nostrae procurabatur saluti; ut evidentius nosceremus resurrectionis Dominicae veritatem, quam beatus Thomas ob necessariam curiositatem providenter reprehensus affirmat, dicens ei: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28). Quartus Lucas est evangelista, qui beatos Apostolos pari merito subsecutus, et Evangelii librum, et Actus Apostolorum, miranda examinatione conscripsit. Horum quatuor beatas habemus in praesenti reliquias, qui regnum Dei, et justitiam praedicantes, ab incredulis, et iniquis occisi, Deo semper vivere operationum suarum virtutibus 339 demonstrantur. Joannes in Sebastena urbe provinciae Palaestinae, Thomas apud Indos, Andreas et Lucas apud Patras Achaiae civitatem, consummati referuntur. Post istos habemus Gervasium, Protasium, atque Nazarium, beatissimos martyres, qui se ante paucos annos apud urbem Mediolanensem sancto sacerdoti Ambrosio revelare dignati sunt, quorum sanguinem tenemus gypso collectum, nihil amplius requirentes; tenemus enim sanguinem, qui testis est passionis. Recepimus etiam sanctos cineres Sisinnii, Martyrii, et Alexandri, quos nuper in Anaunia venerandae religionis cultui attentius inhaerentes gens 340 interfecit sacrilega, flammisque adhibitis concremavit, ut holocaustum Deo ipsi fierent, qui Christianos suos victimas daemoniis ministrare, increpatione justissima vetuissent. Jam quid post istos decem, de Quadraginta Martyribus dignum loquar, qui se itineri meo, cum per urbes Cappadociae Jerusalem pergerem, fideles comites praebere dignati sunt? In ipsa enim maxima Cappadociae civitate, quae appellatur Caesarea, ubi habent iidem beatissimi insigne Martyrium, reperimus quasdam Dei famulas, monasterii sanctarum virginum dignissimas matres, prorsus Mariae, et Marthae consimiles, quas merito diligat Jesus; natura, fide, et studio, et castitatis integritate germanas. Quibus ab avunculo suo summo sacerdote, ac beato confessore Basilio, olim traditae fuerant horum martyrum venerandae reliquiae, quas desiderio nostro incunctanter, ac fideliter tribuerunt; idoneos veneratores tanti nos esse muneris approbantes, simulque suh testificatione Domini confitentes, se semper orasse Deum nostrum, ut haec tam pretiosa possessio in tales transfunderetur haeredes qui eam consimili fide, diligentiaque percolerent; qui studii, ac venerationis ipsarum et successores, et augmentatores existerent; quoniam essent ipsae in annis senilibus constitutae, et transmigrationem 341 de hoc mundo suam quotidie exspectarent. Exaudita est ecce fidelis oratio. Venerabiles ipsas Martyrum quadraginta reliquias populis credentibus hodie proponimus percolendas, licet eis ex illo jam tempore celebritas debita numquam defuisse nostri cognoscatur officii, praeclaris eorum beneficiis salutariter mancipata. Sed jam quo ordine ad martyrii gloriam pervenerint ipsi beatissimi, breviter enarrabo; quamvis ad prosequendas eorum laudes imparem me esse confitear. Plane habent idoneum suis meritis, dignissimumque praeconem, beatae recordationis virum, confessorem Basilium, Ecclesiae Caesariensis antistitem, cujus eloquentia singularis, et sermo Apostolico sale conditus, paupertatem mei retundit ingenii. Quid enim a me inferri novum potest quod non ille in eorum laudibus ubertate eloquii sui opulenter effuderit, copiose ornaverit, signanter expresserit? Ingentis quippe difficultatis est, easdem virtutes diversis sermonibus praedicare. Aggrediar tamen instituendae dilectionis vestrae causa, vel historiam replicare gestorum. Milites erant isti in partibus minoris Armeniae constituti, florentes aetatibus, corporum proceritate sublimes, experientia belligerandi laudabiles, stipendiis militaribus virtutum suarum merito honorati, et, quod haec omnia supergreditur, Christiani; atque ad omnem probitatem morum, bono venerandae religionis ornati, et spiritualibus armis doctrinae coelestis instructi. Statim denique ubi tuba persecutionis increpuit, fortissimos Christi milites amor fidei praecinxit ad bellum. Nam cum feralia edicta sacrilegi regis proponi a judicante coepissent, quibus praecipiebatur ne quisquam vel privatus, vel miles, Christianum proferre nomen auderet, sed ut omnis populus sacrificare daemoniis cogeretur; sponte prorumpunt in medium, Christianos se esse clarissima voce testantur, seque ab hoc salutari cultu nullis terroribus divelli posse pronuntiant. Intuitus constantiam juvenum terribilis persecutor, seposita auctoritate, blandis eos hortatur alloquiis, ne vellent hac pertinacia uti, ne erga imperatorem suum contumeliosi 342 existerent, ne ejus praecepta contemnerent, ne alias devotissimi, in hoc facto offensam regis maximam provocarent, a quo magis beneficia, et honores pro hac specialiter obedientia sperare deberent. Indecorum certe bellatoribus viris esse, ut inter ignavos, et noxios, morte turpissima deperirent. Cogitandum illis esse juventutis suae florem, et jucunditatem lucis hujus ac vitae, quam sine respectu ullius rationis imprudentes amittere suaderentur. Talibus auditis Christiani viri, meritoque mirabiles, venenatas perniciosi hortatoris blanditias non solum constantibus animis respuerunt, verum etiam responsione acerrima refutarunt. Quid tu, aiunt, omnium nequissime, contra Deum rebellare ausus, famulos ejus verbis fallacibus supplantare conaris? Quid nos a cultu Dei veri, et vivi, ad mortua daemonum simulacra inclinare contendis? Quid honorum terrestrium caducis promissionibus, et inanium rerum praestigiis, animos nostros e vigore fidei coelestis depravare pertentas? Exsecramur munera, quae detrimentum salutis important; repudiamus honores, qui auferunt illam gloriam sempiternam; reprobamus amicitias regis, quae nos a charitate Dei separare desiderant; respuimus et hanc temporalem nostri corporis vitam, quae cum periculo fidei servata animae acquirit interitum; postremo nec suppliciis praesentibus deterremur. Tradimus carnem poenis, quascumque irrogare volueris, ne abnegantes Christum Deum, ad tormenta perpetua demergamur, quae diabolo, et vobis ministris ejus sunt ab initio praeparata. Tunc ille judex iniquitatis, hujusmodi dictis accensus, furorem suum, quem paulo ante subtilius explere voluerat, excogitata supplicii novitate geminavit. Perspiciens enim regionis naturam nimiis rigentem frigoribus, tempus etiam, quo maxima hiemis asperitas Aquilone flante violentius incumbebat; montes nivibus, pruinis arva tegebantur; liquores agnoscere suam naturam solis ignibus cogebantur; stupebant ingenti glacie torrentium fluminum cursus; stagnum quoque urbi in qua ista gerebantur, subjacens, 343 longe lateque diffusum, validissimo gelu durante, iter solidum plaustris gementibus commodabat. Hac ergo vi loci, vel temporis immanitate perspecta, sacrilegii Gentilis exactor, istud supplicii genus sanctis adhiberi imperat, ut nudatis corporibus religati in aperti aeris pruinosa duritie pernoctarent, balneis longe sub conspectu eorum fumantibus; ubi velox remedium victis callidus persecutor, animas eorum magis interficere gestiens, promittebat. Sed beatissimi martyres, Spiritu sancto ferventes, vestibus suis procul abjectis, festini ad stadium properant, coronam tanto certamini propositam coelitus intuentes. Deinde hortatibus mutuis patientiae, vires accendunt, gloriam regni coelestis poenis praesentibus praeferunt, et hoc inter caetera replicantes: quod qui pro salute regis terreni hostiles gladios formidare contempsimus, cur non pro fide Dei, ac Domini nostri Jesu Christi regis aeterni, omnes irrogatos nostro corpori cruciatus, aequo animo patiamur, ocius ad aeternae lucis beatitudinem, vitamque perpetuam, gloriosae mortis compendio transituri? Inter pruinas ardebat Fides, et coelestes animi desiderio Christi fervebant. Urebat acritudo nimii frigoris lucentes rigentium corporum cutes: at occupatae erga Dei amorem religiosae mentes amoenitatem paradisi cogitabant. Terebrabantur penetralia viscerum gelu, ita ut medullas ossium gravissimis cruciatibus internus quidam glacialis tortor urgeret: et animorum virtus immobilis, cursus sui metas aspiciens, de proxima consummatione gaudebat, fideli tolerantia promissum Dei munus exspectans. Sed unus ex eorum numero, brevissimi adhuc, et jam supremi doloris impatiens, rogare miser coepit ut ad balneas duceretur. Miles interea, cui sollicitudo injuncta fuerat ut illud mortis lavacrum victis quibusque reseraret, dum curiosis oculis de loco sublimi agonem virorum spectat insignium, rei exitum captans, videt ducem coelestis militiae descendentem cum multitudine angelorum, et fortissimis bellatoribus claras vestes, atque opima singillatim 344 praemia erogantem, quae solus ille miserabilis cujus fidem diabolus fregerat, non accepit. Ducitur infelix ad balneas; ibique confestim caloris afflatu, quo se animandum crediderat, exanimatus, et vitam perdidit, et coronam. Luctuosum facinus gratulatio inopinata subsequitur. Repente ejus locum supradictae visionis admirator invadit; nudat membra optato supplicio; se esse Christianum clamore ingenti congeminat, quem spectaculi illius admirabilis virtus, subito ex Gentili verum fecerat Christianum. Tenetur continuo professionis suae reus; ligatur volens, et secantibus vinculis crudeliter innodatur; perseverat adstrictus, gloriatur in poena, spe divinae remunerationis effertur. Crescit inter supplicia fides Christi: augetur inter tormenta dilectio. Nam sensu apostolico testabatur: Me nulla suppliciorum vis, nulla immanitas tormentorum poterit separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 9). In mediis cruciatibus novus martyr, instruente Spiritu sancto, eruditur et proficit; moritur et triumphat. Trinitas adoranda testem suum inter poenas fideliter permanentem, martyrio ipso ad vicem baptismi, gloriosius et abluit, et emundat, et ad coelorum regna perducit. Commoritur denique quadragesimus iste sanctus cum sanctis, ut sacer numerus, quem Salvator jejuniis honoraverat, compleretur; sicut ipsi beati martyres orasse memorantur. Post haec jussit carnifices, defunctorum corpora longius transportata ignibus concremare. Relinquebant unum, qui adhuc vivere putabatur, si forte mutaret in pejus ipsa solitudine voluntatem. Ibi ejus venerabilis mater, quae talem filium bono sapientiae coelestis lacte nutriverat, cucurrit ad cadaver spirantis filii, et propriis eum manibus vehiculo quo corpora aliorum congesta ad pyram trahebantur, imposuit. Vade, inquit, nate, istam bonam viam, salvus cum coaetaneis tuis, et gloriosus ad Dominum. O admirabilis, et vere digna mater martyris! quinimo et ipsa jam martyr; quae propriis visceribus non pepercit, dum sua membra pro Christi nomine puniri laetatur in filio. Jam vero nec illud in postrema parte reticemus, quod cum cineres exustorum corporum, mandato persecutoris, in fluvium jacerentur, non defuerunt religiosae manus, quae partem cineris 345 vel furto eriperent, vel pretio compararent. Hinc et Ecclesia Caesariensis exsultat, et nostra fraternitas non immerito gloriatur, reservatum sibi providentia Dei salutare munus intelligens. Portionem reliquiarum sumpsimus, et nihil nos minus possidere confidimus, dum totos quadraginta in suis favillis honorantes amplectimur: sicut illa in Evangelio (Matth. IX, Luc. VIII) fidelis mulier quae per fimbriam Christi salvata est, oram tenuit vestimenti, et virtutem divinitatis exegit: attactu fimbriae medelam credenti fides traxit, et salutem quam praesumpserat, acquisivit. Itaque pars ipsa quam meruimus, plenitudo est; dividi enim quadraginta isti martyres ab invicem nullo modo possunt, quorum sunt inseparabiles et indiscretae reliquiae. Nam sicut animas eorum igneus ille Spiritus Dei, salutaris fidei unitate conjunxit ( Erat enim (Act. IV, 32) omnium credentium cor unum, et anima una ), ita etiam membra eorum concremans ignis in unum favillae corpus redegit. Habemus ergo et hos quadraginta, et praedictos decem sanctos, ex diversis terrarum partibus congregatos; unde hanc ipsam basilicam eorum meritis dedicatam, CONCILIUM SANCTORUM nuncupari oportere decernimus. Dignum est enim, ut ad tantorum Martyrum venerandas reliquias processuri, ad CONCILIUM SANCTORUM nos procedere fateamur. Tot igitur justorum patrocinio adjuvandi, tota fide, omnique desiderio, supplices secundum eorum vestigia curramus; ut ipsis intercedentibus, universa quae poscimus, adipisci mereamur, magnificantes Christum Dominum tanti muneris largitorem; cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

SERMO XVIII. DE DIVERSIS CAPITULIS OCTAVUS. Seu responsio S. Episcopi ad Serminium de villico iniquitatis.

Servo Christi SERMINIO GAUDENTIUS episcopus.

346 Sapientem virum semper convenit dicta sapientiae cogitare, hisque intelligendis omne acumen ingenii, omnem vigorem mentis intendere. Et idcirco tu, qui et mundanae sapientiae litteris eruditus es, et veram Dei sapientiam per sacras litteras didicisti, operam navare non desinis ad perquirendos interiores sensus verborum Christi, quem Dei esse virtutem, Deique sapientiam, docente Apostolo (I Cor. I, 24), non ignoras. Nam inter caetera divinae Legis eloquia, quorum dissertionem frequenter exigis, hoc etiam specialiter postulasti; ut parabolam de Villico iniquitatis valde difficilem, cujus nemo nostrum tibi idoneus videretur interpres, ego scriptis propriis explanarem. Explanationem vero ipsam litteris tradi ideo forsitan vis, ut chirographum teneas responsionis meae de capitulo, ut ipse fateris, obscurissimo. Sed non formidabo vel eloqui interrogatus, vel etiam scribere pro pusillitate sensus mei, salva fidei ratione, quid sentiam. Ac primum, charissime, ipsius lectionis verba ponenda sunt, et ita demum ratio est aperienda dictorum. Refert in Evangelii sui libro beatus Lucas: Dicebat, inquit Dominus Jesus ad 347 discipulos suos parabolam: Homoquidam erat dives, qui habebat villicum: et hic delatus est quasi dissiparet facultates ejus. Et vocato eo ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia Dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero de villicatione, recipiant me in domos suas. Et convocans unumquemque debitorem Domini sui, dicebat primo: Quantum debes Domino meo? At ille dixit: Centum batos olei. Et ait illi: Accipe litteras tuas: et sedens cito scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? At ille ait: Centum coros tritici. Et ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecit: quoniam filii hujus saeculi prudentiores quam filii lucis in generatione sua sunt. Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in multo fidelis est: et qui in minimo iniquus est, et in multo iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo potest servus duobus dominis servire: aut enim unum oderit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae (Luc. XVI).

Perfecti doctoris est, ad erudiendos discipulos, similitudines earum rerum proponere quae in conversatione humani generis frequentantur, ut auditor idoneus, ad operandi studium comparationis magisterio informetur; nec dubitet hoc opus aggredi quod possibile ac necessarium esse, parabolae imago monstraverit. Et idcirco Dominus Jesus, salutarium mandatorum verus magister, discipulos suos, vel tunc apostolos, vel 348 nunc universos credentes, incitare volens ad eleemosynas fideliter exercendas, similitudinem proposuit Villici, ut exemplo hujus personae nihil esse nostrum in saeculo isto signaret, sed nobis creditam esse dispensationem facultatum Domini nostri, vel ad utendum ex eis sufficienter cum gratiarum actione, vel ad distribuendum conservis, prout cuique opus est; nec licere nobis passim facultatibus abuti commissis, aut in expensas usurpare superfluas, cum sit erogationis ratio Domino venienti reddenda. Denique post finem parabolae sic adjecit: Et ego dico vobis: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9); id est amicos vobis pauperes facite de terrenis facultatibus quas iniquitas humanae avaritiae sibi vindicat, ne hominibus Dei ex ejus rebus quidquam impertiat. Mammona enim sermone Syro pecuniae, sive divitiae, nuncupantur. Facite ergo vobis, inquit, amicos pauperes de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, eadem substantia in pauperum necessitates erogata, atque consumpta, recipiant vos in aeterna tabernacula; iidem videlicet pauperes amici conciliandae salutis, in quibus Christus remunerator aeternus se hujus humanitatis fatebitur officia percepisse. Recipient ergo nos non ipsi omnino pauperes per semetipsos, sed per eum qui in illis obedientiae, ac fidei nostrae fructu reficitur, suscepturus ministros pietatis hujus in aeterna tabernacula regni coelestis. Dicit enim: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: peregrinus eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 34). Quibus verecunde, ac reverenter excusantibus: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus, et ministravimus tibi (Ibid., 37)? respondebit dicens: Amen dico vobis, cum fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Ibid., 40). Nulli itaque absurdum videatur quod illi nos dicantur suscipere quorum causa suscipimur; cum et ipse susceptor noster Dominus Jesus, qui necessitatibus humanis non subjacet, se in illis esurisse, et sitisse, et peregrinum, et nudum, et infirmum, et carceratum fuisse, perhibeat. Facite ergo vobis, ait, amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, 349 recipiant vos in aeterna tabernacula. Et post pauca: Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Enimvero, dilectissime, quis ei qui terrenas facultates, iniquitatis plerumque materiam suggerentes, dispensare fideliter nesciat, committendas putet esse veras coelestium rerum divitias, quibus fidelis distributor, ac justus, rite, meritoque perfruitur? Nam gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3). Statim denique sermo ille Dominicus ita conjungitur: Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 11)? Profecto enim quidquid in hoc saeculo est, alienum nobis est; qui retributionem futuram sperantes, velut hospites et peregrini in hoc mundo conversari jubemur, ut unusquisque nostrum securus Domino audeat confiteri: Advena ego sum, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Propria vero credentibus, et aeterna possessio est illa coelestis, ubi esse cor, et thesaurum nostrum novimus (Matth. VI): ubi jam toto affectu mentis, per fidem nos habitare praesumimus; quoniam juxta beati Pauli doctrinam, conversatio nostra in coelis est (Philip. III, 20). Nostrum est igitur coelorum regnum, si pollicenti Domino, in humilitate cordis, et spiritus mansuetudine serviamus. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Quod utique regnum non potest adipisci omnis qui in alieno hujus saeculi patrimonio temporarie sibi credito, idoneus, ac fidelis dispensator non fuerit; unde alio in loco dicebat Dominus: Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum Dei (Matth. XIX, 23)! Et in fine lectionis hujus ait: Non potestis Deo, et mammonae servire (Luc. XVI, 13). Dei enim Christi servos, atque discipulos, imperare oportet pecuniae, non servire; ne, dum cupiditati ejus obedimus, a charitate servitutis ejus, dominante pecunia, separemur. Dispergendae sunt ergo pecuniae indigentibus, secundum praeceptum Creatoris omnium Dei; quoniam neque nostrae sunt, neque illas sine 350 iniquitate, ac sui pernicie, avarus quisquam detinet. Nam juxta sententiam Salvatoris aditum regni coelorum suis retentoribus intercludunt, et facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei (Matth. XIX, 24): illum nempe divitem, qui sit ob horrorem turpis avaritiae camelo infirmior. Gravis pecuniarum sarcina est, quae tenacium sui mentes avaritiae pondere ad terram deprimit, nec emergere ad superna, coelumque suspicere, ubi vita nostra est, omnino permittit; cum doceat beatus Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1 seqq.). Quoniam vero arcta et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), oneratos divitiarum terrestrium fascibus ingredi per illam non capit. Expeditos quaerit ac tenues, omnique continentia castigatos; et (ut ita dixerim) filo gracili similes, qui etiam per foramen illius mysticae acus facile transeant, spiritales effecti. Haec est ratio, et utilitas parabolae hujus, cui primum, juxta quod jubetur, parendum est: et ita intellectus secretior, si reperiri valeat, inquirendus est; quia non in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Et non auditores tantum, sed factores Legis justificabuntur apud Deum (Rom. II, 13); nec potest aliquis liquido comprehendere interiorem scientiam divini eloquii, Apostolo protestante: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam imperscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Et alio in loco, cum de Adam et Eva, sacramentum divini sermonis nimium grande sentiret, et loqui illud digne non posset, ait: Mysterium hoc grande est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Vis autem nosse, quod ad aeternam vitam non per notitiam secretorum, sed per operum bonorum efficientiam, pervenitur? Dominus in Evangelio interroganti cuidam diviti sic respondit: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17). Quae cum ille se omnia custodisse 351 jactaret, extorqueri tamen ab eo ad praesens unum mandatum non potuit, ut misericors esset in pauperes, et thesaurum suum transferret ad coelum; nam statim audito hoc sermone abscessit tristis. Nec immerito tristis; quia gaudium coelestis thesauri, malo avaritiae possessus possidere non poterat. Profecto radix omnium malorum est amor pecuniae, ut ingemiscit Apostolus: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Nam perniciosum fidei errorem patitur, et inserit se doloribus multis, qui amore terrestrium, sicut adolescens iste, discedit a Christo; dum mandatum ejus subterfugit; dum a conspectu Domini, tristis, ac lugens, ad poenas avaris et contemptoribus praeparatas, spontanea caecitate deducitur. In sinistra enim parte, infructuositatis merito constitutis dicetur: Discedite a me in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus: quia cum non fecistis misericordiam indigentibus, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 41). Venio nunc ad illud quod tantopere a me exegisti, et quid super eo sentiam, qua potero brevitate narrabo; nulli praejudicaturus, qualiter interpretari voluerit, modo ut explanatio ejus traditionem fidei apostolicae non infringat. Iniquitatis villicum diabolum puto esse, qui idcirco ob correptionem generis humani saeculo isto dimissus est, ut immanitatem crudelissimi hujus villici fugientes, ad pietatem Dei suppliciter concurramus, cujus misericordia atque virtute contra omnes infestationes ejus defensi esse possimus: quandoquidem et ipse villicus sub potestate constitutus est Domini Dei; illius vere divitis qui, sicut docet Apostolus, dives est in omnes, et super omnes qui invocant eum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X, 12, 13). Dissipat autem diabolus facultatem Domini sui, quando in perniciem generis humani grassatur; id est in nostram necem, qui possessio Dei sumus, sicut ipse Dei Filius, Patris sui dicta per Prophetam referendo, testatur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8). Et iterum: Quoniam elegit sibi Dominus Jacob, et Israel in possessionem sibi (Ps. CXXXIV, 4). Videns ergo Deus in tantum daemonis audaciam prorupisse, ut quos correctionis causa tentare solum permissus fuerat, usurpaverit, et necaverit, comminatur illi expulsionem, 352 ut immanitas ejus, metu ultionis interminatae frangatur. At ille nequissimus, hominum mortem quaestum suum computans, aestuat anxius, quod Dominus ei potestatem dominandi ablaturus esset; et quoniam nec operari bonum vult, et petere misericordiam poenitens erubescit, argumentatur, quomodo praevaleat debitores Domini sui (id est peccatorum debitis involutos) non tantum aperto praelio persequi, sed etiam sub praetextu fallacis benevolentiae, blanda fraude decipere, quo magis eum in domos suas falsa benignitate seducti recipiant, cum ipso in perpetuum judicandi. Magnum siquidem suppliciis suis diabolus putat hoc esse remedium, si poenarum socios multos acquirat. Nam callidus hostis, adveniente et comminante Christo turbatus, excogitavit venenato consilio, qualiter hi etiam qui illum persequentem fugiebant, cedentem sequantur. Festinat enim novis artibus, variisque tentationum generibus supplantare homines, a quorum dominatu in fine saeculi submovendum se penitus esse cognoscit. Nam post adventum Christi, duplicato contra hominum genus furore succenditur, sciens quia modicum tempus habet, sicut scriptum de illo est (Apoc. XII). Debita conservorum suorum, quae in potestate Domini sunt, relaxare se falso promittit, dum vanam, vel in fide, vel in opere peccantibus, indulgentiam pollicetur; dum persuadet non imputari ad peccatum ea scelera quae ipsi etiam qui committunt, gravia esse crimina non ignorant. Nam confitentur sui debiti quantitatem, cum ex integro obnoxios se esse Deo, et pro fide contempta, et pro opere neglecto, negare non possunt. Qui autem reddunt quae Dei sunt, Deo jam debitores non sunt. Nec mireris, si debitorum remissionem taliter mentiatur hominibus quos hac arte subtilius conatur occidere, qui Christo rerum omnium conditori ausus est regna mundi promittere, sua illa esse impudenter asserendo. Haec omnia mea sunt, inquit, et cui volo, do illa. Tu itaque si procidens adoraveris me, erunt tua omnia (Matth. IV). O inenarrabilis Christi patientia, quae idcirco tentatorem loqui permittit, ut suscepto homini artem praeliandi, atque vincendi, in semetipso demonstraret! O effrenis diaboli mendacis audacia! Deum sentit, et tentat: Dominum novit universae creaturae, cui sua esse mundi regna mentitur; et ei se largiturum possessionem creabilium pollicetur per quem creata esse omnia non ignorat. Ab initio enim, 353 sicut scriptum est, homicida fuit diabolus, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo (Joan. VIII, 44). Sed jam ad ipsas de quibus quaeritur, species veniamus, Triticum, sicut supra tetigimus, fides Christi est, vitae humanae principium. Hic enim est panis vivus, qui de coelo descendit, et vitam dat huic mundo (Joan. VI, 33). Et iterum dicit ipse: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI, 25). Oleum vero bona sunt opera, quae non habentes illae virgines fatuae (Matth. XXV), exstinctis animarum suarum lampadibus, in tenebris remanserunt, a thalamo regni coelestis exclusae. Animas enim nostras non solum virgines esse in fide oportet, atque integras, verum etiam totius boni operis oleum portare secum semper in vasis suis; ne ipsae in nobis fidei lampades defectu operum exstinguantur. Nam sicut caro sine anima, ita fides sine operibus mortua est, secundum Jacobi sancti sententiam (Jac. II, 26). Lumen quippe fidei tunc erit juge atque perpetuum, si affatim bonorum operum pinguedine animetur. Circumvenit ergo diabolus hominum genus pollicitationibus falsis, ut debitum fidei et operum non cognoscant; donec sententia Domini judicis in inferni carcerem retrudantur, usque ad novissimum quadrantem per supplicia exigendi (Luc. XII, 59). Quod autem centum vasa olei, id est operis, persuadet in quinquaginta transcribi, et centum coros tritici, id est fidei, cogit in octoginta transferri; occultior ista fraus est, multumque subtilis circumventio inimici: dum retractos ab idololatria homines, variis perniciosorum dogmatum involvit erroribus, summam salutaris fidei minuendo; et ab iniquis actibus remotos, bonisque operibus insistere cupientes, pestifero jactantiae amore supplantat. Nam conatur fidem nostram, et opera nostra a centenario numero, perfecto scilicet, et in dextera constituto, ad sinistrae partis dolosa compendia depravare; apostolicam fidem sinistro haereticae persuasionis sensu pervertens, et merita bonorum operum, dexterorumque factorum, ad sinistros mores plerumque deducens. Quantos enim diabolus a dexterae partis vigore, sinistris monitis, in vitia voluptatum carnalium relaxavit! Quantos debita spiritualia religionis operibus persolvere gestientes, mercede coelesti, injecta gloriae humanae cupiditate, privavit; ut dexterae 354 partis praemia promissa non capiant, dum in ipsis bonis operibus non Deo, sed hominibus placere festinant! Unde filius Dei Christus Dominus discipulos suos monens, ut justitiam, et eleemosynas, et jejunia, et precationes suas non studerent coram hominibus celebrare, ne per vitium jactantiae, quod sinistrae parti deputatur, mercedem dexterae partis amitterent; ait: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI). Clare patet ergo, quam venenata prudentia ille iniquitatis villicus, debita religionis officia de dextera parte in sinistram commutet. Nec illud otiosum est quod major numerus deperit Domino, cui debitores sumus, ex operibus oleo figuratis, quam ex tritico ad vitalis fidei specimen comparato. Minor enim turba est quae a fide recta, quam quae ab operibus congruis, diaboli fraude subtrahitur, Salvatore testante: Quid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46)? Laudat vero Dominus non bonitatem, non pietatem, non aequitatem, sed astutiam, et callidam prudentiam villici iniquitatis, quod dolum suum subtili nequitia concinnasset. Laudat autem minaciter simul, et prudenter. Minaciter quidem, dum ipso iniquitatis vocabulo pessimam diaboli prudentiam damnat: prudenter autem, dum contra argumentorum ejus consilia discipulos audientes informat, ut omni cautela, atque prudentia, tam callido, tam nequiter prudenti inimico repugnent. Ipse enim serpens erat in paradiso prudentior omnibus bestiis (Gen. III), qui protoplastos homines venenato morsu seductionis occidit. Cujus serpentis tortuosa ingenia beatus Apostolus deprehendens, ait: Non enim astutias ejus ignoramus (II Cor. II, 11). Unde et Salvator: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X): quod aliis verbis apostolus Paulus edisserit, cum dicit: Malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Prudentes nos esse Christus praecepit, non venenatos: sapientes, non noxios: sed qui veterem peccati tunicam, ut coluber, deponentes, in novum hominem reformemur; caput nostrum quod est Christus, omni diligentia conservantes, et pro eo membra omnia persecutoribus 355 laceranda tradentes, ut fides Dei, quae caput salutis ac vitae nostrae est, sana et invulnerata permaneat. Quapropter, dilectissime, imitemur prudentiam villici hujus, non perfidiam: aemulemur astutiam ejus, non sectemur nequitiam. Quantum ille in opere iniquitatis suae nocendi peritus est, tantum nos studiis salutaribus eruditi, et omni prudentia instructi, atque armati esse debemus: Induentes nos ipsos loricam fidei, et galeam salutis (I Thess. V), et gladium spiritus (Sap. V), et scutum inexpugnabile aequitatis, in quo possimus, ut hortatur Apostolus, omnia jacula nequissimi ardentia exstinguere (Ephes. VI); ne nos incautos suggestionum suarum spiculis ubicumque configat, ne inermes opprimat, ne interficiat dormientes; ne et vigilantes, et armatos, si usum belligerandi nesciamus, interimat. Prudentiores enim reperiuntur interdum spiritus immundi, quos filios saeculi, id est tenebrarum filios, Dominus nuncupat, quam filii lucis, quos Deus, qui lux est, in adoptionem filiorum vocare dignatur per lavacri coelestis sacramenta renatos. Vale, in Christo charissime fili.

SERMO XIX. DE DIVERSIS CAPITULIS NONUS. Seu responsio ejusdem S. Episcopi ad Paulum diaconum, De eo quod Dominus Jesus Apostolis: Quia Pater major me est.

356 Ante istum sacri Evangelii locum, cujus a me intelligentiam fideli studio per litteras exigis, Paule frater, carnis ac spiritus germanitate charissime, plurima Christus Filius Dei vivi de divinitatis suae una et perfecta cum Patre substantia locutus esse cognoscitur, cum diceret Judaeis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); cum sancto Philippo responderet: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); cum beatis Apostolis communiter loquere tur: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11). Post haec ergo, et istiusmodi multa, quibus ὁμούσιον se esse cum Patre probavit, et ejusdem essentiae, nunc aliquid illaturus quod robustis in fide mentibus plenitudinem scientiae cumularet, scrupulum dubiis, perfidis fomentum blasphemiae ministraret (quoniam sermo Dei (Luc. XI, 34) positus est in ruinam, et resurrectionem multorum ), praemonuit undecim beatos Apostolos, simulque fidei eorum vestigia secuturos, ne ad auditionem proferendi sermonis turbellam mens alicujus pateretur. Ne turbetur, inquit, cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 27, 28).

Hanc habent haeretici Ariani famosissimam quaestionem, qua Filium Dei ore sacrilego, minorem Patre suo esse contendant, ipsius testimonium 357 proferentes, quoniam ait: Quia Pater major me est. Excaecavit eos nequitia cordis eorum (Sap. II, 21), ne ex antelatis sermonibus rationem dicti hujus agnoscerent; vel potius ne veritatem cognitam sequerentur. Duplex est in Christo substantia; una propria, alia nostra jam sua: id est una Dei, alia hominis. Filius enim Dei, ex quo eum illibata Virgo peperit, de Spiritu sancto conceptum, atque hoc genere nascendi Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); idem coepit esse etiam Filius hominis qui in principio erat apud Patrem Filius Dei, utique Deus Verbum. Exinde per incrementa aetatis, Creator temporum proficit in virum perfectum, testante evangelista: Puer autem erescebat, et confortabatur, et implebatur sapientia; et gratia Dei erat in illo (Luc. IV, 40). Quem profectum nostro profectui profecisse, intelligens apostolus Paulus aiebat: Donec perveniamus, inquit, omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV. 13): quamquam perfecta divinitas, quae quod erat semper erit: et sine fine, nullo eguerit incremento. Omnia ergo quaecumque in hac duplici substantia constitutus, vel locutus est, vel fecit, vel pertulit Christus; nunc omnipotentem Dei naturam, nunc infirmam suscepti hominis demonstrabant. Nativitas carnis hominem monstrat; Deum probat inusitatus Virginis partus. Angustum praesepis cunabulum, et obvolutio consueta pannorum, humanam signat infantiam: sed Angelorum voces Deum pastoribus annuntiant esse qui natus est. Nam cum diceret Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni plebi; quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepi. Subito facta est cum Angelo multitudo exercitus coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 10 seq.). Deinde Herodes persequitur parvulum: sed stellae obsequentis fulgor magnum declarat Deum; quem legati universarum Gentium magi suppliciter adorantes (Matth. II), coelesti Regi 358 honorificentiam debitam, oblatione mysticorum munerum, deferebant. Annorum duodecim puer Jesus in templo a parentibus anxiis reperitur (Luc. II); sed in verbis eum Sapientiam Dei, doctorum circumsedentium turbae mirantur. Et qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Is. LIII), ad Baptismum Joannis quasi homo peccator accedit, nostra in suo corpore crimina abluturus; sed et ibi statim naturae divinae proprietatem vox Patris ejus e coelo intonat dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui. Hunc audite (Matth. III, 17). Ut ad hominem diabolus tentator accedit (Matth. IV): sed triumphato diabolo statim succedunt Christo tamquam Deo servientium ministeria angelorum. Seditiones furentium Judaeorum declinat frequenter ut homo (Joan. VIII): sed legiones daemonum quasi servorum, Deus verbi sui fugat imperio (Luc. VIII). Supra puteum sedet fatigatus ex itinere quasi homo (Joan. IV); sed Samaritanae mulieris occulta reserat quasi Deus, humanarum mentium perscrutator; et non solum reserat, sed etiam lavacro aquae in aeternam vitam salientis emundat. Emundat autem fideliter supplicantem: Ab occultis meis munda me (Ps. XVIII): nam dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius (Joan. IV); ardore videlicet exstincto peccaminum. Esurire, sitire, fatigari, dormire, hominis est: sed quinque panibus quinque millia hominum satiare, Dei est (Joan. VI). Et largiri aquam vivam (Joan. IV), cujus unus haustus bibenti praestet ne ultra jam sitiat, sed sit in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, nonnisi Dei est. Et qui labore terreni itineris conficitur velut homo, rursus idem super aquas ambulat quasi Deus. Nam cum Dominus (Matth. XIV) discipulos suos jussisset navigare trans fretum, donec ipse dimitteret turbas; abscedentibus turbis, ascendit et oravit in monte. Vespere autem cum jam navicula in medio mari fluctibus jactaretur contrario vento commotis (Marc. VI; Joan. VI), ipse majestatis suae virtute subvectus, ambulabat super terga aequoris, nec plantas gradientis tumens unda tangebat. Periclitantes Apostoli quarta vigilia noctis venientem Christum procul aspiciunt. Petrus rogat: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28). At ipse, ne quid fideli negaret desiderio, ait: Veni. Et descendens, inquit, Petrus de navicula, ambulabat super aquas ut perveniret ad Jesum. Videns vero ventum validum, timuit: 359 et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Et continuo Jesus extendit manum, et apprehendit eum, dicens illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 29, 30)? Dum per terram gradiens fatigationem sentit, homo est: sed idem dum secura potestate per fluctus ambulans, Petrum mergentem sublevat, Deus est. Simulque hoc in loco et illud Ariani considerent, quod dubiis in fide Christi, exitialis quaedam sit parata submersio, nisi per confessionem veram supplices ad ejus omnipotentiam convertantur. Alibi quoque dormisse navigans Christus Dominus, a sancto evangelista describitur (Matth. VIII, 24), cum discipuli in extremo tempestatis discrimine constituti suscitaverunt eum, dicentes: Domine, libera nos, perimus (Ibid. 25); quando surgens imperavit vento, et mari, et facta est tranquillitas magna. Dormit ut homo, et exsurgens elementis imperat quasi Deus. Nam tumentes fluctus verbo compescuit, statimque siluit increpata tempestas, et ad Creatoris sui vocem, plana confestim jacuit inflati gurgitis moles. Sed ne hujusmodi singula recensendo longius a proposito sermone videar evagari, pauca adhuc ex verbis Domini nostri Jesu Christi adjiciam, ex quibus in ipso et humanae naturae conditionem, et divinam perspicias potestatem. Judaeis dicit: Quid me vultis occidere? hominem, etc. (Joan. VIII, 40). Et alibi confitentem Petrum, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), beatum pronuntiat, quod dignus fuerit cui hanc fidem Deus Pater infunderet; verum quippe Filium Dei se esse hac elocutione confirmans. Et qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), rursus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Et idem qui ait: Solvite hoc templum, et ego in triduum suscitabo illud (Joan. II, 19), iterum dicit: Pater, si possibile est, transfer calicem hunc a me (Luc. XXII). Ea igitur ratione ipse qui ex persona Dei dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); ex persona suscepti hominis dicit: Quia Pater major me est (Joan. XIV). Jam vero intelligenti quae dicta sunt, sequens explanatio apertius declarabit, qua ex causa dicatur istud quod scribitur, et quidnam sit quod ait: Quia Pater major me est; quamvis evidenter liqueat testimoniis 360 supradictis, Filium Dei sine ullo initio a Patre genitum, postquam nasci ex Maria beata dignatus est, et Deum esse et hominem; et nunc humilia quaeque secundum carnem vel egisse, vel locutum fuisse, vel passum: nunc immensam sublimitatem naturae Dei tam verbis docuisse, quam factis mirabilibus approbasse. Tamen distinctionis hujus regulam non sequuntur nequissimi Ariani, sed cauponum dolo Judaicorum miscent aquam vino, id est humana divinis; et ita illam meram atque apostolicam fidem adultera permixtione confundunt, Deo ascribentes ignorantiam, infirmitatem, metum, impossibilitatem, dubitationem, dolorem, esuriem, sitim, lassitudinem, caeterasque hominis passiones; quas Filius Dei absque detrimento divinitatis suae ita cum homine suscepit, atque portavit, ut proprias quidem computaret contumelias quas patiebatur in carne, sed tamen divinitas ejus, vim naturae suae retinens, impassibilis permaneret. Unde sanctus Apostolus (II Cor. XIII), salvo statu incorruptibilitatis divinae, Dominum majestatis memorat crucifixum. Enimvero ipsius Passio non in divinitatem, quae est impassibilis, sed in ejus hominem celebrata, pereunti mundo subvenit; hujus namque vulnere nos salvi facti sumus. Non quod divinitas ejus vulnerari potuerit, sed quia ipse infirmitates nostras susceperit, et peccata nostra portaverit, ac pro nobis doluerit, secundum Prophetae doctrinam (Is. LIII): neque enim ipse infirmatus est, vel peccavit, vel ipse dolores crudelium vulnerum sensit. Nam quomodo fieri poterat, ut qui multiplices aegritudinum morbos praecepti sui potestate curaverat, et mortuis iteratam vitam imperio suo tribuerat; ipse secundum naturam divinam fuerit Passioni subjectus? Sustinebat ergo ut homo contumelias Passionis in carne, et operabatur ut Deus propria auctoritate virtutes. Unde Apostolus ait: Crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII). Et hinc est illud 361 quod cum ad Passionem deducitur, tactu dexterae suae novam format aurem Malcho (Luc. XXII, 51), contra patientiae suae propositum, Petri ulciscentis gladio amputatam: et quod pendens in cruce latroni confitenti paradisum donat (Luc. XXIII): et quod in sepulcro positus corpora sanctorum resuscitat (Matth. XXVII): et quod resurgens in ea videtur qua passus fuerat compositione membrorum (Luc. XXIV), et ad Apostolos intra unum domicilium congregatos, januis clausis ingreditur (Joan. XX): et quod coelos ascendens, discipulos fideles non deserit, cum ipsis se permansurum usque ad consummationem saeculi pollicendo (Matth. XXVIII).

Hanc distinctionem si sequerentur haeretici Ariani, numquam mysterium vitae nostrae in contumeliam Filii Dei converterent, minorem illum Deo Patre blasphemis vocibus asserentes, quem vas electionis aequalem Patri esse testatur; aperiens omnem illam rationem, pro qua Dei Filius qui et homo, dixerit: quia Pater major me est. Hoc, inquit, sentite in vobis quod in Christo Jesu: qui in forma Dei constitutus, rapinam non arbitratus est quod esset aequalis Deo (Philipp. II). Aequalem testatur Apostolus: minorem conatur asserere Arius. Arbitrio committitur audientium, cuinam credendum censeant: utrum Paulo apostolo, qui electus a Christo magister Gentium, velut sapiens architectus fundamentum Fidei posuit (I Cor. III); quique usque ad tertium coelum raptus audivit arcana coelestia (II Cor. XII): an exsecrabili Ario, qui principis Constantini temporibus, cum venenato corde confessionem catholicae fidei simularet; ambiens in amicitiam regis, et in gradum presbyterii, unde merito pulsus fuerat revocari; ad similitudinem Judae traditoris, crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus (Act. I), ne sub indumento ovis, lupus ad devorandum gregem Domini introiret. Hujus improbi assertionem sequentes Ariani, exemplum pariter sequentur et mortis. Nos autem qui apostolicam fidem, et doctrinam sequimur, ad explanationem supradictam 362 beatissimi Pauli, aures nostrarum mentium fideli commodemus affectu. Sequitur enim: sed sese exinanivit (voluntaria scilicet bonitate) humiliando semetipsum. Et adjicitur: formam servi suscipiens, non utique servus effectus: in similitudine, inquit, hominis factus (Philipp. II). Quod enim factum est, in illo vita est (Joan. I): nempe illud quod in eo secundum carnem factum est, vita nostra est, ipso testante: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X). Deinde adjecit: et specie inventus ut homo (Philipp. II); nam Dei speciem, quanta sit, id est ipsum proprie Deum, nemo vidit umquam (I Joan. IV). Deinde humiliavit seipsum, factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II); spontanea quippe humilitate cum patris voluntate, volens crucem pertulit, ut mors ejus fieret vita credentium. Propter quod, inquit, exaltavit illum Deus. Quem illum? eum scilicet qui supplicium crucis ac mortis excepit; non singulariter Deum, qui semper excelsus est per naturam. Et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Ibid.). Nomen super omne nomen Deus est; et non utique Deo donatur, ut Deus sit. Nam in principio apud Patrem Filius Deus erat Verbum: sed homo a Filio assumptus promovetur in Deum, ut Filius Dei qui semper fuerat, Deus esset pariter et cum ea substantia quam sumpsit ex Virgine, totus iterum Deus. Ut in nomine Jesu, Dei quippe et hominis, omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus est in gloria Dei Patris (Ibid.). Id est, ut post Passionis mysterium, et Ascensionis triumphum, jam totus Dei Filius cum eo quod pro nobis dignatus est assumere, in gloria Dei Patris (in divinitate scilicet naturae suae manens) ab universis coelestium, terrestrium, et infernorum virtutibus adoretur. Prius ergo quam pateretur; priusquam triumphata morte coelos victor ascenderet, priusquam divinitatis paternae in sinum cum tota, qua ex Virgine natus fuerat, substantia remearet; priusquam ab omni creatura rationabili coelestium, terrestrium, et infernorum agnosceretur, atque adoraretur Dominus Jesus in gloria Dei Patris, merito discipulis dicebat: Si diligeretis me, gauderetis utique, quod vado 363 ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Erat enim minor adhuc in carne natus Filius Dei, donec in antiquam gloriam suam suscepti hominis naturam collocaret. Et ideo alibi ex persona ejus dicit ad Patrem: Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te priusquam hic mundus esset (Joan. XVII). Utique ut gloriam divinitatis, quam Deus apud Deum Patrem Filius ante mundi constitutionem semper habuerat, cum tota nativitatis corporea substantia possideret. Propter hoc ita et post resurrectionem suam loquitur quibusdam de hac dispensatione haesitantibus. O insensati, inquit, et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit Christum pati, et ita introire in gloriam suam (Luc. XXIV)? Non immerito minorem se esse testatus est, sed in eo loco ubi rationem Passionis, et resurrectionis, et ascensionis suae propriis insinuabat Apostolis. Ne tu, Ariane, sententias ejus quas de perfecta divinitatis substantia ante Passionem locutus est, evacuari posse existimes incredulitatis vernaculae argumento, quo animae tuae salutem perniciosa calliditate interimis. Sermo Christi vel cum de divinitate sua docet, vel cum de incarnatione loquitur, tota claritate distinctus est. Nam et per Prophetas aliter sublimitatem Deitatis suae annuntiat, cum dicit: Audi, popule meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi, quod Dominus Deus tuus ego sum (Ps. XLIX): aliter futurae incorporationis suae humilitatem designat, cum dicit: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Ps. XXI). Et post multa, ut ipsius esse omnem textum prophetiae non dubites: Diviserunt, inquit, sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.); quod a crucifigentibus factum de vestimentis Christi evangelistae testantur (Matth. XXVII; Joan. XIX). Nemo itaque fidelium conturbetur, quod minorem, se in hoc mundo secundum carnem positus, Patre suo dixerit Filius, qui etiam vermi seipsum jam tum per Prophetam comparare dignatus est: et hoc quidem non sine ingentis ratione mysterii Constat enim, sine coitu generantis, futurae apis vermem nasci, cujus labores reges 364 et mediocres ad sanitatem afferunt; sicut scriptum est. Labores enim Passionis Christi, quem velut apem virginem permansurum Virgo edidit mater, tam reges a regendo (summi videlicet sacerdotes) quam mediocres quique sequentium, vel ordinis Levitici, vel fidelium plebis, in figura corporis ejus, ac sanguinis, pro salubritate vitae communis afferimus, et agnitam dulcedinem mysteriorum conscio ore testamur: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII). Sed vae haereticis, qui id quod dulce est, amarum conantur asserere, ibi aequalitatem subtrahere de Filio gestientes, ubi totus in gloria Dei Patris manere cognoscitur, consummato mysterio Passionis. Nam sic ait ad beatos Apostolos, Ascensionis ejus majestatis gloriam desiderio mentis audientes: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV). Declarans quippe, ideo se in utraque substantia, Dei et hominis, post Passionem, resurrectionemque suam, coelos ascensurum, ut is qui ob incarnationis humilitatem, minor se ipso, et idcirco Patre suo minor videretur in terris, calcato mortis aculeo coelos victor ascendens, aequalis Patri, sicut semper fuerat, permaneret; et idem qui semper Deus, nunc et homo, jam Deus in aeterna Patris gloria constitutus sine fine regnaret. Nam qui prius in imagine, de aqua vinum fecit, cum diceret beatissimae Mariae: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II); ipse post horam Passionis suae, veritatem praemissi aenigmatis eatenus consummavit, ut sane incarnationis aqua vinum fieret Deitatis; quod haeretici adulterantes verbum, Dei, adhuc velut aquam vino permiscent, cum totus Dominus Jesus, et quod ex Deo Patre est, et quod ex Virgine matre est, Deus sit unigenitus 365 in gloria Dei Patris: quoniam quidem Deus diminutus non est in homine, sed homo proficit in Deum; ut sicut Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), ita caro Deus fieret, et habitaret in coelis. Unde consequenter addidit: Et nunc, inquit, dixi vobis antequam fiat, ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29): id est, ideo dixi, si diligeretis me, laetari vos oporteret quod ad Patrem pergerem, quia pater major me est, ut cum factum fuerit, credatis aequalem. Cum factum fuerit: quid? illud utique; cum post passionem meam coelos ascendero, in illa gloria quam cum Patre, et apud Patrem semper habui permansurus. Ideo postquam resurrexit a mortuis, quidam dubitantes increpantur ab ipso; et audiunt, oportuisse haec omnia pati Christum, et ita introire in gloriam suam, quam se ante constitutionem mundi semper possedisse testatus est. Quapropter Apostolus: Etsi cognovimus, inquit, secundum carnem Christum: sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Est enim Deus et homo, utrumque jam Deus in Dei Patris dextera constitutus, quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti. Et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV). Et quamquam sciam, charissime, psalmi hujus textum alio sensu, et quidem rationabili, fuisse a prioribus explanatum; ego tamen pro libertate fidei, opportunitatem dictorum secutus, traxi ad incarnationis Dominicae sacramentum. Nam sic vel inclinatus, vel humiliatus est Deus in homine, ut permanens Deus esset quod fuerat, hominemque, propter quem se humiliaverat, exalterat; quia ita Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I); et ita rursus homo in Deum conversus est, ut in Deum quidem promotam, naturae tamen suae substantiam retineret. Atque ideo Propheta ait: Quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti: et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita. Vini, inquit, meri plenus est mixti (Ps. LXXIV). Et mixtum perhibet vinum, et illud ipsum merum testatur esse, ut eumdem credamus Deum, quem pro nobis et hominem confitemur. Nam quem inclinatum nuntiat, pariter dicit et plenum; ut is qui sese exinanivit 366 formam servi accipiens, plenus Deus esse non desinat. Habitavit enim in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Hunc vero calicem bibent, inquit, et peccatores terrae (Ps. LXXIV). Recte juxta hunc intellectum ait: bibent et peccatores terrae; quia peccatores coeli ex Angelis daemones facti, salutis poculum bibere non merentur: terrae autem peccatores contra venena daemonum, morbosque vitiorum, calicem salutis accipient, et nomen Domini invocabunt (Ps. CXV). Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X). Ideo vero calix iste peccatoribus bibendus tribuitur, quia non est opus sanis medico, sed male habentibus. Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX): tales enim sapientia Dei ad istum cratera salutiferae mixtionis invitat, cum sublimi voce hortatur, ac dicit: Quisquis est insipiens, divertat ad me. Et egentibus sensu ait: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX). Ob hoc autem invitatur insipiens a sapientia Dei, ut fiat sapiens; et peccator, ut convertatur ac vivat.

Ad istud poculum divinae misericordiae universi generaliter convocamur: Omnes enim peccaverunt, ut ait Apostolus, et egent gloria Dei. Quod si omnes peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) (majestatis quippe ejus medela), quos tandem dicemus sanos, quibus medici officium necessarium non sit, nisi forte illos qui ab ipso jam curati, medicina ultra non indigent? Caeterum nemo sanctorum medicina Christi non indiguit, cum sanctos eos nonnisi fides ejus effecerit, sicut scriptura testatur in epistola Pauli beatissimi ad Hebraeos (Hebr. XI). Et idcirco gratias referens idem praedicabat Apostolus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; quorum ego sum primus (I Tim. I). Nec sibi aliquis de salute propria sine Dei Christi munere blandiatur, quando Vas electionis priorem se fatetur esse omnium peccatorum. Quotquot igitur ex peccatoribus 367 congregati, bibere fidem Christi meruimus, participes altaris effecti, et donum charismatis consecuti, cum voce exsultationis et confessionis, Dei munera praedicemus dicentes: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII)! ut possimus, misericordia Domini subsequente, habitationem domus ejus perpetuam promereri ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regni non erit finis, quia vicit mortem, et perpetuo regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XX. DE DIVERSIS CAPITULIS DECIMUS. De Petro et Paulo.

Venerabilis antistes Christi, communis autem pater, affectu quo me proficiscentem detinuit, nunc etiam compulit excusantem, ut iterum dilectionem vestram tractatu mei sermonis alloquerer. Et idcirco aliquid de laudibus beatissimorum Apostolorum, pro pusillitate sensus mei perstringam, ipsorum tamen quorum natalis est, praesidio animatus. Tres intelligimus nativitates humano generi ab aeterna 368 Trinitate concessas. Una carnalis est omnium: duae spiritales sunt pro merito fidei singulorum. Prima, qua creamur ex nihilo in substantiam vitae mundanae: secunda, qua regeneramur in Baptismo ex iniquitate, et erroribus ad justitiae veritatem: tertia, qua beatissimi martyres, ob confessionem nominis Christi, per tormenta nascuntur ad regnum. Talis forma praecessit in Christo, qui ex Virgine natus, in Jordane renascitur, in crucis patibulo pretiosi cruoris sanguine baptizatur. Nam post illud baptisma quod pro nobis in Jordane susceperat, de Passione sua dicit Apostolis: Baptisma habeo baptizari (Luc. XII, 50). Resurrexit enim ex ipso baptismo Passionis ad vitam termino jam nullo claudendam: remeavit ad regnum, cujus regni non erit finis (Luc. I, 33). Per hujus magistri vestigia gradiuntur fideles discipuli Petrus, et Paulus, quorum passionis natalem hodie per universum mundum omnes Ecclesiae debito honore concelebrant. In hoc enim die apud urbem Romam ambos pro Christi nomine Neronis crudelitas interfecit, Domini justitia coronavit. Petrus crucifigitur verso ad terram capite, et in sublime pedibus elevatis, asserens indignum se qui ita crucifigeretur ut Dominus suus. Paulus gladio capite truncatur. Ambo nobiles, ambo insignes: duo vero mundi lumina, columnae fide, Ecclesiae fundatores, innocentiae magistri, totius sanctitatis et veritatis auctores. Quos tunc digne laudare possumus, si eos divinis testimoniis praedicemus, quibus eos 369 Veritas ipsa laudavit. Petro confitenti Dominus dicit: Beatus es, Simon Bar-jona: quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI). Et, tibi dico, Petre, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum; et caetera. De Paulo quid dicam? Quoniam Vas electionis est, inquit, hic mihi, ut portet nomen meum in universo mundo (Act. IX). Super unum fundatur Ecclesia: alter pretiosum fidei myrum doctrina sua portat in populo, ipse Vas electionis effectus. Petrus signis, et mirabilibus enitescit: Paulus in doctrina, et persecutionibus gloriatur. Petrus erat antea piscator: Paulus persecutor; sed ambo postea facti sunt hominum piscatores. Etenim per totum mare saeculi hujus salutaris doctrinae retia tetenderunt. Petrus ambulare jubetur in fluctibus (Matth. XIV, 29): Paulus in nubibus, dum usque ad tertium ducitur coelum: ambo in invii itineris gradiuntur elemento, fidei virtute sublimes. Quem cui praeponere audeam, nescio; cum Dominus eos sub una confessione aequales in passione monstraverit, in vera fraternitate conjunxerit, unanimitatis vinculo copularit; ut etiam de ipsis rectissime praesumamus prophetico spiritu 370 praedicatum: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Ps. CXXXII). Sunt quidem Moyses et Aaron, de quibus dicitur fratres. Sunt Prophetae et Apostoli una doctrina, spiritu fratres. Sunt in nobis interior et exterior homo, si unum sapiant, fratres. Sunt etiam Petrus et Paulus vere consanguinei fratres, quos una pariter fides proprii sanguinis fecit communione germanos. Ego eos et geminos dicere fratres audebo, quos mater una confessione, felici utero, simul fudit in regnum. Beati enim qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Communicemus igitur, fratres, sanctorum Apostolorum memoriis: communicemus sanctorum memoriis fide, opere, conversatione, sermone; ut mereamur eorum precibus ad omnia quaecumque poscimus, adjuvari, largiente gratia Domini Jesu Christi. Cui omnis honor in saecula saeculorum.

SERMO XXI. DE DIVERSIS CAPITULIS UNDECIMUS. Seu Oratio B. Gaudentii episcopi de vita et obitu B. Philastrii episcopi praedecessoris sui.

Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum beato patri nostro Philastrio, tamquam vere viventi, 371 deferimus. Est enim Patriarcharum filius, et socius in fide, et aemulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christus vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducaeorum valida praescriptione refellens, dum dicit, illum qui nuncupatur Deus Abrahae, et Isaac et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII; Luc. XX). Omnes enim, inquit, illi vivunt (Luc. XX, 38). Et certe Scriptura divina mortuos eos fuisse juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona, praedixerat, ac sepultos; sicut exstantia demonstrant sepulcra. Quod igitur beato Petro licuit audenter dicere de patriarcha David (Act. II, 29), quia mortuus fuerit, et sepultus, cum sciret eum prophetica fide vitam praesumpsisse post mortem, quippe dixerat: Vivet anima mea, et laudabit te (Ps. CXVIII); et caetera hujusmodi: liceat et nobis audenter dicere ad vos de filio patriarchae legitimo, summoque sacerdote Philastrio, quoniam mortuus quidem est, et sepultus, et sepulcrum ejus est apud nos, sed vita ejus in Christo est apud Deum. Itaque cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et iste cum ipso apparebit in gloria (Coloss. III). Legitimum vero eum esse filium beatissimi Abrahae, fidei atque operum testantur exempla (Gen. XII). Credens enim Deo fide plenissima, exiit et ipse de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; et sequebatur verbum Dei, ab 372 omnibus saeculi impedimentis exutus. Ac propterea cito assequi meruit quod sequi studuit expeditus. Exercens namque continentiam singularem, pervigil in Scripturis sanctis, Dei sapientiam concupivit, portionem suam Christum reputans Dominum: in quo sunt omnes thesauri sapientiae coelestis absconditi (Coloss. II). Quibus cum replevisset desiderium suum, desideriorum coelestium vir, et per impositionem manus presbyterii, dispensator fuisset divini sermonis electus, negligere gratiam Dei omnino passus non est. Sed circumiens universum pene ambitum Romani orbis, Dominicum praedicavit verbum, Pauli apostoli idoneus imitator exsistens. Sancto enim Spiritu plenus, non solum contra Gentiles atque Judaeos, verum etiam contra haereses omnes, et maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam tanto fidei vigore pugnavit, ut etiam verberibus subderetur, et in corpore suo stigmata Domini nostri Jesu Christi portaret. Nam et in mediolanensi urbe idoneus olim custos Dominici gregis fuit; Ariano repugnans Auxentio, priusquam beatus eligeretur Ambrosius. Romae etiam non exiguo tempore moratus, multos et publica et privata disputatione lucratus in fide est. Sed neque per vicos et castella diversarum praeteriens regionum, praedicare verbum Dei umquam destitit fidelis Christi discipulus. Post illos itaque circuitus animarum plurium salutares, Brixia eum rudis quondam, sed cupida doctrinae, promeruit: scientiae quidem spiritalis ignara, 373 studio tamen discendi laudabilis. Excidit continuo imis ab stirpibus horrentem silvam diversi erroris bonus agricola, et aratro doctrinae pronus incumbens, invertit crudam totis viribus terram, squalentemque humum sulcis assiduis in novalia foecunda convertit, affatim semina vitalium mandatorum gremio ejus insinuans. Plantavit quoque vineam, cujus laetaretur ex fructu: quoniam vinum laetificat cor hominis (Ps. CIII). Oleas etiam pacis agrestibus indidit oleastris, et asperitati pomorum silvestrium germina pinguedinis, ac suavitatis inseruit; ut haberet apostolicus vir aliquem et in vobis fructum, sicut et in caeteris gentibus. Et iste quidem consummati operis nunc apud Deum fructibus, gratulatur; nam dignus est operarius mercede sua (Luc. X): et laborantem agricolam oportet primo de fructibus sumere (II Tim. II). Ego autem minima ejus pars, omnibus votis exopto ut agrum bene a patre consitum, et non satis idonea successione susceptum, quoquo modo tueri praevaleam. Zelum fidei ejus, et magnitudinem laborum paulo ante perstrinximus. Jam reminiscamur, charissimi, vehemens ille ardor animi quantam possederit in sanctis moribus lenitatem: illa celsitudo scientiae quanta fuerit humilitate sublimis: illa coelestium rerum peritia quam fuerit ignara terrestrium. Erat enim humanae gloriae nescius, et acer divini honoris exactor: non quaerens quae sua essent, sed quae Jesu Christi (Philipp. II). Amicitias saeculi, et officia mundana contemnens, servitio Dei jugiter adhaerens, inter humana colloquia jugiter occupatus: nimirum ibi cor ejus erat, ubi thesaurus (Matth. VI). Illud etiam quale est, quod cum operosa quaeque hujus saeculi, ac pretiosa despiceret, vilium rerum pauperrimos venditores, misericordi ambitione profusus emptor augebat? parum scilicet computans quod professis egentibus largiretur. Erat idem sanctus ira brevis, indulgentia 374 facilis, patientia superans, humanitate devincens: in corripiendo districtus, in relaxando absolutus, liber in agendo: omni aetati, et conditioni, et sexui, stupenda benignitate communis, ac tum humilibus quibuscumque conjunctior. Ipse quoque in illo habitu vestium, tota erat vilitate mundissimus: gratus sine industria, contemptibilis sine fuco; et plane qui, ipso nil curante, mentis ejus panderet puritatem.

Pauca haec de virtutibus hominis Dei, brevissimo sermone memoravi; ne dies iste quo ad superna migravit beatus Philastrius patronus noster, cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius praeteriret. Nam cum multa meritorum ejus praeconia, quatuordecim jam per annos solemnitatis hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim, plura quae praedicari adhuc possunt, intacta perspicio. Quintodecimo autem Calendarum Augustarum exuit hominem, et migravit ad eum quem dilexit. Tam digni igitur memoriam sacerdotis debito affectu veneremur, ut ipsius quoque suffragio bona quae poscimus, facilius impetremus; largiente Dei Filio sempiterno, cui est omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, in omnia saecula saeculorum. Amen.