CLASSIS II |
3
[recensere]CLASSIS TERTIA. SERMONES DE DIVERSIS. SERMO XCIV. De mirabilibus. ADMONITIO.
639 Monachi Maurini edit. opp. S. Ambrosii Paris. 1690, pag. 439, praeclarum hunc sermonem Maximo potius quam Ambrosio tribuendum esse jure ac merito arbitrantur. Nam in multis, iisque veteribus imprimis codicibus nomine S. Maximi eumdem ornatum videmus. In Sangallensi num. 46, in Ambrosiano, in 90 S. Crucis in Jerusalem num. 13, et in Bobiensi, cum titulo: De mirabilibus; in aliis posterioribus, 99 S. Crucis in Jerusalem num. 47, Vercellen. 66, Laurent. I Plut. XIV, et 36 Plut. XIV, et 36 Plut. XVII, et in 172 bibl. olim aedil. eccl., metrop. Florent., cum titulo: De mirabilibus, seu de duabus naviculis; in alio Laurent. X Plut XIV, pag. 236: De mirabilibus, seu miraculis, quae fecit Jesus in hoc mundo; in Laurent. XXXVI: De mirabilibus sermo sancti Maximi episcopi in Evangelium Lucae cap. V: Cum turbae irruerent in eum ut audirent verbum Dei; et in codicibus Basil. S. Petri sig. 7 A, ac Vallicellani tribus, 25, 7 A, et A 9. Typis autem idem legitur apud Combelisium tom. VII Bibl. PP., pag. 45, et Muratorium tom. IV Anecdot. nonnullosque alios posteriores scriptores. Itaque temere S. Ambrosio a nonnullis attributum fuisse existimandum est.
ARGUMENTUM.-- Petri navis, quam Christus conscendit, est Ecclesia; alia navis, quam reliquit, Synagoga. Ecclesiae navis in altum saeculi natat, ejusque figura arca Noe fuit. Tranquillitas, ubi solus Petrus navigat; tempestas, ubi et Judas. Ubi fides integra est, ibi Salvator vigilat; ubi fidei est admixta perfidia, ibi dormit.
Quantorum mirabilium operator sit Dominus Jesus Christus intelligere possumus ex hac evangelica lectione quae describit tanta per eum beneficia in populum fuisse collata, ut provocatae hominum turbae ad audiendum illum magis irruerent quam rogarent; et medicinam salutis non sperarent per humilitatis gratiam, sed per importunitatis injuriam; ita ut irruentes, sicut ait Evangelium (Luc. V), turbas a Domino Jesu non desertum separaret, non Synagoga repelleret, non reverentia Divinitatis arceret. Haec est enim consuetudo infirmantium, ut dum sperant suis aegritudinibus medicinam, ab importuna petitione non loco prohibeantur, non tempore, non pudore; sed quanto plus medetur ille qui sanat, tanto amplius importunus est qui laborat. Ergo cum Dominus Jesus ab irruentibus 640 turbis semotus, in terra esse non posset, aspiciens in mari duas naviculas, unam navem Petri omni festinatione conscendit, ut importunitatis injuriam vel aquarum natura depelleret: quia eam doctoris reverentia minime coercebat; atque exinde coepit de navicula Petri ad homines doctrinae suae verba profundere. Videte misericordiam Salvatoris; separatur quidem ab hominibus corpore, doctrinae tamen iis utilitate conjungitur. Ubique miseretur, ubique prodest. In terra positus per tactum languores corporum sanat; in mari constitutus, per doctrinam vulnera curat animarum. Sed videamus quae sit ista navicula Simonis Petri quam ad docendum de duabus magis opportunam Dominus judicavit, quae et tutum Salvatorem praestet ab injuria et credulitatis hominibus largiatur eloquia; invenimus enim jam Dominum navigasse in alia navi, et gravibus injuriis lacessitum. Navigavit enim cum Moyse in mari Rubro, quando populum Israel per undarum fluenta transvexit; sed gravibus est affectus injuriis, sicut ipse ait in Evangelio ad Judaeos: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis (Joan. V). Injuria autem Salvatoris est incredulitas Synagogae. Ergo Petri navem elegit, Moysi deserit; hoc est, spernit Synagogam perfidam, fidelem assumit Ecclesiam. 641 Duae enim quasi naviculae a Deo destinatae sunt, quae in hoc, tanquam in mari, mundo salutem hominibus piscarentur, sicut ait Dominus apostolis: Venite, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV). Ex his ergo duabus naviculis una relinquitur ad terram inanis et vacua, altera producitur in altum onusta vel plena; vacua enim Synagoga relinquitur in littore, quia Christum cum prophetarum amisit oraculis: onusta autem Ecclesia in altum assumitur, quia Dominum cum apostolorum doctrina suscepit. Synagoga, inquam, remanet ad terras quasi terrenis inhaerens operantibus, Ecclesia autem in altitudinem evocatur tanquam coelorum profunda sacramenta discutiens; in illam scilicet altitudinem de qua Apostolus ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI)! Propterea dicitur Petro: Duc in altum (Luc. V), hoc est in profundum disputationum generationis divinae. Quid enim tam profundum quam quod ait Petrus ad Dominum: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI)? Quid tam terrenum quam quod de Domino dixerunt Judaei: Nonne hic est filius Joseph fabri (Luc. IV)? Ille enim altiore consilio nativitatem Christi divinitus approbavit, hi mente viperea generationem coelestem carnaliter aestimabant. Unde ait Salvator Petro: Quia non caro et sanguis tibi hoc revelavit, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI). Pharisaeis autem dicit: Quomodo potestis bona loqui cum sitis nequam (Matth. XII)? Hanc igitur solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quae navis in altum saeculi hujus ita natat, ut pereunte mundo, omnes quos suscipit, servet illaesos. Cujus figuram jam in Veteri videmus Testamento; sicut enim Noe arca, naufragante mundo, cunctos quos susceperat incolumes reservavit; ita et Petri Ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos amplectitur repraesentabit illaesos, et sicut tunc transacto diluvio ad arcam Noe columba signum pacis detulit, ita et transacto judicio ad Ecclesiam Petri Christus pacis gaudium defert: quia ipse columba vel pax est, sicut promisit dicens: Iterum 642 autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). Sed quoniam hanc eamdem naviculam Petri, de qua nunc Dominus coelestis doctrinae suae sacramenta depromit, legimus in Matthaeo (Cap. VIII), dormiente in eadem Domino ventis insurgentibus perturbatam, ita ut cuncti apostoli mortis periculum formidarent: videamus quae causa est quod una eademque navicula hic in tranquillitate doctrinam populis tribuit, ibi in tempestate discipulis metum mortis indicit; praesertim cum ibi etiam cum caeteris apostolis Simon Petrus esset. Haec est autem causa periculi: erat ibi Simon Petrus, sed erat pariter et proditor Judas. Quamvis enim illius fides fundaret naviculam, hujus tamen eam perfidia conturbabat. Tranquillitas est ubi solus Petrus navigat, tempestas ubi Judas adjungitur. Licet esset Petrus firmus suis meritis, perturbabatur tamen criminibus proditoris. Metuentibus igitur discipulis, anxiante Petro, dormiebat Dominus. Mirum forte videatur quod anxiante Petro dormiebat Dominus: dormiebat Petro, ne vigilaret Judae; unius igitur delicto cunctorum merita quatiuntur. Obdormit Christus, ventorum spiramina concitantur; quisquis enim peccatum admittit, statim et dormire sibi facit Dominum, et procellam sibi spiritum suscitat mundanorum, necesse est autem ut diabolica insurgat tempestas, cum Domini serenitas conquiescit. Igitur si unius Judae peccato cuncti periclitantur apostoli, hoc exemplo caveamus perfidum, caveamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Quin etiam hujusmodi abjiciamus de navicula, ut non obdormint, sed vigilet in nobis Dominus, atque eo vigilante, nulla nos spiritalis nequitiae procella concutiat. Ubi enim fides integra est, ibi Salvator docet, vigilat, et exsultat; ibi requies, ibi tranquillitas, ibi cunctorum est medicina: ubi autem fidei est admixta perfidia, ibi Christus torpet, dormit, et piger est; ibi metus, ibi tempestas, ibi omnium est discrimen: pro actibus enim nostris Dominus nobis obdormit aut vigilat.
SERMO XCV. De evangelica piscatione. ADMONITIO.
643 Cum codices Florentinos Bibliothecae Laurentianae versarem, non solum in plures incidi, qui majorem in modum me in ea confirmarent sententia, quae Maximum superioris sermonis auctorem fuisse ferret; sed illud etiam sum consecutus, ut in eorum tribus sermonem hunc deprehenderem, quem hactenus ineditum, nunc primum in hominum lucem emitto. Codicum autem eorum trium primus est is qui olim erat bibl. aedil. eccl. metrop. Flor. num. CLXXII pag. 71, alter est in Plut. I num. XIV pag. 80, tertius in Plut. XXXV, 2, XVII pag. 219. Obtigit item non post multo mihi ut hunc ipsum sermonem in Casinensi CCCV codice pag. 116 reperirem. Ac Maximo quidem hunc tribui oportere fatebitur qui codicum auctoritati respondere plane videat orationis similitudinem.
ARGUMENTUM.-- Sanctus Maximus Lucae Evang. cap. V mystice explicat, Ecclesiamque scribit esse navem, quae de mundanis turbinibus elevatos non necare, sed vivificare consuevit.
Tempus admonet, fratres, ut Evangelii capitulum quod nuper lectum est disseramus, in quo ait ad Petrum Dominus adhuc in ejus navicula constitutus: Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens. Ex ista enim clausula totius lectionis possumus intelligere sacramentum. Quid enim causae erat cur, cum in captura piscium refertas naviculas discipuli mirarentur, Salvator Petro non id promitteret quod discebat, sed sponderet quod penitus ignorabat? Hoc est in ipsa in qua erat navicula, pro palpitantibus piscibus vivificandorum hominum copiam largiretur: cum utique in navicula non vivificari homines soleant, sed portari; non refoveri navigio, sed trepidare vestigio. Vide ergo ne ista navicula non sit navicula, quae Petro mergenda tribuitur, sed sit Ecclesia, quae Christo gubernanda committitur. Ipsa enim navis est quae de mundanis turbinibus, velut de fluctibus elevatos non necare, sed vivificare consuevit. Nam sicut cymba sutilis sublevatos pisciculos de gurgite sauciat et retentat, ita et navis Ecclesiae liberatos de turbine homines animat, cum capescat, animat intra se, inquam, 644 Ecclesia, et velut intermortuos vivificat. Nam vivificare verbum hoc significat: nihil enim vivificatur, nisi quod paulo ante fuerit sine vita. Velut saucios ergo mundi turbinibus, et praefocatos saeculi fluctibus homines vivificaturus dicitur Petrus, ut qui mirabatur refertam naviculam palpitantium piscium numero, viventium onustam Ecclesiam hominum multitudine plus miraretur. Tota igitur series lectionis mysticum continet intellectum. Nam et in superiori loco, ubi sedens in navicula Dominus ait Petro: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, utique non tam eum docet piscationis in profundum instrumenta jacere, quam praedicationis in altum verba laxare. Quod altum etiam Paulus oris sui jaculo penetravit, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI)! et reliqua. Non, inquam, cum docet lino pisciculos concludere, sed fide homines congregare. Hoc enim operatur fides in terris, quod rete operatur in fluctibus. Nam sicut rete quos continet vagari non patitur, ita et fides errare quos colligit non permittit; et sicut ibi captos sinu quodam perducit ad navem, ita et hic congregatos gremio quodam deducit ad requiem. Ut autem intelligas quia de spirituali piscatione Dominus loquebatur, ait Petrus: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, sed in verbo tuo laxabo rete (Luc. V); velut si diceret: quia per totam noctem frustra vigilantibus nobis non proficit nostra piscatio, piscabor 645 jam non instrumento, sed gratia; non artis industria, sed devotionis instantia. In tuo, inquit, verbo laxabo rete. Legimus Verbum esse Dominum Salvatorem, sicut ait Evangelista: In principio erat Verbum (Joan. I), et reliqua. Ergo cum in verbo Petrus laxat retia, in Christo utique laxat eloquia, et cum ille contexta et disposita in dicto praeceptoris lineo explicat, magis distincta et convenientia in nomine Salvatoris verba dilatat, quibus possit, non animantia salvare, sed animas. Per totam noctem laborantes nihil 646 cepimus. Per noctem vere laboraverat Petrus, qui prius obscuritatem patiens, sine Christo non poterat videre quod caperet. At ubi lux ei Salvatoris illuxit, discussis tenebris, coepit etiam in altum fide cernere quod oculis non videbat. Noctem plane passus est Petrus, donec dies ei, qui est Christus, assisteret. Unde ait apostolus Paulus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII), Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCVI. De hospitalitate. ADMONITIO. In schedis Mabillonii repertus hic sermo fuit ab Edmundo Martenio et Ursino Durando, editusque tom. IX Collect. veter. scriptor. et monumentor., pag. 133 et seqq. Huic exstat non absimilis sermo in append. ad quintum tomum operum S. August., num. 5, cujus hoc est initium: Frequenter admonui caritatem vestram. Quod ad titulum attinet, jam memini, in homiliis num. 99, pag. 351, dedisse eam me quae perinde De hospitalitate inscribitur. Denique cur Maximo hunc sermonem esse tribuendum putem, efficit et styli ratio, et vetustissimi codicis 90 bibliothecae S. Crucis in Jer. auctoritas. S. Ambrosio ascribitur in cod. Vat. Reg. 85, pag. 44, in quo sic habetur: Incipit sermo de hospitalitate dictus a sancto Ambrosio. Sed quotus quisque non intelligit nihil minus quam hunc sermonem esse Ambrosio tribuendum, cujus certe styli rationem longe fuisse discrepantem liquet.
ARGUMENTUM.-- Hospitalitatem fidelibus commendat S. episcopus, eosque ad hujusmodi officium adhortatur exemplo Abrahae, qui cum tres viros, vel potius angelos suum in hospitium recepisset, multis benedictionibus cumulatus fuit.
Legimus in libro Genesis quod Abraham tribus supervenientibus viris festinus occurrit, et prostratus in faciem oravit eos ut ad suum tabernaculum declinarent, quatenus hospitalitate sanctorum remunerationem benedictionis acciperet. Sciebat enim hoc esse mandatum Domini dicentis: Qui susceperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui susceperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X), et reliqua. Festinavit ergo propterea Abraham sanctos viros suscipere, ut hospitii consortio sanctitatis consortium mereretur, et dum communicat humanitatis obsequium, communicationem justificationis acciperet. Hoc enim hospitalitatis jus est, ut qualis fuerit ille qui suscipitur, talem faciat eum esse qui suscipit: quod Joannes evangelista manifestissime designavit de his qui Dei Filium susceperunt, dicens: Quotquot autem receperunt illum, dedit illis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Vides ergo hospitalitatis quanta sit gratia, ut etiam efficiatur filius Dei, qui Filium Dei recipit cordis hospitio. Si ergo filius Dei efficitur qui Filium Dei recipit, quanto magis, qui justum recipit, justi gratiam promeretur. Haec est enim, sicut dixi, hospitalitatis benignitas, ut vir sanctus et adveniens societate hospitii, hoc hospitem suum faciat esse quod ipse est. Quis autem nolit tali conditione sanctum tabernaculi sui humanitate suscipere, ut cum ea participans habitaculum, participet sanctitatem, et cum peccator usque ad horam forte fuerit, recipiendo justum, et ipse sit justus, sicut ait propheta David: cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris (Psal. XVII). Igitur, fratres, si Abraham pater noster sciens hanc hospitalitatis gratiam, supervenientibus tribus viris, e quibus unus Dominus erat, festinus occurrit, et prostratus in faciem oravit ut ad tabernaculi 647 sui tecta succederet, quanto magis debemus advenientibus sanctis occurrere sacerdotibus, atque eos omni prece in habitacula nostra suscipere, ut secundum David sanctis hospitibus sancti esse possimus. Nemo jam de conscientia peccatorum suorum metuat, de indulgentia nemo diffidat: quisquis episcopum hospitio susceperit, jam justus effectus est, quamvis paulo ante scelera commiserit, quamvis noxius fuerit, dum innocentem virum recipit, innocentiae meritis reformatur, sicut ait propheta: Cum viro innocente innocens eris. Ergo, fratres, quia Abrahae filii sumus, Abrahae opera faciamus. Ille tribus sanctis viris processit obviam, nos quoque multis sacerdotibus occurramus; ille cum esset justus, beatos suscepit hospitio, ut qui erat justus, justior fieret: nos qui peccatores sumus, suscipiamus episcopos, ut ablutis peccatis nostris, justi esse possimus. Suscipiamus, inquam, sanctos, ut nobis contra naturam peccata donentur. Abrahae enim justo per hospitalitatem, quia peccata non habebat, contra naturam Isaac filius est donatus, qui usque adeo contra naturam donatus est, ut eum nasci posse, et senectus frigida desperaret, et mater Sara rideret. 648 Risit, inquam, Sara, quia suscipiebat filium non natura, sed gratia; atque adeo beata soboles, cujus partum non poena, sed gaudia praecesserant. Ridere plane debuit quae Deo auctore suscepit. Talis ergo est hospitalitas beata, ut laetitiam semper suis dimittat hospitibus. Sara ridet, quia sterilitate caruit; ego rideo quia peccata depono. Illa corporis vitio liberata est, ego enim flagitiis ablutus sum. Illa gratulatur se per hospitalitatem Isaac filium suscepisse, ego laetor indulgentiam me cum justitia consecutum. Sed dicet aliquis fortasse: In illis supervenientibus ad Abraham viris, veniebat etiam Dominus, quod quidem verum est; sic enim Scriptura refert. Sed ego dico quod et modo etiam ad nos in sacerdotibus suis Christus adveniat. Imitemur igitur, fratres, Abraham: sed quid Abraham dico? Imitemur Deum patrem nostrum; his enim diversarum gentium homines Deus uno coeli hospitio habitare voluit, cur non nos, qui sumus fratres, nobiscum uno hospitio commoremur? Etsi nostram distantiam ille eadem in mundi domo continere maluit, cur non unanimitas nostra sancta tabernaculorum aede teneatur? Explicit.
SERMO XCVII. Incipit de eo quod scriptum est: Sicut tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum. Isaiae cap. LVIII. ADMONITIO.
Apud eosdem Martenium et Durandum, loco in superiore admonit. indicato, hic quoque sermo et qui sequitur S. Maximo inscripti leguntur.
649 ARGUMENTUM.-- Sacerdotalis tuba peccatores humiliat et justos corroborat. Muri Jericho sacerdotalium tubarum sono corruerunt. Hae figurae fuerunt praedicationum hujus temporis sacerdotum.
Ante diem prosecuti sumus necessitatem nobis incumbere non tacendi, et ne alieni periclitentur periculo, observavimus debere nos ad peccandum [F. praedicandum] clamore consurgere. Clamandum est enim nobis in Ecclesia, ne clamemus in poena. Sic enim dicit Dominusper prophetam: Et exclama vehementer, ne parcas, sicut tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum (Isai. LVIII). Clamare ergo jubemur, et vehementer clamare, nec voci parcere, ne pereamus saluti: Ne parcas, inquit, hoc est peccatoris iniquitatem nec tacendo praetereas, ne dum verecundiae ejus consulis, non consulas sanitati. Vulnera enim illius, quae clamando resecare debueras, in pejus, tacendo, nutristi. Clamare ergo jubemur, et ne quis se non audisse dicat, aut quemquam vox lateat, sacerdotes vehementer clamare praecipiuntur; ac, ne hoc minime fortasse sufficeret, addidit, dicens: sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII). Scimus quia tuba non tam sonet auditui quam terrori, nec tam delectationem deferre quam inferre formidinem. Tuba enim peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et corda concutiat, quae non delectet cantu, sed castiget auditu; strenuos quoque hortetur ad justitiam, ignavos deterreat a delictis. Nam sicut in praelio militis mentem formidolosi dejicit, animum viri fortis accendit: ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, 650 viri sancti animam corroborat, et uno atque eodem sono isti exhortationem indicit quemadmodum sit fortior ad unitatem: illi metum incutit, quemadmodum sit timidior ad peccatum. Haec enim natura tubae est, ut destruat delinquentium opera, horum facta confirmet. Denique Jericho muri per sacerdotales tubas, quia intra se continebant peccatorem populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non expugnavit machina; sed quod mirum est, sacerdotalis timor soni subvertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles steterant, sacra tubarum voce collapsi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto saxa dirupta, fundamenta clangore esse quassata, et ita universa collapsa, ut cum victores nihil manus laederent, apud adversarium nihil tamen stabile remaneret; sed quamvis illos muros nemo contingeret, expugnantur tamen: forinsecus sonitu justorum, forinsecus habitacula peccatorum propterea cesserunt. Ergo istisne obsisterent? illosne in aliquo tuerentur? Aperuerunt justis jam defensionem, perfidis denegarunt. Igitur, fratres, sacerdotalis vocis sonus jam illo in tempore tantum potuit, quo in vera status confusione nescio quid personavit; quantum nunc sacerdotalem ipsam vivam vocem posse credimus, quae dum Christum verbo loquitur, magnificum aliquid praestat vice Domini Salvatoris imperio, cum aeris sono etiam elementa cesserunt, aut quemadmodum sensibilia obsistere potuerunt, cum terrorem sacrum ferre etiam insensibilia nequiverunt! Credimus enim sacerdotum dictis facilius molliri posse corda quam saxa, et citius solvi posse peccata quam caementa sunt resoluta. Vox enim spiritus convenientis facilius delicti destruit maculam, quam materiale saxi solvit munimentum. Explicit.
SERMO XCVIII. Item sequentia.
Superiori dominica prosecuti sumus Jericho muros tubis sacerdotalibus expugnatos, et contra ordinem atque naturam, rem insensibilem sacris vocibus quodam comminationis terrore cessisse; et ita increpationis sono universa fuisse collapsa, ut et firmissima munimenta corruerint, et nudus peccatis populus remaneret, illa ne diutius obsisteret, ista ut facilius caperetur. Sed haec omnia jam tunc in figura facta esse praediximus. Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud esse credimus, nisi praedicationes hujus temporis sacerdotum, per quas non cessamus peccatoribus terribili sono austerum aliquid nuntiare, triste praedicere, et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare. Siquidem sacris vocibus obsistere nemo poterit, nemo contradicere. Quemadmodum enim verbum Dei sensibilia non tremiscunt, quod tunc etiam insensibilia tremuerunt? Aut quomodo illi hominum contumacia resistere poterit, ante quod nec sana machina stare valuit? Nam sicut tubarum fragor destructis caementorum 651 muris ad populi interiora pervenit, ita nunc sacerdotum praedicatio, destructis pravis cogitationibus, ad animae nuda pertransit. Nuda enim verbo Dei invenitur anima, cum omnis iniquitatis ejus operatio dissipatur. Quod autem nuda sit ante Deum anima, dicit Apostolus: Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV); ad quem priusquam cognoscat Deum anima, et fidem veritatis accipiat, quibusdam se velut superstitionum velat operibus, et tanquam improbitatis se muro circumfovet, ita ut videatur sibi intra munimenta iniquitatum suarum inexpugnabilis posse consistere. At ubi vox sacra tonuerit, statim subruitur ejus desperatio, cogitatio dissipatur, et ita cuncta superstitionum munimenta resolvuntur, et nuda remaneat; sicut scriptum est: Verbum Dei usque ad divisionem spiritus et medullarum pertranseat (Ibid.), sicut tunc sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit, captivavit, et ultus est ira: ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subjugat, captivat, et ulciscitur; sic enim dicit beatus Apostolus: Arma militiae nostrae non carnalia, sed fortia Deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei captivantes, parata, inquit, vindicare omnem inobedientiam (II Cor. X). Videte igitur si non in sacerdotum lingua, juxta 652 dictum Apostoli, sunt quaedam arma verborum, quibus et destruitur vana cogitatio, et captivatur inflata superbia, et in oratione autem vindicatur contumacia. Nam quod tunc circa Jericho civitatem factum est, sicut diximus, in figura factum est. Siquidem nunc hoc ipsum in veritate contigit. Legimus enim sacerdotes in tempore supradictam civitatem septem diebus jugiter circuisse, et cum illam manus armatorum expugnare non possit, tubarum undique sono fuisse subversam; tubarum, inquam, non quibus horridus miles personabat, sed quibus sacratus pontifex increpabat. Nam quis illius timeret tubam, cujus gladius non timebat? His ergo diebus muri sacerdotalibus tubis circumdati ceciderunt, his diebus legimus mundi hujus opera consummata. Vides igitur quia hoc septenario numero per sacerdotes non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur, ita et septem dierum curriculo septem millium annorum spatia distinguuntur, per quae sacerdotum praedicantium tubae ipsi saeculo excidium denuntiant, judicium comminantur; sicut scriptum est: Quoniam et mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt; qui autem facit voluntatem Domini, manet in aeternum.
SERMO XCIX. Incipit de Zachaeo. ADMONITIO.
653 In codice Sangallensi num. 91 et 92 de Zachaeo sermones duo, quos num. 99 et 100 typis vulgamus, sancti Maximi inscribuntur nomine. Eos edidere iidem Martenius et Durandus loc. indic.
ARGUMENTUM.-- Zachaeus locupletior fuit substantia fidei quam thesauro temporali. Divitiae ad Christi consequendam gloriam prodesse possunt.
Frequenter, fratres dilectissimi, hujus evangelici capituli parabolam praedicare volueram, et Zachaei divitis gratiam planioris facundiae oratione percurrere; etiam copiosius esse in laude ipsius, quoniam ipse in suam exstitit liberalis salutem. Quis enim non collaudet hominem qui potuit divitias suas sibimet condonare, et temporalis census dominio dominatum sibi acquirere sempiternum? Sibi, inquam, donare divitias suas: alienum est enim quod habemus, non competenter utimur ad salutem: quamvis enim quod videtur tuum, non erit, si, me recedente de saecule absque utilitate mei reservetur in saeculo. Volueram ergo Zachaei divitias, et gratiam praedicare, divitis plane, et semper divitis, quia divitior meruit Christo esse quam saeculo. Et locupletior fuit substantia fidei quam thesauro temporali. Laudabilis igitur Zachaeus est, quia divites a regni coelestis gloria secluduntur, dicente Domino: Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum (Matth. XIX). Hic per ipsas divitias intrare properavit in regnum, et per illam viam et angustam acus cavernam tortuosa membrorum mole transire, et quod aliis ad perniciem objectum est, 654 huic profuit ad salutem. Sed ne mirum sit quod in homine deformia cameli membra descripserim; in homine enim cameli deformitas est, non corporis foeditate, sed mentis; nec habitus pigritia, sed cordis ignavia. Nam sicut camelus vitiosus est inaequalitate membrorum, ita et homo deformis est asperitate peccatorum. Hoc enim significat Dominus dicendo: Facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum. Hoc est, difficile est peccatori per illam arduam et angustam vitae coelestis viam, exspoliata et attenuata delictorum pravitate, transire. Valde enim opus erit castigare, et in sublimitatem redigere mores suos, cum qui voluerit ex vitiosa et pigra mole ad supernam illius puritatis substantiam transmeare; quod nisi ita fecerit, tam onustum et parvum animal in angusta coelesti porta offendit. Laudandus ergo Zachaeus est, quem divitiae suae a regio limine expedire minime potuerunt. Imo laudandus est, quod eum ad regni limen divitiae perduxerint. Unde intelligimus ad Christi consequendam gloriam non obesse divitias, sed prodesse; si tamen possidens eas, non effundat ad lasciviam, sed eroget ad salutem. Crimen enim non est in facultatibus; divitiae enim insipientibus fomenta sunt improbitatis, sapientibus adjumenta virtutis; his occasio salutis datur, illis scandalum perditionis acquiretur.
SERMO C. Item de sequentia.
ARGUMENTUM.-- Zachaeus non dimidium, sed totum dedit, atque cum multiplici usura restituit. Nobis, et feneratoribus hujus temporis imitandus.
Superioris dominicae tractatu credo divites quosque laetari et gratulari eos quibus patrimonii causa praeclusam coelestem januam Zachaeus aperuit. Aperuit enim ille coelestem januam, dum eos docuit hoc ipso pervenire ad regnum, quo arcebatur a regno, scilicet ut substantia quae eis exprobrabatur ad perniciem, proficeret ad salutem. Multum ergo Zachaeus divitibus contulit, ut eos faceret in aeternum suas divitias possidere, ut qui hic nunquam pauperes fuerunt, nec essent in futuro mendici, sed quadam lucrativa commutatione reciperent pro parvis magna, pro terrenis coelestia, pro 655 temporalibus sempiterna. Lucrativa plane commutatio est nolle habere quod possides, ut possis obtinere quod non habes, et jacturam facere quamdam relinquendae pecuniae, ut quaestum capias semper gratiae possidendae. Zachaeus ergo cum esset publicanus, et pecunias fenerando magnas divitias usurarum fraude quaesisset, subito videns Christum, ita conversus est, ut majori concupiscentia gratiam spiritualem quaereret quam quaesierat pecuniam saecularem: ita, inquam, conversus est, ut anteacta sua respiciens, fraudes suas ipse damnaret, et emundans concupiscentiam, emundaret et primitus conscientiam. Ait enim: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si cui quid tuli, quadruplum reddo (Luc. XIX). Dicet fortasse aliquis, cur vir sanctus, et Salvatorem praesentem videns, non totum pauperibus, sed dimidium sit largitus, quia scriptum est: Si vis perfectus esse, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni sequere me (Marc. X). Verum si diligenter attendas, iste persecutus est, quia non dimidium, sed totum dedit. Nam tolle aliena de medio, et Zachaeo nihil remanet. Denique vir justus, ut accepta esset ejus liberalitas, scivit juste disponere, scilicet aliena restituendo. Haec est enim apud Dominum 656 grata eleemosyna, quae ex vernacula exhibetur substantia, non quae fraudulenta praeda tribuitur. In pauperum enim largitate, non spolia, sed dona quaerentur. Caeterum quare illud munus est, quod alter cum gaudio accipit, cum lacrymis alter amittit; super quod ille gratulatur, iste suspirat; unde nescio quantum te accipientes adjuvet gratia, multum te tamen ingemiscentes gravat querela. Quamvis enim largiaris totum, meliorem eleemosynam facis, si reddas alienum. Nam sanctus Zachaeus hoc praevidens, reddidit quod sustulerat, ut acceptum fieret quod donabat. Ait enim: Si cui quid tuli, quadruplum reddo. Vide quod semel peccaverat, quatenus emendavit! Bonus enim fenerator, sciens quid divini emolumenti haberet, pecuniam quam cum usura accepit, cum multiplici usura restituit: imitandus nobis omnibus, et feneratoribus hujus temporis imitandus. Sed quod pejus est, sunt plerique qui ejus non imitantur gratiam, imitantur usuram: sciunt diripere, restituere prorsus ignorant. Et cum ille quod accepit sponte quadruplum reddiderit, isti, etiam coacti, nec semel invasa restituunt; malunt sua perdere litigando quam aliena restituere componendo. Explicit.
SERMO CI. De idolis auferendis de propriis possessionibus. ADMONITIO.
Cognitum fuisse hunc sermonem, antequam a Muratorio typis Patavinis tom. IV Anecdot., pag. 99, in lucem ederetur, non tam ex Baronio quam ex Gothofredo certissime constat. Baronius enim in notis ad Martyrol. Rom. die 31 Januarii non solum ejus meminit, sed ipsis verbis eamdem impiorum sacrificiorum descriptionem habet; Gothofredus vero in notis ad tit. 10 lib. XVI cod. Theodos., cum mentionem faciat contra idololatriam ab imperatoribus latarum legum, hoc testimonio ad rem suam opportune utitur. Depromptus a Muratorio hic sermo est, quemadmodum alter qui proxime succedit, ex celebri codice Ambrosiano, ubi sancto Maximo inscribitur. Ejus titulus est ut descripsimus: De idolis auferendis de propriis possessionibus.
ARGUMENTUM.-- Ille qui suum rusticum idolis sacrificare cernit, nec prohibet, peccat. Idololatriae malum vatisque habitus describitur.
Ante dies commonueram caritatem vestram, fratres, ut tanquam religiosi et sancti idolorum omnem pollutionem de vestris possessionibus auferretis, et erueretis ex agris universum gentilium errorem. Fas enim non est ut qui Christum habetis in cordibus, Antichristum in habitaculis habeatis; cum vos Deum adoretis in Ecclesia, vestri diabolum venerentur in fanis. Nec se aliquis excusatum putet dicens, Non jussi fieri, non mandavi. Quisquis enim intelligit exerceri in re sua sacrilegia, nec fieri prohibet, quodammodo ipse praecipit; tacendo enim et non arguendo consensum praebuit immolanti. Dicit enim beatus Apostolus, criminosos esse, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Tu igitur, frater, cum tuum sacrificare rusticum cernis, nec prohibes immolare, peccas; si non data copia, attamen permissa licentia; si non jussio tua in crimine, attamen voluntas in culpa est. Dum enim taces, placet tibi quod fecit rusticus tuus, quod si non faceret, forsitan displiceret. Non enim sibi 657 tantum peccat subditus, cum sacrificat, sed et domnedio, qui non prohibet; qui si prohiberet, utique non peccaret. Grande igitur malum est idololatria; polluit exercentes, polluit habitantes, polluit intuentes, penetrat ad ministros, penetrat ad conscios, penetrat ad tacentes. Immolante enim rustico inquinatur domnedius. Non potest non esse pollutus ubi cibus [F. cibum] capit, quem sacrilegus cultor exercuit, terra cruenta edidit, tetrum horreum conservavit: omnia enim ibi inquinata, omnia sunt nefanda, ubi diabolus habitat in aedibus, in agris, in rusticis. Nihil ibi liberum est a scelere, ubi totum versatur in scelere. Cum cellam ingressus fueris, reperies in ea pallentes cespites mortuosque carbones, dignum sacrificium daemonis, cum mortuo numini rebus mortuis supplicatur. Et si ad agrum processeris, cernis aras ligneas, et simulacra lapidea, congruens ministerium, ubi diis insensibilibus aris putrescentibus ministratur. Cum maturius vigilaveris, et videris saucium vino rusticum, scire debes quoniam, sicut dicunt; ut dianaticus, aut aruspex est; insanum enim numen amentem solet habere pontificem; 658 talis enim sacerdos parat se vino ad plagas deae suae, ut dum est ebrius poenam suam ipse non sentiat. Hoc autem non solum de temperantia, sed et de arte faciunt, ut minus vulnera sua doleant, dum vini ebrietate jactantur. Vanus plane vates est, qui putat crudelitate astruere pietatem. Quam misericors in alienos deos ille qui in suos est pontifices tam cruentus! Nam ut paulisper describamus habitum vatis hujusce: est ei adulterinis criniculis hirsutum caput, nuda habens pectora, pallio crura semicincta, et more gladiatorum paratus ad pugnam ferrum gestat in manibus, nisi quod gladiatore pejor est, quia ille adversus alterum dimicare cogitur, iste contra se pugnare compellitur, ille aliena petit viscera, iste propria membra dilaniat, et si dici potest, ad crudelitatem illum lanista, istum numen hortatur. Hoc igitur indutus habitu, hac cruentus caede, judicate utrum gladiator sit an sacerdos. Ergo, sicut gladiatorum publicum facinus religiosa principum devotione sublatum est, ita et amentes gladiatores isti Christianitatis observatione de propriis domiciliis auferantur.
SERMO CII. De eadem re.
ARGUMENTUM.-- Ille qui scit in agro suo idolis immolari, nec prohibet, particeps profecto sacrilegii efficitur.
Non parum tractatu Dominicae superioris profecisse vos credimus; siquidem praedicatione nostra ab omni idolorum inquinamento corda vestra purgavimus. Nostra enim corda mundantur, cum diaboli sordibus polluta nostra conscientia non tenetur. Pollutam autem is conscientiam non habet, qui exerceri sacrilegia in sua possessione non patitur. Caeterum, qui scit in agro suo idolis immolari, nec prohibet; quamvis ipse longe in civitate consistat, pollutio tamen illum nefanda continget. Et licet aris assistat rusticus, ad domnedium contaminatio exsecranda regreditur. Particeps enim ejus efficitur, si non conscientia, certe notitia. Profecisse ergo nos credimus, cum sacrilegii cultum in vestris possessionibus inhibent; dicimus enim, ut Christiani hominis, hoc est mundi viri, sit munda possessio. Ait enim Salomon: Possessio pretiosa vir mundus. Si ergo vir purus possessioni pretiosissimae comparatur, quanto ista possessio majoris est pretii, si sit sincera et pura, nec aliqua diaboli contagione vilescat! Cur autem vir mundus possessio munda dicatur scire debemus, scilicet quia pretiosum illum facit non fragilitas corporis, sed sinceritas honestatis, et quia eum pro ipsa puritate mentis Dominus possidere dignatur, sicut ait propheta ex persona sanctorum. ( In cod. Ambros. ubi hic sermo legitur nonnulla folia desiderantur. )
SERMO CIII. De speculatore posito filiis Israel. ADMONITIO. 659 Exstat in laudato codice Ambrosiano, legiturque apud Muratorium tom IV Anecdotor., pag. 102.
ARGUMENTUM.-- Praedicator, si voluerit dissimulare, silere, celare, et fratrem tacendo non corrigit, et se non praedicando contemnit. Speculatores a Domino constituti, non alii sunt nisi sacerdotes.
Interdum, fratres, cum praedicamus, plerisque sermo noster videtur asperior, et ea quae secundum regulam prosequimur, ita a nonnullis accipiuntur, quasi nostrae severitatis austeritate promantur. Dicunt enim: Quam dure et amare praedicavit episcopus, ignorantes quod sacerdotibus necessitas major est quam voluntas. Necessitas, inquam, major est dicendi, non quod verum prosequendi desit voluntas, sed quia tacendi silentium statuti poena depellitur. Necessitatem patimur, dum timemus, ac per hoc cogimur plus posse quam velle, et metuenda aliis ingerimus, dum ipsi saluti propriae formidamus. Haec autem est conditio praedicantis, ut non alterius peccata taceat, si sua vult declinare peccata, et emendet objurgando fratrem, ut in se possit non perdere sacerdotem. Caeterum, si voluerit dissimulare, silere, celare, et illum tacendo non corrigit, et se non praedicando contemnit. Melius est igitur increpando emendare peccatum, quam silendo peccantis delicta suscipere. In hoc enim positi sumus, ut si delinquentibus non eorum scelera dixerimus, scelerum ipsorum etiam nos reatus involvat. Nam sic utique dicit Dominus per prophetam: Et tu, fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel, et audies ex ore meo verbum, cum dicam peccatori: Morte morieris, et non loqueris, ut caveat impius de via sua, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua exquiram (Ezech. III), et reliqua. Evidens plane et manifesta sententia, quae speculatorem, cur tacuerit, sanguinem polluit criminosi; nec contenta est quod iniquum sua damnat iniquitas, nisi et illum reum statuat qui eamdem iniquitatem noluit increpare. Videte ergo quantum malum sit delinquentis; delinquens 660 ipse peccat, et sacerdos arguit. Ipse se delictis suis jugulat, et de manu episcopi sanguis exquiritur. Loquendum est igitur et clamandum, ne silentium nostrum in die judicii idem peccator excuset, et qui dissimulat esse particeps sanctitatis, tunc socium criminetur erroris: Et tu, inquit, fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel. Quid est speculator? Speculator utique dicitur qui velut in quadam sublimi arce consistens, adjacenti populo prospicit, ne quis in eum subito hostis obrepat, sed de illo sollicite curam agens, plebs pacis dulcedine potiatur; qui si aliquid adversi repente conspexerit, mox indicet, constanter annuntiet, ut et civis ad cavendum periculum sit paratus, et hostis fugiat deprehensus. Caeterum si urgente adversario speculator dissimulaverit, tacuerit, neglexerit, tunc fit ut inopinatus praeoccupetur populus, et inimicus superveniens debacchetur, atque ideo omnis culpa ei ascribitur qui loqui noluit ut salvaret plurimos, sed tacere maluit ut periret ipse cum pluribus. Hos ergo speculatores a Domino constitutos, quos esse dicimus, nisi beatissimos sacerdotes, qui velut in sublimi quadam arce sapientiae collocati ad tuitionem populorum supervenientia mala eminus intuentur, et adhuc longe positi contemplantur futura supplicia, non oculi carnalis intuitu, sed prudentiae spiritalis aspectu? Et ideo tacere non possunt, sed clamare coguntur, ne per silentium gregem Christi diabolus hostis invadat. Ecce enim praevidemus diem advenire judicii, et peccatorum poenas jam ipsa cogitatione sancimus. Atque ideo annuntiamus unicuique ut avertat se a via impietatis suae, scilicet temulento, ut sobrietatem sectetur, quoniam ebrietati comes est inimica luxuria; avaro, ut pecunias suas eroget, ne custodiendo eas, non ad utendum, sed ad colendum videatur habere divitias; quisquis enim quod diligit, hoc colit, tuetur, et quodammodo veneratur. Vide ergo, avare, ne vascula mensae tuae tibi cedant pro idolo, dum his non uteris ut dominus, sed ea recondita custodis ut servus.
SERMO CIV. Increpatio ad plebem et de eo quod ait Dominus: Qui habet, dabitur ei, Luc. VII. Et cantavimus vobis, et non saltastis, Matth. XI. ADMONITIO. 661 In vetustis codicibus Sanctae Crucis in Jerusalem, 90 num. 40, et 99 num. 84, ac praeterea in Ambrosiano et Laurentiano 10 Plut. XIV, hic sermo, et titulum quem damus, et Maximi nomen praefert. Quamobrem ejus auctorem non fuisse Ambrosium, sed Maximum judicamus.
ARGUMENTUM.-- Superfluum forte est, inquit sanctus Maximus, ingerere Domini poculi praedicationem ei qui Domini mandatum corde non retinet. Deinde laudata sac. Script. testimonia exponit, postremoque beatam Mariam Virginem esse Arcam Testamenti scribit.
Frequenter studueram apud me ipsum, fratres, subtrahere vobis dominicae praedicationis eloquia, ac non elargiri saepius sermonum coelestium sacramenta. Siquidem nihil prosit offerre pabula recusanti et potum porrigere minime sitienti, cum id quod offeras non tam libenter hauriat, quam fastidiose velut turbulentum reddat; atque ita fit ut poculi sinceritas vitietur, et causas delicti fastidiosus potator inveniat. Sic ergo et caritati vestrae ingerere dominici poculi praedicationem forte superfluum est, cum id anima vestra clausis visceribus non tam sitienter hauriat, quam dissimulanter effundat. Fundit enim mandatum Domini qui illud aure sua percipit, corde non retinet. In superficie enim quadam corporis illud gestans, ac minime ad interiora transmittens, quod audivit, dum obliviscitur, seriem praedicationis effundit, et ita domum vacuus repedat, qui de ecclesia onustus exierat. Dicite enim mihi, quis de vobis, cum ad hospitium redierit, dicit, Hodie audivimus episcopum de eleemosynis disputantem, rem utilem praedicavit, debemus pauperibus misereri. Prosecutus etiam est de idolorum exsecranda cultura, requiramus ne ignorantibus nobis in possessione nostra sit idolum. Admonuit etiam festinare debere catechumenum ad gratiam Dei, offeramus familiolae nostrae, ut fidem quisquis est fidelis accipiat, 662 ne forte ratio salutis eorum requiratur a nobis, quia vita eorum nostro pendet arbitrio. Nemo de Dei rebus cogitat, nemo de die judicii loquitur, quasi aut per omnia victuri, aut per omnia morituri. Mihi credite, ita vivimus in hoc saeculo, ut corpore moriamur; ita morimur, ut rationi reddendae vivamus. Moritur interim homo, sed actuum causa non moritur: vivente autem causa, necesse est ut causae suae persona non desit, sicut ait propheta: Ecce homo et opera ejus. Volueram ergo subtrahere vobis dominicae praedicationis eloquia, non quod iratus hoc facerem, sed ut evangelicam sententiam custodirem. Ait enim Dominus: Qui habet, dabitur ei, et qui non habet, id quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, Marc. IV). Habenti ergo dari jussit, et non habenti non solum non dari, sed etiam id quod habet auferri. Quae sententia superflua forsitan vobis videtur; ego autem dico recte ac sapienter Dominum praecepisse. Habenti ergo jubetur dari. Meretur plane accipere, qui ita laboravit, ut propria sollicitudine animae suae divitias spirituales acquireret: ut putas quis continentiae forti proposito coepit castimoniae custodire virtutem, meretur audire quae castitatis remuneratio sit futura, ut ad virtutis observantiam addens remunerationis gloriam, facilius possit pugnam quam coepit atterere. Alius ad misericordiam promptus debet audire quia ipsi miserebitur Deus; et qui hanc terrenam substantiam coelestibus divitiis repensavit, necesse est ut auscultans vicissitudines coelestium praemiorum promptior ac libentior opus Domini prosequatur, et ad misericordiae quod habet bonum largitatis addat augumentum: ideo ait Dominus: qui habet dabitur ei, hoc est, qui dives fuerit bonis operibus, hic magis evangelica praedicatione ditetur. Caeterum si fornicatori praedices 663 et dicas quod virgo debet permanere; et avaro, quod omnia sua distrahere debeat atque donare, stultitia illi est. Hanc autem praedicationem ridiculam putat, sic ait Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus (I Cor. I): stultitia enim est illi. Tale enim est iis praedicare quod perfectum est, quale si mendicum pannis obrutum holoserica velis induere, et esurientem rusticum placento delectare: necesse est ut ab utroque ista recusetur oblatio. Illi enim displicet holoserica, qui necessaria magis frigori vestimenta desiderat; huic placentum amarum, dum escam magis saturitatis exquirit. Istis ergo personis auferenda potius sunt quae sua sunt, sicut ait Evangelium: Etiam id quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV): hoc est, cogendus fornicator pannos suae corruptionis abjicere, compellendus avarus est panem suae cupiditatis exponere. Vereor autem, fratres, ne haec evangelica lectio plerisque de vobis congruat, quae ait: Cantavimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis (Luc. VII). Annuntiamus ergo vobis regni coelestis gaudium, et minime corda vestra motu quodam alacritatis exsultant. Praedicavimus triste judicium, et sensus vestri ad poenitentiam in lacrymas non prorumpunt. Infidelitatis enim genus est in divinis rebus nec gaudere prosperis, nec flere contrariis. Saltationem ergo a vobis requirit Dominus, non utique sinuosi volubilitatem corporis, sed extollentis se fidei sanctitatem. Sicut enim qui corporaliter saltat, nunc in aere suspenditur, nunc ad altiora jactatur, nunc alternis saltibus loca diversa collustrat; ita et qui spiritualiter saltat, interveniente fide, modo in aeris sublimitatem erigitur, modo ad siderum altiora tollitur, 664 modo diversis cogitationum saltibus paradisum coelumque collustrat. Et sicut qui corporaliter saltat, volubilitate membrorum se exercens, gyrum sibi saltationis acquirit, ita et qui spiritualiter saltat, fidei alacritate se movens, gyrum sibi totius orbis assumit. Saltent autem homines, sicut mos est, in suis votis, hoc est nuptiis praecipue saltare vel canere, unde et nos habemus votivas nuptias, in quibus saltare vel canere debeamus. Vota enim nostra celebrantur, quando Christo Ecclesia copulatur, sicut ait Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III). Propter has ergo nuptias saltare nos convenit. Siquidem David rex pariter et propheta, dum multa cecinerit, ante arcam testamenti etiam saltasse dicatur (II Reg. VI). Elatus enim gaudio in saltationem prorupit. Praevidebat enim in spiritu Mariam de germine suo Christi thalamo sociandam. Unde ait: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Ideo ipse prae caeteris prophetiarum auctoribus plus cantavit, quia laetior cunctis per haec gaudia suos posteros conjugabat, et ad propria vota solito dulcius invitans, docuit nos quid in ipsis nuptiis facere deberemus, cum ille ante nuptias tanta exsultatione saltaverit ante arcam. Ergo saltavit propheta David ante arcam. Arcam autem quid nisi S. Mariam dixerimus? Siquidem arca intrinsecus portabat testamenti tabulas, Maria autem ipsius testamenti gestabat haeredem. Illa intra semet legem, haec Evangelium retinebat. Illa Dei vocem habebat; haec Verbum verum; tamen arca intus forisque auri nitore radiabat; sed et S. Maria intus forisque virginitatis splendore fulgebat. Illa terreno ornabatur auro, ista coelesti.
SERMO CV. De calice aquae frigidae. ADMONITIO.
665 Huc usque mutilus jacuit hic sermo in tomo IV Anecdot., quem ipse editor Muratorius imperfectum in pervetusto Ambrosiano codice cum aliis multis repererat. Deerat illi principium usque ad illa verba diligit, et commendat, quod ut illi restituamus, beneficio accepimus a clarissimo Stephano Borgia sac. cong. de Propag. Fide a Secretis. Is enim integrum absolutumque eumdem eruit ex cod. Beneventano III, pag. 118, hoc titulo insignitum: Sermo S. Maximi episcopi de catice aquae frigidae.
ARGUMENTUM.-- Coelestem mercedem Deus etiam pro aquae frigidae poculo repromittit; inopes invitat, et incitat locupletes; non quaerit muneris pretium, sed devotionem porrigentis. Quae sit spiritualis intelligentia ejusmodi promissionis.
Salvator humani generis clementissimus Deus, incorruptibilium donorum copiosissimus distributor, ut plures reperiat quibus sua munera largiatur; fidelibus suis coelestem mercedem etiam pro aquae frigidae poculo repromittit dicens: Quicunque potum dederit uni ex minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth., X). Perspicite, fratres, quia Dominus noster minimos suos studiosius et diligit et commendat. Nam pro illa tantum aqua daturum se pretium spondet, quam servulis ejus, qui utique in hoc saeculo minimi reputantur, manus religiosa porrexerit. Ex ipsa fit aqua acceptabilior Deo, quae credentibus Christo pro nominis ejus fuerit honore delata. Ait itaque, Quicunque potum dederit calicem aquae frigidae tantum in nomine meo. Multos videmus, fratres, non tam gratiae coelestis intuitu quam usu et necessitate conversationis humanae, suis, aut familiaribus, aut patronis plurimas opes et magnifica dona conferre. Quae cum hoc mundo lapsura manifestum est; quia non Deo in aeternum manenti, sed discessuris hinc continuo mortalibus tribuuntur. Quaecunque enim pro saeculi ambitionibus impenduntur, cum saeculo necesse est dilabantur. At vero Dominus noster pauperum suorum atque humilium consolator, non fulgentium gemmarum illecebrosa monilia, non sericas pretiosasque expetit vestes, sed retributionem etiam pro aqua frigida pollicetur. Aquam frigidam poscit, ut inopum religiosae misericordiae omnis possit abundare paupertas. Quicunque, 666 inquit, potum dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam. Haec sententia, carissimi, in obsequium coelestium mandatorum et inopes invitat, et incitat locupletes. Nam cui pauperum potest aqua deesse quam exhibeat sitienti? aut quis fidelium duntaxat divitum non ambiat potiora largiri, cum videat apud munificentissimum Deum magnis praemiis et parva donari? In hac quippe communione, non quaeritur muneris pretium, sed devotio porrigentis. Sicut egena illa ac religiosissima femina (Marc. XII) quae in gazophylacium duo aera minuta mittebat, dominica sententia cunctis est praelata divitibus. Et recte, fratres, quia sapientissimus Judex, non tam operarii quaerebat affluentiam quam operantis affectum. Nec intendebat, quantum dives in dona Dei de plenissimis suis proferret aedibus, sed quantus apud mulierem victus, quae nihil sibi reliquerat, resideret. Divites enim illi sic magno Deo offerebant munera, ne divites esse desinerent. Pauper vero mulier, tanta fidei magnanimitate Deum sibi praetulit; ut despiciens egestatem suam, totum quod habebat offerret. Plus ergo ab omnibus misit, quia minus sibi ab omnibus reservavit. Qui dederit, inquit, calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam. Quae igitur sub tanta piissimi Judicis liberalitate sine praemio potest esse paupertas, apud quem et aqua facit oblata mercedem? Abundans quidem est aqua, et ipsa sui inundatione vilissima; at cum obtentu religionis offertur, facit eam Christi confessio pretiosam. Hinc jam, dilectissimi, vestrum est perpendere quae quantaque coelestium divitiarum referenda sunt praemia cibum aut vestimentum, vel pecuniam largienti; cum otiosum non erit aquae calicem propinasse. Cavendum sane divitibus ne haec eos benignitas Christi ad largiendum faciat pigriores; quia illis specialiter oblatio aquae praemium gignit quibus nihil est aliud quod possint offerre pauperibus. Nam quae haec religio, quantave devotio est, multa 667 redundare substantia, et exiguo minimoque de opere coelum velle mercari? Post ista, carissimi, si sensum nostrum ad spiritualem intelligentiam derivemus, et aliam reperiemus aquam, quae delectabili multum gratia corda valeat refrigerare justorum. Quicunque igitur sermonem sanctorum virorum praedicantium Deum credula aure susceperint, omnia interiora eorum, quae utique vitam sitiunt, audientium fidem sua simplicitate roborabunt. Sicut ipse Dominus Jesus (Joan. IV) cum fatigatus super puteum, et sitiens resedisset, qui revera salutem mortalium sitiebat, Samaritanae mulieris et prodeuntium de civitate turbarum uberrima est credulitate potatus. 668 Nam quamvis ariditatem mentis eorum salutifero Dominus sermone rigaverit, est tamen spiritualis verbis natura hujusmodi, ut si subsequatur effectus, alterno quodam munere et audientem refrigeret, et loquentem. Et ita fit, ut cum veritatis assertor evangelicum seminat germen, si suscipiens illud fidei superfundat humorem, coelestium frugum seges copiosissima nutriatur. Unde, fratres, uterque saluti nostrae proficit intellectus, ut et misericordiam promptissime faciamus, et sancta docentibus obedientiam commendemus, quatenus plenam perfectamque speremus Domino retribuente mercedem.
SERMO CVI. De quinque panibus et duobus piscibus. ADMONITIO.
Sancto Maximo ascribitur apud Muratorium tom. IV Anecdot., num. 21, atque ex simili scribendi ratione cognosci plane potest eumdem sanctum episcopum ejus fuisse auctorem.
ARGUMENTUM.-- Cum plurimum de Scriptura divina dixeris, superest tamen amplius quod dicatur. Plus aufertur de mensa Domini quam infertur.
De feriarum votiva solemnitate solet dulcius esse quod remanet, et suavius sapere consueverunt reliquiae de magno convivio quae supersunt. Unde et nos celebrantes dominicum natalem, libentius debemus excipere ea quae nobis de apparatu sunt amplissime reservata. Non enim reliquiarum possumus timere fastidium, quia epulae Salvatoris semper sunt integrae, semper sunt illibatae, nec contaminatione aliqua minuuntur. Sed cum ex illis quidquam decerpseris, rursus vigore coelesti in sui gratia renovantur. Magnus ergo cibus, ubi et sumis quantum volueris, et integrum remanet omne quod sumpseris. Scriptura enim divina ejus vigoris est, ut cum plurimum de ea dixeris, supersit tamen amplius quod dicatur, ita ut quantum sese in profundum disputatio praedicantis extenderit, in tantum mens sancta altitudinem inveniat disputandi. Unde ait Apostolus: O altitudo divitiarum, et scientiae, et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! Non igitur timere debemus ne post tam grande convivium fastidium famemque patiamur. Totum quidem pro devotione expendimus; sed pro gratia totum remansit, et, ne mirum sit quod dixi, expensis omnibus, omnia remansisse. Recordamini scripturae evangelicae quae nuper est lecta, et invenietis quod plus aufertur de mensa Domini quam infertur. Quinque enim panes illati sunt, et duodecim fragmentorum cophini sunt relati. Plus ergo inveniunt qui reliquias colligunt, quam detulit qui cibum convivio ministravit. Denique saturatis quinque millibus virorum vix duodecim apostoli duodecim cophinos sustulerunt, quod unus puer manu, antequam aliquid expenderetur, attulerat. Ita panis in manu Domini multiplicatur dum frangitur, crescit dum minuitur, dum erogatur augescit, atque utiliore dispendio creatura cibi populos pascit et proficit; crescit in ore comedentium, quod minus putabatur in manibus ministrorum. Denique ait S. Andreas: Est puer unus hic qui habet quinque panes et duos pisces (Luc. IX); et reliqua. Mirum igitur in modum benedictione Christi Domini panis solida natura fluit, abundat, exuberat, et quodam vigoris irriguo comedentibus non jam aquarum fons efficitur, sed escarum. Legimus in prophetis quod idem Dominus potum sitientibus de duro saxo protulerit. Ecce nunc esurientibus de sicco pane saturitatis 669 fluente produxit. Ibi petram resolvit in fluctus, hic cibum multiplicavit in copias. Haec igitur omnia Scripturis sunt, sicut dixi, evangelicis figuraliter comparanda, quae paucis versiculis reficiunt populos Christianos, nec aliquando deficiunt; quae benedictione sui pascunt esurientes animas, et cum satiaverint, 670 plus abundant. Quis enim cum refectus fuerit mandatis evangelicis, non his mandatis velut ditatus, gratiarum referat actionem, habens scilicet thesaurum quo et ipse satietur semper, et possit esurientis alter os saturare?
SERMO CVII. De verbis Evangelii Marci cap. VIII: Cum turba multa esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent. ADMONITIO. Mihi gratos futuros lectores confido, cum eximium multaque doctrina elaboratum hunc sermonem ad splendidiorem lucem (quam hactenus habuit in appendice serm. S. Augustini num. 81) proferam. De eo Benedictini monachi congreg. S. Mauri docuerunt primum a Lovaniensibus inter Augustinianos sine nomine relictum, dein a Verlino et Vindingo repudiatum, quod de Eutychiana haeresi agat, quae post Augustinum orta est. Aequum profecto, rectumque judicium. Sed si cum Augustino conciliari nequit, Maximone repugnabit? Imo cum S. antistes Taurinensis arcanum illud iniquitatis plane intellexerit, illudque ipsum suis in scriptis docte solideque oppugnarit, et haeresim tam nefandam in concilio Mediolanensi damnaverit, ipse Maximus sermonis hujus auctor est stabiliendus. Nullus mihi opponat idem bellum contra Eutycheten ab alio scriptore geri potuisse, aut nulla proferri monumenta quae meam sententiam confirmant. Nam haec omnia, ut levia, concidunt, si hic idem sermo cum superiore conferatur. In illo de portentosa quinque panum duorumque piscium multiplicatione, ut habetur Matth. cap. XIV disseruit Maximus; hic locum Marci cap. VIII illustrat, ubi narratur Christum Dominum septem panibus et paucis piscibus magnam gentis multitudinem saturasse. In utroque sermone recondita mysteria invicem connexa, vocatio et repudiatio Synagogae, gentium autem illuminatio, novaque surgentis Ecclesiae primordia mirifice explanantur. Cum ergo tanta colligatio, cum idem spiritus intelligentiae, cum tandem eadem dicendi forma sit, cur non item S. Maximum hujus sermonis auctorem fateamur? In capitulis seu lectionibus Evangeliorum nunc primum in lucem edendis eadem S. Maximi habetur hujusce loci Evangelii S. Marci interpretatio, dictis hoc in sermone valde affinis. Accedit stylus, qui plane Maximianus est, ratioque afferendorum locorum sacrae Scripturae quae Maximo peculiaris fuit.
ARGUMENTUM.-- In Redemptore nostro disjuncta operatio divinitatis et humanitatis consideranda est, atque error Eutychetis detestandus, qui unam tantum in Christo dogmatizare praesumit operationem. Copiose mysticeque multiplicatio cum piscium tum septem panum explicatur.
Altitudinem divinitatis suae et misericordiam humanitatis, multis et variis modis in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet in mysteriis et sacramentis: ut et petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Omnia enim quae in hoc mundo sub fragilitate nostra exhibuit miracula, nobis proficiunt. Non utique sine causa faciebat ea Dominus, vel quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum solis verbis, sed etiam factis loquitur hominibus. Hoc enim etiam quod hodie de S. Evangelio lectum est, quaerit intellectorem; et cum fuerit intellectum, spiritale facit gaudium. Et in hac lectione simul consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro disjuncta operatio divinitatis et humanitatis, atque omnimodis detestandus error Eutychetis, qui unam tantum in Christo dogmatizare praesumit operationem. In alterutra enim parte vel qui solum hominem fuisse dixerit, gloriam negabit Conditoris; vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Nempe quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel longioris viae deficiat labore, noverimus affectum atque compassionem humanae fragilitatis; quod autem de septem panibus et paucis piscibus satiavit quatuor millia hominum, credimus divinae opus esse virtutis. Attendat ergo sanctitas vestra quia hoc nobis propositum est, quod cum vestra caritate tractemus, quod sibi velit hujus rei tantum mysterium, quod eo modo se Deum discipulis demonstrasse sancta testatur Scriptura, quomodo Evangelium narrat. Ait enim evangelista in hodierna lectione: Cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent; convocatis discipulis, ait illis: Misereor turbae huic (Marc. VIII). Sed requiramus quod ait superius: In illis diebus cum multa turba esset. Superius enim accesserunt Judaei ad Salvatorem, accusantes discipulos ejus eo quod non lotis manibus manducarent. Quos Dominus redarguit, quia quae de corde mala procedunt, ea potius hominem coinquinarent. Et relictis illis, venit in finibus gentium, ubi mulier Chananaea, 671 quae est mater gentilium, pro filia sua, id est Ecclesia, Dominum deprecatur; quae tandiu postulavit donec acciperet quod petebat. Post haec iterum curavit mutum et surdum. Ergo in his diebus, cum multitudo populi concurrisset, nec haberent quod manducarent, quia gentes legem non habebant, id est quinque libros Moysi et prophetas; non praedicationem S. Joannis, quia gentes non per legem, sed per fidem venerant ad Redemptorem; ideo triduo perseverant, hoc est in nativitate, in passione, in resurrectione Domini, sive in Patre, et in Filio, et in Spiritu sancto. Perseverare enim est permanere in confessione, sicut ipse Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Marc. XXIX). Dicit ergo Dominus: Non habent quod manducent, quia legem non habent; et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV); ut qui per fidem Christi crediderunt, per fidem Christi salvarentur. Quidam autem ex his de longe venerunt. Longe enim erant gentes a Deo, errando per idola; et modo omnis qui peccat longe est a Deo. Dicunt discipuli ejus: Unde istos quis poterit saturare panibus in solitudine (Ibid.)? Adhuc apostolos tenebat incredulitas, donec mysteria revelarentur, nec recordabantur quod fecerat de quinque panibus et duobus piscibus. Et interrogavit eos Jesus quot panes haberent. Qui dixerunt, septem; et praecepit turbae ut discumberent super terram. Et accipiens panem, gratias egit et dedit discipulis suis, ut apponerent. Et pisces similiter benedixit, et posuit ante illos. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, extra mulieres et infantes (Ibid.). Et virtutes quidem Domini manifestissime credimus esse factas in praesenti; sed quid lateat in mysterio ipsius gratia donante requiramus.
In superiori enim lectione de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit: hic septem panibus saturavit quatuor millia hominum. Ibi discipuli suggerunt Domino, dicentes: Locus desertus est, et hora praeteriit, dimitte turbas, et euntes in castella emant sibi escas (Ibid.). Hic penitus tacent discipuli; sed ipse Dominus pro eis sollicitus est. 672 Videamus quare tacent. Quia necdum missi fuerant praedicare gentibus, sed potius ad oves perditas domus Israel. Prior ergo illa parabola pertinet ad Judaeos; ista vero ad gentes. Ibi quinque panes fuerant, hoc est quinque libri Moysi; hic vero septem panes, qui sunt septiformis Spiritus dona, sicut ait S. Isaias propheta: Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritu timoris Domini (Isai. XI). Ibi duodecim cophini pleni Spiritu sancto; hic septem Ecclesiae, sive septem candelabra aurea. Ibi duo pisces, qui sunt duo Testamenta, sive unus liber omnium prophetarum, vel S. Joannis praedicatio; hic indefinitus numerus ponitur, qui sunt dona gratiarum, sicut ait Apostolus: Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII) Ibi super fenum recumbunt, et hic super terram. Utrinque una conversatio, una gratia, una virtus, una Deitas. Ibi supra fenum discumbunt, hoc est mortificata opera carnis, quia omnis caro fenum, ait propheta (Isai. XL); hic supra terram discumbunt, id est opera terrena conculcant. Ibi quinque millia refecti, qui numerus pertinet ad Judaeos; nam post ascensionem Domini, loquente Petro, quinque millia sunt baptizati; hic autem quatuor millia, hoc est de tota terra omnes gentes a quatuor cardinibus coeli de septiformis Spiritus gratia esse repletas in vitam aeternam. Et ideo, dilectissimi, nos qui non per legem, sed per fidem credimus in Domino nostro Jesu Christo, qui non ex operibus, sed ipsa gratia sumus redempti; qui non ex quinque panibus, id est ex quinque libris Moysi, sed ex septiformi gratia Spiritus sancti sumus repleti, sicut beatus Isaias prophetaverat dicens: Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit illum Spiritu timoris Domini (Isai. XI); in hac ergo septiformis Spiritus gratia maneamus, in qua vocati sumus, repleti dono Spiritus sancti per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO CVIII. De muliere Chananaea. ADMONITIO.
In codice Chisiano chartaceo saeculi XV, sermo quem num. CVIII vulgamus, sancto Maximo tribuitur.
ARGUMENTUM.-- De magna mulieris Chananaeae fide, patientia, humilitate. Sicut illa permansit firma in oratione, sic nos perseveremus in omnibus bonis operibus.
Istae civitates ad quas Dominus venit significant hunc mundum, in quo Dominus venit pro nostra salute, ut nos liberaret de potestate diaboli. Et ista mulier significat sanctam Ecclesiam de gentibus congregatam. Ista mulier propterea vocatur Chananaea, quia erat nata de stirpe Chanaan, qui fuit filius Noe, qui fuit maledictus a patre. Audiamus quid clamat haec mulier post Dominum. Miserere mei, fili David, filia mea male a daemonio vexatur (Matth. XV). Tantam fidem habuit mulier ista, ut non duceret filiam suam secum ad Dominum, nec invitavit eum ut veniret ad eam, sed firmiter credebat quod si Deus vellet, posset dare sanitatem filiae suae. Per filiam hujus mulieris debemus intelligere unamquamque peccatricem animam, quae quotidie vexatur a diabolo, quae est subjecta vitiis et omnibus malis operibus. Illi enim qui doctores Ecclesiae sunt, semper debent monere et increpare illos qui opera diaboli faciunt, et pro eis orent, sicut haec mulier oravit pro filia sua. Sed Dominus non respondit ei verbum. Pro talibus causis noluit Dominus respondere mulieri. Primo, ut probaret ejus constantiam, sed perseveraret in preces. Secundo, ut tolleret occasionem Judaeis ne dicerent, Christus nobis promissus est, et iste docet gentes, et curat illas; propterea nolumus credere in illum. Tertio, ut probaret animos discipulorum, et ad misericordiam provocaret. Et accedentes discipuli rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Ac si dicerent: Dimitte peccata, et dona virtutes. Postquam mulier audivit SS. apostolos pro se rogantes, statim cum magna fiducia venit ad Dominum, 675 et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva juva me. Qui respondens, ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus; hoc dicit: Non est bonum ut subtrahatur Judaeis doctrina Dei, qui semper Dominum adoraverunt, ut detur vobis, qui gentiles estis et pagani, et servivistis semper diabolo. Tamen mulier sapienter intelligens quod Dominus dixit, cum humilitate taliter respondit: Etiam, Domine. Hoc est dicere: Vere scio, Domine, et credo quia ita est ut tu dicis. Certe non sumus digni accipere panem filiorum, qui semper adoramus idola. Sed propter hoc dico, quia dignatus es venire in mundum ut ostenderes gratiam tuam super nos gentiles, Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Fidem 676 habuit, quia cum esset gentilis, credidit quod Dominus posset dare sanitatem filiae suae. Patientiam habuit quando eam Dominus repudiavit, tandiu in prece perseveravit usque quo acciperet quod quaerebat. Humilitatem habuit, quia quando Dominus comparavit eam canibus, ipsa coaequavit se catellis. Postquam Redemptor noster vidit fidem istius mulieris tam magnam, dixit illi: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. Exemplum debemus accipere, fratres carissimi, ab ista muliere; ut sicut illa permansit firma in oratione, sic nos quotidie perseveremus in omnibus bonis operibus; et sicut illa oravit Dominum, ita oremus Deum, ut mentes nostras dignetur liberare de insidiis diaboli.
SERMO CIX De fraterna correptione. ADMONITIO.
Sancti Maximi ornatum nomine hunc sermonem 109 ex codice Casinensi XII, pag. 334, exscripsimus.
ARGUMENTUM.-- Summis laudibus Paulum apostolum effert Maximus, ejusque explicans testimonium II Corinth. VI, ostendit habitare non posse in eodem corde et inter unius pectoris hospitium iniquitatem simul et aequitatem.
Ecclesiarum omnium regimen beatissimus Paulus, fratres carissimi, quem pro conscientia inculpati pectoris, sanctaeque perfectione doctrinae magistrum gentibus universis electio coelestis instituit, dominicam plebem nunc vigore Apostoli, nunc auctoritate doctoris paternae affectione pietatis increpat, instruit et emendat. Habet revera id propositi vir gloriosissimus, ne discipulos suos aut blandimentis forte nimis desides reddat, aut asperiore rursus increpatione conturbet. Sed tanto sermonem suum pondere temperamentoque circumfert, ut inoffensa docendi arte unumquemque recto a tramite deviantem salubriter revocet, castiget et foveat. Voluit enim prudentissimus doctor, ut vere spiritualis apis, pro diversitate peccantium et spicula jacere, et mella praebere. Nos vero, fratres, quos et virtus deficit, et multimoda peccata comitantur, acrioris correptionis aculeos auctoritatis apostolicae delinquentes in auditum vestrum blandientis astruimus affectum. Nam et vulnera humanorum corporum dulcedine melius quam amaritudine medicantur. Ait ergo inter caetera Apostolus ad Corinthios scribens eamdem remunerationem: Tanquam filiis dico, dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI). Tanquam filiis, inquit, dico. Ecce quamvis peccatores filios appellat Apostolus, ne quisquam peccatricis conscientiae pudore deterritus de tanti patris caritate cunctetur. Nam, quod increpat Paulus, non odium exercet irati, sed munus diligentis impendit. Increpatio enim quae amico de ore procedit optabilem portat in vulnere sanitatem. Ut ait ille sapientissimus Salomon: Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII). At quae alia possunt esse amicorum vulnera, nisi verba quibus peccantes verberantur? Dilatamini, inquit, id est videte ne forte iter vestrum quo ad regnum coeleste contenditis, infidelitatis ac scelerum spinae sentesque concludant. Sed agite quatenus vobis via illa regia quam voluptas mundi hujus ac peccatorum impedimento coangustant, fidei ac virtutum exercitio dilatetur. Nolite, ait, jugum ducere cum infidelibus. Jugum quippe ducit cum infidelibus omnis qui in perditionem hominis mortemque conjurat. Jugum cum infidelibus ducit quicunque se 677 inhonestis sociat turpibusque; qui, confesso Christi nomine fideque suscepta, ad sacrilegas voluptates diabolica superstitione revocatur. Et post omnia, fratres, periculosum nimis jugum trahit qui, spreta integritate vivendi, diruptisque divini timoris vinculis, mersus totus in terram, saevae conversationi captiva miser colla submittit: ut de impiis legitur, qui aspicere in coelum et coelestia contemnebant, dicente propheta: Oculos suos statuerunt declinare in terra (Psal. XVI). Intendite adhuc cujusmodi apostolicae doctrinae se ordo subtexat: ait namque: Quae participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Quae, inquit, participatio justitiae cum iniquitate (II Cor. VI)? Non potest, fratres, in eodem corde et inter unius pectoris hospitium iniquitas simul atque aequitas habitare. Continuum nimirum inter utramque geritur bellum, et necesse est ut una pellatur ab alia. Frustra injustus quisque interdum inesse sibi imaginem integritatis ostentat: in animo enim quem frequentat iniquitas, simulata justitia est. Plerique namque non propter ipsam justitiam justi nonnunquam videntur, sed ut iniquitatibus suis umbram sanctitatis obducant, mentitae aequitatis velamina praemittunt. Sed illi vere erunt justi quibus penitus odiosa Deo nunquam subrepit iniquitas; de quibus et venerandus patriarcha David ait: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV). Sequitur deinde: Quae societas luci ad tenebras? Advertat omnis auditor quia non potest unus idemque esso splendidus et obscurus: id est, non potest idem ipse homo pariter esse dolosus et simplex, superbus et humilis, crudelis et mitis, luxuriosus et castus, perfidus et fidelis, invidus et amicus. Ut enim ulla luci tenebrisque societas, ita nulla virtutibus vitiisque communio. Habes 678 nihilominus: quae conventio Christi ad Belial? Id est non possunt in uno loco atque in eadem mente Christus et diabolus convenire, ut ait fidelissimus ille Elias ad Israel praevaricantem, dicens: Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum (III Reg. 18). Si ergo inter errorem, ac veritatem populum fluctuantem tam vehementer propheta condemnat, quomodo putamus posse nos, fratres, incertis gressibus claudicantes pariter et vitia sequi et amare virtutes? Quomodo possumus uno signati spiritu et Christo servire et diaboli facere voluntatem? An non diabolicae voluntatis est insidiari innocentibus, instruere factiones, obtrectare amicis, invidere melioribus, violare fidem, impugnare justitiam? Sicut econtra Christi est portio timere Deum, diligere bonitatem, subvenire miseris, sectari pacem, servare patientiam, illaesam tenere caritatem per omnia. Habes post haec: Quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Quod utique, fratres, fideli infidelique consortium, cum unus sinistrum terat iter, dextrum alius gradiatur; unus tendat ad vitam, pergat alter ad mortem; hic Christum sequatur, ille diabolum comitetur? Quid unquam potuerant habere tam diversa commune? Jam vero quis dubitet nullum posse templum Dei cum idolis esse consensum? Unde et ait Apostolus fidelibus viris quos idolorum prohibet esse participes: Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI). Itaque si templum Dei sumus, non efficiamur sepulcrum diaboli et receptaculum vitiorum. Si veraciter Christum nostro in corde suscipimus, inimicum Christi totis a nobis fidei viribus propellamus. Haec, dilectissimi, pro communi profectu nostro de apostolica lectione protulimus, ut, omni nisu omnibusque studiis iniqua ac perfida declinantes, beneplacita Deo nostro semper atque accepta sectemur.
SERMO CX. De castitatis studio. ADMONITIO.
679 Hunc quoque 110 sermonem in eodem XII Casinensi codice, pag. 335, sancto Maximo attributum vidimus; quem de castitatis studio seu custodia inscribendum esse cuique eumdem legenti patet.
ARGUMENTUM.-- Prae caeteris a nobis virtutibus praedicari castitas debet, quam prae omnibus peculiari quadam gratia nascendo de virgine Christus elegit. Cautius aspiciamus, sanctius cogitemus, ne subripiat otioso cordi indisciplinatus aspectus.
Quantum et quam necessarium, fratres carissimi, de Scripturis sanctis possumus habere profectum, instruit nos beatissimus Paulus, dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad corripiendum, ad erudiendum (II Tim. III). Quam praeclaram quamque mirificam doctor Ecclesiarum sententiam de divinis promulgavit eloquiis, quae ad plenissimam vivendi perfectionem mortalium corda dirigunt et informant! Utilis profecto est sermo coelestis ad docendum, ad corripiendum, ad erudiendum. Ad docendum quidem, cum perversos indisciplinatorum mores sancti magisterii sanitate componit. Ad corripiendum vero, cum errores haereseos ab Ecclesia Dei pura ac mera assertionum suarum veritate confutat. Unusquisque namque fidelium divinae legis admonitione dignoscit, ne culpam nescius et ignarus incurrat, atque ipsius severitate terremur, ne praesumptione damnabili audeamus quod non licet perpetrare. Ipsius nihilominus insinuatione bonorum malorumque actuum nostrorum futurum judicem sentimus Deum, et confitemur ultorem. Inde in Scripturis sanctis et honestatis doctrina est, et correptio delictorum, et eruditio veritatis. Opportunum namque est ut aliqua caritati vestrae de pudicitiae observantia, de castitatis custodia proloquamur. Debet enim prae caeteris a nobis virtutibus castitas praedicari, quam prae omnibus peculiari quadam gratia nascendo de virgine Christus elegit. Et ideo S. Evangelii nobis assumenda doctrina est, quam divinitus inspiratam fidelium nullus ignorat. Ibi enim scriptum reperio, ibi omnes legimus: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Videte, dilectissimi, quam 680 validissimus Dominus noster totius turpitudinis emendator petulantiam humanorum refrenat aspectuum, et quo praecipiti vigore incentiva lubricae carnis antevertit, ne malum germen fructus pessimus subsequatur! quam longe a corde hominis vult abesse luxuriam, qui tanta cautela lascivientes reprimit et castigat obtutus! Si quis, inquit, viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Et, ut arbitror, ratione Dominus tam sollicite diabolica tentamenta praeoccupat, ut vir religiosus, si oculos forte suos conspectu mulieris decorae laxaverit, ante se deprehendat peccare quam peccet, et intelligat oculorum se suorum deprobatum ministerio ante incurrisse reatum quam perpetrasse peccatum. Et haec, carissimi, non ut miserabilis homo praejudicium damnationis incurrat, sed ut suspirantis pectoris compunctione depulsa, non dissimulet vitare quam praevidet culpam. Oh vere infirmitatis humanae medicus salutaris! Qui ne inveniat in homine cum hominis laesione quod curet, praemittit vulneri medicinam. Et quia nullum vult credentium suorum mortiferis peccatorum febribus aestuare, paternae pietatis medela ante sanat quam subrepat infirmitas, sicut ait beatus propheta David: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Optime namque novit humani generis salus saevae conceptionis noxia resecare primordia, qui in ipsa peccandi janua ingressum diaboli subripientis excludit. Unus enim idemque Dei Filius naturae nostrae Dominus et magister est castitatis. Et quid dicam castitatis magister, cum ipse sit incorrupta pudicitia, ipse inviolata sit castitas? Nam in cujus ore dolus non est inventus, cujus cor et caro exsultaverunt in Deum vivum, ne in oculis quidem vestigium potuit habere delicti. Ergo, fratres, quia fragilitatem nostram multimoda peccata corrumpunt, nostraeque vitae tremendum illud judicium praeparatur, cautius aspiciamus, sanctius cogitemus, ne subripiat otioso cordi nostro circumvagantium luminum indisciplinatus aspectus. Oculos namque accepimus ut lumen corpori praebeant, non ut animae inferant caecitatem. 681 Et post omnia ministris lucis tenebrarum non debent esse leviores; ait enim Dominus ad unumquemque nostrum: Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI)! Et ideo, carissimi, saepius nobis Scriptura sancta est recensenda, per 682 quam possimus honestate doceri, coerceri avaritiis, et salutaribus verae fidei regulis erudiri, idem sicut dicit Apostolus: Dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (I Cor. VI).
SERMO CXI. Contra loquendi pravitatem. ADMONITIO. In eodem codice XII Casinensi, pag. 331, exstat hic tertius moralis sermo expressis verbis cum in titulo, tum in margine sancti Maximi episcopi nomine insignitus. Nulli dubium esse potest ex eodem fonte, ut duo superiores, prodiisse, cum eadem hic dicendi ratio idemque Scripturarum usus in quo S. Maximus praecipue excelluit, inveniatur.
ARGUMENTUM.-- Cum in superiori concione S. Maximus fideles ad cordis sanctimoniam per diligentem oculorum custodiam adhortatus fuerit, hic loquendi licentiam redarguit, corruptique sermonis pessimos effectus manifestat.
Congruum nobis est ac necessarium, fratres, ad eruditionem correptionemque communem apostolica monita recensere, et in verbis simplicibus salutaria mandata rimari, sicut scriptum est: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. XVIII). Ait ergo gloriosissimus Paulus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV). Quam pulchre quamque magnifice coelestium disciplinarum speciosissimus doctor unius pene rigore sententiae effrenationis maliloquii et contumaciam linguae petulantis emendat! Propter quod videte, fratres carissimi, quemadmodum magister gentium et dominicae vineae putator egregius arsura omnium sarmenta vitiorum praecepti sui falce succidit. Dicendo enim: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, universa simul cordis atque oris nostri noxia purgamenta detergit. Agit enim ut si cujusquam cor malitia forte aliqua, diabolo inspirante, pulsaverit, non inveniat in eo sermonis operantis effectum. Omnia nempe occultarum cogitationum venena, si non proferantur in verba, velut defecta viribus, protinus evanescunt. Ita enim ad exprimendum maligni cordis propositum de iniquo quodam sermo propheticus protestatur, dicens: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII): id est, homo impius et injustus malitiam suam, quam corde conceperat, labiis parturierit. Tolle revera malignitatis partum sermonis, et quaecunque in corde hominis concepta fuerit moestitia, velut abortivum quoddam nascendi efficaciam non habebit, suaque mox intra viscera morietur. Omnis ergo sermo malus ex ore vestro non procedat, quia procul dubio malo in sermone blasphemia est. Remove itaque iniquorum susurrationem verborum, et incentivum malignitatis suae invidia non habebit. Remove mollium labiorum turpe mysterium, et nullus simplicibus viris tendetur laqueus adulantium. Tolle linguae artificis fabricam, et malitia scelerum vacua remanebit avaritia: neque enim avidi cordis fames insana pascitur, nisi in praedam malignus sermo processerit. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Quam longe nos fieri malis ab operibus convenit, quibus delinquere nec in sermone permittitur! Ait enim in consequentibus beatissimus Paulus: Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis, aut turpiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet (Ephes. IV). Idcirco nimirum haec omnia inter fideles inhibet Apostolus nuncupari, ne aut in opus pessimum maliloquii consuetudo demergat, aut turpium obscenitate sermonum dicata Dei laudibus sanctorum lingua sordescat. Quis enim ferat ex uno eodemque ore nunc divina eloquia, nunc daemonum verba prodire? Quis ferat unam eamdemque linguam Deo psallere et cantare diabolo? Atque ut plenius quae quantaque sint maligni sermonis incentiva dignoscamus, sanctarum Scripturarum vel pauca recurramus exempla. Malus enim sermo Magi Simonis de ore processit, cum oblato apostolis pretio venundari sibi Dei gratiam postulat. Malus sermo Aegyptiae mulieris de ore processit, quae castum Joseph in concubitum suum turpi allocutione succendebat. Malus sermo avarissimi regis Achaz de ore processit, 683 qui flamma vesanae cupiditatis accensus impudenti lingua vineam poscebat alienam, et rem sibi indebitam, Jezabel uxoris suae maliloquio ministrante, occisi pauperis morte possedit. Malus sermo traditoris Judae de ore processit, cum dominicum sanguinem Judaeorum principibus impia collocutione vendebat. Audite adhuc, carissimi, quanta in homine per divina eloquia non solum oris, sed et oculorum disciplina formatur. Ait quippe Apostolus, sicut dictum est: Omnis ergo sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV). Ait et Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V). Perspicitis, fratres, quanta cura et quanta sollicitudine prohibemur vel loqui turpia, vel 684 videre; quanto praeceptorum consensu bonus Dominus et servus fidelis nostrorum destruunt organa peccatorum. Ille enim oculos coercet, hic linguam, quia per oculos in cor hominis irrepit libido, et concupiscentia cordis ministerio lubrici sermonis impletur. Per haec ergo mandata et Christus sordentem purgat aspectum, ne per oculos ad interiora pectoris nostri possit patrare peccatum; et linguam nostram emendat Apostolus, ne turpe desiderium turpior sermo perficiat. Propter quod, dilectissimi, omni cum vigilantia caveamus ne sermo malus aut turpis nostro de ore procedat, ut preces nostras, quas suscipi oramus in coelo, casta ad Deum lingua transmittat.
SERMO CXII. De servo centurionis in Evangelio. ADMONITIO.
Benedictini monachi congreg. S. Mauri opp. S. Ambrosii editores, etsi apertis verbis indicaverint concionem hanc Ambrosio non esse ascribendam, attamen eamdem in fine sermonum ejus num. 63 collocarunt; quam veriti fuimus in collectionem nostram traducere, donec nostris oculis vidimus in cod. 99 S. Crucis in Jerusalem nomine S. Maximi relatam num. 94, et judicium etiam doctissimi cardinalis Besutii. Is igitur scribit: Postremus sermo, quem S. Maximi existimo, est de servo centurionis in Evangelio; in dedicatione basilicae, cujus principium est: Legimus in sancto Evangelio, etc. . . . . qui quidem non est pro festo. Dedicationis ecclesiae, ut nunc in more habemus, sed est sermo ad populum habitus, cum de novo a comite, qui ibidem imperatoris nomine comesque appellabatur, basilica constructa fuit. Laudat quoque in eodem duos viros, Vitalianum et Majanum, qui, etsi mediocres in saeculo fortunisque tenues, tabernaculum tamen basilicae construi fecerint. Accedit etiam testimonium codicis Sangallensis num. 75.
ARGUMENTUM.-- Quid Maximus hoc in sermone tractaverit satis ex superiori eminentissimi Besutii judicio exploratum est.
Legimus in S. Evangelio, cum centurionis cujusdam servus qui erat illi pretiosor, e gravi paralysis aegritudine laboraret, et per seniores Judaeorum ille centurio rogaret Salvatorem ut ejus doloribus mederetur ( erat enim, ut ait Scriptura, moriturus ), inter caetera ad majorem commendationis gratiam sermonis Judaeorum dixisse Domino: Dignum est ut hoc illi praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis (Luc. VII et seqq.). Si ergo commendatur Domino qui aedificavit synagogam, quanto est commendatior qui aedificavit ecclesiam? Et si is meretur gratiam qui impietatis receptaculum praestitit, quanto majorem meretur gratiam qui religioni domicilium praeparavit? Et si ille coelesti misericordia visitatur qui construxit locum ubi Christus semper negatur, quanto magis visitandus est qui fabricari fecit tabernaculum ubi Christus quotidie praedicatur? In centurione enim Dominus non quid operis fecerit, sed qua mente operatus sit comprobavit. Nam qui id temporis quo nondum Christiani erant sollicite synagogam fecit, si fuissent utique Christiani, intelligitur quod multo sollicitius fecisset ecclesiam. Sed tamen licet synagogam aedificet, Christum praedicat; in ipso enim opere commonet Pharisaeos debere illos suscipere Salvatorem, et demonstrat propterea se tabernaculum amplius addidisse, ut multipliciter ibi Domini gloriam loquerentur. Si enim credit in Christum conditor synagogae, multo magis credere debet habitator ipsius synagogae. Centurio ergo, si justificatus est propter opus fragile vel terrenum, justificandus plane vir clarissimus et providentissimus comes noster propter opus tam perpetuum vel coeleste: qui comes, sicut est centurione dignitate potior, ita et fide debet esse devotior. Sapiens vir et religiosus comes, qui quantum in bello imperatori militat Salvatori, et quantum festinat de hostium manibus captivos eruere, tanto 685 magis festinat a diaboli se sacrilegio liberare. Ibi inimicos terreni regis interficit, hic adversarios Domini coelestis insequitur; ibi barbaros vincit, hic daemones. Sapiens, inquam, qui sicut comes imperatoris est, ita et comes Christi esse desiderat. Nam bene utique et religiose agendo, dignitatem suam cupit esse perpetuam, secundum quod scriptum est in propheta: Et vos, o boni reges, bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (Prov. XXVI). Ergo cum centurio rogaret Dominum ut de morte erueret aegrotantem, et vellet Dominus ad domum centurionis pergere, in qua servulus decumbebat, ait centurio: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Excusat igitur centurio, et ne sub tectum ejus ingrediatur Dominus indignum se dicit. Ecce dignus est comes noster, sub cujus tectum hodie Salvator ingreditur. Videamus ipsa centurionis excusatio quam habeat gratiam; ait enim: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tuntum dic verbo, sanabitur puer meus (Matth. VIII). O fides Christiana, quae cum humilitate totum impetrare consuevisti. Ecce religiosus centurio ad accipiendam salutem dignior fit, dum se profitetur indignum; et dum aedes suas injuriosas putat, magis eas honorificas fecit et gratas. Magnae enim et perfectae fidei vir, qui intelligeret Christum Dominum coelorum esse, dum verebatur ne hospitii sui eum angusta 686 non acciperent. Ergo contradicente centurione, non pergit ad domum Dominus. Non pergit Dominus, sed pergit Domini medicina; non visitat aegrotum Salvator, sed visitat sanitas Salvatoris. De fratribus vero nostris sanctis viris Vitaliano et Majano quid dicam? Scio illos gloriam ab hominibus non quaerere, nisi a solo Deo: sed tamen laudem eorum, etsi ego taceam, ipsa opera loquuntur; ad ipsorum enim laudem pertinet quidquid in aliis paulo ante laudavimus. Nam hoc tabernaculum, etsi plurimi construxerunt, hi tamen sumptu operati sunt uno assensu. Et quo tandem sumptu, cum sint in saeculo mediocres et tenues? Illo scilicet de quo ait Apostolus, abundantia fidei et divitiis simplicitatis (II Cor. VIII). Est enim sanctis viris semper dives ipsa paupertas. Unde credo hos beatos hanc ecclesiam non minus orationibus quam impendiis fabricasse; sic enim oportebat ut opus Christi precibus magis cresceret quam caementis. Totam enim substantiam et in hujus facturam operis expenderunt, et ipsis certe nihil deest. Ipsa plane est, sicut diximus, dives locuplesque paupertas, quae expendit omnia et possidet omnia. Sed haec a Deo benedicta est, sicut illa vidua de qua dicit Dominus in Evangelio (Marc. XII): Mulier haec vidua pauper plus quam omnes misit; nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei, haec autem totum victum suum quem habuit misit.
SERMO CXIII De eo quod scriptum est: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Matth. cap. XI. ADMONITIO.
Ex Anecdotis Muratorii tom. IV, pag. 109, hunc sermonem mutilum, ut jacet in codice Ambrosiano hausimus, fragmentum quoque eumdem Muratorium secuti publicamus.
ARGUMENTUM.-- Christus Dominus discipulis suis in semetipso imitanda doctrinae sanctae proponit exempla. Quale sit illius jugum et onus.
Cum omnipotentis Dei Unigenitus quis quantusque esset manifestare hominibus vellet et bonitatis suae fontem proposuisset aperire mortalibus, sic ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI)? Haec, carissimi, alterna Patris Filiique cognitio unam sine dubio atque indivisam ostendit esse substantiam. Sollicitius nunc intendite, fratres, quae quantaque sit apud Dominum ac Redemptorem nostrum divinae virtus naturae, coelestisque doctrinae sapientia, et clementissimi ejus pectoris incomprehensa benignitas. Postquam enim a Deo Patre suo, sicut evangelicus sermo testatur, tradita sibi universa professus est, neque, etc. 687 ( Deest pagina. Sequitur fragmentum. ) . . . . . de dolosis simplices, de iracundis placidos, humiles de superbis. Reficit ergo, imo refacit nos Christus, cum aut severioribus monitis committenda praevenit scelera, aut indulgentiae suae munere perpetrata remittit. Tollite, ait, jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Vere mitis est Christus, quia ob hoc descendit de coelo, ut per opprobria injuriasque suas peccantibus semper mortalibus indulgentiam largiretur. Et vere est humilis, qui ut mori pro mortuis posset, carnalem sibi dignatus est consociare naturam. Mitis sum, inquit, et humilis corde. Corde se esse humilem Dominus profitetur, quia illa vere humilitas sancta est, quae de religiosae mentis proficiscitur puritate, non quae de vitioso pectore conscientia trepidante descendit. Discite, ait, a me, quia mitis sum et humilis corde. Quam bene docet talis magister, qui discipulis suis in semetipso imitanda doctrinae sanctae proponit exempla. Vos autem, carissimi, non ad humanam fragilitatem, sed ad illum semper intendite qui quae faciebat loquebatur, et quae locutus est fecit. Tollite, ait, jugum meum super vos, quia 688 jugum meum suave est, et onus meum leve. Jugum Christi, fratres, omnia diabolici jugi colligamenta dissolvit. Jugum Christi non inurit colla, sed ornat. Jugum Christi non deprimit capita nostra, sed continet. Jugum Christi sulcante vomere fidei, vitiorum omnium gramina sentesque succidit. Jugum Christi concordibus caritatis vinculis in aeternam societatem Deum hominumque conjungit. Quid etiam de onere Dominico prosequar, quod quidem hujusmodi est, ut cervicibus nostris peccatorum omnium pondus avertat? Onus enim Christi pudicitiae est, onus Christi humilitas est, onus Christi patientia est, onus Christi contemptus est mundi, et pro confessione nominis ejus beati tormenta martyrii. Haec nobis, fratres, saluberrima vitae onera Salvator imponit, ne mortiferis mundi hujus ponderibus obruamur. Atque ideo devotioribus studiis capita nostra jugo evangelico submittamus, subjiciamus et humeros nostros delectabilibus sanctae conversationis oneribus, quatenus omnipotens nos Deus noster a durissimo diabolicae captivitatis jugo et ab onere miserae servitutis, ut vere bonus et ut vere mitis eruere et liberare dignetur.
SERMO CXIV. Super illa verba Evangelii: Quis putas major erit in regno coelorum? etc. Mattn. cap. XVIII. ADMONITIO.
In hunc Evangelii locum homiliae, cujus initium est: Si diligenter audistis evangelicam lectionem, etc., quam num. 85, col. 283 hujus voluminis edidimus, S. Maximum auctorem esse ibidem ostendimus. Igitur et hic sermo eidem tribuendus est; quod homiliam cum inscriptione: Item unde supra, in laudato ibidem Casanatensi codice sequatur, similique sit scribendi ratione confectus.
ARGUMENTUM.-- Statuto in medio puero, Dominus vult ut simili exemplo sine malitia et sine dolo in saeculo praesenti vivamus. Patriarchae et apostoli pueri a Domino appellantur, quorum exemplum imitari debemus. De mola asinaria suspendenda in collo scandalum facientium; haereticorum cumprimis atque Judaeorum.
Ignorantes adhuc discipuli quanta esset gloria humilitatis, de meriti sui vel honoris praelatione certabant, dicentes ad Dominum: Quis putas major est in regno coelorum (Matth. XVIII)? Contentionem discipuli habebant quis major esset in regno coelorum, cum sine dubio apud Deum ille major habeatur qui humilior fuerit, dicente ipso: Qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur (Matth. XXIII). Unde non immerito ad amputandam hujusmodi discipulorum suorum non necessariam contentionem: Vocavit, inquit, Jesus puerum, et statuit eum in medio eorum et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut pueri, non intrabitis in regno coelorum (Matth. XVIII). Statuto in medio puero ad exemplum ipsius Dominus discipulos adhortatur, ostendens quod si unusquisque sicut puer effectus non fuerit, intrare in regnum coelorum non possit. Sed non idcirco Dominus exemplum puerorum attulit, vel ideo effici nos tanquam pueros jubet, ut aetate pueris similemur, cum 689 aetas jam senior rursum ad infantem redire non possit; sed ut infantiam puerorum et innocentiam imitemur. Novit beatus Apostolus quemadmodum pueri esse a Domino jubeamur cum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV). Puer enim vel parvulus malitiam saeculi non novit, peccatum facere nescit, proximo malum non operatur, iram non tenet, neminem odit, divitias non quaerit, gloriam mundi ipsius non miratur, patrem semper sequitur, a matre non recedit. Hac ergo de causa vult nos Dominus tanquam pueros effici, ut simili exemplo sine malitia et sine dolo in saeculo praesenti vivamus. Peccatum fugiamus, malum proximo non operemur; iram non teneamus, non divitias, non gloriam saeculi requiramus. Patrem semper sequamur, id est Deum, cujus filii per adoptionem esse jam coepimus, a matre non recedamus, id est ab Ecclesia, per quam Deo spiritualiter nati sumus. In hujus matris gremio, tanquam parvuli sinu patris proprie constituti requiescamus. Hujus salubri doctrina quotidie denutriamur, ut in fide et gratia baptismi crescamus; secundum quod Petrus in Epistola sua testatus est, dicens: Infantes, lac adamate, ut in eo crescatis (I Pet. II). Ostendit nobis et sanctus Joannes in Epistola sua qualiter pueri esse debeamus, cum dicit: Scribo vobis, pueri, quia cognovistis patrem (I Joan. II). In hoc ergo pueri esse praecipimur, ut patrem agnoscamus; ut innocentes et simplices sicut columbae in hoc mundo vivamus. Volens igitur Dominus hujusmodi in nobis esse similitudinem puerorum, non immerito praesenti loco ait: Nisi conversi efficiamini sicut pueri, non intrabitis in regnum coelorum. Quicunque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major est in regno coelorum. Eum ergo majorem in regno coelorum futurum evidenter Dominus manifestat, quicunque humilitatem et innocentiam pueri fuerit imitatus. Denique ipse Dominus, ut nobis perfecte ex se exemplum humilitatis ostenderet, etiam ipse assumpta carne effici puer dignatus est, secundum quod scriptum de eo legimus: Quoniam puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus imperium factum est super humeros ejus (Isai. IX). Inde namque etiam SS. patriarcnae e apostoli a Domino pueri nuncupati sunt, secundum quod scriptum de ipsis legimus: Ecce ego et puer quos dedit mihi Dominus (Isai. VIII), quia tanquam pueri sine dolo, sine malitia permanserunt. Imitemur igitur hujusmodi puerorum exemplum, id est omnium sanctorum, ut in regno coelorum intrare cum ipsis mereamur. Imitemur ipsius Domini humilitatem, qui salutis nostrae causa puer esse dignatus, ut cum ipso regnare 690 possimus. Et merito addidit: Qui autem accipit unum talem puerum in nomine meo, me accipit; ostendens quod quicunque servum fideliter credentem in Christo, et secundum pueri innocentiam viventem recepit, se recipiat. In cujus susceptione idcirco se recipi Dominus dixit, ne aliquem hujusmodi servum Dei humiliter viventem contemptui haberemus. Propterea addidit dicens: Quicunque scandalizaverit unum de pusillis istis qui credunt in me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Necesse erat ut post praemium devotae fidei infidelitatem damnatio sequeretur. Sicuti enim fidelibus hominibus scandalum facientibus poena debetur, et quam grave peccatum sit scandalum facere, ex hoc ipso cognoscimus, cum Dominus expedire dicat hujusmodi homini, ut mola asinaria suspensa in collo ejus in profundum maris demergatur, quam ut unum de pusillis in Christo credentibus scandalizet. Ut praevento peccati scandalo hujusmodi, si fieri potest, hac sententia, in praesenti vita sine scandalo vivere, quam cum scandalo poenam aeternam illius mortis malimus incurrere. Si igitur hoc Dominus de eo qui unum scandalizat de pusillis loquitur, quam putamus poenam habituros haereticos, qui per pravam et perfidam doctrinam non uni, sed integrae Ecclesiae scandalum faciunt? Et quamvis dictum hoc Domini de mola asinaria etiam simpliciter possit intelligi, tamen secundum mysticam rationem in significatione molae asinariae plus aliquid potest intelligi. Animalia quae ad molam jungi solent, clausos oculos habere consueverunt. Unde molae significatione labor vitae praesentis ostenditur. In asino vero gentilis homo monstratur, qui sine cognitione Dei et lumine fidei tanquam caecum animal in labore saeculi vivit. Profundum vero maris profundum errorem mundi. Et ideo bene dixit expedire tali qui scandalum facit molam asinariam suspendi in collo ejus et demergi in profundum maris. In quo maxime Judaeum significare videtur, qui de cruce Christi, de praedicatione nominis ejus scandalum pati cognoscitur. Huic ergo tali expediret, si in caecitate erroris gentilis veluti in profundum maris demersus versaretur, quam sub praedicatione legis, per quam lumen veritatis agnoscere se Judaeus existimat, de Christo vel apostolis ejus, quos parvulos appellat, scandalum pateretur; quia facilius est gentilem sine lege Christo non credere, quam Judaeum viventem sub lege, legis ipsius Dominum denegare. Possumus autem in mola asinaria etiam duo Testamenta significata 691 cognoscere, per quae unusquisque scandalum faciens justa sententia colligatus, in interitum mortis demergitur. Quam sententiam molae asinariae maxime in populo Judaeorum impletam agnoscimus: qui cum saepe scandalum adversus Dominum et adversus ejus apostolos excitarent, eorumdem duorum Testamentorum auditu, velut ad 692 quoddam remedium salutis, amisso regno proprio, in profundum maris demersi sunt, id est in congregationem gentium diversarum dispersi; qui in errore mundi istius tanquam in profundo maris inhabitant, Creatorem coeli ignorando Dominum ac Salvatorem nostrum Jesum Christum, cui est salus et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CXV. In adventu divitum.
Vincere diabolum, ipso suffragante Domino, potuit quicunque salutaria Dei praecepta suspirans studuerit exosam cunctis tumidae mentis suae inclinare superbiam, radicem malorum omnium, avaritiam coercere; inimicam bonarum virtutum refrenare luxuriam, hostem sanctae castitatis invidiam mitigare, usurarum etiam perniciosa non amare compendia, custodem pacis justitiam muneribus non gravare, noxia factionum horrere commenta, inglorium et nonnunquam cruentum indebiti honoris ambitum declinare, incentiva discordiae, contumeliosae linguae maledicta cohibere, mendacia nihilominus, quae vitam maculant, animam vulnerant, amicitias dissipant, Christiano ab ore repellere, atque ab omnibus superstitionibus daemonum idolorumque sacrilegiis, per quae vel maxime benignitas omnipotentis offenditur veri Dei amore diffugere.
SERMO CXVI. In adventu divitum. Qui enim propriis abundat bonis, saeculi thesauros non requirit. Bona enim propria, honestas, sobrietas, misericordia, castitas, quae bona omni auro magis sunt pretiosa, ut sciatis, quia his ipsa viliora sunt metalla. Auri talenta erui possunt, argenti vasa comparari possunt, honestas sola non potest erui; honestas enim non eruitur, sed acquiritur, quia non constat pretio, sed virtute. Tu igitur qui aurum possides, si placet, bona invicem conferamus. Tu cum peregre proficisceris, thesauri tui domi remanent, quibus longe a te positis semper trepidare, et semper incertus es, ne, cum domum redieris, non habeas quae habebas. Ita dum semper amissionem eorum metuis, apud conscientiam tuam nudus et pauper es. Ego autem quocunque iero, meae divitiae me sequuntur, nec separari a me possunt bona, quoniam non terreno specu, sed thesauro pectoris retinentur. Tu cum recedis a saeculo, relinquendo tuas divitias, perdidisti; ego autem, cum mihi de hoc mundo migrare contingit, divitias meas ad paradisum veho; tuas divitias post mortem, exemplo illius purpurati divitis, ignis et tenebrae subsequuntur; meas divitias, exemplo Lazari, sinus Abrahae et beatitudo suscipiet.