Migne Patrologia Latina Tomus 133
Sermones
Sermones (Odo Cluniacensis), J. P. Migne 133.0750B
SERMO PRIMUS. IN CATHEDRA SANCTI PETRI. 133.0709D|
Gaudeo, dilectissimi, de religioso vestrae devotionis affectu, et Deo gratias ago quod in vobis pietatem Christianae unitatis agnosco. Sicut enim ipsa frequentia vestra testatur, intelligitis diei hujus recursum ad communem laetitiam pertinere et honorem celebrare totius gregis per annua festa pastoris. Nam licet universa Ecclesia Dei disctinctis sit ordinata 133.0710D| gradibus, ut ex diversis membris sacrati corporis subsistat integritas, omnes tamen in Christo unum sumus, nec quisquam alterius ita est divisus officio, ut non ad connexionem pertineat capitis, cujuslibet humilitas portionis.
In unitate igitur fidei atque baptismatis, dilectissimi, indiscreta nobis societas et generalis est dignitas, secundum illud beatissimi Petri apostoli, cui iste sermo debet famulari: Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales, sacerdotium 133.0711A| sanctum, offerentes spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Christum Dominum nostrum (I Petr. II, 5). Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem ministerii nostri servitutem, universi spirituales Christiani agnoscant se regii generis et officii esse consortes sacerdotalis. Quid enim tam regium, quam subditum Deo animum corporis esse rectorem? Et quid tam sacerdotale, quam vovere conscientiam puram, et immaculatas hostias pietatis de altari cordis offerre? Quod cum omnibus per gratiam Dei commune sit factum, religiosum nobis atque laudabile est hodie provectioni nostrae, de proprio patrono gaudere. Et quanquam in toto Ecclesiae corpore, 133.0711B| apostolici celebretur pontificii sacramentum, nobis tamen est specialius gaudendum, quod effusum benedictionis unguentum copiosius in superiora profluxit, et non parcius in inferiora descendit.
Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris, magna sit materia communium gaudiorum, verior tamen et excellentior erit causa laetandi, si non in nostrae humilitatis consideratione remoremini, cum multo utilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri apostoli gloriam contemplandam, aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui tam copiosis est mundationibus mundatus, ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine ipsius participatione transierit. Verbum caro factum, jam habitabat in 133.0711C| nobis (Joan. I, 14), et ad humanum genus reparandum, totum se Christus impenderat. Nihil indispositum sapientiae, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, angelici spiritus serviebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum, quod simul ipsius deitatis unitas operabatur et trinitas.
Et tamen de toto mundo unus eligitur Petrus, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes, omnes tamen regat Petrus, quos principaliter regit Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic, viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, et 133.0711D| si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquam aliis non negavit. Omnes denique apostolos Dominus quid de se opinentur homines interrogat, et tandiu respondentium sermo communis fuit, quandiu humanae ignorantiae ambiguitas perstitit. At ubi habeat discipulorum sensus exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus erat apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), respondit ei Jesus: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Id est, ideo beatus es, quia te Pater meus docuit, nec te terrena opinio fefellit, sed inspiratio coelestis 133.0712A| instruxit. Et non caro et sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus indicavit.
Beatissimus itaque Petrus apostolici ordinis princeps, primus Domini confessor factus, petra Eccleclesiae, clavicularius regni est constitutus. Hinc nomen ex opere datur, et titulus ex merito potestatis imponitur, cum a Domino audire meruit: Et ego dico tibi (Matth. XVI, 18), id est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego notam tibi facio excellentiam tuam, quia tu es Petrus (Ibid.), id est cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum. Ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint 133.0712B| tibi mecum participatione commmunia. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Ibid.). Super hanc, inquit, fortitudinem, aeternum instruam templum, et Ecclesiae meae coelo inserenda sublimitas, ex hujus fidei firmitate consurget.
Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt: vox enim ista vox vitae est, et sicut confessores suos in coelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Ibid., 19). O inestimabilis et immensa bonitas, hominem in terra positum, 133.0712C| tenere coelum! Ecce nunc ad nutum Petri divini regni claustra patescunt. Accepit enim a Christo claves regni coelorum, ut solutis vinculis delictorum, aperiret credentibus coelum. O quam vicina et profunda remedia. Juxta se habet mundus Dei regnum, si currat ad Petrum. Posuit ad vicem suam in saeculo coelestis regni clavicularium Petrum, ne difficilem sibi ad coelum quispiam existimaret ascensum.
Transivit quidem etiam in alios apostolos, jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit, sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. 133.0712D| Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium. Nec nimia est vel severitas vel remissio, nisi quod beatus pontifex et apostolus Petrus, aut ligaverit, aut solverit. Ideo, dilectissimi, quanquam universaliter in omnium sanctorum commemoratione sit laetandum, tamen in hujus nostri excellentia patroni, merito est exsultandum, gaudendum, gloriandum, quem Dei gratia in tantum apicem inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eum in corpore, cui caput Christus est, quasi lucidissimum lumen constitueret oculorum. Sicut autem et nos experti sumus, et nostri probavere majores, ad promerendam misericordiam Dei credimus semper nos specialis patroni 133.0713A| orationibus adjuvandos, ut quantum propriis peccatis deprimimur, tantum apostolicis meritis erigamur.
Instante autem Domini passione, sciens Dominus discipulorum turbandam constantiam ait Petro: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur 133.0713B| auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis praesidium videamus divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis ac dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius Ecclesiae principem ac praesulem fecit. Si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque discernitur, illius operibus, illius gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32), et cui post resurrectionem suam Dominus ad trinam terni amoris professionem ter dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Ipse quoque mandatum Domini, pastor 133.0713C| exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, non cessans orare pro nobis, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suae curam, omni populo Dei ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignabitur impendere. Illi ergo nunc servitutis nostrae natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cujus patrocinio protecti, meruimus ipsius meritis hujusmodi habere consortium. Hunc etiam nostrae orationis adjutorem quaeramus, cujus nos orationibus et ab spiritualibus inimicis, et a corporeis hostibus confidimus liberari. Ipsum itaque intercedendo rogemus impetrare, ut destructis vinculis carnis, mereamur intrare atria supernae civitatis. Quia igitur sermo finem postulat, exaltemus in Ecclesia plebis 133.0713D| beatissimum Petrum, et in cathedra seniorum laudantes eum, benedicamus Dominum Jesum, qui vivit cum Deo Patre et Spiritu sancto in unitate majestatis divinae, per infinita saecula saeculorum. Amen.
SERMO II. IN VENERATIONE SANCTAE MARIAE MAGDALENAE.
Quanquam per quatuor mundi climata, fidelium connexione propagata, sacratissimae Mariae Magdalenae insignia, piae imitationis exemplo sacrosancta celebret Ecclesia; atque in beatissimorum scriptis evangelistarum, ipsius devotionis sedula famulatio, perseveransque servitus et ingens dilectionis fervor, 133.0714A| ac illius sanctae familiaritatis ministratio, et usque ad triumphum Dominicae passionis ineffabilis habeatur constantia; nec non et quae in morte sui Redemptoris etiam apostolis fugientibus egerit, et quod ipse Dominus magni consilii angelus, resurgens a mortuis primo ei apparuerit, tamen utilitati legentium consulentes, ea quae de ipsius virtutum flosculis gemmarum more, sanctarum elucidant paginas Scripturarum et quodammodo sui jubaris impressione vernantes reddunt, compendiose praelibare curavimus. Ut si cui forte non vacat sanctissimi pelagus Evangelii ex ordine percurrere, in quo tantae fidei continentur praeconia, saltem hanc nostrae exiguitatis schedulam, illius accensus desiderio, legere non recuset. Fuit igitur secundum 133.0714B| saeculi fastum clarissimis beatissima Maria natalibus exorta, quae, ut Patrum asserunt traditiones, a Magdalo castello Maria Magdalene nuncupata est. Quam non solum germinis dignitas, verum etiam patrimonii jura parentum excessu splendidam reddiderunt: adeo ut duplicatus honor nominis excellentiam circumquaque diffunderet. Solent enim apud homines, plus divitum quam pauperum nomina sciri. Sed quia rerum affluentiam, interdum voluptas comes sequitur, adolescentioris vitae tempora, lubricis supposuit discursibus, solutis pudicitiae frenis. Haec est enim mulier de qua scribit Lucas evangelista: Quia erat quaedam mulier in civitate peccatrix, quae quia dilexit multum, dimissa sunt ei peccata multa (Luc. VII, 37). Et de qua Marcus ait: Surgens 133.0714C| autem Jesus mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. (Marc. XVI, 9). Quam vero pius et misericors erga conversos peccatores exstiterit Deus, istius comprobat perfectio, quae non solum criminis promerui ablutionem, sed apostolorum consors effecta, illis donata est Dominicae Resurrectionis nuntia. Haec autem divino postmodum afflata spiritu, mentisque intuitum in se reverberans, ac pristinae vitae detrimenta non sustinens, ut comperit Dominum et Creatorem totius humani generis, in domum venisse Simonis, qui non venerat vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II, 17), non ob suorum enormitatem scelerum de sui Conditoris diffidens clementia, pretiosissimo accepto unguento ad ipsum misericordiae 133.0714D| fontem concito properavit gradu, corruens ante clementia Domini vestigia, amaritudinemque cordis, per uberem lacrymarum exaggerans fontem. Mox denique compunctionis fletibus, sui plasmatoris pedes coepit rigare, capillisque suae devotionis tergere, ac indesinenter osculis verae humilitatis confovere, ac mundissimo suae dilectionis unguento perungere. Quae cum in tali devotionis famulatu non esset repudiata, sed potius misericorditer suscepta, ausu familiaritatis confisa, etiam super sanctissimum Domini caput, pretiosissimi liquoris effudit odorem. In tantum ut tota domus ex odoris fragrantia more aromatum redoleret, nihil scilicet ore depromens, sed per exterioris obsequii beneficia, suae compunctionis 133.0715A| flammam ac dilectionis fervorem intimans, ac si ipsis loqueretur verbis, dicens: O Domine Jesu clementissime, qui omnia scis et cordium inspector es verus, qui non vis mortem peccatorum, sed magis ut convertantur et vivant, tu ipse intelligis quid mei deposcant singultus, quid lacrymae ab imo erutae flagitent, quid meus amarus exoret gemitus. Peccatrix sum et immunda, et omnium nefandorum criminum labe polluta. Sed quia meam ab annis prioribus contaminavi vitam, ad te Dominum meum qui es vita aeterna confugio, ut male perditam restituas vitam, et me de barathri faucibus clementer eripias, misericorditer liberes, potenter abstrahas, qui solus laborem et dolorem consideras. Quid vero ex hujusmodi dilectionis professione consecuta sit; 133.0715B| ipse Dominus manifestat, qui Simoni indignanti cur ad se mulierem peccatricem permitteret accedere, conversus ad illum respondit inter caetera: Amen dico tibi, dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47). Quae Domini adepta clementiam, ut Lucas describit, illico posthabitis omnibus, ita familiaris effecta est, ut ipsum non solum mente, sed et corpore sequeretur, de propriis facultatibus, utpote valde locuples, victum et vestitum ei ministrans, implens bifarie Dominicum praeceptum dicentis: Qui mihi ministrat me sequatur (Joan. XII, 26). Mystice autem haec beatissima mulier sanctam designat Ecclesiam. Quae bene in domum Simonis venisse dicitur, et ab omnibus pristinae vitae contagiis curata (Simon enim interpretatur obediens), 133.0715C| pristinos decoquens anathematizavit errores, omnemque idolorum postponens spurcitiam per aquam baptismatis, suorum obtinuit veniam delictorum, ac quotidie Dominum sequitur non gressu pedis, sed imitatione operis. Rigavit autem haec mulier pedes Domini lacrymis poenitentiae, et unguento piae confessionis linivit, quia Ecclesia Dominum Jesum Christum verum Dominum ac verum credens hominem, pro suis quotidie excessibus, lacrymarum singultibus ipsius exorat ablutionem. Dumque assumptae humanitatis mysteria digna reverentia suscipit et praedicat, quia inter homines conversari dignatus est; utique in pedes Domini unguentum nardi pisticum, id est fidelem, fundit. Quae loquitur in Cantico amoris, dicens: Dum esset rex in accubitu suo, 133.0715D| nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11). Quae nimirum, verba juxta litteram, manibus B. Mariae Magdalenae complevit, et quotidie spiritualiter non cessat implere, cum in totam mundi latitudinem glorianter laudes referens Creatori dicit: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos, in omni loco, quia bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 14, 15). Quae cum sublimitatem divinae majestatis, quae aequalis est illi cum Patre, congrua religione ac reverentia confitetur et praedicat; et in quantum naturalis ingenii vigor superni luminis illustratione perfusus sit, digna veneratione recolit; mentisque aciem ad contemplandam tantam potentiam extendit, caput 133.0716A| profecto illius pretiosissimo perfundit unguento. Quod vero Judas Iscariot contra hanc sanctissimam mulierem indignatus dicitur: pro effusione tanti unguenti, datur aperte intelligi, quia reprobi et infideles contra sanctam Ecclesiam quotidie saeviunt ejusque derogant religioni ac devotioni, videntes per quatuor mundi plagas, doctrina ipsius et exemplis, divinitatis Domini potentiam, et humanitatis ejus clementiam cunctis claruisse. Unde et de hac sancta muliere quae praevenit ungere corpus Domini, inquit ipse: Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus (Marc. XIV, 9). Quoniam non solum in toto mundo de hac sancta muliere praedicatur, quod unxerit caput Domini; sed et de Ecclesia 133.0716B| quotidie enim ut jam praelibatum hoc operatur in suis sanctis actionibus. Bene etiam Maria Magdalene dicitur, Magdalus vero interpretatur turris, et significat Ecclesiam. Turris enim non solum sublimior, sed et tutior domus est, non facile hostibus patens; ac per hoc Ecclesiam designat quae terrena deserens, coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committens, orat cum Propheta dicens: Esto mihi turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX, 4). Haec est illa turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, et omnis armatura fortium (Cant. IV, 4). Et de qua Salomon ait: Turris fortissima 133.0716C| nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur (Prov. XVIII, 10). Sed quia nominis interpretatione compulsi, a superficie historica paululum discessimus, libet intuere clementissimam Domini familiaritatem erga beatam Mariam et sororem ejus Martham, ac ipsarum piae devotionis in omnibus famulatum. Legimus enim, evangelista Luca narrante, quod Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam, et huic erat soror nomine Maria. Quae etiam secus pedes Domini sedens, audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium (Luc. X, 38-40). Unde non solum contra sororem, verum etiam contra ipsum Dominum querelam assumit, dicens: Domine, non est tibi curae quod 133.0716D| soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet (Ibid.). At ille qui non est personarum acceptor, sed singulorum merita dijudicat, scitque meliorem esse animam quam corpus, ut cibum spiritalem quam carnalem, ita unius opus laudat, ut alterius non vituperet; ait vero: Martha, Martha sollicita es, et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea in aeternum (Luc., XLI, 42). Spiritualiter autem hae duae mulieres devotissimae, quae Dominum susceperunt in domum suam, duas significant Ecclesiae vitas, activam scilicet et contemplativam. Per Martham ergo quae circa frequens ministerium erat, activae vitae labor exprimitur. Per 133.0717A| Mariam vero, quae sedens secus pedes Domini, verbum illius intenta mente percipiebat, contemplativae vitae dulcedo designatur; cujus sapor quanto magis degustatur, eo amplius a rebus visibilibus, et curarum tumultibus animus separatur. Spretis enim omnibus temporalibus, sola mens cum Deo esse desiderat. Libet enim audire praecepta coelestia, sicuti haec beatissima faciebat Maria, quae sedens secus pedes Domini verbum illius intenta aure percipiebat. Impletum est in ipsa, quod olim per beatum Moysen dictum fuerat: Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ipsius (Deut. XXXIII, 3). Quam gratissima enim apud Conditoris clementiam pro suae devotionis famulatu et inexstinguibili delectionis fervore habita sit, Joannes evangelista manifestat, 133.0717B| ubi quatriduani Lazari venerandam inauditamque describit resuscitationem. Diligebat, inquit, Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum (Joan. XI, 5). Ac in sequentibus commemorat, quoniam vocata a sorore sua, cum veniret ubi erat Dominus, corruit ante pedes ejus, dicens: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus (Ibid.). Jesus autem ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui venerant cum ea flentes: Infremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide: et lacrymatus est Jesus (Ibid.). Manifeste suae pietatis clementiam ex assumpta humanitate dilucidans, quando pro ipsius doloris immanitate, lacrymas non dedignatus est fundere suae compassionis, salvo tamen divino mysterio. 133.0717C| Germinis sublimitas, ac saecularis pompae dignitas, beatae Mariae Magdalenae in hoc dignoscitur facto quando jam in quatriduana fratris morte, tanta nobilium et potentium multitudo Judaeorum, ad ipsius mitigandum confluxerit dolorem. Et non passi sunt ad fratris tumulum sine sui praesentia eam properare dicentes: Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi (Joan. XI, 31). Est denique hoc procuratum Domini misericordia, ut patraturus tale tantumque miraculum, multi adforent Judaeorum. Quatenus dum unus resuscitatur in corpore, nonnulli erigerentur in mente, et essent testes ac laudatores ipsius promptissimi. Unde in consequentibus idem evangelista refert dicens: Testimonium ergo perhibebat turba quae fuerat cum Jesu, quando Lazarum resuscitavit, 133.0717D| et vocavit eum de monumento (Joan. XII, 17). Typice autem haec mulier quatriduanum mortuum deflens fratrem, sanctam praefigurat Ecclesiam, quae pro illorum discrimine qui obnoxii tenentur sceleribus, atque consuetudinaria mortalium criminum labe tumulati, pessimae opinionis famam e suis egerunt corporibus lugere non cessat: Omnes enim in Christo fratres sumus (Matth. XXIII, 8). Super Lazari vero interitum flere dicitur Dominus, quando suae miserationis respectu, hujusmodi corda, per compunctionis gratiam visitans, ad poenitentiae lamenta inflectit. Hoc autem ipse agere dicitur, quod ut nos intentissime perficiamus, suae inflammationis instinctu procurat. Tale est profecto et illud: Ipse 133.0718A| enim spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 29). Et sicut Lazarus post effusionem lacrymarum, mirantibus turbis, resuscitatur a corpore; ita et peccatores post compunctionis lacrymas, digna carnis maceratione peracta, resuscitantur in anima, impio Domino per Prophetam pollicente, qui ait: In quacunque die peccator conversus fuerit, et ingemuerit, omnia peccata ejus oblivioni tradentur (Ezech. XXXIII, 2). Sed his breviter praelibatis, ad ipsius fidei constantiam atque ferventissimae dilectionis ardorem, nec non et quod in passione Domini specialiter ac familiariter peregerit, cunctis admirandum, imo magis imitandum mortalibus, perveniendum est. Nam haec sancta mulier Dominum secuta sicut jam praefati sumus, et de suis 133.0718B| largissimis facultatibus illi devotissime ministrans; postquam vidit eum comprehensum, ligatum, flagellatum, omnibusque subsannationibus et irrisionibus delusum, ad ultimum pro salute generis humani in cruce positum; discipulos etiam qui prius dicebant: Eamus et nos, et moriamur cum ipso (Joan. XI, 16), terga vertisse; ipsa cum eo remansit, quia quae arctius et ferventius eum dilexerat, nec a mortuo potuit separari. Et sic impletum est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job dictum fuerat: Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX, 20). Quasi enim consumptis carnibus pellis ossi adhaeret, quando, discipulis fugientibus, beata Maria Magdalene cum Domino 133.0718C| perseveravit. Et tandiu permansit, quousque diversis conditum aromatibus in sepulcro collocari prospexit. Inde autem moerens et nimio succensa dolore recedens, perspicue ad notum sui Redemptoris locum abiens sepulcri, emit aromata. Et ipsa nocte, in quantum valuit, unguenta praeparavit. Sabbato vero secundum mandatum legis siluit. Occidente autem sole, quod supererat in praeparandis unguentis operam dedit. Mane autem una Sabbati, cum adhuc tenebrae essent, cum praeparatis aromatibus venit ad sepulcrum, cupiens sacratissimum ejus corpus perungere, quem viventem nimio dilexit amore. Cum enim sexus femineus timidus soleat esse ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit quae toto corde Dominum dilexit. Erat porro in ea perfecta 133.0718D| charitas, quae foras mittit timorem. Nam neque propter sui sexus fragilitatem, neque propter lapidis magnitudinem, neque propter metum custodum, a coepto itinere declinavit, quousque ad sepulcrum Domini intrepida pervenit. Cujus mulieris constantia in libro Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli vaccas fetas applicarunt ad plaustrum, vitulosque earum recluserunt domi. Ibant autem, sicut scriptum est, vaccae in directum: Per viam quae ducit Betsameth, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel sinistram declinantes (I Reg. VI, 12). Ita et beata Maria Magdalene cupiens sepulcrum Domini invisere, quasi mugiens et gemens, quae ad tempus praesentia Domini sui privata fuerat 133.0719A| incedebat, imitabile exemplum omnibus praebens fidelibus, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, vel metum hominum aut curam parentum, a coepto itinere deviemus, quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur. Allegorice autem tenebrae erant in corde hujus sacratissimae mulieris, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, viventem inter mortuos requirebat. Tunc vero in ejus mente sol ortus est, quando non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit, et vidit lapidem sublatum a monumento. Et quia corpus Domini non invenit, furatum credidit, atque festina quod viderat discipulis nuntiavit. De hac veraciter in Canticis canticorum voce Ecclesiae dicitur: In lectulo meo per 133.0719B| noctem quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum et non inveni, surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? et factum est cum pertransiissem illos, inveni quem diligit anima mea. Tenebo illum, nec dimittam, donec introducam eum in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III, 1-4). Cucurrit namque, ut diximus, haec sacra mulier, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, et dixit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. At illi currentes venerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulier dixerat. Abierunt ergo discipuli et reversi sunt ad semetipsos. Maria autem stabat ad 133.0719C| monumentum foris plorans (Joan. XX, 2, 3, 10, 11). Considerandum est hoc loco, hujus mulieris mentem quantus amor Domini accenderat, quae, etiam discipulis a monumento Domini recedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima videre meruit. Plorabat ergo, quia quem multum desiderabat non videbat. Plorabat, quia corpus Domini de monumento furatum putabat. Dum vero fleret, inclinavit se, et prospexit in monumento. Jam enim monumentum vacuum viderat, et Dominum furatum de monumento discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinat, nisi quia iterum videre desiderat? Verbi gratia, sicut dum aliquam rem amittimus, quamvis huc illucque saepius discurrendo quaeramus, ad illum tamen saepius locum discurrimus 133.0719D| et respicimus, ubi eam posuisse meminimus. Ita et haec sancta mulier, quamvis huc illucque curreret corpus Domini quaerens; anxia tamen de ejus absentia, frequenter monumentum aspiciebat ubi eum positum noverat. Unde etsi Dominum statim videre non meruit, angelorum tamen visione privata non est. Nam vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? (Joan. XIII, 15.) Interrogabant angeli non ut quaerendi minuerent desiderium, sed ut augerent. Sic enim nos cum propter amissionem flemus, si quis causam fletus inquirat, magis ploratum accumulat Ita et illi causam 133.0720A| doloris interrogabant, ut fletu desiderium augerent, scientes beatos esse, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 4). Sed mulier cujus rei gratia fleret manifestat, cum adjungit: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus est (Joan. XX, 13, 14). Recte ut Dominum mereretur videre, conversa retrorsum dicitur; qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit ubi prius terga habebat. Quasi enim retrorsum conversa est, quando dubitationis postponens nebulas, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen visionem sui Dominus ita suspendit, ut, quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non cognosceret. Unde 133.0720B| evangelista: Illa, inquit, aestimans quia hortulanus esset, dicit ei, domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Joan. XX, 15). Habet enim vis amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto haec mulier erravit, cum dominum hortulanum aestimavit. Sicut enim hortulani officium est noxias herbas eradicare, ut bonae quaeque proficere valeant; ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes crescere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera ferenda, haec propter amoris magnitudinem, leve et possibile arbitrabatur, dicens: Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus, Maria. Conversa illa dicit: 133.0720C| Rabboni, quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere (Ibid.). Quia Dominus superius mulierem communi sexu eam appellavit, et cognitus non est: vocavit eam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se cognosceret. Ait enim, Maria. Cum enim apud Dominum certus sit numerus electorum, magna gratia illis datur, qui propriis nominibus Deo noti esse manifestantur. Qualis erat Moyses cui dictum est: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII). Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est: statim cognoscentem se recognovit dicens, Rabboni, quod dicitur Magister. Haec autem inquiens, illico corruit in terram, volens adorando pedes ejus tenere, recognoscens eum, vocata ab ipso ex nomine. Cui a Domino dicitur: Noli me tangere. Ubi 133.0720D| non est putandum quod post resurrectionem tactum renuerit feminarum; cum de duobus a monumento illius recedentibus dictum sit, quod accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Sed ideo a suo contactu prohibuit, quoniam ejus mentem adhuc perfectam in fide non sensit: quando Dominum viventem inter mortuos requirebat. Quare autem ab ipsa se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17), id est, quia me inter mortuos ut mortuum requiris, et nondum credis me aequalem Patri secundum divinitatem, Noli me tangere. In ejus quippe mentem Dominus ad Patrem non ascendit, qui non credit eum aequalem esse Patri. Et quia beata Maria necdum perfecte divinitatis 133.0721A| ejus potentiam cognoverat, prohibita est tunc ne tangeret pedes ejus. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit autem Maria nuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec mihi dixit (Ibid.). Clementissima namque Dei pietas, in hoc loco erga femineum genus declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia Resurrectionis; per quem nuntiata fuerat tristitia mortis. Ac si diceretur: De cujus manu sumpsisti poculum mortis, ab ejus ore audire gaudia Resurrectionis. Et sicut per beatam Mariam semper virginem quae spes est unica mundi, paradisi portae nobis sunt apertae, et maledictio 133.0721B| exclusa Evae; ita per beatam Mariam Magdalenam opprobrium feminei sexus deletum est, et splendor nostrae Resurrectionis in Dominica resurrectione exortus, ab ea propinatus est. Unde bene Maria interpretatur stella maris. Quae interpretatio quamvis Dei genitrici specialiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et beatae Magdalenae potest congruere, quae cum aromatibus veniens ad sepulcrum Domini, prima splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiavit. Et si discipuli ideo apostoli vocati, quia missi sunt ab ipso ad praedicandum Evangelium omni creaturae, nec minus beata Maria Magdalene ab ipso Domino destinata est ad apostolos, quatenus dubietatem et incredulitatem suae Resurrectionis, 133.0721C| ab illorum cordibus removeret. Te ergo supplices, quaesumus, Domine, ut qui illi tuae misericordiae tantam contulisti gratiam, nobis ipsius propitiari digneris meritis, quatenus qui nostrorum obruti sarcina peccatorum, non valemus obtinere veniam, ipsius pio suffragante patrocinio quae tibi devote, imo specialiter servivit, in saeculo, nuncque cum angelis claritatis perfruens gloria triumphat in coelo, solito charitatis radians fulgore omnium criminum exuat labe, atque supernam suo precatu ducat ad patriam, quo laureati ipsius consortes efficiamur gloriae, te annuente qui vivis, etc.
SERMO III. DE SANCTO BENEDICTO ABBATE.
133.0721D| Festiva beatissimi Benedicti solemnitas, Christo Domino propitiante refulget, quae fidelium cordibus, 133.0722A| et affectum devotionis augere, et spiritale gaudium afferre consuevit. Merito siquidem tanti patris memoriae iidem fideles congaudent: ut illud propheticum impleatur: Dicite justo quoniam bene (Isa. III, 10). Et item: Memoria justi cum laudibus (Prov. X, 7). Constat enim quod unumquemque sanctorum Christiana pietas tanto venerabilius colit, quanto celsius hunc a Deo decoratum cognoverit. Unde et istum patrem, divino quodam instinctu specialius amat, ejusque memoriam dulcius recenset. Nimirum non nescia, quod illum omnipotens Deus, inter summos et electos sanctae Ecclesiae Patres, mirum in modum provexit, et inter sanctae fidei fundatores, ac coelestis disciplinae censores, insigniter sublimavit. Quippe, quem sancti Spiritus charisma, tum 133.0722B| miraculorum signis, tum virtutum exercitu adornavit, ut dignus in mundo appareret, per quem excelsioris ordinis multitudinem informaret. Inde est, quod et in hac solemnitate, et in aliis sancto nomini ejus dicatis, quoties in anno, suis temporibus eveniunt; tam devote tamque libenter, et ex tantis partibus, ad ejus sacrosanctum tumulum tanti accurrunt. Nam non quique pagenses, verum etiam plebs urbana, nobilibus viris conserta, clericorum etiam honestis quasi inflorata personis, laetabunda confluit, et commune patrocinium devota requirit. Nam quasi parum esse desiderio devotorum Deus prospiceret, si semel tantum in anno, solemnitatem ejusdem patris fideles coluissent: existere causas praestitit, quibus et alias solemnitates gaudio Christianorum 133.0722C| adaugeret. De sancta videlicet illius translatione, nec non et tumulatione, quas divinitus esse dispositas, multa signorum documenta produnt. Quo videlicet in loco tanta, ut ita dixerim, tam mira miracula, et in Scriptura referuntur gesta, et sub oculis patrata dignoscuntur, ut ipsorum fulgor etiam quosque remotos ad ejus reverentiam excitare potuerit. Quae, licet instante jam tempore Antichristi, cujus faciem, ut scriptum est, praecedet egestas (Job XLI, 13), cessare videantur; praestantior tamen sanitas animae semper ejus meritis obtenta praebetur. Cessare autem divina miracula, vel ibi, vel alias, nostrorum enormitas peccaminum facit: qui post revelatam Christi gratiam retro sumus conversi.
De ipso quippe Domino Jesu Christo perhibetur, 133.0722D| quia propter obcaecationem infidelis populi, nullam in Capharnaum potuerit patrare virtutem (Marc. VI, 133.0723A| 5). Nos ergo non sumus digni, ut illo favore sanctus iste pater nos foveat, aut consolari dignetur, quo sibi placitos alumnos laetificare consuevit. Hoc solum quippe magnum nobis debet videri, quod talibus praestat, ut ejus sanctae solemnitati possimus interesse, et de spe misericordiae ejus gaudere. Nec minor est ejus potentia vel pietas, quam si miracula frequentaret. Sed nimirum necesse est, ut per omnem Ecclesiam cessantibus signis, manifestetur qui sint illi qui universalem fidem, propter praesentia miracula, vel qui propter futuram beatitudinem, colunt. Quin et imminente jam terribili judicio, sequaces Antichristi signa potius facient, ut coram eis qui voluntarie peccant, ut scriptum est, offendiculum ponatur (Ezech. III, 20). Necdum tamen eadem 133.0723B| miracula penitus adhuc desunt, quoniam et ad sacrosanctum ejusdem patris sepulcrum, et in aliis beatae ejus memoriae locis, haec etiam fieri non ignoramus.
Signorum sane inquisitoribus, qui unumquemque patrem sanctum, vel potentem, vel impotentem, et raritate vel multiplicitate eorumdem signorum arbitrantur, illa Dominica exprobatio consideranda est, qua dicit: Generatio mala et adultera signum quaerit (Matth. XII, 39). Et illa praeconis ipsius, exprobando dicentis, Judaei signa petunt (I Cor. II, 22): quos alias Deo odibiles (Rom. I, 30), non tacet. Herodes autem, qui, ut scriptum est, cupiebat aliquod signum ab eo videre (Luc. XXIII, 8), nec in modico quidem ejus responsionem dignus fuit audire. Centurionis 133.0723C| autem fidem omni Israeli praetulit (Matth. VIII, 13): qui ad servi curationem solam ejus jussionem sufficere non dubitavit. Haec exterius inseri, quorumdam tepiditas exigit, quorum devotio cessantibus signis frigescit. Porro eidem beatissimo patri, sua praerogativa admodum sufficit: qui tantopere fulgoris emicat, ut etiam remotissimos totius Christianitatis sinus radiis suae beatitudinis illustret. Nec monachorum cohortes ubique terrarum diffusae, tantam ejus celsitudinem ignorant: qui sanctam ipsius institutionem prae caeteris sectantur. Ita ut etiam in ipsorum Patrum coenobiis, qui normam sancti propositi fideliter ac religiose promulgarunt, hanc proprii clientes eorum malint profiteri. Non immerito arbitrantes, quod 133.0723D| hunc specialiter, tanquam alterum Moysen Deus praedestinaverit, per quem monasticae legis decreta sanciret.
Fuerunt quidam alii, sicut jam dictum est, ejusdem sanctae institutionis decretores; sed tanquam Moysi, huic quoque dicatur: Novi te ex nomine. Iste est, qui in hac coelesti disciplina placidus effulsit: nam ante Moysen, sacrificiorum caeremoniae, et circumcisionis ritus frequentissimo viguit usu: qui tamen specialiter per eumdem Moysen inculcatus est (Exod. XXXV, 12; Gen. VIII, 20; Exod. XII, 3). Sic ergo et huic beatissimo legislatori non praejudicent alii Patres, qui sanctae regulae munia descripserunt: 133.0724A| sed magis ut assertores ejus sancita confirment. Neque enim abs re sanctus iste Moysi comparatur, quandoquidem, non pauca magnalia pene similiter, ab utrisque geruntur.
Mysterii itaque majestate separata, qua sub Moyse, omnia in figura contingebant (I Cor. X, 11), de caetero multa reperies, quae similia, tanquam sub uno spiritu gesta, noster iste patravit. Et hoc equidem privilegium utrisque est commune, quod ambo sunt legislatores. Ille querulas Hebraeorum turbas de Aegypto exire suasit; iste vero, quasi de genuinis carnalium desideriorum tenebris multas ex populo acquisitionis catervas, suo ducatu abstractas, ad terram viventium introducit. Ille mare Rubrum divisit; iste post Petrum, inusitato miraculo, discipulum 133.0724B| equidem super aquas currere fecit. Dum plane in utroque facto liqueat rerum obstare naturam; videris quid horum praecellat: utrum vel aequale sit, aquas divisisse, aut super eas sicco vestigio cucurrisse. Ille in exustis arvis, aquam sitienti populo de petra produxit (Num. XX, 10); iste de sicca rupe, fontem usibus monachorum elicuit, qui hodieque in rivum fluit. Ille brutos mores Judaeorum, quos incredulos vocat et rebelles, virga legis coercuit; iste monachorum gregem, sicut voluntarie auditu auris obedientem, quasi una persona, propter unum cor alloquens, filium nominat, et suavi jugo Christi supponit.
Multa dici praeterea possent, quibus istarum personarum convenientia patuisset. Et hunc quidem 133.0724C| beatissimum patrem legislatio specialiter Moysi comparat. Sed magnitudo virtutum, atque signorum, quibusque etiam excellentissimis viris, consertum nihilominus ostendit. Sicut ille mirabilis ejus vitae relator, papa videlicet Gregorius astruit, qui assignanter ex quibusdam factis, ipsum aliquibus nominatim expressis coaequat, dicens inter caetera: Nam in aqua ex petra producta, Moysen; in ferro vero, quod ex profundo aquae rediit, Elisaeum. In aquae itinere, Petrum. In corvi obedientia, Eliam. In luctu autem mortis inimici, David video et perpendo. Vir iste spiritu justorum omnium plenus fuit. Qui et in dono prophetiae, et in dignoscendis hominum cogitationibus, atque in secretorum agnitione judiciorum, valde eum perspicacem fuisse non tacet. 133.0724D| Postremo, quod inter plurima superni muneris charismata, apprime disertus fuerit; et quod monachorum regulam, sermone luculento, et discretione praecipua scripserit, laetabundis auribus eorum narrat. Laetabundis, inquam, quia grande gaudium quibusque sanum sapientibus hoc affert; quod eis superna providentia, talem ac tantum ducem, ac praeceptorem constituit, quem ad promulgandam coelestis disciplinae legem, dignum et idoneum totus mundus agnoscat. Gaudent ergo, et quasi praevium sequentes, de ejus nutu pendent, et cordis aciem in eum defigunt. Gaudent, quia per ejus magisterium, ad coelestis militiae tirocinium sunt asciti. Sperant sub ejus ducatu militantes, ad superni regis palatium 133.0725A| intromitti. Et quod suis meritis nequaquam praesumunt, ejusdem sui ducis intercessione adipisci confidunt. Ad hanc itaque lucernam, quasi in caliginoso vitae hujus stadio micantem, subinde respiciunt, et in ipsa vident quo gressum operis tendant. Lucerna est igitur beatissimus Benedictus. Lucerna, inquam, ad hoc super candelabrum posita, ut ardens et lucens, sicut de suo praecursore Veritas attestatur, omnibus qui in domo Dei sunt, resplendeat (Matth. V, 13; Joan. V, 35). An et iste superno amore non vehementer arsit? An et iste, cum verbo et opere, tum signorum splendore non reluxit? Est igitur lucerna. Sed qualiter eumdem praeceptorem suum, imo et dominum legiones monachorum decentius appellabunt? Dominum, inquam, siquidem et Elias 133.0725B| dictus est dominus Elisaei. Ergo pietatis affectu vocetur lucerna. Sed quasi parum est, vocetur etiam stella. Non tamen qualiscunque; sed talis, quae erudiens multos ad justitiam, refulgeat, juxta illud Danielis, in perpetuas aeternitates. Vocetur etiam sol, quia fulgebit sicut sol cum justis, et nunc in Ecclesia, et tunc in regno patris eorum. Vocetur etiam angelus, quia legem requirunt ex ore ejus. Postremo videant et gaudeant, quam proprie vocetur Benedictus, quem Deus adeo benedixit in omni benedictione spirituali. Et per quem tanti benedictionem haereditate possidebunt.
Fateor enim, quod ejusdem patris dilectoribus adeo placet tali vocabulo censeri, quod solet maxime 133.0725C| post divinum nomen, more Christiano versari. Quis enim pie loquens, aut Benedictum, aut benedictionem sub quolibet obtentu non dicat? Caeterum laudes ejus resonare, talibus utcunque congrueret, qui juxta Apostolum sciunt, quae est spes vocationis Dei (Ephes. I, 18). Videlicet et illius vocationis, qua non solum cum aliis Christianis communiter ad fidem vocati sunt, sed etiam ad subeundum celsiorem gradum, per eumdem patrem institutum, qui in vacuum gratiam hanc nequaquam accipiunt, sed quae a Deo donata sunt (II Cor. VI, 1), norunt. De quibus, propter cor et animam unam, sub unius populi vocabulo Deus dicit: Obauditu auris obaudiunt mihi, quem nimirum in sanctis ejus laudare jubemur (Psal. XVII, 45; CL, 1). Sed quales eum laudare debeant, Scriptura non tacet, dicens ad ipsos: Qui timetis Dominum, 133.0725D| laudate eum; et item: Laudabunt Dominum, qui quaerunt eum (Psal. XXI, 24, 25). Quo contra: Non est, inquit, speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Quid ergo de nobis censendum est, qui supra modum peccatores sumus, et laudes ejus attentare praesumimus? Sed divinae pietatis divitias attendentes, de ejusdem indulgentissimi patroni misericordia praesumimus.
Denique eadem Scriptura, quae in persona justorum dicit: Laudent eum coeli, mox subjungit, et terra (Psal. LXVIII, 35): ne peccatores desperarent. Nam adeo misericordiam suam Deus multiplicat, ut non solum homines, sed etiam jumenta salvet. Ergo et nos de ejusdem patris laude, licet 133.0726A| indigni, gaudeamus. Et quamvis non sit nobis os aperire prae confusione, tamen illud Mosaicum unusquisque nostrum eidem dicat: Scio, quia misericors es, Domine (Psal. XXXV, 8). Cum metu et spe praestolantes, utrum sicut regibus consuetudo est, ut in suis natalitiis reos absolvant; sic iste princeps Dei propter gaudium suae sanctae solemnitatis, vincula nostra relaxet. Siquidem et illud occurrit memoriae, quod inter pretiosa filiorum Israel munera, etiam pilos caprarum (Exod. XXV, 4) quidam detulerunt. Et quia per illos peccatorum confessio designatur, saltem vel hoc unum offeramus. Verum si deest aurum sapientiae, si argentum rite laudantis eloquii, si diversarum virtutum gemmae, postremo si castitatis byssus miseris abest, vel praedictos caprarum 133.0726B| pilos offeramus, quia forte et ipsi cum veraci confessione placebunt. Veraci scilicet, quia quem adhuc ex consensu peccare delectat; falsum est, quod de praeteritis vere poeniteat. Ut autem quiddam de humano usu loquamur, si quando paterfamilias, post tempus. domum suam revertitur, omnis familia solet adgaudere: cum quidem et catelli exsilientes, quodam gestu membrorum se monstrant laetari. Quapropter et nos, licet jumentis insipientibus merito simus comparandi, tamen si ob istius honorem solemnitatis, quae eumdem nostrum Dominum nobis quodammodo repraesentat, gavisi fuerimus; vel micas misericordiae ejus sperare quasi catuli sub mensa poterimus. Et hoc non ex nobis, sed ex bonitate evangelici regis qui caecos et claudos ad 133.0726C| convivium suum dignatus est asciscere (Luc. XIV, 13). Bene ergo nobiscum agitur, quod idem paterfamilias nos suis solemniis interesse non dedignatur. O quanti sunt etiam in remotissimis trans maria regionibus, qui tantopere gauderent si eis vel semel ad ejus sacrum tumulum accedendi possibilitas esset! Unde etiam considerandum est quid a Deo nobis donatum sit. Ne forte si ejus praesentiam minus reverenter senserimus, aut infecto corde, quod absit, in conspectu ejus vacui venerimus, dicat ipse propheticum illud: Non est anima mea ad populum istum (Isa. XV, 1); et item: Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum (Jer. XII, 2). Propterea cum ad exemplum evangelici illius regis intraverit, ut videat solemnizantes, tanquam discumbentes (nam 133.0726D| cum spiritu Dei plenus sit, nihil est in creaturis Dei quod eum latere possit), quisque nostrum procuret, ne forte paternos ejus oculos cordis amictu vel corporis offendat. Nam, ut ipse dicit: Omnis exaltatio genus est superbiae, per quam maxime quisque sit abominabilis, ut scriptum est, apud Dominum (Deut. XXII, 5). Meminerimus tamen, quia ad supernum judicem, vel ad senatores coeli placandos, recogitatio seu confessio peccati specialiter prosit, juxta illud: Narra si quid habes, ut justificeris (Isa. XLIII, 26). Iniquitatem meam, inquit, ego agnosco. Et ideo quasi securus postulat: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quisquis vero nostrum vult sui meriti faciem contemplari, necesse habet ut in 133.0727A| hoc speculum intendat, id est, ut ejusdem beatissimi confessoris actus sollicitus perpendat. Inspectis etenim, prout nostra parvitas est, illius gestis, vel quantum nos in imo, vel quantum ipse in sublime sit, animadvertere poterimus. Hinc de quolibet poenitente scriptum est: Respiciet homines, id est, sanctos, et dicet: Peccavi (Job XXXIII, 27). Quoniam ad illorum speciositatem considerat quantum se deformem attendat. Quae utilitas autem de eadem confessione proveniat, ibidem signatum est, cum dicitur: Liberemus eum de superbia, et de his quae fecit, ut non eat in perditionem (Ibid., 17). At vero quia Scriptura jubet: Sanctus enim dies Domini est, nolite contristari (II Esdr. VIII, 10); quod ex nobis vel in nobis triste est omittamus: et quasi nobiscum 133.0727B| sit hodie sponsus, gaudere praesumamus. Munus vero nostrae confessionis, velut ante pedes paternae pietatis offerentes, nostrum posse in ejus laude et admiratione, totum sublevemus. Ejus vero laudes, quisque tanto celsiori voce clamet quanto hunc ardentius amat, vel ejus vitam perspicacius pensat, quae nimirum a sui primordio, tota admiratione dignissima est. Nam quam magnificum illud est, quod paternas, ut fertur, eo deserente opes, admodum domicilium sibi Spiritus sanctus, in ejus sacro pectusculo collocaverat, qui esse philosophorum inania studia adhuc tenerrimus cognovit; qui grandaevo animo jam tunc eremi vastitatem subire ausus est. Quod nec ipse quidem Martinus, toto orbe mirabilis, fecisse refertur. Et quia jugum non solum ab adolescentia, sed etiam ab ipsa 133.0727C| infantia portavit (Jer. III, 25), ut ibidem Jeremias prosequitur, in illo coelesti capitolio singulariter sedebit. Nec sine divino moderamine gestum fuisse constat, quod aculeos tentationis in sese tam validos, ibidem expertus est. Sicut enim dux bonorum Petrus, primo sibi ostensus, est tunc Dominico gregi praelatus; sic iste princeps Dei tantorum millibus monachorum praeferendus, oportuit ut proprio discrimine probaret, qualiter subditis misereri debuisset. Quia tamen primo certaminis impetum fortiter devicit, tale quid deinceps nunquam sensit. Quam obedienter sane, et quam diserte privato bono quisque debeat commune bonum praeferre, hic spiritalis disciplinae magister in hoc suo facto demonstrat. 133.0727D| Quod mox ut expetitus est, dilectam solitudinem se vincens deseruit, et voto supplicum satisfecit. Quoniam vero sancta atque admiranda ejus gesta in promptu habentur, nos interim taceamus de illis. Hoc tamen ad ipsius honorificentiam referamus, quod non alius quilibet ex magistris Ecclesiae vitam tanti patris digessit, quam insignis ille disertissimus papa Gregorius, qui totum quod scripsit, quasi aurum refulget.
Divinitus enim dispositum est, ut cum isdem excellentissimus legislator in caeteris modis sit a Deo decoratus, etiam hinc majori auctoritate tam ipse quam legislatio ejus roboretur, quod eamdem vitam summus apostolicae sedis pontifex ordinavit. Quae scilicet vita, etiam ex occasione Dialogi ejus, pluribus 133.0728A| innotesceret; et non solum apud Latinos, sed etiam apud Graecos notissima foret. Nec illud praetereat quod omnimodis gaudendum nobis est, hunc tantum splendorem in hanc nostram occiduam regionem venire, divino nutu donatum esse. Nec abs re credimus contigisse quod clientem unice dilectum, beatum videlicet Maurum, has in partes adhuc vivens direxerit, et demum se transferri voluerit. Forte enim, cum sancta mens ejus adeo dilatata esset, ut omnem mundum simul conspiceret: hunc locum, sibi quodam occulto consilio specialiter delegit. Viderit ergo quisquis est, cui locus tam multis usquequaque tantum desiderabilis non negatur: quanti habendus sit, quantaque reverentia excolendus. Pondus quippe cujuslibet reatus, non solum 133.0728B| ex intellectu gerentis, vel tempore, sed etiam ex loco solet pensari. Hinc enim velut a majori exprobratione, contra impium vox divina queritur, dicens: In terra sanctorum inique gessit, et non videbit gloriam Domini (Isa. XXVI, 10); et item: Dilectus meus in domo mea male operatus est (Jer. XI, 15). Alioquin, quem praesentia tanti patris ad sui reverentiam non flectit, spiritum Judae videtur participare. Cujus duritiam, nec visio, nec locutio, nec convivium ipsius Domini emollivit. Inspiciamus ergo, quid a Deo donatum est nobis, et oblatam gratiam nullatenus in vacuum recipiamus. Tantus fulgor, caecitatem mentis nostrae illuminet. Tanta pietas, duritiam emolliat. Tam potens medicina, vulnera nostra sanet. Si enim adhuc puerulus ita capisterium reparavit, 133.0728C| ut nec scissura quidem appareret; nos, qui vasa ad honorem in domo Dei per gratiam vocati sumus, quia multas peccatorum scissuras incurrimus, per eumdem medicum qui jam suo regi sociatus est, reparari poterimus. Si nigredo scelerum nos decoloravit, non simus ut Aethiopes, qui non mutant pellem suam; sed ad ejus manum recurrentes, annonam misericordiae, sicut ille corvus, ab eo requiramus. Si etiam inter injuriosos merito computandi sumus, illum tamen affectum, quo pro se odiente flevit, ab ipso reposcamus. Neque enim supplices, quamvis indignos, aversabitur, qui pro perseverante in malitia lugebat. Gaudeamus ergo, et erga Dominum nostrum, quo valemus adnisu dilectionis 133.0728D| affectum exhibeamus. Nam idcirco dimissa sunt Mariae peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47).
Caeterum ad laudes ejusdem principis Dei semper, juxta Psalmistam, adjicere, cuiquam desiderandum est. Sed nos affectum quidem exhibere possumus, perfectionem vero tantae rei nequaquam explere sufficimus. Quapropter easdem illius laudes, non una vox, non una congregatio, neque una urbs vel provincia proclamat; sed ubicunque sancta Ecclesia diffunditur, per tribus, per nationes, per linguas, laus Benedicti frequentatur. Si enim in multitudine populi dignitas regis est (Prov. XIV, 28), ut ait Salomon, quantam putamus esse dignitatem istius regis, quem tam numerosus prosequitur exercitus monachorum? 133.0729A| Quis unquam rex aut imperator in tantis mundi partibus imperavit, aut ex tam diversis nationibus sibi tantas legiones conduxit, quantas videlicet iste, cujuslibet sexus et aetatis in Christi militia, voluntarie juratas disponit? Quem quasi praesentem intuentes, et vexillum institutionis sequentes, diabolicas acies viriliter infringunt. Quibus illud propheticum coaptatur, erunt oculi tui, videntes praeceptorem tuum (Isa. XXX, 20). Denique fidelis opinio est, quod unusquisque sanctorum cum illis surget in regeneratione, quos Domino acquisivit. Cum igitur universi hujusce institutionis ejus sequaces, in unum coacti fuerint; quale signum apostolatus Benedicto tunc ille copiosus exercitus seipsum exhibebit? O quali gaudio tunc ille tripudiabit, qui 133.0729B| sese illis cohortibus immiscere potuerit! Nunc omnes, vel loco vel affectu vicini, in eum cordis intuitum dirigant. Omnia enim omnibus factus est. Habet enim pueri formam in puero quam sequantur; ut quoniam ad exemplum Isaac Deo oblati sunt, primordia sua caveant fermentare. Ac deinceps quique per aetatum successiones sint perfecti sensu; ut a paterna sui nutritii pietate non degenerent. Ne forte si ab excellentiori gradu ceciderint, gravius elidantur. Sed et nos quicunque deliquimus, nullo modo ab speranda clementia deficiamus; quia vivens et post obitum mortuos suscitavit, confracta restauravit, desperata curavit.
Et quamvis non fecerimus ejus voluntatem, Dominum tamen invocemus eum, et sint oculi nostri in 133.0729C| manibus ejus intendentes, donec ipse suos attollat super nos, et misereatur nostri. Sit nobis semper Benedictus in corde, Benedictus in ore, Benedictus actu, quatenus si qua virtus, si qua laus disciplinae, ut illud apostolicum imitantes, quae vidimus in illo, et audivimus in illo, et audivimus ab illo, sectemur, ut nobiscum sit. Deus pacis per ipsum, in saecula saeculorum. Amen.
SERMO IV. DE COMBUSTIONE BASILICAE BEATI MARTINI.
Exigitis, domini mei, divites inopem, eloquentes elinguem. Nam quia nuper basilicam domni nostri Martini flamma denuo voravit, et hac occasione 133.0730A| quidam quasi fide vacillant, quidam insuper stulti garriunt, cur incendium non represserit; dolor qui de priori adustione contigerat, nobis renovatus est, et ob hoc exigitis, ut quaedam quasi sicera verborum vobis conficiatur, quae moerentibus propinetur, et illis aliquatenus succenseat. Quod quidem ego diu cunctatus refugi. Martinus etenim, cujus obsequio debet iste sermo famulari, major est quam dici queat. Quem, sicut de eo perhibetur, usquequaque Deus mirificans, etiam in hoc glorificat, quod omnis qui de illo et prosaice et metrice, sive etiam rhythmice scripserunt, et sancti et periti fuisse, et dulci admodum atque compto eloquio noscuntur, quae pertulerunt edidisse. Et nimirum, nisi jubentium auctoritas et rei necessitas urgeret, inconsequens videretur, ut 133.0730B| is, qui de homine et nihil habet, et parum, id tentare praesumeret. Sed ad spem communem cordis oculos reducens, spero, quoniam Christus, qui benedicit pusillis et majoribus, non desereret hoc quod obedientia conatur obsequens imperio charitatis. Nam ipse volat super pennas ventorum, excellens omnem contemplationem angelorum; ipse descendit ad inferiora terrae, lactescens teneritudinem parvulorum. Ipse facit ut animalia volent sequentibus rotis, ipse ut stellio brachiis nitens moretur in aedibus regis. Et cui patriarchae vel prophetae cecinerunt, ejus laudes Hebraeorum pueri clamaverunt. Ut ergo dedit excellentes viros, qui mandatas excubias ducentes in laudem beati Martini multo nobiliter scriberent; ita infirmis praestare dignetur, ut saltem 133.0730C| velut canes modicum quid pro ejus zelo delatrent.
Quando [quo] primo igitur tantae calamitatis rumor, et vicinas et remotiores quasque provincias derepente pervolavit, ingens moeror et luctus omnium corda perstrinxit, ita ut, sicut nobis relatum est, non solum quilibet rusticani, qui beatum virum quasi peculiarius diligere consueverunt, sed et optimates quique lacrymati, quin etiam et reges fuisse dicantur. Quibus equidem vim doloris hoc maxime exaggerabat, quod eadem domus ante non multos annos combusta fuerat: et nunc multo sumptu, multaque suorum industria 133.0731A| tandem reparata pulchrius videbatur. Multo enim decentius nunc, quam ante illam combustionem fuerit, compta renitebat, longe tamen inferius quam priscis temporibus, quia nunc [tunc] et crustulis marmoreis intus obducta erat. Nam interdum Protonisso marmore paries rubicundus, 133.0732A| nunc Pario candidus, nunc quoque prasino viridis varium et satis pulchrum schema praeferebat, et foris aureolis sapphirinis, atque musivis fulgebat lapillis. Sed et tectum stagneis [stanneis] tabulis erat opertum. De iis quaedam adhuc indicia sunt, et quosdam grandaeviores 133.0733A| fratres vidimus, qui ita testabantur, dicentes, quod machina domus contra solem resplendens quasi monticulus aureus videbatur, et tam gratam speciem cernentibus repraesentabat, ut gloriam beati Martini quodammodo testaretur. In arcuatis vero porticibus voluerunt eam prisci constructores architectari; quoniam domus illa, quamvis latissima sit, turbis tamen sese imprimentibus tantum solet esse angusta, ut antipodia chori et angi posticulas quamvis nolentes subruant. Quam devotam violentiam, credo, gratam habet domnus ipse Martinus, ad exemplum videlicet Domini sui, quem turbae comprimebant. Nunc tamen et histriatis parietibus, et vitreis sapphiro subornatis, quin et bracteolis 133.0733B| aureis decusata non parum intuentes oblectabat. Quando autem, ut diximus, fama tam diri nuntii circumquaque pervolavit, tempus jam instabat, quo ejusdem beati Martini solemnitas solet celebrari. Cum quidem turmae populorum catervatim irruunt partim causa solemnitatis attracti, partim ut dejectionem domus viderent. Siquidem ea vis naturae est, ut quilibet dolens oculis videre gestiat hoc ipsum unde dolet. Et cum res visa plus cor moestificet, tamen quasi ad solatium videre cupit, unde magis indoleat. Ferebatur autem inter plurimos, quod inter fratres nudius tertius antea discordia saevierit, quinetiam pridie quam sancta aedes cremaretur, quidam ante sanctum altare et conviciis, et verberibus 133.0733C| quosdam ex fratribus dehonestaverit: sanctus quoque Martinus cuidam pauperculo per visum apparuerit, et quasi conquerens dixerit, quod in sua domo sit injuriatus, et concite sit inde migraturus, atque ad Tutelensem vicum perventurus. Ita enim confluebat ingens turba, ut putares quod afflictum Job vellent amici ex condicto visitare. Tum quidem et nos occurrimus. Oculis vero cuncta percurrentibus inundabant lacrymae. Et cum singula qualiter ante videbant, flentes inspicerent, gemitus irrumpebant. Cordis vero sanguine, de quo lacrymae nascuntur, jam exhausto (nam de eodem sanguine fluunt, et ideo cum pro pietate funduntur, martyrium quodammodo imitantur), ad auditorium 133.0733D| secessimus. Tum vero nescio quid diu sermocinati sumus. Siquidem dolentibus mos est, non id quod ratio poscit, sed quod dolor extorquet identitare. Tandem ad hoc ventum est, ut ad doloris augmentum diceretur, quod nonnulli beato Martino detraherent, quasi qui non posset incendium reprimere, quo domum suam toties permisisset igne depasci: nonnulli quoque dicerent, quod hanc nostram aetatem jam haberet 133.0734A| exosam, nec more suo preces supplicum attendat, cum se per miracula praesentem non ostendat. Alii nihilominus quasi discuterent quidnam sit, ubi tanta psalmodia, tantaque missarum frequentia celebretur, ubi etiam temeritas precandi tantum reprimatur, cur divina severitas adeo domari [dominari] permissa sit, cum utique in multis aliis locis et minus Deo serviatur, et precandi libertas effrenatior videatur. Hoc nos audientes stupore percussit, et dolore attoniti, fraudes antiqui deceptoris illico recognovimus. Nam cum apostoli sint bonus odor Deo, facit tamen idem deceptor, ut quibusdam sint odor mortis in mortem. Quod nimirum istis contingere timuimus, qui de medicamento vulnus 133.0734B| sibi exaggerant murmurationis. Quia vero beatissimi domni nostri injurias audivimus exerceri, prout charitatis viscera quisquam sensit, amplius coepit dolere. Non satis fuerat quod nostris exigentibus culpis, secundum illud templum pertulit conflagrari, adhuc, proh dolor! ii, pro quibus hanc injuriam sensit, nituntur ei calumniari. Memores tamen illius quod dicitur de Deo, quia dedit carmina in nocte, id est, consolationem Scripturarum in tribulatione, conferebamus vicissim quod menti ad solatium occurrebat. Ac tum forte de hoc quod dicebatur, sese ingessit occasio, ut idem diligentius retractatum scriberetur. Ergo juxta tenorem tunc habitae confabulationis, quid nunc divina dignatio indulserit 133.0734C| adoriamur, primo suadentes, ut juxta prophetam, vexatio saltim det intellectum auditui, quatenus comminationes, quas Deus peccatoribus intentat, vel per hoc quod accidit expertas, timeamus; rogantes Christi clementiam, ut juxta illud Job, molliat cor nostrum, et cibare nos dignetur pane lacrymarum, ne forte dicatur de nobis: Attrivisti eos, nec doluerunt (Jer. V, 3); et item: Percussi populum meum, et a viis suis non est reversus (Jer. XV, 7). Et cum nostra perversitas cor justi, scilicet domni Martini, sicut alias diximus, moerere faciat, cum nos potius viderit in rebus pessimis exsultantes, queratur, dicens: Sustinui qui saltem contristaretur et non fuit (Psal. LXVIII, 21); itemque: Non est 133.0734D| qui vicem meam doleat (I Reg. XXII, 8). Non enim satis nos remordebat memoria peccati. Quod illis saepe contingit, qui et peccata sua non deflent, sed potius multiplicant, et nihil accidit eis triste. Unde scriptum est: Quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala (Eccle. VIII, 11). Sed conveniebat nobis illa vox qua dicitur: Traxerunt me, et non sensi (Prov. XXIII, 35). Ad 133.0735A| nihilum redactus sum, et nescivi (Psal. LXXII, 22). Congregata sunt super me flagella, et ignoravi (Psal. XXXIV, 18). Et idcirco Deus, qui terribilis est in consiliis, vindictam quam meremur, in illius sancti templi combustione monstravit, quasi ministris vindictae diceret: Isti domus exasperans mihi sunt. Ultionem a sanctuario meo incipite, ut ignis indignationis, qui abyssum cordis humani combusturus est partem domus interim assumat, ut cum a se desiderabile oculorum auferri viderint, me ad ostium cordis sui pulsantem contempsisse poeniteat. Per hoc ergo quod in templo accidit, arrogantia nostra, ut ita dixerim, nobis in faciem respondit. Et omnimodis cavendum est, ne forte, sicut illic sequitur, spiritus 133.0735B| fornicationis sit in medio nostrum, et interim illius ignis pernicies, isti exteriori toties sit fomes. Saepe autem fit ut peccator quanto deterior est, tanto densiori caecitate cor ejus obtenebrescat, et cum boni aliquid fecerit, hoc apud se, sicut ille Pharisaeus, jactet, minus attendens quia bona quaelibet Deo non placent, quae malorum admistione maculantur. Tali cuilibet divina vox inclamat: Dicis quia dives sum, et nescis quia miserabilis est, et caecus et nudus: nudus videlicet justitia; caecus vero, nesciens ipsam nuditatem suam videre. Effudit ergo Dominus, ut scriptum est, ignem in Sion, et voluit reddere vastationem in flamma; ut videlicet per indignationem, quae in materiali domo desaevit, extimeamus domus exasperans esse, animadvertentes 133.0735C| quid in occulto ejus judicio mereamur. Neque enim parvus reatus est, qui sanctam illam domum et e vestigio, et toties exigit concremari, ut cum paulo ante succensa fuerit, non sit aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Sed nec putandum est quod hoc casu acciderit propter illud Jeremiae: Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente? (Thren. III, 37.) Et item: Si est malum in civitate, quod ego non praeceperim, dicit Dominus (Amos III, 6), vel quis dedit Israel vastantibus? Nonne Dominus cui peccavit? (Isa. XLII, 24.) Nos itaque scientes quia peccata nostra fecerunt haec, consequens est, ut ingemiscamus super injurias domni Martini; imo potius super nos, quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Alioquin dicetur: 133.0735D| Dissipati sunt et non sunt compuncti (Psal. XXXIV, 16). Et item: Frons meretricis facta est tibi, nescisti erubescere (Jer. III, 3). Qui vero ad nutum Dei contremiscunt, et sub potenti manu ejus sciunt humiliati, audiant consolationem illam, quae post destructionem Hierusalem facta est, dicente Domino: Aedificabo vos, et non destruam; jam enim placatus sum super malo quod feci vobis, et vobiscum sum (Jer. XLII, 10). Et ille quidem, sicut Dominus, qui cum tranquillitate judicat, et cum magna reverentia disponit nos, placabitur servis suis. Nobis tamen competit, ut hunc in omnibus judiciis suis laudemus, et si qua bona opera in nobis sunt, in ipsis timeamus. Verebar, inquit Job, omnia opera mea (Job IX, 28). Nam et 133.0736A| ille postquam tanta ac talia pertulit, cum interim ipsis verberibus gratior esset, ut Deus ad hunc visitandum venire dignaretur, adhuc se humiliat dicens: Reprehendam me et agam poenitentiam (Job XLII, 6). Nam post illam pridianam succensionem, muris cum ingenti studio compactis, septa monasterii communistis, hoc nimirum praecavere volentes, ne sancta domus ultra posset ab hostibus laedi. Sed non satis attendentes in quanta reverentia sanctus iste locus ab antiquis temporibus effulserit, protinus religione relicta, commune diversorium esse permisistis; ita ut feminis ad hauriendum aquam, et ad discurrendum quo voluerint portarii non resistant; cum viderimus quod nulli intra monasterii portas vel parum intrare licuerit; neque aliquis equitando statim 133.0736B| per atrium transire ausus fuerit. Sed nunc ita negligitur, tanquam si murus ille non ad hostium repulsionem, sed ad excludendam loci reverentiam esset erectus. Nec valuit isdem murus ignem prohibere, quem neglecte contemptus exigebat succendi. Mordacius hoc dixerim, quia, vere fatebor, multorum corda per hoc moestificantur, quod locum pro amore beati Martini sacrosanctum non videant, secundum priscam reverentiam, venerari. Neque hoc parum displicet, quod quidam in eodem loco nutriti, se quibusdam laicalibus vel nimium pomposis vestibus dehonestent, cum talis esse consueverit eorum conversatio, ut hanc etiam Romae laudari audiverimus, quibusdam Romanis dicentibus: Quia non esset necesse Romam proficisci, qui templo beati 133.0736C| Martini morerentur vicinari. Jeremias propheta plangit, colorem religioni congruum immutari. Dicitur alias: Ne glorieris in vestitu unquam (Eccli. XI, 4) Viderint ergo isti quam stultum sit, decore vestitus gloriam emendicare, et decore virtutis animam nudare. Caeterum iis, qui de potentia beati Martini delirant, amator ejus, et decentissimus relator Sulpitius jam olim satis respondit. Nam cum aliquando vestimenta ejus pariter afflaret incendium, quod tamen ille protinus in medium se projiciens frigidum sensit, quidam similiter occasionem detrahendi sumpserunt. Responsio tunc illis facta, istis sufficere deberet, qui nequaquam hoc mirarentur, si dispositionem qua Deus mundum regit, vel tenuerit, attendissent. Parum est ut mirentur, si hoc templum et 133.0736D| superbiae, vel luxuriae vitiis forte pollutum, talibus quibusdam Deo cognitis causis exigentibus, flamma purgaverit. Discutiant potius quidnam sit quod ab origine mundi mala praevaleant. Cur impio Cain justum Abel subruere Deus permiserit? Et cur Job incomparabiliter tunc temporis justum, usque ad sterquilinium et vermes Satanas compulerit? Cur Joannes, quo nemo major inter natos mulierum, rogatu saltatricis puellae decollatus sit? Certe si isti Christum in cruce vidissent, non, sicut ille latro, regnum ei restare crederent. Qui etiam si apostolos caesos publice vidissent, et Stephanum forte nocte et die bestiis expositum conspicerent, fidem Christi inanem putassent. Sed postquam ex fide mundus 133.0737A| vivere coepit, consilium divinae dispositionis, si reverenter attendit, intelligit, quia regnum Jesu non est de hoc mundo, et sancti ejus non habent hic manentem civitatem, et idcirco hic non quaerunt gloriam, quam in futuro sperant, nec signum aliquod unquam hic nisi pro utilitate proximorum quaerunt. Hinc propheta non propter se, sed propter inimicos suos orat salvari, dicens: Propter inimicos meos eripe me (Psal. LXVIII, 19), id est, per meam ereptionem intelligentes potentiam tuam convertantur ad te. Scientes enim quia nequaquam possunt hanc vitam sine peccato transcurrere, optant potius ut hic ad sui emendationem affligantur. Nam propheta rogat: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Item alius: Ingrediatur putredo in ossa mea (Habac. III, 133.0737B| 16). Quam sibi utilitatem inde speraverit, manifestat, subdens, ut requiescam in die tribulationis (Ibid.). Afflictus quoque Job: Haec, inquit, erit mihi consolatio, ut affligens me dolore, non parcat (Job VI, 10). Nam et Apostolus non gloriatur, quod in paradisum, et etiam usque ad tertium coelum raptus sit, nec quod ineffabile arcanum inibi audierit; sed potius gaudet quod ter naufragium fecerit, quod ter virgis caesus, quod semel lapidatus sit. Sed isti queruli, qui miracula semper quaerunt, hanc dispensationem attendere nesciunt. Nam superbi et vani hoc semper fieri gestiunt, unde rumor popularis et inanis gloria crescat. Sed quicunque timorati sunt, hoc magis desiderant, unde vel purgatio peccatorum fiat, et mens a superbia defendatur. Nam si Martinus sibi potentia 133.0737C| consueta flammam depulisset, utique ultio peccatis debita restaret, et impietas quasi impunita forte succresceret. Sin autem ex hoc quod sancto cuilibet in praesenti accidit, virtus ejus pensanda est, jam non unus, sed omnes sancti; non mediocres, sed summi dehonestabuntur.
Sanctus namque Benedictus monasterium aedificaverat, religiose videlicet ac pie, sicut utique benedictus. Cui tamen revelatum est, quod hostibus esset divino judicio tradendum; hoc sibi tantum concesso, ne quaelibet ex animabus periret. Parum sane dixerim quod et forinsecus, et confessori quamvis magno acciderit. Sed credo non parum et insipiens censebit, quod supradictus Baptista potens ille in miraculis, utero Christum Dominum sentiens, 133.0737D| sanctissimam vitam ducens, pro testimonio veritatis occumbens, ille incomparabiliter magnus in semetipso, hoc est in suis sanctis ossibus talia pertulit, quae ingentem audientibus horrorem incutiant. Nam ut Eusebius in Historiarum libro XI narrat, sanctum ejus sepulcrum apud Sebasten positum pagani confregerunt, tunc ossa combusserunt, quae terreo pulveri immiscuerunt, et ita per campos passim disperserunt. Sed monachi quidam supervenientes, eadem hora sancti corporis frustra divino nutu reperta collegerunt. Ad sepulcrum quoque Dominicum per multos annos idolum statutum est, ut quisquis se illuc inclinasset, idolum adorasse videretur. Ipsa crux Domini diu Judaeorum celata fraude, 133.0738A| tandem mirabiliter reperta postmodum a profano rege asportari permissa est. Viderint isti secretorum discussores, qua Domini dispensatione et talia, et his similia fieri sinantur. Nobis hoc unum convenire videtur, ut a divinis judiciis timeamus, et videntes hoc quod accidit, quisque nostrum dicat: Domine, audivi auditum tuum, et timui; Domine, consideravi opera tua, et expavi (Habac. III, 2). Et item: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi (Isa. XII, 1), et caetera. Et quia per materiale templum dedit spiritualibus significationem, ut fugiant a facie arcus, id quod illic praemittitur, supplicemus, ut quoniam iratus est, sit etiam misertus, dicentes: Increpationem Domini sustinebo, quia peccavi ei. Tunc praeterea non incidat nobis illud diabolicum 133.0738B| suspicari, quod illa virtus domni Martini defecerit. Illa pro sui magnitudine toto orbe mirabilis; illa, ut ita dicam, probata signis. Quin potius credendum est, quod illa ejus charitas, quae semper etiam erga ejus aemulos propensa et benefica fuit, ita illum adegerit, ut hoc a Domino impetraret. Nam quorumdam sanctorum, qui causa aliorum injuriari maluerunt, facta considerantes; in hanc opinionem non abs re venimus. Siquidem Moyses rogabat Dominum Deum suum, ut noxam populo dimitteret; sin alias, deleret eum de libro vitae. David quoque videns angelum caedentem populum, postulatu super se et domum patris sui gladius vertatur. Qui et interfecto patricida filio lugebat, dicens: Quis mihi det, ut ego moriar pro te, fili? (II Reg. XVIII, 22.) Sed et Jeremias 133.0738C| cum ex ore Dei populum in Aegyptum descendere prohiberet, et ille contemneret, nec sic eum deserere potuit, sed cum ipso populo descendit, a quo et interfectus est. Paulus etiam apostolus vas electionis optat anathema esse pro fratribus suis. Sane Stephanus orare non poterat, ut pro lapidatoribus moreretur, quoniam ipsi hunc in mortem urgebant: unum tamen eis quod supererat impendens: Ne statuas, inquit, illis hoc peccatum (Act. VII, 53). Sed quid de servis dicimus, quandoquidem ipse Dominus omnium pro impiis, ut ait Apostolus, mortuus est. Unde et propheta dicit quod alienum opus susceperit, ut faceret opus suum. Pati enim, et irrideri, et mori alienum est a Deo: salvare autem, ejus opus est. Sed illud quod alienum est a Deo, 133.0738D| peccanti homini debebatur. Et tamen alienum opus suscepit, ut opus suum faceret, quia mori dignatus est, ut morte dignos salvaret. Videamus autem an in Martino tale aliquid fuerit. An non ista charitas hunc urgebat, quando chlamydem pauperi divisit? De duabus quippe tunicis praeceptum est, ut harum altera non habenti donetur. Sed iste non solum Pharisaicam justitiam, sed etiam Christianam longe supergressus, ipsam unam cum sua nuditate partitus est. Nam a latrone vinculatus, se esse prorsus asserebat securum, illique magis dolere, qui latrocinia exercens, Christi misericordia esset indignus. Tunc nihilominus hac dilectione, qua plurimum flagrabat, cum sciret, quod ante diem mortis non posset reverti, 133.0739A| pro pace tamen inter clericos restituenda proficisci longius non dubitavit. Et tunc quilibet alius etiam praesentes poterat oblivisci. Nam eadem charitas in fine, quod est decentissimum, praecipue fervebat, cum coeleste regnum quod ab infantia suspiraverat, et insuper ipsam Christi praesentiam, quoad ipse vellet, differri sibi pro amore discipulorum non recusabat. An modica est illa charitas? Aut hominem quando negligeret, qui brutis etiam animalibus compatiendi affectum frequenter indulsit? Unde quidam, qui Grammaticus cognominabatur, nuper garriebat, quod in ejus vita superfluo positum sit de lepore, quem a canibus exemit. Sed quicunque tales sumus, qui nullum genus commendationis apud illum ex nostra justitia habemus, non plus nobis aliud miraculum, 133.0739B| quamvis grande, placituri [placiturum] videtur: quoniam si in aliis majorem potentiam, in isto tamen monstrat propensiorem miserendi affectum. Sed quid debilitatis [de liberatis] animalibus dicimus, cum ab ipsis quoque haereticis Maximi gladium summoverit? Insuper ipsi daemonio, si ab hominum infestatione cessaret, veniam pollicitus sit? Quod equidem idcirco dixit, ut quosdam fratres, quorum vitia daemon ille exponebat, a desperatione retraheret. Itaque haec et hujusmodi alia recolentes, incunctanter credimus, quod domum suam non pro inopia virtutis, sed piae dispensationis causa permiserit aduri. Si quaeritur quae sit ista dispensatio, hoc iterum menti occurrit, quod illi, qui in ejusdem domus constructione pridem laboraverant, nihil de 133.0739C| sua mercede perdiderunt, quoniam, etsi opus periit, pii tamen operis merces restat; sicut sermo divinus quibusdam pie laborantibus asseverat, dicens: Erit merces operi vestro (II Par. XXV, 7). Quin potius si qua et levis culpa, quod frequenter fit, in eodem labore se immiscuerat, credimus hanc esse purgatam. Nam in ipsis bonis operibus aut per elationem, aut per teporem saepe delictum sese immiscet. Et idcirco jubentur sacerdotes holocausta sua lavare, videlicet ut in ipso bono opere quisque timeat, et velut hostiam lavans, lacrymas fundat. Est et alia dispensationis causa. Plerique enim et pro injuria sancti viri dolendo, et ad restaurationem locorum, sanctum studium, sive res suas impertientes, coeleste sibi praemium sunt 133.0739D| mercati. Qui scilicet, si basilica in suo statu persisteret, nihil tale fecissent, sed picturis inhiantes forte risissent. Adhuc enim majus, si non temere dixerim, per hoc evenire confidimus. Nam de peccatis illis, quibus exigentibus id actum est, si deinceps ab his cessatum fuerit, indulgentiam speramus venire, quia Deus non dijudicat bis in idipsum. Et verum est illud Job dicentis: Qui afflictus fuerit, erit in gloria (Job XXII, 29). Et item in Jeremia, post destructionem templi loquens Deus ad reliquias captivorum: Nolite, inquit, timere. Jam enim placatus sum super malo quod intuli vobis (Jer. XLII, 10). Quod tamen dicentes, non consuimus pulvillos, super quos, ut Ezechiel redarguit, peccatores molliter 133.0740A| quiescunt, qui nimirum hoc de illis peccatis asserimus, quae apud Apostolum per fenum ac stipulam designantur, non de illis quae per ferrum ac plumbum, quae ignis consumere non potest. Caeterum, cui prosit, et cui officiat, noverit ille, qui nihil sine causa fieri permittit. Nobis illud Scripturae considerandum est quod omnium operum Dei nullam possit invenire homo rationem, sed sicut item scriptum est, cum de nobis judicatur, speramus misericordiam. Verumtamen memoriae non excidat quod arca Dei, quae primo permissa est ab Allophylis asportari, post hoc in tanta reverentia, tamque pavenda suis post reversionem fuerit, ut cum hanc vulgus indiscrete aspexit, septuaginta de senioribus, et quinquaginta millia de plebe perierunt. Quapropter summopere 133.0740B| cavendum est, ne domum, quamvis flammis traditam quilibet contemnendam putet, quia licet paupercula, tempestate commissa videatur, et cui Dominus faciem suam parumper absconderit, tamen in miserationibus multis consolabitur eam, ut secundum multitudinem dolorum ejus, consolationes quoque laetificent eam. Quaestio sane, quae illos movet, qui dicunt, cur in eo loco ubi plus bona, et minus mala fiunt, ultio frequentius saevit, a multis saepe ventilata est, sed a nullo penitus exposita. Nam quando malis bene est, et bonis male, ob hoc fortasse fit, ut bona mali praesentia quae cupiunt percipiant, et perenni felicitate excludantur: boni vero qui hic felices esse non curant, propter quaedam peccata, sine quibus hanc vitam ducere nequeunt, hic flagellentur, 133.0740C| ut post hoc mansuris gaudiis inserantur. Tamen indifferenter et bonis bene, et malis male est; et tunc quoque nescitur utrum bonis pro remuneratione bona reddantur, et malis mala ut corrigantur. Cur autem haec varietas proveniat mortalibus incertum est. Et hoc est pessimum, ut ait Ecclesiastes, inter omnia quae fiunt sub sole, quod eadem cunctis aeque eveniant, justo et impio, bono et malo. Sed, ut paulo superius praemisi, omnia in futurum servantur incerta. Maxime tamen in hoc ingemiscitur, quod impii praevalent, et innocentes affliguntur. Unde est illud Jeremiae: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt? (Jer. XII, 1.) Item Habacuc: Quare, inquit, Domine, non respicis super inique agentes, et taces devorante 133.0740D| impio justiorem se? (Habac. I, 13.) Qui voce sufferentium praemiserat: Usquequo, Domine, vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? (Habac. I, 2.) Hoc igitur maxime conturbat, quod justis multa proveniant, ut scriptum est, quasi opera egerint impiorum, et impii sint securi, quasi habeant facta justorum. Sed altiora te ne quaesieris, et in operibus Dei non sis curiosus. Multos enim supplantavit suspicio. Quae praecepit Deus, illa cogita semper, quoniam magna potentia ejus, et ab humilibus honoratur, id est, ab his qui non audent contemplari, qui sciunt quia misericordiam et judicium debet Ecclesia cantare, et utraque inscrutabilia scire. Nam judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Et quis sapiens 133.0741A| intelligit misericordias Domini? Dicit Apostolus: O quam inscrutabiles viae Domini? (Rom. XI, 33.) Universae autem viae Domini misericordia, et veritas (Psal. XXIV, 10). Quas idem Apostolus cum perscrutari vetuisset, dixit: O homo, tu qui es qui respondes Deo? (Rom. IX, 20.) Homo namque vocatur ab humo, quod nomen ad hoc interposuit ut in ipso suo nomine cognoscat homo quod ad Dei judicia perscrutanda nequaquam idoneus sit. Si ergo, ait Augustinus, non vis errare, cur ita, vel non ita sit, noli discutere. Et item Gregorius ille dulciloquus. Nihil evenire potest, non quod Deus aut iratus permiserit, aut placatus indulserit. Quod autem patimur, eo ipso justum esse constat, quod non sit non ordinante Deo, qui nihil potest facere injuste. Vis autem 133.0741B| dispensationis ejus nequaquam vitari potest, sed hanc sibi multum levigat, qui subdito cordis humero sponte eam portat. Psalmista quoque videns pacem peccatorum, et quod in labore hominum non sunt, sed obtinent in saeculo divitias, pene motos commemorat gressus suos; eo quod ipse fuerit tota die flagellatus, et illorum impietas quasi ex adipe fluxerit. Et nationem filiorum Dei sine causa justificatam crederet, nisi in novissimis utriusque partis intellexisset. Et hoc illi labor fuerat: non in potentias Domini, hoc est in sacram Scripturam, intrans addisceret, quod timenti Deum bene erit in novissimo (Eccli. I, 13). Et: Vae impio in malum. Retributio enim manuum ejus fiet ei (Isa. III, 11). Et: Qui justus fuerit, non levabit caput, saturatus afflictione et 133.0741C| miseria (Job X, 15). Qui autem impius fuerit, sicut illic praemittitur, vae illi, quoniam imago eorum ad nihilum in civitate Dei redigetur: et isti qui mente sunt quasi jumentum, cum gloria suscipientur, et erunt cum Deo (Psal. LXXII, 20). Quamvis ergo dicant erronei, populum illum beatum, quorum filii sunt sicut novellae plantationes et quorum pueri exsultant lusibus, in quorum plateis non est clamor et caeterae quae illic dicuntur: Beatus tamen ille est, ut ait Psalmista, cujus est Dominus Deus ejus (Psal. XXXII, 12). Et sicut alia Scriptura dicit: Beatus homo qui corripitur a Domino (Job V, 17), multa alia sunt hujusmodi, quibus ostenditur, quod haec quaestio quamplurimos teneat, et quod investigari quidem non possit. Sed tamen ad finem utriusque partis recurrendum 133.0741D| sit, et indubitanter sciendum, quod si justus hic recipit, multo magis impius et peccator recipiet in futuro. Et si nunc est Babylon quasi aureus calix inebrians amatores suos, audiet tamen a superno judice: Quantum in deliciis fuit, tantum date ei luctum et vae (Apoc. XVIII, 7). Hierusalem vero quae nunc est paupercula, et tempestate convulsa, audiet verba bona et consolatoria ab angelo, qui stat inter myrteta, cum ei dixerit: Parumper abscondi faciem meam a te, sed nunc in miserationibus multis consolabor te (Isa. LIV, 8). Rationem igitur hujus rei nequaquam reddere possumus. Hoc tamen interim occurrit, quod cum bonis male est, et malis bene, et caetera ut supra: unum expellit ut 133.0742A| semper sub divino judicio timentes, nullatenus altiora nobis quaerere praesumamus. Saepe enim mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia cum importune quis radios solis aspicit, inde nihil videre compellitur, unde amplius videre conatur. Si autem penes vos bona opera superabundant, hoc vetus consuetudo est, quia semper illius loci incolae meritis beati Martini adjuti, ex ipsa ejus claritudine attracti, conversari devote consueverunt, quoniam eum quem gentes etiam remotiores glorificant, nimis impium est in praesenti habere, et non pie ac reverenter venerari. Tamen ipsa bona opera non adeo pura sunt, ut penitus culpae sordibus careant. Scriptum namque est: Non est justus qui non peccet (Eccle. VII, 21). Maledictus 133.0742B| omnis qui facit opus Dei fraudulenter (Jer. XLVIII, 10), et desidiose fraudem facit privatus amor, desidiam vero cordis torpor. Fraudem in Dei opere facit, qui pro eo laudari se cupit. Desidiam vero incurrit, qui a devotionis fervore tepescit, et opus bonum magis usu exigente, quam devotione excitante, peragit. Quoniam ergo culpae surreptio vix in ipsa bona actione vincitur, superest ut in ipso bono opere semper timeamus. An levis reatus est, sacrosanctum mysterium sine ingenti metu, et sollicita reverentia, et conficere, vel participare? Quandoquidem juxta Apostolum, qui hoc non discernit, et ad id agendum probatus non est, judicium sibi sumit. Si enim in exordio novellae Christianitatis multi ob hoc et imbecilles, et mortui erant corpore; quanto magis 133.0742C| nunc, cum jam manifestior est causa, animae periculum incurritur? Ut enim in dictis Patrum invenitur, nullum peccatum est, pro quo tam frequenter in mundo adversitates crebrescant. An parum est in psalmodia cum Deo loqui? Et nescio quid aut vile, aut etiam turpe, sine cordis retinaculo cogitare? Sensus inest, cum hominibus reverenter loqui; et cura deest devote Deo supplicare. Nam qui de formica loquitur, habet eam tunc in memoria, et tanta res, ut est, cum Deo loqui, cum ipsius oblivione peragitur. Quis interdum non avertit aurem a clamore pauperis? quis non irascitur pauperi? Nam et qui exaltat cor suum, abominabilis est apud Deum. Quis nostrum veraciter dicat Domino: Non est exaltatum cor meum? (Psal. CXXX, 1.) Quis diligit omnem 133.0742D| proximum tanquam seipsum? aut quis in solo Domino gloriatur? Nos interdum in opere textricum gloriamur, cum scriptum sit: Ne glorieris in vestitu unquam (Eccli. XI, 4). Et certe Veritas nihil jubet, non quod aequum et possibile sit. Quae tamen Veritas affirmat, quia neque unus apex, neque unum iota praeteriet a tota lege, ut non requiratur. Sed haec et his similia bonis accidere solent. Pravorum transgressiones multo graviores sunt: gentes, quae diligentes ea quae in mundo sunt, charitatem patris amiserunt, et per amicitiam mundi inimici Dei constituuntur. Ventrem suum quidam habent pro Deo, quos lugens Apostolus, inimicos sanctae crucis appellat. His qui vino aestuant, vae comminatur vox 133.0743A| divina. Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Avarus, ut beatus Gregorius dicit, non est adhuc liber a cultu idolorum. Nam si quis fornicator est aut avarus, aut ebriosus, cum ejusmodi nec cibum quidem sumere vas electionis jubet. Amare autem propriam gloriam tam grande peccatum est, ut Judaei propter hoc maxime perfidiam incurrerint. Quomodo, inquit Dominus, potestis credere, propriam gloriam amantes? (Joan. V, 44.) Si quis violaverit templum Dei, disperdet illum Deus (II Cor. III, 17). Sed quamvis hoc de spirituali domo, valde cavendum est, ne quis eam faciat nisi quod est, domus videlicet orationis. Non enim sine causa Christus Dominus eos per semetipsum eliminavit, sed in magna dispensatione, et ingenti ipsius rei inculcationem per seipsum 133.0743B| negotiatores ejecit de templo, et non solum alios, sed etiam ipsos, qui columbas ad usum holocausti vendebant, abscedere praecepit. Unusquisque videat qualiter vel Christi et sanctorum praesentiam honoret. Respicit enim de coelo, si est intelligens, aut requirens Deum. Et Scriptura ait: Acceptus est regi minister intelligens (Prov. XIV, 35). Nam si qui verbum otiosum in quadrivio loquitur, in die judicii rationem reddet, quanto magis qui in ipso Dei templo scurrilitates etiam aut detractiones cornicantur? Cum vidisset Moyses ignem, defecerunt ei verba, nec audebat respicere. Et certe major majestas hic, quam illic; cum ibidem sit habitatio Dei et paradisus ubi audiantur arcana verba, quae non licet homini loqui, id est, illis quibus dicitur: Cum sint inter 133.0743C| vos zelus et contentio, nonne homines estis? (I Cor. III, 3.) Vel qui non refrenat linguam suam, sed sedens loquitur adversus fratrem suum. Videmus quosdam qui divinum mysterium frequentant, sed sicut ordo divinae servitutis exigit, prius ipsi deberent fieri sacrificium, per cor scilicet contritum et humiliatum. Alioquin cavendum est, ne tali cuilibet dicatur: Dilectus meus in domo mea malum operatus est: nunquid carnes sanctae mundabunt eum? (Jer. II, 15.) Et item: In terra sanctorum inique gessit, non videbit gloriam Domini (Isa. XXVI, 10). Et rursus: Quare calce abjicitis victimam meam? (I Reg. II, 29.) Quod tunc fit cum negligenter Dominicae mensae ministratur. Unde per alium prophetam queritur, dicens ministris: Vos contemnitis mensam 133.0743D| meam, et ego dabo vos in contemptum (Malac. I, 12). Et item alias vocat eos principes Sodomorum: Quo mihi, inquit, multitudinem victimarum vestrarum? et quis quaesivit hoc de manibus vestris? Non afferatis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi. Neomeniam et Sabbatum, et festivitates alias non feram. Iniqui sunt coetus vestri. Kalendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens: et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 11-15). Idem namque Isaias videns Dominum, hoc primo voluit, quod polluta labia haberet: Vae mihi, inquit, quia 133.0744A| vir pollutus labiis ego sum, et Dominum exercituum vidi (Isa. VI, 5). Sed si ille qui prophetali oculo Dominum vidit, sua labia polluta esse doluit; quanto magis dolendum est nobis, qui corpus ipsius Domini intra polluta labia sumimus, etsi, quod absit, manibus sanguine plenis illud contigerimus? Psalmista filios alienos vocat, quorum os locutum est vanitatem. Quod si de labiis tam ingens periculum sacrocolis imminet, quanto magis de renibus? Nam quod illud periculum praecipue cavendum sit, per hoc apparet quod illis qui ad esum agni vocantur, jussum est in primis, ut renes accingant. Ad hoc etiam commendandum Zacharias de eo loquitur, quod pulchrum ejus, et pretiosum ejus sit frumentum et vinum germinans virgines. Nimium jam progredimur, 133.0744B| sed effari nos facit indisciplinata et irreligiosa quorumdam conversatio, qui cum suo merito sint inter externos computandi; tamen quasi interdictum Dei ad sanctuarium accedunt: Quicunque, inquit, externus accesserit, morietur (Num. XVIII, 7). Ubi autem aut haec, aut alia hujusmodi geruntur et caventur, supernus arbiter considerat, tacens: qui juxta beatum Job, innocentem et impium consumit; innocentem hic affligens, impium in futuro puniens. Ubi autem impietas plus abundat, ibi frequenter minus increpatio divina saevit; et quo pietas plus regnat, ibi severitas divina plus incumbit. Quod isdem beatus Job ostendens, ait: Si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job X, 15). Impius namque 133.0744C| vae habet, justus miseriam: quoniam illum aeterna damnatio sequitur, justus vero transitorio dolore expiatur. Impius caput hic levat, sed vae quod sequitur, non evadit, quia dum se in voluptatibus elevat, suppliciis sequentibus mergit. Justus vero caput levare non permittitur, sed per miseriam, qua nunc premitur, ab aeterno supplicio liberatur. Impius ergo, qui temporali flagello expiari non potest, solet pro quibusdam bonis operibus quae facit, praesentem prosperitatem habere, sequenti supplicio mancipandus. Justus econtra propter quaedam levia peccata premitur, ut ab aeterno supplicio liberetur. Cum igitur in multis offendamus omnes, non tristandum quidem, sed potius gaudendum est, si quolibet modo affligimur, ut ait Apostolus: Omne gaudium existimate, 133.0744D| fratres mei (Jac. I, 2), et caetera. Quod enim omne peccatum puniatur, Job ostendens: Verebar, inquit, omnia opera, sciens quod non parceres derelinquenti [delinquenti] (Job IX, 28). Quod beatus Gregorius exponens dicit, quia delictum Deus sine ultione non deserit; aut enim ipse homo in se poenitendo punit, aut Deus, cum hominem damnat, percutit. Inde est, quod respexit quidem Dominus Petrum, sed ille flevit amare. Paulus vas electionis vocatur, sed oportet eum, inquit, multa pro nomine meo pati (Act. IX, 16). Sic ad David dicitur: Dominus transtulit peccatum tuum, sed tamen plorans nudis pedibus filium fugit, quousque sui reatus ultionem reciperet. Sic nos per baptisterium lavamur, 133.0745A| sed merito primae praevaricationis etiam redempti obimus. Percutit ergo flagellis, peccatum etiam cum relaxat, quoniam ab electis suis nunc studet peccatorum maculas detergere, quas in eis non vult in perpetuum videre. Illos vero, quibus dicit per prophetam: Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua (Isai. XLVIII, 4). Et iterum: Non mutabit Aethiops pellem suam (Jer. XIII, 23), dimittit secundum desideria cordis eorum, quibus pro magna indignatione dicit: Jam non irascar vobis (Isai. LIV, 9). Et: Cum filiae vestrae fornicatae fuerint, non visitabo super eas (Ose. IV, 14). Et Job de ipsis: Domus eorum securae sunt et pacatae, et non virga Dei super eos (Job XXI, 9). Sed quid eis restat subjungens, dicit: Deus servabit illis dolorem, et de furore omnipotentis 133.0745B| bibent (Ibid., 19). Quapropter simus juxta Psalmistam ad flagella parati, et sint nobis judicia ejus jocunda, quoniam, ut scriptum est: Qui non amat judicium, non potest sanari (Job XXXIV, 17). Et idcirco jubet Apostolus in tribulatione gloriari et in omnibus gratias agere. An non laudes referendae sunt de eo, quando nos affligens, signum filiationis ostendit? Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Magnum quippe fuerat, si servi vocarentur. Magnum, inquit, est tibi vocari servum meum. Sed parum est ut servi vocentur cum nec amici quidem appellentur. Nam ut propensiorem affectum erga afflictos ostenderet, hos divina vox filios appellat. Porro autem quaecunque sint illa opera, quae inibi sub patrocinio beati Martini geruntur, credendum est, 133.0745C| quod ipsius obtentu protegantur: ne videlicet aut mentes operantium jugi prosperitate superbientes inanescant, aut si non, lima flagelli dimissa, minus in supremo examine exspolita reperiantur. Scit enim ille quod omnes justitiae nostrae, juxta prophetam, quasi pannus menstruatae sunt, et quod ipsa holocausta sacerdotum indigent lavari. Hoc sane, quod quidam mirantur, quia illic ubi plus abundant mala opera, et minus fiunt bona, non solet adversitas evenire, non homini, sed Deo soli notum est. Tamen de diabolo et ejus corpore, quod sunt reprobi, scriptum est, quia dolus in manu ejus dirigitur, quoniam hoc habere crebro solent, ut quod nequiter appetunt, explere nequius possint, et quidem perversa voluntate desiderant perversiori facultate consumere, ut 133.0745D| tanto eis de adversitate nihil in praesenti obsistat, quando eis in posterum nil de prosperitate remanebit. Magis ergo necessarium est, magisque nobis optandum, id imperet, id provideat, quod ad animarum proficiat salutem, quam id quod faciat plausum et admirationem. Illi sane qui murmurant querelantes, cur beatus Martinus solita sibi miracula jam non frequentet, hoc nihilominus adjungunt, quod erga nos non sit pronus ad miserandum, sicut nostris antecessoribus fuit. Sed his verbis cordis sui diffidentiam simul et insipientiam produnt. Haec verba quippe non sonant disciplinam, sed ita sonant, quia aut virtus beati Martini, aut charitas defectum incurrerit: virtus videlicet. ut minorem patrandorum 133.0746A| miraculorum efficaciam habeat; charitas vero, ut, quod absit, oblitus sit misereri. Quibus hoc primo respondemus, quia Judaei non sunt, nec signa quaerendo judaizare debent. Quae videlicet signa in exordio nascentis Ecclesiae ad fidem astruendam necessaria fuerunt. Piscatores namque et de vilibus artibus assumpti, Crucifixi deitatem praedicabant, et hoc utique superbi reges et magistratus valde stultum putarent, non per admirationem signorum tantae rei majestatem credere cogerent. Cum enim videbant quod plebeius et infimum sanabat, et mortuum suscitabat, quod nec imperator cum omni exercitu suo, nec ipsi pontifices cum omnibus diis suis facere ullatenus poterant, superbam cervicem humili Christi jugo submittebant. Jam vero cum relevata 133.0746B| gratia justus ex fide potius vivere debeat, miracula superfluo quaeruntur. Opera justitiae magis gerenda sunt. Multi signa fecerunt, quibus judex dicet: Nescio vos. Qui pietatis opera gerunt, audient: Venite, benedicti patris mei (Matth. XXV, 34), et caetera. Et ut veniamus ad hunc eumdem beatum Martinum, placuit de eo divinae dispensationi, ut vel vivens et post obitum tanta ac talia miracula gereret, per quae nomen ejus et gloriam totus mundus agnosceret. Unde et ubique tanta gratia praeditus est, ut sicut de ipso scribitur, non illi quisquam monachorum, non certe episcoporum quispiam comparandus sit: prophetis tantum et apostolis consertus, quem illis per omnia consimilem esse, hoc Aegyptus fatetur, comperit hoc Indus; hoc Syria, 133.0746C| hoc Aethiops audivit, et caetera regna quae illic annotantur, quousque subjungitur. Quo miserior est regio ista nostrorum, quae tantum virum cum in proximo habuerit, nosse non meruit. Quam videlicet Martini gloriam in longinquum porrectam poeta demonstrare volens, ait: Gallica celsa pharus splendorem mittit ad Indos.
Et Item:
Et quo Christus habet nomen, Martinus honorem. An non hoc attestantur ejus devoti, qui de longinquis regionibus atque linguis ignotis ad hunc adrandum confluere solent? Antiquorum sane devotio, quam frequenter ejus reverentiae et amori sese impenderit, vel innumerae testantur ecclesiae, quae tam frequenter ubique locorum in ejus nomine reperiuntur, 133.0746D| ut nemo post Dei genitricem et pastorem Ecclesiae Petrum tam crebras habere videatur. Certe cum nihil in te ita sine causa fiat, hoc quod omnium, ut ita dixerim, orbe, tam glorificandus, tamque pretiosus habetur, non casu accidit, sed ejus instinctu, qui ad mensuram dat gratiam. Qui sanctum suum usquequaque mirificans, per hoc quod universis venerandus est, id ostendit quantum hunc ejus gratia perfudit. Etenim si universi reges ac Caesares pervulgatis ubique edictis juberent, ut omnes eum venerarentur, nullo tamen pacto exigere poterant [possent], ut ejus veneratio tam generalis, tamque celebris esset ut nunc est, cum ad ejus venerationem cuncti delectati divina inspiratione trahuntur 133.0747A| Qui sanctum suum usquequaque mirificans, non solum quaelibet alia miracula, sed etiam mortuos ad ejus gloriam commendandam post ipsius obitum suscitavit. Si ergo disponente Deo fit aliquid, unde eadem gloria videatur imminui, recurrendum est ad magnitudinem virtutum, quas aliquando gessisse dignoscitur, ut cordis navem quasi a prora firmiter ligatam, fluctus diffidentiae, qui forte puppi illiserit, nequequam possit a littore fidei convellere. Ad hanc cautelam volebat ipse Christus mundum erudire, quasi significaturus suae mortis abjectionem, cum diceret: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 6), suae potentiae miracula prius enuntiavit. Ad hoc etiam, cum discipulis mortem suam aperte diceret, resurrecturum se die tertia subjunxit. 133.0747B| Beato quoque Petro, quem sciebat se negaturum, prius se in monte transfiguratum ostendit, ut cum pro abitione mortis diffidentiam incurreret, ad ostensam majestatem recurrens, robur fidei resumeret. Sed aliud est adhuc quod miracula cessare facit. Peccatum videlicet incredulitatis, propter quod Marcus evangelista dicit de omnipotenti Jesu, quod non potuit plura miracula facere in Capharnaum et Corozain, subjungens, quia miratus est super incredulitatem cordis eorum. Quid ergo, quisquis es, Martinus non ideo gloriosus, quia domus ejus toties igni permissa est? Quod prorsus in aliis sanctorum locis frequenter novimus evenire, sicut de illa sanctae legionis Thebaeorum domo nuper accidit, quae tam eleganter constructa erat, ut 133.0747C| nostri temporis artifices nequaquam hanc in pristinum decorem valeant reparare. Sic de illa in qua requiescit beatissimus Martialis, cum omnibus quae infra muros erant, noscitur evenisse. Ante cujus adustionem cuidam per somnium visus est isdem sanctus apparuisse; qui videlicet moesto vultu protestatus est, quod ei domum illam servitores ejus exosam fecerint, unde et ejus concrematio, et Stephani abbatis interitus mox esset adimplendus. Nam et priusquam illam praedicti domni Martini basilicam rogus absumeret, quibusdam fidelibus visum est, quod in Tutelensi ecclesia isdem sanctus Martinus cum sancto Michaele staret, eumque de cura ipsius coenobii precando monuerit, et quasi subtristis adjungeret: quia servitores ejus 133.0747D| non sinerent eum apud Turonum quietem habere. Verum si somniis et nulla forte, vel rara fides adhibenda est; hoc tamen certum constat quod Deus, juxta quod Apostolus ait, per peccatum exasperatur. Et quisquis, ut ait Isaias, in terra sanctorum 133.0748A| iniqua gerit, non videbit gloriam Domini. Et non solum quemlibet sanctum, cui forte locus consecratus est; sed ipsum Dei spiritum, testante Apostolo, contristat, qui peccando templum ejus contaminat. Cum enim ab otiosis verbis et scurrilitate fideles compesceret, subjunxit: Et nolite contristare spiritum Dei (Ephes. IV, 30). At quod vestra pace dixerim, si in istius domni praesentia continuari soleat, ipsi melius nostis. Caeterum, quibuscunque ex causis hoc acciderit, non aliud opinandum videtur, quam quod isdem piissimus pater flagellum hoc in suam domum potius, quam in subditos maluerit jaculari: exemplum videlicet piissimi Conditoris imitatus, qui peccante primo homine, non ipsum maledixit, sed terram quam operaturus erat. Nonne 133.0748B| ex ipso rerum accidentium eventu apparet, quod sola domus illa combusta est, domunculis clericorum illaesis per gyrum remanentibus? Quod si Martini virtus ob hoc minorata videtur, jam non erit ille solus cui sub hac occasione detractores insultent. Sed etiam plerique alii sancti, quorum domus quaqua versum indifferenter ardent, imo, quod dictu nefas est, contra ipsum Dominum mussitare possunt, quia templum illud Salomonicum non semel aut bis, sed juxta Hegesippum frequenter adustum est. Sanctis itaque locis despectio nostris peccatis exigentibus accidit, non defectu Dominicae virtutis, qua sancti repleti sunt. Nam si potestas Martini ex hoc forte videtur insanum sapientibus mutilari, tamen ex aliis sanctis ejus locis, necnon 133.0748C| et miraculis ab ipso nuper gestis, si longum non esset, poterat eadem potestas decenter commendari. Sed jam ista qualiscunque delatratio debet terminari. Cujus videlicet fini hoc adjiciamus, quia valde nobis necesse est, ut flagello pertriti, convertamus vias nostras in vias testimoniorum Dei, ne forte dicatur de nobis: Curavimus Babylonem, et non est sanata, neque per ignem (Jer. LI, 9), et jam non ut in materialem domum, sed in illos, de quibus sanctus Spiritus effugatur, coelestis indignatio saeviat, Martinum nostris precibus deductum, offensis Christi oculis opponamus. Apprehendentes, sicut in Zacharia scriptum est, fimbriam vestimenti domni Martini verissimi confessoris, adeamus, cum tali advocato, juxta Pauli vocem, thronum gratiae, forsitan sic poterimus 133.0748D| misericordiam promereri. Et sicut Job attestatur, nos qui non habemus indumenta justitiae, lapidem hunc amplectamur, suppliciter obsecrantes, ut nuditatem nostram suis meritis contegat, ne nostra coram superno judice turpitudo reveletur. 133.0749A| Si quidem iste non obliviscetur misereri; sed charitas quae illum coegit, ut divisa chlamyde pauperem cum sua nuditate vestiret, multo nunc facilius eum flectet, ut nos ab ira Agni si correctos viderit, ereptos coelestibus divitiis superabundans abscondat.
SERMO V. IN FESTO SANCTI MARTINI. [Apud Marten., Thes. Anecd. tom. V, col. 617, ex ms. Bigotiano.]
Sacra haec hodierna solemnitas, fratres charissimi, nobis est venerabiliter cum summa reverentia excolenda, in qua domnus noster B. Martinus coronam suae praeclarissimae confessionis, licet quondam 133.0749B| in Dominico die, tamen hodie nobis in coelis a Domino Jesu Christo coronatus gratulatur. Congaudere debemus, fratres charissimi, solemniis sanctorum, sed praecipue primati confessorum, de quo canimus: Cui Dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est, ut in virtute Trinitatis deificae, mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus. Dicit enim B. Paulus de talibus: Quos praescivit hos et praedestinavit; quos autem praedestinavit hos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, eos et magnificavit (Rom. VIII, 30). Nec enim S. Martinus de tam longinqua regione, id est de Pannonia, ad nos usque veniret, si a Domino Jesu Christo electus non fuisset: nec Juliani imperatoris contemneret jussionem et parentum voluntatem, si a Deo nobis 133.0749C| non fuisset praedestinatus. Nec tantus honor regius et dulcedo nobilium parentum illi fuisset exsecrabilis, si a Deo non fuisset vocatus et nobis praeelectus et pius intercessor condonatus. Magna nobis, charissimi fratres, consolatio. Tam magnum praemium nobis datum consideramus, sed negligentiam torporis et ignaviae nostrae pertimescimus. Talentum ergo magnum, et inaestimabile sacramentum, nobis et vobis in ipso concessum est: quod commodatum veraciter apud idoneos proficere potest, apud negligentes deperire non potest. Aliis cum multiplici gratia restituetur, ab aliis cum poenarum usura requiretur. Christus enim talentum quod commodat cum usura requirit; et solventi gratiam rependit, non solventem poenis deputat et ignibus suppliciisque 133.0749D| aeternis. Hoc talentum, fratres charissimi, nos praedicatione nostra pectoribus vestris vice egregii Patris domni Martini commodamus, ut lucrum aliquod salutis vestrae Deo assignemus. Rationem reddituri sumus qualiter aut praedicatio nostra vobis proficiat, et obedientia in animabus vestris Deo fructificet. Volo enim vos pro certo scire quoniam dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, jam vitiorum exercitus adversus animam 133.0750A| fortiter armatur. Omnes quoque catholicos admonet Christi Ecclesia, ut eo minus terrenis rebus animum subponant, quo se patriam in coelis habere meminerint. Namque hoc distare solet inter electos et reprobos, quod electi peregrini nunc et exsules patriam exspectant in futuro, tantoque minus gaudiis delectantur caducis, quanto se patriam in coelis habere desideraverint. At contra reprobi hic habent patriam et gaudium miserabile, et ducunt in delectationibus iniquis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt, sicut scriptum est: Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum; quorum vermis non morietur et ignis non exstinguetur. In cujuscunque aure haec vox pervenerit, aut beatus erit de devotione emendationis, aut reus 133.0750B| de contemptu annuntiationis. Loquimur enim beatitudinem credentibus; contestamur judicium criminosis, quoniam hodie sumus, et quid futura pariat dies ignoramus. Ergo dum tempus habemus operemur bonum, nec adjiciamus peccatum super peccatum, quoniam non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Perversae namque cogitationes separant a Deo, quanto magis perversa opera? Si de verbis otiosis reddituri sumus rationem in die judicii, quid erit de perversis operibus? Et si judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam, quale judicium erit illi qui fecit negligentiam? Charissimi Patres et fratres; in quantum justi, Patres, in quantum peccatores, socii et fratres, admonendo et obsecrando dico, ne obduremus corda nostra; 133.0750C| quoniam nec scientia, nec oratio, neque thesauri proderunt propinquantibus in infernum; quia nec ibi habetur aliqua vel ulla redemptio. Quid ergo in judicio dicturi erimus in praesentia illius qui seipsum virgis caedi voluit, sputa, spineam coronam pati, colaphis caedi, cruci affigi, non solum pro nobis, sed etiam pro criminibus et sceleribus nostris traditus, a quibus peccatis abluti in baptismate et in poenitentia per ipsum, toties et quoties reiterando idem, ipsi peccatores semper manemus? Si quidem dicamus cum Apostolo et cum frequenti lamentatione dicamus assidue: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 2). Memores enim esse debemus voluntatem non nostram, sed Dei facere debere: 133.0750D| quia qui fecerit ejus voluntatem, manet in aeternum. Quapropter, fratres charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter jussa Dominica, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in 133.0751A| disciplinae severitate censuram, ne ad exemplum bonorum factorum aliquid desit in nobis, praestante 133.0752A| Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)