Jump to content

Sermones (Petrus Chrysologus)/5

Checked
E Wikisource
Sermones XL-XLIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 4 Sermones 6 


SERMO XL. De bono pastore.

Ubi vernalis aurae tempus annuos ovium coeperit partus aperire, ubi per campos, prata, vias coeperit fecundi gregis germina copiosa dispergere, pastor bonus seponit, et cantus, et discursu anxio teneros quaerit, legit, colligit fetus, atque eos collo, humeris, ulnis, laetus vector imponit, ut salvos omnes perferat, et tutas perducat ad caulas. Sic nos, fratres ubi Quadragesimae arridente verno, ecclesiasticum gregem videmus fundere uberes partus, tractatus nostri cantus et consueti sermonis epulas seponentes totam curam in colligendo et comportando coelesti germine, anxii gravissimo labore dependimus. Sed quia agnos redditos gregi, et totos intra Christi videmus esse jam septa, divinos laetissimi revocamur ad cantus, Dominici vobis cibi exsultatione tota vitales copias apponentes: ut quos socios senserimus in labore, participes in gaudiis habere possimus. Et quia praefatio haec nostra pastoris boni fecit et intulit mentionem de ipso qui solus bonus, solus pastor, solus pastorum pastor est, tota sermonis nostri et tractatus repleatur et habeatur intentio. Pastor inquit, bonus, animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X). Fortem facit vis amoris, quia nil durum, nil amarum, nil grave, nil lethale, computat amor verus. Quod ferrum? quae vulnera? quae poena? quae mortes, amorem praevalent separare perfectum? Amor impenetrabilis est lorica, respuit jacula, gladios excutit, periculis insultat, mortem ridet, si amor est, vincit omnia. Sed quaeramus utrum sit ovibus commoda mors ista pastoris, quae destituit oves, quae lupis tradit inerme pecus, quae sic charum gregem ferinis morsibus derelinquit, direptioni dat, et exponit morti, sicut ipsius pastoris Christi probatur ex morte. Ex quo namque posuit ipse animam suam pro ovibus suis, seque Judaico furore permisit occidi, oves ejus gentilium, velut praedonum, diripiuntur incursu; mactandae in carceribus, velut latronum clauduntur antris; a persecutoribus quasi saevientibus lupis sine cessatione laniantur, ab haereticis quasi ab extraneis canibus rabido dente carpuntur. Hoc apostolorum peremptus probat chorus, hoc martyrum toto orbe diffusus clamat sanguis, hoc Christianorum membra data bestiis, consumpta ignibus, demersa fluminibus, patenter demonstrant: quod utique totum sicut mors intulit, ita vita potuit prohibere pastoris. Ideo pro te pastor amorem morte probat, quia cum videat ovibus imminere discrimen, cum gregem defensare non possit, mavult mori antequam mali de suis ovibus quid videat. Sed quid faciamus, quia Vita mori non poterat, nisi voluisset? datori animae animam quis tollere potuisset nolenti? dicente ipso: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit eam a me. Ergo mori voluit, qui se, cum mori non posset, permisit occidi. Quaeramus ergo hujus quae vis, quae ratio sit amoris, quae hujus causa mortis, quae hujus sit utilitas passionis. Et plane vis certa, vera ratio, causa lucens, utilitas tanti sanguinis peraperta: namque pastoris una ex morte virtus emicuit singularis; pastor pro ovibus morti, quae ovibus imminebat, occurrit; ut auctorem mortis diabolum novo ordine captus caperet, victus vinceret, puniret occisus, et ovibus moriendo viam vincendae mortis aperiret. Nam et diabolus, dum in hominem tendit, prosilivit in Deum; dum in reum saevit, incurrit in judicem; invenit supplicium, dum ingerit poenam; ipse accipit, dum dat sententiam; et vivens mortalium pastu mors moritur, dum devorat vitam; absorbens reos mors, absorbetur, innocentiae dum deglutit auctorem; et perit mors ipsa, quae perdebat omnes, dum omnium perimere vult salutem. Ergo tali forma praecessit oves pastor, pastor ab ovibus non recessit; nec illas dedit lupis, sed tradidit lupos illis quibus donavit suos eligere sic praedones, ut occisae viverent, laniatae resurgerent, sanguine suo tinctae fulgerent regali purpura, niveo vellere perlucerent. Sic bonus pastor pro ovibus cum posuit animam, non amisit; et oves taliter tenuit, non reliquit; nec destituit oves taliter, sed invitavit, quas per mortales campos, per iter mortis, vitalia vocavit et perduxit ad pascua. Sed dicit aliquis, Quando haec erunt? Ecce interim oves, id est, apostoli, prophetae, martyres et confessores jacent sepulti: discerpti toto sparguntur in orbe, involuti sanguine, tetris clauduntur sepulcris. Et quis dubitat quod resurgant, vivant, regnent occisi martyres, quando Christus illis resurrexit, vivit et regnat occisus? Audi vocem pastoris hujus: Oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me. Necesse est ut quae sunt ad mortem secutae, sequantur ad vitam; quae ad contumeliam comitatae sunt, comitentur ad honorem; et sint participes gloriae, quae passionis participes exstiterunt. Ubi sum, inquit, ego, ibi erit et minister meus (Joan. XII).Ubi? utique super coelos, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Homo, non te turbet fides, spes te longior non fatiget: quia certa tibi res est, quae in ipso tibi rerum servatur auctore. Mortui, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Col. III). Laborans messor quod in semine non videt, videbit in messe, et qui in sulco deflet, gaudebit in fructu.

SERMO XLI. De jejunio et eleemosyna.

Bella gentium legimus superasse quamplurimos, quos tamen pugnas carnis legimus non vicisse, et audivimus eos dedisse delictis pectora, qui dorsa hostibus non dederunt. Proh dolor! Victores gentium vitiorum fuisse captivos, nationum dominos turpi servisse criminibus servitute; stetisse inter saevientes gladios, et inter enervata lenocinia corruisse; regnis fuisse terrori, ludibrio fuisse peccatis; adversas acies contrivisse jejunos, et crapulatos suarum castra dissolvisse virtutum; jacuisse effuso vino, qui jacere effuso sanguine nescierunt. Unde est hoc? unde? quia hoc non est ratio, sed languor; non vita, sed febris; phrenesis, non natura. Nam quotiens ciborum cruditas vitalia dejicit, infirmat stomachum, corrumpit sanguinem, vitiat humores, succendit choleram, extremum febris gignit incendium toties aeger mentem perdit, amittit sensum, fertur desideriis, contrariis urgetur, salutaria respuit, quaerit noxia, fugit curam. Tunc medici satagunt abstinentiae remedio subvenire ut sanetur, ut sanet abstinentia quod voracitas sauciarat. Et si pro temporali cura aegri medicis obediunt, servant arduam parcitatem; quare pro sempiterna salute sit durum Christo moderatis obedire jejuniis, corpus gubernare mensura, mentem regere parcitate, sensum sobrietate frenare? Sicut terrae nubes caligant coelum, sic obscurant animas intemperata convivia; sicut ventorum turbines elementa confundunt, sic fercula congesta stomachum conturbant; ut navem fluctus, corpus ebrietas sic demergit, hominem dat in profundum, lucra vitae aufert, mortis facit subire naufragium. Est ergo febris, est febris quam beatus Apostolus anhelare in humanis visceribus sic deplorat: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII): si non bonum, utique malum. Quod malum? Fragilitas certe, quae dum serpit in carne, in venis aestuat, intrat ossa, conditur in medullis, fervet in sanguine, in vitiorum phrenesim sic erumpit. Fragilitas febris naturae, languorum mater, genitrix passionum; fragilitas est, quae nobis ejusmodi necessitates imponit: et ubi necessitas, non voluntas; ubi exstat de conditione captivitas, judicium de potestate non constat. Fragilitas est per quam vadit homo, non quo invitat voluntas, sed quo necessitas ducit. Audi Apostolum dicentem: Non quod volo hoc ago (Rom. VII). Fragilitas dum parat homini necessaria, facit illum ad non necessaria pervenire; dum parat cibum, perducit ad crapulam; ebrietatem suadet, dum potum ministrat; offert somnum, ut inertiam tradat; curat ventris onera, ut salutis auferat curam; dat carni totum, ut animae nil relinquat: facit corpus passionum pompam; facit ut sit homo sui mors, vita vitiorum. Unde si se homo taliter sentit aegrotum, medico se coelesti tradat, secure ejus monitis acquiescat, a cibis se temperet, mensuram servet in potu, ut possit sic fragilitatis superare languorem, fragilitatem fugere passionum, febrim ac phrenesim vitare vitiorum. Abstinentia est hominis prima medicina; sed ad plenam curam, misericordiae requirit expensas. Abstinentia exstinguit febrem, sed arefacta membra longae febris incendio, nisi largo infundantur unguento, nisi blandissimis rigentur fomentis, nisi juventur medicinae sumptu, ad integram sanitatem redire non possunt: sic jejunium quamvis excludat vitiorum morbos, carnis amputet passiones, criminum causas propellat; tamen sine misericordiae unguento, sine pietatis rivo, sine eleemosynae sumptu, perfectam salutem mentibus non reponit. Jejunium sanat vulnera peccatorum, sed cicatrices vulnerum sine misericordia non emundat. Audi Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce sunt vobis omnia munda (Luc. XI). Jejunium singulari cultu evellit vitia, eradicat crimina, ad fructus bonos agrum parat et mentis et corporis: sed nisi misericordiae fecerit fundamenta, senium est studium jejunantis. Jejunium est sanctitatis hostia, sacrificium castitatis; sed sine misericordiae incenso ad divinum non potest conspectum in odorem suavitatis ascendere. Quod anima est corpori, hoc misericordiam constat esse jejunio: quando jejunium ex misericordia vivit, tunc vivificat jejunantem. Jejunium, virtutum navis, portat quaestum vitae, lucrum salutis advectat. Sed qui intrat carnis pelagus, scindit vitiorum fluctus, inter scopulos criminum transit, praeterit littora passionum; nisi cito portum pietatis intraverit, exercere virtutes non potest, lucrum non potest habere virtutum. Qui se stare novit in hujus vitae lubrico, qui se intelligit carnis viam transire per lapsum, qui se sentit incursionibus ignorantiae, negligentiae casibus subjacere, sic jejunium teneat, ut misericordiam non relinquat. Jejunium nobis aperit coelum, jejunium nos intromittit ad Deum; sed nisi tunc adfuerit nobis misericordia nostrarum patrona causarum, qui de innocentia constare non possumus, securi de venia non erimus, dicente Domino: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II). Dies gratus, sed gratior est serenus: erit ergo jejunium nostrum illo clarius, si nobis Quadragesimae dies splendor misericordiae dat serenos. Clamat Deus: Misericordiam volo (Osee VI). Homo, da Deo quod vult, si vis tibi dari a Deo quod vis. Misericordiam volo Dei vox est, Deus a nobis misericordiam petit, et si dederimus quid dicturus est? illud quod hodie lectum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum. Et quid? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Qui dederit esurienti panem, dabit sibi regnum; negabit sibi fontem vitae, sitienti aquae calicem qui negarit. Amore pauperis Deus suum regnum vendit: et ut emere illud omnis homo possit, fragmentum panis ponit in pretium, quia vult habere omnes, qui tantum petit pretii quantum hominem scit habere. Deus regnum suum fragmento panis vendit; quis excusare poterit non ementem, quem tanta vilitas venditionis accusat? Fratres, prandium nostrum sit pauperis coena, ut mensa Christi nostrum paretur in prandium, promittente ipso, cum dicit: Manducabitis in mensa mea in regno meo (Luc. XXII). Fratres, sint deliciae pauperum nostra jejunia, ut temporale jejunium nostrum in aeternas possit nobis delicias immutari. Homo, dando pauperi das tibi; quia quod pauperi non dederis, habebit alter. Tu solum quod pauperi dederis, hoc habebis.

SERMO XLII. De eisdem.

Jejunii bona, fratres, prout potuimus, superiori sermone perstrinximus; et quod esset oratio cognata jejunio, patefecimus ipsa conclusione sermonis. Sed quia jejunium sine misericordia deficit, jejunium sine pietate jejunat, sine miseratione infirmatur oratio, oratio sine largitate lassescit, reficiamus nostrum misericordiae exhibitione jejunium, orationem nostram pietatis erigamus auditu, adhibeamus jejunio misericordiam patronam: quia fames est avaritiae jejunium sine misericordia, cupiditatis poena est sine pietate jejunium; ultio, non devotio est, non Deo jejunare, sed sacculo; atterere se abstinentia, et hydropi cupiditati inflari; exonerare ventrem cibis et mentem pecuniae pondere praegravare. Ipsum se redigit in sacculum, qui pecuniam nescit prorogare, sed claudere: iste alienorum custos, non dominus est suorum; quia parat alii, negat sibi, cum misericors eroget quod avarus oppressit. Est ager cultus sine semine, sine miseratione jejunans. Ager cultus caret sentibus, vitat gramina, evadit totum quod est negligentiae, quod est squaloris. Sed sicut sine semine fit sterilis, ipso cultu fructum non dat, dat laborem, et ad bonam frugem non valet pervenire; jejunans ita recolit animam, purgat sensus, cor mundat, abscindit vitia, eradicat crimina, dat menti cultum, corpori dat decorem; sine misericordia ad fructum vitae non pervenit, ad salutis praemium non vadit. Quod est sine rege aula regia, hoc est sine largitate jejunium. Aula regis fulget auro, mitet marmore, picturis splendet, grandescit spatiis, levatur culmine, amoenatur viretis, ipso terribilis est secreto: sed sine rege honorem non habet, caret gloria, est vacua solitudo, est clausa eremus, est horribilis solitudo. Sic jejunium lucet innocentia, radiat castitate, fulget actu, pingitur moribus, incessu micat sanctitatis toto magnificatur ornatu; sed sine misericordia gloriam non habet, mercede caret, palmam non tenet, perdit fiduciam supplicandi, impetrandi meritum non capescit, attestante Scriptura, quae dicit: Qui claudit aurem ne audiat infirmum, et ipse clamabit, et non erit qui exaudiat (Prov. XXI). Quomodo petet misericordiam, qui negavit? Judicium, inquit, sine misericordia fiet illi, qui non fecerit misericordiam (Jac. II). Misericordiam, qui non dat alteri, tollit sibi. Misericordia sibi erit, qui spargit pauperi. Dispersit, inquit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI). Misericordiam qui seminat inopi, sibi metet. Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXV). Non sic imber infundit terram, quomodo jejunium lacrymae rigant pauperum. Homo, in lacrymas pauperum jacta semina jejunii tui, quia siccantur jejunii virtutes, arescunt jejunantium messes, quae pauperum fletibus non fuerint irrigatae. Coeli pluvia infundit terram, lacrymae pauperis coelum rigant; ergo sitit coelum, et exspectat de ploratu pauperum vicem roris, quia misericordia arat coeli campos, sulcos ducit pietas per superna, illic misericordia seminat; quia quae susceperit manus pauperis, ibi metit; ibi segetem colligit, qui semen suum pauperi commiserit hic serendum. Beatus cui seminanti sic aeterna horrea perpetem praeparantur ad vitam. Hunc serentem B. Apostolus perscribebat, cum diceret: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet: unusquisque sicut proposuit cordi suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Magna sunt opera Domini, sed magnitudinem praecellit misericordiae magnitudo: nam cum dixisset propheta: Magna opera Domini (Psal. CX), adjecit alibi: Misericordiae ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). Misericordia, fratres, implet coelum, replet terram. Domine, inquit, in coelo misericordia tua (Psal. XXXV). Et idem ipse: Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII). Et revera, fratres, periisset totum quod Deus fecerat, nisi misericordia subvenisset. Culpa et ultio quidquid in hunc mundum venerat, auferebant; quia et fragilitas semper tendebat ad lapsum, et cogebatur ad vindictam semper censura judicantis. Sic angelus dejicitur e coelo (Isa. XIV); sic de paradiso exsulat homo (Gen. III); sic mundus diluvio deletur (Gen. VII); sic gentes confunduntur linguis (Gen. XI), dantur gladio (Gen. XIV); sic exuruntur urbes incendio divino (Gen. XIX); sic ex Aegypto plebs educta in eremo occulebatur (Exod. XIX); sic terra hians vorat populum (Num. XVI); et ne multis, sic Judaeam ultor Christi sanguinis Romanus delevit exercitus (Matth. XXIV). Haec est Christi magna, larga, sola misericordia, quae judicium omne in diem servavit unum, et homini totum tempus ad poenitentiae deputavit inducias; ut quod de vitiis infantia suscipit, rapit adolescentia, invadit juventus, corrigat vel senectus; et de peccato vel tunc poeniteat, quando sentit jam se non posse peccare; et tunc saltem reatum deserat, quando illum reliquerit jam reatus; faciat de necessitate virtutem, moriatur innocens, qui totus vixit in crimine. Hinc est quod propheta ad misericordiam currit totus, quia fiduciam de sua justitia non habebat: Miserere, inquit, mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L). Et quare magnam? Quia misericordia tua, inquit, magna est super me; et eruisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV). Et si Deus reddit per misericordiam quod per judicium deperierat, homo, tibi quid stare, quid constare sine misericordia tu putabas? Probatum est ergo tibi non jejunium solum, sed omnes sine misericordia nutare virtutes. Abraham coelestis convivii principem, humanitas ardens, Deo impensa, perficit (Gen. XVIII): nam quia duos cum Deo terrenam suscepit ad mensam, Orientis et Occidentis populum mensam suscepit ad coelestem. Venient, inquit, ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). Loth, quia hospitio suscepit angelos, judicium praevenit (Gen. XIX). Hinc gehennam vicit in carne, misericordem nescit divinus ignis exuere. Facit ergo misericordiam, qui vult gehennae incendium non timere. Denique veniens Christus ante de misericordia disputat quam judicet de reatu. Cum sederit, inquit, super thronum gloriae suae dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Non dixit, Occidistis, furtum fecistis; sed Esurivi ego, et non dedistis mihi manducare. De crimine non praestabit causas, cui de misericordia causa constabit. Quare? quia Date eleemosynam, et ecce sunt vobis omnia munda (Luc. XI). Non judicabitur de culpa, cui de largitate laus defertur a judice; vindictam non exigit, humanitatis debitum qui fatetur. Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Manducat Deus in coelo panem quem perceperit pauper in terra. Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV). Da ergo panem, da potum, da vestimentum, da tectum, si Deum debitorem, non judicem vis habere; nihil nos nocebit in terra, si nobis in coelo misericordia sit patrona.

SERMO XLIII. De oratione, jejunio et eleemosyna.

Populis populariter est loquendum; communio compellanda est sermone communi; omnibus necessaria dicenda sunt more omnium; naturalis lingua chara simplicibus, doctis dulcis: docens loquatur omnibus profutura; ergo hodie imperito verbo veniam dent periti. Tria sunt, tria, fratres, per quae stat fides, constat devotio, manet virtus. Oratio, jejunium, misericordia. Quod oratio pulsat, impetrat jejunium, misericordia accipit. Oratio, misericordia, jejunium, sunt haec tria unum, dant haec sibi invicem vitam. Est namque orationis anima jejunium; jejunii vita misericordia est. Haec nemo rescindat, nesciunt separari. Horum qui unum tantum habet, vel ista qui simul non habet, nihil habet. Ergo qui orat, jejunet; qui jejunat, misereatur: audiat petentem, qui petens optat audiri; auditum Dei aperit sibi, qui suum supplicanti non claudit auditum. Jejunium jejunator intelligat; esurientem sentiat, qui vult Deum sentire quod esurit; misereatur, qui misericordiam sperat; pietatem qui quaerit, faciat; qui praestare sibi vult, praestet. Improbus petitor est, qui quod alii negat sibi postulat. Homo, esto tibi misericordiae forma; sic quomodo vis, quantum vis, quam cito vis, misericordiam tibi fieri; tam cito aliis tantum, taliter ipse miserere. Ergo oratio, misericordia, jejunium, sint unum patrocinium pro nobis ad Deum, pro nobis haec advocatio sint una, una haec pro nobis oratio sint triformis. Haec sunt, fratres, haec sunt quae tenent coeli arcem, quae secretum Dei judicis pulsant, quae ante tribunal Christi causas humani generis exsequuntur, quae injustorum petunt indulgentiam, reorum veniam promerentur. Haec cui in coelestibus non assistunt, ipse non subsistit in terris; haec cum teneant in coelestibus principatum, in terris rerum summam moderantur; haec regunt prospera, haec adversa propellunt; vitia exstinguunt ista, virtutes ista succendunt; haec reddunt casta corpora, corda pura, haec pacem membris, mentibus dant quietem; humanos ista sensus scholam faciunt disciplinae, per haec in templum Dei pectora humana consurgunt; haec hominem praestant angelum, homini Deitatis deferunt haec honorem. Hinc est, quod fit horum suffragio Moyses Deus (Exod. III), et ad triumphos militares sibi omnia mandat elementa: jubet mare discedere, durari undas, profunda siccari (Exod. XIV), coelum pluere; dat frumenta, ventos spargere cogit carnes (Exod. XVI); noctem splendore solis illustrat, solem nubis temperat velamento (Exod. XIII); petram percutit, ut de recenti vulnere frigida sitientibus det fluenta (Num. XX); primus dat terris legem coeli, scribit vitae normam, figit terminos disciplinae (Exod. XXIV, XXXV). Per haec Elias nescit mortem, relinquit terras, coelos intrat, commoratur angelis, convivit Deo: et terrenus hospes supernas possidet mansiones (IV Reg. II). Per ista Joannes fit angelus in carne, coelestis in terra, et auditu, visu, tactu, totam solus capit, tenet, complectitur Trinitatem. Et nos, fratres, si volumus Moysi gloriae, Eliae vitae, Joannis virtutibus, omnium sanctorum meritis applicari, insistamus orationi, vacemus jejunio, misericordiae serviamus. Qui in his vixerit, qui per ista fuerit communitus, jacula peccati, diaboli tela, mundi machinas, vitiorum cuneos, mala carnis, voluptatum laqueos, arma mortis, Christianus armiger, bellator Dominicus non timebit. Sed nos qui ad incerta consurgimus, qui inter insidias diem ducimus, qui horarum varietates, momentorum motus, verborum lapsus, actuum pericula sustinemus, quid est quod ecclesiam mane nolumus intrare? Quid est quod matutina prece totius diei custodiam nolumus postulare? quid est quod homini astare toto tempore libet, et Deo assistere nec puncto libet? Non est nostrum, fratres, non est nostrum; inimici est ista surreptio, decipere parat quos non patitur orationibus communiri. Quid de adversis queritur, qui sibi prospera non precatur? Audiamus vocem Dei monentem: Orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). In tentationem vadit, qui ad orationem non vadit. Hoc sciens propheta, cantabat: Venite adoremus, et procidamus ante eum: et ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. XCIV). Putasne ante Deum lacrymas fundere dignatur, qui verba non dignatur expromere? Manicemus, oremus, vel humano timore, si non amore divino; si non invitati bonis, vel coacti malis. Mala tempora facit nobis contemptus Dei, temporum cursus non facit. Quod ergo contemptu perdidimus, jejuniis conquiramus: animas nostras jejuniis immolemus, quia nihil est quod Deo praestantius offerre possimus, probante propheta, cum dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Homo, offer Deo animam tuam, et offer oblationem jejunii, ut sit pura hostia, sacrificium sanctum, vivens victima, quae et tibi maneat, et data sit Deo. Hoc qui non dederit Deo, excusatus non erit, quia daturus se non potest non habere. Sed accepta ut sint ista, misericordia subsequatur; jejunium non germinat, si de misericordia non rigetur, siccatur jejunium misericordiae siccitate: quod imber terris, hoc jejunio misericordia est. Quamvis cor excolat, carnem mundet, eradicet vitia, virtutes serat; si misericordiae fluenta non dederit, fructum non colligit jejunator. Jejunator, ager tuus misericordia jejunante jejunat; jejunator, quod tu in misericordia fuderis, tibi in horreo hoc redundat. Homo ergo, ne servando perdas, collige prorogando; homo, dando pauperi, da tibi: quia quod tu alteri reliqueris, non habebis.

SERMO XLIV. De consilio impiorum, via peccatorum, et cathedra pestilentiae, in psalmum I.

Peritus medicus, quoties vario languore defessis plenam desiderat conferre medicinam, altas aperit morborum causas, latentes pestilentiae exponit incursus, pestiferas caveri commonet regiones, quamplurima remediorum genera demonstrat, herbarum vires pandit, medicamentorum loquitur qualitates, obedientibus promittit longissimam sanitatem: sic aegros arduas et asperas suadet et perducit ad curas. Hinc est quod propheta sanctus, corporis animaeque medicinam coelitus prolaturus, impietatis profundos patefacit recessus, opertos peccatorum nudat morbos, iniquitates ostentat, secretum virus, vitiorum naturas, origines delictorum, radices criminum mirabili ratione depromit. Sic aegras mortalium mentes moderatione pia, pro aetate, pro sexu, pro tempore, pro viribus ad salutem perpetim divina curatione perducit. Psalmus quem hodie cantavimus, Psalmorum praefatio est, immo et Psalmorum psalmus, titulorum titulus; est argumentum generans argumenta, est tota causa sequentium canticorum. Et sicut clavis aulae regalis, ubi primam januam patefecit, penetrabiles reddit intimas ac multiplices mansiones; ita psalmus iste, ubi reseraverit aditus intelligentiae primos, psalmorum omnium pandit mysterium, pandit secretum. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I) Beatus vir: sicut dimicaturo cum bestiis, et gravissimorum certaminum discrimina subituro, pronuntiantur ante bravia, praemia, coronae; propheta beatitudinem sic praemisit, ut provocaret hominem, totam, quam post enumerat, criminum vincere feritatem. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Quod in consilio abire, et in via stare dixit, forsitan videatur absurdum, cum in consilio consistere et in via abire, magis hominum sit in usu. Perversa quidem sunt universa perversis, nec possunt tenere ordinem, quae per ordinem non aguntur. Tamen hic propheta non de corporis loquitur, sed mentis incessu; neque prohibet pedum lapsus, sed ruinas arcet animarum. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum. Abiit, abiit a se, a Deo impius cum recessit; nec stat in consilio, impiis cogitationibus qui vagatur. Iste modo fertur ad coelum, modo refertur ad terras, jactatur per maria, levatur fluctibus, mergitur in profundo: cumque sua semper mente volutetur ut ebrius, non se computat, et computat coelum. Qui se scire existimat totum, se nescit; qui si sciret se, numquam coelum, solem, lunam, ligna, lapides adoraret, quae sunt omnia suae data et subdita servituti; sed adorat lapidem, servit ligno, qui Deo vivo, Deo vero servire contempsit. Et ut ab ipso principio rerum, impietatis facta replicemus, impietatis consilium perduxit ad inferna, angelum de supernis, nuntium coelestis secreti in diabolum commutavit, hominem de regimine vitae ad mortalis habitaculi transmisit exsilium, de paradisi deliciis aerumnosos saeculi pepulit ad labores; mulierem de virginitatis gloria gemitus conscios dejecit ad partus. Inde est quod antequam gaudeat, non ignorat dolores, et solvit ante de reatu poenam, quam sobolis gaudeat de processu. Multiplicans, inquit, multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos; in tristitia et gemitu paries filios (Gen. III). Qualis finis est, ubi est origo poenalis? in vita laetitia quem tenebit, qui vitae sumit exordium de moerore? Hoc propheta noverat qui dicebat: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L). Si sic, fratres, ab utero in viam projicimur peccatorum, et delictorum iter totas currimus per aetates, cogitemus infantiae vanitates, adolescentiae lapsus, juventutis ruinas, senectutis morbos, et tunc nos non viam vitae, sed peccatorum viam carpere sic videbimus. Hanc viam notat Christus, sic dicendo: Quam lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII). Delictis lata, diffusa fluctibus, criminibus spatiosa, et vere via est vita praesens, in quam venit et vadit homo. Generatio, inquit, vadit, et generatio venit, et terra in aeternum stat (Eccl. VII). Et ideo ante dixit: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Non dixit, Non venit; nemo enim in viam non venit peccatorum, in qua nos lex ipsa naturae perducit et mortis; sed Beatus ille qui non stat in ea. Stat ille, ille demoratur in ea, qui levat onera peccatorum, et onustus viator tarde pervenit, et coelestem clausam sibi invenit mansionem. Istis ponderibus impeditus flebat propheta, dicens: Iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Et quia toto vitae tempore has ferebat, exclamat: Miser factus sum, et incurvatus sum usque in finem (Psal. XXXVII). Peccatorum viam viator ille pertransit, qui mala hujus vitae videt, sed despicit; sentit, sed calcat; patitur, sed vincit; et dum fugit illa, plus currit: unde illi occurrit coelestis janitor, coelestis illi mansio se non claudit. Sed quid est quod peccatorum viae impietatis consilium sic praemisit: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit? Quia etsi natus homo mox peccatorum venit in viam, jacet tamen primum: non mox peccati currit in viam, sed ubi coeperit impietatis venena gustare, tunc saporem trahit de pinguedine peccatorum. Impius in Deum tendit, a Deo vadit cum delinquit; peccatores Deus contemnit, qui ante mandavit non debere peccare. Lucem tenebrae fugiunt, tenebrae luce redeunt abscedente: ubi Deus, peccatum nullum; ubi peccatum, non ibi Deus. Et ut scias, homo, a conspectu Dei hominem viam cursitare peccatorum, audi prophetam: Non est Deus in conspectu ejus, polluuntur viae ejus in omni tempore (Psal. IX). Gravius ergo homo tunc in via labitur peccatorum, quando in ea per praerupta impietatis illabitur. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Impietatem probat qui facit, amat; qui amat, non potest non docere: hinc est quod docens impietatem, pestilentiae residet in cathedra, et sermone mellito virus doctrinae lethalis audientibus sic diffundit. Pestilentiae cathedram philosophiam posuit, quae docuit, aut deos multos; aut eum qui est, vel non esse, vel non posse docuit inveniri; qui ipsam creaturam naturae dedit, ut naturae negaret Auctorem. Cathedram pestilentiae Pharisaeus proposuit, qui traditiones humanas decretis coelestibus anteponens, vastam lucem fudit populo Judaeorum. In cathedra pestilentiae haereticus sedit, qui sub specie fidei, scindit, rumpit, distrahit unitatem. Beatus ergo vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Et plane beatus, quia ista tria declinando ad Trinitatis beatitudinem meruit pervenire. Meditetur ergo in lege Domini, et meditetur die ac nocte, ut quae sequuntur mereatur videre in futuro, et audire latius tempore competenti.

SERMO XLV. De homine fragili Deum orante, ne se arguat in ira; in psalmum VI.

Responsorium quod hodie propheta supplicante cantavimus, opportunum tempori, aptum malis praesentibus mecum vestra probat et cognoscit affectio. Domine, inquit, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psalm. VI). Et Deus tumescit ira? calescit furore? absit, fratres. Deus nec subjacet passioni, nec ira accenditur, nec furore turbatur: sed ira Dei est delinquentium poena, furor Dei est supplicium peccatorum. Fratres, pulvere concreti, plasmati luto, calcamur vitiis, subdimur delictis, curis conficimur, arescimus membris, morte dissolvimur, fetidis horremus sepulcris, et sic inhabiles ad virtutes, ad vitia habiles invenimur. Propheta ergo memor fragilitatis humanae, et carnalis substantiae conscius, quia non confidebat de meritis, ad auxilium misericordiae convolavit, ut Dei constaret circa eum de pietate, non de severitate judicium. Domine, ne in ira tua arguas me. Hoc est dicere, argue me, sed non in ira; corripe me, sed non in furore: argue me ut pater, non ut judex; corripe me non ut dominus, sed ut parens; argue me, non ut perdas, sed corripias; corripe me, non ut interimas, sed emendes: et hoc quare? quoniam infirmus sum. Miserere, inquit, mei, Domine, quoniam infirmus sum. Quid infirmius homine, quem sensus fallit, ignorantia decipit, circumvenit judicium, pompa laedit, tempus deserit, mutat aetas, hebetat infantia, juventus praecipitat, senectus frangit? Huic ergo Deum irasci in ira, indignari in furore, non est creatoris pii, sed est severissimi cognitoris. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Et quid vis? Sana me, Domine. Sentit iste status sui vulnera, sentit morsum serpentis antiqui, sentit primi parentis ruinam, agnoscit se ad has infirmitates venisse nascendo, agnoscit se ad mortem naturaliter pervenisse: et quia mortem removere non poterat ars humana, divinam cogitur expetere medicinam; et ut facilius aegritudinis suae impetret curam, ipsius aegritudinis causas aperit, qualitates narrat, magnitudinem pandit, exprimit vim doloris. Sana me, Domine. Quare? Quoniam conturbata sunt ossa mea. Totam structuram corporis ossa portant; et si ossa turbantur, quae membrorum firmitas? quae fortitudo nervorum? ubi carnis miseranda substantia? Turbantur ossa, fratres, peccatorum pondere, metu mortis, terrore judicii. Audi ipsum alibi hoc dicentem: Non est, inquit, sanitas in carne mea a facie irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII). Et post: Anima mea impleta est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Merito ergo addit: Et anima mea turbata est valde. Inter Dei praecepta et cordis passiones, inter virtutes et vitia, inter adversa et prospera, inter poenas et praemia, inter vitam et mortem, stans in acie, bella sustinens, suscipiens vulnera, raro stans, occumbens sensu, turbatur anima, turbatur valde, quia carnis impedita ponderibus, priusquam ad virtutes veniat, vitiorum fit ante captiva. Haec bella describit Apostolus, cum dicit: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: ut non quae vultis, illa faciatis (Gal. V). Et alibi: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII). Allegans ergo beatus propheta has infirmitates, haec bella, has animorum turbationes, Deum tali voce convenit: Et tu, Domine, usquequo? Hoc est, quousque pateris? quousque dissimulas? quousque non subvenis? quousque dissipari opus tuum, deleri imaginem tuam, tuam tibi creaturam perire permittis? Ubi est Christus tuus toties nuntiatus per legem, per nos, per prophetas multifarie repromissus? Veniat, veniat, priusquam pereunte saeculo, in saeculo nil inveniat quod resalvet. Veniat, veniat, ut carnem reparet, innovet animam, ipsam naturam in coelestem commutet substantiam. Veniat, ut peccatum tollat, mortem deleat, destruat infernum, vitam reddat, donet coelum, ne amplius terrena labes possit in nobis invenire quod perdat. Hoc autem petere prophetam, sequens sermo demonstrat, Convertere, Domine. Homo Deo, reus judici, addictus sic loquitur cognitori? Convertere, Domine. Homo peccat, et Deus convertitur? Ita, fratres, quia juxta prophetam: Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Isa. LIIIjuxtaLXX). Et beatus Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Suscepit peccatum, ut peccatum tolleret, non haberet. Convertere, Domine. Unde? ubi? De Deo in hominem, de domino in servum, de judice in patrem, ut pium conversio te demonstret, quem potestas terribilem comminatur. Convertere, Domine; libera animam meum. De inferno inferiori. Salvum me fac propter misericordiam tuam. Non propter meritum meum, quem labor afficit, gemitus sauciat, solvunt lacrymae, ira turbat, impugnat inimicus. Sed hoc ut clareat, ipsa prophetae decantetur oratio. Salvum me fac propter misericordiam tuam. Quare? Quia non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. Hoc dicebat sanctus David in regali vertice constitutus: qui sic agebat principatum potestatis humanae, ut in se sanctitatem spiritus, prophetae gratiam custodiret, et nos in ira tota Dei positi nescimus dicere: Domine, ne in furore tuo arguas me. Terra negat fructus, coelum temperiem, aer salubritatem: hinc pestilentia ubique diffusa per urbes, per agros vario morborum genere consumit genus omne mortalium, et tamen nos non dicimus: Domine, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos. Ille post triumphos gemitibus, noctes et dies lacrymis occupabat; nos sub hostili gladio subjacentes, nulla tempora Deo damus, nullas vel ad horam lacrymas Deo fundimus: sed jugiter rapinis, fraudibus, perjuriis, dolis, detractionibus nosmetipsos tradimus et donamus, ut magis magisque iram Dei in nos fomentis criminum suscitemus. Venite, fratres, venite cum propheta: Venite, adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. XCIV); venite, dicamus; Domine, ne in ira tua arguas nos, neque in furore tuo corripias nos. Ut memor misericordiae suae iram mutet in misericordiam, reddet perdita, captiva liberet; nosque sibi cum laetitia servire jam donet, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLVI. De exsultatione spirituali et confessione peccatorum, in psalmum XCIV.

Sicut graviter aestuanti, et longo sitis ardore succenso, fons frigidus satis laetus et satis salubris occurrit; ita nobis positis in moerore, et nimium tribulationum pondere depressis, ad gaudia hodie propheticae vocis excitat cantilena: Venite, inquit, exsultemus Domino (Psal. XCIV). Venite: quo? vel unde? Ex te, homo, in te, ubi non locorum mutatio, sed conversio sensuum adversa depellit, moerores fugat, desperationes abjicit, excludit angustias, et intrat domicilium sinceri pectoris, laetitiae divinae aeternam praeparat mansionem. Exsultemus Domino. Et ubi est illud: Beati qui lugent (Matth. V), et Vae vobis qui ridetis (Luc. VI)? Plane beati qui lugent mundo, et vae qui rident mundo: sed beati qui exsultant Domino, qui nesciunt de rapinis, nesciunt de fraudibus, nesciunt laetari de lacrymis proximorum. Exsultemus Domino. Ille exsultat Domino qui verbo, actu, opere, non sibi, sed suo exsultat auctori. Exsultemus Domino. Ille exsultat Domino, cui sola et tota laetitia semper est Deus. Jubilemus inquit, Deo salutari nostro. Non est ovium vox ista, pastoris est: qui dulci jubilo, et varia modulatione, aut gregem producit ad pascua, aut sub nemore umbroso fessum pecus retinet ad quietem, aut alta collium salubrioris graminis hortatur cupiditate conscendere, aut ad devexa vallium sensim tota necessitate descendere. Sed beatae sunt oves illae, quae sui vocem admittunt pastoris, attrahunt, nutriunt, congregant, et vere pastori suo jubilant: quae germina sui gregis Domino multiplicare moliuntur. Praeveniamus faciem ejus in confessione. Et quis praevenit peccatorum cognitorem, scrutatorem cordium, cogitationum conscium, futurorum praescium, praesentem semper et ubique? Sed praeveniendus est non sensuum vicinitate, sed ingenii sagacitate; non velocitate pedum, sed provido confessionis obsequio: siquidem non dixit, Praeveniamus eum tantum, sed Praeveniamus faciem ejus in confessione. Hoc est, cum spes misericordiae est, cum tempus est veniae, cum poenitentiae locus est, confiteamur patri, ne judicem sentiamus; prodamus quae fecimus pietati, ne severitati cogamur exsolvere quae tacemus: dicamus indulgentiae tempore delicta nostra, ne si tacemus, ad excipiendam sententiam defleamus. Et quid plura, fratres? non judicem, sed judicium nos hortatur propheta clementissimus praevenire. Et in psalmis, inquit, jubilemus ei. Ne indicta pectori nostro irrationabilis jubilatio crederetur. In psalmis jubilemus. Ut in psalmis divinum resonet sacramentum, et quod ad provectum salutis animos promoveat audientium. Quoniam Deus, inquit, magnus Dominus. Hic dominici corporis aperit sacramentum, quia Deus etiam in nostro corpore magnus Dominus. Et rex magnus super omnes deos. Juxta illud: Quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII)? quia omnes supernae virtutes cum regant caeteros, ipsae tamen reguntur a Christo. Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Quia quae in manu Dei sunt, sine Deo nequeunt obtineri si dilatare fines, si prorogare terminos, si desideramus amissa revocare. Deum ergo fidei viribus deprecemur, per cujus offensam nobis ista depereunt; et ipsius propitiatione redeunt ampliata, qui dat sicut vult, tollit, et cum vult; si reddere non potest, omnipotens non habetur; multa facit ad suae majestatis indicium, ad nostrae emendationis et correctionis exemplum. Vacant aliena praesidia, si nostri regis non subvenerint adjutoria. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. Ne putetis quaesitum, inventum, et non a Deo conditum. Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus formaverunt. Ubi sunt qui Deum de materia, et maxime de aqua mundum figurasse confingunt? Deus noster in coelo, et in terra, non ut inventor, sed ut conditor materiae, ex nihilo cuncta perfecit. Venite, inquit, adoremus. Quae sequuntur, fratres, ignorantibus veluti immemorem prophetam exsultationis suae fuisse, demonstrant, dum provocatos ad gaudia mox evocat ad ploratus. Venite, inquit, adoremus et procidamus ante eum, et ploremus coram Domino qui fecit nos. Dixerat: Venite, exsultemus; verum hic propheta secum fletus suorum nos desiderat fundere gaudiorum: quia semper lacrymae sicut dolore magno, ita producuntur et gaudio, quae utique interni pectoris exponunt, et testantur affectum. Qui ergo lapidibus prosternebantur, et lignis, vero tandem Deo cognito, vult nos adorare, procidere et repensare lacrymis, atque continuo devotionis obsequio, quod diu et longo tempore negleximus. Plorat ergo, dum de praeteritis poenitet, gaudet de praesentibus, aestuat et metuit de futuris. Perfectae autem laetitiae fletus fuisse ex sequentibus sic demonstrant: Venite, adoremus et procidamus ante eum, et ploremus coram Domino qui fecit nos. Et quasi interrogaretur, quare? reddit causas, aperit rationes: Quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus. Ex hoc utique quantum devotus est ille qui gaudet, tantum certe qui contristatur ingratus. Sed jam quae admonet audiamus intentius: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis proximus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Cum dicit, hodie, te convenit, ad te loquitur, quicumque homo es auditor, ne audita voce ejus, contemptus reatum, contumaciae crimen incurras, quem non praecepta, quem non correxit exemplum. Nam ob hoc Judaicam duritiem longo sermone narravit, ut te, Christiane, faceret cautiorem, cui non quadraginta annis tantum conversatur, et cohabitat Deus, sed toto vitae tempore paret, et militat ad salutem.

SERMO XLVII. De parabolis inventae margaritae et sagenae missae in mare.

Christus Deus noster, quod coelum, terram, mare, et in eis magnas, multas, varias condiderit creaturas, miranda potentiae suae documenta monstravit: quod vero humana suscipit, agit hominem, intrat tempora, transit aetates, docet verbo, virtute curat, similitudines loquitur, proponit exempla, affectus nostri in se pondus aperit, inesse sibi dilectionis humanae pandit ineffabilem charitatem. Hinc est quod coelestia terrenis commendat exemplis, de praesentibus sapere dat futura, invisibilia visibilibus insimulat argumentis; probant hoc similitudines quas nobis hodie evangelicus clamat auditus: Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII). Neminem qui hoc audit nomen negotiatoris offendat: hic negotiatorem loquitur qui dat misericordiam, non qui dat fenoris semper usuram; providentem ornamenta virtutum, non irritamenta vitiorum; gravitatem morum, non lapidum pondera perferentem; honestatis, non luxus monilia portantem, gestantem non voluptatis pompam, sed insignia disciplinae. Iste ergo negotiator has cordis et corporis margaritas proponit, non humano commercio, sed divino exercitio; non ad praesens commodum, sed ut futurum mercetur; non ad terrenam gloriam, sed coelestem: quatenus coelorum regnum possit virtutum praemio comparare, et innumeris bonis unam redimere perpetuae vitae margaritam. Adjecit autem similitudinem Dominus dicens: Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti: quam cum impleta esset, educentes; et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Similitudo haec prodit cur in apostolatum piscatores elegerit Christus, et captores piscium fecerit hominum piscatores, ut divini judicii typus arte piscatoria monstraretur. Pisces congregat captura confusos, sed in vasa discretio dat electos: sic vocatio Christiana justos, et injustos, malos, bonosque congregat; sed bonos, malosque electio divina discernit. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Ad hujus saeculi mare tumens pompa, elatum vertice, undosum sectis, inscitia fluctuans, clamosum litibus, fremens ira, saevum perfidia, peccatis naufragum, impietate demersum, misit piscatores suos Christus, hoc est, Petrum, Andream, Jacobum, Joannem, probatos arte, cum dicit: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). Misit ergo piscatores suos retia portantes praeceptis legalibus, et evangelicis innodata, monitis circumcincta, virtutum donis et gratia dilatata, evangelico sinu congregantia sine fine capturam. Hoc tempus modo, hoc agitur, fratres: per gentes, per populos Christi retia nunc trahuntur, et ducunt confusas toto orbe capturas sine discretione personas. Sed quia saeculi vicinus est finis, et ad judicii littus capturae nostrae retia jam propinquant, pisces, hoc est homines, qui profundo saeculi discursu feriato ac libero vagabuntur, siccitate littoris, hoc est, finis propinquitate turbati, tota se rerum dispensatione collidunt: videntes impias gentes triumphis succedentibus ampliari, angustiari captivos toto orbe populos Christianos, impios prosperis gaudere successibus, pios malorum continuata successione calcari, subdi dominos servituti, dominari dominis servos, rebelles filios in parentes, senes juvenibus esse contemptui, omnemque naturae statum, vitae ordinem deperiisse. Sed haec cum ita sint, fortes non turbant, immo infirmos turbant, fortes turbare non possunt, quia sumunt vires de similitudine, fortitudinem de figura. Ejecti de profundo pisces parum quidem in littore sui confusione volvuntur, sed citata discretio dum malos abjicit, eligit bonos; facit bonos, non turbat, brevis ista et cito transitura confusio. Ista discretio superna, quae dat malos poenis, bonos rapit ad honorem, impios deducit ad tartarum, pios transmittit ad regnum, patres, senes, justos, electos, omnes de contumelia exigua perpetua gloria consolaturi. Probat hoc autem comparatio ipsa, cum dicitur: In consummatione saeculi exibunt angeli Dei, segregabunt malos de medio justorum. In consummatione saeculi: qui consummationem saeculi credit, qui de saeculi minoratione causatur, qui confidit mansura succedere, habere quid quaerit transitura? Fratres, mundus de fine principium sumit; fine innovatur, non deficit creatura; saeculum deficit non Creatori, sed crimini; neque justis, sed peccatoribus finiuntur elementa. In consummatione saeculi exibunt angeli separare justos. Nec quisquam dubitet sanctis angelos esse parituros, quibus obsequium suum promittit et Christus. Christi vox est: Praecingam me, et ministrabo vobis. Exibunt angeli Dei et segregabunt malos de medio justorum (Luc. XVII). Portate, justi, portate, immo inducias justi date, brevis ista mixtura longa separatione pensabitur. Separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ecce qui ejiciunt vicinos, qui expellunt hospites, qualem sibi eligunt mansionem; ecce qui sibi hic delicias pauperis fame poenis praeparant alienis, ibi ignem sibi quantum de exigua voluptate succendunt. Ibi erit fletus et stridor dentium. Quam male stridet ibi, qui hic male ridet; et qui nunc malis pauperum gaudet, de bonis pauperum tunc lugebit, quia potuit cum paupere gaudere, sed noluit: vos autem fideles gaudete in Domino semper.

SERMO XLVIII. De Christo fabri filio appellato, et de invidia.

Evangelista hodie Judaeorum circa Christum proditurus invidiam, sic coepit: Venit, inquit, Jesus in patriam suam, et docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia et virtus? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas; et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista (Matth. XIII)? Non sic nubes coelum, nox diem, solem caligo, quomodo mentem caecat, et tenebrat invidia. Livor hoc Judaicus probat, qui Christi sapientiam miratur, virtutes stupet, attollit opera, dicta suscipit, et tamen ne in ipso videatur divinitas, deitas sentiatur, carnalium parentum nomina commonet et divulgat. Venit, inquit, Jesus in patriam suam. Nemo miretur, si conditor rerum, coelorum Dominus, Deus omnium, patriam locumque sortitur, quando se claudit utero, metitur cunis, uberibus occupat, arctat gremio, dat in ulnas; et ut angustias tollat humanas, humanis se dedit at que aptavit angustiis. Homo, ad te Deus se per ista deponit, te per ista sequitur, per istas te perquirit angustias; ut quem formavit opere, reformet exemplo; quem judicio repulit, reducat affectu, et in se servet quem praeter se conspicit deperiisse. Venit, inquit, Jesus in patriam suam, et docebat eos in synagogis eorum. Non in templo suo, sed in synagogis eorum. Synagogae non poterant ejus esse, in quibus se turbae perfidiae, non fidei congregabant; in quibus conveniebat invidiae populus, non amoris; in quibus considebat consilium malignantium, non bonae consilium disciplinae. Docebat in synagogis eorum, ita ut mirarentur. Mirabantur indignatione, non gratia; stupebant livore, non laude; furebant, quia quod sapere non poterant superba subsellia, stans humilitas producebat, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic haec sapientia? Sic dicit qui Deum, ex quo est sapientia, ex quo virtus, ignorat; sic dicit qui Christum nescit esse Dei sapientiam, Dei esse virtutem. Unde sit sapientia, Salomon probat, qui cum regni apicem parvulus suscepisset, ut creditum sibi populum regeret virtute, non fastu; sapientia, non tumore; corde, non vertice; a Deo sapientiam voluit, poposcit, accepit. Unde huic haec sapientia et virtus? Virtutem quae dat oculos quos natura non dedit, quae auditum reddit debilitate conclusum, quae in mutis sui solvit vincula sermonis, quae claudos reducit ad cursum, quae animas apud inferos jam devinctas propria redire cogit ad corpora, a Deo esse, nisi salutis invidus non negaret. At Judaei sciebant Christi opera divinae virtutis esse, non esse possibilitatis humanae; sed livoris nubilum, malitiae fumus, visum spectantium caligabant, ne lumen Christi, ne tempus Evangelii perviderent dicendo: Nonne hic est fabri filius? Dicebant, Hic est fabri filius; sed cujus fabri filius non dicebant; dicebant fabri filius, ut arte vili ars lateret auctoris, et deitatis nomen fabrile nomen absconderet. Christus erat fabri filius, sed illius qui mundi fabricam fecit non malleo, sed praecepto; qui elementorum membra non ingenio, sed jussione compegit; qui massam saeculi auctoritate, non carbone conflavit; qui solem non terreno igne, sed superno calore succendit; qui lunam, tenebras, noctem formavit, et tempora, qui stellas variata luce distinxit; qui cuncta fecit ex nihilo, et fecit, o homo, tibi, ut opificem operis aestimatione pensares. Sed tu, Judaee, hujus fabri filium notas, cui pro tantis beneficiis repensare vicem deberes in filium: hinc est, quod non accipis futura, quia de praesentibus existis ingratus. Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria? Iterum, Judaee, matris nomen clamas, occultas Patris; patrem dicis, nomen non dicis; fabrum dicis, opus non dicis. Judaee, decipiunt te ista, non decipiunt credituros. Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon, et Judas; et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Si mater, si fratres, si sorores apud vos sunt, pater ubi est? vobiscum non est, quia Deus odit fictos, invidos deserit, declinat ingratos, sibi non sinit crudeles et impios commorari. Et fratres ejus et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Callide fratres ingeris, ostentas sorores, ut numeroso partu sanctae matris virginitas lateat, obscuretur integritas, et sentiatur de filio totum quod humanum est, nihil divinum. Judaee, quos dicis fratres et sorores Christi, Cleophae sororis Mariae filii sunt, non Mariae; et fratrum et sororum filios fratres nuncupat et divina lex et humana cognatio. Ergo Christi fratres fecit non matris virginitas, quae permansit virgo post partum, sed materterae ejus: fecit propinquitatis assertio. Beata Maria, si alios filios habuisset a Christo mater in ipso crucis tempore, in articulo ipso mortis non discipulo traderetur, non commendaretur extraneo. Invidia de coelo abjecit angelum (Isa. XIV), de paradiso exclusit hominem (Gen. III). Ipsa primum contaminavit terras germano sanguine (Gen. IV). Ipsa germanos compulit venumdare germanum (Gen. XXXVII). Ipsa Moysen fugavit (Exod. II), Aaron in fratris excitavit injuriam, Mariam maculavit livore germani (Num. XII); ac ne multis, quod pavet mens, quod visus tremit, quod auditus non capit, ipsum Christi attendit et pervenit ad sanguinem. Invidia omnibus malis pejor: quos ceperit, liberari nequeunt; quos vulneraverit, ad curam non veniunt, non redeunt ad salutem. Invidia delictorum venenum, criminum virus, peccatorum mater, origo vitiorum: hanc qui non viderit, bona videt; hanc qui nescierit, mala nescit; hanc qui fugerit, vivit. Invidia vitari fuga potest, non potest superari conflictu. Sed jam quid Dominus responderit, audiamus: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Christus quidem venit in patriam suam et in domum suam quia scriptum est: In sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. II). Verum dicendo: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et domo sua, docet quia inter suos posse morsus est, adustio est; inter cives eminere proximos, proximorum urit gloriam: propinqui propinquo si honorem debeant, computant servitutem. Et non fecit, inquit, ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Non fit ibi virtus, ubi incredulitas non meretur. Etsi mercedem cum sanat, non exigit Christus; indignatur tamen dum pro honore sibi fertur injuria, qui est super omnia Deus benedictus et gloriosus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLIX. De eisdem, secundum Marcum.

Quoties humana Dominum sanctus evangelista sustinuisse aut egisse commemorat, toties carnalium sensus tota velut fluctuum commotione conturbat. Imbecilles namque mentes nesciunt Dominici corporis audire, discernere et dispensare mysteria, sicut hodierna lectio monstrat, quae dicit: Egressus inde Jesus, abiit in patriam suam (Marc. VI). Egreditur unde, quo ingreditur, qui nullo continetur, nullo concluditur loco? Ad quam patriam vadit, orbem qui fecit et possidet universum? dicente propheta: Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem ejus tu fundasti (Psal. LXXXVIII). Verum non sibi per se, sed per te tibi egreditur, et ingreditur Christus, donec te intromittat expulsum, exsulem revocet, reducat, et reportet ejectum. Abiit ergo Jesus in patriam suam. Non ut suam sibi, sed ut tuam tibi, quam Adam perdiderat, patriam redonaret. Abiit in patriam suam. Si natus, quomodo non homo? si homo, quomodo non civis? si civis, esse illi patriam quis miretur? Sed hic humanitatis modus, non divinitatis ordo est, quem fatetur: quia qui est, et qui erat ante saecula Deus noster, parens noster, novissima voluit esse per saecula; ut quos potestate fecerat, pietate salvaret; et compatiendo reciperet, quos extorres arguendo fecerat et jubendo. Quidquid enim per hominem susceptum legimus egisse, aut pertulisse Christum, non ad divinitatis audiamus injuriam, sed profecisse hominis ad gloriam. Et sequebantur, inquit, illum discipuli ejus. Merito discipuli Christum redeuntem suam sequuntur ad patriam, quos jam in superni ordinis albo descriptos coelestis patriae cives, et municipes electio tanta, tantae gratiae perfecerat plenitudo, dicente Domino: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Et facto sabbato, coepit in synagoga docere, et multi audientes mirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia, et quae est sapientia quae data est illi? et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur? Infelix Judaicae mentis et detestanda nequitia, ad discutiendum semper promptior quam ad credendum; divinis virtutibus non ad fidem, sed ad calumniam sollicite commovetur, vel quia meruit audire sapientiam tantam. Sed unde sit malitiose curiosa, vel querula, in bonis suspicax, ad noxia satis facilis, doctrinam despicit quam miratur; quae probat praecepta, contemnit; ad Deum cunctatur, ad idola perproclivis; in divinis astuta, ligno, lapidibus tota resoluta; prophetiae rebellis, contraria veritati, auguriis, mendaciisque perdita. Rogo, cui cautum, quod caecus videt? cui sollicitum quod mortuus surgit? cui dubium, quod loquitur mutus? certe, quis nesciat esse Deum, cujus sola curatur omnis debilitas jussione? Moyses signa fecerat multa, Elias maxima monstraverat documenta virtutum, nec dissimilia opera fecerat Elisaeus: cur nemo personam discutit? cur nemo status commovet quaestionem? cur nemo unde essent, quive essent, unde ista, et per quem facerent curiositate sic requisivit ingratus. Sed judicatur hic solus qui solus judicare noluit ne puniret; improba severitate discutitur, qui ut largiretur veniam, nil quaesivit: et cum solus innocens invenerit omnes reos, ad indicium pietatis immensae suspicere maluit, quam abrogare sententiam, ut vitam mortalibus olim perditam redderet, et repararet occisos. Vere, sicut dixit Apostolus, Magnum pietatis est sacramentum, quod Christi nostri manifestatur in carne (I Tim. III). Extendit tamen adhuc curiositatem suam carnalis ista aemulatio, cui semper est inimica veritatis cogitatio: nec patitur Christum virtutibus et sapientia Deum credi, sed proximorum, parentum, fratrum, affinium documento, hominem tantum asserit, gestit, optat, intelligit, dicendo: Nonne iste est fabri filius et Mariae, frater Jacobi et Joseph, et Simonis et Judae? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Caiphas profano prophetat ore (Joan. XI); et cum sacerdos esset, falsitatis suae sensum vicit officio veritatis; sententiam non suo, sed addicti probat imperio. Balaam maledico benedicit ore, et conductus ad nequitiam, tota loquitur mysteria veritatis (Num. XXIII, XXIV): et sicut in spinis rosa, hoc est, in frutice horrenti miri odoris flosculi germinantur; ita sensus aliquoties pessimorum ad bona divinitatis impulsu aguntur inviti, ut non sit meriti, sed mysterii, quod loquuntur. Quod tunc malitiae Judaicae videmus evenisse, quae in contumeliam Dominicae generationis, cum per artem Joseph prosapiae Christi exaggerat veritatem, veri genitoris confitetur et loquitur qualitatem, dicendo: Iste est fabri filius. Bene personam tacuit, ut proderet ex arte genitorem, dicendo, non Joseph, sed fabri filius. Et quis talis faber, qualis est iste, qui ex nihilo tantum talem fabricatus est mundum? et quis faber talis, qui totius bonae artis solus auctor, solus largitor existit? Dic ergo, Judaee, fabri filium, ut Dei filium fatearis invitus; dic Mariae, ut verum hominem, sed Virginis filium confitearis impulsus; dic fratres, ut tantam dignationem tui praedices et proferas creatoris. Et licet ipse genitricis sanctae per hoc virtutes moliaris abscondere; tamen evangelistae veritas non Joseph et Mariae, sed Cleophae sororis ejus filios, quos tu fratres appellas, probat et asserit exstitisse; usus enim temporis etiam praesentis germanorum et germanarum filios fratres noscitur nuncupasse. Numquam enim contra pietatis ordinem matrem Dominus extero, hoc est Joanni, commendasset ex cruce, si alios ipsa praeter illum filios suscepisset: sed virgini virginem tradit, ut inter tales cura sola sacramenti, sola societas religionis haberetur; nec mundanae sollicitudini discipulus tantus iste serviret, sed praedicaturus virginitatis partum, domi haberet unde hoc dubitantibus approbaret. At Jacobus unius feminae et matris habere non potuit curam, qui inter primordia, et in illo Judaico tunc furore Hierosolymitanam singulariter rexit Ecclesiam. Bene addidit Dominus: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua. Ecce qualiter carnales sapiunt cives; ecce qualiter mundani parentes sentiunt et honorant. Beatus qui cum patrem meruit habere Deum, praeter coelestem patriam nil requirit.