Jump to content

Sermones (Petrus Chrysologus)/8

Checked
E Wikisource
Sermones LXX-LXXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 7 Sermones 9 


SERMO LXX. In eamdem.

Omnia quae divinitus dicta factaque referuntur, sunt miraculo, sunt stupori, sunt pavenda mortalibus, ipsis etiam coelestibus sunt tremenda: sed nihil tam stupet coelum, pavet terra, expavescit universa creatura, quam quod vos estis hodie, nobis dicentibus, audituri. Servus Dominum patrem vocare a det, judicem suum reus nuncupat genitorem, conditio terrena sua se voce Dei adoptat in filium: qui terrena perdidit, aestimat se divinitatis haeredem. Sed audemus, quia praesumptio dicentis non est, ubi auctoritas est jubentis; ipse enim nos hodie dicere sic voluit, qui nos docuit sic orare. Et quid mirum si homines Dei consecravit in filios, quando se hominis dedit et aptavit in filium? Carnis tunc naturam transtulit in divinam, deitatem quando humanam detulit ad naturam: tunc hominem sibi in coelestibus praestitit cohaeredem, quando se participem reddidit terrenorum. Aut homini negare quid amoris potuit, quid muneris, qui totum quod erat hominis, etiam peccatum, suscepit et mortem? Aut quomodo hominem in suis prosperis socium non habebit, qui in adversis hominis se fecit esse consortem? Homo, redi ad Deum, sic amatus a Deo; et ad illius gloriam da totum te, qui se totum propter te ad suam deduxit injuriam; et voca patrem fidens, quem tanto amore tuum probas, sentis, intelligis esse genitorem. Pater noster. Quod nondum natus patrem vocat, nemo miretur: Deo nata sunt nascitura, futura facta sunt Deo. Quae futura sunt, inquit, jam fuerunt (Eccl. III). Hinc est quod in utero suum Joannes sentit auctorem (Luc. I); et exstat nuntius matri, qui erat suae nescius vitae. Hinc est quod Jacob ante legitur bellare quam nasci, ante triumphare quam vivere (Gen. XXV). Hinc est quod jam sunt Deo qui sibi adhuc non sunt, qui electi sunt ante constitutionem mundi. Qui es in coelis. Non quod ille non sit in terra, sed ut tu per hoc germen esse noveris te coeleste: et si te Dei Filium esse fateris, vive quasi Dei Filius, ut actu, vita, virtutibus, tanto possis respondere genitori. Sanctificetur nomen tuum. Quia a Christo vocatus es Christianus, petis ut praerogativa tanti nominis sanctificetur in te; quia nomen Dei quod per se et sibi sanctum est, aut sanctificatur in nobis nostro actu, aut nostro actu blasphematur in gentibus. Veniat regnum tuum. Ipse dicit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII): si intra nos est, veniat ut quid oramus? Est in fide, est in spe, est in exspectatione, sed ut in re veniat, jam precamur. Veniat autem nobis, non illi qui semper conregnat Patri suo, semper regnat in Patre; sed veniat nobis. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matt. V). Dicimus, Veniat regnum tuum. Ut sic Deus regnet in nobis, quatenus in nobis desinat mors regnare, desinat regnare peccatum. Regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V). Et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Nunc in terra multa fiunt pro diaboli voluntate, pro saeculi nequitia, pro desiderio carnis; in coelo vero fit nihil praeter Domini voluntatem. Petimus ergo, ut interempto diabolo, ut novo saeculo, ut mutato corpore, ut destructo mortis imperio, ut abolita dominatione peccati, in coelo et in terra, in Deo et hominibus, una Dei sit, eademque voluntas. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Post regnum coeleste, terrenum panem petere non jubemur, prohibente ipso cum dicit: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis aut quid bibatis (Matth. VI). Sed quia ipse est panis qui de coelo descendit (Joan. VI), petimus et precamur ut ipsum panem quo quotidie, id est, jugiter, sumus in aeternitate victuri: hodie, id est, in praesenti vita, de convivio altaris sancti ad virtutem corporis mentisque capiamus. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dicendo, homo, indulgentiae modum, mensuramque veniae tu tibi dedisti, qui a Domino tantum tibi petis dimitti, quantum dimiseris ipse conservo. Dimitte ergo delinquenti in te totum, si vis ipse de tuis nihil Domino debere delictis: in altero dimitte tibi, si vis ipse vindicem vitare sententiam. Et ne nos inducas in tentationem. Deus, sicut scriptum est, neminem tentat (Jac. I): sed tentare dicitur, cum contumaciter euntes ad tentationum laqueos derelinquit. Sic Adam tentatoris incurrit insidias, dum sui praecepta deserit conditoris. Unde autem et a quo tentaretur homo, prodit sic dicendo: Sed libera nos a malo. Hoc est, a diabolo, qui totius mali et auctor est, et origo: diabolus natura coelestis fuit; nunc est nequitia spiritualis, aetate major saeculo, nocendi usu tritus, laedendi arte peritissimus; unde non jam malus, sed malum dicitur, a quo est omne quod malum est. Hinc est quod propriis viribus liberari homo non potest, carnalibus vinculis illigatus. Petendum nobis est ergo ut Deus nos a diabolo liberet, qui Christum terris ut diabolum vinceret, commodavit. Clamet homo, clamet ad Deum, clamet, Libera nos a malo, ut a tanto malo, solo Christo vincente, liberemur. Pater noster qui es in coelis. Orandi thema, materiam petendi, supplicandi normam paucissimis in verbis ipse tibi qui tibi est exorandus indulsit, ut ex hoc tu petendi sumas sensum, intellectum postulandi capias, mensuram colligas impetrandi, et brevissimo magisterio orandi, latissimam capias disciplinam; simul quia ad amoris indicium rex ipse officio functus est advocati, ut preces quibus responsurus erat ipse dictaret. Cunetatio ablata est impetrandi omnis, immo fiducia collata est tota promerendi, quando ipsum se legit in precibus qui rogatur. Metus locum non habet, ubi a Patre filius pietate interprete desiderat quae sancta sunt impetrare.

SERMO LXXI. In eamdem.

Fratres charissimi, qui vos donavit credere, ipse vos docuit et orare, et totam petendi formam paucis aptavit in verbis: quia cum patrem postulat, multa prece filius non laborat; sicut enim petere cogit necessitas genitum, ita urget charitas dare genitorem. Pater ergo qui sponte praestat, non tam ut petatur, quam quid petatur ostendit, ut filius petendo justa placeat, qui potest stulta postulans displicere. Audite Patrem, et vos filios esse jam credite, ut quae petieritis incunctanter impetrare possitis. Quid valeat fides, credulitas quid possit, quanti sit confessio, hodie monstratur in vobis. Ecce Trinitatis trina confessio in coelestem sobolem de terrena vos sustulit servitute; ecce fides quae Deum locuta est patrem, patrem vobis Deum hodie conquisivit; ecce vox quae confessa est Deum Filium, vos Dei adoptavit in filios; ecce credulitas quae Deum Spiritum proclamavit, de carnis substantia mortali in vitalem Spiritus substantiam vos mutavit. Quis pietatis tantae dignus invenietur assertor? Deus Pater homines dignatur haeredes, Deus Filius non dedignatur servulos cohaeredes, Deus Spiritus carnem consortem divinitatis assumit, fit coelum possessio terrenorum, et inferis addicti jurisdictione suscipiuntur in supernis, Apostolo probante, cum dicit: An nescitis quia angelos judicabimus? Vocate ergo Deum patrem, vosque si nondum natos, jam tamen designatos filios esse jam credite, et date operam quatenus sit vobis coelestis vita, sint vobis divini mores, et forma deitatis tota vestra praeferatur in forma; quia coelestis Pater respondentes generi filios muneribus ditat divinis, degenerantes ad poenalem revocat servitutem. Pater noster qui es in coelis. Succumberet conscientia servilis, terrena conditio solveretur, nisi nos ad hunc clamorem ipsius Patris auctoritas, ipsius Filii Spiritus excitaret. Misit, ait, Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater. Lassescit mens, caro nostra deficit ad. divina, nisi Deus quae fieri jubet impleat ipse qui jubet. Quando ausa mortalitas Deum vocare patrem nisi modo, quando superna virtute hominis animantur interna? Pater noster qui es in coelis. Homo, quid commune cum terris tibi, qui confiteris tibi genus esse de coelis? Ergo coelestem vitam monstra in habitatione terrena: quia si quid in te gesserit terrena cogitatio, coelo maculam, coelesti generi injuriam intulisti. Sanctificetur nomen tuum. Nos petimus ut sanctificet nomen suum Deus, quod sanctitate sua totam salvat et sanctificat creaturam. Fratres, hoc nomen est quod supernae potestates pavent, quod tremenda suscipiunt servitute: hoc nomen est quod mundo perdito dat salutem: sed petimus ut nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis; nobis enim bene agentibus benedicitur nomen Dei, nobis male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II). Petimus ergo, petimus ut quantum nomen Dei sanctum est, tantum nos ejus mereamur in nostris mentibus sanctitatem. Veniat regnum tuum. Quasi non semper fuerit, ac sit, sic regnum Christi ut veniat nunc rogamus. Et ubi est illud? Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). Inter nos est fide, sed ut re veniat supplicamus. Fratres, quamdiu diabolus vario nequitiarum genere, multimoda arte fallendi rerum aciem turbat, sensus hominum, moresque confundit, saevit idolis, sacrilegiis furit, fallit auguriis, divinatione mentitur, signis decipit, illudit astris, spectaculis occupat, obsidet vitiis, peccatis vulnerat, criminibus sauciat, desperatione prosternit, Christi regnum prolongat et absentiat a nobis. Petimus ergo ut veniat tempus quo, mali tanti auctore pereunte, mundus totus, creatura tota, totam solius Christi regnet et triumphet ad gloriam; et fiat quod sequitur, ut sicut in coelo, ita et in terra una Domini sit voluntas. Sit terra coelum, vita Deus, tempus aeternitas, patria requies, census innocentia, honor immortalitas, gloria castitas, Deus totum. Addidit, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Post paternitatem Dei, post divini nominis sanctitatem, post coeli regnum, quotidianum panem jubemur exposcere. Christus oblivioni non subjacet, Christus mandatis suis contraria non demandat; ipse dixit: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis aut quid bibatis (Matth. VI). Sed quia ipse est panis qui de coelo descendit (Joan. VI), qui legis et gratiae mola aptatus est in farinam, qui crucis confectus est passione, qui magnae pietatis fermentatus est sacramento, qui conspersionis levis levamentum sustulit de sepulcro, qui ut divinitatis suae calore coqueretur, ipse clibanum decoxit inferni, qui ad coelestem cibum quotidianus Ecclesiae defertur ad mensam, qui in remissionem frangitur peccatorum, qui edentes se perpetuam pascit et enutrit ad vitam, hunc panem quotidie nobis dari petimus, donec illo in die perpetuo perfruamur. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Homo, penes te est potestas veniae, in te est indulgentiae, tu tibi remissionis auctor es constitutus. Gratis petis veniam, qui tibi in alio indulgere contemnis. Homo, tu tibi misericordiae factus es ipse mensura; quantum quaeris misericordiae, fac tantum. Et ne nos inducas in tentationem. Tentatio est, fratres, species fallens, quae prospera in adversis, adversa occultat in prosperis, humanamque ignorantiam dolosos educit in lapsus; petimus ergo ne peccatis impellentibus in tentationum foveas incidamus. Inducere autem Deus dicitur, currentes ad crimina cum relinquit. Sed libera nos a malo. Hic mali malum designat auctorem, hoc est, diabolum. Petimus ergo ut munere hoc uno malis omnibus cum mali careamus auctore. Pater noster, qui es in coelis. Nemo cum se filium clamat, manere se miretur in habitu servitutis: ad divinum germen hodie designatus es, non promotus; spem, non rem, te noveris consecutum. Audi Apostolum: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur non est spes, quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Hodie adoptionis est dies, hodie promissionis tempus est: audi, crede, exspecta, crede creditori tuo, qui tibi credidit debitori; exspecta parumper ut veniat, qui te diu sustinuit ut venires; da illi inducias de promisso, qui tibi quidquid erat debiti jam donavit. Aut quare tu fatigaris spe Dei, cum genus omne hominum subsistat spe, fide vivat? Agricola numquam sereret anhelus, si fructum laboris sui de tempore non speraret; viator laborem prolixi itineris non subiret, nisi se ad destinata crederet pervenire; nauta mare non intraret incertus, si se lucris sequentibus compensaturum viarum discrimina non speraret; miles tota juventutis tempora non ageret in periculis, si senectutis honores copiosissimos non speraret; filius paternae dominationis tempora non duraret, si se substantiae paternae non speraret haeredem. Et tu si te jam filium Dei credis, juxta prophetam: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum (Psal. XXVI); et exspecta, ut haereditatem Dei de exspectationis fide, et de virtute patientiae consequaris. Audi Apostolum: Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (Joan. III). Et iterum: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Colos. III). Fratres, beati sunt filii Dei, quia et haereditatem rerum omnium possidebunt, et de excessu patris luctus temporum non videbunt.

SERMO LXXII. In eamdem.

Quod ego modo cum magno tremore dicturus sum, quod vos estis nunc terribiliter audituri, immo terribiliter vocaturi, stupent angeli, pavescunt virtutes, supernum coelum non capit, sol non videt, terra non sustinet, tota non assequitur creatura. Quid ad haec mortale pectus? Quid ad haec mens hominis imbecilla? Quid ad haec humani sensus angustia? Quid ad haec humanae vocis aura? Quid ad istud humana lingua cito tacitura? Hoc Paulus invisibiliter cum vidisset, prodidit non prodendo, dicens: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Hoc Isaias cum suo mox coepisset auditu, ad hoc hominum pervenire posse dubitat vel fidem, dicens: Domine, quis credidit auditui nostro (Isai. LIII)? Hoc Jeremias cum divino concepisset auditu, partus supernorum sensuum non sustinebat, clamans: Ventrem meum, ventrem meum doleo, et sensus cordis mei perturbati sunt (Jerem. IV). Hoc Habacuc divini spiritus perorabat afflatu, cum dicit: Custodivi, et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum; et intravit tremor in ossa mea; et subtus me commota est virtus mea (Habac. III). Elevatus virtute Dei sensit suam sub se succubuisse virtutem. Longum est super hoc sacramentum pavoris prosequi, et dinumerare sanctorum exempla: tempus non sinit diu me in hoc timore demorari, coelestis partus impetus non potest tardare nascentium. Dico ergo, et vos in utero adhuc penetrali voce compello, provida exhortatione praemoneo; ut antequam videatis matrem, vocetis et patrem, ante blandimenta matris, patris tendatis et festinetis ad regnum, ante patris praeveniatis ad panem quam matris ad ubera pendeatis. Nec in vos quidquam sibi, aut matris necessitas, aut aetatis tempora vindicent: sed in vobis totum divino patri, totum coelesti respondeat et occurrat auctori (Matth. VI). Pater noster qui es in coelis. Hoc est quod pavebam dicere, hoc est quod trepidabam proferre, hoc est quod neque coelestium, neque terrestrium quemquam sinebat servitutis propriae conditio suspicari: coeli et terrae, carnis et Dei repente tantum posse provenire commercium, ut Deus in hominem, homo in Deum; Dominus in servum, servus verteretur in filium, fieretque divinitatis et humanitatis ineffabili modo una et sempiterna cognatio. Et quidem deitatis erga nos dignatio tanta est, ut scire nequeat quid potissimum mirari debeat creatura: utrum quod se Deus ad nostram deposuit servitutem, an quod nos ad suae divinitatis rapuit dignitatem. Hinc est, homo, quod te divinitus adhortatur, qui tanto nunc tuo amore flammatur; quod adhuc in utero voce tuate Deus adoptat in filium; quod te non fieri solum liberum vult ille, sed nasci; quod ipsam propter te manumittit naturam, ne quem naevum, ne quam maculam imponat ortus pristinae servitutis. O vos beatos, quibus dominari datum est ante quam nasci, ante regnare quam vivere, ante ad Dei Patris gloriam pervenire quam prosapiam propriae vilitatis agnoscere. Ecclesia felix mater, quae vos tales respicit, quae cum virgo permaneat, genuisse tales, et tantos vos taliter se miratur. Olim partus iste praecedentibus designabatur exemplis. Hinc est quod Jacob in utero matris cum fratre luctatur (Gen. XXV), praeripit et triumphos. Hinc est quod in utero Thamar gemini de primatus honore praeliantur, retardant partus, nec ante lucem cupiunt videre quam vincere (Gen. XXXVIII). Hinc est quod Joannes exsultat ante, et ante suo occurrit auctori genitricis ex utero quam procedat (Luc. I). Et si humana pignora sic ante Deo militant, quam nascantur parentibus, quam vivant saeculo; quid mirum si Ecclesiae divina germina, si Deo sua soboles in utero adhuc, quod sit superni germinis jam fatetur? Pater noster qui es in coelis. Stupor insurgit, Christus de Dei patris pectore matrem vocat, et fatetur in terra; et homo de matris utero patrem vocat, et confitetur in coelis, Pater noster qui es in coelis. Quo te homo repente provexit gratia? quo te rapuit coelestis natura? ut in carne et in terra positus adhuc, et carnem jam nescias et terram, dicendo: Pater noster qui es in coelis. Qui ergo se tanti Patris filium confitetur et credit, respondeat vita generi, moribus patri, et mente atque actu asserat quod coelestem consecutus est per naturam. Sanctificetur nomen tuum. Cujus utique genus esse coepimus, ejus utique censemur et nomine: et ideo petimus ut in nobis illius nominis sanctificatio perseveret, honor et praerogativa nominis, quod sublimavit sic tanti Genitoris celsitudo. Adveniat regnum tuum. Non illi petimus cui numquam defuit regnum, immo qui est ipse regnum, totamque in se regni continet potestatem; sed qui nos vult ad promissam regni gloriam pervenire, monet nos expetere omnibus hoc votis, in hoc vult nos totis mentibus inhiare. Quantum namque est temerarius qui discutit de genere, ignavus est tantum qui non gaudet, aestuat, anhelat, cum promissum intendit et pertendit ad regnum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Sicut in coelo, sic et in terra: tunc jam totum coelum est, tunc agit Dei mens una omnes, tunc in Christo omnes et in omnibus Christus, quando omnes solius Dei sapiunt, et faciunt voluntates; tunc omnes unum, immo unus omnes quando Dei spiritus in omnibus vivit unus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sicut in psalmo: Benedictus Dominus de die quotidie (Psal. LXVII); ita hic: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidianum jugem dicimus; jugis panis ille est, qui de coelo descendit: Ego sum panis qui de coelo descendit (Joan. VI). Perfectae ergo beatitudinis est iste panis; hodie, hoc est in praesenti, illius panis cibo jam vivere incipimus, cujus perpetuitate, quod est quotidie, saginabimur in futurum. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. De supplicantis pectore veniae fons emanat, et ad veniam refluet: quidquid pietatis exuberat, et effundit in alterum, quando indulget sibi tantum quantum alteri condonaverit. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Satis potest homo misericors, qui cum Deo de pietate confligit, cum tantum sibi dari quantum dederit, quantum donaverit tantum desiderat et donari. Homo, sit semper in pectore tuo venia, si vis crimina non timere. Et ne nos inducas in tentationem. Haec interpretatione indigent, quia tentatio diaboli praevia et amara est ministra ejus: quamdiu vero hoc fragili continemur in corpore, necessario precamur ut in nos nec tentationi pateat aditus, nec diabolo tribuatur accessus. Sed libera nos a malo. Ipse autem Dominus Deus noster liberet nos a malo, et perducat ad omne bonum, qui vivit et regnat Deus modo et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIII. De paschali solemnitate.

Hodierna festivitas, fratres charissimi, nobis vetera non connectit, nec carnes agni servat in crastinum: sed dum praeterita praesentibus solemni devotione participat, et Pascha nostrum, Pascha redeunte conjungit, novae regenerationis ablactat infantiam, quia juxta Apostolum, Vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V). Annus Domini perficitur temporibus, non senescit, qui tamdiu suo recurrit in circulo, quamdiu nos ad diem retributionis adducat. Paschalis hodierna solemnitas a lacte, quos ante genuit, nunc repellit, ut solidioris cibi pastu, perfectum Christi roborentur in virum. Fecisse Abraham epulum magnum, totiusque domus suae laetitiam suscitasse ablactato Isaac, historia divina referente cognovimus (Gen. XXI). Et si senectutis soboles, si sterilis unicus, choris tripudiantibus, cithara et tympano, et toto psalterii resonante concentu, universae familiae corda traxit et commovit in gaudium, quanto magis nos hodie in hymnis spiritualibus convenit exsultare, vel canticis, quando Virginis in germine ablactatur universa fecunditas? Si Anna Sarae consterilis, quae lacrymis orationum suarum tamdiu madefecit ariditatem sui corporis et naturae, quamdiu fuerat longo vitae tempore negata posteritas, Samuelem divino munere susceptum, ablactatum mox divinum refundit in munus, et laetitiam suam sacrificiorum victimis ad plenitudinem liberationis accumulat (I Reg. I); multo magis nos oportet laudis immolare sacrificium, vota solvere, suavitatis incensum adolere, et tota holocaustorum pinguedine Deo Patri victimas immolare, quando Virgo mater enutrita et ablactata tot numero pignora quot stellas coeli, Patri toto orbe repraesentat, ut impleatur illud propheticum: Benedices coronam anni benignitatis, et campi tui replebuntur ubertate (Psal. XL). Nemo ergo otiosum esse credat istud festivitatis nostrae salutare mysterium, nec existimet pannum novum veteri nos assuere vestimento, ubi nihil Judaicae vetustatis, novitati conjungimus Christianae: scientes, Apostolo dicente, novam totam in Christo nobis emersisse creaturam; sed agnitionem divinam supernae virtutis evehimus ad profectum (II Cor. V), ut dum simul nuper nati quid facere debeant imbuuntur, et ante geniti quantam Deo gratiam de perfectione sua debeant instruuntur, appendantur collo ii qui modo nati sunt, et pietate tota sub Ecclesiae matris uberibus occupentur, trahant teneris faucibus innocentiae pastum, in opere sancto brachia meditentur extendere, nitantur in cursu fidei tremula firmare vestigia. Numquid sic relinquendi sunt jam nutriti, ut non patris cura, patris manu, patris regantur arbitrio? et ita matris consilio, matris fide muniantur, ut non humana solum, sed etiam divina prudentia percipiant et praeripiant salutaria? Sic Jacob suo nimis timidus, matris consilio satis audax, patris ut praeriperet benedictionem, plus mysticus quam dolosus incessit (Gen. XXVII); nam primogenitum se mentitus non est, quia ille primus est quem coelestis gratia generat, non natura mortalis; ille nos sub hircorum pellibus figurabat, qui ut moriamur peccato, hortatu matris Ecclesiae mortificati corporis induimur vestimento, et odore agri continuis confessionum fructibus et ubertate redolemus, donec caecitati Israeliticae salutariter illudentes, paternam benedictionem toto fidei praeripiamus arcano, dicente Apostolo: Caecitas Israel facta est, donec plenitudo gentium introiret ex parte (Rom. I).

SERMO LXXIV. De Resurrectione Christi.

Aliquantulum nos tacere, fratres charissimi, et vigiliarum labor fecit, et coegit jejunii lassitudo; et ideo hodie reddimus de Dominica Resurrectione sermonem, in qua si divinum est quod ex Virgine nascitur Christus, quantum divinius est Christus a mortuis quod resurgit? Quod ergo divinum est, humano non accipiatur auditu. Vespere, inquit, sabbati quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII). Vespera sabbati, hoc nescit dies saeculi, hoc non habet mundi usus. Vesper finit, non inchoat diem; tenebrescit vesper, non lucescit; non in auroram vertitur, quia lucis ortum ignorat. Vespera mater noctis parturit diem; mutat ordinem, dum agnoscit auctorem; radiat de novitate mysterium, anhelat Creatori servire, non tempori. Vespere, inquit, sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Sero mulier currit ad veniam, quae mature cucurrit ad culpam. Vespere quaerit Christum, quae in matutinis Adam se noverat perdidisse. Venit Maria et altera Maria videre sepulcrum. Quae de paradiso perfidiam sumpserat, festinat fidem sumere de sepulcro; contendit rapere de morte vitam, quae de vita rapuerat mortem. Venit Maria. Hoc nomen matris est Christi, venit ergo mater in nomine, venit mulier, ut fieret mater viventium, quae facta fuerat morientium mater, ut quod scriptum est impleretur: Hoc est mater omnium viventium (Gen. III). Venit Maria et altera Maria. Non dixit venerunt, sed venit; sub uno nomine venerunt duae mysterio, non casu. Venit Maria et altera Maria. Venit ipsa sed altera, altera sed ipsa, ut mulier mutaretur vita, non nomine; virtute, non sexu; et fieret resurrectionis nuntia, quae internuntia et lapsus exstiterat et ruinae. Venit Maria videre sepulcrum. Ut quam deceperat arboris visus, visus repararet sepulcri; et quam prostraverat illecebrosus aspectus, aspectus salutaris attolleret. Ecce, inquit, terraemotus factus est magnus, angelus enim Domini descendit de coelo. Tremuit terra, non quia angelus descendit de coelo, sed quia ab inferis Dominator ascendit. Ecce terraemotus factus est magnus. Movetur chaos, dissiliunt ima terrarum, timet terra. montium tremunt pondera, orbis fundamenta quatiuntur, corripitur tartarus, sistuntur inferna: addicitur mors quae in reos tendens incurrit in judicem, dominata servis exarsit in Dominum, saeviens in homines prosilivit in Deum. Merito ergo perit lex tartari, remota sunt inferni jura, potestas mortis ablata est, et in poenam temeritatis suscitavit mortuos cognitoris injuria: denique redduntur corpora, redintegratur homo, vita reparatur, et constat de venia jam totum, quia in auctorem vitae mox est transgressa sententia. Ecce terraemotus factus est magnus. Modo terraemotus magnus: O si tunc vel levis turbo arborem mortiferam dejecisset! O si nebulae fumus illius mulieris tenebrasset aspectum! O si tetra nubes lethalis pomi speciem caligasset! O si manus tangens inconcessa tremuisset! O si peccati diem tenebrasset nox injusta, et lamenta mundi, et incrementa mortis, et Creatoris injuriam tunc tulisset! Sed vitiis semper serviunt blandimenta, lenocinantur dulcia delictis, virtutibus vero austera et fortia sunt amica. Angelus enim Domini descendit de coelo. Resurgente Christo, morte pereunte, terrenis redditur coeleste commercium; et mulieri cui fuerat cum diabolo lethale consilium, cum angelo colloquium fit vitale. Angelus enim Domini descendit de coelo, et revolvit lapidem. Non dixit volvit, sed revolvit lapidem, qui advolutus probavit mortem, et revolutus exstitit resurrectionis assertor. Beatus lapis qui Christum et revelare meruit et velare; beatus qui non minus corda aperit quam sepulcrum; beatus qui dat resurrectionis fidem, fideique resurrectionem, qui divinam carnem resurrexisse testatur. Mutatur hic ordo rerum; mortem, non mortuum, devorat hic sepulcrum, domus mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum concipit, parit vivum. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Et angelo quae causa sedendi erat, cui nulla inerat lassitudo? Sed sedebat ut fidei doctor, ut resurrectionis magister: sedebat super petram, ut soliditas sedis daret credentibus firmitatem. Ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam Christus erat Ecclesiam fundaturus, qui dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Erat, inquit, aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XVI). Ad angeli gloriam non sufficit fulgor, ad coelestem naturam quid fecit vestimentum? Sed splendore tali referebat speciem nostrae resurrectionis et formam, quia resurgentes per Christum, Christi mutantur in gloriam. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt veluti mortui. Miseri quos tunc percutit pavor mortis, quando securitas redditur vitae: sed crudelitatis ministri, perfidiae exsecutores alienae, fiduciam sumere quomodo poterant de supernis? Obsidebant sepulcrum, resurrectioni januas obstruebant, et ne qua posset intrare vita, mors perire, servabant: merito eos angeli perculit et prostravit adventus. Misera, et sibi semper inimica mortalitas dolet se mori, ne resurgere possit, oppugnat: sepulcrum aperire convenerat, et ad resurgendum quidquid erat facilitatis afferre ut esset miraculum de facto, de exemplo spes, de reverso res, credulitas de vivendo. Grandis dementia est hoc, hominem nolle credere, quod sibi desiderat evenire. Hoc de his custodibus hodie dixisse sufficiat: quid autem nostra fides habeat, ne hodie longum sit, post dicemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXV. De eadem.

Quantum a vobis ego, a me tantum peregrinatus est sermo: sed orate, fratres, ut sicut me vobis Deus reddidit, ita mihi dignetur reddere et redonare sermonem. Audistis evangelistam dicentem (Matt. XXVIII): Vespera, inquit, sabbati quae lucescit in prima sabbati. Quid hic intelligit humanus sensus? Quid hic humana sapit sapientia? Vespera quae lucescit. Vesper finit, non inchoat diem, nec lucem arturit, sed tenebras; sed hic elementorum auctor elementorum vices mutat, ut in resurrectione Domini totum divinum sentias, nil humanum. Denique resurgente Christo fidelibus lucescit vesper, dies infidelibus tenebrescit; discipulis nox mutatur in diem, Judaeis dies vertitur et mutatur in noctem. Ab hora, inquit, sexta, tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam (Luc. XXIII). Ut ipsa quae tota est meridiana claritas obscuraretur, et illud quod scriptum est impleretur: Occidet illi sol meridie (Amos VIII); occidet illis, id est, Judaeis; nostris autem: Nox sicut dies illuminabitur (Ps. CXXXVIII). Quia vesper, qui in profundam semper caliginem vergit, totam tunc Christi tetendit et erexit in lucem, ac splendore toto tota mortalium pectora ab inferis Christo resurgente complevit. Vespera sabbati. Quia illuminatur per Christum sabbatum, non deletur. Non enim venit solvere legem, sed adimplere (Mat. V). Illuminatur, ut in die dominico luceat, clarescat in Ecclesia, quod in synagoga Judaeis obscurantibus fuscabatur. Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum. Praecedunt apostolos ad ministerium feminae, quae sexu viros, quae ordine discipulos sequuntur: sed non hinc faciunt apostolos segniores, quae non foeminarum formas, sed Ecclesiarum typum deferunt Dominicum ad sepulcrum: Maria, et Maria, sic altera, ut ipsa: ipsa ut altera: altera ipsa Maria, Maria mater Christi: unum nomen duas geminatur in feminas, quia hic Ecclesia ex duobus populis veniens, una figuratur ex duobus populis, id est, ex gentibus et Judaeis, quia primi novissimi et novissimi primi (Matth. XX). Venit Maria ad sepulcrum, venit ad resurrectionis uterum, venit ad vitae partum, ut iterum Christus ex sepulcro nasceretur fidei, qui carnis fuerat generatus ex ventre; et eum quem clausa virginitas vitam protulerat ad praesentem, clausum sepulcrum ad vitam redderet sempiternam. Divinitatis insigne est clausam virginem reliquisse post partum, de sepulcro clauso exisse cum corpore est divinitatis insigne. Maria et Maria venerunt, ut viderent sepulcrum; vides quia venerunt, non ut Dominum cernerent, sed sepulcrum; nec quaerebant cum mortuis jam viventem, quae Dominum jam resurrexisse credebant. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem. Revolvit lapidem, non ut egredienti Domino praeberet aditum, sed ut Dominum mundo jam resurrexisse monstraret; conservis ad credendum daret fidem, non ad resurgendum Domino praestaret auxilium. Revolvit lapidem. Revolvitur ad fidem, qui ad perfidiam fuerat advolutus. Revolvit lapidem, ut idem esset vitae titulus, qui acceperat mortis tenere custodem. Orate, fratres, ut nunc descendat angelus, et totam duritiem nostri cordis evolvat, aperiat sensuum clausa nostrorum, resurrexisse Christum nostris etiam testetur ex mentibus, quia sicut illud cor coelum est, in quo vivit et regnat Christus, ita illud pectus sepulcrum, in quo Christus adhuc habetur mortuus et sepultus. Christi mors sicut fuisse, ita pertransisse credatur: Christus homo passus, mortuus et sepultus fuit; est, vivit, regnat, manet, permanet Deus. Audi Apostolum dicentem: Etsi novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). Et: Quod mortuus est peccato, semel mortuus est, quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI); hoc est, vivit Deus. Et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Sedebat ad docendam resurrectionem, non ad lassitudinem sublevandam. Coelestis natura ignorat lassitudinem, nescit laborem: sed factus est lapis vas angelicae sessionis, doctrinae coelestis cathedra, schola vitae, quia Judaeis ad mortis januam, ad cineris servitium, ad triste silentium fuerat constitutus. Erat, inquit, aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta autem ejus sicut nix. Vultus claritas a vestium candore separatur, et facies fulguri, nivi vestis angeli comparatur, quia fulgur de coelo, nix de terra. Audi prophetam dicentem: Laudate Dominum de terra, ignis, grando, nix (Psal. CXLVIII). In facie ergo angeli claritas coelestis servatur naturae; in veste vero figuratur gratia communionis humanae, et temperatur species angeli colloquentis, ut carnales oculi, et vestium ferant placidam claritatem, et ex fulgore vultus nuntium sui tremerent, et revererentur auctoris. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes. Quare territi? Quia custodiebant crudelitatis studio, non pietatis obsequio. Ruit, destruitur, stare non potest, quem conscientia destituit, impellit reatus. Hinc est quod angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur. Nolite timere vos. Hoc est, illi timeant: quaerentes non timeant, timeant persequentes. Nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est, quaeritis, non est hic. Hoc est: Ego veni ut instruerem vos, non ut illum eximerem, qui et rerum factor est, et est sui suscitator. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Vides quia venit angelus, ut factis assereret servus, quae Dominus praedixerat verbis; et doceret moriendi et vivendi penes illum potestatem fuisse, qui ante suam mortem praedixerat resurrectionem: nam utique qui scire potuit, potuit et cavere, sed quia vincere potuit, declinare contempsit, quia resurgentis gloria sepelivit morientis injuriam. De sequentibus, fratres, sequenti sermone tractabimus, quia protrahere nos et dilatare sermonem adhuc recens itineris prohibuit lassitudo.

SERMO LXXVI. De eadem, deque secunda Christi manifestatione facta mulieribus a monumento regredientibus.

Superiori sermone Mariam et alteram Mariam Ecclesiae ex duobus populis venientis figuram diximus habuisse: hoc ex sequentibus hodie cupimus approbare, si modo nobis vester benignus praebeatur auditus. Respondens, inquit, angelus dixit: Nolite timere vos, scio enim quia Jesum qui crucifixus est, quaeritis: non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII). Angelus praedicat nomen, crucem dicit, loquitur passionem, fatetur mortem, sed resurrectionem mox, mox Dominum confitetur. Et si angelus post tanta supplicia, post sepulcrum agnoscit Dominum, suam loquitur servitutem, et injuriam passionis totam transisse sentit resurrectionis in gloriam; cur homo aut minoratum Deum in carne judicat, aut in passione existimat ejus defecisse virtutem, aut consumptam dominationem credit servitute? Digne itaque dicit crucifixum, ostendit locum ubi positus erat Dominus, ne alter et non ipse idem resurrexisse crederetur ex mortuis. Et si Dominus eadem redit in carne, vulnera reportat, ipsa clavorum foramina resumit, et ipsa facit testimonia sui corporis, suae resurrectionis indicia, quae suae fuerant contumelia passionis; quare homo se in alia putat, autin sua non putat carne rediturum, aut carnem servus forte dedignatur suam, cum nostram Dominus non mutarit? Acquiesce homo ipsum te futurum esse in carne tua, ne tu ipse non sis, si in carne surrexeris aliena. Adjecit angelus, dicens: Et cito eunies dicite discipulis, quia surrexit, et praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Angelus hic non feminas, sed Ecclesiam duabus in feminis mittit, unam mittit, ut eam mittendo sic longe lateque diffundat. Angelus hic sponsam mittit ad sponsum; denique euntibus illis occurrit Dominus, et salutat eas, dicens: Avete. Occurrit, et non potestate terret, sed praevenit charitatis ardore; non auctoritate turbat, sed salutat lege sponsi; non dominantis jure onerat, sed honorat dilectione consortis: salutat: Avete. Dixerat discipulis suis ipse: Neminem salutaveritis in via, et quid est quod hic in via tam festivus salutator occurrit? Non exspectat cognosci, intelligi non requirit, non ut interrogetur admittit, sed in salutationem vadit totus, vadit fervens, et suum solvit ipse salutatione mandatum? Fecit, fecit, quia totum vincit, et exsuperat vis amoris: simul, quia Christus in Ecclesia se salutat, quam suam fecit esse, et sic viscera sua, suum sic recepit in corpus, dicente Apostolo: Et ipse est caput corporis Ecclesiae (Colos. I). In istis vero feminis Ecclesiae figuram manere plenam res ipsa ostendit evidenter, quia discipulos suos Christus de resurrectione nutantes arguit, trepidantes firmat, ostensione lateris, clavorum cavernis, sumptione cibi, vix revocat ad fidem (Luc. XXIV). Unde et merito in fide parvulos sic pueros appellat, dicendo: Pueri, numquid habetis pulmentarium (Joan. XXI)? ipsamque alibi Mariam flentem quasi de mortuo, mulierem vocat, atque tangendi se licentiam negat (Joan. XX): istas autem sic perfectas invenit, sic credentes, sic non de sexu trepidantes, sic mysterio currentes, sic Dominum toto fidei ardore requirentes, ut habendum se tradat eis salutatione tali, dicens, Avete. Angelus dixerat: Scio enim quia Jesum crucifixum quaeritis; et requirentibus Christus, avete respondit; alibi autem Mariae nec tangendi datur facultas (Joan. XX), hic non solum tangendi, sed et tenendi copia tota conceditur. Illae autem, inquit, accesserunt, et tenuerunt pedes ejus. Istae tenent pedes Christi, quae in Ecclesia typum evangelicae praedicationis tenent, et merentur ex cursu: ac sic fide tangunt sui vestigia salvatoris, ut ad totius deitatis pertingant gloriam, perveniant ad honorem. Illa autem merito audit: Noli me tangere (Ibid.), quae in terris deflet Dominum, et sic in sepulcro quaerit mortuum, ut eum in coelis nesciat regnare cum Patre. Noli me tangere, id est, obsequi tactu carnis, quem fidei tactu deberes attingere; nec quasi hominem tantum tangere te praesumas in terra, quem Deum nondum sapis in coelestibus adorare; feminea cura desinat, muliebris sollicitudo desistat, virilis credulitas tuam conscendat in mentem, ascensum meum cordis tui capiat latitudo, ut in coelestibus aeterna tactus mei beatitudine perfruaris. Juxta illud prophetae: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde ejus disposuit (Psal. LXXXIII). In terra non tangit Christum, qui fide in coelo non conscendit ad Christum. Quod ergo eadem Maria nunc in fidei vertice constituta, nunc in Ecclesiae sublimata fastigio, et tangit Christum, et tenet toto sanctitatis affectu, nunc imbecillitate carnis et feminea infirmitate dejecta dubitat, et tactum sui non meretur auctoris, non facit quaestionem: si quidem illud de figura est, hoc de sexu; illud est de divina gratia, hoc de humana natura. Quia nos idem ipsi cum divina scimus, Dei munus est; cum humana sapimus, caecamur ex nobis. Sic beatus Petrus Christum, dum Dei Filium confitetur, Patre revelante, cognoscit; cum negat Christum, carnis sentit et patitur caecitatem (Mat.XVI). Inter haec Judaei crimina, aut male emunt sua, aut distrahunt pejus aliena, dum peccata taxant pretio, dum pecunia pensant et compensant delicta, dum in sceleribus suis fundunt, quod toto scelere congregaverunt. Sic Judam comparant traditorem Domini sui, et pretio Redemptoris mundi sanguinem pensant; sic aperti sepulcri fidem claudunt sacculo, ut negandae resurrectionis crimen nummis criminum mercarentur. Pecuniam, inquit, copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli ejus venerunt nocte, et furati sunt eum, nobis dormientibus, et si hoc praeses audierit, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant edocti; et diffamatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Apud Judaeos, numquid apud Christianos? Judaee, quod tu in Judaea obscurabas auro, fide toto claruit et eluxit in mundo: discipuli receperunt, non furati sunt Christum; tu perfidiam comparasti, sed non furatus es veritatem; Judaee, resurrexit Christus, tu pecuniam perdidisti. Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Judaee, Christus vivit, tu et te et tuos posteros occidisti.

SERMO LXXVII. De Resurrectione Christi.

Plenum satis et perfectae devotionis indicium, quod tempore passionis tota creatori suo compatitur creatura. Quae caro terra tremente non tremuit, quae mens non torpuit, quod ingenium non defecit cum sol ante tempus occidit, lux refugit? Denique, fratres, et nostra occubuere tunc viscera, sensus est commortuus, sermo noster suo est consepultus auctori, ut ejus totam nunc suscitaretur ad gloriam. Ista exstitit silentii mei causa, ista debiti mei devota dilatio fuit. Nec mirum, fratres, si provide sermo meus toto affectionis obsequio ad inferos etiam suum secutus est largitorem, quia sine ipso vobis talibus ac tantis creditoribus quod redderem non habebam. Quod si cupidus aliquis et avidus exactor de solutionis tarditate conqueritur, calumniam temporis nobis desistat inferre, quia dives Dominus meus multiplicem fenoris ipsius auget et repensat usuram. Absolvat ergo nos jam evangelicae larga lectionis humanitas, quos officii necessitas hoc tantum deduxit et addixit ad debitum. Vespera, inquit, sabbati quae lucescit in prima sabbati. In Domino resurgente non humanae solum conversum est jus naturae, sed etiam ipse creaturae ordo insigniter est mutatus. Vespera sabbati quae lucescit. Ecce Domino resurgente, non tenebrescit vespera, sed lucescit; et fit lucis exordium, quod principium noctis esse consueverat. Vespera sabbati quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII). Sicut mortalitas in immortalitatem, corruptio in incorruptionem, caro in Deum, ita tenebrae transferuntur in lucem; ut se nox ipsa taliter non periisse gaudeat, sed esse mutatam, quae obscuritate magis quam tempore sic defecit, quae intervalla, quae vicem suae felicius perdidit servitutis, ut in perpetuae lucis proflueret et erumperet libertatem, dicente propheta: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII). Vespera quae lucescit in prima sabbati. Sabbatum secundarium se laetatur effectum, quod jussione legis torpebat in otio; et per diei Dominici primatum in divinae virtutis opera mirabiliter excitatur, quod Judaicae observationis inertia a virtute salutari reddebat extraneum, dicente Domino: Non licet sabbatis aegris curam, afflictis opem, caecis visum, vitam mortuis condonare (Luc. VI)? et interpretando taliter a Deo diem sabbati sanctae legis studiis deputatum, misere tantum ventris addixerat servituti. Vespera sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalena, et altera Maria. Una venit nomine, quae nunc alia legitur in diversa persona. Venit Maria et alia Maria. Quo et unam in duabus nominis unitas figuraret, et mutatam feminam diversitas panderet personarum. Venit enim, non venerunt, et cum dicit alia, in utraque eamdem mystico designat affatu, ut aliam venisse ante fidem, aliam post fidem redituram esse monstraret. Venit mulier, sed redit Maria; venit quae intulit mortem, redit quae genuit vitam; venit Adam quae deduxit ad inferos, redit quae ab inferis Christum recepit. Venit Maria et alia Maria. Quare? Videre sepulcrum, et non Christum quaerere: tantum videre sepulcrum, reatus sui titulum, facinoris sui triste documentum, suae cum diabolo praesumptionis, sui quaestus ferale commercium, ut inde recuperaret fidem, unde perpetuum suae praevaricationis sustinebat opprobrium. Et ecce terraemotus factus est magnus. Si sic terra tremuit cum suorum Dominus resurgit ad veniam; quemadmodum contremiscet, cum noxiorum consurget ad poenam, dicente propheta: Terra tremuit, et quievit, cum resurgeret in judicium Deus (Psal. LXXV)? Et quae conservi, hoc est angeli, praesentiam sustinere non valuit, quemadmodum Deum judicem sustinebit? Ecce iisdem lineis, quibus perierat salus humana, reparatur. Prima ad perfidiam mulier, prima procuratur ad fidem; prima currit ad interemptorem mortis, quae prima cucurrerat ad mortis auctorem; prima audit ab angelo, quae prima cum diabolo fuerat collocuta. Angelus Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Non ut conferret resurrectionem tali operatione, sed ut proderet, dicente Domino: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Nobis clausa aperit, nobis occulta reserat, nec auctorem suum, qui jam non erat in sepulcro, educit ad lucem; sed conservos suos, qui positi erant in dubitationis obscuro, ad fidem resurrectionis adducit; ipso attestante, cum dicit: Non est hic, surrexit: Revolvit lapidem, et sedebat super eum. Quare non volvit, sed revolvit? Ut quem perfidia Pharisaeorum ad offensam voluerat et scandalum, angelus ad fidem revolveret et salutem, dicente propheta: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali (Isai. VIII, XXVIII; Rom. IX). Revolvitur ergo lapis, ut evolveret mortem, qui vitam clauserat advolutus, dicente Scriptura: Videbitis vitam vestram pendentem coram oculis vestris, et non credetis (Deut. XXVIII). Et sedebat super eum. Non lassitudinem recreans, sed sacri et vitalis sepulcri se esse praesidem sic demonstrans; et destructam esse mortem coelestis minister officii, tali sessionis suae declarabat indicio; et esse Deum qui passus est, Deum qui intra nostri corporis est receptus angustias, Deum quem habitu superno sic residens testabatur assertor. Et quid plura, fratres? sedet, quia ab illo tam venerabili sepulcro numquam angelus recedit. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt sicut mortui. Quos prosternit terror noxios, ad conscios mox recurrit. Sic, sic innocui cum resurgent, terror et mors injustos et impios possidebit. Erat autem aspectus ejus, sicut fulgur et vestimenta ejus sicut nix. Quid facit vestis, ubi nulla est nuditas? quid indumentum, ubi tegendi necessitas non habetur? Sed angelus, fratres, nostrum habitum, nostram formam, nostram similitudinem, in resurrectione taliter praefigurat, ubi homo ipsa corporis sui claritate restituitur, dicente Domino: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII). Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos, scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Adhuc crucifixum et mortuum requirebant, quarum fidem saeva passionis procella turbaverat, et tentationis eas ita pondus incurvaverat, ut coeli Dominum adhuc quaererent in sepulcro. Non est hic. Secundum id quod in loco exstitit; hic est autem, per hoc quod ubique est, et loci capacitate non clauditur. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Mulieres vocat angelus ad videndum, ut sacri corporis locus mundaret oculos, quos diabolo claudente vetitae arboris macularat aspectus. Ingrediuntur sepulcrum, ut consepultae Domino totam fidei resurgerent in salutem. Si complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). Euntes dicite discipulis ejus. Revertere ad virum, mulier jam sanata, et suade fidem, quae perfidiam suasisti; refer homini Dominicae resurrectionis indicium, cui ante tentationis et ruinae consilium detulisti.

SERMO LXXVIII. De septima Christi mani estatione facta discipulis ad mare Tiberiadis.

Post illam terris inexpertem, tremendam coelis, inauditam saeculis, inferis non ferendam tempestatem Dominicae passionis, venit ad mare Dominus, et discipulos suos nocturnis in tenebris reperit fluctuantes. Fugiente enim sole quid de splendore lunari? quid de stellis ad noctis potuit solatium remanere? Erat enim una terra et confusa caligo, quod non solum visum corporis, sed ipsum mentis caecabat obtutum: nec sinebat littus fidei, portum salutis petere, vel repetere navigantes. Mane, inquit evangelista, jam facto, stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Joan. XXI). Creatoris injuriam tota fugerat creatura: necem Domini sui mundus evitare contendit, sciens ad totam domum vindictam pertendere, in qua fuerit servorum scelere Dominator occisus. Hinc est quod suis se deserentibus fundamentis terra tremuit, sol ne videret aufugit, dies ne interesset abscessit, petrae, quia non valebant discedere per naturam, novum scinduntur per vulnus, facinus tantum sono, quia voce non poterant accusantes; infernus ubi ad se penetrare ipsum Judicem vidit victus, et ejulans, quos tenebat amisit: hinc est quod redditae corporibus suis animae resurrecturos mortuos, quos mundus putaverat deperiisse, viventibus nuntiarunt. Ergo taliter cum mundi compago tota confuso ordine fluctuaret, et ad primordiales tenebras atque antiquum chaos crederet se auctoris sui morte devolutam, subito resurrectionis suae lumine Dominus diem reducit, et orbem totum pristinum reformat in corpus, ut quem sibi taliter viderat esse compassum, suam secum suscitaret ad gloriam, dicente evangelista: Mane jam facto; id est, transacta noctae Dominicae Passionis, Stetit Jesus in littore. Ut in antiquum terminum revocaret universa, firmaret dubia, jactata compesceret, turbata componeret, et statione sua ipsa fundamenta orbis, quae sic commota fuerant, stabiliret, quo mox mundus ad sui recurreret auctoris obsequium, qui ad sui diffugerat auctoris injuriam. Mane autem facto, stetit Jesus in littore. Ut Ecclesiam praecipue, in qua discipuli amaris tuncfluctibus jactabantur, ad fidam fidei suae reduceret stationem: denique quia eos fidei virtute repererat destitutos, et a virili robore invenerat perdejectos, arguit tales pueros nuncupando, cum dicit: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Ibi enim erat Petrus, qui negaverat (Matth. XXVI). Thomas, qui dubitaverat (Joan. XX); Joannes, qui fugerat (Marc. XIV); non ergo ut fortissimos milites, sed pueros compellat ut timidos; et quos idoneos necdum deprehendit ad praelium, ut teneros invitat ad mensam, dicendo: Pueri, numquid habetis pulmentarium? Ut humanitas ad gratiam, panis ad fiduciam, pulmentum revocaret ad fidem; corpus enim resurrexisse non crederent, nisi eum toto hominis ordine cernerent manducantem. Hinc est quod petit escas saturitas tota rerum: panis ipse manducat, quia non ille cibum, sed suorum semper esurit charitatem. Pueri, numquid habetis pulmentarium? Responderunt ei, Non. Et quid habebant, qui Christum jam secum positum non habebant, qui coram stantem Dominum suis adhuc oculis non videbant? Non enim cognoverunt discipuli quod Jesus est. Dicit eis, Mittite in dexteram partem navis rete, et invenietis. Revocat ad dexteram, quos turbo passionis egerat et redegerat ad sinistram. Miserunt, inquit, et non poterant illud trahere a multitudine piscium. Miserant in dexteram, miserant in virilem partem, sed ut pueri adhuc trahere non valebant: senserunt tamen ex ipso pondere, senserunt pisces venisse ad jubentis imperium, non humanae artis incurrisse capturam. Discipulus autem ille qui diligebatur a Jesu, ait: Dominus est. Primus qui diligitur videt, quia semper amoris oculus acutius intuetur, et semper vivacius qui diligit sentit. Petrus ut audivit. Quae res illam Petri sic tardaverat mentem, ut ab alio audiret Dominum, qui caeteris consueverat nuntiare? Ubi est illud ipsius singulare? Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, XXVI), ubi est? In domo aufugerat Caiphae principis Judaeorum, tardius suum Dominum videbat, qui vocem facile ancillae susurrantis audivit. Ut audivit, inquit, quia Dominus est, tunica se praecinxit, erat enim nudus. Mirum! fratres, cum comprehenderetur Dominus, Joannes abjecit sindonem, et Petrus inventus est nudus: quia Joannem texit fuga, Petrum negatio sic nudavit. Mirum, fratres, et vere mirum, quia qui in navi nudatus est, in mare se demergit indutus (Matth. XIV): quia innocentia numquam nuda est, et reatus semper refugit ad velamen. Denique sicut Adam (Gen. III), ita et nunc Petrus post culpam suam gestit tegere nuditatem, qui fuerant ambo utique ante culpam sancta nuditate vestiti. Tunica se praecinxit, et misit se in mare. Ut mare dilueret quod negatio taliter sordidaverat. Misit se in mare. Ut esset primus in reditu, qui acceperat in ordine principatum. Et tunica se praecinxit. Qui praecingendus erat martyrii passione, dicente Domino: Alius te praecinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI). Alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Alii navigio perveniunt, et capturam piscium trahunt, ut Ecclesiam saeculi jactatam procellis, et eos quos evangelico reti ad supernam lucem rapiunt, et elevant de profundo, ad Dominum secum fideli labore perducant. Non, inquit, longe erant a terra. Non erant longe a terra viventium, quos praesentium finis proximos esse fecerat jam futuris. Sed quasi cubitis ducentis. Ex Judaeis et gentibus centenarium numerum duplicat, qui duorum vitam salutemque jungit populorum. Reliquam partem lectionis sequenti sermone, Domino juvante, tractabimus.

SERMO LXXIX. De Resurrectione Christi.

Quoniam Matthaei et Marci super Dominicam Resurrectionem jam cucurrimus lectiones, modo qui hinc intonuerit Lucas beatissimus exquiramus. Una, inquit, sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum mulieres, portantes quae paraverant aromata (Luc. XXIV). Saepe diximus quae circa resurrectionem Christi gesta sunt, gesta esse resurrectionis nostrae in formam: hinc est quod evangelistae sermone plus mystico quam novo factorum Christi seriem proloquuntur. Una, inquit, sabbati. Bene una, quia resurrectionis dies alteram nescit; lucis aeternae mater, noctis tempus ignorat; perpetuus dies perpetuo illucescit; resurgentium lux mori non potest; lux quae noctem delet, nescit exstingui. Venerunt, inquit, ad monumentum portantes quae paraverant aromata: et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et intrantes non invenerunt corpus Domini Jesu. Quid est, quod quae ante de monumento fugerant, nunc audaces redeunt ad sepulcrum: intrepidae pavidum redeunt ad funus, sepulcri tristitiam confidenter invadunt; et non invenientes Dominum, constanter quaerunt, constantius immorantur; nec illud pavescunt, quod monumento nox addita, dum tenebras generat, addit timorem? Fratres, mulier mali causa, peccati auctor, via mortis, sepulcri titulus, inferni janua, lamenti necessitas tota: ob hoc nascuntur lacrymis, mancipantur moeroribus, gemitibus addicuntur, et in lamentis tantum fortes sunt, quantum viribus inveniuntur infirmae: et quantum imparatae sunt ad labores, tantum ad lacrymas sunt paratae: hinc est quod lacrymis arma vincunt, regna fletibus inclinant, lamentis totam fortitudinem virorum frangunt. Non est ergo mirum, si ad lacrymas, ad funus, ad sepulcrum, ad obsequium Dominici corporis feminae ardentiores apostolis hic videntur; ubi mulier prima currit ad lacrymas, quae prima cucurrit ad lapsum; praecedit ad sepulcrum, quae praecessit ad mortem; fit resurrectionis nuntia, quae fuit mortis interpres; et quae viro porrexerat interitus tanti nuntium, viris ipsa porrigit magnae salutis auditum, ut compenset fidei nuntio quod perfidiae ademit auditu. Non est hic praeposterus ordo, sed mysticus; non postponuntur apostoli feminis, sed ad majora servantur; feminae obsequium Christi suscipiunt, apostoli Christi suscipiunt passiones; illae portant aromata, isti flagella; illae intrant sepulcrum, isti carcerem; illae ad obsequium festinant, isti pervolant ad catenas; infundunt illae oleum, isti sanguinem fundunt: mortem stupent illae, suscipiunt hi mortes. Et quid multa? Resident illae domi, ad acies isti tendunt, ut devoti milites probent adversis fidem, virtutem laboribus, injuriis patientiam, periculis mortem, vulneribus tolerantiam, devotionem poenis, viscerum laceratione constantiam. Mulieres ergo ferunt pro Christo lacrymas; apostoli, diabolo superato et victis hostibus, Christo et victoriam referunt, et triumphum (Luc. XXIV). Verum quod apostoli resurrexisse Dominum mulieribus nuntiantibus, aut non credidisse, aut deliramentum judicasse referuntur, graviter nemo arguat: alte dubitat, qui altius credit; decipi non potest, qui non est facilis auditui; ignavus nimis est, qui post exemplum invenitur incautus; rudis miles ad aciem concurrit, qui causam belli nescit, vim bellatoris ignorat; peritia est, non est segnities, cum sensim miles veteranus incedit. Sic Adam novus cito cecidit, dum cito credidit; et dum facile dat aures ad mulieris auditum, se suosque posteros pessimo addixit inimico: at veteranus Petrus feminam non facile audit, feminis nuntiantibus credit tarde, et ut veteranus deliberat, ne ut puer incurrat. Denique ubi duo ex discipulis, qui post resurrectionem Christum meruerunt itineris habere collegam, reversi, nuntiabant Dominum se vidisse, apostoli quod audiunt non delirium judicant, sed virile: dant aures, ora figunt, aperiunt oculos, corda pandunt, et quae dicuntur sic commendant sensibus, ut post cunctationis aestus sitienter bibant auditum fidei de flumine, quod collegarum lingua fundebat. Sicut ardorem sitis frigida pocula restinguunt et refrigerant, ita mentis auditus laetior fit post moerorem. Fratres, quis causas capere Dominicae nativitatis potest? Dominicae resurrectionis negotium existimare quis meretur? Ista cogitare, capere, existimare nisi qui ab ipso Deo acceperit, non valebit: quod Creator rerum femineo creatur partu, quod mundi Dominus in servitute videtur humana, quod pastor omnium pastu indiget; reis quod addicitur, qui absolvit universos; quod punitur vita saeculi, quod mortuorum moritur suscitator, quod claudens omnia sepulcro clauditur, quod supernorum Dominus apud inferos invenitur. Qui ergo ista capere potest, apostolorum cunctationes, trepidationes, timores, fugas, latebras profunde judicans non miratur. Ergo, fratres, quod apostoli dubitant, quod ista tam tarde tanta credulitate suscipiunt, non miremur nos, qui hucusque non credimus, sed oremus ut de his tantum sentire mereamus quantum dederit ille qui divina hominem sentire largitur. Quod remansit de serie lectionis, Deo juvante, proximo sermone perscrutabimur.