Sermones (Urbanus II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Privilegium ecclesiae Matisconensis
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: incognitus

UrbIi.Sermon28 151 Urbanus IIc.1042–1099 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. SERMO POST CONSECRATIONEM ECCLESIAE CLUNIACENSIS.( Bibliotheca Cluniac., 518.)

Anno Incarnationis Dominicae millesimo nonagesimo quinto, indictione III, VIII Kalend. Novemb., domnus et venerabilis Urbanus papa secundus sacravit altare primum et majus novi nostri monasterii in honorem Dei, in memoriam beatorum apostolorum Petri et Pauli. Sacravit etiam per se et altare secundum missae matutinalis. Lugdunensis autem archiepiscopus Hugo, Pisanus archiepiscopus Dabertus; episcopus Signanus Bruno eodem die in ipso monasterio, jubente papa, tria in tribus primis cancellis sacrarunt altaria. Tunc papa inter sacrando missasque agendo, post alia salutis hortamenta, coram episcopis et cardinalibus multorumque personis, hujuscemodi sermonem habuit ad populum:

Sancti Patres et majores nostri Romani pontifices, qui sanctae sedi apostolicae praesederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, et monasterium istud fundatum, tam locum hunc quam rectores, vel habitatores ejus propensius dilexerunt, foverunt, et curaverunt attentius. Et merito. Nam pius ille Willelmus, istius olim monasterii institutor, nulli alii advocato, nulli patrono, nulli regi, vel principi curam ipsius tutelamque commendavit, nisi Deo et beato Petro, ejusque vicariis, Romanis scilicet pontificibus. Quorum numero vel ordini divina me dignatio, licet indignum, associavit, me olim monachum prioremque monasterii hujus sub domno ac venerabili Hugone, Dei misericordia adhuc superstite et benevalente. Igitur sicut pontifices summi ante me succedebant sibi in apostolica sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensius locum istum. Verumtamen nullus eorum per suam corporalem praesentiam locum istum hactenus visitavit. Mihi vero, sicut impraesentiarum cernitis, id divina concessit clementia. Denique inter alias causas quae nos ad visitandas Gallias impulerunt, haec prima et praecipua fuit ut locum istum et congregationem hanc speciali nobis cognatione germanam nostra praesentia laetificaremus, nostro accessu et alloquio juvaremus, et ad omnem utilitatem vel commodum nostram eis operam impenderemus. Itaque hic vobiscum hodie praesentes, altare primum et majus cum caeteris quae parata sunt, novi hujus monasterii sacramus, et ad eam quae de eodem monasterio restat structuram, vestros animos incitamus. Placet etiam nobis, vobisque placeat suademus (nam hoc ipsum et bonum videtur et justum), huic loco, qui vobis et caeteris Christianis in veneratione et cura bona habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis, circumcirca undique assignare, ipsosque limites sacri banni. Infra quos terminos, nullus homo, cujuscunque conditionis ac potestatis unquam invasionem aliquam grandem vel parvam, aut incendium, aut praedam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, vel per tram ferire, aut quod multo gravius est, homicidium perpetrare, vel truncationem membrorum hominis, sacra auctoritate arcente, ullatenus audeat, nec audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam; unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata versus Bellumiocum terminus est, contra quarruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis citra Viengias. Ultra Cluniacum versus Masilias, terminus est ad bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi, ad bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est intra quarruvium, citra locum ubi dicunt Adturgum. In strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronem vel Laziacum, terminus est ad Tres Fagos; ubi partiuntur, noster boscus de Cluniaco, et boscus comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic monasterio Cluniaco, et villae ac burgo pariter praefigimus, hos limites plena certitudine assignamus, praecipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, universos vos atque omnem hominem qui haec lecturus vel auditurus est, contestantes ut bannum hunc scienter non infringatis, ut ejus legem et singuli et omnes teneatis. Si quis vero eam in uno horum quae supra vetita sunt scienter infregerit, et ab abbate, vel priore, vel camerario, vel decano Cluniacensis conventus, et sicut visum fuerit ab eis, induciatus, congrua satisfactione non emendaverit, jam tunc, quisquis ille fuerit, excommunicationi subjacebit. Etiam si qui vestrum contra illum talem, ab abbate vel fratribus interpellati fuerint, coercere eum, et ad emendationem urgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, ubi emendationem congruam fecerit, absolvatur. Lex autem banni hujus non vobis solis ponitur qui praesentes estis, sed et cunctis absentibus et filiis et posteris vestris. Sed jam finem rei, pro qua nunc satagimus, videamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes et contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, et beati Petri gladio feriendi usque ad emendationem congruam. Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, et erga congregationem istam recte agentes, pacemque servantes, gratiam et misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, et beatos apostolos Petrum et Paulum primos et praecipuos adjutores habeant apud Deum. Amen.

II. ORATIO AD IVONEM CONSECRATUM. Quoniam, ut credimus, divino te nutu vocante clerus et populus civitatis illius unanimiter elegerunt rectorem, et nos usque perducentes petierunt consecrari episcopum, et ideo, Deo annuente, per manus nostrae impositionem episcopus consecratus es, amodo, frater charissime, scias te maximum pondus suscepisse laboris, quod est sarcina regiminis animarum, et commodis deservire multorum, omniumque fieri minimum atque ministrum, et pro credito tibi talento in die divini examinis rationem redditurum. Nam si Salvator noster dixit: Non veni ministrari, sed ministrare, et animam suam ponit pro ovibus suis (Matth. XX), quanto magis nos desidiosi servi summi patrisfamilias debemus maximo sudore incumbere oves Dominicas nobis a summo Pastore consignatas ad ovile Dominicum, suffragante divina gratia, absque morbo et mancha [macula] perducere? Exhortamur itaque dilectionem tuam ut fidem quam in exordio tuae consecrationis breviter dilucideque digessimus, illibatam et inviolabilem custodias, quia fides est fundamentum omnium virtutum. Scimus autem quod ab infantia sacris litteris eruditus, et canonum institutis edoctus; attamen breviter ad te noster est dirigendus sermo. Nullus te favor extollat, nulla adversitas atterat, id est, non in prosperis cor tuum elevetur, nec adversis in aliquo dejiciatur, sed omnia et in omnibus caute et cum discretione agere te volumus, ut absque reprehensione ab omnibus vivere comproberis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam sua protectione custodiat, ut, dum tali moderamine in Domino nostro onus quod suscepisti peregeris, in die aeternae retributionis, eo dicente, audire merearis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV.)

III. ORATIONES IN CONCILIO CLAROMONTANO HABITAE De expeditione Hierosolymitana I.(Ex tomo X Conc. LABBEI, col. 514, et D, RUINART, Vita Urbani, Append. pag. 369.) Audivimus, fratres dilectissimi, et audistis, quod sine profundis singultibus tractare nequaquam possumus, quantis calamitatibus, quantis incommoditatibus, quam diris contritionibus in Jerusalem et in Antiochia et in caeteris orientalis plagae civitatibus Christiani nostri, fratres nostri, membra Christi flagellantur, opprimuntur, injuriantur germani fratres nostri, contubernales vestri, couterini vestri: nam et ejusdem Christi et ejusdem etiam Dei filii estis: et in ipsis suis domibus haereditariis ab alienis dominis mancipantur, vel ex ipsis exploduntur, aut inter vos mendicant, aut quod gravius est, in ipsis suis patrimoniis venales exsulant et vapulant. Effunditur sanguis Christianus, Christi sanguine redemptus, et caro Christiana, Christi consanguinea, nefandis ineptiis et servitutibus nefariis mancipatur. Illis in urbibus ubique luctus, ubique miseriae, ubique gemitus. Suspirio haec dico: ecclesiae in quibus olim divina celebrata sunt sacrificia, proh dolor! ecce animalibus eorum sunt stabula. Nequam homines sanctas occupaverunt civitates. Turcae spurci et immundi nostris fratribus dominantur. Antiochiae beatus Petrus praesedit episcopus: ecce in ipsa Ecclesia gentiles suas collocaverunt superstitiones, et religionem Christianam, quam potissimum coluisse debuerant, ab aula Deo dedicata turpiter eliminarunt.

Praedia sanctorum stipendiis dedita, et nobilium patrimonia sustentandis pauperibus contradita, paganae tyrannidi subjiciuntur, eisque in proprios usus redactis domini crudeles abutuntur. Sacerdotium Dei humotenus conculcatum est, sanctuarium Dei per nefas ubique profanatum est: si qui adhuc ibi latitant Christiani, ubi audistis, exquiruntur tormentis. De sancta Jerusalem, fratres . . . . . loqui dissimulavimus quod valde de ea loqui pertimescimus, quoniam ipsa civitas, in qua, prout omnes nostis, Jesus Christus pro nobis passus, peccatis nostris exigentibus. sub spurcitiam paganorum redacta, Deique servituti, ad ignominiam nostram dico, subducta est. Quod enim superest imperii nostri tantillum est, Christianorum qui ista promeruimus est dedecus. Cui servit nunc ecclesia beatae Mariae in qua ipsa pro corpore sepulta fuit in valle Josaphat? Sed quid templum Salomonis, imo Domini, praetermittimus, in quo simulacra sua barbarae nationes contra jus et fas modo collocata venerantur? De sepulcro Dominico ideo reminisci supersedemus, quoniam oculis vestris vidistis quantae abominationi traditum sit.

Inde violenter abstrahunt quas ibi pro cultu illius multoties intulistis oblationes. Ibi nimirum multas et innumeras religioni nostrae ingerunt irrisiones. Et tamen in illo loco (non ignara loquor) requievit Deus: ibi pro nobis mortuus est. Neque equidem ibi Deus hoc annuatim praetermittit facere miraculum, cum in diebus passionis suae exstinctis omnibus et in sepulcro et in ecclesia circumcirca luminibus, jubare divino lampades exstinctae reaccenduntur. Cujus pectus silicinum factum tantum miraculum non emolliat? Credite mihi, bestialis homo et insulsi capitis est, cujus cor virtus divina tam praesens ad fidem non verberat, et cum gentiles cum Christianis ita videant communiter, nec emendantur. Perterrentur equidem hi, nec convertuntur ad fidem: nec mirum, quoniam mentis obcaecatio illis dominatur. Quantis afflictionibus vos qui adestis, qui redistis, invaserunt, vos ipsi melius nostis, qui substantias vestras, qui sanguinem vestrum ibi Deo immolastis.

Haec idcirco, fratres, diximus, ut vos ipsos sermonis nostri testes habeamus. Plures sunt et fratrum nostrorum miseriae, et ecclesiarum Dei depopulationes, quae sigillatim possemus referre; sed instant lacrymae ac gemitus, et instant suspiria et singultus. Ploremus, fratres, eia ploremus, et cum Psalmista medullitus plorantes ingemiscamus, nos miseri, nos infelices, quorum tempore Dei prophetia ista completa est: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII). Vae nobis, fratres, nos qui jam facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt (Ibid.). Condoleamus et compatiamur fratribus nostris, saltem in lacrymis. Nos abjectio plebis facti, et omnibus deteriores, immanissimam sanctissimae terrae plangamus devastationem. Quam terram merito sanctam diximus, in qua non est etiam passus pedis quem non illustraverit et sanctificaverit vel corpus vel umbra Salvatoris, vel gloriosa praesentia sanctae Dei Genitricis, vel amplectendus apostolorum commeatus, vel martyrum ebibendus sanguis effusus. Quam beati, o Stephane protomartyr, qui te laureaverunt lapides! Quam felices, o tunc Baptista Joannes, qui tibi ad Salvatorem baptizandum servierunt Jordanici latices! Filii Israel ab Aegyptiis educti, qui Rubri maris transitu vos praefiguraverunt, terram illam armis suis, Jesu duce, sibi vindicaverunt; Jebusaeos et alios convenas inde expulerunt, et instar Jerusalem coelestis Jerusalem terrenam excoluerunt.

Quod dicimus, fratres, audite et intelligite. Vos accincti cingulo militiae magno supercilio fratres vestros dilaniatis, atque inter vos dissecamini. Non est haec militia Christi quae destruit ovile Redemptoris. Sancta Ecclesia ad suorum opitulationem sibi reservavit militiam (ut veritatem fateamur) cujus praecones esse debemus. Non tenetis vere viam per quam eatis ad salutem et vitam. Vos pupillorum oppressores, vos viduarum praedatores, vos homicidae, vos sacrilegi, vos alieni juris direptores, vos pro effundendo sanguine Christiano exspectatis latrocinantium stipendia, et sicut vultures odorantur cadavera, sic longinquarum partium auspicamini et sectamini bella. Certe via ista pessima est, quoniam a Deo omnino remota est. Porro si vultis animabus vestris consuli, istius modi militiae cingulum quantocius deponite, et ad defendendam orientalem Ecclesiam velocius concurrite. Haec est enim de qua totius vestrae salutis emanaverunt gaudia, quae distillavit in os vestrum divini lactis ubera, quae nobis propinavit evangeliorum sacrosancta dogmata. Haec ideo, fratres, dicimus, ut et manus homicidas a fraterna nece contineatis, et pro fidei domesticis vos externis nationibus opponatis, et sub Jesu Christo duce vestro acies Christiana, acies invictissima, melius quam ipsi veteres Israelitae pro vestra Jerusalem decertetis, et Turcos qui in ea sunt nefandiores quam Jebusaei impugnetis et expugnetis.

Pulchrum sit vobis in illa civitate mori pro Christo, in qua pro vobis Christus mortuus est. Caeterum si vos antea mori contigerit, id ipsum autumate mori in via, si tamen Christus in sua vos invenerit militia. Deus enim denarii retributor est prima et hora sexta. Horrendum est, fratres, horrendum est vos in Christianos rapacem manum extendere. In Sarracenos gladium vibrare singulare bonum est, quia et charitas est pro fratribus animas deponere. Ne vero de crastinis eventionibus solliciti sitis, sciatis quia timentibus Deum nihil deest, nec iis qui eum diligunt in veritate. Facultates etiam inimicorum nostrorum vestrae erunt, quoniam et illorum thesauros exspoliabitis, et vel victoriosi ad propria remeabitis, vel sanguine vestro purpurati perenne bravium adipiscemini. Tali imperatori militare debetis, cui panis deesse non potest, cui quae rependat nulla desunt stipendia. Via brevis est, labor permodicus est, qui tamen immarcescibilem vobis rependat coronam. Jam nunc ergo auctoritate loquamur prophetica: Accingere, homo unusquisque, gladio tuo super femur tuum potentissime (Psal. XLIV). Accingimini, accingimini, inquam, et estote filii potentes, quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum (I Mach. III). Non vos demulceant illecebrosa blandimenta mulierum rerumque vestrarum, quin eatis; nec vos deterreant perferendi labores, quatenus remaneatis.

Vos, fratres et coepiscopi, consacerdotes et cohaeredes Christi, per Ecclesias vobis commissas idipsum annuntiate, et viam in Jerusalem toto ore universaliter praedicate. Confessi peccatorum suorum ignorantiam, securi de Christo celerem impetrent veniam. Vos autem qui ituri estis, habebitis nos pro vobis oratores, nos habeamus vos pro populo Dei pugnatores. Nostrum est orare, vestrum est contra Amalecitas pugnare. Nos extendemus cum Moyse manus indefessas orantes in coelum; vos exerite et vibrate intrepidi praeliatores in Amalec gladium. Amen.

II.( Concil. ibid. col. 501; D. RUINART, ibid., p. 373.) Nostis, fratres dilectissimi, et vestram nosse id expedit charitatem, quomodo humani generis Reparator pro nostra omnium salute carnem assumens, et homo inter homines conversatus, terram promissionis, quam pridem patribus promiserat, propria illustravit praesentia, et assumptae dispensationis operibus, et crebra simul miraculorum exhibitione reddidit specialiter insignem; id enim et Veteris et Novi pene in omnibus syllabis docet series Testamenti. Quadam sane dilectionis praerogativa certum est eam dilexisse, ita ut eam orbis partem, imo particulam, haereditatem suam dignatus est appellare, cum ejus sit omnis terra et plenitudo ejus. Unde per Isaiam ait: Haereditas mea Israel (Isa. XIV). Et item: Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isa. V). Et licet totam in partem praecipuam sibi dedicaverit ab initio, peculiarius tamen urbem sanctam sibi adoptavit in propriam, testante propheta qui ait: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI). De qua gloriosa dicuntur, videlicet quod in ea docens, passus et resurgens Salvator, salutem operatus est in medio terrae. Ad hoc a saeculis est praeelecta ut tantorum esset conscia et cella familiaris mysteriorum. Electa nimirum, quod ipse qui elegit testatur dicens: Et de Jerusalem civitate quam elegi veniet vobis Salvator.

Quam etsi, peccatis inhabitantium id exigentibus, justo judicio suo in manus impiorum saepius tradi permiserit Dominus, et durae jugum servitutis ad tempus eam sustinere passus sit, non tamen arbitrandum est quod eam quasi a se repudiatam abjecerit, cum scriptum sit: Flagellat Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. XII); illi vero thesaurizat iram cui dicitur: Recessit zelus meus a te, jam amplius non irascar tibi (Ezech. XVI). Diligit ergo eam, nec intepuit erga eam dilectionis fervor cui dicit: Eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui; et non vocaberis amplius desolata, sed vocaberis voluntas mea quia complacuit Domino in te (Isa. LXII).

Haec igitur salutis nostrae cunabula, Domini patriam, religionis matrem, populus absque Deo, ancillae filius Aegyptiae, possidet violenter, et captivatis liberae filiis extremas imponit conditiones, quibus versa vice merito servire tenebatur.

Sed quid scriptum est? Ejice ancillam et filium ejus (Gen. XXI). Sarracenorum enim gens impia et mundanarum sectatrix traditionum loca sancta, in quibus steterunt pedes Domini, jam a multis retro temporibus violenta premit tyrannide; subactis fidelibus et in servitutem damnatis, ingressi sunt canes in sancta; profanatum est sanctuarium, humiliatus est cultor Dei populus, angarias patitur indignas genus electum, servit in luto et in latere regale sacerdotium, princeps provinciarum facta est sub tributo civitas Dei. Cujus non liquefiat anima? cujus non tabescant praecordia iis ad animum recurrentibus? Quis haec siccis occulis audire potest, fratres charissimi? Templum Domini, de quo zelans Dominus vendentes ejecit et ementes ne domus Patris ejus fieret spelunca latronum, factum est sedes daemoniorum. Id ipsum enim et Matthathiam sacerdotem magnum, sanctorum progenitorem Machabaeorum, ad zelum accendit commendabilem, sicut ipse testatur dicens: Templum Domini quasi vir ignobilis, vasa gloriae ejus abducta sunt captiva (I Mach. II). Civitas Regis regum omnium, quae aliis regulas intemeratae tradidit fidei, gentium superstitionibus cogitur invita deservire. Sanctae resurrectionis ecclesia, requies dormientis Domini, eorum sustinet imperia, foedatur spurcitiis eorum qui resurrectionis non habebunt participium, sed stipula ignis aeterni perennibus deputabuntur incendiis. Loca venerabilia divinis deputata mysteriis, quae Dominum in carne susceperunt hospitem, signa viderunt, senserunt beneficia, quorum omnium in se plena fide praetendunt argumenta, facta sunt gregum praesepia, stabula jumentorum. Laudabilis populus, cui benedixit Dominus exercituum, sub angariarum et sordidarum praestationum pondere gemit fatigatus; rapiuntur eorum filii, matris Ecclesiae chara pignora, ut gentium immunditiis deserviant, et nomen Dei vivi abnegent, vel ore blasphement sacrilego compelluntur: aut impia detestantes imperia caeduntur gladiis more bidentium, sanctis martyribus sociandi. Non est sacrilegis locorum differentia, non est personarum respectus. In sanctuariis occiduntur sacerdotes et levitae, coguntur virgines fornicari, aut per tormenta perire, nec matronis aetas maturior suffragatur.

Vae nobis qui in hanc tam periculosi temporis descendimus miseriam, quam in spiritu praevidens electus a Domino David, rex fidelis, deplorat dicens: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVIII). Et item: Populum tuum humiliaverunt et haereditatem tuam vexaverunt. Utquid, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis ira tua? (Psal. XCIII.) Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? (Psal. LXXXVIII.) Verumne est quod dicitur: Non obliviscetur misereri Deus, non continebit in ira sua misericordias suas? Recordare, Domine, quid acciderit nobis, intuere et vide opprobrium nostrum (Thren. V). Vae nobis! utquid nati sumus videre corruptionem populi nostri et contritionem civitatis sanctae et sedere illic, cum dantur in manibus inimicorum sancta (I Mach. II).

Vos igitur, dilectissimi, armamini zelo Dei, accingimini unusquisque gladio suo super femur suum potentissime (Psal. XLIV). Accingimini, et estote filii potentes: melius est enim nobismori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum (I Mach. III). Si quis zelum legis Dei habet, adjungat se nobis. Subveniamus fratribus nostris, dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II). Egredimini et Dominus erit vobiscum. Arma quae caede mutua illicite cruentastis, in hostes fidei et nominis Christiani convertite. Furta, incendia, rapinas, homicidia, et caetera qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, hoc Deo beneplacito redimite obsequio, ut delictorum quibus Dominum ad iracundiam provocastis, celerem indulgentiam pro vobis obtineant haec pietatis opera et deprecatio collata sanctorum. Monemus igitur et exhortamur in Domino, et in remissionem peccatorum injungimus, ut fratribus nostris et coelestis regni cohaeredibus (omnes enim invicem sumus membra, haeredes quidem Dei, cohaeredes audem Christi [Rom. VIII] ) qui Hierosolymis et in finibus ejus habitant, afflictioni et laboribus compatientes, infidelium insolentiam, qui sibi regna, principatus et potestates subjicere contendunt, debita compescatis animadversione, et illis totis viribus occurratis, quibus est propositum nomen delere Christianum. Alioquin futurum est ut in proximo Ecclesia Dei jugum indebitae praeferens servitutis, fidei sentiat dispendium, praevalente gentilium superstitione. In quanta enim positi sint afflictione noverunt ex vobis nonnulli qui haec quae loquimur oculata conspexerunt fide, et praesens illorum per manum Petri viri venerabilis, qui praesens est, ad nos delata docet epistola. Nos autem de misericordia Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi, fidelibus Christianis, qui contra eos arma susceperint, et onus sibi hujus peregrinationis assumpserint, immensas pro suis delictis poenitentias relaxamus. Qui autem ibi in vera poenitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum aeternae mercedis se non dubitent habituros. Interim vero eos qui ardore fidei ad expugnandos illos laborem istum assumpserint, sub Ecclesiae defensione et beatorum Petri et Pauli protectione, tanquam verae obedientiae filios recipimus, et ab universis inquietationibus tam in rebus quam in personis statuimus manere securos. Si vero quispiam molestare eos ausu temerario praesumpserit, per episcopum loci excommunicatione feriatur et tandiu sententia ab omnibus observetur, donec et ablata reddantur, et de illatis damnis congrue satisfaciat.

Episcopi vero et presbyteri, qui talibus fortiter non restiterint, officii suspensione mulctentur, donec misericordiam sedis apostolicae obtineant.

III.(Ex WILLELMO MALMESBURIENSI, l. IV, cap. 2, p. 74.) Multa, fratres charissimi, diebus his vobis dicta recolitis, quaedam in concilio nostro jussa, quaedam inhibita. Inconditum et confusum scelerum chaos exigebat multorum dierum interstitium; veternus morbus volebat cauterium. Dum enim indulgenti fune clementiae dimittimus lineam, multa modo apostolatus nostri offendit officium quae praescinderet, nulla quibus parceret. Sed fuerit hactenus humanae fragilitatis quod peccastis, quod illecebrarum involucris sopiti, coelestem exasperastis misericordiam, suspensam parvipendendo iracundiam. Fuerit mundanae temulentiae quod, legitima non curantes matrimonia, alieni cubilis non pensastis injuriam. Fuerit aviditatis nimiae quod fratres vestros, illo magno et eodem pretio emptos, ut quisque poterat illaqueantes, contumeliose pecuniis emunxistis. Nunc vobis inter ista peccatorum naufragia constitutis portus placidae quietis aperitur, nisi negligatis: parvi laboris in Turcos compendio retribuetur vobis perpetuae statio salutis. Comparate nunc labores quos in scelerum exercitio habuistis et eos quos in itinere quod praecipio habituri estis. Plures vel adulterii vel homicidii meditatio dat timores (nihil enim timidius nequitia, ut ait Salomon [Sap. XVII] ), multos labores; quid enim laboriosius injustitia? Qui autem ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Horum laborum, horum timorum exitus erat peccatum. Stipendium autem peccati mors (Rom. VI, 23), mors vero peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Nunc a vobis par labor atque metus pretio meliore petuntur. Horum laborum erit causa charitas, si sic praecepto Dominico admoniti animas pro fratribus ponatis (I Joan. III, 16); charitatis stipendium erit gratia Dei; Dei gratiam sequetur vita aeterna. Ite ergo feliciter, ite confidenter ad inimicos Dei persequendos. Illi enim jam pridem (proh quantus Christianorum pudor!) Syriam, Armeniam, omnem postremo Asiam minorem (cujus provinciae sunt Bithynia, Phrygia, Galatia, Lydia, Caria, Pamphylia, Isauria, Lycia, Cilicia) occuparunt; nunc Illyricum et omnes inferiores terras insolentes inquietant, usque ad mare quod brachium Sancti Georgii vocatur. Quid quod Dominicum monumentum, unicum fidei pignus, ditioni suae vindicant, et ejus urbis introitum peregrinis nostris venditant, quae solis Christianis patere deberet, si aliquod solitae virtutis vestigium eis inesset. Hoc si solum esset, frontes nostras onerare sufficeret; jam vero quis ferat nisi multum iners, nisi Christianae gloriae invidus, quod non ex aequo divisimus orbem. Illi Asiam, tertiam mundi partem, ut haereditarium nidum inhabitant, quae a majoribus nostris aequa duabus residuis partibus et tractuum longitudine, et provinciarum magnitudine non immerito aestimata est. Ibi olim devotionis nostrae rami pullularunt, ibi apostoli omnes, praeter duos, mortes suas consecrarunt; ibi modo Christicolae, si qui supersunt, pauperculo agricolatu transigentes inediam, nefandis illis vectigal pensitant, vel tacitis suspiriis vestrae libertatis desiderantes conscientiam, quia perdidere suam. Illi Africam, alteram orbis partem, ducentis jam annis et eo amplius armis possessam tenent, quod ideo Christiani honoris periculum pronuntio, quia fuerit terra illa olim praeclarorum ingeniorum altrix, quae divinis scriptis omnem vetustatis situm a se repellent, quandiu fuerit qui Latinas litteras legat. Norunt litterati quod loquor. Tertium mundi clima Europa restat, cujus quantulam partem inhabitamus Christiani, nam omnem illam barbariem quae in remotis insulis glacialem frequentat Oceanum, quia more belluina victitat, Christianam quis dixerit? Hanc igitur nostri mundi portiunculam Turci et Sarraceni bello premunt, jamque a trecentis annis Hispania et Balearibus insulis subjugatis, quod reliquum est spe devorant, homines inertissimi, et qui cominus pugnandi fiduciam non habentes, fugax bellum diligunt. Nunquam enim Turcus pede conserto martem audet; sed pulsus loco longe tendit nervos et permittit vulnera ventis; et quia habet tela mortifero succo ebria, in hominem quem percutit non virtus sed virus mortem facit. Quidquid igitur agit, fortunae, non fortitudini attribuerim, et quod pugnat fuga, veneno [ al., quod pugnat, fuga et veneno]. Constat profecto quod omnis natio quae in ea plaga nascitur, nimio solis ardore siccata, amplius quidem sapit, sed minus habet sanguinis; ideoque vicinam pugnam fugiunt, quia parum sanguinis se habere norunt. Contra populus qui oritur in arctos pruinis, et remotus est a solis ardoribus, inconsultior quidem, sed largo et luxurianti superbus sanguine, promptissime pugnat. Vos estis gens in temperatioribus mundi provinciis oriunda, qui sitis et prodigi sanguinis ad mortis vulnerumque contemptum, et non careatis prudentia; namque modestiam servatis in castris et in dimicatione utimini consiliis. Itaque scientia et fortitudine praediti aggredimini memorabile iter, totis saeculis praedicandi si fratres vestros periculo exueritis, praesentibus ex Dei nomine praecipio, absentibus mando. Ituri et Christianitatem propugnaturi, specimen crucis vestibus insigniant, ut intestinae fidei foras amorem praetendant, habentes per Dei concessum et beati Petri privilegium omnium absolutionem criminum; et hac interim laetitia laborem itineris allevient, habituri post obitum felicis martyrii commercium.

Ponentes ergo ferias sceleribus, ut saltem in his regionibus liceat Christianis pacifice vincere, vadite, illam fortitudinem, prudentiam illam quam in civili conflictu habere consuestis, justiori effundentes praelio. Ite praedicabiles per orbem milites, ite et prosternite ignavas gentes. Eat famosa Francorum virtus cum appendiciis sibi gentibus solo sui nominis terrore totum orbem motura. Sed quid diutius vos immoror, ut fortitudinem gentilium verbis extenuem. Imo proponite animis vestris deificam sententiam, Angusta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Esto ergo ut sit semita itinerantium arcta, plena mortibus, suspecta periculis; sed haec eadem vos amissam ducet ad patriam, per multas enim tribulationes oportet vos ingredi in regnum Dei. Spectate ergo animo, si prensi fueritis cruces, spectate catenas, quaecunque denique possunt tormenta infligi; operimini pro fidei vestrae robore horrenda supplicia, ut si necesse fuerit, damno corporum agatis animarum remedium; mortem ne timetis, viri fortissimi fortitudine et audacia praestantes? nihil certe poterit comminisci in vos humana nequitia quo superna pensetur gloria. Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). An nescitis quod vivere hominibus est calamitas, mori felicitas? Haec vobis doctrina, si recordamini, cum lacte matrum affusa est sacerdotum verbo, hanc majores vestri martyres praetenderunt exemplo. Mors enim a coenulento carcere liberat animas ad proprium locum pro meritis evolaturas; mors accelerat bonis patriam, mors praescidit reis malitiam; per mortem ergo liberae animae vel oblectantur gaudiis, spe meliora praesumentes, vel fruuntur suppliciis, nihil pejus timentes. Dum autem vinculis corporum irretiuntur trahunt ab ipsis terrulenta contagia, et quod veraciter quis dicat, mortuae sunt. Nec enim luteum coelesti, nec divinum mortali pulchre cohaeret. Plurimum quidem potest anima etiam nunc corpori juncta; instrumentum enim suum vivificat, latenter id movens, et ultra mortalem naturam gestis producens. Verumtamen cum sarcina qua in terram trahitur absoluta, proprium locum receperit, beatam et undique liberam participat fortitudinem, quomodocunque divinae naturae invisibilitati communicans. Gemino ergo functa officio, corpori vitam ministrat cum adest, causam vero mutationis, cum recedit. Videtis quam jucunde anima in dormiente corpore vigilet, et a sensibus seducta pro divina cognatione multa futura praevideat. Cur ergo mortem timetis, qui somni requiem, quae instar mortis est, diligitis? Res est nimirum dementiae pro cupiditate brevis vitae invidere sibi perpetuam. Quin potius, fratres charissimi, si ita contigerit, ponite pro fratribus animas vestras, vacuate ab impiis Dei sacrarium, extrudite latrones, inducite pios, nulla vos necessitudinis pietas contineat, quia prima hominis pietas in Deum. Nullum natalis soli charitas tricet, quia diversis respectibus Christiano totus est mundus exsilium et totus mundus patria, ita exsilium patria et patria exsilium. Nullum patrimoniorum amplitudo remoretur, quia ampliora sunt quae promittuntur; nec ea quae inani spe miseris adulentur, vel ignavam mentem pigro rerum medicamine palpent, sed crebris exemplis exhibita, frequenti usu comprobata. Et haec quidem sunt dulcia, sed caduca, et quae cum temporibus suis centuplicatum pretium importent. Haec edico, haec mando, terminumque proximi veris affigo. Aderit Deus euntibus, ut eis bonus arrideat annus, cum copia frugum, tum serenitate temporum. Morituri coeli intrabunt triclinium, victuri videbunt sepulcrum Dominicum; et quae major felicitas, quam ut homo in terris agens videat loca illa in quibus coelorum Dominus conversatus est humanitus. Felices qui ad haec vocantur munia, ut illa nanciscantur munera; fortunati qui ista meditantur praelia, ut illa consequantur praemia.

IV.(D. RUINART, Vita Urbani, Append., p. 381, ex Historia Italiae Hieronymi BRIANI, l. VII.) Gratias ago Deo maximas quod vos tanta animarum consensione atque alacritate arma pro Christo Redemptore vestro suscepturos esse ostenditis. Nos autem, ut studia vestra, quoad possumus, adjuvemus, misericordia Dei, et beatorum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus qui ad hoc bellum prodierint, omnia pro delictis suis piacula relaxamus, eosque sub Ecclesiae tutelam ac beatorum Petri et Pauli clientelam tanquam verae obedientiae filios suscipimus, et ab omnibus vexationibus corporum fortunarumque tutos esse statuimus.

V.(DUCHESNE, Script. Franc., IV, 816, Historia Hierosolymitana FULCHERII Carnotensis, lib. I, cap. 1.) Dilectissimi fratres, apostolatus apice Dei permissu orbi terrae praelatus, occasione necessaria supereminente, tanquam monitionis divinae legatus, ad vos Dei servos has in partes condescendi Urbanus. Et quos dispensatores ministeriorum Dei aestimavi, tales et fideles, simulationis explosa eluvione, reperiri optavi. Quod si aliquid gibbosum vel tortuosum, modestia rationis justitiae semota, contra legem Dei obsistat, praesente subfragamine divino, diligenter expedire satagam. Dominus enim supra familiam suam, ut ei pro tempore pabula modesto sapore condita ministretis, vos dispensatores constituit. Beati autem eritis, si fideles tandem dispensationis exactor vos invenerit. Pastores etiam nuncupamini: videte autem ne mercenarii more fungamini. Veri ergo pastores, et baculos semper in manibus habentes, estote; nec dormitantes, gregem vobis commissum undique conservate. Nam si per incuriam vestram aut negligentiam ovem quamvis lupus abripuerit, mercedem nimirum vobis paratam apud Dominum nostrum amittetis: et delictorum flagris primitus asperrime caesi, postmodum vero in custodiam funestae conversationis truculenter subruemini. Vos vero juxta sermonem evangelicum, sal estis terrae; quod si defeceritis, ambigitur quomodo saliatur. O quanta salitio! vere necesse est vos plebem idiotam, et mundi lasciviae supra modum inhiantem, sapientiae sale corrigendo salire, ne delictis putrefacta, dum eam alloqui quandoque voluerit, Domino insalsa puteat. Nam si vermes, hoc est peccata, causa desidiae procurationis vestrae, in ea repererit, illico vilipensam in praecipitium spurcitiarum eam subigi praecipiet. Et quia tantum perditum ei restaurare nequiveritis, vos judicio damnatos a familiaritate dilectionis suae prorsus exterminabit. Sed hujusmodi salitorem oportet esse prudentem, provisorem, modestum, edoctum, pacificum, scrutatorem, pium, justum, aequum, mundum. Nam quomodo, indoctus doctos, immodestus modestos, immundus mundos efficere valebit? Quod si pacem oderit, quomodo pacificabit? Aut si quis habuerit manus suas sordidas, quomodo sordes alterius coinquinationis tergere poterit? Lectum est etiam quod si caecus caecum duxerit, ambobus cavea patebit. Caeterum vos ipsos prius corrigite, ut irreprehensibiliter subditos queatis emendare. Siquidem amici Dei vultis esse, quae sentitis ei placita libenter exercete. Res ecclesiasticas praecipue in suo jure constare facite, et ut Simoniaca haeresis nullatenus apud vos radicet, cavete ne vendentes aut ementes pariter flagris flagellati Dominicis, per angiportus ad exterminium confusionis miserabiliter propellantur. Ecclesiam suis ordinibus omnimode liberam ab omni saeculari potestate sustentate, decimasque Deo proprias de omnibus terrae cultibus fideliter dari facite; nec vendantur, aut retineantur. Quod qui episcopum ceperit, omnino exlex habeatur. Quod qui monachos vel clericos, vel sanctimoniales, et eorum famulos ceperit aut exspoliaverit, vel peregrinos vel mercatores, anathema sit. Raptores, et domorum combustores, et eorum consentientes, ab Ecclesia extorres, anathemate feriantur. Summopere igitur considerandum est qua multandus sit poena qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Sic enim diviti in Evangelio memorato contigit: qui non idcirco punitus est quod aliena abstulisset, sed quia rebus acceptis seipsum male dereliquit. His vero, ut dictum est, iniquitatibus, charissimi, mundum vidistis gravissime diu confusum fuisse, adeo ut nullus in aliquibus provinciarum vestrarum, sicut nobis a referentibus patefactum est, per imbecillitatem forsitan justificationis vestrae virtute per viam gradi audeat, quin vel die a praedonibus, vel nocte a latronibus, aut vi, aut ingenio maligno, in domo vel extra subripiatur. Quapropter treviam, sic vulgariter dictam, jam dudum a sanctis Patribus nostris determinatam, reformari oportet: quam firmissime unusquisque vestrum in episcopatu suo teneri faciat, monendo flagito. Quod si aliquis sive aviditate, sive superbia seductus, eam sponte infregerit, Dei auctoritate et hujus concilii decretorum sanctione anathematizetur.

Quoniam, o filii Dei, si pacem apud vos tenendam et Ecclesiae jura fideliter conservanda sustentare, virilius solito Deo polliciti estis, exstat operae pretium ut insuper ad quoddam aliud negotium Dei et vestrum emendatione Dominica nuper vegetati, probitatis vestrae valitudinem versetis. Necesse enim est quatenus cum fratribus vestris in orientali parte habitantibus, auxilio vestro jam saepe proclamato indigis, accelerato itinere succurratis. Invaserunt enim eos, sicuti plerisque vestrum jam dictum est, usque mare Mediterraneum, ad illud scilicet quod Brachium Sancti Georgii vocant, Turci et Arabes, apud Romaniae fines: et terras illorum Christianorum magis magisque occupando, lite bellica jam vice septuplicata victos superaverunt, multos occidendo vel captivando, ecclesiasque subvertendo, regnum quoque vastando. Quos quidem si sic aliquandiu quiete permiseritis, multos latius fideles Dei supergredientur. Qua de re supplici prece hortor, non ego, sed Dominus, ut cunctis cujuslibet ordinis tam peditibus quam equitibus, tam pauperibus quam divitibus, edicto frequenti vos, Christi praecones, suadeatis, ut ad id genus nequam e regionibus nostratibus exterminandum tempestive Christicolis opitulari satagant. Praesentibus dico, absentibus mando: Christus autem imperat. Cunctis autem illuc euntibus, si aut gradiendo, aut transfretando, sive contra paganos dimicando, vitam finierint, peccaminum remissio praesens aderit: quod ituris annuo, dono tanto investitus a Deo. O quantum dedecus, si gens tam spreta, degener, et daemonibus ancilla, gentem cunctipotentis Dei fide praeditam, et Christi nomine splendidam, sic superaverit! O quanta improperia nobis ab ipso Domino imputabuntur, si eos non juveritis qui professione Christiana censentur, sicut et nos! Procedant contra infideles ad pugnam jam incipi dignam, tropaeo explendam, qui abusive privatum certamen contra fideles consuescebant distendere quondam. Nunc fiant milites, qui dudum exstiterunt raptores. Nunc rite contra barbaros pugnent, qui olim contra fratres et consanguineos dimicabant. Nunc aeterna praemia nanciscantur, qui dudum pro solidis paucis mercenarii fuerunt. Pro honore duplici laborent, qui pro detrimento corporis et animae se fatigabant. Quinimo hic tristes et pauperes, illic locupletes; hic inimici Domini, illic amici ejus erunt. Ituris autem mora non differat iter: sed propriis locatis, sumptibusque collectis, cessante bruma, verno subsequente, Domino praevio tramitem alacriter intrent.

VI.( Gesta Dei per Francos, Opp. GUIBERTI, S. Mariae Novigenti abbatis, edit. DACHERY, pag. 377.) Si inter Ecclesias toto orbe diffusas aliae prae aliis reverentiam pro personis locisque merentur: pro personis, inquam, dum apostolicis sedibus privilegia majora traduntur; pro locis vero, dum regiis urbibus eadem quae personis dignitas, uti est civitas Constantinopolitana, praebetur: illi potissimum Ecclesiae deberemus, ex qua gratiam redemptionis et totius originem Christianitatis accepimus. Si enim verum constat quod a Domino dicitur, quia videlicet Salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22) et Dominum Sabaoth semen nobis reliquisse constat, ne sicut Sodoma simus et Gomorrhae similes fiamus (Rom. IX, 29), et semen nostrum Christus est, in quo salus et omnium gentium benedictio est, ipsa terra et civitas in qua habitavit et passus est, Scripturarum testimonio sancta vocatur. Si enim haec terra, Dei haereditas et templum sanctum, antequam ibi obambularet ac pateretur Dominus, in sacris et propheticis paginis legitur, quid sanctitatis, quid reverentiae obtinuisse tunc creditur, cum Deus majestatis ibidem incorporatur, nutritur, adolescit, et corporali vegetatione hac illacque perambulat aut gestatur? et, ut cuncta quae longo verborum gyro narrari possunt, digna brevitate constringam, ubi Filii Dei sanguis, coelo terraque sanctior, effusus est; ubi corpus, paventibus elementis mortuum, in sepulcro quievit, quid putamus venerationis emeruit? Si, ipso Domino nostro recens interfecto, et a Judaeis adhuc civitate possessa, sancta civitas ab evangelista vocatur, cum dicitur: Multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 53); et a propheta Isaia dicitur: Erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10), cum ipsa sanctitas, civitati semel Deo ipso sanctificatore per seipsum indita, nullo malo superveniente exinaniri valeat, et eodem modo indivisibiliter sepulcri gloria constet, summis studiis, fratres charissimi, vobis elaborandum est, ut sanctitas civitatis, ac sepulcri gloria, quae gentilium frequentatione quantum in ipsis est crebro polluitur, si ad Auctorem illius sanctitatis et gloriae aspiratis, si ea quae in terra sunt vestigiorum ejus signa diligitis, si expetitis, Deo vos praeeunte, Deo pro vobis praeliante, mundetur.

Si Machabaeis olim ad maximam profuit pietatis laudem, quia pro caeremoniis et templo pugnarunt, et vobis, o milites Christiani, legitime conceditur ut armorum studio libertatem patriae defendatis, si limina etiam apostolorum, vel sanctorum quorumlibet, tanto sudore petenda putatis, quid crucem, quid sanguinem, quid monumentum eruere, quid visitare, quid pro his eruendis animarum pretia impendere, detrectatis? Indebita hactenus bella gessistis, in mutuas caedes, vesana aliquoties tela solius cupiditatis aut superbiae causa torsistis; ex quo perpetuos interitus, et certa damnationis exitia meruistis. Nunc vobis bella proponimus quae in se habent gloriosum martyrii munus, quibus restat praesentis et aeternae laudis titulus. Ponamus modo in Jerusalem Christum neque mortuum, nec sepultum, nec ibidem vixisse aliquando. Certe, si haec deessent omnia, solum illud, ad subveniendum terrae et civitati vos excitare debuerat, quia de Sion exierit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3); si enim ex Jerosolymitano, quidquid Christianae praedicationis est fonte manavit, rivuli, quaquaversum toto terrarum orbe dispersi, catholicae multitudinis corda retorqueant, ut solerter attendant quid fonti tam irriguo debeant. Si ad locum unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant, juxta dictum Salomonis (Eccle. I, 7), gloriosum vobis videri debet, si ei loco repurgium possitis impendere, unde baptismatis purgamentum, et fidei documentum vos constitit accepisse.

Et est vobis praeterea summa deliberatione pensandum, si ipsam matrem Ecclesiarum Ecclesiam, vobis elaborantibus, ad Christianitatis cultum reflorere, Deo per vos agente, contigerit, ne forte contra propinqua Antichristi tempora ad fidem partes Orientis aliquas restitui velit. Perspicuum namque est Antichristum non contra Judaeos, non contra gentiles bella facturum, sed, juxta etymologiam sui nominis, Christianos pervasurum. Et, si Antichristus ibidem Christianum neminem sicuti hodie vix aliquis habetur inveniat, non erit qui sibi refragetur, aut quem jure pervadat. Juxta enim Danielem, et Hieronymum Danielis interpretem, fixurus est in Oliveti monte tentoria, et Jerosolymis, in Dei templo, tanquam sit Deus, certum est, Apostolo dicente, quod sedeat (II Thess. II, 4), et juxta eumdem prophetam, tres reges (Dan. VII, 24), Aegypti videlicet, Africae ac Aethiopiae, haud dubium quin pro Christiana fide primos interficiat. Quod quidem nullatenus fieri poterit, nisi, ubi nunc paganismus est, Christianitas fiat. Si ergo piorum praeliorum exercitio studeatis, ut sicut ab Jerosolymis Dei notitiae seminarium accepistis, ita illic mutuate redhibitionem gratiae restituatis, ut per vos nomen catholicum propagetur, quod Antichristi Antichristianorumque perfidiae refragetur. Quis non conjicere potest quod Deus, qui universorum spem exuberantia virtutis exsuperat, per scintillam vestram tantae paganitatis arundineta consumat, ut Aegyptum, Africam Aethiopiamque, quae a nostrae credulitatis communione desciscunt, intra hujus rudimenta legis includat, et homo peccator, filius perditionis aliquos rebelles inveniat?

Et ecce Evangelium clamat Jerusalem calcandam a gentibus, donec impleantur nationum tempora (Luc. XXI, 24). Bifariam intelligi possunt tempora nationum, aut quia Christianis dominatae sunt ad placitum, et pro suis libidinibus turpitudinum omnium volutabra sectatae sunt, et in cunctis his nullum obicem habuerunt, tempus enim suum habere dicuntur quibus ad votum cuncta suppetunt, ut est illud: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper paratum est (Joan. VII, 6), unde et voluptuosis solet dici: Vos habetis tempus vestrum: aut rursus, tempora nationum sunt plenitudines gentium, quae antequam Israel salvus fiat, subintraturae sunt; haec tempora, fratres charissimi, modo forsitan implebuntur, dum per vos, Deo cooperante, paganorum potentiae repellentur, et fine saeculi jam propinquo, et si gentes desinent converti ad Dominum, quia, juxta Apostolum, oportet fieri a fide discessionem (II Thess. II, 3). Primum tamen necesse est, juxta prophetas, ante adventum Antichristi, in illis partibus, aut per vos, aut per quos Deo placuerit, renovari Christianitatis imperium, ut omnium malorum caput, qui ibidem regni thronum habiturus est, fidei aliquid contra quod pugnet reperiat nutrimentum

Cogitate itaque apud vos quod vos Omnipotens ad hoc fortasse provideat, quatenus Jerusalem per vos a tanta conculcatione restituat. Rogo, perpendite quibus cordibus gaudia illa poterunt concipi, cum sanctam civitatem vestro adminiculo viderimus suscitari, et prophetica nostris temporibus, imo oracula divina, compleri. Moveat memoriam vestram quod voce ipsius Domini ad Ecclesiam dicitur: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te (Isa. XLIII, 5). Semen nostrum Deus adduxit ab Oriente, quia duplici modo orientalis illa provincia edidit primitiva incrementa nobis Ecclesiae. Sed ab Occidente eam congregat, dum per eos qui ultimi, fidei documenta coeperunt, Occidentales scilicet (quod per vos, praestante Deo, fieri posse putamus), Jerosolymitana damna restaurat.

Si Scripturarum vos non excitant dicta, nec nostra vestros animos penetrant monita, excitet saltem vos, eorum qui sancta loca adire desiderant magna miseria. Perpendite eos qui peregrinantur, et per Mediterranea illuc vadunt, siquidem opulentiores sunt, quantis redhibitionibus, quantis violentiis subjacent, dum pene per singula milliaria pensiones coguntur, et tributa dependere, per quasque civitatis portas, per ecclesiarum et templorum ingressus redemptiones exsolvere; ad quasque de locis ad loca demigrationes, inflicta qualibet accusatione, ad redemptionem compellere? dare vero munera detractantes, quomodo gentilium praefecti consueverint, verberibus truculenter urgere? Quid de his dicturi sumus, qui nihil prorsus habentes nudae fiducia paupertatis, dum nil praeter corpora videntur habere quod perdant, iter illud arripiunt? Dum ab eis pecunia, quae non est, suppliciis intolerandis exigitur, dum callos talorum ne forte quidpiam ibi insuerint, dissecando ac revellendo rimantur, crudelitas nefandorum ad hoc usque perducitur ut aurum vel argentum miseros absorbuisse putantes, aut data in potum scamonia, usque ad vomitum, vel etiam eruptionem eos vitalium urgent, vel ferro, quod dici nefas est, discissis ventribus, intestinorum quorumcunque involucra distendentes, quidquid habet natura secreti, horribili concisione aperiunt. Recolite, precor, eorum millia qui detestabiliter perierunt, et pro sanctis locis agite, unde vobis pietatis rudimenta venerunt; ante vos, in sua bella mittendos, Christum fore signiferum indubitanter credite, et praecursorem individuum.

VII.( Petri TUDEBODI, sacerdotis Suriacensis, Historia de Hierosolymitano itinere, l. I, c. 1, apud DUCHESNE, Script. Franc. IV, 777.) Fratres, oportet nos multa pati pro nomine Christi, videlicet miserias paupertatum, persecutionum, egestatum, infirmitatum, nuditatis, famis et sitis, et alias hujusmodi, sicut idem Dominus suis ait, dicens: Oportet vos pati pro nomine meo; et: Nolite erubescere loqui ante facies hominum; ego vero dabo vobis os et sapientiam, ac deinceps subsequetur vos larga retributio.

VIII(DUCHESNE, Histoire de tous les cardinaux francais, t. II, p. 43, et FRIZO, Gallia purpurata. ) Existimastis forte, qui hic loci ad nos acciti convenistis, veri Christiani, solam fuisse rei ecclesiasticae ad normam fidei religionis componendae causam, quae me ab Urbe venire compulerit; fuit equidem in eo aliquid causae, sed alia urgentior, et qua major ulla dici non possit, nec excogitari, nos traxit. Paucos ante annos, gens a Perside Agarena, quam corrupte Sarracenam dicitis, sanctam civitatem Hierusalem, sanctamque terram invadens, cepit, diripuit, incendit, sacrosanctum Domini sepulcrum (quod sine lacrymis dicere nequimus) profanatum, foedata etiam ecclesiae sacella, templaque ritus nostri aut solo aequata sunt, aut in profanos usus commutata. Abacti inde Christiani, pars fragilis, et cruciatuum impatiens saluti abrenuntiavit, circumciso praeputio facta est Sarracena, pars, in fide constans, per varios mortis modos lacerati laniatique, ut felix fuerit, quem carnifex petitum gladio obtruncavit. Mulieres Christianae, in urbibus oppidisque frequentissimae, quas ex vestris quorumdam, qui astatis, urbibus et oppidis devotio ad sancta inspicienda et adoranda loca per tot terras traxerat, omnia passae sunt quae dictu obscoena crudelis Christi hostis, non ad suam magis explendam libidinem, quod ad Christianorum dedecus excogitare potuit. Et, si Christiani, imo si viri estis, nec aequo audire animo potestis, nec patienter tolerare. In quae omnia, ut illis pro dignitate nominis Christiani providere velitis, majorum exempla, maximum, quod imminet negligentibus, periculum, et praemiorum spes, vos non ducere magis quam trahere debebunt. Etenim subjectas quondam Romanorum imperio civitates, et terram sanctam a Turcis Sarracenisque nostris hostibus possideri, neminem esse vestrum qui ignoret certum habemus. Quas vero Europae provincias, quas urbes iidem premant, occupent, lacerentque infideles; si omnes simul ignoratis, unusquisque in sua provincia novit, nisi forte vos, Galli remotiores, haec non sentitis, qui Hispanorum Aquitanorumque, ab ea gente oppressorum, dum in servitutem rapiuntur, in Africam abducuntur, clamores ejulatusque singulos per dies audire debetis. Sed nunquid vos, Germani, Saxones, Poloni, Bohemi, Hungari, etsi Turcas et Sarracenos intra viscera saevire vestra nondum sentitis, quam a vobis distent, vel fretis, vel fluminibus ignoratis? Italiam nunc alloquor, quam multos ante annos Sarraceni dimidiam pene occuparunt, in eamque adeo penetrarunt ut Christianorum caput, Petri sedem Romam, martyrum sanguine adhuc madentem, invasam obsederint, captasque apostolorum Petri et Pauli basilicas inquinaverint. Venetos hic video, Dalmatas, et alios sinus Adriatici accolas, qui, dum perpetua cum Sarracenis praelia, ut se tueantur, exercent, quod est Italiae reliquum defensant. Quid multis? fuit hactenus in extremis ad septentrionem partibus Europae Constantinopolitanum imperium obex et tanquam murus, qui Turcas atque Sarracenos continuit et prohibuit, ne Hungaros, Polonos, Bohemos, ipsosque Alemannos primo, deinde caeteros obruerent Christianos. Pulsus vero ante paucos annos Asia imperator, de retinendis Constantinopolitanis Europae regionibus laborat. Si nunc ea respicitis consideratisque sola quae ante oculos sunt, si irruituro brevi Turcae et Sarraceno obsistere non pergitis, qui sacrum Domini sepulcrum, sanam Jesu Christi terram pedibus conculcatam a spurcissima gente tot annos inquinari neglexistis, eamdem in vestrum caput irruere brevi sentietis, matronas a complexu vestro, vestras virgines, ab earum sinu, pueros et adolescentes vestros in servitutem vobiscum rapi dolentes moestique videbitis. Melius et majori cum gloria nostri progenitores inchoatam Romae et in Italia et per Europam dignitatem, ad totius orbis monarchiam extulerunt, per cujus omnes provincias et regiones nomen floruit Christianum quod nostris temporibus ad parvum orbis angulum coangustari, et quotidie de excidio periclitari videmus. Sed propinquiora attingamus, Carolus iste, cognomento magnus vester, Germani, pene avita origine: Vester, Franci, rex vestrum ingens decus, Hispaniae, Aquitaniae et ipsis Franciae finibus incumbentes Sarracenos infinita mortalium examina deturbavit. Carolus Sarracenos Italia (ut fama vos vulgatis) terra sancta Hierosolimisque expulit. Et quo audebitis pacto post haec dicere, solam esse vel primariam gentem Franciam, quam vere Christianam appellare liceat, si in ea quae vobis adest, opulentia, Sarracenos et Turcas, post captum inquinatumque Domini sacrum sepulcrum, populi etiam Christiani reliquias capi opprimique per ignaviam permiseritis? Expergiscimini, obtestamur, et per viscera misericordiae Dei nostri oramus, viri fortes orbi Christiano exemplum incitamentumque futuri, arma capite, turmas, cohortes, legiones educite, tam multos habituri sequaces, quam id ardenti animo facere ostendetis. Aderit vobis omnipotens Deus, angelos suos ante faciem vestram, qui dirigant gressus vestros, coelo dimittet. Capite igitur et arripite arma, Christiani, Dominicum sepulcrum liberaturi, in quo omnes aeternam vobis comparabitis gloriam, tum etiam rerum saeculi incomparabiles divitias parabitis. Nos denique de misericordia Dei, beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi, fidelibus Christianis, qui contra paganos venerabilia loca hujusmodi detinentes arma susceperint, cunctas sibi pro delictis suis poenitentias relaxamus. Interim vero, eos qui ardore fidei laborem istum assumpserint, sub Ecclesiae Romanae protectione, tanquam verae obedientiae filios suscipimus, et ab universis inquietationibus tam in persona quam in rebus statuimus manere securos.