Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucVar.SeSAmHa 17 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SERMONES. 391

SERMO I. Dominica I Adventus.

In Romana editione primum vulgatus: sed eum Ambrosio perperam attributum quae de Adventus, quod nomen non nisi multo post Ambrosium innotuit in Ecclesia, jejunio dicuntur, clare ostendunt. Accedit etiam quod eo tempore confessionem criminum, et continentiam ab amplexu conjugali quasi necessariam indicit Auctor, quod maxime alienum est ab Ambrosio. Denique correctores Decreti observarunt verba ibidem de secubitu conjugum citata, non in hoc, sed in sermone quodam de Quadragesima inveniri. 1. Hoc tempus, fratres charissimi, non immerito Domini adventus vocatur, nec sine causa sancti patres adventum Domini celebrare coeperunt, sermones de his diebus ad populum habuerunt; id namque ideo instituerunt, ut se unusquisque fidelis praepararet et emendaret, quo digne Dei ac Domini sui nativitatem celebrare valeret. Nam si aliquis vestrum seniorem suum in ejus domum suscepturus, ab omnibus sordibus et immundis rebus ipsam domum mundaret, et quaeque honesta et necessaria essent, secundum suam possibilitatem praepararet; et hoc facit mortalis suscepturus mortalem: quanto magis se mundare debet creatura, ut suo creatori apparenti in carne non displiceat? Ille justus venit ad nos peccatores, ut ex peccatoribus faceret justos: pius venit ad impios ut nos faceret pios: humilis venit ad superbos, ut ex superbis faceret humiles. Quid plura? Ille natura bonus, venit ad homines, qui erant pleni omnibus malis.

2. Quapropter hortamur vos ut his diebus abundantius eleemosynas faciatis, ad Ecclesiam frequentius conveniatis, confessionem peccatorum vestrorum purissime faciatis: et non solum ab omni immunditia, sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime vos contineatis: odium nihilominus, iram et indignationem, clamorem et blasphemiam, superbiam atque jactantiam, cum omni carnali delectatione procul a vobis repellatis; ut cum dies Dominicae nativitatis advenerit, salubriter ipsum celebrare possitis. Et sicut multi sunt solliciti de carnalibus divitiis, et de pretiosis vestimentis, ut honorabiliores caeteris videantur in illa die; ita vos sollicitiores estote de spiritalibus divitiis et vestimentis; quia sicut anima melior est carne, ita deliciae spiritales meliores sunt, quam carnales. Et multo melius est animam ornare virtutibus, quam corpus pretiosis induere vestibus. 3. Haec admonitio, fratres, idcirco ad vos facta est, ut qui boni sunt, per hanc sint meliores; et qui malos se esse recolunt, certissime convertantur; ut pariter in die Dominicae nativitatis laetari spiritaliter mereantur: ipso praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum, amen. 392

SERMO II. De Natali Domini veniente.

In vet. edit. male inscribitur, Item de Natali Domini: melius in cod. Lugd. Sequentia de Natali Domini veniente; unde intelligas moris fuisse in Lugd. Ecclesia, ut per plures Dominicas populum ad natalem Domini celebrandum praepararent sacerdotes. Licet porro in ms. Vind. tribuatur Augustino et in quibusdam Ambrosio; melius tamen inter Maximianos referri potest, cum illius sermonis, qui in Rom. edit. quartus habetur, et Maximi esse probatus est, continuatio sit, quod Erasmus in margine advertisse etiam videtur. 1. Satis abundeque dixisse me credo superiore Dominica quemadmodum compti vel nitidi natalem Domini suscipere debeamus, et supervenientem festivitatem ejus omni ambitione retinere. Retinere, inquam, ut et si dies solemnitatis ejus transeat, apud nos tamen sanctificationis ipsius beatitudo permaneat; haec enim gratia natalis est Domini Salvatoris, ut in futurum ad praedestinatos transeat, in praeteritum remaneat ad devotos. Oportet ergo esse nos sanctitate puros, mundos pudicitia, nitidos honestate; ut quo diem festum advenire propinquius cernimus, eo accuratius incedamus. Si enim mulierculae solent aliquas ferias suscepturae, maculas vestium suarum aqua diluere; cur non magis nos excepturi natalem Domini, maculas animarum nostrarum fletibus abluamus?

2. Et illae quidem si adeo infectae et obscurae sordibus fuerint, ut maculas sola aqua non purget, addunt mollitiem olei, saponis etiam acrimoniam: nos quoque si tam grave peccatum fuerit, ut id minime solis fletibus abluatur, addamus misericordiae oleo acrimoniam jejunii. Nullum enim tam grave delictum est, quod non purgetur abstinentia, eleemosynis exstinguatur; ait enim sanctus propheta: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33). Magna ergo est eleemosyna, quae ardentium criminum globos benevolentiae suae fonte refrigerat, et quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum; ut quamvis offensus Deus, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare eleemosynis, quem disposuerat punire peccatis. Cogitur enim a nobis quodammodo, dum compellitur pro actibus nostris mutare sententiam et in uno eodemque homine nunc severitate judicis permoveri, nunc patris pietate blandiri. Pater enim nobis Deus est, cum bene agimus: judex noster est, cum peccamus. Compellitur ergo operibus nostris Dominus, ut nobis suam misericordiam largiatur; atque ideo ipse in Evangelio sancto dicit: A diebus Joannis Baptistae regnum caelorum cogitur (Matth. XI, 12). Quae sententia quem intellectum habeat, videamus. 3. Regnum coelorum non nisi Christus est Dominus, qui regnat in coelis. Cogi autem verbum tunc solet dici, cum res aliqua rarior assidua operatione densatur. Ex quo ergo Joannes Baptista Salvatoris annuntiavit adventum, ex eo regnum coelorum, quod prius fluidum et remissum apud Judaeos jacebat, credentium populorum coepit assiduitate densari, et omnis illa regni raritas praedicationum frequentatione solidari; tam enim rarum fuit apud Judaeos regnum, ut transiret ad gentes: tam fluidum, ut emanaret ad populos. Nunc autem tanta credentium cogitur densitate, ut fixum et solidum maneat sine fine, sicut Scriptura dicit: Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). Cogimus ergo regnum coelorum, et vim quodammodo facimus, sicut ait, evangelica lectio: Et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Vim, inquam, facimus Domino, non compellendo, sed flendo: non provocando injuriis, 393 sed lacrymis exorando: non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo. O beata violentia! quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur: beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit, et utilitatem tribuit inferenti: mala res admittitur, et de injuria nemo causatur: vis admittitur, et religio propagatur. Quisquis enim violentior Christo fuerit, religiosior habebitur a Christo. Aggredimur ergo in itinere Dominum si quidem ipse est via (Joan. XIV, 6), et more latronum bonis eum suis exspoliare nitimur, cupimus illi auferre regnum, thesauros, et vitam: sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat; et cum omnia dederit, nihilominus omnia ipse possideat. Aggredimur, inquam, illum non ferro, non fuste, non saxo: sed mansuetudine, ac bonis operibus, et castitate. 4. Haec sunt arma fidei nostrae, quibus in congressione certamus. Ut autem his armis uti in vi inferenda possimus, ante corporibus nostris vim quodammodo faciamus: expugnemus membrorum vitia, ut virtutum praemia consequamur; prius enim ipsi regnare debemus in nobis, ut regnum possimus diripere Salvatoris. Ait ergo Evangelium: Et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Raptores igitur sumus, raptores autem non nisi aliena diripiunt. Agnosco veram esse sententiam: Christum enim Ecclesia rapuit Synagogae, et alienae gentis regnum vim faciendo possedit. Nam Salvator missus sub Lege, natus sub Lege, nutritus juxta Legem, dum a Judaeis negligitur, a gentibus occupatur: et dum a sacerdotibus perditur, a peccatoribus invenitur, sicut ipse ait: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 32). Raptores igitur sumus. 5. Mirandum non est, quippe qui a tali auctore descendimus; scriptum est enim de patriarcha nostro Benjamin: Lupus rapax (Gen. XLIX, 27); rapit enim quod suum non est. Ita et nos velut filii rapacis lupi alienarum pastorem ovium nostra intentione praeripimus, sicut ipse dicit: Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Rapitur itaque Christus, cum a Judaeis dimittitur, et ab alienigenis praedicatur. Rapitur Christus, cum occiditur a Judaeis, et sepelitur a nobis. Rapitur Christus a vigilantibus discipulis, a dormientibus perditur pharisaeis; sicut mentiendo ipsi confessi sunt, dum custodias ponerent sepulturae, post resurrectionem Domini, dicentes: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 64). Unde spiritaliter intelligimus quia Christum omnes dormientes perdunt, vigilantes inveniunt; atque ideo Apostolus dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Vides ergo mortuum esse, qui ita dormit, ut non custodiat Salvatorem; et ideo illi pharisaei velut mortui non potuerunt servare viventem. Propterea, fratres, non dormiamus, sed vigilemus circa ipsum Dominum nostrum Salvatorem; ut appositis jugiter custodiis, nemo illum auferat a sepultura pectoris nostri, nec dicamus aliquando: Venerunt, et dormientibus nobis, furati sunt eum. Habemus enim inimicos, qui Christum de cordibus nostris, si obdormierimus, auferre nitantur. Unde pervigili cura servemus eum in sepulcro animarum nostrarum; ibi perquiescat, ibi dormiat; ibi cum voluerit, resurgat. 6. Ergo, fratres, natalem Domini suscepturi, ab omni conscientias nostras faece mundemus; ac curemus nos non sericis vestibus, sed operibus pretiosis. Vestimenta enim nitida membra operire possunt, conscientiam ornare non possunt; nisi quod majoris verecundiae est nitidum membris incedere, et pollutum sensibus ambulare. Interioris igitur hominis prius ornemus affectum, ut exterioris quoque sit amictus ornatus; spirituales maculas abluamus, ut in nobis carnalia fulgeant vestimenta. Nihil autem prodest fulgere vestimentis, et sordere flagitiis. Ubi enim tenebrosa conscientia est, totum corpus subobscurum est. Habemus autem quo conscientiae maculas abluamus, sicut scriptum est: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Bonum eleemosynae mandatum, per quod manibus operamur, corde mundamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.


394 SERMO III. In die natalis Domini I. Aberat ex antiquis editionibus. Ambrosii procul dubio nihil prae se fert: verba autem illa, propter prolixitatem divini officii . . . propter dissonantiam regum, eidem minime conveniunt. Forte minus abhorreant a Caesario, cujus ad stylum totus hic sermo satis accedit. 1. Domini nostri Jesu Christi, fratres, nativitatem celebrantes, videamus sensum hujus evangelicae lectionis, quae modo lecta est; dicit enim sanctus Evangelista Augusti Caesaris edicto censum professum esse mundum universum, et ob hoc ascendisse Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethleem; ut ibi profiteretur cum Maria uxore praegnante, et pro utroque solveret censum, ut pote de eadem familia (Luc. II, 1 et seq.). Tanta quippe fuit pax, Filio Dei apparente in carne, per duodecim annos, ut omnes, secundum Esaiae vaticinium, contunderent gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces (Esai. II, 4). Ideo vero Filius Dei, auctor pacis, tempore pacis nascitur; ut omnes sequaces suos pacem amare doceret. Nam sicut Caesar Augustus misit Cyrinum ad exigendum censum; ita Deus verus Augustus misit praedicatores in mundum ad censum fidei exigendum. Reddamus ergo, fratres, censum fidei et bonae actionis. Nullus remaneat, omnes ascendamus de Galilaea, id est, de volubilitate mundi in Judaeam, id est, rectae confessionis regionem; quatenus Bethleem, id est, domus panis esse mereamur, illius videlicet, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41).

2. Narrat praeterea Evangelium quia cum genuisset beata semper virgo Maria Christum, pannis ipsum involutum posuerit in praesepio: quae nec mysterio vacant; voluit enim Christus pannis involvi, ut nos a laqueis mortis absolveret. Et bene dicit: Ibant; ut ostendat quod in via nascitur: hoc autem, quia viam nobis se ostendere venerat. Voluit in angusto praesepio poni, qui venerat nobis regni coelestis latitudinem praeparare. Non in sericis vel in auratis pannis, sed in vilibus involvi voluit, qui nobis immortalitatis stolam reddere venerat. Iis astringi se permisit, qui nostros pedes et manus ad opera bona agenda solvere properabat. Quid ad haec dicendum est, fratres? Exclamandum est cum Psalmista: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Ille quidem invenit calicem, quem retribuet: nos vero reddamus quod possumus, id est, eleemosynas, vigilias, lacrymas, pacem: dimittamus in nos peccantibus, ut nostra nobis dimittantur a Deo peccata. 3. Pastores vero qui, nascente Dei Filio, supra gregem suum vigilabant, et angelos videbant, sanctos praedicatores significant: qui quo majorem curam habent animarum, eo frequentius angelica allocutione revelari merentur. Angelo vero apparente, pastores turbantur; quia humanae naturae est ad angelorum aspectum pavere, et bonorum est angelorum consolationem adhibere timentibus. Unde mox pastores alloquitur, dicens: Nolite timere, et subdit quare: Ecce, inquit, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10). Pulchre dicit: Omni populo; quia de omni populo venerunt ad fidem. 4. Uno itaque angelo cum pastoribus loquente, subito multitudo angelorum apparens hanc vocem emisit: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In quo facto moraliter monemur, ut uno fratre legente, vel docente, vel quodlibet opus bonum agente, multitudo fidelium in laudem Dei prorumpat, et ad imitandum bonum quod cernit, assurgat. Apparente vero Filio Dei in carne, gloria in altissimis Deo canitur, et pax in terra esse hominibus bonae voluntatis annuntiatur. Simus ergo et nos, fratres, bonae voluntatis, quatenus in pace vivere mereamur. 5. Sensum tamen Evangelicae lectionis et propter brevitatem diei, et prolixitatem divini officii sub brevitate perstringimus; ut vos monere possimus de his, quae ad vestram specialiter salutem pertinent. Monendi enim sumus, ut afflictionem quae nobis propter dissonantiam regum supervenit, nostris reputare studeamus peccatis. Ut ergo et ab 395 ista persecutione, et ab aeterna damnatione liberari mereamini, unusquisque quidquid in se reprehensibile recognoscit, in hac die in qua Filius Dei nascitur, corrigat, id est, qui fuit adulter, voveat Deo castitatem; qui avarus, largitatem; ebriosus, sobrietatem; qui superbus, humilitatem; qui detractor, charitatem voveat, et reddat, secundum illum psalmi versiculum: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Nos fideliter voveamus, ille dabit possibilitatem solvendi. 6. Valde quippe honestum est, fratres, ut nullus sit qui non hodie Domino aliquid offerat. Regibus vel amicis susceptis munera damus, et creatori omnium ad nos venienti nihil dabimus? Nihil enim a nobis magis requirit, quam nosmetipsos. Offeramus ergo ei nos ipsos, quatenus et a praesentibus malis, et ab aeternis cruciatibus, ipsius ineffabili pietati liberati, in coelestis regni beatitudine suscepti, perpetuo valeamus gaudere; praestante ipso Domino ac redemptore nostro Jesu Christo, cui est omnis honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum, amen. SERMO IV. De natali Domini Salvatoris II. Videtur e sermonibus diversorum Patrum compilatus, maxime vero Augustini; non solum enim in ejus libro Quaest. 83, quaest. 58, verum etiam in ejusdem sermonibus 188 et 194 novae edit., non pauca reperias, quae tibi persuadeas in hunc sermonem esse translata. Eumdem etiam si cum Hieron. Comment. in cap. IV ad Galat. nec non cum sermonibus 98 et 197 append. August. composueris, compilatum esse nobiscum fateberis. 1. Verum est quod ait sanctus Joannes Baptista de Domino Salvatore, dicens: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Si quidem hoc primum etiam ipsis temporibus approbatur; ecce enim in nativitate Christi dies crescit, et Joannis nativitate decrescit: illo oriente lux proficit, hoc nascente minuitur. Ipsa enim quodammodo tempora famulantia partibus suis detrimentum patiuntur, cum servus gignitur: cum autem Dominus nascitur, consequuntur augmentum. Profectum plane facit dies, cum mundi Salvator oritur: defectum patitur, cum ultimus propheta generatur; scriptum est enim: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Atque ideo necesse erat ut obscuraretur Legis observatio, ubi evocatio, ubi Evangelii gratia refulgebat; et cessaret prophetia veteris Testamenti, cum novi Testamenti gratia succedebat. Ergo in nativitate Domini proficit dies.

2. Non mirum si proficit dies, in qua novus justitiae sol coruscat: non mirum si proficit dies, quam splendidissima lux veritatis illuminat: ait enim evangelista de Christo Domino: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joan. I, 9). Igitur si erat lux vera, quae illuminat hominem, cur non illuminaret mundum? Atque ideo dies, quae lucem humano generi peperit, prius ipsa ejusdem lucis fulgore resplenduit, et conclusa jam spatia sua noctium tenebras Dominicae lucis nitore discussit. Occupaverat enim totam diem noctium longitudo, nisi in ipsa diei brevitate Christi refulsisset adventus: qui sicut ortu suo humani generis peccatorum tenebras discussit; ita et die nativitatis suae caliginum tenebras amputavit, et uno eodemque ortu lucem pariter intulit et hominibus et diebus. Unde non est mirum si crescit dies, quae gemino fulgoris splendore vestitur. 3. Sed videamus adhuc quomodo Dominus Salvator crescat, Joannes Baptista decrescat. Diximus in superioribus quod Joannes quidem figuram Legis prophetarumque gestaverit: necesse erat ergo ut deficeret Lex, Evangelio coruscante; et minueretur Judaicus populus, populo christiano surgente. Quis enim dubitat nativitate Domini, Synagogae esse conventicula vacuata, plebes multiplicatas 396 Ecclesiae, et mirum in modum quotidie Christum per christianos suos crescere, Joannem minui per Judaeos? hos diei Dominici splendore fulgere, illos obscuritate noctium laborare? Nox enim super Judaeos quodammodo major incubuit, ex quo dixerunt de nece Salvatoris: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Majoribus plane sunt noctium tenebris obscurati, ex quo conati sunt diem veritatis occidere. 4. Hoc autem quod dicimus, ut verius approbare possimus, utriusque nativitatem breviter exponamus. Ecce enim cum nascitur Christus, exsultant angeli, pastores pervigilant, Magi adveniunt, stella praecedit; et cuncta quae sunt in coelis terrisque pulcherrima, ipsi Domino deferuntur. Deferuntur enim illi gloria per angelos, claritas per stellam, religio per magos, simplicitas per pastores: et quod apud ipsum solum futura essent haec omnia, ideo nascenti illi universa famulantur. Cum autem Joannes concipitur, Zacharias obmutescit, solemnis conticescit sacerdos, Elizabeth mater absconditur, significans post ortum suum Legis silentium, amissionem sacerdotii, latebras Synagogae. Dubium autem non est quod Joannes natus pharisaeis justitiam Legis abstulerit, quod conceptus patri abstulit vocis obsequium. Crescit igitur Dominus semper, Joannes Baptista minuitur. 5. Non ideo minuitur, quod meritis aliquid derogetur: sed quoniam Salvatoris quotidie accumulatur gloria, illius minor fieri videtur. Lucerna denique vocatur Joannes, dicente Domino: Ille erat lucerna ardens (Joan. V, 35). Lucernae igitur obscuratur lumen, cum radius solis effulget; et defectionem quamdam lampadis suae patitur, cum clarioris lucis splendore superatur. Quis enim sapiens lucernam requirat in sole? Non quidem exstinguitur, sed necessaria non habetur; hoc est, quis ad Joannis poenitentiae baptismum veniat, cum possit Salvatoris baptismo salvari? Non quidem illud reprehenditur, sed hoc magis utile et necessarium judicatur; quia in eo remissio peccatorum tribuitur. SERMO V. De natali Domini III. In eo locus num. 4 legitur, quem ex Ambrosii Comment in Luc. lib. II, num. 50, expressum minime dubitamus: quae autem ab illis num. 6 verbis, Quid enim tam silenter, ad finem usque continentur, extra controversiam est totidem verbis exscripta esse ex Comment. in psal. LXXI, quod Rufino perperam tribui solet. 1. Qua gratia, vel quibus laudibus hunc diem natalis Domini praedicem, prorsus ignoro; in tanta enim festivitate ad magnificandum Deum humana loquela non sufficit. Nam si tunc cum nascebatur Christus, angelorum voce laudatus est: numquid non magis nunc humana laudandus est voce, cum regnat? Supergreditur enim illius temporis festivitatem nostra solemnitas: siquidem tunc stupuerunt illi tantum nascentem Dominum; nos illum suspicimus nascentem, resurgentem pariter et regnantem. Tanto igitur fecundior laudatio esse debet hujus temporis, quanto sunt majora miracula.

2. Sed quoniam dignam praedicationem exhibere non potest humana fragilitas, ad Angelorum nos praeconia conferamus; et quia merito eos aequiparare non possumus, devotione comitemur; hoc est, in ea festivitate, eadem qua illi laetitia, nos sententia persultemus, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Digna plane et justa sententia, quae in nativitate Christi et Deo honorem repraesentat in coelis, et hominibus pacem repraesentat in terris; ante Salvatoris enim ortum nec coelestia reverentiam deferebant, nec terrena requiem possidebant. Sed videte quid dicat ipsa sententia: Pax hominibus bonae voluntatis (Ibid.). Non quibuscumque hominibus, sed bonae voluntatis hominibus; ut intelligas pacem Christi non debiti esse, sed meriti; non enim eam meretur conditio, sed voluntas. 397 3. Hac persultarunt angeli in illa nocte, qua pastores nascentem Dominum super gregem suum vigilias observantes, prae omnibus primi didicerunt; ipsi enim primi ortum Salvatoris ante omnes homines, nuntiantibus angelis agnoverunt. Unde non mirum est quod redemptionem saeculi ante pastores saeculi potuerunt scire, quam principes; non enim angeli nuntiaverunt regibus, non judicibus, sed hominibus rusticanis. Non ergo jam mirandum si Christi gratiam ante scire meruerit innocentia, quam potestas: et prius cognoscere veritatem simplex rusticatio, quam superba dominatio; quod enim cognoverunt pastores, principes cognoscere nequiverunt. Unde et beatus Apostolus ait: Quem nemo principum saeculi ejus cognovit (I Cor. II, 8), et reliqua. Ergo in nativitate Domini angeli pariter cum pastoribus sunt laetati, excelsam Deo dicentes gloriam; nam vicinis quodammodo et junctis choris Dei gloriam praedicaverunt.

4. Unde et credo eosdem angelos in ejusdem Domini eadem festivitate simili nobiscum laetitiae vicinitate gaudere; nam qui solent propter Christi ortum alloqui pastores, non possunt propter ejusdem Christi gaudium non inquirere sacerdotes. Siquidem et quod tunc ad illos super gregem suum vigilias observantes nocte intempesta locuti sunt, hujus temporis mysterium designabat. Nam illo facto hoc utique monstrabatur, gregem populum, noctem saeculum, sacerdotes esse pastores, qui jugi super plebem sollicitudine vigilantes propter Christum ab angelis minime deseruntur. 5. Hodierna igitur die secundum carnem natus est Dominus, ita secreto, ita silentio, ut ortum ejus saeculum penitus ignoraret. Ignoravit enim saeculum; quia et extra conscientiam patris natus est, et extra ordinem naturae conceptus. Nam Joseph conceptum suscepit filium, quem non genuit: Maria partum posuit, quem sexus consuetudine non creavit. Sic igitur natus est Dominus, ut ortum ejus nemo futurum suspicaretur, nemo crederet, nemo sentiret. Quemadmodum crederent hoc futurum, quod posteaquam factum est, factum esse vix credunt? 6. Nam quod ita latenter et secreto Salvator descensurus esset in Virginem, jam ante David propheta testatus est, dicens: Descendet sicut pluvia in vellus (Ps. LXXI, 6). Quid enim tam silenter et sine strepitu fit, quam cum imber in lanae vellus infunditur? Nullius aures sono verberat, nullius corpus humore repercussi roris aspergit: sed sine inquietudine omnium totum imbrem per multiplices effusum partes toto corpore in se trahit, unius meatus scissuram nesciens, solida mollitie plures praehens meatus: et quod clausum videtur per densitatem, est patulum per tenuitatem. 7. Recte ergo Mariam velleri comparamus, quae ita concepit Dominum, ut toto eum hauriret corpore, nec ejusdem scissuram corporis pateretur: sed esset mollis ad obsequium, solida ad sanctimonium. Recte, inquam, Maria velleri comparatur, de cujus fructu salutaria populis vestimenta texuntur. Vellus plane Maria est; siquidem de molli sinu ejus agnus egressus est, qui et ipse matris laniciem, hoc est, carnem gestans, molli vellere cunctorum operit vulnera populorum. Omne enim peccati vulnus Christi lana suffunditur, Christi fovetur sanguine; et ut sanitatem recipiat, Christi indumento vestitur. SERMO VI. De natali Domini IV. Totus ferme in eo versatur, quod natalis Domini eo tempore sol novus dicebatur, id est, annus novus; quandoquidem ab ea die annus quondam incipiebat. Videtur autem ejusdem auctoris esse hic sermo, cujus est quartus superiorum, cum sub finem ejus admodum similia eis legantur, quae de lucerna solis praevia hic disseruntur. Quod autem de fabro habemus infra num. 7, in serm. 135 Aug. Append. reperire est: sed illud quoque ductum videtur ex Ambrosio in Lucam, lib. III, circ. initium. Unde forte an hujus sermonis auctorem esse beatum Maximum liceat conjicere. 1. Bene quodammodo sanctum hunc diem natalis Domini solem novum vulgus appellat, et tanta sui auctoritate 398 id confirmat, ut Judaei etiam atque gentiles in hac voce consentiant. Quod libenter amplectendum nobis est; quia oriente Salvatore non solum humani generis salus; sed etiam solis ipsius claritas innovatur, sicut ait Apostolus: Ut per ipsum restauraret omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt (Ephes. I, 10). Si enim obscuratur sol, cum Christus patitur; necesse est illum splendidius solito lucere, cum nascitur. Et si Judaeis mortem operantibus offundit tenebras (Luc. XXIII, 45), cur non Mariae parturienti vitam, exhibeat claritatem? Aut quare non credamus quod, nascente Christo, sol ad obsequium lucidior advenerit, cum Magos ad indicium clarior stella praecesserit? Et si stella per diem alieni temporis officium ministravit; cur non credamus quod sol quoque nocturnis horis aliquantulum adventu maturiore decerpserit? Ex eo denique factum puto, ut nox decresceret, dum sol festinus ob dominicae nativitatis obsequium ante mundo lucem protulit, quam nox cursum sui temporis consummaret.

2. Quin potius ipsam noctem fuisse non dico, nec aliquid obscuritatis habuisse, in qua pastores pervigilant, exsultant angeli, astra deserviunt. Nec mirari debemus quod in nativitate Christi nova omnia facta sunt, cum novum hoc ipsum fuerit, quod Virgo peperit. Si autem praeter solitum nativitas exstitit, et praeter solitum obsequia sunt delata. Ergo oriente Domino, pastores pervigilant, exsultant angeli, sol obsequitur, stella famulatur. Et quidem angeli vel pastores gaudia sua voce vel sermonibus prosequuntur: elementa autem ista gaudia sua, quia voce non poterant, officio protestantur. Sol igitur praeter consuetudinem in hac festivitate matutinus illuxit. Nec mirum. Si enim ad Jesu Nave orationem defixus stetit in die (Josue X, 13), cur non ad Jesu Christi nativitatem festinus promoveret in nocte? 3. Solem igitur novum hanc diem vulgus appellat; et cum dicit novum, utique et veterem esse demonstrat: veterem autem dixerim hujus mundi solem, qui defectionem patitur, qui parietibus excluditur, qui nubibus obscuratur: veterem dixerim solem, qui vanitati subjacet, qui corruptionem metuit, qui judicium pertimescit. Scriptum est enim: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel II, 31). Veterem, inquam, dixerim, qui sceleribus interest hominum, facta adulteria non refugit, homicidium non declinat. Et cum omne genus hominum nolit esse medium, cum aliquod crimen admittitur, hic solus in cunctis facinoribus stat. 4. Ergo quia hunc veterem esse manifestum est, novum quem nisi Christum Dominum reperiemus? de quo scriptum est: Orietur vobis sol justitiae (Malac. IV, 2); de quo etiam ex persona peccatorum dicit propheta: Sol non est ortus nobis, et justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6). Hic enim sol, cum diaboli tenebris universus mundus esset oppressus, et caligo referta criminibus saeculum possideret, dignatus est ultimo tempore, hoc est, incumbente jam nocte, ortum suae nativitatis infundere. Primo quidem ante lucem, hoc est, antequam illuminaret justitiae sol, velut matutinum quoddam prophetarum misit oraculum, sicut scriptum est: Mittebam prophetas meos ante lucem (Jerem. VII, 25). Postea vero ipse cum suis radiis, hoc est cum apostolorum suorum fulgore resplenduit, ac tanta mundi caliginem veritatis luce discussit, ut in diaboli tenebris nullus offenderet. 5. Hic est igitur sol novus, qui claustra penetrat, inferna reserat, corda rimatur. Hic novus est sol, qui Spiritu sancto vivificat mortua, corrupta reparat, suscitat jam defuncta: vel qui calore suo purgat sordida, exurit fluida, decoquit vitiosa. Ipse, inquam, est qui in cunctis actibus nostris perspicit omnia opera nostra, et non tam condemnat crimina, quam emendat. Hic plane est sol justus et sapiens, qui non sine discretione, sicut istius mundi sol bonis ac malis similiter circumfertur: sed quodam judicio veritatis, sancto lucet, occidit peccatori. Hoc autem inter utrumque interest solem, quod ille judicium metuit, hic judicium comminatur: quod ille corruptionis minister est, hic aeternitatis est Dominus: quod ille creatura est, hic creator. 6. Tamen istum mundi solem, priusquam oriatur, adhuc 399 ante lucem propter necessarios usus hominum solet lucerna praecedere. Habet autem et Christus sol lucernam suam, quae eum praecessit, sicut dicit Propheta: Paravi lucernam Christo meo (Ps. CXXXI, 17). Quae autem ista lucerna sit, ostendit Dominus, dicens de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Ipse autem Joannes, ut praecedens lucernae lumen exiguum ait: Ecce post me venit, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Luc. III, 16). Simul etiam intelligens lumen suum solis radiis offuscandum, ante praedicit: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Sicut enim lucernae claritas destruitur solis adventu, ita et Joannis poenitentiae baptismum superveniente Christi gratia vacuatum est. 7. Videamus igitur hic sol noster novus quo fonte nascatur. Sicut est verum, Deo oritur auctore: divinitatis ergo est filius; divinitatis, inquam, incorruptae, integrae, illibatae. Intelligo plane mysterium; ideo enim secunda nativitas per immaculatam Mariam, quia prior per divinitatem constiterat illibata; ut cui prior nativitas gloriosa exstitit, ejus secunda contumeliosa non fieret: hoc est, ut quemadmodum virgo illum divinitas ediderat, ita eum et virgo Maria generaret. Habere etiam apud homines patrem scribitur, sicut legimus in Evangelio dicentibus pharisaeis: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater ejus Maria est (Matth. XIII, 55)? In hoc quoque adverte mysterium. Faber pater dicitur Christi. Et plane faber Pater Deus, qui totius mundi opera fabricatus est: et plane faber, sed qui in diluvio Noe arcam fabricare disposuit. Faber, inquam, est qui ordinavit Moysi tabernaculum, arcam Testamenti instituit, templum Salomonis erexit. Fabrum dixerim, qui mentes rigidas emollit, cogitationes superbas rescindit, humilia facta sublimat. Hic autem faber circa arbores curvo utitur ferramento, sicut in Evangelio legimus, dicente Joanne: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor non faciens fructum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Hoc enim agit totum, ut utiles coelestis fabricae arbores in structura componat, infructuosas vero evulsas radicitus flammarum consumat incendio. SERMO VII. De kalendis Januariis. Cum ludos ac profanas ceremonias ad celebrandum hunc diem a gentilibus institutas per aliquot saecula christiani non pauci retinerent, maxima fuit cura SS. Patrum, ut ipsos tum in synodis, tum in concionibus ab hujusmodi deterrerent. Illud e conc. Trull. can. 62, Turon. II can. 17 et Tolet. IV can. 11 clare cognoscitur; ac varii sermones a Chrysostomo, Augustino, Maximo et aliis in eam rem habiti confirmant. Citatur quoque ab Ivone Carnut. sermo Ambrosii de hoc argumento, cujus quidem priora verba cum hoc sermone non conveniunt, alia satis congruunt. Sed sive hanc concionem, sive aliam ille viderit, neutram putamus. Ambrosianam; non enim istas superstitiones obtinuisse Mediolani crediderimus, cum in veris illis sermonibus, ex quibus primi voluminis tractatus constant, nusquam in illas invectus fuerit sanctus Antistes. Vide super hoc quae tom. I, lib. II, de Interpell. David cap. 1, num. 5, subnotavimus. Adde quod et in mss. pluribus Augustino tribuatur. 1. Est mihi adversus plerosque vestrum, fratres, querela non modica: de his loquor qui nobiscum natalem Domini celebrantes, gentilium se feriis dederunt, et post illud coeleste convivium supersittionis sibi prandium praepararunt; ut qui ante laetificati fuerant sanctitate, inebriarentur postea vanitate, ignorantes quod qui vult regnare cum Christo, non possit gaudere cum saeculo: et qui vult invenire justitiam, debeat declinare luxuriam. Alia enim ratio est vitae aeternae, alia desperatio lasciviae temporalis: ad illam virtute ascenditur, ad istam perditione descenditur.

2. Atque ideo qui vult esse divinorum particeps, non debet esse socius idolorum; idoli enim portio est inebriare vino mentem, ventrem cibo distendere, saltationibus membra 400 torquere: et ita pravis actibus occupari, ut cogaris ignorare quod Deus est. Unde sanctus Apostolus haec praevidens dicit: Quae portio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? aut quae pars fideli cum infideli? quis autem consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 14)? Ergo si nos sumus templum Dei, cur in templo Dei colitur festivitas idolorum? cur ubi Christus habitat, qui est abstinentia, temperantia, castitas, inducitur comessatio, ebrietas, atque lascivia? Dicit enim Salvator: Nemo potest duobus Dominis servire (Matth. VI, 24), hoc est, Deo et mammonae. Quomodo igitur potestis religiose epiphaniam Domini procurare, qui jam kalendas, quantum in vobis est, devotissime celebrastis? 3. Janus enim homo fuit unius conditor civitatis, quae Janiculum nuncupatur, in cujus honorem a gentibus kalendae sunt januariae nuncupatae; unde qui kalendas januarias colit, peccat; quoniam homini mortuo defert divinitatis obsequium. Inde est quod ait Apostolus: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 10). Observavit enim diem et mensem, qui his diebus aut non jejunavit, aut ad Ecclesiam non processit: observavit diem, qui hesterna die non processit ad Ecclesiam, processit ad campum. Ergo, fratres, omni studio gentilium festivitatem et ferias declinemus; ut quando illi epulantur et laeti sunt, tunc nos simus sobrii atque jejuni; quo intelligant laetitiam suam nostra abstinentia condemnari. 4. Non solum autem gentilium, sed et Judaeorum consortia vitare debemus, quorum etiam confabulatio est magna pollutio. Hi etenim arte insinuant se hominibus, domos penetrant, ingrediuntur praetoria, aures judicum et publicas inquietant; et ideo magis praevalent, quo magis sunt impudentes. Hoc autem non recens in ipsis, sed inveteratum et originarium malum est. Nam olim etiam Dominum Salvatorem intra praetorium persecuti sunt, et praesidis eum judicio condemnarunt (Matth. XXVII, 2 et seq.). In praetorio ergo a Judaeis innocentia opprimitur, secretum proditur, religio condemnatur. Cum enim Christus occiditur, omnis in eo veritas et justitia condemnatur; quoniam ipse est innocentia, religio sanctitatis, atque mysterium.

SERMO VIII. De sancta Epiphania I. In Appendice August. sermo exstat numero 135, cum quo hic noster in eo congruit, quod de festorum frequentia dicit. Majorem adhuc inter hunc et primum Maximi in illis advertimus cognationem, queis in utroque aquae in vinum conversionem corporum resurrectionis symbolum esse ostenditur. Hinc conjicimus auctorem amborum eumdem esse. Et sane huic sermoni ad marginem editionis Erasmi auctor ascribitur idem Maximus: cujus etiam inter sermones unus de festo Paschae eisdem prorsus, quibus hic ipse, verbis incipit. 1. Exsultandum nobis est, fratres charissimi, quod votis nostris vota succedunt, quod gaudiis gaudia cumulantur; ecce enim adhuc natalis Dominici solemnitate corda nostra persultant, et jam festivitate sanctae Epiphaniae gloriamur. Gratias igitur agere debemus Domino, qui nos frequenter visitat, ut saepe laetificet: frequentiusque requirit, ut numerosius benedicat. Quamvis igitur gentiles, licet vane, numerosa solemnitate laetentur propter diversitatem deorum suorum; tamen plures nobis festivitates praestat unius Dei visitatio, quam illis multorum daemonum superstitiosa praesumptio. Nam sicut eos veritate religionis vincimus, ita votorum numero superamus.

2. Epiphaniae ergo hodie procuramus gaudia. Quaerat forte aliquis quid interpretetur hoc verbum, scilicet quia ἐπιφαίνειν Graece, latine dicitur apparere. Ergo quia tunc primum apparuit Salvator in mundo, ipsa dies eodem vocabulo Epiphania nuncupata est. 3. Quomodo autem apparuerit requiramus, non quod in mundo ante non fuerit, cum mundus per ipsum factus sit (Joan. I, 10): sed quod tunc primum signis atque miraculis credentium 401 cordibus Christus Deus illuxerit, et in tenebrosas conscientias hominum fidei splendor advenerit. Cum igitur Deus ubique sit, et universa possideat, tamquam non visus antea, apparuisse dicitur. Apparuit autem non tam oculis hominum, quam saluti: nam etsi prius natus ex Virgine oculis carnalibus videbatur, tamen non apparebat; quoniam virtutem ejus adhuc fidei acies ignorabat. Unde Judaeis per prophetam dicitur: Videntes videbitis, et non videbitis (Esai. VI, 9), hoc est, Salvatorem quem cernerent oculis corporalibus, spiritali lumine non viderent. Postea enim quam divinitatem suam mirabilibus declaravit, humanis mentibus tamquam novus et inopinatus apparens, oculos quosdam cordis infudit; ut cognosceret sensus, quem non cognovit aspectus. Unde fit ut nos Christum Dominum per fidem, quem numquam vidimus, contemplemur: Judaei quem perspexerunt oculis, palpaverunt manibus, hodie usque non videant. 4. Requiramus igitur quod signum operatus sit, ut divinitatem suam populis declararet. Dicitur hoc primum fecisse miraculum, ut aquam mutaret in vinum (Joan. II, 11). Magnum plane signum, et ad Dei credendam sufficiens majestatem. Quis enim non miretur in aliud quam erant, elementa esse translata? Nemo enim potest mutare naturam, nisi qui dominus est naturae. 5. Credendum est jam ex hoc mortalem hominem in immortalitatem posse converti, quando vilis substantia in pretiosam est conversa substantiam. Nolo enim, auditor, nomina tantum perspicias vini et aquae, sed, si vis potentiam comprobare, virtutem rerum aspice; facto enim hoc altius nescio quid demonstratur. Nam cum Dominus aquam vertit in vinum, non tam hoc operatur; ne discumbentibus desit ebrietas, sed ut credentibus fiat aeternitas. Siquidem propterea in mundum venerit Christus, non ut conviviorum cellaria procuraret, sed ut saluti hominum provideret: nec ut hydrias substantia boni odoris impleret, sed ut animas gratia sancti Spiritus irrigaret. Ergo cum ille ex vili aqua vini optimi saporem voluit gustare convivas, magis voluit ex hac vili carne resurrectionis coelestis sapientiam gustare credentes. 6. Nam hoc signum totum utique resurrectionis mysterium continet; aqua enim vilis, pallida et frigida, in vinum versa, scilicet pretiosum, rubrum, vel ignitum, hoc significat hominis substantiam, mortalem conditione, vilem imbecillitate, pallentem morte, in resurrectione in gloriam commutandam, quae est aeternitate pretiosa, gloria colorata, spiritu immortalitatis ignita. Hoc igitur dignum est credere Dominum operari voluisse, ut per hoc terrenum signum, futurum jam tunc a sapientibus coeleste mysterium videretur. Nam si mirabile est utique, quae defecerant convivis, vina supplesse; quanto est mirabilius vitam, quae est exhausta, hominibus reparasse! Et si gloriosum est aquam in vinum mutare, quanto est gloriosius peccata in justitiam commutare; et mores potius temperare, quam pocula! 7. Audeo dicere illas hydrias non solum illi convivio, sed universo mundo pretiosam illam ministrare substantiam, nisi quod nobis melius administrant. Constat enim ex ipsis vasculis illos hausisse ebrietatem, nos haurire justitiam: illos percepisse vini poculum, nos calicem salutis accipere: et si dici fas est, apud illos pertransisse, quod biberant; apud nos vero permanere, quod sumpsimus. 402 SERMO IX. De sancta Epiphania II. Quod hic dicitur de apostolis, viso miraculo, in Christum credentibus, cum in sermone superiori non habeatur, ad alium referri manifestum est. Idem autem illud habetur in sermone Maximi de hoc ipso festo, sicut et alia quaedam, quibus ille cum hoc et superiori non parum convenit; unde trium illorum non diversum scriptorem esse conjectura fit. Haec porro verba: Et si interdum vigorem, quae cum superioribus male cohaerent, in codicibus Lugdun. et Vallis Clarae novum sermonem exordiuntur. Quod vero ad auctoris de vocis debilitate querimoniam, jam nos ad librum I de Sacram., cap. 6, annotabamus eam plurimis concionatoribus esse communem. Quem locum ipse consulas licet. 1. Meminit sanctitas vestra, fratres, superioris praedicationis nostrae, qua descripsimus beatos apostolos uno viso miraculo, hoc est, aqua in vinum a Salvatore conversa, in eum protinus credidisse; ita enim ait Evangelista de Domino: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 12). Quod factum non ideo tantum scriptum est, ut illorum sub quibus factum est, fidei gloria monstraretur: sed et propter nos, qui eodem devotionis exemplo credulitatis gloria provocamur. Christus enim quod operatus est, non illis tantum operatus est, quos habebat tunc praesentes: sed et nobis postea secuturis; ut licet majores nostri tempore nos praecederent, tamen signorum gratia non praeirent. Quae enim illis exhibita est praesentium rerum in mirabilibus virtus, eadem virtus nobis est litterarum thesauro conservata; ut nobis praestaret pagina, quod in illis gerebat historia: immo nobis gereretur quidquid in nobis insinuante Scripturarum speculo dictaretur, et potentiam Domini, quam illi carnalibus oculis cernerent, nos spiritali lumine videremus.

2. Et manifestavit, inquit, gloriam suam discipulis suis et crediderunt in eum discipuli ejus. Quam bene potentiam Domini subsequitur devotio servulorum; et quod magister docet opere, discipuli corde describunt! Ecce vobis jam credentibus virtus operantis manifestatur, et fides credentium apostolorum manifesta praedicatur. Praedicanda plane apostolorum fides, quae viso uno signo, credidit in omnipotentiam Salvatoris: et apostoli dum mirantur aquam in vinum versam, ipsi ex omni faece peccatorum similiter sunt conversi, et ad instar facti miraculi ex vili superstitione gentilium in pretiosam devotionem credentium sunt translati. Et ut aqua in vinum versa, sapore, rubore, et calore conditur, ita scientiae, quod erat in his insulsum, accepit saporem: quod pallens, gratiae sumpsit colorem: quod frigidum, incaluit immortalitatis ardore. 3. Magnificanda igitur apostolorum fides, quae ideo evangelico sermone descripta est, ut et illis esset ad laudem, et nobis proficeret ad exemplum. Sed quod pejus est, illis laus sua permanet, nos exempla non permovent; nam quanto posteriores sumus tempore, tanto et inferiores merito. Illi enim viso uno signo, statim Domino crediderunt, nos acceptis adhuc tot beneficiorum mirabilibus, dubitamus: dubitamus, inquam; quia praesentia nimis diligimus, dum futura non credimus: divitias amamus in saeculo, dum eas accipere cunctamur a Christo: iracundia immoderate extollimur, dum retributionis judicium non timemus. Caeterum qui novit scriptum esse: Quo judicio judicaveritis, eodem judicabitur de vobis (Matth. VII, 2); absque dubio lenis, moderatus et mitis est: et plus bonitate cogit, quam severitate compellit: amicus indulgentiae, familiaris est veniae; ut dum eam frequenter impertit, a Domino semper accipiat. Si quidem prudentis sit rectoris ita terrenos honores agere, ut honorificentiam coelestis dignitatis acquirat. 4. Et si interdum vigorem dicendi in nobis corporis obtundat infirmitas, tamen studio devotionis vestrae fortiores efficimur. Nam quo vos studiosius auditis, eo nos libentius praedicamus; et virtus nobis loquendi additur, cum vos intelligendi accommodatis auditum. Quis enim non conetur illic verbi coelestis semina jacere, ubi illud puri 403 cordis fecunda terra suscipiat? Quis, inquam, non illic verbum Salvatoris collocare velit, ubi illud non saecularium sollicitudo praefocet, sed disciplinarum spiritalium virtus enutriat? Ergo, fratres, quia in sancta Epiphania exsultavimus videntes miracula Salvatoris, debemus facere quod illius temporis discipuli tunc fecerunt. 5. Quod autem dixi vidisse nos modo, quod olim gestum est: vidimus plane, videmusque quotidie. Ea enim sunt Christi mirabilia, ut non antiquitate praetereant, sed gratia convalescant: non oblivione sepeliantur, sed ut virtutibus innoventur. Apud omnipotentiam enim Dei nihil est abolitum, nihil praeteritum: sed pro sui magnitudine omnia illi in praesenti sunt, totum illi tempus est hodie. Unde et sanctus Propheta dicit: Mille anni ante oculos tuos tamquam dies una (Psal. LXXXIX, 4). Quod si omne saeculorum tempus una dies est Domino, eadem die qua mirabilia Salvator Patribus operatus est, operatus et nobis est. Vidimus igitur et nos sicut majores nostri mirabilia Domini, cum pari ea cum illis stupore suspeximus. Gustavimus et nos sicut illi de ipsis hydriis; siquidem illi de his poculum vini biberunt, nos salutis calicem sumpserimus. 6. Debemus ergo facere, viso signo Domini, quod nostri fecere priores; si enim eadem in nobis divinitatis refulsit gratia, eadem et fidei apud nos debet esse devotio. Dicit enim evangelista de Domino, hoc miraculo perpetrato: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt discipuli ejus in eum (Joan. II, 11). Credere ergo debemus, sicut et tunc apostoli crediderunt. Dicit autem alius: Et nos christiani sumus, et credimus in Dominum Salvatorem. Sed credere opus est opere, non sermone: non lingua, sed corde; ne et nobis dicatur: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13)?


SERMO X. De sancta Epiphania III. Christum hoc die in Jordane tinctum ab aliis astrui, ab aliis negari tradit hic sermo: qua de re Hieronymus in Ezechielem, Leo Magnus, epist. 16, novae edit., atque alii consuli possunt. Nostrum vero est hic admonere cum sermone 1 sancti Maximi, nec non cum alio in Append. Aug. 134, quem eidem Maximo mss. et edit. communiter tribuunt, multum convenire. At nihil ei cum Ambrosio affinitatis esse, facile is agnoscet, qui tantum quae apud ipsum sub finem lib. II in Lucam, et quae in hoc sermone de columbae figura disseruntur, inter se contulerit. 1. Plerique in hac sancta Epiphaniae die hactenus a Domino mirabilia facta esse commemorant, ut rogatus ad nuptias aquae substantiam in vini speciem commutaret (Joan. II, 9), ac liquorem fontium in meliorem usum sui benedictione transferret: ministros hausisse aquam de puteis, vinum in hydriis invenisse; atque utiliore dispendio perdidisse quod impleverant, reperisse quod deerat: tuncque primum hoc mirabili signo divinitatis suae declarasse virtutem. Nonnulli autem in hac sancta die ab Joanne baptizatum eum in Jordane testantur, atque in lavacri ejus gratia interfuisse loquendo Deum Patrem, sanctum quoque Spiritum descendisse. Nec mirum si in Domini lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum Trinitatis compleat sacramentum; neque enim poterat Dominus non primum circa se exhibere, quod erat postea humano generi praecepturus, cum omnia non sui causa, sed nostrae gratia salutis efficeret.

2. At numquid propter se baptizari voluit, cum peccatum non haberet, sicut dicit Petrus: Qui iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22)? Sed propter nos utique, qui multorum criminum peccatis obnoxii, opus habebamus ut in Christi baptismo purgaremur; atque ideo venit Dominus ad lavacrum, non ut purificetur ipse aquis: sed ut nobis aquarum fluenta purificet; ex quo enim ille se se in aquas mersit, ex eo omnium credentium peccata delevit. Necesse est autem ut omnium peccata deleverit, qui omnium peccata suscepit; sicut ait evangelista: Hic est agnus Dei, hic est qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Mirum ergo in modum unus mergitur, et salus omnium reparatur. 404 3. Adest ergo Deus Pater, cum baptizatur Dominus: adest Spiritus sanctus. Videte Salvatoris benevolentiam, qua solus se in passione contumeliis subdidit, in lavacro solus gratiam non quaesivit, vult participes esse gloriae. Adest ergo sicut dixi, Pater, adest et Spiritus sanctus: et quia Deus videri non potest, Spiritus in columba, Pater descendit in voce: quodque solum ad astruendam fidem hominibus necessarium erat, exhibet Salvatorem. Fides enim nostra nisi auditu non constat et visu; ideo se Spiritus in columba oculis subdit, Pater in voce se auribus subministrat; nam nisi propter nostram credulitatem ista fieri oportuisset, potuit Pater et Spiritus tamquam invisibilis Deus ad Verbum Filium invisibili prolapsione descendere. Igitur propter nostram fidem aperto coelo, Spiritus ad Christum, Pater ad Filium, vox descendit ad Verbum; Verbum enim Christus est, de quo scribitur: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Bene, inquam Pater vox, et Filius Verbum dicitur, quia Verbum nonnisi de voce procedit. Conveniunt itaque sibi vox et Verbum, et saluti hominum provident societate mysterii. 4. Qua autem ratione Spiritus sanctus ad Christum in specie columbae descenderit, videamus: utrum sit aliqua similitudo columbae vel Domini, sicut est vocis et Verbi. Est plane non parva; columbam enim etiam ipsum Dominum dixerim; quia est alacer, mitis et simplex. Columba est, quia sanctos suos esse praecepit ut columbas, dicens: Estote simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Quod autem columba Christus sit, Propheta dicit ex persona ipsius, describens post passionem reditum ejus ad coelum: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Cum ergo Christus Dominus initiaret Ecclesiae sacramenta, e coelo superven


it columba. Intelligo mysterium, agnosco etiam sacramentum; columba enim ipsa est, quae nunc ad Ecclesiam Christi in baptismo venit, quae quondam ad arcam Noe in diluvio properavit (Gen. VIII, 9), tunc illi securitatem annuntians olivae ramo, modo huic aeternitatem conferens divinitatis indicio. Tunc signum pacis ore afferens, modo ipsa pacem Christum sui substantia superfundens. 5. In Jordane igitur baptizatus est Dominus. Multa mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura commemorat, inter caetera dicens: Et Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3). Puto autem esse mirabilius quod Domino Jesu Christo ibi posito, factum est; ante enim retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt: et sicut tunc impetus fluminis alveum sui cursus perdidit; ita et nunc impetus peccatorum dominium sui erroris amisit. Quod quidem in propheta Elia jam illo in tempore factum puto; sicut enim Elias in Jordane divisionem fecit undarum (IV Reg. II, 14), ita et Christus Dominus in eodem Jordane separationem operatus est peccatorum: ille stare fluenta praecepit, hic crim

ina.


Et sicut sub Elia fluctus primordia fontium, de quibus exierant, petierunt; ita et sub Christo Domino homines ad originem suam de qua in infantia fuerant exorti, sunt reversi 


SERMO XI. De sancta Epiphania IV. Hic in antiq. edit. inscribebatur: Post Epiphaniam. Et is revera post superiorem, quem ipso die Epiphaniae habitum constat, ex utriusque collatione dictus cognocitur. In Rom. edit. eidem titulus est: Ad catechumenos. Neque id absurde; eosdem enim variis in Ecclesiis ab eo festo nomen profiteri consuevisse ex multis cum aliorum tum Ambrosii testimoniis datur intelligi. Nec vero quidquam est, cur hunc auctorem Felicis et Elipandi aequalem, aut in erroribus praecursorem aliquis putet, quod in baptismo Christum affirmat renatum esse; illud enim nihil aliud sonat, nisi Dominum aquis emergentem resurrectionis formam exstitisse. Cum vero non modo in sermone sequenti, sed etiam in 135 et 136 August. Append. eadem legantur, non leve profecto argumentum est ab eodem auctore omnes hos sermones esse profectos aut unius auctorem ex altero largius hausisse. 1. Ad omnes vos, fratres, praedicationem meam in die sancta Epiphaniae pervenisse credo, et ad vos praecipue catechumenos: in qua descripsimus tunc, nonnullis 405 asserentibus aquam in vinum fuisse conversam: plerisque autem testantibus illa quoque die in Jordane Dominum baptizatum. Quod licet a diversis alterutrum factum esse credatur; ego tamen utrumque factum esse confirmo, et aliud signum de alio contineri. Utrumque enim factum est; nam cum baptizatus est Dominus, et mysterium lavacri instituit, et humanum genus velut vilem aquam in aeternam substantiam divinitatis sapore convertit. Similiter et cum hydrias plenas liquore fontium vertit in vinum, utrumque operatus est, et speciem magis necessariam nuptiis praestitit, et demonstravit corpora hominum per lavacrum Spiritus sancti spiritali replenda esse substantia. Quod alibi ipse Dominus manifestius declaravit (Matth. IX, 11), dicens in utres novos vinum novum esse condendum; in novitate enim utrium lavacri puritas, Spiritus sancti gratia significatur in vino.

2. Igitur vos catechumenos diligentius oportuit hoc audisse, quibus magis est necessarium, ut sensus vester, qui ignorantia Trinitatis ut aqua nunc friget, agnitione mysterii incalescat ut vinum, et animarum vestrarum liquor vilis et tenuis in pretiosam et fortem gratiam transfundatur; ut vini vice sapiamus quod bonum est, redoleamus quod suave est, et possimus dicere illud Apostoli: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); catechumenus enim, priusquam baptizetur, sicut aqua jacet, friget et pallet: fidelis autem sicut vinum fortis et rubeus est. Catechumenus, inquam, sicut aqua nullius saporis, nullius odoris, nullius est pretii, nec sufficiens ad usum, nec delectabilis ad reficiendum, nec tolerabilis ad servandum. Nam sicut aqua cum servatur diutius, in deterius versa intra semetipsam putrescit et fetet; ita et catechumenus cum diutius catechumenus permanet, in deterius conversus intra semetipsum vilescit et deperit. Ait enim Dominus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrat regnum coelorum (Joan. III, 3): qui autem non intrat regnum, necessario remanet in inferno. 3. Recte autem vino comparatur fidelis; sicut enim ex cunctarum creaturarum substantia omnis res vetustate deperit, solum vinum proficit vetustate; ita ex omni genere hominum cunctis antiquitate pereuntibus, solus christianus proficit vetustate. Et sicut vinum in dies singulos asperitatem suam decoquens, saporis dulcedinem, suavitatem odoris, acquirit; ita et christianus successu temporis delictorum suorum asperitatem decoquens, sapientiam sibi divinitatis, benevolentiam Trinitatis assumit. 4. Ergo in hac sancta die baptizatus est Dominus. Videte quam bene ordinaverit, ut et in natali suo natus sit, et in Epiphania renatus; ut nec longe a se salutis humanae vota distarent, et aeternas Salvatori jugiter gratias ageremus. 5. Tunc et vota nostra celebrata sunt, quando Christo Ecclesia copulata est, sicut ait Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 9). Propter has ergo nuptias saltare nos convenit; siquidem et David rex pariter et propheta cum multa cecinerit, ante arcam Testamenti saltasse dicatur; elevatus enim gaudio in saltationem prorupit (II Reg. VI, 14). Praevidebat enim in Spiritu per Mariam de germine suo Ecclesiam Christi thalamo sociandam, de quo ait: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Atque ideo prae caeteris prophetarum auctoribus plus cantavit; quia laetior cunctis per haec gaudia suos posteros conjugabat: et ad propria vota omnes gentes solito dulcius invitans, nos quoque docuit quid ipsis facere deberemus in nuptiis, cum ipse ante nuptias tota exsultatione laetatus sit. 406 SERMO XII. De sancta Epiphania V. Iis quae ad sermonem superiorem a nobis dicta sunt, tantum addemus nostros hos sermones uno contextu compositos videri, cum e contrario quos ex Append. August. supra citavimus, speciem centonum quamdam prae se ferant; proindeque hos ex iisdem illis forsan fuisse interpolatos. Hujus tamen auctorem ex sanctis Patribus nonnulla etiam imitatum esse nulli negamus; quae enim causae cur baptizari Christus voluerit, hic afferuntur, etiam apud alios, et Ambrosium ipsum cum alibi tum in Comment. in Luc. lib. II, num. 83, et lib. IV, num. 5, pertractantur. 1. Evangelica scriptura refert, sicut lectum nuper audivimus, Dominum ad Jordanem baptismi causa venisse, et in eodem flumine mysteriis se coelestibus consecrari voluisse. Quod mirari non debemus, cur hoc baptismatis ipsius dominus et magister fecerit, quia ipse ait: Qui fecerit sic, et docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Facere igitur prius voluit, quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret, et ad finem nos gustu pariter confirmaret et sensu.

2. Hoc autem totum hodierno die gestum esse manifestum est: quod ita verum esse ipsa possumus colligere ratione; ratio enim exigit, ut post diem natalis Dominici, licet interpositis annis, eodem tamen tempore haec festivitas sequeretur, quam et ipsam festivitatem natalem appellandam puto. Tunc enim natus hominibus, hodie renatus est sacramentis: tunc per Virginem editus, hodie per mysterium generatus. Ita enim disposuit Dominus non longe inter se hominum vota distare, ut in uno tempore quem genitum gratulabantur in terra, sanctificatum laetarentur in coelis; ut qui partum Virginis, angelis annuntiantibus, possidebant; Dei filium, coelis testantibus, retinerent: certique essent homines quia ipse esset Filius Dei, quem Virgo pepererat, divinitas agnoscebat; novi enim partus nova merentur obsequia. Ibi cum secundum hominem nascitur, mater eum Maria sinu circumfovit: hic cum secundum mysterium gignitur, Pater eum Deus voce complectitur; ait enim: Hic est filius meus, in quo bene complacui, ipsum audite (Matth. III, 17). Mater ergo partui molli blanditur gremio, Pater Filio pio testimonio famulatur: mater, inquam, eum adorandum Magis ingerit, Pater colendum gentibus manifestat: sinu igitur retinetur a matre, cum nascitur: sed Pater ei sinus sui fotum jugiter subministrat. Legimus enim eum sine intermissione in Patris gremio quiescentem, dicente Evangelista: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). 3. Libenter ergo in sinu sanctorum quiescit Dominus; unde et Joannis Evangelistae sinum, ut in eo accumberet, libenter elegit. Sinus ergo in quo Christus requiescit, non corporis gremio praeparatur, non vestimentorum ambitione componitur, sed coelestium virtutum operatione colligitur. Nam Christi sinus erat in Joanne Evangelista fides, in Deo Patre divinitas, in Maria matre virginitas. Ibi sinus Christi est, ubi habitaculum est virtutum: ibi reclinat caput suum (Joan. XIII, 25), ubi domicilium coelestium invenit praeceptorum. Nam ideo peccatoribus et infidelibus dicit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Igitur Dominus Jesus hodie venit ad baptismum, et corpus suum sanctum voluit aqua dilui. 4. Dicat fortasse aliquis: Qui sanctus est, quare voluit baptizari? Audi ergo: Ideo baptizatur Christus, non ut sanctificetur ab aquis, sed ut ipse aquas sanctificet et purificatione sui purificet fluenta illa quae tangit; consecratio enim Christi consecratio major est elementi. Cum enim Salvator abluitur, jam tunc in nostrum baptismum tota aqua mundatur, et purificatur fons, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Praecedit ergo Christus per 407 baptismum, ut christiani post eum confidenter populi subsequantur. 5. Intelligo ergo mysterium; ita enim et columna ignis praecessit per mare Rubrum, ut intrepidum iter Israel filii sequerentur (Exod. XIII, 21): et ipsa prior per aquas gressa est; ut venientibus post se viandi semitam praepararet. Quod factum, sicut Apostolus dicit (I Cor. X, 2), mysterium baptismi fuit: baptismus plane quodammodo fuit, ubi homines nubes operiebat, unda portabat. Sed haec omnia operatus est Christus Dominus idem qui et modo, qui sicut tunc per mare filios Israel in ignis columna praecessit, ita nunc per baptismum christianos populos in corporis sui columna praecedit. Ipsis, inquam, est columna, quae tunc lumen sequentium oculis praestitit, modo lucem credentium cordibus subministrat: tunc in fluctibus undarum solidavit semitam, modo in lavacro fidei vestigia corroborat; per quam fidem, sicut filii Israel, qui intrepidus ambulaverit, persecutorem Aegyptium non timebit. SERMO XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento. Prima ipsa exordii verba ne Ambrosio hunc sermonem attribuamus, refragantur; non enim hoc modo loqui consuevit de sui episcopatus initio, cum raptus a tribunalibus, aliqua mora iis discendis, quae doceret alios, opus habuerit. Potuit tamen hic Auctor ex Ambrosii Comment. in Luc. lib. VII, num. 187, quaedam hausisse. Verum cum eo loci aliorum sententias abs se referri testetur sanctus Doctor, quominus hic auctor alios quoque imitatus fuerit, nihil prohibet. 1. Et ipsi scitis, fratres, quod ex qua die vobiscum esse coepi, non cessavi omnibus vos Dominicis admonere mandatis, et partim hortando, partim increpando, praecepta vobis divinitatis ingerere; ita ut plerumque pius pater fuerim, nonnullis autem durus magister exstiterim. Patrem enim me sibi gratulatus est, quisquis sermonem meum libenter amplexus est: durum autem magistrum sensit, qui conscientiam suam praedicatione mea percussam esse condoluit. Sed nihil mea interest, dummodo sive pietate, sive censura Christus annuntietur in vobis; quamvis et ipsa censura sit pietas, quae ideo circa negligentiores filios adhibetur, ut timere discant, quod amare neglexerant. Non quod omnes filios non aequaliter diligat pater, sed quod indulgentia patris sit pro diversitate morum exhibere pietatis affectum; ut blandum filium exhortatione provocet, contumacem vero austeritate conveniat, de utriusque tamen correctione securus; quoniam hunc amore verberat, illum severitate castigat, sicut ait beatus Apostolus: Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea vero fructum pacificum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11). Igitur quoniam tot tractatibus meis profecisse vos credo, libet quaedam vobis divinarum disserere litterarum; ut intelligam quod id quod dixero, fidei vivacitate capiatis.

2. Ait Dominus in sancto Evangelio: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum (Luc. XIII, 21). In alio vero loco ita ait: Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum (Matth. XIII, 33). Fermenti vim atque virtutem omnibus notam esse non dubium est. Nam cum sit magnitudine parvum, specie simplex, natura commune; tantam fortitudinem intrinsecus gerit, ut cum reconditum fuerit in farina, succus ejus hoc totam massam faciat esse, quod ipsum est; et ita se per universum cumulum aspersionis suae vigore diffundit, ut omnem ipsam magnitudinem pollinis faciat fermentum: ac sic res ipsa fortitudine sua molem sibi proprii vigoris acquirit. Hoc autem faciunt mulieres, ut viris suis salubriorem panem, et cibum utilem diligenter exhibeant. Sed quoniam Lex spiritalis est (Rom. VII, 14), et Evangelium spiritaliter parabolarum narratione subsistit; videamus quid sit fermentum, quae mulier, quid farina. 408 3. Legimus in sancto Evangelio, dicente Domino Christo de se ipso: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Ergo si triticum Dominus, et Dominus est fermentum; quia fermentum non nisi de tritico fieri solet: recte ergo fermento Dominus comparatur, quia cum esset specie homo, humilitate parvus, imbecillitate dejectus, tanta intrinsecus sapientiae virtute pollebat, ut doctrinam ipsius mundus ipse vix caperet: qui cum coepit per totum orbem divinitatis vigore transfundere, statim omne hominum genus in substantiam suam sua potestate protraxit; ut et jugum Spiritus sui sancti infunderet omnibus, et hoc christianos cunctos faceret esse, quod Christus est. Nam cum homo Dominus Jesus unus et solus esset in mundo tamquam fermentum in massa reconditum, universos homines praestitit esse quod ipse est. Quisquis igitur illi fermento Christi adhaeserit, efficitur et ipse fermentum, tam sibi utilis, quam aliis idoneus universis; et de sua certus salute, et de aliorum acquisitione securus. 4. Sicut igitur fermentum cum in cumulum conspergendum est farinarum, confringitur, comminuitur, dissipatur, et ipsum omne dissolvitur; ut dispersam illam farinae multitudinem in unum sui vigore constringat, atque in solidum corpus redigat, quod in pulveris modum ipsa diminutione languebat; faciatque conjunctione sui utilem massam, quod propria dissolutione videbatur inutile; sic ergo et Dominus Jesus Christus, cum esset totius mundi fermentum, diversis passionibus confractus, laceratus et dissolutus est, et succus ejus pro salute nostra, qui est pretiosus sanguis, effusus est; ut admixtione sui omne genus humanum solidaret; quod per diversa antea resolutum jacebat; sic enim velut fermentum quoddam nos, qui farina ex gentibus videbamur esse, adhaesimus. Nos, inquam, qui per totum orbem dispersi et diminuti penitus jacebamus, vigore passionis Christi in ipsius corpus redacti sumus, sicut beatus Apostolus ait: Quoniam sumus corpus Christi et membra (Ephes. V, 30). Nos igitur qui ex nationibus in pulveris modum a terrae facie jactabamur, aspersione sanguinis Domini in massam soliditatis ejus accrevimus. 5. Mulier autem illa, quae dicitur abscondisse in farina fermentum, quae est, nisi sancta Ecclesia, quae quotidie doctrinam Christi in cordibus nostris conatur abscondere? Ipsa, inquam, est mulier, quae in alio loco etiam molere dicitur, sicut ait Dominus: Erunt duae molentes, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 41). Molit enim sancta Ecclesia per Legem, per apostolos, per prophetas, cum catechumenos facit, et asperitatem gentilitatis dissipat atque comminuit; ut emollitos eos in farinae modum aptos faciat fermento Dominici sanguinis adhaerere. Fermentum enim dixerim totam Domini passionem; fermentum enim salutis nostrae est symbolum ipsum, quod traditur, sine quo fermento, vel symbolo, nemo potest vitae aeternae substantiam promereri. 6. Et quia duas Evangelium describit molentes, atque unam Ecclesiam diximus salubriter molere; alteram quam nisi Synagogam accipere debemus? Molit enim et ipsa per Moysen et prophetas: sed inutiliter molit, sicut dicit Apostolus de Judaeis: Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Inutiliter, inquam, molit Synagoga; quia massam suam Christi doctrina non temperat. Atque ideo evitandum praecepit Synagogae Dominus esse fermentum, dicens: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 16). Temperatum est enim sanguinibus et crudelitatibus Judaeorum dicentium de Domino: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Unde ait Evangelium: Erunt duae molentes, una assumetur et una relinquetur (Matth. XXIV, 41). Assumetur enim in requiem aeternam sancta Ecclesia, quae Domino cibum sanctitatis emoluit: relinquetur ad molas cruenta Synagoga, gyrum semper passura suae perfidiae. 409 SERMO XIV. Dominica in Septuagesima. Septuagesimae nomen aetate non solum Ambrosii, sed Maximi etiam multo recentius esse in confesso est. Synodi Aurelianenses prima et quarta, quibus prohibetur quinquagesimae et sexagesimae observatio, de septuagesima nihil praecipiunt, nec ejus meminit Regula sancti Benedicti, sed usque ad quadragesimam alleluia cantari jubet. Eamdem autem vocem in edit. Operum Gregorii Magni Homiliae 19, et Missis quibusdam Sacrament. falso inscriptam non ambigimus, cum ea non reperiatur in mss. Quod similiter de epistola ad Augustinum monachum a Gratiano, distinct. 4, cap. Denique sacerdotes, citata statuendum est. 1. Redimite vos ipsos, dum vos pretium habetis: quando, charissimi fratres, novum tempus inchoatis, vestram vitam renovare debetis. In toto anno non dicitur ulla dies septuagesima, nisi ista: nec sexagesima, nisi sequens Dominica: neque quinquagesima, nisi abhinc tertia: nec quadragesima, nisi abhinc quarta Dominica; et quia nova nomina hoc tempus habet, ideo omnis christianus renovare vitam suam debet. Hoc enim admonet Apostolus, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23); item: Etsi exterior homo noster corrumpitur, tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16).

2. Nam sicut renovatur, qui de malo transit ad bonum; ita renovatur, qui de bono transit ad melius. Qui de luxuria, vel qualibet immunditia transit ad castitatem, vitam suam renovavit. Qui aliena rapere injuste consueverat, si sua coeperit misericorditer distribuere, vitam suam renovat. Qui superbus ad humilitatem transierit, et qui amabat detrahere fratribus, si coeperit fratres diligere, sine dubio renovat vitam suam; quia qui erat membrum diaboli male vivendo, incipit esse in corpore novi hominis, id est, Domini nostri Jesu Christi, per fidem rectam et bonam operationem. Frequenter audistis, fratres charissimi, duos esse homines, id est, Adam et Christum: ille dicitur vetus, iste vocatur novus. Et ideo qui malus est, vetus est, imitando illum, qui fuit in paradiso superbus et inobediens: qui vero bonus est, novus est, sequendo illum qui dicit: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29); et de quo Apostolus ait: Factus est obediens usque ad mortem (Phil. II, 8). Sed quia hoc tempus novum nomen habet, idcirco admonemus illos, qui veteres sunt male vivendo, ut sint novi bene conversando. 3. Admonemus illos qui jam novi sunt per bona opera, ut renovare studeant in hoc novo tempore per opera meliora: verbi gratia, novus qui est per castitatem cessando a malo opere, renovetur cessando ab ipsius operis delectatione. Similiter qui humilis et obediens et misericors et patiens est, renovetur necesse est quotidie; ut proficiendo crescat in ipsis virtutibus, secundum illud quod scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Nemo nostrum, charissimi, securus sit, quia baptizatus est; quoniam sicut non omnes qui in stadio currunt, accipiunt bravium (I Cor. IX, 28), id est, destinatum praemium, sed ille qui prius currendo pervenit; ita non omnes qui habent fidem, salvantur: sed illi tantum qui in bono, quod inchoaverunt, opere perseverant. Et sicut ille qui adversus alterum pugnat, ab omnibus se abstinet; ita et vos ab omnibus vitiis abstinere debetis, ut diabolum, vestrum persecutorem, superare possitis. Miseri homines cum periculis vitae suae et immensis laboribus serviunt regi terreno pro beneficio cito transituro et perituro; quare vos non servitis regi coelestis regni beatitudine perfruenti, eamque laborantibus largienti? Jam quia per fidem ad vineam, id est, ad sanctae Ecclesiae unitatem vocati estis a Domino; ita vivite, et ita conversamini, ut denarium, id est, regni coelestis felicitatem, Deo largiente, accipere valeatis (Matth. XX, 1 et seq.). 4. Nemo desperet de magnitudine peccatorum suorum, dicendo: Multa sunt peccata mea, in quibus usque ad senectutem et decrepitam aetatem perseveravi, jam promereri non potero indulgentiam, maxime quia peccata me dimiserunt, non ego illa. Absit ut talis de Dei misericordia desperet; quia alii prima hora, alii tertia, alii sexta, alii nona, alii undecima ad Dei vocantur vineam, id est, alii in pueritia, alii in adolescentia, alii in juventute, alii in senectute, alii in decrepita aetate ad Dei servitium pertrahuntur. 410 Et sicut nullus desperare debet in quacumque aetate sit, si ad Dominum converti voluerit: ita nullus pro sola fide securus esse debet, sed potius pertimescere hoc, quod dicitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 12). Quod vocati sumus per fidem, novimus: sed si sumus ad vitam aeternam electi, nescimus. Tanto ergo debet unusquisque esse humilior, quanto, si sit electus, ignorat. 5. Concedat vobis omnipotens Deus, ut non sitis de illorum numero, qui mare Rubrum sicco vestigio transierunt, manna in deserto manducaverunt, et potum spiritalem biberunt, et propter murmurationem suam in eremo perierunt: sed de illorum, qui terram repromissionis intraverunt, et fideliter in Ecclesiae vinea laborando, denarium perpetuae beatitudinis percipere meruerunt; quatenus cum capite nostro Christo vos, qui ejus membra estis, possitis regnare per infinita saeculorum saecula. SERMO XV. Dominica in Sexagesima. Hunc sermonem non esse Ambrosii praeter ea quae superiori praemisimus, id etiam probat, quod sexagesimae usum, cujus instituendi occasionem ad adulterinum Melchiadis papae decretum refert Alcuinus in lib. de Eccles. Offic. in hoc sermone significetur a Telesphoro esse; cum enim illam Mercatoris falsarum Decretalium collectionem constet in Ecclesia non nisi nono ineunte saeculo invaluisse, eumdem sermonem auctoris eodem saeculo antiquioris nequaquam esse manifestum est. Adde his de quadragesimali observatione hic ea tradi, quae cum ritu in quadragesima Mediolani servari solito non conveniant, ut ex Admonitione nostra in lib. de Elia et jejunio colligi potest. 1. Adest tempus, carissimi fratres, quod sexagesima vocatur; et ideo necesse est ut vita vestra mutetur, mores corrigantur, mundus despiciatur, et coelestis patria ardentius diligatur. Nam senarius numerus, a quo sexaginta, et sexagesima, et sexcenta, et sex millia derivantur, perfectionem significat. Hinc est quod ille, qui sexta die fecit hominem, in sexta aetate, et sexta feria, et sexta hora illum voluit redimere. Unde qui jam septuagesimam celebrastis, et hodie sexagesimam celebratis, ac deinde quinquagesimam et quadragesimam, Deo propitio, celebraturi estis, istorum nominum mysteria vobis manifestare debemus.

2. Quadragesima nimirum sex septimanas habet, cui addidit Telesphorus pontifex septimam hebdomadam, et vocatum est hoc tempus quinquagesima: deinde ab aliis addita est octava septimana, et vocatum est ipsum tempus sexagesima: postmodum vero addita est nona hebdomada, et dicta est septuagesima. Quoniam sicut a quatuor quadragesima, et a sex sexagesima; ita a septem septuagesima dicitur. Unde si quis modo adderet decimam septimanam, non eam vocaremus decagesimam, sed octogesimam, servato numeri ordine; quia post septem, a quo septuagesima venit, sunt octo. 3. Quadragesima ideo servatur; quia Moyses, et Elias, et Salvator quadraginta diebus et noctibus jejunasse leguntur. Quinquagesima ideo a quibusdam servatur, in qua sunt quinquaginta dies: quia si subtraxeris ab his septem Dominicas, non amplius remanent in abstinentia, nisi quadraginta et duo dies: et in ipsis duobus diebus alii jejunant, alii non, id est, in coena Domini, et in sabbato sancto. Sexagesima ideo celebratur, in qua sunt octo hebdomadae, id est, dies quinquaginta sex: si subtraxeris octo Dominicos dies, et octo quintas ferias, quadraginta dies solummodo remanent jejunii. Septuagesima vero, a qua usque in pascha sunt novem septimanae, id est, sexaginta tres dies; ideo ab aliquibus celebratur, quia si subtraxeris novem dies Dominicos propter Domini resurrectionem, et novem quintas ferias propter Dominicam coenam, et totidem sabbata, ne videamur sabbatizare cum Judaeis; non amplius quam triginta sex dies remanent ad jejunandum: quos omni devotione ipse vos observare concedat Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo patre in unitate Spiritus sancti Deus, per cuncta saecula, amen. 411 SERMO XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit. Romani editores quadragesimam Mediolani non incipere nisi feria 2 post Dominicam I, non advertentes sermonem in feriam 6 post Cineres ex hoc nostro concinnare constituerant; ac propterea ejus capiti longam laciniam praetexuerant partim e sermone 63 Append. August., partim ex Ambrosii lib. II de Abraham. cap. 6, num. 32, consarcinatam. Sed si eum Ambrosio hac via vindicari posse arbitrati sunt, nihil absurdius. Nos illum ad fidem vet. edit. ac mss. Gall. et Lugd. restituimus: at pro Ambrosiano non obtrudimus, cum eumdem Maximo justius attribuat Gall. codex. 1. Diligenter, fratres, vos audisse credo, evangelicam lectionem quae nuper lecta est, ubi Dominus Jesus Christus ingressus sabbato Synagogam, hominis ibi habentis manum aridam spiritali medicina curavit, non appositis herbarum succis, non pigmentorum medicaminibus colligatis: sed verbo jubens, et in ira praecipiens refudit corpori sanitatem (Luc. VI, 6 et seq.). Ira, inquam, sicut ait Evangelista, restituit vigorem dexterae. Unde intelligimus qualis Dominicae benignitatis sit sanitas, cujus indignationis talis est medicina: aut quemadmodum placatus prodest, qui ita miseretur iratus. Verbo igitur jubet, ut arenti dexterae venarum succos infunderet. Non mirum est, si is arentem reparavit dexteram, qui tot corpora de arenti pulvere procreavit, et id verbi imperio restituit, quod in principio factura operationis instituit: velut auctorem suum plasma cognoscens, obsequitur ei portiuncula, cui totum se deberet in massa.

2. Sed videamus quae sit in Synagoga manus arida, quae nihil corpori prodest, quando operibus siccavit: quando etiam primum arida esse coeperit, requiramus; non enim unius hominis tantum per Salvatorem causa geritur, neo unius hominis imbecillitas procuratur, sed totius generis humani sanatur infirmitas. Nulli autem dubium est dexteram vel totius corporis praeclariorem portionem hoc officii gerere; ut diurna alimenta suo corpori subministret, et providentia quadam ad fruendam vitam membra caetera pascat ac nutriat. 3. Hanc igitur dexteram in Judaico populo scribas esse dixerim, vel doctores, qui velut praeclarior portio in pharisaeorum corpore a Domino constituti, neglexerunt et in caetera membra sua prophetarum oracula velut escam vitae aeternae porrigere: atque ideo doctrina eorum tamquam manus aruit imbecillis; quia fontem perennis sapientiae non quaesivit. Propterea denique factum est, ut quasi contracta dextera clavem scientiae tenere non posset, sicut ait Dominus: Vae vobis scribae et pharisaei, qui absconditis clavem scientiae, et reliqua (Luc. XI, 52). Haec autem clavis Christus est Dominus, quo ad credulitatem fidei pectorum arcana reserantur. Ista clavis, sicut ait Dominus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). Ergo aruit dextera Synagogae manus, relinquens Christum: quae prius erat in principibus Judaeorum, deterioravit; quisquis enim Christi fontem deserit, debilitatur protinus, et arescit. 4. Sed invenio ipsam manum quondam caeteris membris fuisse meliorem; sanctus enim Moyses dux judaici populi, velut clarior corporis sui dextera fuit, cum Legem porrigendam meruit a divinitate percipere. Dextera, inquam, erat sanctus Moyses, qui filios Israel velut manu provida coelesti manna nutriit. Haec plane est dextera, quae Jannem et Mambrem magos nivei splendoris nitore convicit (II Tim. III, 8). Ita 412 enim scriptum habes: Atque ideo magorum destructae sunt tenebrae, quia Moysi meritis lucens dextera coruscabat. 5. Sed videamus manus ista quando primum arida coeperit esse vel mortua. Ego illam primum in Adam aruisse confirmo, cum contra vetitum Domini interdictae arboris poma decerpsit, ac tunc succum immortalitatis amisit. Et siccata quodammodo est, quando hominem ad imaginem Dei factum peccato suo solvi fecit in pulverem. Atque utinam sola manus peccato teneretur obnoxia! Quod est gravius, omne corpus morte damnatum est, cum dextera prima peccaverit. Nec mireris si membrum dexterae in Adam non mansit integrum; vigor enim ille aeternitatis exaruit. Nam sicut Moysi dextera custodientis mandata Domini niveo fulgore resplenduit; ita et Adae dextera praevaricantis praecepta mortifero pallore contracta est. 6. Hanc igitur Adae manum Salvator curat in Synagoga, hoc est, totius generis humani imbecillitatem sanare festinat; dicit enim etiam illi: Extende manum tuam, qui eam idolis immolando contraxit. Dicit illi: Extende manum tuam, cujus dextera usuras accipiendo siccavit. Extende manum tuam, qui per eam res orphanorum viduarumque gestis invadere. Sed et tu qui putas te manum habere puram et sanam, cave ne avaritia contrahatur: quin potius extende eam pro misericordia frequenter ad pauperem, pro hospitalitate saepius ad peregrinum: extende eam pro peccatis semper ad Dominum: esto misericors, esto largus. Observa quod ait propheta: Ne sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad erogandum contracta (Eccles, IV, 36). Sic enim manus tua sana esse poterit, si malis contrahatur, bonis vero operibus extendatur. SERMO XVII. De sancta quadragesima I. Hic sermo primum in Romana editione inter Ambrosianos locum obtinuit, et revera eum etiam Doctori nostro perantiquus codex Vallicellanae bibliothecae, ex quo eumdem emendavimus, ascriptum habet. Sed hujusmodi auctoritatem, ut ei soli credi valeat, non tanti ducimus. 1. Ecce appropinquant dies sancti, et tempus acceptabile, fratres charissimi, de quo scriptum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2); ideo sollicitiores vos esse oportet in vigiliis, in jejuniis, in eleemosynis, et orationibus. Qui usque modo eleemosynam fecit, amplius his diebus faciat; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccles. III, 33). Qui usque modo jejunavit et oravit, modo amplius jejunet et oret; quia sunt quaedam peccata, quae non dimittuntur, nisi per orationem et jejunium. Si quis iram tenet adversus alterum, dimittat ei ex corde; si quis ab aliquo injuste aliquid abstulit, reddat ei, a quo abstulit, si cupit Deum propitium habere (Matth. XVII, 20). Nam quamvis omni tempore christianus a maledictionibus, et conviciis, et juramentis, et risu nimio, atque verbis otiosis se abstinere debet; maxime tamen sanctis his diebus, qui ad hoc constituti sunt, ut peccata totius anni in his quadraginta diebus per poenitentiam deleantur.

2. Credite, et firmissime credite quia si in his diebus puram confessionem feceritis, et taliter, sicut diximus, poenitueritis, omnium peccatorum vestrorum remissionem cum Ninivitis, a misericordissimo Domino impetrabitis, qui in sacco et in cinere poenitendo liberari meruerunt: ita et vos si ex toto corde secundum illorum exemplum ad Deum clamaveritis, divinam super vos misericordiam provocabitis; in tantum ut laetiores et securiores diem Dominicae 413 resurrectionis celebretis; et felices ad coelestem patriam post hanc vitam transeatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum, amen. SERMO XVIII. De sancta Quadragesima II. Huic sermoni titulus praefigitur in antiquis edit. De jejuniis, in mss. vero nonnullis, De jejunio initio quadragesimae. Nec incommode, cum in epistolam, quae in Liturgia Gallicana Dominicae I quadragesimae assignatur, nec non hactenus recitatur eodem die, factus fuerit. Quaedam porro in eo reperias, quae ex Augustini sermone 24, num. 7, et 77, num. 3, imitatus videtur auctor. Hunc autem auctorem Maximum esse non modo stylus suadere potest, verum et quod cum aliis ejusdem Maximi in Gallensi codice contineatur. 1. Testimonium perhibet sanctus Apostolus de prophetis, dicens: Tempore, inquit, acceptabili exaudivi te et in die salutis adjuvi te (II Cor. VI, 2). Et subsequitur ipse: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Unde et ego testificor vobis hos esse dies redemptionis, hoc esse tempus coelestis quodammodo medicinae, in quo tempore omnium vitiorum nostrorum labem et universa vulnera peccatorum sanare poterimus, si medicum animarum nostrarum fideliter exoremus, ut praecepta ejus tamquam suscepti idonei minime dispernamus. Tunc enim languidus aegritudinis suae invenit medicinam, si omni sollicitudine medici mandata servaverit; quia si aliud faciat, cum aliud jubetur, increscente morbo non medicus, sed praevaricator in culpa est.

2. Medicus autem est Dominus noster Jesus Christus, qui ait: Ego occidam et vivificabo: percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39). Occidit enim quodammodo antequam vivificet Dominus; occidit enim primum in nobis homicidia, adulteria, scelera, furta, per baptismum: et sic nos tamquam novos homines aeternitatis immortalitate vivificat. Morimur ergo peccatis videlicet per lavacrum: regeneramur autem vitae per Spiritum, sicut ait sanctus Apostolus: Quoniam mortui estis delictis vestris, et vita vestra abscondita est cum Christo. Consepulti enim estis cum illo per baptismum in mortem (Coloss. III, 3); occidimur enim quodammodo, cum desinimus esse, quod fuimus. Novo enim pietatis genere in uno eodemque homine mors operatur et vita; moritur enim concupiscentia peccatorum, vivificatur amore virtutum. In uno namque eodemque homine impius et adulter occiditur, ut misericors renascatur et castus: interimitur idololatria, ut religio propagetur: fornicator et ebriosus exstinguitur, ut continens et sobrius procreetur. 3. Sic ergo mortificat Dominus, ut vivificari faciat: sic occidit, ut prosit: sic verberat, ut emendet. Haec est igitur circa homines suos ejus tota severitas; ut in his peccata puniantur, anima conservetur: abstollantur detestanda vitia, virtutes optimae nutriantur. Usque adeo autem hac pia occisione Domini cernimus plerosque conversos in tantum ad melius profecisse, sic de piissimis optimos factos; ut cum videas eos, alios credas homines, cum non videas mutatas esse personas. In tantum enim in nobis id quod prius eramus, perimitur, aufertur, exstinguitur: ut id quod postea sumus, denuo natum esse credamus: unde nativitas haec secunda prioris vitae finem jam factum fuisse significat. 4. Quod autem ait: Ego percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39); percutit plane praeceptis suis Dominus peccatores, ut sanet: mandatis verberat, ut emendet: jejunia praecipit, indicit continentiam, judicium comminatur: et tristem gehennae metum incutiens, adhibet medicinam; ut dum futura pertimescimus, praesentia corrigamus. 5. Sic namque Paulum apostolum percutiendo sanum reddidit (Act. IX, 3 et seq.); cum enim esset persecutor, impius et blasphemus, et quidem ad devastandas Ecclesias Damascum properaret, subito fulgoris coelestis eum terrore percussit, ut evangelici splendoris eum luce perfunderet: et carnalium luminum 414 orbitate mulctavit, ut spiritalium oculorum illuminaret aspectu: corporis eum debilitate perterruit, ut fidei devotione salvaret. Surgens ergo a terra Paulus, exterioribus quidem oculis non videbat homines, non aerem: sed mentis luminibus Christum videbat e coelo. Denique in tantum profuit Domini ista percussio, ut de Judaeo christianus, de blasphemo apostolus, de Saulo Paulus existeret; et eo usque mutavit veterem cum moribus hominem, ut etiam mutaret et nomen. 6. Habentes igitur hujusmodi medicum, qui percutiendo sanat, mortificando vivificat, subdamur ei cum omni patientia ad curandum; ut quidquid in nobis probrosum, quidquid delictis sordidum, quidquid ulceribus fetidum esse perspexerit, incidat, amputet, exsecet; ut resectis omnibus diaboli vulneribus, hoc solum in nobis faciat remanere, quod Dei est. Istud autem praeceptum ejus est primum, ut his quadraginta diebus, jejuniis, orationibus, vigiliis operam commodemus; jejuniis enim lascivia corporis castigatur, orationibus devota saginatur anima, vigiliis diaboli insidiae depelluntur. Deinde cum istis mandatorum observationibus fuerit hoc tempus impletum, tunc purgata et fatigata tot observationibus anima, ad baptismum veniens, Spiritus sancti inundatione reficitur: et quidquid in ea diversarum aegritudinum ardor exsiccaverat, coelestis gratiae rore perfunditur; ut deponens veteris hominis corruptelam, novae indolem juventutis acquirat. Et mirum in modum in uno eodemque homine delictis sanctitas, iniquitati justitia, senectuti succedit infantia: novoque nativitatis genere alter est, qui renascitur; quam ipse sit, qui peccavit. 7. Sic namque Elias quadraginta dierum ac noctium curriculo continuato jejunio, totius mundi longam ac nimiam siccitatem meruit imbrium rore restinguere, et ardentem terrarum sitim coelestis pluviae largitate perfundere (III Reg. XIX, 8). Quod quidem in figuram nostri factum esse cognoscimus, ut nos quoque horum quadraginta curriculo dierum jejunantes, spiritalem baptismatis pluviam tribubus nostris mereamur, nostramque jamdiu aridam terram coelestis desuper imber infundat, et longam gentilium siccitatem lavacri inundatio salutaris irroret. Siccitatem enim et ardorem animae suae patitur, quisquis baptismi gratia non rigatur. 8. Horum ergo dierum noctiumque jejunio Moyses sanctus meruit cum Deo loqui, stare, consistere, et de manu ejus Legis praecepta suscipere (Exod. XXIV, 18). Quamvis enim illum ab obtutibus Dei conditio humana subtraheret, jejuniorum tamen gratia proximum illum divinitatis consortio faciebat; haec enim in nobis virtutum portio Dei est, ut jejunemus frequenter, quoniam semper Deus ipse jejunat. In quocumque igitur plus operum suorum inesse perspexerit, ipsi magis familiaris, intimus et amicus est, sicut Scriptura dicit: Et Moyses loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur cum amico suo (Exod. XXXIII, 11). 9. Unde et Dominus Jesus Christus resurrectionis gloriam percepturus, virtutes suas quadraginta dierum noctiumque jejunio dedicavit (Matth. IV, 2); ut ostenderet non panem esse vitam hominum, sed Dei verbum. His itaque dierum quadraginta jejuniis reconciliatur Deus, aperiuntur coeli, inferna reserantur. Igitur et nos, fratres dilectissimi, jejunemus continue et devote hoc spatio temporis; ut propitietur nobis Dominus: pateant nobis coeli, inferna non valeant retinere. 415 SERMO XIX. De sancta Quadragesima III. Statim ab initio eam affinitatem exhibet hic sermo cum serm. 39 et 41, quos rejecimus, ut eos ejusdem auctoris esse nos persuaderi haud aegre patiamur. Non est autem cur existimes quadragesimam illic, ubi pronuntiatus est, 42 jejunia, seu septem hebdomadas complecti solitam; non enim alio modo, quae hic dicuntur de 42 mansionibus, intelligenda sunt, quam earumdem mansionum a Gregorio Magno hom. 16 in Evangil. inita comparatio cum Quadragesima; ubi tamen diserte tradit tantummodo 36 dies jejunii aetate sua fuisse observatos. 1. Sanctae quadragesimae rationem, cujus hodie initium celebramus, frequenter edidimus: et cur tantorum dierum numero jejunemus, saepe docuimus. Diximus enim quod Dominus Jesus Christus hunc eumdem numerum jejunii consecrarit, et continuatis diebus noctibusque non capiens cibum, unum jejunii corpus effecerit: hoc est, licet diei ordo noctis interrumperetur adventu, non tamen interruptus est ordo jejunii. Unde erant apud Deum plura quidem temporum curricula, sed abstinentiae dies una: ostendit nobis ita nos hunc numerum integrum jejunare debere; ut quia totam quadragesimam complecti non possumus solido et uno jejunio, vel quotidianis eamdem sine intermissione jejuniis celebremus; ut si quisquam unam diem jejunando praetermiserit, totam quadragesimam violarit, et propter modici temporis cibum, magni fructum laboris amiserit.

2. Sed dicet aliquis: Quadragesimae aliquoties accepimus rationem, et eam consecratam a Domino frequenter audivimus: sed cur eadem quadragesima quadraginta et duos contineat dies audire gestimus. Legimus in veteri Testamento, cum sanctus Moyses filios Israel de jugo Aegyptiae captivitatis erueret, ut in terram eos repromissionis induceret, y quadraginta et duorum dierum eum ad memoratam terram mansionibus pervenisse (Num. XXXIII, 1 et seq.); tantoque illum temporum numero potitum esse promissis, quanto et nos promissis nobis a Salvatore perfrui gratulamur. Eodem, inquam, numero Moyses per mansiones pervenit ad requiem, quo et nos per jejunia properamus ad coelum; jejunia enim nostra mansiones quaedam sunt, per quae iter spiritaliter facientes, animae virtutibus ambulamus, et diurno profectu repromissae nobis terrae viciniores efficimur; ita ut citius perveniat, qui devotius jejunarit. Pedes enim quidam animae pernices sunt fides atque jejunium, qui cito de humilibus ad altiora conscendunt, cito de terrenis ad coelestia gradiuntur. De his pedibus dixit Apostolus: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15)! Hos pedes lavari praecepit Dominus, sicut Apostolus ait de vidua: Si sanctorum pedes lavit (I Tim. V, 16). Digni enim honore evangelizantium pacem pedes sunt, qui spiritales ac nitidi doctrina sui super hominum corda gradiuntur. 3. Quadraginta etiam et duorum annorum numero Israel populus pervenit ad fluenta Jordanis, eodem quoque dierum curriculo christianus populus pervenit ad fluenta baptismatis. Et sicut ait Propheta: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3): illic introeunte Israel in aquas fluminis, unda subterfugit, hic descendente in fontem christiano, criminum peccata diffugiunt. Et mirum in modum illic retrorsum conversus fluvius in originem suam revertitur: hic in posterum revocatus homo in originis suae infantiam reparatur. Ibi fontem suum, de quo egressa fuerat, unda perquirit: hic hominem suum, a quo exierat innocentia, recognoscit: ibi exinanitur alveus fluctibus, hic evacuantur corda criminibus; ita ut servos Dei illic aqua coenosa non madidet, hic famulos Dei conscientia tetra non polluat. Jordanis enim quidam est fons lavacri, per quem qui transierit, relictis sordibus, paradisum repromissionis ingreditur. 4. In hoc ergo quadragenario et duali numero Israel populus relinquens Aegyptum, Rubri maris fluenta transcendit: et nos quoque in ipso numero relinquentes mundi Aegyptum, gehennae ardentis stagna transimus: illos in fluctibus unda sustentat, nos ignis flamma non urit: illis solidatur aqua, nobis refrigescit incendium; et contra naturae usum per aestum siccatur mare, per fontem baptismi gehenna mitescit. 416 In hoc, inquam, mystico numero filii Israel pervenientes ad Myrrham, cum prae amaritudine aquam haurire non possent (habebat enim fons aquam, sed dulcedinem non habebat: erat delectabilis ad visionem, sed sincerus non erat ad saporem), injecto in eam per Moysen ligno, dulcedinem suaviter potarunt; austeritatem enim quam noxia unda gestabat, ligni abstulit sacramentum. 5. Quod quidem in figuram factum puto; aquam enim amaram in Myrrham, legem esse arbitror veteris Testamenti, quae lex priusquam cruce temperaretur Domini, erat immitis; jubebat enim oculum pro oculo, dentem pro dente dari, et velut austera nullum misericordiae refrigerium porrigebat. At vero ubi ligno evangelicae passionis est temperata, statim amaritudinem suam suavitate commutans, dulcem se cunctis praestitit ad potandum, sicut ait Propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 10)! Dulcia enim sunt eloquia quae jubent: Si quis te percusserit in dextera maxilla, praebe ei et alteram. Si quis tibi aufert tunicam, relinque illi et pallium (Matth. V, 39). Haec est ergo illa amaritudo, quae dulcedine commutata est, id est, austeritas Legis Evangelii gratia temperata est. Amara enim est Legis littera sine crucis mysterio, de qua ait Apostolus: Littera occidit (II Cor. III, 6). At ubi enim passionis illius sacramenta junguntur, omnis ejus spiritaliter amaritudo conditur; et de ea dicit Apostolus: Spiritus autem vivificat. SERMO XX. De sancta Quadragesima IV. In hoc sermone superioris habetur continuatio; ac proinde uni auctori uterque tribuendus est. Postquam hic quaedam illic tractata auctor repetiit, ad fontes 12 et palmas 72 orationem vertit; ubi quod tradit apostolorum ac discipulorum figuram in illis exstitisse, non aliunde quam ex Origenis hom. 27, in cap. XXXIII Num., et Hieronymi epist. 127, ad Fabiol., haustum videtur. 1. Retinent adhuc sensus vestri, fratres, nos hoc superiore Dominica praedicasse, quod hujus quadragesimae nostrae figuram illae quadraginta et duae mansiones habuerint, per quas populus Israel exiens de Aegypto, diurno profectu terram repromissionis intravit, et quasi quibusdam salutis gradibus post jugum servitutis ascendit ad regnum (Num. XXXIII, 3 et seq.).

2. Figura, inquam, fuit in illis mansionibus jejuniorum nostrorum, non solum in quantitate numeri, sed etiam in observatione virtutum; non enim tantum filii Israel in itinere deserti corporeis gressibus ambularunt, quantum in via Domini religiosis actibus profecerunt. In via plane ambulaverunt Domini, quae illos, et portavit in fluctibus, et pavit e coelo; esurientibus enim in eremo manna non defuit, periclitantibus in mari terra non fugit: ibi mare in semitam sternitur, hic coelum ad pabulum reseratur. Propter gratiam famulorum Dei Jordanis fluenta sua retinet, aquam suam Myrrha commutat. Illic retrorsum conversa, quae sequebatur, unda praecedit: hic in melius temperata, quae amarum stillabat, vena dulcescit: et mirum in modum fluvius cursum perdidit, fons saporem. 3. Sed quoniam diximus filios Israel venientes ad Myrrham, aquae amaritudine laborasse, eamque non nisi ligni injectione potare potuisse, typum quoque in illa fuisse veteris Testamenti; videamus quo exinde proficiscens populus ipse pervenerit. Pervenit in locum, qui dicitur Elim, in quo erant duodecim fontes purissimi, et septuaginta virentium multitudo palmarum. Videte mysterium Dei, quemadmodum post amaritudinem Legis, fluenta evangelicae pietatis exuberent. Ibi fons unus austerus est ad bibendum, hic plures, et omnes dulces sunt ad potandum: ibi post fatigationem nulla refectio, hic post laborem refrigerium atque victoria; sitientibus enim fontes ministrantur, palmae vincentibus offeruntur (Exod. XV, 27). 4. Palmae, inquam, offeruntur vincentibus; quia post Legis duritiam ad Evangelii gratiam pervenisse vicisse est; praemium enim quoddam victoris est, os vivo fonte diluere, et dexteram triumphali palma munire. Per fontem enim lingua confessoris purificatur, per palmam dextera martyris honoratur: illa quia Christi exaltavit gloriam, haec quia aram sacrilegii recusavit. Praemium enim quoddam 417 est palma martyrii, quae confitenti linguae dulcem fructum tribuit, et victrici dexterae gloriosum praestat ornatum. Est plane palma martyribus suavis ad cibum, umbrosa ad requiem, honorabilis ad triumphum, semper virens, semper vestita foliis, semper parata victoriae; atque ideo non marcescit palma, quia martyrum victoria non marcescit. 5. Ipsae denique palmae sedenti super asinam, et venienti ad templum Domino a populis offeruntur; cum enim discipuli vestimenta sua sternerent, et iter Christi suis amictibus communirent; non habuit majus praemium nisi palmas; quod ei devotio plebis offerret, significans stratis in itinere vestibus, pollutam viam esse in mundo, oblatis palmis ipsum mundi esse victorem (Luc. XIX, 36). Ipse, inquam, victor est, de quo ait Scriptura: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Ipse plane victor, qui destruxit diabolicam mortem, vitam illuminavit aeternam. Palmae igitur advenienti eriguntur Christo. Scriptum est: Justus sicut palma florebit (Psal. XCI, 13): recte ergo advenienti justo eriguntur vexilla justitiae, et auctori suorum obsequuntur tituli triumphorum. 6. Prius autem quam tollantur palmae, iter Domini usque ad templum discipulorum vestibus operitur, et ut impolluta sit semita Salvatoris, apostolorum amictibus communitur. Quod quidem in mysterium factum puto; via enim Christi, quae ducit ad templum, fides ejus est atque doctrina. Hanc igitur viam discipuli, ut nos sine offensione gradiamur, amictus proprii corporis exuentes, suo stravere martyrio; ut inter diversarum gentium turbas justitiae semitam membrorum suorum vestimenta substernerent, et coenosam mundi myrrhaginem operirent, et impollutam viam Salvatoris ostenderent. 7. Ad duodecim ergo fontes post Myrrham venit populus Israel. Legimus in Propheta: Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). Dominus Christus est, qui non nisi per apostolorum ora discitur, discipulorumque doctrinam. Apostoli dicendi sunt fontes; quia velut fontes purissimi gratia praedicationis exuberant, et post amaritudinem Legis venarum suarum larga sapientia sacramenti pocula dulcedinem stillant. Nec mirum si potus dulcis est fontium, in quorum sinu cibus dulcior est palmarum. Apostoli ergo sunt fontes, qui totius terrae faciem doctrinae suae flumine rigaverunt, et fatigatis gentium populis potum divini mysterii propinarunt. 8. Septuaginta autem palmas juxta fontes apostolicos generatas septuaginta illos discipulos dixerim, qui secundo ab apostolis gradu propter salutem hominum a Domino diriguntur, quos Lucas evangelista describens, binos et binos asserit destinatos (Luc. X, 1 et seq.). Qui vere velut palmae post curas hominum cum exultatione redeuntes, gloriantur apud Dominum sibi etiam daemonia esse subjecta. Recte igitur comparantur palmis, qui palmarum praemio diaboli exstitere victores. SERMO XXI. De sancta Quadragesima V. Prima hujus sermonis verba nobis indicant eum ejusdem, cujus duo superiores, parentis esse. Non mirum autem quod cum agnoscat jejunii esse 40 dies, eos tamen 42 mansionibus Israelitarum comparaverit; quippe quod eadem comparatio, ut jam diximus, jam tum fuerit usurpata, cum 36 tantum diebus quadragesima constabat. Quod autem dicitur id moris esse, ut stationes appellarentur iidem dies, ex Tertulliano lib. de Orat. sub finem lib. de Jejun. et lib. de Cor. Milit. sumptum videtur: non secus ac Jonathae hic facta mentio ex Hieronymo, lib. Adv. Vigil. cap. 10, et Cassiano Collat. 21, cap. 29. 1. Intellexisse vos credo, fratres, cur haec nostra jejunia illis mansionibus comparaverim, in quibus populus Israel tamquam in procinctu quodam positus Pharaonem regem quotidiano labore superavit, et ab inimicis suis quasi quibusdam castris mansionum sese statione defendit; ita ut quicumque ex illo comitantium numero diurnae stationis spatia non confecit, aut Pharao illum occupaverit, 418 aut solitudo pervaserit. Sic ergo et nos propositum nobis quadraginta dierum iter debemus omni labore conficere, et quibusdam quasi castris nos jejuniorum devotione munire; castra enim nobis sunt nostra jejunia, quae nos a diabolica oppugnatione defendunt. Denique stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis, inimicorum insidias repellamus. Castra enim sunt jejunia christianis, a quibus si quis aberraverit, ab spiritali Pharaone invaditur, aut peccatorum solitudine devoratur. Peccatorum autem solitudinem patitur, qui deseritur a societate sanctorum.

2. Murus igitur quidam est christiano jejunium, inexpugnabilis diabolo, intransgressibilis inimico. Quis enim umquam christianorum jejunavit, et captus est? quis sobrius mansit, et victus est? Temulentum aggreditur diabolus, luxuriosum oppugnat inimicus. Ubi autem jejunium viderit, fugit, metuit, pertimescit; terretur pallore ejus, debilitatur inedia, infirmitate prosternitur: prosternitur, inquam, infirmitate; quia christiana infirmitas fortitudo est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). Sed quaeret aliquis, quemadmodum sit fortis infirmitas? Tunc est fortis infirmitas, quando caro tabescit jejuniis, anima puritate pinguescit. Quantum enim illi ciborum succus subtrahitur, tantum huic justitiae virtus augetur. Tunc igitur homo imbecillis quidem est ad saecularia opera, sed fortis ad divina; tunc enim magis de Deo cogitat, tunc judicium metuit, tunc vincit inimicum. Ait enim Salvator de diabolo: Hoc genus non ejicitur, nisi jejunio et orationibus (Matth. XVII, 20). Dicit utique a diabolo energumenum non nisi jejuniis posse purgari. Videte ergo quae jejunii virtus sit, quantam homini suo praestet gratiam, quod tantam praestet alteri medicinam: quemadmodum proprium sanctificet hominem: quod ita purificet alienum. Mira enim res est, alter jejunat, et alteri prodest jejunantis utilitas. 3. Ergo, fratres, abstinentiae arma minime deponamus, et quadraginta dierum jejunia sine intermissione curemus. Hic est enim perfectus numerus ad vincendum; Dominus enim diabolum posteaquam quadraginta dies jejunavit, evicit, non quod et ante jejunia eum vincere non potuisset: sed ut ostenderet nobis tunc nos diaboli posse esse victores, cum per quadraginta dies victores jejunando desideriorum carnalium fuissemus: eum quoque qui hunc numerum consecratum gulae intemperantia violasset, tamquam imbecillem et miserum facile eum ab inimico posse superari. Quomodo enim potest in altero diaboli improbitatem vincere, qui gulae intemperantiam in se ipso non vincit? Prius ergo, homo, tui victor esto; ut possis esse victor alterius. Sunt enim intra te proprii tibi hostes, qui quotidie te oppugnant; ecce enim avaritia te divitiarum ambitione circumvenit, luxuria epularum suavitate captivat, haeresis scientiae falsitate pervertit. Vince ergo inimicos proprios, ut vincere possis alienos. 4. Non enim, fratres, leve peccatum est, fidelibus indictam quadragesimam a Domino violare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere. Scriptum est enim: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Si vis ergo christianus esse, debes quomodo et Christus ambulare. Ille qui peccatum non habebat, quadragesimam jejunavit: tu non vis quadragesimam jejunare, qui peccas. Ille, inquam, peccatum non habebat, sed pro nostris jejunavit peccatis. Qualis ergo apud conscientiam tuam christianus es, cum Christo pro te esuriente, tu prandes? cum Salvatore pro te jejunante, tu reficis? 5. Non igitur, sicut dixi, leve peccatum est indictum violare jejunium. Nam ut hoc exemplis breviter approbemus, legimus in libris Regnorum, cum Saul rex Israel bellum contra Allophylos gereret, universo eum exercitui indixisse jejunium, et abstinentibus cunctis, cum contra adversarios pugnare coepisse (I Reg. XIV, 24 et seq.). Bonus plane rex, qui hostes suos non tam armis quam devotione vincebat, et plus dimicabat religione, quam telis. Cum ergo Saul abstinentiam diei suis omnibus indixisset, et Jonathas ejus filius praecepti nescius, inter medias hostium acies victor incedens favum mellis, intincta sceptri summitate, gustasset; tanta 419 indignatio repente commota est, ut et differetur victoria, et divinitas laederetur. Denique nec bello finis imponitur, nec regi responsum propheticum datur. Unde intelligimus quod Saul hostes non tam virtute militum, quam militum abstinentia superabat. Denique unius culpa cunctis confertur ignavia, et unius delicto omnibus generatur infirmitas; deficit enim virtus in exercitu, ubi deficit in observatione jejunium. Quod ut peccatum Saul ex ipsa divinitatis offensione cognovit, statim Jonathae dixit non esse parcendum, sed peccatum admissum effusione ejus sanguinis expiandum. Videte quanta apud Saul regem fuerit religionis observatio, qui offensam Domini optavit etiam parricidio mitigare: et quanta sit resoluti culpa jejunii, quae non nisi sanguinis effusione punitur. Et si ignorans Jonathas indictum a patre jejunium quod resolverit, morti addicitur: qui sciens indictum a Christo resolvit jejunium, quid meretur? 6. Ergo, fratres, statutum nobis custodiamus omni observatione jejunium, ut hostes nostros spiritales carnalesque vincamus; habemus enim, sicut nostis, et carnales hostes. Jejunemus igitur, ut eos exercitus noster et Saul superet et obtineat. Nec in abstinentia positi declinemus ad favum; favus enim quaedam mundi est voluptas, seu vitia, quae, sicut scriptum est, ad tempus quidem impinguant fauces, novissima amariora sunt felle (Prov. V, 4). Oremus igitur, ut nobis jejunantibus ille spiritualis favus a Domino largiatur, qui in aeterna beatitudine in palato faucis animae nobis dulcescat: ipso adjuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. SERMO XXII. De sancta Quadragesima VI. Hic sermo in antiq. edit. ac plerisque mss. superioribus tribus proxime subjicitur; unde conjectura aliqua duci potest, eum ab illorum auctore profectum esse. Ipsius tamen stylus paulo humilior est: sed eumdem a dictione Ambrosii multo longius removet illa simplicitas, quam a Maximi. 1. Non usque adeo contristari debemus, fratres, quod in his quadragesimae diebus tentatio nobis tribulationis advenit; quoniam et Salvatorem nostrum propter ipsam quadragesimam videmus esse tentatum. Minus ergo dolere debemus servuli, quia Domini habemus exemplum. Ubi enim est similis cum Christo devotio, similis est et cum Christo tentatio; conditionem enim nobis tolerandi imponit conditio jejunandi. Credimus autem quod sicut Salvator noster diabolum cum tentaretur, obtinuit; ita et nos hostes notros, cum tribulamur, posse devincere; jejunia enim Christi tentari possunt, non possunt superari. Angustias quidem in observatione habent, sed prosperitatem tribuunt et salutem. Videamus igitur inter caeteras tentationes, qua Dominum diabolus arte lacessat.

2. Cum enim super pinnam staret templi Salvator, ait diabolus: Si Filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua (Matth. IV, 6). Vere diabolicae fraudis astutia consuetudinis suae nititur argumento; semper enim religiosos de superioribus dejicere ad inferiora conatur, et de sanctis ac venerandis actibus deducere ad terrena et coenosa festinat; ut qui stat puritate mentis in summitate templi, projiciat se in profundum inferi contagione peccati. Nam cum Dominum de pinna templi dejicere nititur, utique de perfecto religionis cultu eum removere conatur; pinna enim loci sancti perfectio coelestis est sacramenti. 3. Recte autem Dominus super pinnam templi stare dicitur; quia de ipso scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3). Super pennas enim ventorum quodammodo ambulat Dominus, cum super morum nostrorum alacri conversatione volatu incedit; pennae enim nobis sunt boni mores, qui nos elevatos a terrae humilibus in coeli altiora sustollunt, et volatu quodam mentis de tartaro tenebroso educunt, et ad paradisi amoena perducunt. Quorum morum pennas habere Propheta desiderans ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? Super hanc ergo pinnam templi Salvator stare dicitur, hoc est, quasi in quodam templo fidei nostrae consistere; unde ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. III, 16). 4. In hoc igitur templo stans Dominus nec recedens, 420 increpat diabolum, dicens: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7); hoc est, non tentabis eum, quem putas tamquam hominem ad inferiora pellendum, sed magis tamquam Deum et Dominum ipsum noveris adorandum. In his ergo jejuniorum diebus tentamur ad similitudinem Salvatoris; similiter enim et nos hostes nostri de pinna templi, hoc est, de observatione quadragesimae deturbare conantur. Dum enim terrores ingerunt, dum insidias parant, cupiunt nos de arce religionis abducere. Dicitur autem eis a Domino: Non tentabitis sanctos viros et famulos Dei; quos enim tamquam humiles conculcandos putatis, sentietis tamquam strenuos honorandos. 5. Sunt enim, sicut dixi, plerique fratres, quos hostes nostri de perfectione religionis abducunt: qui dum praesens malum metuunt, putant Deum nostrae salutis immemorem, nescientes quod Deus nullius est immemor: sed immemorem illum nostri tunc facimus, cum peccamus. Cum enim mala operamur, avertit faciem: cum nefanda loquimur, aurem obstruit; et ideo bonitatem suam a nobis Deus non tam ipse retrahit, quam nostra illum delicta rejiciunt. Ait enim idem Dominus per prophetam ad eos, qui erant in tribulationibus constituti: Numquid non valet manus mea eruere vos (Esai. L, 2)? et reliqua. Vides ergo quoniam inter Deum et hominem peccata separant. Tolle igitur peccata de medio, et Deum tibi proximum tu fecisti. 6. Quomodo enim potest, fratres, oblivisci nostri Deus, qui etiam capillos capitis nostri in Evangelio apud se dicit esse numeratos? Si enim capillorum nostrorum meminit, multo magis nostrarum animarum meminit (Luc. XII, 7). Per numerum enim curam circa nos sollicitudinemque cognoscimus; nemo enim numerat, nisi quod vult diligentius custodire: nemo numerat, nisi qui veretur, ne fraudem absque numero patiatur. Pastor ut salvum gregem habeat, eum frequenter annumerat: denique Dominus, qui est bonus pastor, cum una ovicula de centum ovibus aberrasset, recurrens ad numerum, propriis eam ad gregem humeris reportavit (Luc. XV, 4). Usque adeo ergo habetur sub tutela, qui habetur in numero; ut errans propriis apportetur humeris, ne quid de numero minuatur. Nolite ergo putare, fratres, quod vel minimi cujusquam obliviscatur; Deus enim omnium meminit, omnium recordatur: tantum ut non, nostris intervenientibus peccatis, ei inferatur oblivio. SERMO XXIII. De sancta Quadragesima VII. Ex iis quae hic dicuntur de quinquagesima, cognoscere est illius ritum nondum communiter id temporis receptum fuisse: de cujus quidem diversitate consuli potest Cassianus Coll. XXI, cap. 24, et Sozomenus lib. VII, cap. 19. Quod autem hic sexagesimae ac septuagesimae nulla fit mentio, illud sane indicio est hujus sermonis ac superiorum 14 et 15 auctores diversos exstitisse. Intenditur vero etiam querela adversus eos, qui per quadragesimam alternis tantum hebdomadis jejunium servabant, in quos similiter sermone 146 invehitur Petrus Chrysologus. Sunt praeterea in quibus hic sermo cum serm. 145 et 147 Append. August. satis conveniat, ut forte ad eorum auctorem referri possit: at ne idem tribuatur Ambrosio nostro, nihil non reclamat.

1. Nonnulli christianorum, fratres, aestimantes se divinitatis praecepta religiosius observare, praetermissa devotione quadragesimae, cujus hodie curamus exordium, quinquagesimam se facere mentiuntur; cum id neque divinis litteris jubeatur, neque traditum sit auctoritate majorum. Sola igitur hoc faciunt animi praesumptione; et dum putant se devotius agere, superstitiosius conversantur. Dicit se observare quinquagesimam, qui forte quadragesimam implere vix possit. Bonum est quidem cunctis temporibus jejunare, sed melius quadragesimam jejunare cum Christo; hanc enim quadragesimam nobis Dominus suo jejunio consecravit. Quod dixi jejunio, non jejuniis; unum enim jejunium Domini fuit, quia continuatis quadraginta diebus et noctibus, cibum omnino non sumpsit (Matth. IV, 2).

2. Quisquis ergo christianus consecratam jejunando non impleverit quadragesimam, praevaricationis et contumaciae reus tenebitur, quod legem divinitus pro salute sua datam 421 prandendo ipse rescindit. Rescindis enim legem, qui exemplum jejunii Dominici non custodis. Qualis vero christianus es, cum, Domino jejunante, tu prandes? Qualis christianus es, cum, Christo esuriente, tu reficis? Ille pro salute tua famem sustinet, tu pro peccatis tuis jejunare formidas? Dicite enim mihi, interrogo vos qui in quadragesima prandetis, si non in conscientiis vestris rei estis, quod abstinente cuncto populo, vos soli contra praeceptum Domini devoratis? si non vobis rubor est, cum exitis in publicum; ne quis vobis jejunus occurrat: aut si non cogitatis, cum ad Ecclesiam proceditis, quemadmodum pacem episcopo porrigatis; ne forte ipso spiritu osculi vestri vos reprobet! Quod si haec forte non cogitatis, forsitan vehementer erratis; scire enim debetis, cum in quadragesimae diebus jejuno pransus occurrit, non bene de illo judicat, qui jejunat. 3. Hoc enim ideo dico, quia audio complures, quod gravius est, fideles alternis in quadragesima hebdomadis abstinere, et consecratum illum dierum numerum gulae intemperantia violare; hoc est, prandere septem dierum curriculo, et septem dierum spatio jejunare. Quibus hoc dico, cur etiam per illos septem dies fraudem sibi faciant jejunando, cum illis jejunium tale non prosit? Quamvis enim abstineat quis certis diebus, quamvis ciborum dulciora alimenta non sumat; non tamen illi accepto fertur quadragesimae jejunium, qui non diebus quadraginta jejunat. Pudet dicere, senes et aniculae quadragesimam faciunt: juvenes et juvenculae non faciunt. Omni igitur sollicitudine tempus sacratissimum celebremus, non praetereat nos dies absque jejunio, non nos transeat una hebdomada absque vigiliis. Ille enim facit quadragesimam, qui jejunando et vigilando ascendit pascha. Nam sicut reliquo anno jejunare praemium est, ita in quadragesima non jejunare peccatum est; illa enim voluntaria sunt jejunia, ista necessaria: illa de arbitrio veniunt, ista de lege: ad illa invitamur, ad ista compellimur. 4. Sed videamus iste quadraginta dierum sacratissimus numerus unde habere coeperit exordium. Legimus primum in veteri Testamento (Gen. VII, 12) Noe temporibus, cum omne genus hominum scelerata iniquitas occupasset, tot dierum numero patefactis cataractis coeli aquarum pluvias defluxisse, et mysterio quodam quadragesimae inundatione orbi terrarum facta, non tam diluvium quam baptismum contigisse. Baptismus plane fuit, per quod in peccatoribus iniquitas sublata est, Noe justitia conservata. Ita ergo et modo nobis Dominus ad instar illius temporis quadragesimam dedit; ut constituto dierum numero, patefactis coelis, pluvia nos misericordiae coelestis irroret, et inundatione facta per baptismum lavacri salutaris nos imber illuminet: et sicut tunc factum est aquarum fluctibus, exstinguatur nunc in nobis delictorum iniquitas, virtutum justitia conservetur. Ipsa enim quae sub Noe, et modo vertitur ratio; baptismus enim peccatori diluvium est, consecratio est fideli. Per lavacrum enim Domini salvatur justitia, necatur injustitia: quod in uno eodemque factum videmus apostolo Paulo, qui priusquam praeceptis spiritalibus lavaretur, erat blasphemus persecutor, et Saulus: at ubi pluvia super eum lavacri coelestis influxit, necatur blasphemus, necatur persecutor, necatur Saulus; vivificatur apostolus, vivificatur justus, vivificatur et Paulus. Usque adeo autem perdidit veterem cum actibus suis hominem, ut cum moribus mutaret et nomen. Quisquis ergo in hac devotione quadragesimae Dominica mandata servaverit, necabitur in eo diabolica impietas, apostolica autem reservabitur gratia; et succedens quodammodo sibi ipse, moritur ex ea parte, qua peccator est; vivificatur ex illa parte, qua justus est. 5. Videamus etiam si alibi in Scripturis hunc mysticum quadragesimae numerum possimus invenire. Legimus quod sanctus Moyses in eremo quadraginta annorum curriculo filios Israel coelesti manna nutrierit (Exod. XVI, 35). Bonus ergo numerus, qui semper coelum aperit: bonus, inquam, numerus, per quem justitia Noe salvatur, et Israel filii saginantur. Unde et nos observemus hunc numerum, ut aperiantur nobis coeli, quatenus et pluvia nos gratiae spiritalis irroret, et spiritalium sacramentorum manna reficiat; instar enim Patrum nostrorum hac observatione quadragesimae et justificamur 422 et pascimur: justificamur lavacro, pascimur sacramentis. 6. Sed dicet aliquis, filios Israel in eremo quando manna saturati sunt, minime jejunasse. Ego autem dico illos non nisi abstinentiae tunc vacasse, atque ideo coelestis alimoniae gratiam meruisse: primum, quia desertum omne jejunium est; quia anxietas solitudinis concupiscentiam repellit escarum: deinde in eremo unde accuratae epulae? unde vina pretiosa? unde quadraginta annorum tempore qualiscumque substantia? Intelligimus ergo jejunasse filios Israel; quia cognoscimus illis escarum copiam defuisse, et tunc sumpsisse cibum, quando largienti Domino placuisset. Satis autem diu jejunat, qui cum Christi voluntate se reficit. Usque adeo vero abstinentia filiorum Israel in eremo placuit Salvatori, ut quorumdam etiam inter ipsos intemperantia notaretur; ita ut quisquis avidior duplum mannae cibum sibi collegerat, hic hac injuria feriretur, ut non tam cibum sibi inveniretur servasse, quam vermes: scilicet ut quia supra moderatam refectionem concupierat, velut stimulis quibusdam conscientiae in morem vermium urgeretur. 7. Igitur et nos, fratres, observantes quadragesimae quotidiana et moderata jejunia, et tamquam in eremo constituti, nihil deliciarum saecularium cogitemus, nulla nos cupiditatum corporalium dulcedo sollicitet. Simus sobrii, simus casti; habentes quidem conversationem in urbibus, possideamus mente desertum. Si ita abstinentes egerimus, erit ut coelestis mannae reficiamur alimonia, et nullis vermium stimulis compungamur. SERMO XXIV. De Sancta Quadragesima VIII. Quidquid a primis hujus sermonis verbis usque ad numerum 2, interponitur, in Append. August. ubi sermonem 251 constituit, reperitur. Ex eodem etiam nonnulla reperiuntur in ejusdem Appendicis 256. Unde cognoscimus et Caesarium, si tamen is auctor horum sermonum jure dicatur, easdem sententias subinde iterasse, et nostrum hunc sermonem plenum esse atque perfectum, cum dictus sermo 251 illius tantum lacinia sit. Apud Rabanum homilia inscribitur Contra paganicos errores, in qua sicut et in sequenti quaedam legere est, quae ex hoc sermone videtur mutuatus; nisi malueris eumdem sermonem partim ex Caesario, partim ex Rabano, partim ex aliis collectum esse.

1. Quam timendus est, fratres charissimi, dies ille judicii, in quo Dominus noster Jesus Christus, ac redemptor omnium proposuit venire cum flamma ignis, quae consumptura est adversarios suos, et eos qui faciunt iniquitatem! In illa dic plangent omnes tribus terrae. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et majestate excelsa: et commovebuntur ante eum omnes fines terrae, et peccatores peribunt in ea: et coelum plicabitur, et mare siccabitur, et montes sicut cera ardebunt usque ad inferos: et sol convertetur in tenebras, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc apparebit sginum Filii hominis in coelo, quod erit crux Christi Domini nostri, in cujus lumine tenebrescent totius mundi lumina. Tunc sancti rapientur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt: peccatores autem confundentur et peribunt. Et tunc Dominus noster Jesus Christus mittet angelos suos ad quatuor angulos terrae, et congregabunt electos ejus a summo coelorum usque ad terminos eorum; et tunc separabit sanctos suos Dominus de medio peccatorum, et mittet eos in mansiones coelestes: peccatores autem mittentur in caminum ignis, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXIV, 29 et seq.). Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Vae illis hominibus, qui cum diabolo habebunt mansiones; quia ascendet fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum: quorum vermis non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. In quibus nulla vox nisi gemitus, nulla requies nisi ignis, nullum refrigerium nisi flamma, nulla lux umquam nisi tenebrae: et tales non venient umquam in memoriam apud Deum, quorum cibus cruciatus est, et mansio eorum cum diabolo erit, ubi nulla suavitas nisi fetor. 423

2. O homo, qui regnum Dei possidere desideras, quod fecisti malum, dum potes, emenda: dum tempus habes, clama ad omnipotentem Deum: dum tempus habes lugendi, dum adhuc anima tua versatur in corpore tuo, dum adhuc vivis, remedium tibi futurum acquire, priusquam in profundum te mortis absorbeat laqueus poenarum, priusquam te infernus capiat; ubi nulla est indulgentia, ubi nullus ad confessionem recursus, ubi nullus est ad veniam regressus. 3. Et nos, fratres charissimi, agamus veram poenitentiam, ut nos Dominus ab illa poena, quam superius diximus, eripere dignetur. Non nobis sufficit, quod nomen christianum praeferamus, si opera christiana non facimus: decimas nostras annis singulis de cunctis frugibus, pecoribus, et caeteris praecipit erogandas Dominus. Scriptum quoque est (Deut. XII, 6 et seq.): Date decimas de omni labore vestro, et de omnibus pecoribus vestris, et ego aperiam vobis cataractas coeli, et multiplicabuntur messes, et vindemiae vestrae erunt vobis in abundantiam, insuper et sanitates in domibus vestris. At si non dederitis decimas, dicit Dominus, mittam grandinem et pruinam et tempestates super vos, et tollam omnem laborem vestrum. Novem partes vobis tributae sunt, sed qui decimas dare noluistis, ad solam decimam revertetis: insuper et mortalitates venient in domos vestras. Frumenti, vini et olei partem offerte primum in Ecclesiam; reliquam per caecos, claudos, debiles, leprosos, et orphanos, et per viduas, peregrinos et advenas dividere debetis. Similiter facite de omni peculio vestro, de omni fructu vestro. Quoties novum facis panem de messe tua, primum affer ad Ecclesiam pro benedictione: reliquum vero tecum retinere poteris pro te, et tua familia: sic fac de uva, et de omni labore tuo. 4. In ecclesia stantes nolite obstrepere, sed lectiones divinas diligenter audite. Qui otiosis verbis, cachinnis clamorosis, deambulationibus importunis in ecclesia perstrepit, et pro se et pro aliis redditurus est rationem in die judicii; quia Verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Ad Ecclesiam cum venitis, nolite litigare; causas vanas nolite dicere, audire vel judicare; aut rixari, aut jocari, vel alienas fabulas referre; quoniam qui talia agunt sine fructu orationes eorum evanescunt: immo cum parvo peccato ad Ecclesiam veniunt, et cum peccatis multis de Ecclesia recedunt, quibus valde congruit, quod Propheta dicit et comminatur: Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra transeunt (Psal. CXLIII, 4). 5. Judices vero qui causas audiunt, juste judicent, et munera super innocentes non accipiant; ne forte dum acquirunt pecuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno: ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum vero in anima. Dic, ubi sunt reges, ubi sunt principes, ubi sunt divites? ubi est aurum et ornamentum eorum? Cuncta velut umbra transierunt. Aurum et argentum et ornamenta eorum remanserunt in mundo, et illi sine fine cruciantur in inferno, ubi vermes eorum non morientur, et ignis eorum non exstinguetur, quia scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Ibi vitam tenebrosam et mansionem obscuram perpetuo habebunt: ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum homicidis, adulteri cum adulteris, iniqui cum iniquis, falsi cum falsis, sacrilegi cum sacrilegis, omnes simul cruciantur in inferno sine fine. 6. Firmiter mihi credite, fratres, quia nullus pejorem culpam habet, quam qui Deum blasphemans et derelinquens, idola colit: nec pejor dissolutio esse potest in populo, quam quod daemonibus immoletur, et Ecclesiae catholicae derelinquantur: et qui de misericordia Domini desperat, et non credit in resurrectionem: et qui colunt augures, vel sortilegos, vel aruspices, divinos et praecantores, et qui confidunt in phylacteriis et characteribus, aut sternutationibus, avibus cantantibus, divinationibus, aut mathematicis, aut aliis quibuscumque malis artibus, damnabuntur. 7. Isti omnes infelices et miseri, qui saltationes ante ipsas etiam sanctorum basilicas, et in ipsorum sanctorum festivitatibus choros ducunt, cantica luxuriosa vel turpia lingua sua proferunt. Quare unde debuerant Deum laudare et mereri, inde sibi damnationem acquirunt: et sicut christiani 424 ad Ecclesiam veniunt, ut pagani tamen de Ecclesia revertuntur. 8. Nulla mulier potione abortivum procuret, aut conceptos fetus occidat. Mulier quae iniquitatem hanc patraverit, quantos parere potuisset filios, tantorum homicidiorum rea, rationem redditura est in die judicii. Quicumque malorum hujusmodi reus inventus fuerit, perdidit baptismi meritum coram Deo et angelis ejus. 9. Contestamur vobis coram Christo Domino nostro, quod qui malum fecerit, nisi veram poenitentiam egerit, eleemosynas justas fecerit, et nisi in bonis operibus mors illum invenerit, quod numquam possidebit vitam aeternam, sed cum diabolo descendet in infernum; quia arcta et angusta est via, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Et ideo non tantum propter timorem judicii, sed propter amorem Dei, et gaudia vitae aeternae, ab omni vitio et malo se abstinere quis debet, etiam spem suam omni hora in Deum ponere. 10. Serpens cum venerit ad bibendum aquam, priusquam bibat, extra fontem evomit venenum suum, et postea bibit; ita et nos quando ad altare Domini communicaturi accedimus, deponamus venenum pessimum: hoc est, iracundiam, odium, invidiam, falsitatem, iniquitatem, avaritiam, cupiditatem, superbiam, sacrilegium, furtum, luxuriam, falsum testimonium, discordiam, perjurium: haec sunt animarum venena. Ista prius repellamus a nobis, et sic ad altare Domini corpore et sanguine ejus satiemur. Mundemus corda et corpora nostra ab omni vitio malo; ut casto corpore, et mundo corde, et cum secura conscientia ad altare Domini possimus accedere. Etiam per omnes festivitates, auxiliante Domino, castitatem servate; ut nos solemnitates nostrae castos et justos inveniant. 11. Rogamus Dominum, ut mittat vobis medicamentum coeleste, hoc est, castitatem, charitatem, gaudium, patientiam, longanimitatem, fidem, lenitatem, continentiam, et misericordiam. Et nos, fratres charissimi, non cessemus benefacere, jejunare, poenitentiam agere, eleemosynas dare, nudos vestire, infirmos visitare, hospites colligere, et pauperes pascere, Ecclesiis Dei servire, Scripturas sanctas custodire, Dei servos diligere, spem nostram omni hora in Deum ponere, iram non perficere, iracundiae tempus non retinere, pacem falsam non dare, charitatem non derelinquere, non jurare omnino, ne forte pejeremus. Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). 12. Vos autem, fratres charissimi, ut cogitetis periculum vestrum, paterna charitate admonemus. Si nos libenter auditis, et vobis vitam aeternam, et nobis perenne comparabitis gaudium in regno coelorum, ad quod feliciter pervenire mereamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. SERMO XXV. De Sancta Quadragesima IX. Jam pridem hic sermo numeratus est inter Ambrosianos, quippe qui a Gratiano et P. Lombardo Ambrosii nomine citatus fuerit. Horum auctoritate sicut et codicum Vatic. et Mediol. a Decreti emendatoribus eumdem sancto Doctori attributum esse pronum videtur. Verum non possumus quin admiremur eruditiss. Card. Bona lib. I Rer. Liturg. cap. 14, num. 5, pro Ambrosiano ipsum habuisse. Etenim vel hoc solum quod per quadragesimam singulis diebus excepta Dominica necessario jejunandum tradit; justum hac de re dubitandi locum praebuit Possevino in Apparatu. Si huic causae illam addideris quod prandium hora nona capere permittit, et eadem haec cum serm. 8 in Psal. CXVIII, num. 48, composueris, quam in eo nihil existat Ambrosianum, statim comperies. Porro mutationes a Romanis editoribus, qui primi eum praelo subjecere, in eo factas ex codice bibliothecae Vallicellanae emendavimus. 1. Ecce nunc tempus adest, in quo et peccata vestra confiteri Deo et sacerdoti, et per jejunia et orationes et lacrymas atque eleemosynas delere debetis (De Poenit., dist. 1, cap. Ecce). Quare erubescit peccator manifestare peccata sua, quae et Deo et 425 angelis omnibus, atque cunctis electis animabus sunt nota et manifesta? Confessio a morte animam liberat, confessio paradisum aperit, confessio spem salvandi tribuit. Unde Scriptura dicit: Dic tu iniquitates tuas primus, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Hic iis verbis ostenditur quia non meretur justificari, qui in vita sua peccata non vult confiteri. Illa vero confessio non liberat, quae non fit cum poenitentia. Poenitentia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit (De Poenit., dist. 3, c. Poenitentia). Poenitentia est et mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere.

2. Et quamvis omnes dies, quibus homines vivunt, apti sint poenitentiae, tamen isti dies sunt plus apti et congrui ad confitendum, et ad jejunandum, atque eleemosynas faciendas: quoniam peccata totius anni istis diebus potestis diluere. Ideoque moneo omnes, et hortor singulos, ut quidquid in vobis reprehensibile cognoscitis, emendetis. Quicumque recognoscit in se quod fidelem non decet, emendet: quod minus fecit, si fideliter decimas non dederit. Quid est fideliter decimas dare, nisi ut nec pejus, nec minus aliquando Deo offerat aut de grano suo, aut de vino suo, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negotiis, aut de ipsa venatione sua? Quia de omni substantia, quam Deus homini donat, decimam partem sibi servavit; et ideo non licet homini retinere illud, quod Deus sibi reservavit. Tibi dedit novem partes, sibi vero reservavit decimam partem: et si tu non dederis Deo decimam partem, Deus tollet a te novem partes. Item si quis recognoscit in se, quod ab aliquo tulit aliquid injuste, emendet reddendo quod injuste tulit. Nam qui non vult Deo reddere decimas, quas retinuit: et homini non studet reddere, quod injuste ab eo abstulit; non timet adhuc Deum, et ignorat quid sit vera poenitentia, veraque confessio (16, q. 2, c. Nam qui Deo). 3. Iste talis homo non potest bonam eleemosynam facere. Bonum est propterea, fratres, ut Deo reddatis quae sua sunt, et proximo quae illius fuerunt; ut de vestris justis laboribus eleemosynas faciendo, peccata vestra possitis redimere, secundum quod scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Dan. IV, 24). Et hoc facere debetis, quia unusquisque secundum quod habet, debet tribuere indigentibus: id est, qui habet multum, debet tribuere multa: et qui parum habet, debet parum dare, secundum quod sanctus Tobias agere docuit filium suum (Tob. IV, 7). Cum grandi quoque studio et cum ingenti aviditate debent christiani eleemosynas facere; ut mereantur in die judicii audire a Domino: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus eram, et vestistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Venite ergo, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 35). Si ista vos opera misericordiae non feceritis, quae modo commemoravi, audietis in die judicii: Ite in ignem aeternum (Ibid., 41). 4. Jam quia tales dies sunt, non audeo, ut non dicam periculum et grande malum, quod est in populo isto: quod si ea feceritis, dicet vobis: Venite, benedicti Patris mei. Qualis christianus est, qui tali tempore non jejunet, vel usque ad nonam? Ecce Ninivitae parvulos etiam lactantes, et pecora atque jumenta, ut periculum mortis evadere possent, jejunare fecerunt. Quales ergo christiani esse possunt, qui et sani sunt, et jejunare cum Moyse, et Elia, et Salvatore nostro nolunt? Solent enim dicere: non possumus laborare, et jejunare. Sed ideo non possunt, quia nolunt. Saltem laborent minus, ut jejunare possint. Moneo quapropter, et contestor vos in Domino, ut nullus vestrum, nisi forte sit infirmus, aut infans, usque ad pascha, et nisi in dominicis diebus, ante nonam manducet, aut bibat. 5. Moneo etiam ut qui juxta Ecclesiam est, et occurrere potest, quotidie audiat missam: et qui potest, omni nocte ad matutinum officium veniat. Qui vero longe ab Ecclesia manent, omni Dominica studeant ad mutatinum venire: id est, viri, et feminae, et juvenes, et senes praeter infirmos; unus tamen aut duo remaneant, qui domum custodiant. 6. Nullus omnino uxori suae jungatur ante octavam paschae. Quicumque iram, aut odium contra alterum tenet, 426 dimittat illi ex toto corde, si salvari desiderat: et exceptis illis, quibus sacerdos consilium dat, ut non communicent, omnes christiani omni Dominica debent offerre et communicare. In quadragesima vero moneo ut die omni, aut saltem, ut dixi, omni Dominica offeratis et communicetis. Et idcirco puram et mundam vitam ducite, ut digni sitis accedere ad sanctam communionem. Et haec scire debetis, quia quidquid subtrahitis corpori in jejunando, totum debetis pauperibus donare, non vobis ipsis reservare. 7. Omnipotens Deus donet ut ista, quae dicta sunt, retineatis, et opere compleatis; quatenus post finem hujus vitae, et post terminum laboris ad requiem sempiternam pervenire possitis: ipso donante, qui vos et creavit, et pretio sui sanguinis redimere voluit: qui vivit et regnat per infinita saeculorum saecula. Amen. SERMO XXVI. De sancta Quadragesima X. Hic sermo ex eorum est numero, quos Rom. editio primum evulgavit. Eidem praefixit illum titulum: De modo vere agendi poenitentiam. Sed quam immerito nomen Ambrosii ipsi ascripserit, nemo vel ex prima lectione non deprehendat. Suspectum vero id etiam nobis est, quod in ipso limine memoratur de Ninivitis; quippe cum in toto reliquo sermone neque de illis, neque de illorum poenitentia quidquam dicatur. Quod autem asseritur, qui unam tantum jejunii diem praetermiserit, integram violasse quadragesimam, habetur etiam sermone 22, sicut et quod occasione hiemis in meliorem tempestatem se convertentis hic disseritur, cum eodem sermone affinitatem quamdam habere videtur; unde conjicere forsan liceat unum ac eumdem horum sermonum auctorem esse. 1. Lectum est nunc in Evangelio: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae (Matth. XII, 41). Pharisaei poenitentiam simulabant, ideo a Christo Domino appellantur generatio mala et adultera (Ibid., 39); et alibi, progenies viperarum (Matth. III, 7): non autem vere poenitebant ideo merito condemnantur.

2. Sic et tu, o christiane, quem scio esse superbum, poenitere te asseris, et diaboli opera requiris, et Domini praecepta praetermittis. Scire a te desidero quid poeniteas, nescio quid sit poenitentia tua. Poenitere te asseris, qui cum injustitia, qua praecinctus es, superinduxisti superbiam? Poenitere te asseris, qui carnem alienam sequeris? Sic fatigaris: reversus es sicut canis ad vomitum, aut velut sus calore affecta, in limo terrae provulata. Quid sit tua poenitentia, non invenio: circuivi et perambulavi locum poenitentiae, et non inveni poenitentiam tuam. Qui saeculum destruxeras, ibidem inveniris: qui carnis superbiam deposueras, humerum submittis iterum, ut gravius portes onus: qui avaritiae dederas dorsum, denuo illi obviam occurris: qui vanitati repudium dederas, iterum reverteris ad ejus gratiam: qui pompas saeculi fugeras, iterum in manus illius incidisti. Ambulas superelatus sine cervice. Nescis scriptum esse: Quid nobis profuit superbia, et quid divitiae cum jactantia contulerunt nobis (Sap. V, 8)? Et sequitur: Transierunt illa omnia tamquam umbra (Ibid., 9). Fidelem et mundum te invenisti, qui per aquam baptismi fueras renovatus, sicut scriptum est: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animabus vestris (Esai. I, 16). Illos propheta ad lavandum hortatur; tu autem cum esses mundus, sordidus factus es, non potes denuo lavari. 3. Si vis autem ut munderis iterum, da eleemosynam, et omnia tua munda sunt (Luc. XII, 41). Mundandis bona est eleemosyna, quae purgat omnes sordes. Humilia autem te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: Subditus esto Deo, et obsecra Dominum (Eccl. III, 20); et: Ne aemuleris, ut nequiter agas; quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur (Psal. XXXVI, 7). Ora Dominum quotidie cum lacrymis, si forte peccata tua solvantur; cum Deus superbis resistat, humilibus autem det gratiam (I Petr. V, 5). Memorare filium in longinquo positum, qui luxuriose vivendo substantiam suam cum meretricibus dissipavit; 427 postea humilis factus, et ad cor reversus, dicens: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo? Surgam ergo, et vadam ad patrem meum, et dicam: Fac me sicut unum ex mercenariis tuis (Luc. XV, 17). Ad patrem accedens, et coram eo se prosternens, fuit ab eo laetanter acceptus; immo occidit pro eo vitulum saginatum.

4. Memorare itaque quia et pro te Christus occisus est, qui ante fuit vitulus saginatus. Quia vero alter filius ejus contristatus est, quoniam occisus est Christus, qui ante fuit vitulus saginatus, pater respondit: dicens: Fili, tu mecum semper es, et omnia mea tua sunt: gaudere autem te oportet quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Ibid., 31, 32). O quam beatum populum, pro quo Christus occiditur! quale gaudium portat Pater, quando quod mortuum fuerat, reviviscit: et quod perierat, invenitur! cui tunc dicitur, ut scriptum est: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). 5. Attende ergo unde excideras, et plange, poenitentiam age: si quominus, veniet tibi Dominus cito, et movebit candelabrum tuum de loco suo. Memorare, fili, Christum reliquisse nonaginta et novem justos, perquisisse hominem peccatorem, et inventum eum in invio humeris suis reportasse (Luc. XV, 4): vel illam mulierem (Luc. XV, 8), hoc est, Ecclesiam, quae perdiderat drachamam, hoc est, hominem peccatorem, accendisse lucernam, hoc est, Christum qui est lumen justitiae: et inventa ea in pulvere, vocasse amicas et vicinas Ecclesiae; ut congratularentur super inventum hominem peccatorem: et a stercore erectum eum collocasse cum principibus populi sui, hoc est, cum apostolis et prophetis. Ecce quid facit peonitentia homini peccatori, qui dum in stercore jacet, cum principibus sublimatur (Psal. CXII, 7). 6. Poenitentem hominem dico, qui plangit quod peccaverat, et rogat Dominum, ut non iterum faciat quod admiserat. Poenitentem hominem dico, qui diebus ac noctibus ingemiscit, et cum Propheta dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrymis meis (Psal. VI, 7). Poenitentem hominem dico, qui repellit quod male fecerat, et rogat Dominum, ut veniam consequatur. consequautr. Poenitentem hominem dico, qui post concupiscentiam suam non vadit, et voluptatibus suis se privat. Poenitentem hominem dico, qui diligit, quod ante neglexit; et quod fecerat mali, deserit. Adhaereant ergo tibi quae bona sunt, et quae mala deleantur. 7. Si poenitentiam non egeris, incides in manus Domini secundum severitatem judicii ejus, quod cavere debemus; nam dicit Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Diverte ergo a malo, et fac bonum: inquire pacem, et sequere illam, sicut scriptum est (Psal. XXXIII, 15). Dic ergo: Commisi mala, et recreavi bona. Fac etiam dignos fructus peonitentiae, et ne dixeris: Peccavi, quid factum est mihi triste? . . . . et non adjicias peccatum super peccatum (Eccles. V, 4); et ne dicas: Miseratio Dei multa est (Ibid., 8); scito enim quia misericordia et ira ab illo. Revertere igitur ad Dominum, et plange. Dicito autem: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6), et: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7), et: Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9). Ecce poenitentia hominis se humiliantis: quomodo non veniam habebit, qui talia ingemiscit? quis audiat illum, et non moveatur? Qui enim se humiliat, exaltabitur; sicut et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Nam scriptum est: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3)? 8. Poenitere pollicitus es, et adhuc carnis opera perficis? Nescis quia scriptum est: Multo melius est non vovere te, quam vovisse te, et non reddere (Eccl. V, 4). Peccatum non desinit dominari tibi; et tu dicis quod poenites, et oras. Nescis quod scriptum est: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Ecce qualem comminationem Domini in omnem peccatorem. Quid dicis tu, qui te asseris poenitentem? Ubi est poenitentia tua? Exclusa est superbiae aestu: dum carnis desideria sequi conaris, Dominum praetermittis. Audi ergo, fili, retrahe pedem tuum a saeculo, cui jam pridem renuntiaveras, ut fidelis amodo inveniaris. Quid quaeris a saeculo cui jam renuntiasti? Poeniteas ergo de omni pompa iniquitatis: apprehende fidem, quam ante maculaveras; quia consenseras diabolo tenebrarum, et Dominum qui est lumen, post dorsum tuum reliqueras. 9. Memorare, fili, quia scriptum est: Quid est, misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI, 6)? Miserebitur tibi Dominus, 428 si haec omnia cum legeris, facias; ut per obedientiam tuam et humilitatem, gratiam consequaris: si poenitentiam de toto corde egeris, si Dominum prae oculis habueris; si missa voragine poculi veneni, calicem salutis accipias; si die ac nocte in lege Domini meditaberis, si omnem sollicitudinem tuam in illum projeceris, tunc gaudebis et exsultabis in Domino, quia vicisti malignum: tunc erit merces tua in coelo; quia taliter laborasti: tunc erit Dominus adjutor tuus in die judicii: tunc stabis in magna fiducia, tunc stabis ad dexteram Dei cum sanctis suis, et dicetur tibi: Venite, benedicti Patris mei; accipite regnum perpetuum (Matth. XXV, 34), quod vobis paravit Pater meus coelestis. Injustis autem et peccatoribus dicetur: Ite in ignem aeternum (Ibid., 41), quem praeparavit Pater vester diabolo. Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam (Ibid., 46), ad quam nos perducat Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. SERMO XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI. Ex hujus sermonis lectione cognoscimus, et illum per quadragesimam habitum esse, et ejus auctorem saepius conscendisse sacrum suggestum. Cum porro sermonis a se anteriore Dominica pronuntiati materies in sermone 30 supra rejectorum tractata reperiatur, eumdem sermonem hic indicari credibile est, atque adeo utrumque esse Maximi. Huc adde quod idem sanctus exordia huic similia solet adhibere, quodque hom. 2 in hoc ipsum Evangelium nonnulla tractat, quae cum hoc nostro sermone apte concinant. Valde etiam verisimile est, hoc sermone habito de prima Christi tentatione, alios ab auctore de secunda et de tertia esse adjectos, et de tertia quidem sermonem jam non exstare: de secunda vero eum ipsum esse, qui 22 supra exhibetur. Sed veterum edit. ac mss. ordinem hic retinemus. 1. Meminisse debet vestra dilectio hoc me anteriore Dominica praedicasse, et dedisse rationem cur Dominus quadragesimam jejunaverit, vel cur ipsa jejunia in deserto transegerit. Diximus enim haec omnia observasse eum, non justificationis suae causa, qui erat virgo per omnia, sed nostrae salutis gratia; ut quorum generatio per intemperantiam peccaverat, per abstinentiam sanaretur.

2. Videamus igitur quid illo in tempore vel in ipsa solitudine gestum sit; dicit enim evangelista adfuisse ibi diabolum, et Salvatorem ejus versutia fuisse tentatum. Ait namque sacra lectio esuriisse Dominum, et dixisse illi diabolum: Si filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Luc. IV, 3). Videte artem Domini, qua adversarium fraude circumvenit. Post multa jejunia esurisse se simulat, ut diabolum quem jejunando jam vicerat, iterum esuriendo sollicitet; spem enim illi congrediendi ex infirmitate famis quodammodo tribuit, ut dum veluti contra imbecillem congreditur, gloriosus superetur. Haec enim est vera victoria, ut qui Adam immortalem, gloriosum et epulantem subverterat; nunc ab homine mortali, humili atque esuriente vincatur. Cernens enim esurientem diabolus Dominum, hominem putat, dubitat Salvatorem; et ideo ait: Si filius Dei es, dic lapidi huic, ut fiat panis. O misera Satanae et extrema congressio! Diabolus in deserto tentationis solita arma non invenit: deest illi de paradiso amoenitas arborum, deest illi consiliatrix Eva, deest illi pomorum speciosa deceptio; et quia non invenit cibum, quem offerat esurienti, postulat in cibum saxa mutari. 3. Undique exclusus, undique defraudatus, ad pavimenta se confert; satis enim manifeste ostendit vastitatem sibi eremi restitisse, cum putat propter inopiam rerum etiam elementa posse converti. Postulat igitur in panem lapides commutari. Versutus et callidus scit quid petat, novit factum esse quod dicit; meminit enim in veteri Testamento sitientibus aquam de lapide profluxisse (Exod. XVII, 6), vult etiam hic esurienti cibum de lapide ministrari; retinet enim ibi duritiam petrae in liquorem fontium resolutam, cupit etiam hic asperitatem saxi in panis dulcedinem transformari. Suspicabatur enim ipsum esse Christum, qui haec operari soleat de natura saxorum, sicut ait apostolus Paulus: Bibebant de spiritali consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) 429 Suspicabatur, inquam, ipsum esse Christum, cum postulabat ut de lapide panes faceret: sed putabat tantummodo solum hominem, cum esurientem videret. 4. Salvator autem versutiam ejus mira responsione condemnat: nec facit quod dicit diabolus; ne videatur pro arbitrio adversarii virtutis suae gloriam declarare: nec tamen respondet non posse fieri, quia negare non poterat, quod saepe jam fecerat. Igitur nec acquiescit petenti, nec denegat exploranti; ac per hoc et potentiam virtutis suae suo reservat arbitrio, et versutiam adversarii divino confutat eloquio. Respondit ergo illi: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4); hoc est, non in pane terreno, non in cibo materiali, quo Adam primum hominem decepisti: sed in verbo Dei, in quo sunt vitae alimenta coelestis. Verbum autem Dei Christus est Dominus, sicut evangelista dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Quisquis ergo verbo Christi pascitur, terrenum pabulum non requirit; nec enim potest saeculi panem cupere, qui pane reficitur Salvatoris. Habet enim Dominus suum panem; immo panis ipse Salvator est, sicut docuit dicens: Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). De quo pane dicit Propheta: Et panis cor hominis confirmat (Psal. CIII, 15). 5. Quo ergo mihi panem, quem offert diabolus, cum habeam panem, quem Christus impartit? Quo mihi cibum, propter quem protoplastum dejectum memini, Esau primitivis fraudatum vidi, Judam Iscarioth proditionis scelere denotatum? Adam enim per escam paradisum perdidit, Esau per lentem honorem primatus amisit, Judas per bucellam apostolatus sublime deposuit; ex quo enim bucellam sumpsit, non jam apostolus coepit esse, sed proditor. Sic enim scriptum habes, dicente Domino: Cui intinctum panem dedero, ipse me tradet Et continuo post bucellam intravit in illum Satanas (Joan. XIII, 26). Non bonus cibus, post quem negatur Dominus, post quem ingreditur inimicus; non bonus cibus, post quem Christus respuitur, devoratur Antichristus. Non bonus cibus, qui benedictione caret, maledictione completur. Illa ergo esca nobis necessaria est, quae vitam praestat, quae animam pascit; post quam sequitur Christus, inimicus excluditur. Illam escam accipere debemus, quam Salvator, non diabolus subsequatur; quae perceptione sui confessorem faciat, non proditorem. 6. Quam bene autem jejuniorum tempore Verbum Dei dixit esse, quod reficit! ut ostenderet jejunia nostra non debere saeculi actibus occupari, sed sacris litteris exerceri. Negligit enim famen corporis, qui pabulo lectionis intendit: nec ventris curam habere poterit, qui alimentum verbi coelestis acquirit. Ipsa est enim refectio, quae saginat animam, quae impinguat viscera; cum de divinis Scripturis cibum eloquii perennis accipimus. Ipsa est esca, quae vitam aeternam tribuit, et insidias a nobis diabolicae tentationis excludit. Quod autem sacrarum litterarum lectio vita sit, Dominus testatur dicens: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). SERMO XXVIII. De sancta Quadragesima XII. Ex primis verbis sermonis hujus colligi potest ejus auctorem non solum Dominicis, sed et aliis quoque diebus in quadragesima concionari solitum esse. Quod autem de qualitate tempestatis, qua jejunium illud incidit, et de unici diei violatione hic disseritur, videtur cum nonnullis antecedentium sermonum habere quiddam cognationis: at hoc parum est, ut iidem illi ab eodem auctore scripti dicantur. Forte id majus habeatur, ut hic ultimus adjudicetur sancto Maximo, quod ejus nomine in cod. Remig. et duobus Germ. inscriptus fuerit. 1. Ante dies devotionem sanctae quadragesimae praedicantes, sacrarum litterarum exempla protulimus, quibus approbaremus hunc quadragenarium numerum non esse ab hominibus constitutum, sed divinitus consecratum: nec terrena cogitatione inventum, sed coelesti majestate praeceptum. Atque ideo qui constitutum numerum una die 430 manducando praeterit, non ut unius diei violator accusatur, sed ut totius quadragesimae transgressor arguitur. Unde bonum est homini ut ad diem sine labore jejunet, et totius quadragesimae consequatur pariter sanctitatem. Haec autem non tam sacerdotum praecepta, quam Dei sunt. Atque ideo qui haec spernit, non sacerdotem spernit, sed Christum, qui in suo loquitur sacerdote.

2. Videamus igitur quo tempore hanc observantiam nobis indixerit Dominus, si non veluti per istam devotionem cuncta elementa voluerit habere profectum. Ecce enim ut in dicta quadragesima, constricta hiemali gelu terra resolvitur, et aquarum fluenta meatus suos, glacie liquefacta, recipiunt; sic quoque corporum nostrorum hoc eodem tempore contracta sceleribus peccata solvuntur, et vitae nostrae purior cursus, liquefacto rigore diaboli, meatum suum pristinum recognoscit. Terra, inquam, in dicta quadragesima asperitatem deponit hiemis, ego in dicta quadragesima asperitatem rejicio delictorum. Illa terra aratris scinditur, ut mundanis sit congrua frugibus: mea terra jejuniis exaratur, ut coelestibus sit apta seminibus. Sicut enim reditum uberiorem capit, qui frequentius vexando, exercet campum; ita et majorem gratiam percipit, qui exercet corporis sui campum saepius jejunando. 3. Ecce enim abstinentiae tempore, herba segetum reviviscit in messem, surculus arboris conatur in fruticem, palmes vineae pubescit in gemmam, et omnia de inferioribus ad altiora se subrigunt: ita hoc eodem tempore hominum spes intermortua reviviscit in posterum, fides perdita reparatur in gloriam, temporalis vita proficit in aeternam; et omne genus humanum ad coelestia se subrigens, ab infimis ad altiora consurgit. Modo ferrum gestans agricola sarmenta deputat vinearum; ita et nunc Evangelium tractans episcopus, sordes amputat populorum, et isto quadragenario curriculo universae hoc agunt creaturae, quatenus depositis superfluis, ornatae vel comptae in pascha procedant. 4. Modo omnia sunt in partu, ut tunc reperiantur in fructu; tunc enim contra naturae speciem spina profert rosam, calamus fragrat lilium, suavitatem arida virgulta depromunt: et ita cuncta floribus adornantur, ut festivitatem diei magni creatura ipsa nitore sui celebrare credatur. Igitur et nos hoc eodem jejuniorum tempore producamus de spinis nostris rosas, hoc est, de peccatis justitiam, de severitate misericordiam, de avaritia largitatem. Istae enim spinae sunt corporis nostri, quae praefocant animam, de quibus ait Scriptura: Spinas et tribulos tibi germinabit terra (Genes. III, 18); germinat enim mihi terra mea spinas, si me corporalis libidinis titillatione compungit: generat mihi tribulos, cum me divitiarum saecularium cupiditate discruciat. Spina enim christiano avaritiae suae radix est: spina viro bono honoris ambitio est; videntur enim specie apud suos grata esse, sed laedunt. 5. His ergo nisi vigilando et jejunando carere non possumus; quin potius per abstinentiam ipsae spinae vertentur in rosam. Producit enim jejunando libido castimoniam, superbia humilitatem, ebrietas parcitatem; hi enim sunt flores vitae nostrae, qui suave Christo redolent, qui odorem bonum Deo spirant. Unde ait Apostolus: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Hanc ergo quadragesimam largitus est nobis Dominus, ut hujus temporis spatio in morem totius creaturae nunc concipiamus virtutum germina, ut in die paschae fructum justitiae proferamus. 6. Hoc autem quadragenario numero se ipse Dominus Christus exercuit, non ut profectum ipse caperet, sed ut profectum salutis nobis ostenderet. Nec enim erat in illo spina peccati, quae verteretur, in florem; ipse enim erat flos natus non de spina, sed de virga, sicut ait propheta: Exiit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esai. XI, 1); virga enim erat Maria, nitida, subtilis et virgo, quae Christum velut florem integritate sui corporis germinavit. 7. Continuatis ergo quadraginta diebus et noctibus, haec jejunia non esuriens Dominus procuravit: sed dicit illum evangelista esurisse postea. Quomodo ergo potest fieri, ut qui tantorum dierum numero famem sitimque non 431 senserit, postea esurierit. Esuriebat plane, nec negare possumus quod esurierit; esuriit enim non cibum hominum, sed salutem: nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit coelestium sanctitatem. Cibus enim Christi est redemptio populorum: cibus Christi est paternae voluntatis effectus, sicut ipse ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, qui me misit (Joan. IV, 34). Unde et nos esuriamus cibum, non qui terrenis epulis apparatur, sed qui divinarum Scripturarum lectione colligitur; ille enim corpus ad tempus nutrit, hic autem animam reficit in aeternum. SERMO XXIX. De sancta Quadragesima XIII. Habitus est his sermo media circiter quadragesima in Evangelium caeci nati, quod nunc feria tertia hebdomadae quartae recitatur. Aberat hic ipse sermo ab antiq. edit.; sed cur in Rom. edit. Ambrosio tributus fuerit, nihil prorsus habet. 1. Agite gratias, fratres, divinae pietati, quae vos ad medium quadragesimae perduxit incolumes. Illi vero possunt pro hoc munere dulcius ac devotius Deum laudare, qui ita sicut in quadragesimae capite didicerunt, noviter huc usque vivere studuerunt, id est, qui peccatorum suorum remissionem quotidie jejunando, eleemosynas dando, et ad Ecclesiam properando cum lacrymis et suspiriis curaverunt orare.

2. Illi autem qui ista neglexerunt, id est, aut quotidie non jejunaverunt, aut eleemosynas non fecerunt, aut studiosi vel compuncti in oratione non fuerunt; non est unde gaudeant, sed habent potius miseri unde lugeant. Verum non ita lugeant, ut desperent; quia qui caecum a nativitate potuit illuminare (Joan. IX, 1), potest et istos nunc tepidos et negligentes, si ex toto corde ad eum converti voluerint, studiosos ac ferventes in suo servitio facere. Igitur tales, hoc est, immunde viventes, vel odium in corde contra aliquem reservantes, vel aliena injuste rapientes, aut sua inordinate retinentes, caecitatem suam agnoscant, et ad medicum ut illuminentur, recurrant. 3. Utinam sic quaereretis, quando peccatis, medicinam spiritalem, sicut quando infirmamini corpore, requiritis carnalem. Quis modo in tanta plebe est, qui si deberet non occidi, sed solum oculos perdere, et non daret, ut periculum evadere posset, omnia quae haberet? Et si ita timetis mortem carnis, quare non timeatis animae mortem; maxime cum mortis dolor, id est, carnis, non sit unius horae; et mors animae, id est, luctus, et poena, numquam habeat finem? Et si ita amatis oculos corporis, quos cito moriendo perditis, quare non diligatis oculos spiritales, quibus Deum ac Dominum vestrum sine fine videre valeatis? 4. Operamini quapropter, dilecti in Domino filii, operamini dum dies est; quia ut dicit Christus Dominus noster: Venit nox, in qua nemo potest operari (Joan. IX, 4). Dies est vita praesens, nox est mors, et tempus post mortem. Si post hanc vitam non est operandi licentia, sicut Veritas dicit; quare non laborat unusquisque, dum tempus habet, id est, dum vivit in hoc saeculo? Timete istam mortem, fratres, de qua dicit Salvator: Venit nox, in qua nemo potest operari. Omnes qui malum operantur, non timent istam mortem, et ob hoc ab hac vita migrantes, mortem inveniunt sempiternam. Laborate, dum vivitis, sed maxime his diebus, jejunando a delicatis cibis, et omni tempore abstinendo a vitiis. Siquidem et illi qui jejunant a cibo, et non se abstinent a malo, similes sunt diabolo, qui non manducat, et tamen a malo non cessat. Denique noveritis quia quod vobis subtrahitis jejunando, in coelum debetis transmittere per pauperes. 5. Hodierni sermonis admonitionem, fratres, opere perficite; ne Judaeorum super vos veniat maledictio. Dixerunt enim caeco: Tu discipulus ejus sis (Ibid., 28). Quid est discipulum esse Christi, nisi discipulum esse pietatis et veritatis et humilitatis? Illi dixerunt hoc maledicendi voto; sed magna est benedictio, quam ipse vobis concedat assequi, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. 432 SERMO XXX. De sancta Quadragesima XIV. Evangelium unde huic sermoni thema desumitur, nunc in Dominica Passionis legitur; in Missali autem Ambrosiano, et forte etiam in Gallicano, recitabatur Dominica secunda quadragesimae, quam propterea Dominicam de Abraham appellari in more erat. Non habebatur in vetustis edit. hic idem sermo; et quamvis editores Decreti eum in Vaticanis codicibus inveniri testificentur, vel sola dictionis humilitas abunde probat illum Ambrosii numquam fuisse. Non tantum vero ille recedit a stylo Caesarii, cujus etiam in sermonibus unum habemus, qui primis verbis cum hoc congruat. 1. Scitote, fratres, quoniam cujus opera quisque facit, ejus et filius vocatur. Unde et Judaei cum dixissent patrem suum esse Abraham, audierunt a Domino, sicut ante verba Evangelii quod nunc audistis, legitur: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite (Joan. VIII, 39). Qui cum iterum dixissent Deum se habere Patrem, audierunt: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me (Ibid., 42).

2. His verbis apertissime demonstratur quod mali et cupidi, nec Abrahae, nec Dei filii sint. Nam cujus filii sint, sequentia manifestant; ait enim: Vos ex patre diabolo estis (Ibid., 44). Ac si dicat: Cur patrem mutatis, nunc Abraham, nunc Deum? Ego vobis ostendam patrem vestrum: pater vester diabolus est, non creando, sed decipiendo. Fugite, fratres, talem patrem: fugite, sicut Propheta admonet: ait enim: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLVII, 11). Populum vocat vitia atque peccata: domum vero Patris dicit mundum, in quo regnat diabolus. Ille obliviscitur populum suum, qui relinquit vitia sua: et ille obliviscitur domum Patris sui, qui mundi hujus falsas divitias contemnit, per quas eum diabolus tenet captivum. Patet quod diabolus non diligit filios suos, sed odit; quia non amat, nisi ut perdat; sicut amat gluto porcellum, ut comedat. 3. Cavete (XXII, q. 55, c. Cavete), fratres, mendacium; quia omnes qui amant mendacium filii sunt diaboli; qui non solum mendax est, sed etiam et pater et inventor ipsius mendacii est: omnis simulatio, et omnis duplicitas mendacium est: ergo non solum in falsis verbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium comprobatur. Mendacium namque est christianum se dicere, et opera Christi non facere: mendacium est sacerdotem vel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari. Pertimescenda sunt haec, quia verba Dei sunt; ait enim Propheta, dicens: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Quapropter transite, fratres, a mendacio ad veritatem, si non vultis habere diabolum patrem. Nam quod alibi legitur: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 111); intelligendum est in quantum homo, in quantum carnalis, non in quantum spiritalis. 4. Denique monet vos evangelica lectio, ut patientes sitis. Ecce cum multa convicia Dominus a Judaeis audisset, patienter eos toleravit; et patienter portavit, patienter sustulit. Et si Dominus patientiam habuit inter verba blasphemiae, qui suos inimicos uno verbo poterat in abyssum demergere; quare miseri homines, pleni peccatis, non habent patientiam, quando dura audiunt, vel quando pro suis iniquitatibus corriguntur? 5. Videte, fratres, ne per opera vel cogitationes malas lapidetis Jesum, lapidetis Salvatorem cum Judaeis incredulis, de quibus hodie dicitur: Tulerunt ergo lapides Judaei, ut jacerent in eum (Joan. VIII, 59). Forte dicitis: Malum fecerunt Judaei, qui eum lapidare voluerunt, et qui eum crucifixerunt. Scitote et firmiter credite quia hoc faciunt christiani hodie male viventes, eo quod tunc Christum vitiis persequuntur. Quid enim est Jesus, nisi veritas, et pax et justitia? Ergo qui pro falsitate relinquit veritatem, et pro cupiditate dirumpit charitatem, et odit pacem, et pro aliquo praemio occultat justitiam; nihil aliud facere videtur, quam lapidare et crucifigere et occidere Christum; quia ipsius dona exstinguit in seipso. 6. O quam pauci sunt in tanta multitudine christianorum, qui Jesum non persequantur et lapident, et occidant! Sed vae illis! quia Jesus abscondit notitiam suam talibus, et exit de templo cordium eorum, et manifestat se amatoribus suis, et habitat in illis, sicut ipse dilectori suo inferius 433 pollicetur, dicens: Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23.)

7. Quia nolumus vos, fratres, gravare multa loquendo, oramus ne sitis de illorum numero, qui Jesum lapidare voluerunt: sed cum illis potius habeatis partem, qui super omnia illum amando, ejus gratiam in suis cordibus susceperunt. Quod ipse vobis concedat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. SERMO XXXI. De sancta Quadragesima XV. In hoc sermone, qui in edit. Rom. primum vulgatus est, supplicatio in Dominica Palmarum fieri solita describitur. Quamvis autem ecclesiasticorum rituum investigatores hujus mentionem apud Cyrillum Hierosol. Cath. 10 factam observent, illum tamen in Ecclesia latina tam antiquum fuisse nusquam reperiunt. Verum quidquid sit de hac ceremonia, manifestum est conciunculam hanc nihil habere, quod eam aliqua cum ratione Ambrosio asserat. 1. Veniente Domino nostro Jesu Christo ad urbem Hierusalem ante sex dies passionis suae, turba multa quae convenerat Hierosolymis, ut secundum praeceptum Moysi pascha celebraret, accipiens ramos palmarum, occurrit illi obviam, ut in psalmis victoriam Christi ostenderent velut terreni regis in populo Israel; consuetudo enim est ut victoribus palma offeratur. Alii autem de eadem turba ramos caedebant de arboribus (Matth. XXI, 8 et seq.), maxime olivarum, quia in monte Oliveti res agebatur; et eos portabant, ut ubi opportunum esset venienti Domino planum sternerent iter. Hinc descendit consuetudo hodiernae festivitatis, ut psallentes, ramos palmarum sive olivarum portemus in manibus: et eamdem festivitatem palmarum sive olivarum vocitemus.

2. Sed non absque magno sacramento rami istarum arborum feruntur; oliva enim, quia oleum ut solamen dolorum atque laborum portat infructu (oleo enim quia et vulnera curantur, et aestus levatur), opera designantur misericordiae; siquidem et ipsa misericordia Graece dicitur ἔλεος· palmae autem radix aspera est, sed nitorem maximum habet in fine, ostendens per hujus vitae asperitatem in decorem coelestis patriae nos debere sustolli. Unde et David propheta psalmographus de justo viro canit: Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13). Ramos ergo olivae portemus in manibus, virtutem misericordiae exhibentes in operatione. Sumamus et ramos palmarum, ut pro misericordiae bono non terrena delectamenta, sed supernae patriae pulchritudinem exspectemus, quo nos praecessit Christus Dominus noster, qui est, juxta Apostolum, finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). 3. Nec praetereundum est a psalmi versiculo, quem occurrens turba Domino decantabat: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna in excelsis (Psal. CXVII, 26). Adventus enim Domini, ejusque incarnatio non solum hominum salus fuit in terra, sed etiam angelorum in coelo; quia dum homines in terra salvantur, angelorum numerus qui diabolo cadente, minoratus fuerat, integratur in coelo. Hosanna ergo in excelsis tantumdem est, tamquam si dicatur: Salva nos, qui etiam es salus in coelis. Et qui cum magna devotione salutem istam poposcerant, duplicaverunt vocem, ut iterum dicerent: Hosanna in excelsis. 4. Ad hanc igitur salutem pervenire vobis concedat benedictus Dominus noster Christus, qui venit in nomine Dei Patris, cum quo vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen. SERMO XXXII. De sancta Quadragesima XVI. Hic sermo etiam editioni Rom. debet, quod in lucem emissus fuit. Sed vix alius pejori jure Ambrosio nostro potuit ascribi, cum nihil sapiat Ambrosianum. Quin immo nec ejusdem auctoris videtur esse, cujus est superior; siquidem illic a Dominica palmarum usque ad passionem sex dies numerantur, hic tantum quinque. 1. Video vos, fratres, hodie attentius quam soletis, ad Ecclesiam convenisse, et ramos arborum cum laetitia portasse. 434 Sed quid prodest illis id agere, qui nesciunt cur id faciant vel quid ista significent? Scire debetis quia sicut lectum est hodie, quae est quinta dies ante passionem, Salvator noster in monte Oliveti sedit super asinam, ut intraret Hierosolymam (Matth. XXII, 7): et cum audisset turba quod Jesus veniret Hierosolymam, processerunt ei obviam cum ramis palmarum: et cum jam appropinquaret ad descensum montis Oliveti, coeperunt turbae descendentium gaudentes voce magna laudare Deum.

2. Per hos quidem quinque dies, id est, ab isto usque ad vesperum quintae feriae, quando post coenam traditus est, omni die docuit in templo, et omni nocte mansit in monte Oliveti. Et quia decima luna recludebatur agnus, qui quartadecima luna erat immolandus a filiis Israel; bene iste verus agnus Christus Dominus, qui erat sexta feria crucifigendus, eo die intravit in Hierusalem, quo ille typicus Agnus recludebatur. 3. Hodie siquidem turbae straverunt vestimenta sua in via (Ibid., 8): et alii hodie caedentes ramos de arboribus similiter sternebant in itinere Salvatoris super asinam sedentis. Quae pia mater Ecclesia corporaliter ideo celebrat, ut fiat id, quod multo majus est, spiritaliter. Omnis quippe sancta anima Dei asina est: super asinam igitur Dominus sedet, et Hierusalem tendit; cum animas nostras inhabitans, mundum istum despicere, et coelestem patriam diligere facit. Vestimenta in via ante Deum jactatis, si viam illi ad vos veniendi praeparando, corpora vestra per abstinentiam castigatis. Ramos vero de arboribus praecidivis si sanctorum patrum virtutes amando, viam ad vos veniendi Domino praeparatis. Quid fuit Abraham? quid fuit Joseph? quid David? quid reliqui justi, nisi fructiferae arbores Ecclesiae Dei? Discite ab Abraham obedientiam, a Joseph castitatem, a David humilitatem, si perpetuam desideratis adipisci salutem. 4. Et quia palma victoriam significat, palmas in manu recte portamus, si ita ei laudes victoriae decantamus, ut etiam bene vivendo, diabolum vincere studeamus. Ideoque, fratres, scire debetis, quia sine causa ramum olivae portat, quem diabolus decipiendo superat. Redite ergo ad conscientias vestras, charisimi, et videte si spiritaliter facitis, quod corporaliter agitis. 5. Denique firmissime credentes, intelligite quia nostrum periculum est, si mysteria nostri Salvatoris vobis non annuntiamus: et vestrum est periculum, si ea parvi pendatis. Monemus itaque ut quanto magis solemnitas paschalis appropinquat, tanto magis vos praeparare curetis, mundantes vos ab omni invidia, odio, convicio, maledicto, ac detractione; ut digne illam diem celebrare possitis. 6. Dimittite illis qui in vos peccaverunt, ut vestra vobis Dominus dimittat peccata; quoniam qui vel contra unum hominem odium aut iram tenuerit, malo suo pascha celebrabit; quia non manducabit cum Petro vitam, sed cum Juda mortem in sancta communione accipiet: quod ille a vobis avertat, qui vos potestate creavit, pietate redemit, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit per cuncta saecula, amen. SERMO XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII. Hic sermo eo die fuit habitus, quo symbolum competentibus tradi solebat, quod in plerisque Ecclesiis Dominica palmarum fieri consuevisse a nobis alio loco observatum est. Cum porro inter sermones hic praetermissos sextus incipiat ab illis verbis: Propitia divinitate, isque in Append. August. Caesario adjudicetur; hinc forte conjiciat aliquis eumdem quoque hujus sermonis auctorem esse: sed nec minus probabile est eum deberi sancto Maximo, cujus et stylum, et in cod. Remig. etiam nomen noscendum praebet. 1. Propitia divinitate, ecce jam pene transegimus quadragesimae indicta jejunia, et praecepta Christi Domini abstinentiae devotione complevimus. Superest nunc ut quemadmodum famuli ejus Moyses (Exod. XXXIV, 28) et Elias (III Reg. XIX, 8) hunc sacratissimum numerum observando, gratiam meruerunt: ita et nos hoc ipsum tempus custodiendo mereamur, sitque similis remuneratio in perceptione praemii, quorum similis labor est in observatione jejunii. 435

2. Elias enim (III Reg. XVIII, 42 et seq.), cum esset clausum humanis iniquitatibus coelum, et nulla mundanis rebus desuper pluviarum stillaret ubertas, atque omnia longae siccitatis squalore languerent, et esset fames magna universo generi humano, quoniam enim coelum pluviam non dabat, nec terra pabulum germinabat, tunc Elias sanctus reseravit jejuniis suis coelum, terram orationibus fecundavit. Illius enim siccitatem convertit in pluviam, hujus sterilitatem resolvit in partum; tanta enim ejus precibus orbem terrarum imbrium largitas irrigavit, ut arida revirescerent, mortua resurgerent, languentia sanarentur. Et ita rebus cunctis fontium quidam meatus infusus est, ut purificatione facta per pluviam, omnium creaturarum vitia lavarentur, atque inundationis illius beneficio totius mundi species innovata consurgeret. 3. Igitur et nos eadem quae Elias observantes jejunia, adhibitis precibus clausum coelum nostris competentibus reseremus; quatenus illos lavacri salutaris imber illuminet. Clausum enim illis est coelum, quamdiu nondum de coelo Spiritus sanctus adveniens, eorum corda vivificat: siccitatem quodammodo patiuntur, quia nondum gratia baptismatis irrigantur. Laborant etiam fame magna, quoniam velut esurientes, coelestia sacramenta desiderant. Reseremus ergo illis coelum, ut adveniente desuper spiritali pluvia, eorum terra lavacri irriguo satietur, et delictorum sterilitate deposita, incipiant fructus germinare virtutum. Etenim coelestis imber vitia peccatorum diluit, justitiae incrementa producit, decutit aridum concupiscentiae pulverem, laetificat utilem castimoniae puritatem, obruit avaritiae sordidam faecem, nutrit aeternam misericordiae largitatem. Sicut enim superveniente Eliae pluvia, omne pabulum terra produxit; ita et superveniente Christi lavacro, omnem justitiam anima germinavit. Et sicut illic pluviarum fontes irrigaverunt orbem, ut vivificarentur herbarum mortificata jam semina: ita et fons baptismatis irrigat genus hominum, ut animarum mortificata corda vivificet. Hoc ergo observantium ista jejunia est meritum, ut orationibus eorum aut innovetur mundus, aut fratres denuo renascantur.

4. Reserandum igitur competentibus nostris est coelum, quoniam adhuc clausum est apud illos; clausum est enim coelum illis, quoniam mysterium nondum pervident Trinitatis. Clauso enim sibi coelo, super coelum quid agatur, ignorant: nec scire possunt quae sit Filii Patrisque substantia; nisi prius mundi elementa transcenderint. Tunc enim poterit quis Trinitatis aspicere divina mysteria, cum coelos sua virtute habuerit apertos, sicut beatus Stephanus martyr reseravit sibi martyrio suo coelos, et stantem vidit ad Patris dexteram Salvatorem, secundum quod ipse ait: Ecce video coelos apertos, et stantem Jesum ad dexteram Dei (Act. VII, 55). Ergo cui clausi sunt coeli, agendum est ut aperiantur illi, quatenus super coelos Christum possit aspicere; nam quamdiu clausi sunt homini, Christum non potest videre regnantem. 5. Quemadmodum autem clausi coeli aperiendi sint, inquirere nos oportet. Puto autem aliter eos aperiri non posse, nisi claves Petri apostoli sumpserimus, quas Domino largiente suscepit, sicut ipse dixit: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18). Immo rogemus Petrum, ut ipse nobis tamquam bonus janitor regiae coelestis aperiat. Quae autem ista clavis sit, diligentius requiramus. Clavem Petri, fidem esse dixerim Petri, per quam coelos aperuit, penetravit inferna securus, maria calcavit intrepidus. Tanta enim apostolicae fidei virtus est, ut cuncta illi elementa pateant, hoc est, non illi angelicae claudantur januae, non portae praevaleant tartari, non aquarum fluenta subsidant. 6. Ista autem ipsa clavis, quam fidem dicimus, videamus quemadmodum constet, et quemadmodum solidata sit. Arbitror illam duodecim artificum operatione conflatam; duodecim enim apostolorum symbolo fides sancta concepta est, qui velut periti artifices in unum convenientes, clavem suo consilio conflaverunt. Clavem enim quamdam ipsum symbolum dixerim, per quod reserantur diaboli tenebrae, ut lux Christi adveniat: aperiuntur conscientiae clausa peccata, ut justitiae fulgeant opera manifesta. Igitur haec clavis ostendenda est fratribus nostris; ut et ipsi tamquam discipuli Petri inferna sibi reserare, coelos aperire consuescant. 436 SERMO XXXIV. Dominica Resurrectionis. Hunc sermonem, cum deesset in antiquis editionibus, Romana sub hoc titulo prima evulgavit. Et re vera in illo quaedam exponuntur ad Evangelium hujus Dominicae pertinentia: sed quod eumdem Ambrosii nomine inscriptum exhibuit, id sane reclamante sancti Patris stylo et ingenio fecit. 1. Audistis, fratres, quod sanctae mulieres, quae cum aromatibus ad monumentum venere, angelum viderunt: inquit enim: Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris (Marc. XVI, 5). Quis vero juvenis iste fuerit, ne ambiguitas te offenderet, alius Evangelista scripsit: Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII, 2). Maria vero Magdalena, quae arctius diligebat Jesum; quia juxta sepulcrum perseveravit, Dominum prima omnium vidit, et apostolis nuntiavit. Inquit enim Joannes evangelista: Venit Maria Magdalena annuntians discipulis: Vidi Dominum, et haec mihi dixit, etc. (Joan. XX, 18). Per quae nos monemur, ut cum aromatibus, id est, cum odore bonorum operum, et virtutibus referti Dominum quaeramus.

2. Sunt autem, charissimi, nonnulli qui videntur Dominum quaerere: sed quia otiosi sunt, et a virtutibus alieni, illum non merentur invenire, nec inventum videre. Denique quid quaerebant illae sanctae mulieres in monumento, nisi corpus Domini Jesu? Et vos quid quaeritis in Ecclesia nisi Jesum, id est, Salvatorem? Sed si cupitis illum invenire, orto sole, ut istae mulieres, venite, id est, non sint in cordibus vestris tenebrae vitiorum; carnalia enim desideria, et mala opera tenebrae sunt. In quorum vero cordibus tales tenebrae sunt, non vident lucem, non intelligunt Christum; quia Christus lux est. Repellite igitur, a vobis, fratres, tenebras, id est, omnes delectationes, et omnia opera mala, et curate habere aromata, hoc est, orationem mundam, dicentes cum psalmista: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). 3. Attendite insuper quod audistis: nempe Maria Magdalena, quia perseverando ad monumentum, quem quaerebat, invenit; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Unde sicut necesse est ut malum a vobis repellatis; ita expedit omnino ut in bono, quod jam inchoastis, firmissime perseveretis, si Dominum videre et ad coelestem patriam pervenire desideratis. 4. Denique quia sanctum pascha celebratis, debetis scire, fratres, quid sit pascha. Pascha vero transitus dicitur; ideo autem tali nomine vocata est ista festivitas, quia in ipsa transierunt filii Israel ex Aegypto, et ipse Filius Dei transivit ex hoc mundo ad Patrem. Verum quid vobis prodest quod Pascha celebretis, si non imitamini quod colitis? hoc est, si non transitis ab Aegypto, id est, a tenebris vitiorum ad lucem virtutum, et a mundi hujus amore ad desiderium coelestis patriae? Nam sunt multi qui gaudent in ista festivitate, et colunt hanc solemnitatem; et tamen male, et malo suo, quia non transierunt ex hoc mundo ad Patrem, id est, non transeunt a mundi cupiditate, et a carnali delectatione ad coelestis patriae amorem. O miseri christiani, qui in Aegypto sunt, id est, sub potestate diaboli, et gaudent in malis! Moneo quapropter vos, fratres, ut pascha rite celebretis, id est, transitum faciatis. Quicumque mali hanc festivitatem celebratis, transite de vitiis ad virtutes: quicumque vero boni, transite de virtutibus ad virtutes; et ita ut nullus remaneat in vobis, qui transitum non faciat. 5. Et sicut Judaei quando pascha celebrabant, septem dies azyma comedebant; ita omnis christianus, qui veri Agni, id est, Christi, carnem comedit, per omne tempus vitae suae, quod per septem volvitur dies, simpliciter et innocenter debet conversari. Videte, fratres, videte ne fermentum vetus sit apud vos, sicut monet Apostolus, dicens: Expurgate vetus fermentum (I Cor. V, 7), id est, veteris hominis conversationem. Tunc enim eritis veri christiani, si omne malum declinaveritis, quod designatur per vetus fermentum, et quod in baptismo promisistis, fideliter custodieritis, quod ipse vobis concedat, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum, amen. 437 SERMO XXXV. De Mysterio Paschae II. Hic sermo in omnibus Ambrosii edit. sub libelli titulo in lucem prodiit, cum tamen manifestum sit conciunculam esse, qua festum paschatis ob reparatam hominis innocentiam atque salutem coli debere ostendit auctor. Quod autem hic auctor ab Ambrosio alius fuerit, exploratum reddit ipsa dictio.

CAPUT PRIMUM.--1. Paschae mysterium de fide omnibus credentibus in Christo renatis, recidivatum fidei annuae felicitatis gaudium et gloriam ministrat. Quod quidem sacrum nomen ab ipsius Domini passione descendit; pascha enim passio est Salvatoris, sicut beatus Apostolus dicit: Pascha enim nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Ad hoc enim humanum corpus Christus accipiens, se in passionem paschae mysterio consecravit; ut quisquis hujus muneris per fidem participationem esset indeptus, consortio Dominicae felicitatis dignus merito censeretur.

CAPUT II.--2. Est enim pascha vere anni principium, primi mensis exordium, novella germinum reparatio, ac tetrae hiemis nocte discussa, primi veris restituta jucunditas. Hoc, inquam, tempore visibilium et invisibilium conditor Deus, defixo hamo coeli machinam suspendens, idem solis ardore radiavit, splendorem lunae solatio noctis attribuit, pendentem coeli cameram splendentium siderum decoravit ornatu, mare certis littorum finibus coercens, concavae ac stridentis undae aestum metas statuti limitis jussit haud excedere. Et ut plana mundi facies oculorum eminus subtraheretur aspectu, ad hoc in ornatum mundialis fabricae, nemorosi colles atque excelsi constituti sunt montes; ut iterum mortalibus campestris ornatus jucundior adveniret.

CAPUT III.--3. Ipseque homo divini opificii dignatione formatus ad hoc terrestris creaturae effectus est dominus, ut divinis institutionibus parens, ejus tantum et voluntatem servaret, qui se in tantis rebus dominum praefecisset ex nihilo. Qui in ipso exordio (Gen. III, 6 et seq.) non nescius, depravatus invidia, dum super indultum Dei opificium cupit fieri, quod natura non dederat, amisit gratiam, quam Creatoris pietas attribuerat: continuo ob concupiscentiam diabolicae deceptionis sententiam mortis praevaricator incurrens, etiam ad futurae ex se stirpis originem propagavit; ut divina hoc loco recte sententia compleretur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Ita per occasionem delicti, in universis peccatoribus diabolus mortis est sortitus imperium, atque omnes a Deo deviantes, peccati vinculo obstrictos, squalentis tartari clausos ergastulo possidebat.

CAPUT IV.--4. Quorum interitum dolens divina censura, non per servum vatem, nec per angelum invisibilem: sed ad hoc per substantiam humanae carnis in homine Deus veniens habitavit; ut honestam vivendi formam mortalibus daret, et temporariis aeternam in se credentibus vitam exemplo suae mortis ac resurrectionis aperiret. Ut enim incredulitas, et simulacrorum cultus coeli aditum clauserat; ita inferni baratrum praevaricatoris perfidia procurarat.

5. In quorum suppliciis usque ad adventum Salvatoris Domini Jesu Christi diabolus per mortem regnavit, donec humanae carnis ad Deum attemperata substantia, immaculatum corpus conditioni mortis addixit. Expers peccati Christus, cum ad tartari ima descenderet, seras inferni januasque confringens, vinctas peccato animas, mortis dominatione destructa, e diaboli faucibus revocavit ad vitam; atque ita divinus triumphus aeternis characteribus est conscriptus, dum dicit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55)? 6. Quam felicitatem reparatae salutis Paulus recolens clamat: Sicuti per Adam mors intravit in hunc mundum, ita et per Christum salus restituta est mundo (Ibid., 22); et iterum: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47, 49). Et adjiciens ait: Sicut portavimus imaginem terreni, id est, vetusti hominis in crimine, sic portemus imaginem coelestis, id est, suscepti, redempti, reparati; ac purificati hominis salutem teneamus in Christo, quia idem ipse Apostolus ait (Ibid., 23): Initium Christus, id est, auctor resurrectionis et vitae; deinde hi qui sunt Christi, id est, qui in forma puritatis ejus 438 viventes, de spe resurrectionis ejus securi erunt, cum ipso coelestis promissi gloriam possessuri, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Qui, inquit, me secutus fuerit, non peribit: sed transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24). 7. Ita Salvatoris passio, vitae humanae salus est. Ad hoc enim pro nobis mori voluit, ut nos in eum credentes perpetuo viveremus. Voluit pro tempore fieri quod nos sumus, ut nos aeternitatis ejus promissionem indepti, cum eodem perpetuo viveremus. CAPUT V.--8. Haec, inquam, illa est coelestium mysteriorum gratia, hoc paschae donum, haec optabilis anni festivitas, haec exordia gignentium rerum. Hinc vitalis lavacri sacrae Ecclesiae editi puerperio infantes, parvulorum simplicitate renati, balatu innocentis perstrepunt conscientiae. Hinc casti patres, pudicae etiam matres novellam per fidem stirpem prosequuntur innumeram. Hinc sub fidei arbore ab utero fontis innocui cereorum splendet ornatus. Hinc coelestis meriti sanctificantur munere, et sacramenti spiritalis celebri mysterio saginantur. Hinc unius plebis gremio beatae Ecclesiae nutrita fraternitas, unicae divinitatis substantiam, ac virtutis trium nomen adorantes, psalmum annuae festivitatis cum Propheta concelebrant: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24).

9. Quis, inquam, dies? Nempe ille qui attribuit vivendi principium, lucis exordium, auctor luminis, id est, ipse Dominus Jesus Christus, qui de semetipso ait: Ego sum, inquit (Joan. XI, 9), dies: qui per diem ambulat, non offendit, id est, qui Christum in omnibus sequitur, per ejus vestigia usque ad aeternae lucis solium transmeavit; sicut ipse Patrem pro nobis adhuc in corpore constitutus orat dicens: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et hi qui in me crediderunt; ut sicut tu in me, et ego in te, ita et illi maneant in nobis (Joan. XVII, 24). 10. Hic, inquam, exsultationis et laetitiae dies est, in quo promissum perfectae gloriae consecuti, recte plebs sancta ad instar Angelorum futurae laudis mysterium, adhuc in hoc saeculo constituti, Domino cum Propheta cantamus: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo, id est, auctor institutionis, redemptionis et vitae perpetuae Dominus Jesus Christus, qui (Apoc. XVII, 14) est Rex regum, et Dominus dominorum, absque initio, sine fine in Patre regnans cum Spiritu sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. SERMO XXXVI. In die sancto Pentecostes. Sermonibus, qui additi sunt in Rom. editione, hic jungi debet. Quibus autem rationibus Ambrosii nomen obtinuerit, nos plane fugit: adeo in illo nihil videmus Ambrosianum. Quod autem linguarum divisionem superbiae acceptam refert, ex Augustini sermone 271 sumptum putamus. 1. Magna est, fratres charissimi, hodierna festivitas, in qua sicut audistis, acceperunt apostoli Spiritum sanctum, qui cum Patre et Filio unus et perfectus est Deus, ejusdem substantiae, majestatis, et potentiae: qui non ex tempore, sed ab aeterno a Patre Filioque inseparabiliter procedit: qui etiam Dei donum dicitur; quia et antequam esset angelus vel homo, cui daretur, jam sui natura donabile donum erat; quia charitas et amor est. Unde non solum patriarchis atque prophetis, sed etiam et reliquis justis latenter in anima datus est; et licet aliquando manifeste, numquam tamen tam aperte datus fuisse legitur, sicut hodie, id est, decima die post Christi ascensionem; quando supra centum viginti credentes in specie ignis apparuit. Sic enim lectum est, ut retinetis: Et apparuerunt illis dispertitae linguae, tamquam ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II, 3).

2. Videte, fratres, videte quid fecit superbia, et quid promeruit humilitas. Superbia divisit linguas, quando turrim homines aedificare voluerunt pertingentem usque ad coelum (Gen. XI, 3); prius enim erat una lingua, qua homines se mutuo intelligebant, et propria mentis arcana invicem communicabant: verum ne perficerent superbi, quod coeperant, confusae sunt linguae, ac nationes divisae sunt. Hodierna vero die cum propter humilitatem Spiritum sanctum accepissent 439 credentes, coeperunt omnibus linguis loqui. Abjicite quapropter a vobis, fratres, superbiam; quoniam omnes superbi filii sunt diaboli; et estote humiles, ut Spiritus sancti gratiam accipere, et filii Dei vocari mereamini. Sint munda corda et corpora vestra ab omnium peccatorum sordibus; quia Spiritus sanctus non habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, 4). 3. Si vascula prius mundatis, in quibus aliquid pretiosum servare vultis, et domos vestras praeparatis et ornatis, quando potentem personam exspectatis; multo magis mundanda sunt corda ab odio et ira atque invidia et omni malitia, 440 et maxime ab immunditia atque avaritia; ut Spiritus sanctus ad vos venire, et apud vos mansionem facere non dedignetur. Et sicut nobilis homo in fetido loco, et stercoribus pleno sua sponte non habitat; ita Spiritus sancti gratia non visitat animam, quae in fetore peccatorum perseverat. Ideoque necesse est, fratres, ut in adventu Spiritus sancti domos animarum vestrarum adornetis bonorum operum floribus, easque repleatis pretioso castitatis odore, et benevolentiae balsamo; ut Spiritum sanctum in vobis habitare delectet, cum Patre et Filio per omnia saecula saeculorum, amen. SERMONES DE DIVERSIS. 439 SERMO XXXVII. De Mirabilibus. Auctorem hujus sermonis non pauca ex Ambrosii Comment in Luc. lib. IV, num. 58 et sequent., mutuatum constat. Immo quod a Gratiano citatur tamquam petitum ex hoc sermone, minus accedit ad ejus textum, quam ad memorati Commentarii: quod forte argumento fuerit aliquid in indicatione loci mutatum esse. Idem autem sermo in multis mss. Ambrosio nostro attribuitur, in quibusdam tamen sine auctoris nomine invenitur; unde conjicimus aliis in mss. pro scriptorum libitu fuisse inscriptum. Cum porro in Gall. cod. cujus omnes sermones Maximi esse probabile est, hic sermo habeatur, eum quoque hujus Patris esse indicium est, quod etiam Ambrosii imitatio eidem familiaris videtur astruere. Inscribitur in eodem cod. De duabus naviculis: in Silv. de cathedra S. Petri: in Remig. De S. Petro: in caeteris vero, sicut et in antiq. edit. ut nos in capite. 1. Quantorum mirabilium operator sit Dominus Jesus Christus, intelligere possumus ex hac evangelica lectione, quae describit tanta per eum beneficia in populum fuisse collata; ut provocatae hominum turbae ad audiendum illum magis irruerent, quam rogarent: et medicinam salutis non sperarent per humilitatis gratiam, sed per importunitatis injuriam; ita ut irruentes, sicut ait Evangelium (Luc. V, 1 et seq.), turbas a Domino Jesu non desertum separaret, non Synagoga repelleret, non reverentia divinitatis arceret. Haec est enim consuetudo infirmantium, ut dum sperant suis aegritudinibus medicinam, ab importuna petitione non loco prohibeantur, non tempore, non pudore: sed quanto plus medetur ille, qui sanat, tanto amplius ille importunus est, qui laborat.

2. Ergo cum Dominus Jesus ab irruentibus turbis semotus, in terra esse non posset, aspiciens in mari duas naviculas, unam navem Petri omni festinatione conscendit, ut importunitatis injuriam vel aquarum natura depelleret: quia eam doctoris reverentia minime coercebat: atque exinde coepit de navicula Petri ad homines doctrinae suae verba profundere. Videte misericordiam Salvatoris: separatur quidem ab hominibus corpore, doctrinae tamen iis utilitate conjungitur. Ubique miseretur, ubique prodest. In terra positus, per tactum, languorem corporum sanat: in mari constitutus, per doctrinam vulnera curat animarum. 3. Sed videamus quae sit ista navicula Simonis Petri, quam ad docendum de duabus magis opportunam Dominus judicavit, quae et tutum Salvatorem praestet ab injuria, et credulitatis hominibus largiatur eloquia; invenimus enim jam Dominum navigasse in alia navi, et gravibus injuriis lacessitum. Navigavit enim cum Moyse in mari Rubro, quando populum Israel per undarum fluenta transvexit: sed gravibus est affectus injuriis, sicut ipse ait in Evangelio ad Judaeos: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis (Joan. V, 46). Injuria autem Salvatoris est incredulitas Synagogae. Ergo Petri navem elegit, Moysis deserit, hoc est, spernit Synagogam perfidam, fidelem assumit Ecclesiam. 4. Duae enim quasi naviculae a Deo destinatae sunt, quae in hoc, tamquam in mari, mundo salutem hominibus piscarentur, sicut ait Dominus apostolis: Venite, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Ex his ergo duabus naviculis una relinquitur 440 ad terram inanis et vacua, altera producitur in altum onusta vel plena; vacua enim Synagoga relinquitur in littore, quia Christum cum prophetarum amisit oraculis: onusta autem Ecclesia in altum assumitur, quia Dominum cum apostolorum doctrina suscepit. Synagoga, inquam, remanet ad terras, quasi terrenis inhaerens operationibus: Ecclesia autem in altitudinem evocatur, tamquam coelorum profunda sacramenta discutiens; in illam scilicet altitudinem, de qua Apostolus ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI, 33.) Propterea dicitur Petro: Duc in altum (Luc. V, 4.), hoc est, in profundum disputationum generationis divinae. Quid enim tam profundum, quam quod ait Petrus ad Dominum: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? Quid tam terrenum, quam quod de Domino dixerunt Judaei: Nonne hic est filius Joseph fabri (Luc. IV, 22)? Ille enim altiore consilio nativitatem Christi divinitus approbavit, hi mente viperea generationem coelestem carnaliter aestimabant. Unde ait Salvator Petro: Quia non caro et sanguis tibi hoc revelavit, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Pharisaeis autem dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam (Matth. XII, 34)? 5. Hanc igitur solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Quae navis in altum saeculi istius ita natat; ut pereunte mundo, omnes quos suscipit, servet illaesos. Cujus figuram jam in veteri videmus Testamento; sicut enim Noe arca, naufragante mundo, cunctos quos susceperat, incolumes reservavit; ita et Petri Ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos amplectitur, repraesentabit illaesos: et sicut tunc transacto diluvio, ad arcam Noe columba signum pacis detulit; ita et transacto judicio, ad Ecclesiam Petri Christus gaudium pacis deferet; quia ipse columba vel pax est, sicut promisit, dicens: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 22). 6. Sed quoniam hanc eamdem naviculam Petri, de qua nunc Dominus coelestis doctrinae suae sacramenta depromit, legimus in Matthaeo (Matth. VIII, 24), dormiente in eadem Domino, ventis insurgentibus perturbatam, ita ut cuncti apostoli mortis periculum formidarent; videamus quae causa est, quod una eademque navicula hic in tranquillitate doctrinam populis tribuit, ibi in tempestate discipulis metum mortis indicit; praesertim cum ibi etiam cum caeteris apostolis Simon Petrus esset. Haec autem est causa periculi: erat ibi Simon Petrus, sed erat pariter et proditor Judas. Quamvis enim illius fides fundaret naviculam, hujus tamen eam perfidia conturbabat. Tranquillitas est ubi solus Petrus navigat, tempestas ubi Judas adjungitur. Licet esset Petrus firmus suis meritis, perturbatur tamen criminibus proditoris (1, q. 4, c. Turbatur; et 24, q. 1, c. Non turbatur). Metuentibus igitur discipulis, anxiante Petro, dormiebat Dominus. Durum forte videatur quod, anxiante Petro, dormiebat: dormiebat Petro, ne vigilaret Judae; unius igitur delicto cunctorum merita quatiuntur. Obdormit Christus, ventorum spiramina concitantur; quisquis enim peccatum admittit, statim et dormire sibi facit Dominum, et procellam sibi spiritum suscitat immundorum: necesse est autem diabolica insurgat tempestas, cum Domini serenitas conquiescit. 7. Igitur si unius Judae peccato cuncti periclitantur apostoli, hoc exemplo caveamus perfidum, caveamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Quin etiam 441 hujusmodi abjiciamus de nostra navicula, ut non obdormiat, sed vigilet in nobis Dominus, atque eo vigilante, nulla nos spiritalis nequitiae procella concutiat. Ubi enim fides integra est, ibi Salvator docet, vigilat, et exsultat; ibi requies, ibi tranquillitas, ibi cunctorum est medicina: ubi autem fidei est admixta perfidia, ibi Christus torpet, dormit, et piger est; ibi metus, ibi tempestas, ibi omnium est discrimen: pro actibus enim nostris Dominus nobis obdormit aut vigilat. SERMO XXXVIII. De Gratia Baptismi. Hoc titulo non solum in vet. edit., sed etiam in pluribus probatioribusque mss. inscribitur hic sermo: at in Remig. eidem praefigitur, de festo Epiphaniae. Et certe non obscurum videtur illum non multo post hoc idem festum ad catechumenos habitum esse, ut ad studium accipiendae baptismatis gratiae excitarentur. Nihil Ambrosii praefert: sed aequiori jure attribui Maximo potest; et cum sermoni X et XI supra editis pulchre conveniat, existimare licet tres hos sermones designatos esse a Gennadio, ubi prodidit eumdem episcopum de Baptismi gratia librum, vetustiss. libros, edidisse. 1. Quia constat, sicut ante dies prosecuti sumus, Jesum Christum non sui causa baptizatum esse, sed nostri, debemus, fratres dilectissimi (vobis catechumenis loquor) gratiam baptismatis ejus omni festinatione suscipere, et de fonte Jordanis, quem ille benedixit, benedictionem consecrationis haurire; ut in eum gurgitem, in quem illius sanctitas mersit (Matth. III, 13 et seq.), nostra peccata mergantur: scilicet ut eadem aqua, quae Dominum circumdedit, et servulos circumpurget; quatenus ex venerabili Christi lavacro nobis unda sancta proficiat, et iisdem vestigiis atque mysteriis, quibus benedictionem a Salvatore est mutuata, nos fotu beatiore purificet, gratiamque quam a Christo suscepit, in christianos refundat.

2. Ergo, fratres, tingi debemus eodem fonte, quo Christus; ut possimus esse, quod Christus. Nam, quod salva fide dixerim, licet baptismum utrumque sit Domini, tamen gratius puto hoc baptismum esse, quo nos abluimur, quam illud quo Salvator baptizatus est. Hoc enim celebratur per Christum, illud celebratum est per Joannem: in illo se magister excusat, in isto nos Salvator invitat: in illo justitia semiplena, in isto Trinitas est perfecta: ad illud sanctus venit, sanctus egreditur: ad illud peccator venit, et sanctus abscedit: in illo benedictio confertur mysteriis, in isto per mysterium delicta donantur. Baptizari ergo, fratres, debemus eodem gurgite, quo Salvator: sed ut eodem fonte mergamur, non nobis orientalis petenda est regio, non fluvius terrae Judaicae; ubique enim nunc Christus, ubique Jordanis est. Eadem consecratio, quae orientis flumina benedixit, occidentis fluenta sanctificat. Unde et si forte nomen fluvio aliud sit e saeculo, inest tamen illi mysterium e Jordane. 3. Denique iisdem sacramentis res agitur, quibus et tunc gesta est, nisi quod gratia pleniore; tunc enim Trinitatem carnalibus oculis vidimus, modo eamdem Trinitatem fidei oculis contemplamur: tunc Christum vix humanus vultus aspexit, nunc eumdem mens humana complectitur: tunc Spiritus sanctus velut columbae specie hominem circumfudit, modo se in interiora hominis ipsa virtute divinitatis infundit: tunc Pater ad nos propter Filium longo auditu vocis advenit, modo autem descendit ad nos pariter ipse cum Filio. Plenior ergo gratia est, ubi Deus non assumpta specie descendit ad homines, sed propria substantia descendere dignatur ad filios; ibi enim tamquam incredulis fidem vult signis corporalibus persuadere, hic tamquam fidelibus gratiam spirituali virtute conferre. Plenioris ergo gratiae est Deum videre, sicut est Deus, quam videre eum sic, ut requiras eum. Hic est perfecta Trinitas, ibi adhuc 442 scrutanda divinitas. Plenior igitur est gratia Deum propria veritate cognoscere, quam in assumpta specie suspicari. 4. Faciamus ergo ipsi pro nobis, quod Deum videmus fecisse pro nobis: faciamus circa nos, quod fieri circa se Joannes optavit. Si ille qui erat propheta et Sanctus, Salvatoris baptismum concupivit; quanto magis nos peccatores et indigni gratiam hanc debemus ambire! Videte misericordiam Salvatoris: hoc nobis sponte defertur, quod propheta postulans non meretur accipere. 5. Quid autem causae sit quod Joannes petierit Christi baptismum, nec acceperit, debemus advertere. Ait enim illi Dominus postulanti: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Scimus autem quod Joannes Baptista typum legis gerebat. Justum ergo erat, ut ipse baptizaret Dominum; scilicet ut quemadmodum secundum carnem de Judaeis Salvator est genitus, ita et secundum Spiritum de lege Evangelium nasceretur; ut unde successionem ducebat originis, exinde et traditionem consecrationis acciperet. Hoc est igitur, quod ait: Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Justum enim erat, ut mandata Legis, quae ipse condiderat, ipse compleret, sicut alibi dicit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). SERMO XXXIX. De Camelo. Rom. edit: ut hunc sermonem evangelio dominicae XIV post Pentecosten adaptaret, illi exordium propria auctoritate praefixerat. Quam autem absurde id voluerit, inde cognoscitur, quod hunc sermonem haud multo post Epiphaniam habitum constet. Quaedam porro in illo reperimus tantum cognationis cum sermone 20 a nobis rejecto praeferentia, ut utriusque eumdem fuisse auctorem arbitremur. Nec profecto desunt quae illum Maximo videantur asserere: sed nulla suppetunt, quae Ambrosio.

1. Dicit in Evangelio Dominus Jesus Christus: Facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Quae sententia vereor ne forte vobis conveniat, qui divitias saeculi hujus aut habetis, aut quaeritis. Sicut enim cameli animal, quod est tortuosum atque deforme, perversitas ipsa corporis per angustissimam acus cavernam praeterire non patitur: ita et divites oneratos avaritia, et cupiditate foedatos, ipsa vitae deformitas per arctam viam regni minime introire permittit; ait enim idem Dominus: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14).

2. Igitur in camelo difficultatem transitus praestat habitudo membrorum, in divite autem impedimentum magnitudo efficit peccatorum; gibbus enim quidam est animae turpe quid vel cogitare, vel facere: ac mentis quaedam tortuosa deformitas, in mundi rebus semper intendere, et ab Ecclesiae sanctae limine curis saecularibus avocari. Unde mihi videtur hanc deformitatem corporis propheta spiritaliter elocutus, foeditatem morum potius indicasse, cum dicit: Non glorietur gibbosus sicut rectus (III Reg. XX, 11); quasi sic diceret: Non glorietur peccator vitiorum suorum pravitate distortus, sicut gloriatur justus conscientiae bonae simplicitate directus. Quamvis enim, o peccator, proceritate corporis gaudeas, quamvis scapularum tuarum aequalitate laeteris; anima tamen tua morum pravitate deformis est. 3. Recte ergo camelo comparatus est dives; siquidem illum a transitu acus corporis crassitudo revocat, hunc ab ingressu Ecclesiae patrimonii sollicitudo detentat: et sicut illum parvum foramen non capit oneratum mole membrorum; ita et hunc introitus sanctus non suscipit gravatum cumulo delictorum. Uterque habet propriam sarcinam suam, ille oneratus est carnibus, iste peccatis: et sicut ille inhabilis est angustissimae acus cavernae; ita et hic inconveniens est beatissimo Dei regno: ad quod camelum corpore incompositum natura, hunc autem pravum voluntas efficit. 443. 4. Haec autem dico, fratres, de iis qui festivissimam diem sanctae Epiphaniae, ne in Ecclesia procurarent, patrimoniorum suorum compedibus sunt detenti, et terreno quodam obligati sunt vinculo, ut venire eis ad domum Domini non liceret. Non quod eos quidpiam detineat, sed quod ita propriis sint actibus implicati, ut jam arbitrium vivendi suae potestatis amiserint: et dum sollicitudinem patrimonii exhibent, animarum medicinam penitus non requirant.

5. Quid mihi, o dives, difficultatem temporis objicis? Quid necessitatem ingeris repentinam? Si cor habes, intellige quia omni necessitate major necessitas est salutis: et utilior est causa prius curare vitam, tunc peculii damna sarcire; ne dum augmentum patrimonii quaerimus, sentiamus animae detrimentum. Sed forte judicem metuis, quem in secretario reliquisti. Mihi crede quod magis Deum judicem metuere debes, qui de ipso tuo judice judicabit. Illum ergo metuis, qui mox accipiet successorem: Dominum non metuis, cui nemo aliquando succedit? Considera itaque judicii imminentem diem, et inextinguibiles gehennae flammas, stridorem horrendum dentium, tenebrarum ultimum cruciatum; et si potes, relicta Ecclesia, saecularibus sollicitudinibus implicare. Vereor enim ne dum mundi divitias quaeritis, inveniatis potius divitias peccatorum; et repertis thesauris saeculi, coelestes thesauros amittatis. SERMO XL. De jejuniis et eleemosynis. Ut sermo in epistolam Dominicae XXIII post Pentecosten ex hoc fieret, edit. Rom. et veram ejus inscriptionem immuta erat, et in textum verba nonnulla inseruerat, quod utrumque restituimus. Ipsa autem dicendi ratio tantopere opposita est Ambrosianae, ut cuivis potius quam illi possit ascribi. 1. Non dubito, fratres, contristari vos quotiescum que absentem me a vobis necessitas facit; dum enim quem diligitis, non videtis, tamquam boni filii pietatis stimulis laboratis. Sed quamvis corpore vos ego interdum deseram, spiritu tamen vos non relinquo; quocumque enim iero, dilectio vestra me sequitur: ubicumque fuero, ibi mecum vestra fraternitas commoratur. Quisquis enim in Christi mandatis permanet, necesse est ut Christi adhaereat sacerdoti: et licet longe positus videatur, fit tamen proximus, dum illum unius fidei gratia repraesentat. Ille se sane separatum a sacerdotibus putet, qui actibus malis separatus a Christo est. Atque ideo, fratres, vos qui mandatum Salvatoris facitis, quamvis absentes a me fueritis corpore, dilectione tamen mihi minime defuistis. Ita quos separabat longitudo terrarum, Christi gratia connectebat.

2. Sunt autem nonnulli inter vos, fratres, quorum licet vultus in Ecclesia videamus, cor tamen eorum in agris esse cognoscimus: et praesentiam quidem eorum consideramus in plebe, sed conversationem eorum invenimus in rure. De quibus dicit Apostolus: Et gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19); ii enim de terra semper cogitant, de terra tractant, quae terrena sunt, sapiunt. His convenit divina illa sententia, qua dicitur: Terra es, et in terram redibis (Genes. III, 19): qui ideo aliquando ad Ecclesiam veniunt, non quia ex fide christiani unt, sed ne christiani ab hominibus non putentur. 3. Quibus cum jejunium indicitur, de intemperie se temporis semper excusant; dicunt enim aestivis mensibus: Dies longa est, torrentior sol est, sitim ferre non possumus, poculis nos refrigerare debemus; hiemis vero tempore: Grave frigus est, rigores sunt pessimi, algorem tolerare nequimus, escis calefieri nos oportet. Ita homines quorum animus semper est in prandio, prandendi sibi causas inquirunt: et dum se a jejuniis excusant, tempora Creatoris accusant. 4. Dic mihi, o delicate christiane, qui aestum solis jejunando 444 ferre non potes, numquid aestus, quem sustenturus es, torrentior est gehenna? numquid hiems horridior est tenebris, quibus retrudendus es. In exteriores enim tenebras abjicientur peccatores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12); sicut ait Dominus: stridor, inquam, dentium ad instar hiberni temporis semper erit in illis tenebris. Ergo sicut penetrante algore hiemis, toto homines corpore contremiscunt; ita et interveniente conscientia frigida delictorum, gravi peccatores dentium stridore quatientur. Ita miser peccator, dum hic hibernum rigorem metuit, ibi tenebrarum frigus incurrit: dum hic aestum solis evitat, ibi gehennae sustinebit ardorem. 5. His autem ipsis hominibus cum dixerit, ut aliquid pauperibus largiantur, statim objiciunt: Necessitates infinitae sunt, tributa sunt gravia, fiscalia explicare non possumus. Et tanta tibi ingerunt, ut quasi reum te statuant, cur hoc ipsum illos volueris commonere, non intelligentes quod ii sunt inimici crucis Christi, qui non intelligunt quod omnibus necessitatibus salutis sit necessitas praeferenda, et quod tributum reddere alii prodest: eleemosynam facere ipsi proficiat, qui largitur; tributi enim redditio illi praestat beneficium, qui accipit, eleemosynae autem operatio ei confert meritum, qui ministrat. Tributi, inquam, redditio detrimentum infert solventi, eleemosynae erogatio lucrum tribuit eroganti; ditior enim fit vir misericors, posteaquam minus habere incipit pauperibus largiendo. 6. Beata igitur est eleemosyna, quae et accipientem reficit, et laetificat erogantem: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7): atque ideo melius est illi plus dare. Laetus ergo et hilaris est, qui pauperibus subministrat. Recte plane laetus est, quia per nummulos paucos aeternos thesauros sibi coelestes acquirit. Et contra, semper tristis est et moestus, qui tributa dissolvit. Nec immerito tristis est, qui ad solutionem non dilectione adducitur, sed terrore constringitur: Christi enim debitor laetus, Caesaris tristis est; quia hunc ad solvendum amor cogit, illum poena compellit. Hic praemiis provocatur, ille suppliciis coarctatur. 7. Dicit sanctus Apostolus: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, et neque in incerto divitiarum sperare (I Tim. VI, 17). Vides ergo, o dives, quia sunt tuae incertae divitiae. Quid ergo aurum congregas, in quo nulla certa fiducia est? Auri tui avaritia cesset, et terra est: solidi tui cupiditas auferatur, et sordes sunt. Aurum enim et argentum vilis est et abjecta materies: ubi aurum increvit humana concupiscentia, tunc et his speciebus accrevit ambitio; aurum enim et argentum non pretiosum natura instituit, sed hominum voluntas effecit. SERMO XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc. Hic titulus est quem huic sermoni antiquae edit. ac mss. indidere: at Rom. edit. eum habitum praenotavit In festo S. Basilii: ubi non attenderunt ejusdem edit. curatores parum credibile videri aetate Ambrosii, quem hujus sermonis auctorem ferunt, Basilii natale jam tum celebrari solitum esse Mediolani. Hoc igitur unum asseri potest praeter nonnulla quae ex Comment. in Luc. lib. VII, num. 30 et 31, huc translata sunt, Ambrosianum hic nihil esse. 1. Si diligenter advertit capitulum evangelicum, quod hodie lectum est, vestra dilectio, sensus vestros id ipsum capitulum potuit permovere, cur Dominus sicut Scriptura refert, cum ab altero interpellatus fuerit, ut eum quocumque iisset, causa religiosi servitii sequeretur: alteri magis dixerit: Sequere me (Matth. VIII, 22); et illo spreto atque despecto, alium potius tacentem nec opinantemque delegerit? Et cum utique acceptius voluntarium obsequium esse soleat, quam coactum; et servitium plus placeat non quod imperio exigitur, sed quod sponte defertur: cur ergo iste respuitur, cur velut indignus etiam recusatur? Ait enim ad eum 445 Dominus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet (Luc. IX, 58.)

2. Primum itaque hoc considerare debemus, quod non est acceptor Dominus personarum (est enim aequus judex et justus) sed pro qualitate morum rependat dilectionis affectum: et eum eligat non qui verbis promptus, devotione piger, sed qui fuerit lingua tacitus, mente devotus, de quo dicit Propheta: Tacitum te faciens, sapiens videberis (Prov. XVII, 28). De illo autem qui petulanter loquitur, refert Scriptura: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui fecerit voluntatem meam (Matth. VII, 21). Hinc ergo discimus quod ad Dominum non tam ore quam corde clamandum est. 3. Igitur Salvator noster, qui cogitationes hominum sensusque pervideat, audiens quidem vocis obsequium, mentis autem versutiam recognoscens, tali illum animali comparat, quod aliud voce indicet, aliud moribus operetur; vulpes enim latratu canis resonat, dolo rapinam fraudis exercet. Tacentem ergo nec opinantem assumit. Tacebat quidem lingua, sed spiritu loquebatur; intelligimus enim quam devotus fuerit, qui sicut ipse asseruit, patrem reliquit mortuum, ut vitae Dominum reperiret. Ait enim: Permitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum (Luc. IX, 59). Mortuum ergo illum reliquerat, quem ut revertens sepeliret, exorat. Non eum dolor retinuerat, non mors retardaverat; quia festinabat ad vitam. Necdum morientis clauserat oculos, necdum rigentia membra condiderat; statim ut comperit advenisse Dominum, oblitus paternae pietatis, affectum majorem pietate credidit plus Christum diligere, quam parentem. Legerat enim fortasse propheticam lectionem, quae dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. LIV, 11); propterea oblitus est patrem, dum memor est Salvatoris. Audierat etiam Evangelium Domini: Qui plus dilexerit patrem aut matrem, non est me dignus (Matth. X, 37). 4. Ita cum Tobias justificetur, cur sepulturae causa prandium dereliquerit (Tob. II, 3); hic probatur, cum causa Christi patris reliquerit sepulturam. Ille enim non veretur, ne interveniente opere, terreni prandii epulas praetermitteret: hic metuit ne, interveniente mora, refectionem panis coelestis amittat. Unde cum Christi contemplatione sepulturam omnibus debeamus, hic amore Christi patris deseruit sepulturam. 5. Discutiamus itaque primo illius interpellationem, responsionemque Domini Salvatoris. Ait enim ille: Sequar te quocumque ieris (Luc. IX, 58). Prompta quidem, sed superba professio. Iturus enim ad passionem erat Dominus, descensurus ad inferos, ascensurus ad coelum; numquid in omnibus illum potest fragilitas humana comitari? Stulta est ista praesumptio potius, quam religiosa confessio. Siquidem et Petro apostolo dicitur a Domino, cum aestimaret se sequi per omnia Salvatorem: Quo ego vado non potes me modo sequi (Joan. XIII, 33). Et cum pertinaciter insisteret, ac se ab eo nec morte diceret separandum; tamquam jactantiae condemnatus audit, quod esset Dominum tertio negaturus. Ita qui promittebat a confessione Christi nec morte divelli, ab ejus societate, interrogatione ancillulae separatur: et nisi velut modum quemdam statuens, tertio eum dixisset Dominum negaturum, forsitan saepius interrogatus, frequentius denegasset. 6. Quid ergo respondetur illi petulanti? Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, et Filius hominis non habet, ubi caput reclinet (Luc. IX, 58). Videte cui rei subtiliter comparetur: est enim hoc genus animalis fallax, et insidiis semper intentum, rapina fraudes exercens, quod nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa quoque hominum domicilia praedam requirat. 7. Quam comparationem non solum propter illum scriptam puto, sed propter plerosque etiam christianos, qui ore quidem Deum confitentur, moribus autem vulpium fallacia diversantur; omnis enim christianus, qui sua vult peccata celare, hic spiritaliter vulpes est. Sicut enim vulpes propter fraudes suas in latibulis demoratur; ita et peccator tacens propter conscientiam suam peccatorum foveis delitescit: et sicut illa non audet inter medias hominum turbas morum suorum ostendere fallaciam; ita et hic erubescit in media Ecclesia conversationis suae nequitiam confiteri. 446 Vulpem plane dixerim omnem christianum, qui suo insidiatur vicino, qui quotidie nititur fines alienos arrodere, fructus invadere, animalia devorare, et quod est familiare huic tempori, non jam vulpium more pullos, sed luporum more rapere porcos: qui dum suo labore possit se juvare, ferarum rabie praedam captat alienam. 8. Haereticos etiam omnes arbitror vulpibus comparandos, qui cum in domo Domini habitare non possint, conventicula sibi quaedam velut foveas praeparant tenebrosas, in quibus pertinaciter latentes, insidiantur Ecclesiae; ut si qua innocens anima forte processerit, velut pullum gallinae matris absorbeant. Insidiantur, inquam, vulpes Ecclesiae, hoc est, haeretici evangelicae illi gallinae, de qua ait Dominus: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina colligit pullos suos sub alas suas? Sed ipsa sicut Samson ardentes faces vulpibus religavit. SERMO XLII. Increpatio ad plebem de eo quod scriptum est in Evangelio: Qui habet, dabitur ei; et: Cantavimus vobis, etc. Cur hunc sermonem nominatim cuipiam Patri potius quam alteri assignemus, nihil occurit: ne vero Ambrosianum esse putemus, nihil non reclamat. 1. Frequenter studueram apud me ipsum, fratres, subtrahere vobis Dominicae praedicationis eloquia, ac non elargiri saepius sermonum coelestium sacramenta. Siquidem nihil prosit offerre pabula recusanti, et potum porrigere minime sitienti: cur id quod offeras, non tam libenter hauriat, quam fastidiose velut turbulentum reddat; atque ita sicut et poculi sinceritas vitietur, et causas delicti fastidiosus potator inveniat? Sic ergo et charitati vestraex ingerere Dominici poculi praedicationem forte superfluum est; cum id anima vestra clausis visceribus non tam sitienter hauriat, quam dissimulanter effundat. Fundit enim mandatum Domini, qui illud aure sua percipit, corde non continet; in superficie enim quadam corporis illud gestans, ac minime ad interiora transmittens quod audivit, dum obliviscitur, seriem praedicationis effundit, et ita domum vacuus repedat, qui de Ecclesia onustus exierat.

2. Dicite enim mihi, quis de vobis cum ad hospitium redierit, dicet: Hodie audivimus episcopum de eleemosynis disputantem, rem utilem praedicavit, debemus pauperibus misereri? Prosecutus etiam est de idolorum exsecranda cultura, requiramus ne ignorantibus nobis in possessione nostra sit idolum. Admonuit etiam festinare debere catechumenum ad gratiam fidei, offeramus familiolae nostrae ut fidem quisquis est fidelis, accipiat; ne forte ratio salutis eorum quaeratur a nobis, quia vita eorum ex nostro pendet arbitrio. Nemo de Dei rebus cogitat, nemo de die judicii loquitur, quasi aut per omnia victuri, aut per omnia morituri. Mihi credite, ita vivimus in hoc saeculo, ut corpore moriamur: ita morimur, ut rationi reddendae vivamus. Moritur interim homo, sed actuum causa non moritur: vivente autem causa, necesse est ut causae suae persona non desit, sicut ait propheta: Ecce homo, et opera ejus. 3. Volueram ergo subtrahere vobis Dominicae praedicationis eloquia, non quod iratus hoc facerem, sed ut Evangelicam sententiam custodirem. Ait enim Dominus: Qui habet, dabitur ei, et abundabit: et qui non habet, id quod habet, auferetur ab eo (Luc. XIX, 26). Habenti ergo dari jussit; et non habenti non solum non dari sed etiam id quod habet, auferri. Quae sententia superflua vobis forsitan videtur: ego autem dico recte ac sapienter Dominum praecepisse. Habenti ergo jubetur dari. Meretur plane accipere, qui ita laboravit, ut propria sollicitudine animae suae divitias spiritales acquireret: ut puta quis continentiae forti proposito coepit castimoniae custodire virtutem, meretur audire quae castitatis remuneratio sit futura; ut ad virtutis observantiam audiens remunerationis gloriam, facilius possit pugnam, quam coepit, atterere. Alius ad misericordiam promptus debet audire quia ipsi miserebitur Deus, et qui hanc terrenam substantiam coelestibus divitiis repensabit, necesse est 447 ut auscultans vicissitudinem coelestium praemiorum, promptior ac libentior opus Domini prosequatur, et ad misericordiae quod habet bonum, largitatis addat augmentum. Ideo ait Dominus: Qui habet, dabitur ei, hoc est, qui dives fuerit bonis operibus, hic magis evangelica praedicatione ditetur. 4. Caeterum si fornicatori praedices, et dicas quod virgo debeat permanere; et avaro quod omnia sua distrahere debeat atque donare, stultitia illi est. Hanc enim praedicationem ridiculam putat, sicut ait Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est illi (I Cor. II, 14). Tale enim est iis praedicare quod perfectum est, quale si mendicum pannis obsitum holoserica velis induere, et esurientem rusticum placento delectare; necesse est enim ut ab utroque recusaretur oblatio. Illi enim displicet holoserica, qui necessaria magis frigori vestimenta desiderat: huic placentum amarum, dum escam magis saturitatis exquirit. Istis ergo personis auferenda potius sunt, quae sua sunt, sicut ait Evangelium: Etiam id quod habet, auferetur ab eo; hoc est, cogendus fornicator pannos suae corruptionis abjicere, compellendus avarus est panem suae cupiditatis exponere. 5. Vereor autem, fratres, ne evangelica lectio plerisque de vobis congruat, quae ait: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis (Luc. VII, 32). Annuntiamus ergo vobis regni coelestis gaudium, et minime corda vestra motu quodam alacritatis exsultant: praedicamus triste judicium, et sensus vestri ad poenitentiam in lacrymas non prorumpunt; infidelitatis enim genus est in divinis rebus nec gaudere prosperis, nec flere contrariis. Saltationem ergo a nobis requirit Dominus, non utique sinuosi volubilitatem corporis, sed extollentis se fidei sanctitatem. Sicut enim qui corporaliter saltat, nunc aere suspenditur, nunc ad altiora jactatur, nunc alternis saltibus loca diversa collustrat: ita et qui spiritaliter saltat, interveniente fide, modo in aeris sublimitate erigitur, modo ad siderum altiora sustollitur, modo diversis cogitationum saltibus paradisum, coelumque collustrat. Et sicut qui corporaliter saltat, volubilitate membrorum se exercens, gyrum sibi saltationis acquirit: ita et qui spiritaliter saltat, fidei alacritate semper se movens, gyrum sibi totius orbis assumit. 6. Solent autem homines, sicut mos est, in suis votis, hoc est, nuptiis, praecipue saltare vel canere; unde et nos habemus votivas nuptias, quibus saltare vel canere debeamus. Vota enim nostra celebrantur, quando Christo Ecclesia copulatur, sicut ait Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Propter has ergo nuptias saltare nos convenit. Siquidem David rex pariter et propheta, cum multa cecinerit, ante arcam Testamenti etiam saltasse dicitur (II Reg. VI, 14); elatus enim gaudio, in saltationem prorumpit: praevidebat enim in spiritu Mariam de germine suo Christi thalamo sociandam. Unde ait ipse: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Ideo ipse prae caeteris prophetiarum auctoribus plus cantavit; quia laetior cunctis per haec gaudia suos posteros conjugabat: et ad propria vota solito dulcius invitans, docuit nos quid in ipsis nuptiis facere deberemus, cum ille ante nuptias tanta exsultatione saltaverit. Ante arcam ergo saltavit propheta David: arcam autem quid, nisi sanctam Mariam dixerimus? Siquidem arca intrinsecus portabat Testamenti tabulas, Maria autem ipsius Testamenti gestabat haeredem: illa intra semet Legem, haec Evangelium retinebat; illa Dei vocem habebat, haec Verbum. Verumtamen arca intus forisque auri nitore radiabat, sed et sancta Maria intus forisque virginitatis splendore fulgebat: illa terreno ornabatur auro, ista coelesti. 448 SERMO XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet. Magni viri hunc sermonem Ambrosii esse existimantes, concilium, cujus in eo mentio exstat, non nisi Aquileiense opinati sunt. Sed ut potius de hoc quam de alio agi credatur, nihil occurrit. Quod autem eumdem sermonem pro Ambrosiano illi habuerunt, fidem editionum hac in re secuti sunt. Caeterum ut non dicamus illum inveniri in antiq. cod. Gall. cujus sermones omnes tribuuntur Augustino, nihil ei neque in stylo neque in argumento inest, quod Ambrosio nostro conveniat. 1. Deberem, fratres, post hos complures dies aliquid uberius praedicare, et revertens a tanto examine sacerdotum, dulci vos sermone reficere. Bene dixi examine sacerdotum: quia sicut apes de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum, oris sui arte componunt. Recte comparantur apibus sacerdotes; quia sicut apes castitatem corporis praeferunt, cibum vitae coelestis exhibent, aculeum legis exercent; puri enim ad sanctificationem, suaves ad refectionem, severi sunt ad ultionem. Apibus plane sunt comparandi, qui velut alveario quodam gratia matris Ecclesiae continentur, in qua diversorum meritorum cellulas dulcissimis praedicationibus componentes, de uno Salvatoris examine christianorum examina multa producunt.

2. Cum semper, fratres, non cessaverim vos paterna pietate corripere, miror nihil vos tot meis commonitionibus profecisse, et doleo quod frequens praedicatio mea non vos profectu aliquo salutis corrigat, sed quadam contestationis poena constringat. Praedicatio enim sacerdotis in plebe salvandis est correctio, et contestatio judicandis; contestamur enim illis ante judicium, quod illos maneat in ipso judicio; ut tunc omni excusatione submota, et rei sint de peccatis, et obnoxii de contemptu. Unde et ego interdum parcens vobis tacere velim: sed malo vos contumaciae causas reddere, quam me negligentiae sustinere judicium. 3. Comperi enim, fratres, quod per absentiam meam ita rari quique ad Ecclesiam veniatis, ita pauci admodum procedatis, quasi me proficiscente, mecum pariter veneritis, et quasi cum necessitatibus ego pertrahor, vos mecum traxerit ipsa necessitas. Pariter ergo a domo Dei absentes sumus, sed hoc interest, quod me absentem necessitas efficit, vos voluntas. Nescitis quia etsi ego ab Ecclesia desum, Christus ab Ecclesia sua, qui est ubique, non deest? Venis, frater, ad Ecclesiam, non invenis ibi episcopum: sed si fideliter venis, invenies ibi episcoporum episcopum Salvatorem. Nam christianus qui tunc tantum procedit ad Ecclesiam, quando episcopus praesens est, non tam Dei causa videtur processisse, quam hominis: nec implesse christiani timentis officium, sed amici deferentis obsequium. 4. Quid autem ego vos arguo, cum possitis me uno sermone convincere (q. I., c. Quid autem)? Convincor enim cum in hac parte clericos vobis magis video negligentes. Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris verecundia conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus loquor. Sunt certe quidam devoti, sunt et alii negligentes: ego neminem nomino, conscientia sua unumquemque conveniat. SERMO XLIV. Post increpationem allectio ad populum. Habetur hic sermo sub hac inscriptione in mss. Gall. atque Lugd.; in vet. autem edit. pro allectio ponitur consolatio: at Rom. edit. titulum qui non tam sensu quam verbis distaret, concinnavit. Hanc vero concionem pronuntiatam esse post superiorem non ambigimus; ejusque auctorem nonnulla ex Hieronymo cap. 62 in Matthaeum, plura ex Ambrosio lib. VI. in Lucam, num. 96 et 97, mutuatum cernimus, quem ut alium existimemus ab Ambrosio, cuncta inducunt.

1. Amarior fortasse fuerit increpatio mea superioribus praedicationibus, quod plerosque de vobis acrius magisterii severitate convenerim, et sim prosecutus quae 449 aliquantis non blandimenta deferrent, sed tristitiam irrogarent. Verum nihil mea interest; ego enim gaudeo sciens discipuli tristitiam magistri esse laetitiam. Tunc enim auditor proficit, quando austeriora annuntiat praedicator: tunc ei salus gignitur, quando tristitia emendationis ingeritur; dicit enim beatus Apostolus: Nam quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10).

2. Recte ergo laetor, quia salutem operor: cum objurgo, moereat licet filius mei asperitate sermonis; me tamen delectat, qui proficere illum intelligo per moerorem. Ait sanctus Apostolus: Quis est enim filius, quem non verberat pater (Hebr. XII, 6)? Non enim osculatur semper pater filium, sed et aliquando castigat. Ergo quando castigatur, qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas, quae dulciores sunt, cum amarius inferuntur; dulcior enim est religiosa castigatio, quam blanda remissio. Unde ait propheta: Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). 3. Igitur, fratres, quia post tot increpationis meae utilia verba credo vos benignitate sensuum profecisse, de sacris litteris aliqua conferamus. Sicut enim fons, qui non solito humore distillat, exagitatur surculis, et ita largior invenitur, ac primum ex eo turbida aqua producitur, ut unda purior subsequatur: sic ergo et sanctitas vestra exasperata quidem fuerat austeritate sermonis, sed devotior facta est dulcedine pietatis. Turbulentum enim quiddam vestri animi forsitan retinebant, sed jam ex vestris moribus profluit omne quod purum est. 4. Videamus ergo quid sit quod ait ad discipulos suos Dominus: Vos autem quem me esse dicitis (Matth. XVI, 15)? Non igitur tamquam ignarus interrogat Dominus, quid de eo populi discipulique sentirent: sed tamquam sciens universorum mentes, fidem manifestare voluit singulorum; ut quod corde credebant Dominum, alii Hieremiam, alii Joannem Baptistam, Petrus solus Christum Dei Filium confitetur. Gradus quidam sunt fidei, et qui devotius credit, religiosius confitetur. 5. Pro hac devotione dicitur Petro: Beatus es tu, Simon Barjona; quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid. 17 et seq.). Cum vocaretur ergo Simon, per hanc devotionem vocatus est Petrus. Legimus, dicente Apostolo de ipso Domino: Bibebant de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Recte igitur quia petra Christus, Simon nuncupatus est Petrus; ut qui cum Domino fidei societatem habebat, cum Domino haberet et nominis Dominici unitatem: ut sicut a Christo christianus dicitur, ita et a petra Christo Petrus apostolus vocaretur. 6. Sed nec populorum opinionem possumus reprobare, qui unum de prophetis Dominum aestimabant (Matth. XVI, 14). Nam ideo nonnulli velut Eliam Salvatorem forsitan putaverunt; quia ad coelos Elias sicut Salvator ascendit (IV Reg. II, 11). Sed non sicut Elias Christus est; ille enim ad coelos rapitur, iste regreditur: ille tamquam infirmus ignea quadriga subvehitur, hic tamquam Deus propria virtute portatur: ille sicut homo ducitur, hic sicut Salvator ascendit: ille ducentes sequitur angelos, comitantes sibi angelos iste praecedit. Denique iidem angeli remeantes in terram a Domino Salvatore dixerunt ad Apostolos: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui receptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). SERMO XLV. De primo Adam et secundo. Hunc sermonem vel potius sermonis fragmentum, e Vat. cod. scripto jussu cardinalis Bononiensis an. 1470 desumptum exhibemus, non quidem quod in eo quidquam deprehendamus Ambrosiani, sed quia scriptio non inelegans, et sancti Doctoris nomine in ms. praenotata, cum alioqui nusquam quod sciamus, edita fuerit, saltem ut in appendice locum habeat, nequaquam indigna videatur. 1. Audite, fratres charissimi, quale est legis myserium. Primus homo de terra et coelo; secundus de coelo et terra: hic ex Deo et Maria, qui de terra; ille de terra et Spiritu, qui de coelo est. Uterque tamen ex virgine, et sine coitus permixtione est: hic ex incorrupta, ille ex intacta; 450 quia nullo adhuc semine, nec vomere fuerat sauciata nec imbre. Per primum vita amissa, per secundum reddita. Primus acceptam perdidit gratiam, secundus cum vita tribuit gratiam: primus suasu virginis cecidit, secundus partu virginis, quod jacebat, erexit: primus peccando mortis poenam protulit, secundus patiendo indulgentiam contulit: primus pro culpa de paradiso ejectus, secundus pro gloria cruci mundo affixus.

2. Ergo malum per feminam, immo per feminam bonum; quia per Evam cecidimus, per Mariam stamus: per Evam prostrati, erecti per Mariam: per Evam servituti addicti, per Mariam liberi effecti. Eva nobis sustulit diuturnitatem, Maria nobis reddidit perpetuitatem: Eva nos damnari fecit per arboris pomum, Maria absolvit per arboris donum; quia et Christus in ligno pependit, ut fructus. 3. Igitur sicut per arborem mortui, ita per arborem vivificati. Arbor nobis nuditatem ostendit, arbor indulgentiae foliis vestivit: arbor peccatorum incussit ardorem, refrigerium delictorum vestibus praeparavit arbor scientiae: arbor spinas et tribulos genuit, spem et salutem arbor scientiae peperit: arbor sudorem attulit et laborem, arbor contulit pacem et salutem: arbor lumen corporis patefecit, arbor oculos cordis disclusit: arbor mundi insinuavit astutiam, divinam arbor demonstravit prudentiam: malum arbor, bonum arbor ostendit; et ut ad dilecti originem redeam, et Deo annuente, quod sentire conceditur dicam: Adam nisi corporaliter cecidisset, Christus nos in ista vita non spiritaliter suscitare debuisset. 4. O sacramentorum, ut diximus, Mariae mysterium, o conclusam perfidis, et manifestam fidelibus disciplinam! Immortalis mortalem aedificat, parit immortalem: incorporalis terra concluditur, corporalis coelo: Deus homo efficitur, sed exhibetur Deus; et hoc totum per Adam committitur, et lavatur per Mariam. Ergo felix Eva, per quam data est occasio: immo felix Maria, per quam tributa est curatio: felix Eva, per quam natus est populus; felicior Maria, per quam natus est Christus. Igitur alteri melior, immo et gloriosae utraeque; quia non laetificasset Mariam Christus, nisi Evam priorem, de qua nata est ipsa Maria, definxisset: nec venisset ad populum, nisi prius illa deliquisset in saeculo. Haec mater humani generis dicitur, illa salutis: Eva nos edocuit, roboravit et Maria. 5. Per Evam crescimus, per Mariam regnamus: per Evam seducti ad terram, per Mariam elevati ad coelum; et ut totum breviter legis patefaciam sacramentum, et duas in unam fuisse, sicuti omnes esse ostendam: in Eva tunc Maria inerat, per Mariam postea revelata est Eva. 6. Gratias Domino, fratres charissimi, quod quae sit dici festivitas, doceri nos non necesse est; qui praevenitis devotione docti. Nam accesserunt huchodie propheticae atque evangelicae lectiones eamdem rem docentes, quam fides vestra nos docuit. Donet ergo Deus noster, ut concordantibus sicut hodie, ita omni tempore cum lectione divina actibus, hoc vos habeatis in moribus. SERMO XLVI. De Salomone. In omnibus Ambrosianis editionibus libelli titulum in fronte tulit haec opella; cum tamen verus sermo sit, quo tria Salomonis scitu impossibilia mystice exponuntur. Ejus elegantiam, et simul ab Ambrosii stylo diversitatem Erasmus agnovit: verum secundam illam Hermannus putat obscuram esse, ipsi tamen vox Psalmographus, cui etiam Archipirata jungi poterat, non satis videtur Ambrosiana: sed nos Erasmi judicium utraque ex parte verum credimus. Quod autem Hermannus sententiam qua hic dicitur Martha Lazari soror a Christo liberatam fluxu sanguinis, parum esse firmam, quaenam fuerit mulier sanata consulere licet Eusebii lib. VII Hist. cap. 18 edit. Vales., Sozomeni lib. V cap. 21, et Philostorgii lib. VII, num. 3. Quin et Ambrosius hanc quoque curationem diligenter explicat Comment. in Luc. lib. VI num. 57 et 58, nec tamen ibi Marthae meminit.

CAPUT PRIMUM.--1. Mirum satis est, dilectissimi fratres, quod in hoc capitulo sapientissimus omnium hominum Salomon propheta proposuit tria impossibilia esse, quae scire non posset, 451 quartum adhuc esse quod non valeret agnoscere: Vestigia aquilae volantis, vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 19). Haec se nescire testatur ille propheta Salomon, qui ut primum transactis infantiae rudimentis, annos juventutis ingressus est, in quibus posita adhuc infirma aetas, quem cursum vitae deligat, nutat incerta; nihil aliud a Deo, quam sapientiam postulavit: inter ipsa, ut dixi, vitae tentamenta jam sapiens, qui in dilectione rerum, quod omnibus praeiret, elegit. Sic enim ipse in libro Sapientiae suae se Dominum omnipotentem deprecatum fuisse commemorat: Da mihi, inquit, sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 4); ut sciam dispositionem orbis terrarum, virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, divisiones et mutationes temporum, anni cursus, et dispositiones stellarum, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum: omnium enim artifex, ait (Sap. VII, 21), docuit me sapientia. Et alibi ipse in eodem libro: Invocavi, inquit, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 7).

2. Et quid est, dilectissimi fratres, quod tam locuples possessor sapientiae Salomon, cum omnia cognovisset, quae in arcanis abditarum dispositionum tenebantur absconsa, haec sibi impossibilia esse praetendit? Quippe qui a Deo esset sapientiam consecutus, qui noverat mundanae dispositionis introitum, qualiter esset hoc coelum omne quod cernimus, ardua sublimitate suspensum, quemadmodum fieret aeris istius circumjectus et fusus aequo moderamine libratus in medio, quibus modis pigro ad imum dilapsa pondere terra subsisteret, qua ratione intra certas littorum metas liquidi elementi impatiens fluctus lapsus exaestuet: quod principium rerum, quis finis, et quae essent media. Quem iterum divisiones et mutationes temporum non latebant, qui comprehenderat qualiter sibi annorum mutua vicissitudo, redeunte orbe, succederet, qua causa varios stellarum ageret cursus, praecedendo se nonnumquam, aut subito subsequendo, unde earum esset ortus aut obitus, et alia multa, quae sapientia docente, cognoverat. Mirum quod ista quae sibi impossibilia esse dicit, aut scire non potuit, aut videre. 3. Sed quia omnia quae in libris divinis prophetarum annuntiatione congesta sunt, suis sunt temporibus reservata, merito Salomon ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quid aquila volans, quid serpens in petra, quid navis navigans, quae juvenis via in juventute esset, scire non potuit: adhuc non erat tempus, quo de umbra corpus fieret, aut veritas de figura. Nobis vero, quibus Dominus noster Jesus Christus ostendit quod omnia de ipso essent in Lege conscripta, quibus nihil est occultum quod non reveletur; et posteaquam signatum illum septem sigillis librum nemo alter potuit reserare, quam Christus; permissum et indultum est nobis, ut omnia et videre possimus et nosse, sicut ipse Dominus ait: Pater, confiteor tibi, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Et iterum: Vobis, inquit, permissum est scire mysterium hoc (Luc. VIII, 10). Quae ideo retuli, ut non tam Salomonem quod non potuisset scire reprehenderim, quam quod non fuisset temporis, ut sciret. CAPUT II.--4. Sed jam ne proposita lectio diutius differatur, pauca vobis quae ita in quaestionem veniunt, propitio Deo nostro, cogitavi exponere: Tria sunt, inquit, impossibilia mihi scire, et quartum quod non cognosco: vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute. Quis enim umquam, dilectissimi fratres, potuit ista cognoscere? Quasi vero sit facile ut suspensa aquila in altum celeri elatione pennarum, plausus sui et lapsus vestigia manifesta constituat, aut viam signet in vacuo, et lineam sui volatus ducat, figatque in liquido? Quis cursum navis deprehendat in fluctibus? quis indicium ejus, per quos aggeres et limites feratur, intelligat? Crebra semper et inquieta mutatio, dum undis sequacibus, aut obruitur quod praecessit, aut opprimitur quod secutum est. Quis in petra signum aliquod serpentis agnovit, cum et materia sit dura saxorum, et lubrica natura serpentum? Aut quomodo possunt viae viri in juventute cognosci, qui unde veniat, et quo eat, non potest deprehendi? Haec sunt quae sapientissimus Salomon propheta dixit se non 452 posse cognoscere. Nunc ergo de singulis rebus istis quid dicamus, audite.

5. Aquilam in hoc loco Christum Dominum nostrum debemus accipere, qui post venerandam resurrectionem, qua docuit humanum genus in vitam redire posse post mortem, velut aquila revolavit ad Patrem, praedam secum referens, id est, hominem, quem rapuerat de faucibus inimici. Haec est aquila, quam Ezechiel propheta in illam quadriformem sedem et Cherubim vidisse se retulit inter animalia quae mysticum vehiculum rotis juncta portabant; unum enim animal simile vituli, aliud leonis, tertium hominis, quartum aquilae (Ezech. I, 10 et seq.), sicut in Apocalypsi Joannes se vidisse conscripsit. Primum, inquit, animal simile vituli, secundum leonis, tertium hominis, et quartum aquilae (Apoc. IV, 7). Sed de hac animalium aequalitate alter locus ad tractandum necessarius est. Nunc interim quod coepimus, explicemus. 5*. Haec est aquila, de qua scriptum est: Sicut aquila tegit nidum suum (Deut. XXXII, 11), id est, Christus Ecclesiam. Et iterum inquit: In umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2). Et iterum: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5). Nam ut aquila colona, quasi ita mater nidi semper unius est, nec ad procreandam sobolem aliud aliquando cubile perquirit, et cum primum calidis ovis maturo ortu fetus eruperit interior, pullos educit implumes, hos contra faciem fervidi solis opponit, et qui aegram et invalidam corusco radiorum appulsu aciem submiserit oculorum, materno damnatus arbitrio, et a fratrum consortio separatus dejicitur in terram. Et sicut avis ista inimica serpentum est, quos dum in aere alarum remigio subvectando supportat, hos obunco rostro, et armatis quasi quibusdam telis, pedibus suis lacerat ac divellit; quos cum devorat, calore suo interno noxium illud virus exstinguit: ita ergo et Christus Dominus unam diligit Ecclesiam, ut aquila nidum suum; quam ab aestu persecutionum alarum suarum defendit umbraculo: sic quoque extra Ecclesiam projicit, in quibus fidei lumen infirmum est, qui igneam Evangeliorum lucem vitiis saecularibus inquinati ferre non possunt.

6. Et ut aquila serpentes devorat, et eorum venena calore coquit interno: ita et Christus Dominus noster, percusso dracone, id est, diabolo lacerato, quod humanum sibi corpus assumit, peccatum illud quod hominem tenebat obnoxium, tamquam perniciosum virus exstinxit, sicut Apostolus ait: Et de peccato damnavit peccatum in carne sua (Rom. VIII, 3); et alibi: Qui cum peccator non esset, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Ad hoc quoque Moyses serpentem aeneum in eremo suspendit in ligno, qui proprius erat typus corporis Christi, ut quicumque in eum aspiceret, non periret; corpus enim hominis per transgressionem vas fuerat serpentis effectum. Sic et alibi ipse Moyses virgam projecit in terram, quae in similitudinem est corporata serpentis: quae et ipsa imago erat corporis Domini, ideo tantae virtutis in se typum gerebat, is qui absorbuit omnium Aegyptiorum potestatem. 7. Hoc est ergo quod ait: Vestigia aquilae volantis; quia etsi post passionem et resurrectionem suam, praesentibus apostolis, Dominus noster ascendit in coelum, tamen cujus hominis tam altus sensus et tantus est, ut explicare possit, quomodo illa tanta majestas de coelo aut venire dignata fuerat, aut redire; cum hoc solum nobis scire liceat, quod aut venit, aut rediit? Quis enim cognoscere potest quemadmodum Verbum in Virginem venerit, ut repente conciperet, ut tam felicem fetum partus virginalis effunderet, ut hominem Deus indueret, quem totus mundus non potest, nec sufferre, nec capere? id est, quod ait: Vestigia aquilae volantis: id est, Christi Domini advenientis ad terram, ac redeuntis ad coelos vestigia comprehendi enarrarique non posse. CAPUT III.--8. Et vias, inquit, serpentis super petram. Dixi jam charitati vestrae quod sinuosis labens membris nitidus et volubilis coluber tractibus suis vestigium aliquod in petra, quia res est dura, non faciat. Indicium enim monstri hujus non nisi molli scriptura signatur in pulvere. Nunc ergo videamus quis sit iste serpens, aut quae petra, in qua serpentis vestigium non apparet. Hanc petram Dominum nostrum esse ambigere non debemus. Sic enim Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4); et Psalmographus: In petra, inquit, exaltasti me (Psal. LX, 3); 453 et Moyses in cantico Deuteronomii: Lactavit eos mel ex petra, et oleum de solida petra (Deut. XXXII, 13), id est, quod dulcem daturus iis esset Evangelii suavitatem, aut Spiritum sanctum per chrismatis unctionem. Et alibi ait: Beatus qui tenet, et allidet infantes tuos ad petram (Psal. CXXXVI, 9): quod utique in religiosis parricidium erat, si petra ista figuram Christi corporis non haberet. Nemo enim beatus in funere est, qui infantes suos allidit ad petram: sed ideo beatus est, quod illos conjungit ad petram.

9. Dixi ergo petram Dominum et Salvatorem nostrum in Scripturis omnibus inveniri. Serpens autem ex ipso nomine, quod sit diabolus, apparet sicut callidior omnium bestiarum, quae sunt supra terram, id est, diabolus: qui ideo serpens dicitur, quod occulte serpat, et quod sensus hominis tenuiter illabendo pertentet: quos si convicerit, medullis se hominum atque ossibus implicat et immergit. Qui in corpore hominis, quod omnipotens Christus Deus induerat, nulla malitiae suae potuit imprimere vestigia; quamvis illud ausus fuerit saepe tentare, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et nihil in me invenit (Joan. XIV, 30); et alibi: Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei (Psal. LXXXVIII, 23). Haec est ergo petra, id est, caro Christi nulla inimici iniquitate respersa, in qua serpentis, id est, peccati alicujus vestigium non apparet, ut scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22). CAPUT IV.--10. Adhuc quid subjungat, audite: Et semitas, inquit, navis navigantis. Navem adaeque Ecclesiam debemus accipere in salo mundi istius constitutam, quae crebris ventorum fluctibus, id est, tentationum plagis et verberibus fatigatur: quam turbidi fluctus, id est, hujus saeculi potestas, conantur ad saxa perducere. Quae etsi undarum fluctibus aut procellis saepe vexatur, tamen numquam potest sustinere naufragium; quia in arbore ejus, id est, in cruce, Christus erigitur, in puppi Pater residet, gubernator proram paracletus servat Spiritus. Hanc per angusta hujus mundi freta duodeni in portum remiges ducunt, id est, duodecim apostoli, et similis numerus prophetarum.

11. Inde Montani antra latratu falsi carminis resonant, qui duabus feminis prophetissis, Priscillae et Maximillae tamquam alicujus Scyllae rabidis succinctus est canibus. In ista nave Ecclesiae ea feliciter praeterimus. Inde in Photinianam Charybdim non incidimus. Inde nullo modo in illud barathrum, quasi Dathan et Abiron, id est, in profundum mortis Ursacii et Valentis non incurrimus. Inde Arium archipiratam, qui nos per mare saeculi ad instar Pharaonis insequitur, non timemus; illam stellam servantes in coelo, quae Magos perduxit ad Christum, per quam nos regnum Dei, qui malorum omnium futurus est portus, exspectat. Inde numquam nos de hac navi Ecclesiae praecipitatos Marcion ille cetus absorbuit. Inde Sabellius pirata non cepit. Inde nobis aquilo nocere non poterit, quamvis inde sint antichristi violenta flabra ventura, sicut scriptum est: Ex aquilone exardescent mala (Jerem. I, 14). Inde syrtes gentilium, et periculosas haereses et scopulos evitamus, quos superjacens aquae tennis occultat allapsus; quia haeretici sub praetextu nominis christiani, absconsa perfidiae saxa fallaci confessione oris obducunt, in quae homines, dum illis quod christiani sint, fides habetur, impingunt. 12. Haec ergo navis Ecclesia est, quae etsi quotidie saeculum istud tamquam aliquod pelagus sortitur infestum, numquam eliditur ad saxum, nec mergitur ad profundum. Navem autem Ecclesiam esse divinis testimoniis probamus, sicut ait: Illic transierunt naves Tharsis (Psal. XLVII, 8); et alibi: Adversus omnem navem maris (Esai. I, 16); quia sunt Ecclesiae saeculi, quae totam sibi spem, quod fit in hoc tempore, non tam de Deo, quam de potestatibus hujus saeculi repromittunt. 13. Sed quod ait, Vias navis navigantis, proprie significat quod in tempore miro modo persecutionis comprehendi omnino non posset, quemadmodum vivida per interitum, et dives per damna reddatur, sicut ait ex persona ipsius Psalmographus: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV, 2). Quae ob hoc multis in locis aut soli comparatur, aut lunae: quae etsi tunditur, non movetur: et si moveatur, resurgit. 14. Et vias, ait, viri in juventute. Vir iste, Christus Dominus noster est, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: 454 Viri Israelitae, audite haec verba: Jesum Nazarenum virum a Deo electum in vobis, virtutibus et signis et portentis approbatum (Act. II, 22); et Apostolus: Ut omnes in virum perfectum occurrere possimus, in mensuram Christi (Ephes. IV, 16); et alibi: Destinavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Hic est vir cujus viae cognosci in juventute non possunt. Quis enim aestimare animo possit, aut capere quanta ille opera exercuerit, cum secundum hominem moraretur in terris? quae itinera virtutum duxerit? in quas vias beneficiorum circa humanum genus fuerit ingressus, dum claudis pedum restituit firmitatem, dum caecis lumina amissa reddit, aut imponit condita, dum eloquium praestat mutis, et surdis insinuat auditum, dum largum sanguinis fluxum siccat in Martha, dum daemones pellit ex Maria, dum corpus redivivi spiritus calore constringit in Lazaro, et quod mors sibi vindicaret ad poenam, lux denuo recepit ad vitam? Quid ille solidus gressus in fluctibus, quid reliquiae de paucis panibus plus superesse, saturata multitudine, quam fuisse? Quid inopem in vino Galilaei conjugis apparatum, sed Domini operibus pretiosum? Et alia multa, sicut in Evangelio dictum est, quae si omnia scripta essent, mundus ea capere non posset (Joan. XXI, 25). Aut quid postremo descensus ad inferos, aut ascensus ad coelum? Quid illud quod in passione ipsius integram lucis consuetudinem sol habere non potuit; ut taceam ruptum velum, lapidem revolutum? Hae ergo viae sunt in juventute, quas non tam deprehendere propheta, quam enarrare se non posse testatus est. 15. Tales hic etiam dicit vias meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse. (Prov. XXX, 20). Meretrix ista Ecclesiae typus est, aliquando in gentibus constituta, idolorum cultibus vitiata, quam vanae superstitionis stupra polluerant; quam falsorum deorum adulteram fecerat multitudo: lascisvosque ac turpes incompositis motibus saltus nemorum et lucorum inculta lustrabat, dedita luxuriae, pompae gentilium mancipata. Hanc posteaquam Dominus noster Jesus Christus puro baptismatis fonte perfudit, ablutionem et criminis accepit et nominis per gratiam fidei. Post meretricem fit virgo, quia uni se destinavit Sponso. Nam et Raab illa meretrix Hierichuntis, quae speculatores Jesu Nave excepit hospitio (Josue VI, 25), et quod signo cocci signata est, qui color figuram Christi sanguinis indicabat, et quod eversionem civitatis evasit, Ecclesiae typum habuit, quae per sanguinem Christi ruinam mundi istius secura non metuit. Sic enim ait propheta: Accipe, inquit, tibi uxorem fornicariam, et fac filios fornicationis (Ose. I, 2). Ubique enim, dilectissimi fratres, cultura idolorum fornicatio nuncupata est, ut in Apocalypsi scriptum est: Et sinis fornicari servos meos, et manducare idolis immolata (Apoc. II, 20). Denique Hierusalem civitas illa quondam nobilis Hebraeorum, quotiescumque a veritate deflexerat, et idolis serviebat, statim meretricis vocabulo nominabatur, sicut clamat Esaias: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Esai. I, 21)? Inde est ergo quod ait Salomon: Talis autem via mulieris meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse (Prov. XXX, 20). SERMO XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum. Hoc sermonis fragmentum, statim atque in edit. Rom. prodiit in lucem, Ambrosii non esse nemo non advertit: at vero ejus auctorem e tenebris eruere non tam pronum est; nisi quis ex eo quod locus de meretrice in hoc et in superiori sermone Ecclesiae accommodatus, eodem quoque modo expositus reperiatur in sermone 2, de Eleemosyna, quem Maximi esse in sermonum praetermissorum censura probavimus, omnes eos eidem auctori conjectet assignandos. Ad haec illud adjiciemus huic sermoni a Romanis editoribus multa fuisse partim adjecta, partim mutata, quae nos e Vat. cod. restituimus.

1. Ante adventum Christi Salvatoris nostri, prophetae multi, concepto Spiritu sancto, futura nuntiarunt, inter quos et Salomon loco suo et ordine pro temporibus numeratur: sed inter alios et ipsum est aliqua distantia. Ideoque caeteri de solo Spiritu locuti sunt, Salomon autem et de Spiritu et de adjuncta sapientia est locutus. Denique 455 hoc testatur locutio, quam ex verbis ejus audivimus recitatam; dum inter sapientiam et Spiritum profitetur ignorantiam suam, cum dicit: Tria sunt, inquit, quae non intelligo, viam navis in mare, semitam serpentis in petram, et vestigium aquilae volantis in aera: quartum quod investigare non possum, hoc est, mulierem maecham, quae cum semel abluta fuerit, credit se in toto non peccasse (Prov. XXX, 19, 20). Haec verba communi sensu quasi de vulgo videntur collecta, sed in omnibus sunt sancta mysteria: tria in Christo, et unum in Ecclesia.

2. Nam quod dixit viam navis in mare se invenire non posse, hoc non est sine mysterio verbum. Nam quis inter fluctus colligebat viam, quam navis transire potuerat? Navis enim transitu suo undas scindit, et coagulat; ut sciatur quia transit, et non videatur, qua transierit. Visum enim habere potest, vestigium facere non potest. Christus est navis, in qua ascendunt omnium credentium animae, quae ut tota firmitas in fluctibus habeatur, de ligno fabricatur, et de ferro configitur, hoc est Christus in cruce. Sed quod dicit navem sine vestigio, ideo quia Verbum Dei vehemens per aurem penetravit ad viscera collecto homine suo inter homines nascitur, Maria virgo generat. Transit navis per mare, et nulla in undis vestigia: venit Christus de coelo, aure concipitur, utero tempore certo portatur. Talis Maria virgo remansit, postquam peperit, qualis fuit antequam Verbum aure concepit. Merito Salomon inter Spiritum sanctum, et sapientiam ignorare se dicit, et mysterium indicat, quod ignorat. 3. Deinde profitetur se non videre semitam serpentis in petra: quod communiter omnibus hominibus patet; quia aestatis tempore cum terra solvitur in pulverem, de latibulo suo egressus serpens, impressione corporis sui in terra 456 corrupta potest designare semitam: sed cum ad petram pervenerit, non facit in lapide, quod fecit in pulvere. Sic et serpens diabolus in ipsis natalibus mundi invenit corruptibilem terram, Adam et Evam libenter audientem quae locutus est (Gen. III, 1 et seq.). Fecit in auribus semitam, fecit et in pedibus, quibus interdictum fuerat iter ad arborem; fecit et in manibus, quibus contrectata sunt poma: fecit in lateribus, quibus necdum concessae, celebratae sunt nuptiae. Tunc serpens potuit in primitivum hominem quasi in pulverem vestigium facere, pervenit ad petram, quae est Christus (talis enim factus erat Adam, qualis et Christus est ex utero), vidit similitudinem coopertam corpore: sed cognoscere non potuit majestatem. Potuit et ipsum tentandum aggredi: sed Christus nec obtemperavit, nec iratus est; quia ira opus est diaboli: sed cum diaboli contempta sunt verba, serpens in petra vestigium non fecit. 4. Tertium vero se non intellexisse testatur. Aquila intelligitur Christus, qui volatu suo descendit ad terras. Quod animalis genus non nutritur, nisi primum castitas comprobetur matris, ut apertis oculis, absque palpitatione totum aspiciat solem. Merito enim hoc animal comparatur Salvatori; quoniam cum aliquid rapere voluerit, non vestigiis ambulat terras, sed excelsum eligit locum: sic et Christus alta cruce suspensus, tonante strepitu et terribili volatu impetum ad inferos fecit, sanctosque rapiens ad superna remeavit. 5. Quartum quod dicit de muliere moecha, hic mulier Ecclesia intelligitur, quae dudum sequens idola, fornicata ibat post deos alienos: sed ubi, cognita veritate, sedes quas dudum collegerat, cum semel fuerit baptismo lota, carens, credit se numquam peccasse, fit munda, fit nova, deposita conversatione saeculi: moritur diabolo, renascitur Deo. SERMONES DE SANCTIS. 455 SERMO XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris. Hunc sermonem hactenus ineditum e tribus mss. praelo commisimus, nimirum Valliclarensi, Remigiano atque Regio, in quibus omnibus Ambrosium nostrum praefert auctorem. Tametsi autem persuasum habeamus sancti Doctoris fetum non esse, elegantior tamen nobis visa est eadem opella, quam ut a tineis non vindicetur.

1. Cum in toto mundo virgineus flos Mariae immarcessibiles coronas innectat, et sceptrigeram pudoris aulam immaculato conservet affectu; eousque integritas perseveravit ad palmam, ut in puellis tropaeum sanctitatis arriperet, et per vestigia matris virginis ad coelestem thalamum perveniret. Hinc est quod annulo fidei Agnes se asserit subarratam, et clamat se amore constrictam. O quam imitabile virginibus virgo tui tradidisti amoris exemplum! o quam sanctum pectoribus virgineis tribuisti responsum, contemnendo mundi divitias, exsecrando carnis concupiscentias, et solam Christi pulchritudinem adamando!

2. Accedite ad puellam, puellae, et discite in annis infantiae quales in pectore suo circa amorem Christi flammas accenderit. Dicit se amatori suo servare fidem, et ejus corpus concupiscere solum, qui pro amore omnium mortis non recusavit interitum. Discite, virgines Christi, amorem in 456 puella ferventem, et omnes mundi divitias velut stercora recusantem. Ideo enim sanctorum per litteras traduntur exempla, ut unusquisque pro qualitate sexus, et pro aetate annorum modum sui propositi teneat, et sicut per virginem virgines, ita et per conjugem conjuges vincere saeculum pro Christi amore studeant, ac repugnatione animi mundi dulcia recusantes, et ejus non recusantes austera, ad delectationes perpetuas et ad gaudia aeterna pertingant. 3. Haec dicentes non vituperamus conjugum casta commercia, sed virginum perseverantiam adornamus; non enim virginitas malis rebus superponenda est, sed est rebus optimis praeferenda. Quae enim mundis mundior, et sanctis sanctior est, non indiget malarum rerum vituperatione laudari. Sequantur itaque sancta conjugia patriarcharum conjuges in religione positae, ac divinis litteris informatae, Saram, Rebeccam, Rachelem, Annam, Susannam, Sephoram imitentur uxores: Christi vero virgines solam Virginem matrem Virginis luminis subsequantur. 4. Hujus pedissequa Agnes beatissima de se magnum pudicitiae excitavit exemplum, cum virginitatem praetulit vitae, omnemque a se amorem terrenum per amorem coelestem expellens, tropaeum crucis Christi arripuit; et tam contra libidines quam etiam contra universa supplicia fide potius armata quam ferro, fortiter dimicavit et vicit. Aspicit denique blandientem et renuit: minantem, et despicit: incendium attendit, et ridet. Nescit aliquid amare, 457 quod transit; et dum nimis virginitatem diligit, nec ludibria, nec flammas, nec supplicia, nec carnifices metuit: postremo nec gladium furentis persecutoris expavit. Compellitur virgo ornamenta suscipere corporis, sed renuit; quoniam jam susceperat mentis: et quia non de elegantia corporis humani placere studebat, quia timebat de foeditate animae Domino displicere, dabat interius per fidem suae mentis candorem, atque pulchritudinem animae, quam excolebat; et quantum sciebat quod animam suam pulchram faceret, tantum in sua carne erubescebat se esse formosam: tantumque studuit displicere carnalibus in carnis aspectu, quanto Christo institit, et ejus angelis complacere. 5. Turbatur juvenis a puella contemptus, et se muneribus complacere posse existimans, aurum, gemmas congeminans, vestes, praedia pretiosa convectat. Sed quia Christi charitas pretium pecuniarum non habet, virgo sacratissima in suo gradu usque ad sanguinis effusionem permansit; quoniam suo illam sanguine subarraverat Christus. Ad concupiscentem igitur revertitur census, et inconcussa virginitas Christo semel oblata perdurat. Discite, virgines Christi, normae puellaris exempla, et oblata sub specie pietatis munuscula virorum tota intentione respuite, et quasi rabidi canis morsus omni cum gaudio recusate. A quo non receperis quod timeas Dei, non accipias quod diligas mundi: accipe, accipe, virgo, sed quod amori aeterno proficiat. Quotiescumque ab homine consecuta fueris censum, sic accipe, ut te Christi sponsam agnoscas. Videt ille intus in mente quid facias, et quam expetenter ejus virgines comiteris attendit. 6. Videte ergo quomodo sequitur Agnes Mariam. Post opprobria nullum potuit penitus formidare supplicium, cui etiam lupanar turpitudinis locus efficitur orationis; et ubi diabolus ei ignominiam corruptionis praeparaverat, illic eam excipere fecit Dominus coronam suae virginitatis et palmam. Hoc est in suis sedibus hostes vincere, captivam ductam virginem ad penetralia regis libidinum, ipsum regem a virgine, quam captivaverat, victum, et victum cum virginis triumpho exire; nam qui tenuerat, tentus est: qui traxerat, tractus est: qui occidere se putabat, occisus est. 7. Denique ut probemus diabolum a virgine tunc fuisse victum, illius juvenis factum ad animum revocemus, quem contra Agnetis infantiam sic armaverat inimicus, ut nudam faceret trahi ad lupanar per vulgus, sub voce praeconantis ducis, populum ad libidinem invitantis. Hunc ergo ducem fuisse diaboli nemo est qui dubitet; et victo duce, populum esse superatum omnibus notum est: superatis autem cum suo duce populis, tyrannum teneri captivum omnibus patet. Constat autem diabolum superatum, quoties contra virginem arma arripuit; nam exspoliata virgo, crinibus tegitur: et nudata ab hominibus malis, vestiebatur ab angelis bonis: et damnata in prostibulo turpitudinis, in gremio apparuit castitatis. Efficitur oratorium angelorum locus, qui perditarum fuerat animarum; et ubi semper naufragaverat castitas, illic est coronata virginitas. Denique populos, quos praeco ad libidinem invitaverat, virgo ad captivitatem obtinuit: et quos ad eam diabolus inquinatos induxit, illa a se mundos ejecit; omnes namque singillatim ingressi, unus alterum sustinebat ingressum, quem egressum, dum non crederet mundum, se exhibebat immundum: sed ingressus ad libidinem, ad adorandum Dominum meritis virginis tenebatur; et exibat inde Dei servus, qui diaboli fuerat servus intus ingressus; et tot facti sunt Christi cultores, quot diabolus corruptores se putaverat virginis invenisse. 8. Remansit itaque juvenis, qui reprobationis hujus auctor exstiterat: qui se putabat defensorem virginis superare, hic splendorem dum provocaret ad luxum, vitam quam videbatur habere, amisit; et mortem quam quaerebat, invenit. Succedunt ridentibus lacrymae, et insultantibus finem lamentationes imponunt. Attendit virgo lugentem judicem, et quem minantem ante contempserat, nunc deprecantem exaudit. Illico igitur ut coepit orare pro mortuo, et a mortuis excitat salvum, qui morti fuerat deputatus; et ad gaudium evocat, qui fuerat praecipitatus in luctum. Nam qui incestus fuerat mortuus, castus 458 exsurgit; et fit praedicator castimonii, qui persecutor exstiterat castitatis. 9. Ad haec sacrilegi conturbantur in templis, et Christum ista miracula facientem non timentes, excitant seditionem ignobilis vulgi; ut ratio quae suadebat finem seditionum, clamoribus pulsa, locum in mentibus hominum invenire non posset. Pater vero suscitati filii tristis abscessit, et ut legitur, turbis furentibus vicarium dereliquit. Virgineo itaque corpori stridentes praeparavere flammas, sed corpus quod incendia libidinum superaverat, refrigerium in mediis flammis invenit: et quae ad hoc focos ingressa fuerat, ut arderet, coepit per sanctam virginitatem algere; ut disceret virginitas flammas sibi et incendia penitus dominari non posse. 10. Nec illos periisse aestimes, quos pro nomine Christi consumpsit incendium; nam cum legeris Eliam ignibus raptum, et pueros tres in mediis ignibus nulla ratione consumptos: aut quia Laurentium craticula consumptum recolis et Agnem sicut Theclam flammarum globos evasisse cognoscis, nullam in his suspiceris varietatem fidei tunc fuisse; una etenim fides sanctos Dei in passione exercuit, et diverso genere gloriarum reddidit utrobique victores. Nam qui consumptus est martyr, exsultat: et qui evasit victor, exsultat: et Isaiam sectum martyrem fecit, et Danielem leonum rabiem morsusque contemnentem, probatissimum Deus confessorem expressit: quo facto utrosque diaboli ostendit esse victores; unus enim moritur et triumphat, alius evadit et regnat. 11. Veni jam, virgo, ad thalamum, quem quaesisti: et pro amore sponsi gladium percussoris admitte; ut sponsam te virginitas immaculata comprobet Christi, et martyrem confessio probata consignet. Felix caterva virginum, quibus studium est tuae confessionis sequi vestigia; habebunt enim tecum coronam in coelo, quae tecum superaverint inimicum in mundo. Nam sicut tibi Mariae vestigia prosequenti participatio aeternae remunerationis apparuit; ita his imitantibus aeterna credimus gaudia non neganda. SERMO XLIX. In natali SS. Cantii, Cantiani et Cantianillae. Martyrum, in quorum laudem habitus est hic sermo, festum V nonas Apriles in Romano martyrologio renuntiatur: ad quem locum card. Baronius observat in Notis suis hunc ipsum sermonem Ambrosio perperam attributum, cum sit Maximi, cui judicio calculum nostrum lubentes adjungimus. 1. Hodie beatissimorum Cantii, Cantiani, et Cantianillae natalis est. Quam bene et jucunde tres martyres uno pene vocabulo nuncupantur! Nec mirum si similes sunt nomine, qui sunt similes passione: si una est illis apud homines appellatio quibus apud Deum est una vocatio; uniter enim vocati sunt a Domino, non interposito tempore aliter et aliter passi, sed omnes eodem ictu pariter martyrium pertulerunt. Quod quidem illis parentiva quadam a Christo affectione concessum est; ut congruerent meritis, qui vocabulis concordabant: et qui erant consanguinitate fratres, fierent etiam sanctitate germani: et quorum membra unius corporis substantia vegetabat, eorum animas ejusdem fidei confessio coronaret.

2. Refert autem de beatis supradictis historia, quod tempore passionis, cum eos persecutor inquireret, ascenso vehiculo, junctis mulabus, eos secedere voluisse: et cum non longe ab urbis moenibus iter agerent, unum animal de subjunctis subito corruisse, atque ita illos a persecutoribus comprehensos, tentos ad poenam. 3. Quod factum quam gloriosum sit, et a divinitate dispositum, debemus advertere. Semper enim Deus, quos elegit, hos victores subvectione sublimi in aulam regni coelestis inducit. Nam sicut Elias curru applicito quasi ascendit ad coelum (IV Reg. II, 11); ita et isti, vehiculo admoto, ad martyrium pervenerunt: et quadriga sicut illum evexit ad requiem, ita hos portavit ad gloriam. Et quamvis illa ignea quadriga fuerit, haec tamen inferior non habenda est; quia illa unum gestavit prophetam, haec tres martyres sustentavit. 459 4. Sed dicit aliquis: Gloriosius gestavit quadriga ignea quam terrena. Nec hoc plane defuit sanctis viris; nam sicut Eliam ignea quadriga portabat, ita et martyres fides ignea jam ferebat. Ferebat, inquam, illos Christus, qui lumen est, qui ignis est, de quo scriptum est: Dominus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29) 5. Ergo cum beatos, de quibus loquimur, persecutor urgeret, vehiculum conscenderunt. Qua causa? ut fugerent? Absit. Non ut fugerent; sed ut ad martyrium citius pervenirent: non ut latitarent, sed ut christianos se cunctis transeuntibus manifestius approbarent. Caeterum occultius inter plures in civitate latere potuerant, tutius per diversa singuli fugae praesidium commendare. At vero ubi quis congregatione habita, stratis vehiculis, apparatu disposito per aggerem publicum egreditur; illic non fuga dicenda est, sed profectus est. Sancti enim viri hoc facto velut in triumphali curru positi contestabantur dicentes: Ecce persecutor, ecce proficiscimur, ecce praecedimus; quid resides? quid moraris? Subsequere nostra vestigia; nolumus enim videri inviti ducti ad poenam, qui praecedere nos profitemur ad gloriam. SERMO L. In natali sancti Joannis Baptistae. Comparationes in hoc sermone inter Christi ac praecursoris ejus natalem institutae, in nonnullis Augustini sermonibus reperiuntur, unde illas in hunc transferre potuit auctor. Quamvis vero idem ab Ambrosii stylo non tam discrepat, quam plures aliorum; satis tamen in eo discriminis observare nobis videmur, ut ipsum sancto Antistiti abjudicemus. 1. In sancti ac beatissimi Joannis Baptistae laudibus, cujus natalem hodie celebramus, quid potissimum praedicem, nescio: utrum quod mirabiliter natus sit, an quod mirabilius sit occisus? Natus enim est in prophetia, in veritate peremptus est: nascendo annuntiavit Salvatoris adventum, moriendo condemnavit Herodis incestum. Vir enim sanctus et justus, et qui praeter communem hominum nativitatem ex repromissione generatus fuerat, hoc de Deo meruit, ne communi cum caeteris de saeculo morte discederet: sed corpus quod, Domino donante, susceperat, Dominum confitendo deponeret.

2. Ergo Joannes per omnia voluntatem Dei fecit; quia propter opus Domini et natus est et defunctus. Nam ut nativitatis ejus seriem breviter repetamus, cum essent pater ejus Zacharias et mater ejus Elizabeth aetatis senectute defessi, et nulla filiorum prole gauderent; procreandi etiam illis liberos tempus florentissimum praeteriisset, ita ut de suscipienda jam sobole ipsa etiam eos vota deficerent, subita per angelum repromissione donantur, et nasci Joannem Gabriel sanctus annuntiat dicens: Ne timeas, Zacharia, ecce exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elizabeth concipiet et pariet filium (Luc. I, 13). 3. Exaudita est, inquit, oratio tua, unde intelligimus quod Joannem Zachariae justitia magis orando genuerit, quam Elizabeth senectus procreando susceperit. Hinc, inquam, intelligimus quod Joannem obsecratio creaverit, non voluptas. Cum enim materni uteri viscera aetatis senectute frigescerent, et fessa jam corporis membra fecunditatis gratiam perdidissent, contra impossibilitatem corporis, contra sterilitatem viscerum, Zachariae precibus Elizabeth uterus intumescit, et concepit Joannem non natura, sed gratia. Unde necesse erat sanctum nasci filium, qui non tam complexibus, quam orationibus gigneretur. 4. Minus autem mirari debemus quod tantam Joannes gratiam in nascendo meruerit; debuit enim praecursor et praevius Christi aliquid simile habere nativitati Domini Salvatoris. Siquidem Dominus de Virgine gignitur, Joannes de sterili procreatur: ille de adolescentula immaculata depromitur, hic de vetula jam fessa generatur. Habet ergo et hujus nativitas aliquid gloriae atque miraculi. Quamvis enim vilior partus mulieris videatur esse, quam 460 virginis; tamen sicut Mariam suspicimus, quod Virgo pepererit, ita Elizabeth miramur, quod anicula procreaverit. 5. Quod quidem factum mysterium aliquod arbitror continere, ut Joannes qui veteris Testamenti figuram gerebat, senis mulierculae frigido jam sanguine nasceretur: Dominus autem qui regni coelestis Evangelium praedicaret, ferventis juvenculae flore progrederetur. Maria enim conscia virginitatis, miratur fetum visceribus involutum: Elizabeth autem conscia senectutis, erubescit partu uterum praegravatum; dicit enim evangelista: Occultabat se mensibus quinque (Luc. I, 24). 6. Illud autem quam mirandum, quod idem Gabriel archangelus utriusque nativitatis officium repraesentat? Zachariam solatur incredulum, confidentem Mariam cohortatur. Ille quia dubitavit, vocem perdidit: haec quia statim credidit, Verbum salutare concepit. 7. Hoc etiam in laudibus Joannis minime tacendum videtur, quod nondum natus jam prophetat, et adhuc in materni uteri sinibus constitutus, adventum Christi, quia voce non poterat, gaudiis confitetur. Dicit enim Elizabeth ad sanctam Mariam: Simul ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Ibid., 44); exsultat enim Joannes antequam nascatur, et priusquam mundi oculis habitum recognoscat, jam spiritu mundi Dominum recognoscit. In quo arbitror propheticam convenire sententiam, quae dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5). Unde mirari non debemus quod ab Herode in carcere clausus, Christum semper suis discipulis intimavit; cum etiam clausus in utero eumdem Dominum gestibus praedicarit. SERMO LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae. Ejusdem auctoris hunc sermonem esse, cujus et superiorem cum ex stylo conjici potest, tum etiam ex eo quod eidem proxime subjicitur in vet. edit. ac mss. Illud porro quod a num. 5 usque ad finem de Joannis magnitudine dicitur, ex Ambrosio in Lucam lib. II, num. 110, imitari ac proprio ingenio pertractare potuit sermonis auctor: ex eo autem hoc ipsum mutuari, qui sermonem 197 Append. August. ubi hoc fragmentum integrum exstat, consarcinavit; non enim uterque ab eadem manu profectus videtur, et minus hic noster refert centonem, quam supradictus. 1. Sancti Joannis Baptistae natalem hodie prosecuturus tacere vellem, et laborem atque imperitiam meam silentio coercere: sed ipsa vis nominis ejus minime me silere permittit: nam nuncupatio vocabuli ipsius, pectoris nostri urget secreta, silentii nostri resolvit arcana, et quod dissimulatione reticetur, admiratione compellitur. Si enim pater Zacharias cum eum nominavit, vocem recepit (Luc. I, 64); quanto magis cum laudamus illum, eloquium promeremur? et si illius os cum in saeculo nasceretur aperuit; quanto magis cum pro Christo patitur, ora nostra fecundat?

2. Cum enim Zacharias pater ejus propter incredulitatem nativitatis illius ab angelo Gabriele silentii esset taciturnitate multatus, et jam diu mutus verborum dispendio mentis secreta velaret, subito nato Joanne filio, cum apud proximos esset contentio quo nomine vocaretur, offeruntur patri tabulae; ut vocabulum ejus pro suo arbitrio ipse describeret, et quod sermone non poterat, litteris loqueretur: tunc mirum in modum acceptis pugillaribus, ut stylum figeret, linguam resolvit, ac litteras sermone praevenit, et Joannem non testatus est, sed locutus (Ibid., 20). 3. Videte igitur sancti Baptistae meritum, vocem patri reddidit, sacerdoti eloquentiam reparavit. Videte, inquam, meritum: os quod angelus alligaverat, Joannes absolvit: quod Gabriel obstruxerat, parvulus reseravit; quamquam et ipse sit angelus, sicut scriptum est de eo: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. IV, 1). Respicite igitur Joannem, 461 quanta vis sit ejus vocabuli, cujus nuncupatio reddidit muto vocem, patri pietatem, populo sacerdotem. Prius enim erat tacens lingua, sterilis filio, privatus officio: at ubi Joannes nascitur, fit repente pater, propheta, vel pontifex; loquela usum recipit, prolem affectio suscipit, sacerdotem functio recognoscit. 4. Cum ergo tanta vis sit ejus vocabuli, dicturi de eo, etsi tacere volumus, silere non possumus; ipse enim Joannes vox clamantis dicitur. Quis igitur, qui vocem laudet, et taceat? clamorem admiretur, et mutus sit? Ait enim ipse de se: Ego sum vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Videte quid dixerit; non enim ait tantum: Ego sum vox; sed et clamantis vox: scilicet ut ad fidem consequendam vox aures penetret, clamor corda concutiat: vox regnum praedicet, clamor judicium comminetur. 5. Magnus igitur Joannes, cujus magnitudini etiam Salvator testimonium perhibet, dicens: Inter natos mulierum major non est Joanne Baptista (Luc. VII, 28). Praecellit cunctis, eminet universis, antecedit prophetas, supergreditur patriarchas; et quisquis de muliere nascitur, inferior est Joanne. 6. Sed debemus diligenter inquirere, cur ita Dominus dixerit, hoc est: Inter natos mulierum, et non potius dixerit: Inter filios virorum non est major Joanne, cum utique mulieres natos sine viris habere non possint. Hoc autem dixit, quia numerosior est proles mulierum, quam virorum; est enim mulieris filius, qui viri filius non est. Denique sancta Maria genuit filium, qui patrem hominem non haberet; Dominus enim est mulieris filius, et viri filius non est, sicut dicit Apostolus: Factum de muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4); ut qui matrem in terris habet, Patrem haberet in coelis. Ergo in laudem Joannis fecundioris sexus generatio ponitur, ut nullius ab eo nativitas separetur. 7. Dicit forte aliquis: Si inter natos mulierum major est Joannes, numquid etiam major est Salvatore? Absit; Joannes enim natus mulieris, Christus autem virginis natus est: ille corruptibilis uteri sinibus effusus est, iste impollutae vulvae flore progenitus. Ideo autem cum Joannis nativitate Domini generatio deputatur, ne Dominus extra veritatem videretur esse conditionis humanae. SERMO LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae. Hic sermo tametsi a Gratiano et Ivone sub nomine Ambrosii citatus fuerit, nihil tamen prae se fert Ambrosii: sed nec quidquam affinitatis habet cum superioribus, quemadmodum ex ejus exordio, nec non ex eo quod longissime ab illis in Gall. cod. disjungatur, patet. Quin etiam si quis attentius illum discusserit, eumdem comperiet laciniis constare hinc inde sumptis; quandoquidem quod eo legitur de sanguine Abel clamante, infra in sermone 59 reperitur, et quod hic de concubinis, monachis clericisque disputatur, petitum videtur ex sermonibus Caesarianis 292 et 293 Append. August. aliisque nonnullis. 1. Diximus superiori Dominica, cum silentii nostri veniam peteremus, quod pro salute communi, sacerdotibus etiam tacentibus, doctrina evangelica non taceat, et quod silentium eorum suppleret divina sententia; semper enim divina Scriptura loquitur et clamat, sicut scriptum est de Joanne: Ego sum vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Non enim tantum in illo tempore clamavit Joannes, quo pharisaeis annuntians Dominum Salvatorem, dixit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3); sed et hodie clamat in nobis, et vocis suae tonitruo deserta nostrorum concutit peccatorum. Ac licet sancta martyrii morte dormierit, vox tamen ejus vivit; dicit enim et nobis hodie: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus; semper enim Scriptura divina clamat et loquitur.

2. Unde et ad Cain dicit Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Nulla utique sanguinis vox est, sed clamare dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce quam causa; et interpellare Dominum non prosecutione eloquii, sed indignatione commissi; ac reatum suum non tam verborum accusare sermonibus, quam conscientiae ipsius 462 criminatione constringere. Quamvis enim malum factum si in verbo producatur, excusationem fortasse recipit, nisi conscientia revocetur, non potest excusari. Conscientia enim reum suum semper tacita sine contradictione convincit et judicat. 3. Hodieque ergo Joannes clamat et dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Parare ergo jubemur viam Domini, scilicet non aggerem itineris, sed fidei puritatem; Dominus enim terrenam semitam carpit, sed per secreta mentis incedit. Si quid igitur in hac via fuerit moribus asperum, crudelitate durum, conversatione pollutum, jubemur mundare, exaequare, componere; ut superveniens Dominus non offendat in nobis, sed magis reperiat viam castitate puram, proclivem fide, eleemosynis eminentem. Quod autem tali itinere incedere soleat Dominus, Propheta describit, dicens: Iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Psal. LXVII, 5). 4. Sed videamus, ipse Joannes qui parare viam Domino jubet, quam ipse viam paraverit Salvatori. Per omnia plane, adveniente Christo, tramitem viae suae composuit et direxit. Nam fuit utique jejunus, humilis, parcus et virgo; omnes enim has virtutes ejus Evangelista describens ait: Ipse autem Joannes vestitum habebat de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos ejus. Esca autem ejus erant locustae, et mel silvestre (Matth. III, 4, 5). Quae igitur major humilitas in propheta, quam contemptis mollibus indumentis, pilorum asperitate vestiri? Quae devotior fides, quam praecinctum zona paratum esse semper ad omne servitutis obsequium? Quae praeclarior abstinentia, quam spretis vitae hujus deliciis, stridulis vesci locustis ac melle silvestri? 5. Quae omnia haec quoniam prophetae usui erant, arbitror in his ipsis prophetiam fuisse. Nam utique cum praenuntius Christi vestimentum habebat camelorum asperitate contextum, quid aliud significat, nisi quod ipse Christus adveniens usurus esset indumentum humani corporis, quod erat peccatorum asperitate densatum: et quod velut immundissimae bestiae, hoc est, gentilis populi circumdatus exuviis, deformitatem ejus ipse gestaret? Zona vero pellicea quid aliud demonstrat, nisi hanc fragilem carnem nostram, quae ante adventum Christi dominabatur ad vitia, post adventum ejus restrictam esse ad virtutem; ut quae ante luxuriando dilatabatur in pinguedinem, nunc abstinendo attenuaretur in pellem? 6. Exitum vero ejus quam beatum legimus, scilicet quod psaltria regis filia post illam mimicam voluptatem caput ejus petierit? Quid mirum si psaltria occidit prophetam (Marc. VI, 27)? Scimus quia luxuria semper est inimica justitiae, et iniquitas sine cessatione persequitur veritatem. In quo facto grande mysterium continetur; nam utique ipsa psaltria Synagogae est comparanda, quae Christum, dum luxuriatur, occidit. Quod autem ista psaltria Synagoga sit, dicit Dominus ad Judaeos: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17). 7. Cur autem a Joannis corpore caput ablatum sit, manifesta res est. Joannes, sicut Scripturis astruitur, typum Legis gerebat: de Domino autem legimus, quia viri caput Christus est (I Cor. XI, 3). Ergo cum a Joannis corpore caput ejus aufertur, Christus quodammodo a Judaeis Legis cultoribus separatur. Remansit enim illis sine Salvatore Lex exanimis et truncata; nam ex eo utique Judaei divina non sapiunt, ex quo sine capite esse coeperunt. 8. Iter igitur facit Domino, qui inter caeteras continentiae virtutes matrimonii limitem non excedit, nec conjugii praescriptum terminum adulterina permixtione commaculat. Sunt enim nonnulli qui cum legibus uxores duxerint, contra Divinitatis legem sibi sociant concubinas, non intelligentes quod contrahendo matrimonia, propriis se vinculis constrinxerunt: qui enim legibus duxit uxorem, profitetur se contra legem non esse facturum. Reum ergo ipse se statuit, qui adhibendo sibi adulteram, jus pollicitationis excedit. 9. Sed dicit aliquis: Uxorem non habeo, et ideo mihi ancillulam sociavi. Audi quid dicat Scriptura ad Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (32, q. 4, c. Dicat aliquis). Si igitur ancillae filius haeres non est, ergo nec filius est. Cur ergo quaeritur tale conjugium, de quo susceptus filius nec successionis possit haeres esse (Gen. XXI, 10), nec 463 sanguinis? Nec enim habere potest haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium. Cur, inquam, quaeritur tale contubernium, de quo nati filii non matrimonii, sed testes sint adulterii? Cur hujusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sint, non honori? Dicit Scriptura: Adulterorum filii non initiati erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur (Sap. III, 16). Mulier igitur tua si talibus moribus praedita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris: praesta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris; ne tu adulter sis potius, quam maritus. 10. Sed et ille iter facit Domino christianus, qui professionis suae exhibet ei fidele servitium, et castitatem quam promisit, custodit tam mente, quam corpore. Sunt enim plerique qui singularem vitam proponentes, singuli esse non possunt, sed quaerunt sibi contubernia, atque utinam fratrum. Invenisti christianum monachum, cui cum fratre non convenit, et libentius ei convenit cum sorore: qui non sequitur seniorem utilia commonentem, et sequitur adolescentulam incongrua cachinnantem; ejus etsi sincerum corpus sit, anima non potest esse sincera. 11. Sed et ille clericus iter Domino facit, qui secundum Evangelium vivit, et per omnia obtemperat sacerdoti; aliquanti enim cum sint minus subditi, moleste ferunt, cum a senioribus arguuntur. Dicunt: Graviter irascitur episcopus, patientior esse deberet. Audi ergo, optime clerice: Sacerdotis exigis patientiam, et tui non exigis disciplinam? Nescis quia mihi salutis causa arguere aliquando permissum est, tibi numquam peccare concessum est? dicit enim Apostolus: Increpa opportune, importune argue (I Tim. IV, 2). Esto ergo in omnibus subditus sacerdoti, si vis cum esse mansuetum. SERMO LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Huic sermoni nihil omnino inesse deprehendimus Ambrosiani styli; et quamvis in mss. quibusdam sancti Antistitis nomine inscribatur, in antiquioribus tamen nemini tribuitur. Posset forte an veteris auctoris inde putari, quod numerosae paganorum conversiones dicantur factae, nisi commodius ad apostolorum praedicationem hae referrentur. 1. Natalem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli hodie celebrantes, fratres charissimi, diversis epulis nos reficere debemus, et tantam festivitatem magna cum laetitia celebrare. Quis enim talium virorum solemnitatem non magna cum laetitia debet celebrare? Quis enim talium virorum solemnitate non magnos sibi exhibeat apparatus; ut quo plus expenderit, plus se apostolos confirmet amare?

2. Verumtamen non opus est proprio sumptu ad refectionem nostram: nam natali suo sanctus Petrus ipse nos reficit; est enim omnibus copiis refertum vas ejus, quod illi de coelo esurienti delatum est. Igitur qui esurit, sicut Petrus, reficitur ipse cum Petro. Ut quid ergo praeparemus nobis proprium prandium, cum apostolico ferculo saginemur? cur nobis inquiramus terrenas epulas, cum coelestes copias habeamus? Dicit enim sanctus Lucas in Actibus apostolorum post orationem esurienti Petro circa horam sextam aperto coelo vas quoddam splendidum velut linteum fuisse delatum, in quo erant omnia quadrupedia et repentia terrae, et volatilia coeli; et dixisse Dominum ad eum: Petre, surge: immola, et manduca (Act. X, 11 et seq.). 3. Ecce Petrus, qui dicit alibi: Aurum et argentum non est mihi (Act. III, 6); nunc convivii ejus vasculum splendidius est argento: ut qui propter Christum argenti speciem refutasset, per Christum argenti nitore ditaretur. Pransuro igitur Petro desunt cocorum apparatus, desunt obsequia famulorum: sed quod est melius, ministeria divina non desunt, et utiliori commutatione sancto viro, quod deest in terris, abundat in coelis; ut se reficiat enim Petrus, non cellarium sollicite reseratur, sed coelum ipsum protinus aperitur. Legimus in Scripturis sanctum Eliam in deserto corvis ministrantibus pastum (III Reg. XVII, 6); quanto melius Petrus, cui non parvam escam tetra avis porrigit, sed integrum convivium multitudo angelica subministrat! 464 4. Post orationem ergo esurit Petrus (Act. X, 10). Mirandum cur sanctum virum post orationem fames sequatur, cum soleat fames oratione depelli, et esuriens anima non nisi obsecrationibus saginari. Sed puto Petrum post orationem non cibum esurisse hominum, sed salutem: nec inedia vexatum esse corporis, sed inopia credentium laborasse. Cum enim Judaicus populus perfidus et ingratus, illo praedicante, Christo non crederet, famem quodammodo Petrus sui officii sustinebat; famem enim patitur, qui minime fructum sui laboris assequitur. 5. In coenaculum igitur ad orationem festinus ascendit (Ibid., 9). Bene ait in coenaculum ad orationem ascendisse Petrum; quia omnis sanctus quando orat, relinquens humilia, vel terrena, in altum mentis extollitur, et in sublime suspensus rapitur, et cogitatione sancta coelo vicinus efficitur. Atque ibi esurienti illi, hoc est, cogitanti in cordis sui sublimiori loco pro salute Judaici populi, offertur vas diversorum generum animalibus plenum, velut divinitate dicente illi: Tu in Judaeos solos esuris, ecce famem fidei tuae cunctarum gentium diversitate reficio. Nam utique diversa animalia collecta in uno vasculo, diversarum gentium congregatio collecta in una Ecclesia demonstratur: quae Ecclesia in illius vasculo splendido, dum non habet maculam neque rugam, lintei nitore resplendet. In qua primum animal Deo ex gentibus centurio Cornelius immolatur. 6. De hoc ergo vasculo suo hodie nos reficit Petrus; cum enim videmus gentilium turbas ad fidem christianitatis accurrere, simul cum apostolis gratulamur. Non enim mortui sunt, quorum curamus natalem hodie: sed renati vivunt plane; quia participes effecti sunt Christi, qui vita est omnium. Quamvis enim corpora passione caesa sint, interruptus tamen non est ordo vivendi; jugiter enim et Deo gratias agunt, et laudes Salvatori referunt; nisi quod resoluta membrorum sarcina, magis adhaerent Christo, sicut ait Paulus apostolus: Dissolvi, et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Non ergo dicenda est mors, qua interveniente, caremus persecutoribus, et Christo connectimur. Non est plane dicenda mors, quae Christo mortuum socians, lucrum efficit morientis, sicut ait beatus Apostolus: Mihi enim vivere Christus est, et morilucrum (Ibid., 21). Illa autem vera est mors, quae etiam viventem hominem peccatorum morte constringit; quia quamvis vivere videatur, sceleribus tamen suis morti jam videtur addictus, sicut ait Apostolus de illa deliciosa vidua: Haec autem vivens mortua est (I Tim. V, 6). SERMO LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli. Edit. antiq. et codex Lugd. huic sermoni titulum praefigunt De Margarita. Non quidem recte, sed multo pejus Rom. edit. illum inscribit In Festo S. Luciae, etc., cum de sancta illa in toto sermone nullum sit verbum. Veram igitur inscriptionem e cod. Remig. restituimus. Quod porro ad auctorem hujus sermonis, potest quidem hic idem esse, qui et sermonum 42, 43 et 44; sed qui Ambrosio illum arrogabit, is in Ambrosiana lectione parum versatum se declarabit. 1. Satis ad correctionem vestram arbitror posse sufficere, fratres dilecti, quod anteriore Dominica profecturus, nulla vobis sacrarum litterarum spiritalia dona largitus sim: sed tantum vos increpans et arguens pro peccato, sine aliqua praedicationis consolatione dimiserim. Volui enim vos hoc ipsum intelligere quam graviter peccaveritis, qui divina eloquia audire minime meruistis. Haec enim sacerdotum vehemens et copiosa vindicta est, indignis quibusque scripturarum coelestium sacramenta non credere: nec, sicut ait Dominus, dare sanctum canibus, neque margaritas projicere porcorum pedibus conculcandas (Matth. VII, 6).

2. Perdit enim coelestis margaritae gratiam, quisquis eam foedissimo peccatori circumdare conatur; gemma enim, sicut ipsi scitis, nisi auro non convenit, margarita nisi pretiosis monilibus non aptatur. Estote ergo aurum optimum, 465 estote monile pretiosum; ut possit in vobis margarita spiritalis includi. Margarita enim Christus est Dominus, quam negotiator ille dives in Evangelio, venditis omnibus rebus suis, emere festinavit; et maluit omnes quas habebat, saeculi gemmas amittere, tantum ut unam Christi emeret margaritam (Matth. XIII, 46). 3. Unde et ego, fratres, pro magnitudine, quod commiseratis, delicti, nolui vobis pandere Evangelicae refectionis eloquia; sed magis ingerere animosae indignationis injuriam, et prius vos verberibus spiritalibus emendare, ac sic margaritae ditare muneribus. Malui, inquam, peccatum vestrum incusando acriter increpare, quam leniter dissimulando nutrire; quisquis enim fratrem non arguit peccantem, quodammodo hortatur ut peccet. Nolo autem putetis quod non de amore faciam, vos saepius verberando; filius enim, qui castigatione dignus est, plus amatur, sicut ait Scriptura sancta: Quem enim diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XXII, 6). 4. Dicite enim mihi si non dolendum fuerit hoc peccatum, sic vos salutis vestrae immemores tunc fuisse, ut beatissimis apostolis Petro et Paulo honorificentiam minime reddideritis; cum ipsos esse sciatis doctores gentium, auctores martyrum, principes sacerdotum: nec volueritis eorum natalem nobiscum festivissimum celebrare, atque illi coelesti interesse convivio, in quo pro martyrum suorum tanta laetitia, substantiam vitae ipse nobis Dominus ministravit? Vultis autem scire quantis bonis fraudati fueritis? Interrogate fratres, qui tunc temporis mecum pariter adfuerunt, quam refecti a Dominica mensa discesserint, vel quales secum domum spiritales divitias reportaverint. 5. Unum scio, quod si quis illa die honoratus aut dives ob natalem filii sui ad decimum usque milliarium ad prandium rogavisset, propter accuratas epulas, et inaequales mensuras absque dubio vos ituros fuisse. Igitur, fratres, quotiescumque martyrum memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, qui tamquam sacrata hostia pro nostra propitiatione Domino sunt oblati, praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Quisquis ergo honorat martyres, honorat et Christum: et qui spernit sanctos, spernit et Dominum. SERMO LV. In natali SS. Nazarii et Celsi martyrum. Hic sermo non exstat in edit. Amerb. neque Eras., sed nec in ullis mss. quos quidem videre nobis licuerit, reperitur. Ut autem eum Ambrosii non esse quivis intelligat, cum eo tantum conferenda est Paulini narratio, qua inventas horum martyrum reliquias describit. Etenim inventionem illam extremis tantum sancti Episcopi annis asserit evenisse, cum idem sermo jam celebri per omnem Ecclesiam eorum festo habitus fuerit. Colitur ipsorum dies natalis V kal. Augustas: inventio autem VI idus Maias. De quibus sanctis consuli etiam potest sanctus Paulinus Carm. 9 in natali S. Felicis. 1. Etiamsi martyribus regionis extraneae pia votorum debita redderemus, propriis consulere utilitatibus et commodis probaremur; nostros enim eos fides faceret, et remotis quamlibet finibus sperata nobis patrocinia corrogarent. Studiorum siquidem sunt hujusmodi suffragia, non locorum, proinde apud domesticos Dei tantum intercessionis promerueris, quantum venerationis impenderis. Oportet itaque ut alienos potius nobis devotio religiosa conciliet, quam forte proprios a nobis negligentia irreligiosi teporis alienet.

2. Agnoscamus, charissimi, circa Ecclesiam nostram uberiorem divinorum munerum largitatem. Exsultant felices singularum urbium populi, si unius saltem martyris reliquiis muniantur: ecce nos populos martyrum possidemus. Gaudeat terra nostra nutrix coelestium militum, et tantarum parens fecunda virtutum. Recte itaque et ex debito a filiis parentis Ecclesiae horum beatorum martyrum celebrantur insignia; 466 qui illuminantes virtute fidei suae innumerabiles populos, soli quidem illatam sibi sensere mortem, sed non soli mortis suae beneficia possederunt. Immensa enim Dei nostri pietas multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem, proponens arduam virtutum palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum triumphis plurimorum commodis prospicit. Illorum siquidem merita nostra vult esse suffragia: simulque dum nobis fidem veram duro martyrii agone commendat; afflictionem praecedentium instructionem efficit posterorum. 3. Quanta est circa nos Dei nostri sollicitudo! Illos examinat, ut nos erudiat: illos conterit, ut nos acquirat; eorumque cruciatus nostros vult esse profectus. Merito ergo eos colimus, qui periculis suis pugnant, et nostris utilitatibus militant, qui per lucis vitaeque contemptum edocent nos quantum Deo nostro debeamus affectum. Noverimus itaque quia non sine magno discrimine de religionis veritate dubitamus, quam tantorum sanguine confirmatam videmus. Magni periculi res est, si post prophetarum oracula, post apostolorum testimonia, post martyrum vulnera, veterem fidem quasi novellam discutere praesumas, et post tam manifestos duces in errore permaneas, et post morientium sudores otiosa disputatione contendas. 4. Congratulamur ergo, dilectissimi fratres, magnae fidei vestrae, per quam dum exsules proflua charitate suscipitis, etiam incolas paradisi et coeli cives habere meruistis. Beatum itaque Nazarium martyrem Christi sancta Mediolanensis Ecclesia licet totum corpore secum retineat, et mundo tamen totum in benedictione transmisit. Haec est enim sanctorum martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo. Veneramur ergo in tanto Christi milite fidem nostram; mater namque martyrii fides catholica est, in qua iste illustris athleta, sanguine fuso, mortem pro ipsa calcavit. Mater, inquam, martyrii fides est: veneremur ergo in sanctorum martyrum gloria fidem nostram. Quomodo fidem nostram? Ab istis enim dum mortis tolerantia indubitanter excipitur, spes immortalitatis evidenter asseritur; numquam enim hanc vitam tam constanter expenderent, nisi esse alteram incomparabiliter beatiorem perfecta definitione sentirent. In sanctis itaque praeconibus veritatis resurrectionis auctoritas est; prompti enim pereunt in melius reparandi, quibus per angustias tribulationum aperitur exitus ad amplitudinem gaudiorum. 5. Unde et beatus Nazarius, cujus hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exsultatione concelebrat, cum tempore gentilitatis non ignobilibus parentibus oriundus existeret, sacrilegi adhuc puer genitoris militiam simul et doctrinam detestari ex improviso coepit: atque ab innocente matre, quae jam christianae fidei titulis insignita, Christo sedule insistebat, sacrosanctae regenerationis fluenta fidelis jam spiritu, ac fide instituta praeveniens, demonstrari sibi flagitabat. Nondum siquidem baptismum consecutus, sed inter religionis principia consummatus: et nondum manifestatis sibi legibus, Deo plenus, repente possessio atque habitaculum Dei factus est: atque ita perventurae usque ad coelos turris prius meruit elevare fastigium, quam disponeret fundamentum, nondum sacramentorum conscius, et in sacrificium jam praeelectus. 6. Quid ad haec nos infelices respondere poterimus; qui post nitorem baptismi, post collatum nobis sacra regeneratione candorem, post acquisitam indumenti nuptialis angelicam dignitatem; in peccatorum coenum relapsi, et in antiqua criminum volutabra revoluti, niveum vestimentum tetris iniquitatum ac libidinum contagiis sordidamus: et holosericam, in qua sigillum divinae imaginis acceperamus impressum, maculis mortiferae corruptionis infecimus; et post singularem Dei nostri indulgentiam innovata foedamus, integra rescindimus, expiata violamus, repetentes opera non jam undis purganda, sed flammis. 7. Quid illud, quamque insigne divinae gratiae munus, quod accepto jam salutari lavacro, post innumera virtutum signa, post peragratas circumquaque ob Christi praedicationem innumeras regiones; cum pro Dei summi confessione diversa per supplicia adversus eum totus pene orbis baccharetur: et nunc atrocissimis arctaretur poenis cruciandus, 467 nunc in longinquis finibus transveheretur exsulandus; ita robustissimo Christi athleta pectore tormenta omnia devincebat, ut strenuum de prostrato reportaret hoste tropaeum: interque cruenta Caesaris jussa vasti maris dejectus gurgitibus, ambulare ei divina super aquas concessum est providentia, et rerum obstupescente natura, per insueti itineris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit? Videres aequoreas Sancti substerni meritis undas, supraque angelicis confortatum alloquiis, in Christi Jesu laudibus exsultare. Ecce profanus hostis numquam beato martyri tantum prodesset obsequio, quantum profuit odio. 8. Sed tandem perfecto agonis certamine, cum Celso puerulo, quem ipse Deo in holocaustum polluto assumpserat ex saeculo, crudeli imperio damnatione absolvitur, gladio consecratur. Felix hic tali exitu; quo omne delictum ita ab eo exiit, ut etiam redire non possit: quo sic debita sua solvit, ne ultra creditorem timeret: quo in se hostium peccata fide clausit, fide damnavit: per quem innocentiam devotione quaesivit; perseverantia invenit, morte servavit. 9. Quae cum ita sint, charissimi, licet hic tantus Christi testis pretiosus confessione, pretiosior sanguine, crudeli vulnere pretiosior, et tincta veste candidior; licet hic Mediolanensium peculiaris putetur privilegio sepulcri, sed omnium est communione suffragii. Neque enim istius urbis charitas proflua et fides avara tantum huic martyri derogaverit, dum sibi arrogat; ut solum erga moenia sua patrocinii illius beneficia adfutura esse crediderit. Non clauditur locis, quod diffunditur meritis. Invocasti ubique martyrem, ubique te exaudivit ille, qui honoratur in martyre. Moderante itaque eo, qui pensat vota tua, et dispensat munera sua; in tantum vicina praesentia efficacis praebebitur advocati, in quantum fuerit fides devota suscepti. Oratio enim quae castitatis, justitiae, et eleemosynarum operibus adjuvatur, excedit mundum, penetrat paradisum, evolat usque ad ipsum summae majestatis, angelo conferente, conspectum, sicut quodam loco vox testatur angelica: Et cum tu, inquit, orares, ego obtuli orationem tuam in conspectu claritatis Dei (Act. X, 4). 10. Beata anima, charissimi, cujus votum, cujus compunctionis incensum, cujus supplicationis holocaustum, nulla infidelitate fumidum, nullo carnalis illecebrae fetore pollutum, nulla saevitia cruentatum, nulla odii simultate maculatum: sed fide igneum, conscientia nitidum, sinceritate cordis odoriferum, concordia et charitate perfectum, usque ad Dei vultum per coelestium nuntiorum defertur obsequia. Quae cum ita sint, honoremus beatos martyres, principes fidei, intercessores mundi, praecones regni, cohaeredes Dei. 11. Quod si dicas mihi: Quid honoras in carne jam resoluta atque consumpta, de qua nulla jam Deo cura est? Et ubi est illud, charissimi, quod ipsa veritas loquitur per Prophetam: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15)? et iterum: Mihi autem valde honorificandi sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 15)? Honorare debemus servos Dei, quanto magis amicos Dei! de quibus alio loco dicitur: Dominus, inquit, custodit omnia ossa eorum, et unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21). Honoro ergo in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate virtutis, honoro per confessionem Domini sacratos cineres, honoro in cineribus semina aeternitatis, honoro corpus, quod mihi Dominum meum ostendit diligere, quod me propter Dominum mortem docuit non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et daemones? quod et afflixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulcro? Honoro itaque corpus, quod Christus honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in coelo. 468 SERMO LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi. In hoc sermone de sancto Eusebio tamquam de martyre agitur, quamvis in confessorum ordine semper reponatur apud antiquos: caetera satis historiae hujus antistitis idem congruit. Habemus apud Maximum alium sermonem de eodem sancto in multis huic ipsi persimilem, sed sive illi ab eodem auctore, sive a diversis profecti fuerint, hunc non esse Maximi perspicuum est; cum in ipsamet Vercellensi Ecclesia sit pronuntiatus. Ejus vero auctorem antiquum fuisse ex eo patet, quod se, praesente Exsuperantio, ejusdem Eusebii discipulo, loqui significat. Verum quisquis ille sit, diversum eum esse ab Ambrosio, et alii jam ante agnoverunt, et tota sermonis series abunde probat. 1. Ad sancti martyris Eusebii laudem aliquid addere velle, decerpere est; tam ineffabilium enim doctrinarum magister exstitit, ut merita ejus facilius operibus cognosci possint, quam sermonibus explicari. Tantum autem de eo conscientia retinet, quantum oratio et narratio non praevalet. Igitur gesta illius non verbis adornanda sunt, sed perstringenda sententiis; praesertim quia nos scimus eam rem comere non debere sermonibus, quam videmus jam comptam esse virtutibus, cum dicat Apostolus: Regnum Dei non in sermone est, sed in virtute (I Cor. IV, 20).

2. Ergo ad merita ejus aliquid addere velle, decerpere est, me praecipue, qui et ignarus rerum gestarum sim, et litterarum imperitus sacrarum, et rudis sacerdotalium functionum. Potuissent autem praedicare haec sancti praecessores mei usu facilius, experimento probatius, doctrina praeclarius: domnum et patrem specialiter beatum Exsuperantium loquor, qui fuit ejus minister in sacerdotio, comes in martyrio, particeps in labore. In cujus vultu sanctum quoque Eusebium videre nos credimus, et quasi in quodam speculo bonitatis illius imaginem contuemur; facile enim cognoscimus qualis magister fuerit, cujus talem videmus esse discipulum. Sed quoniam confessionis illius similis hunc gloria comitatur, mavult reticere laudes paternas; ne proprias pariter jactare videatur. 3. Quid ergo de martyris Eusebii gloria praedicem, cujus tota plebs ista sit gloria? Et cum dicat Scriptura: Gloria patris est filius sapiens (Prov. X, 1); quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur! In Christo enim Jesu per Evangelium ipse nos genuit. Quidquid ergo in hac sancta plebe potest esse virtutum et gratiae, in sancti Eusebii magisterio reperitur. Ex hoc autem quasi quodam virtutum fonte lucidissimo rivulorum haec puritas emanavit. Nam quia castitatis vigore pollebat, propositum virginitatis instituit; quia abstinentiae gloriabatur angustiis, monachorum introduxit forte servitium; quia blandimentis erat praeditus lenitatis, cunctorum civium in Deum provocavit affectum; quia pontificii administratione fulgebat, plures e discipulis sacerdotii sui elegit haeredes. Quamvis igitur nonnulli liberis suis relinquant auri argentique thesauros, nemo tamen sancto Eusebio ditiores reliquit; siquidem omnes exstiterunt aut sacerdotes, aut martyres. 4. Nam ut caetera taceam, illud quam admirabile est, quod in hac sancta Ecclesia eosdem monachos instituit esse, quos clericos; atque iisdem penetralibus sacerdotalia officia contineri, quibus et singularis castimonia conservatur; ut esset in ipsis viris contemptus rerum, et accuratio levitarum: ut si videres monasterii lectulos, instar orientalis propositi judicares: si devotionem clerici perspiceres, angelici ordinis observatione gauderes. 5. Illud autem tacendum omnino non arbitror, quod cum Arianorum detestanda perfidia totam cum universo mundo Italiam perturbasset, atque ejusdem pestilentiae sacerdotes simplicitatem sancti Dionysii martyris captivassent; ita ut subscriptionis ejus vinculum retinerent, qua illum e manibus eorum sapientia liberavit? Sicut enim ait sanctus Paulus: Factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeus lucrifacerem (I Cor. IX, 20.); ita Eusebius haereticis haereticum se esse mentitus est, ut de haeresi filium liberaret. Dixit enim se eorum consentire perfidiae, hoc sibi placere, quod illis: sed quod sibi filium Dionysium in subscribendo praeponerent, graviter 469 se moveri: Vos enim, inquit, qui dicitis Filium Dei Patri Deo aequalem esse non posse, cur mihi filium meum praetulistis? Qua illi ratione permoti, statim sancti Dionysii chirographum deleverunt, priorem locum subscribendi beato Eusebio deferentes. Quos ille increpans et irridens ait: Neque ego me vestris sceleribus polluo, neque filium meum vobiscum participare permitto. Unde cum dicat Evangelium in hac generatione prudentiores filios tenebrarum esse quam lucis (Luc. XVI, 8); ecce hic ipsis tenebris prudentior filius lucis inventus est. 6. Tunc illi graviter indignantes, ita nequitiam suam fuisse delusam, novis eum per Constantium principem passionibus vexaverunt; nam post multas injurias orientis plagae illum exsilio relegarunt, in quo tanta passus est, ut martyrii invictam gloriam reportaret. Dicitur enim inter caetera passionum genera hoc poenale passionis supplicium pertulisse, ut dum interrogaretur ab Arianis, et se eorum communicare perfidiae denegasset, scalarum proclivi tractu supinis pedibus ad imum usque pertraheretur: et iterum revocatus ad summum, interrogatus denuo cum eadem respondisset, eadem pateretur, ac frequentem interrogationem frequenter hujusmodi supplicium fuerit subsecutum. In qua passione sancti Eusebii martyris, licet fuerit quassatum caput, elisum corpus, membra confracta; animus tamen fidei mansit invictus. Nam quanto plus illum Ariana perfidia corporaliter lacerabat, tanto magis eum catholica integritas spiritaliter refovebat. 7. Quem quidem scalarum ascensum atque descensum possumus dicere, quem Jacob somnians prophetavit (Gen. XXVIII, 12): et sicut ille vidit etiam istas scalas ab imo ad coelestia usque pertingere; sic quidem per has et Eusebius ascendit ad coelum, et Ariani ad inferos descenderunt. Unde, fratres, sanctum Eusebium Machabaeorum martyrum choro annumerandum puto. Siquidem illi singulis membris martyrium pertulerint, hic autem totius corporis passione Dominum sit confessus: nec disparem eorum esse gratiam, quos etiam dies una in martyrio copulavit. SERMO LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii. Qui superiorem sermonem Maximo attribuunt, et hunc quoque eidem putant assignandum. Sed ut memorato Praesuli is astruatur, et ejus stylum, et cum Maximiano sermone in Eusebium secundo cognationem multo validius argumentum esse judicamus. 1. Depositionem sancti Eusebii hodie celebramus. Quid est depositio? Non illa utique, quae sepeliendis in terra membrorum reliquiis clericorum manibus procuratur: sed illa qua homo vinculis carnalibus absolutus, liber iturus ad coelum, terrenum corpus exponit. Ipsa plane est depositio, in qua concupiscere abjicimus, cessamus delinquere, peccare desinimus, et totum quidquid saluti est grave, quasi abjecta sarcina oneris, exponimus. Nam ideo haec dies pro celebritate maxima procuratur; quia vere est summa festivitas mortuum esse vitiis, soli vigere justitiae; unde et depositionis ipsa dies natalis dicitur, quod delictorum carcere liberati, libertati nascimur Salvatoris.

2. Sed videatur sanctus Eusebius cum qua gloria ad hanc diem depositionis advenerit. Dicitur enim ante aliquantum temporis exitus sui manifesta revelatione vidisse se kalendis Augusti de monte ad montem volare, et prophetia quadam hoc interpretatus est hac die exiturum se esse de corpore. In quo facto nescio quid primum sit admirandum, utrum quod meruit exitus sui finem nosse, an quod scire potuerit quae illum post exitum gratia permaneret. Dicit sanctus David: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, et reliqua (Psal. XXXVIII, 5). Ecce quod Propheta optaverat, Martyr accepit: notitiam quam ille exorat, iste consequitur; nisi quod salva fide dixerim, amplius promereatur; ille enim finem postulat nosse, iste etiam ultra finem quid futurus esset, agnoscit: ille usque ad exitum quid desit, ignorat; iste post exitum quid supersit, addiscit. 470 3. Volare ergo se in hac die vidit martyr Eusebius. Sicut scimus, volare non potest, nisi quod purum, leve, atque subtile est: cujus nec sinceritas intemperantia retardatur, nec alacritas, nec velocitas mole gravatur. Gravari autem volatum dico, non tam mole membrorum, quam pondere delictorum; unde puto etiam in ipsis avibus ideo velocius columbam pene prae omnibus volitare, quod alacritatem innocentia comitetur. Denique sanctus David cum puritate mentis volare concupisceret, non alterius animantis, nisi columbae optavit alas, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Intelligebat enim quod ad altiora facilius penetratur simplicitate mentis, quam levitate pennarum. 4. Volavit ergo hac die sanctus Eusebius. Aestimemus jam ejus innocentiam de volatu, et puritatem ejus de ipsa elatione judicemus; tamquam columba enim in domo Dei degens, assumpsit spiritales pennas, et requievit in monte. Et licet ipse de monte ad montem volare se dixerit: tamen in ipsa translatione majorem requiem fuisse significo. Quid enim aliud est de monte ad montem volare, nisi de Salvatoris gratia ad Patris gloriam properare? Ipsi enim sunt montes, sicut dicit propheta: Mons de monte sine manibus concidentium; hoc est, Filius de Patre, absque ullius creationis accessu. SERMO LVIII. De sancto Cypriano. Huic sermoni alius in eumdem Martyrem praemittebatur, qui in omnibus script. cod. et ant. edit. 72 numerabatur: in Rom. vero edit. de sanctis 18, quem nos ut inter Maximianos editum rejecimus. Cum autem manifestum sit utrumque ab eodem concionatore fuisse pronuntiatum, utrumque etiam eidem Maximo tribuendum esse dubium non est. 1. Ante dies, cum beatissimi martyris Cypriani celebraremus natalem, suavissime in ejus festivitate jucundati sumus; quia enim hoc vindemiarum in tempore passus est, tamquam et nos de vindemia dulces et varios fructus ex ejus passione collegimus; impinguavit enim nos, et refecit musto martyrii sui. Est enim mustum quod reficit et inebriat christianum, sed ebrietas illa magis sobrium facit; qui enim inebriatur coelesti gratia, exsobriatur sarcina peccatorum.

2. Hoc namque musto repleti sancti apostoli, sicut ait Scriptura (Act. II, 13), alienis linguis Dei magnalia loquebantur. In quo facto pariter ebrii esse videbantur, et sobrii; ebrii enim putabantur, quod in iis loquela praeter naturam alte personabat: sobrii erant, quod juxta consuetudinem mentis Deum devotione laudabant. Quod quidem non elatione aliqua aut impudentia contigit, ut viri sancti peregrino sermone loquerentur: sed providentia divinitatis factum est, ut quia ad magnificandum Deum una loquela non sufficit, per plures linguas mentis devotio solveretur. 2. Jucundati enim sumus, quia de vinea Domini sabaoth fructum refectionis accepimus: vinea autem Domini sabaoth, sicut dicit propheta, domus Israel est, quae domus nos sumus (Esai. V, 7). Secundum fidem enim Israelitae nos sumus; unde dicit Apostolus: Qui ex fide sunt, ii filii sunt Abrahae (Galat. III, 7). Quoniam igitur nos sumus Israel, vinea Domini sumus: videamus diligenter ne ex palmite operis nostri non nascatur dulcedinis uva, sed fellis; ne dicatur nobis, quod Judaeis dictum est per prophetam: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas; et non justitiam, sed clamorem (Esai. V, 7). Quam dura conditio, ut possessio, quae domino suo suavitatis fructus afferre debuit, spinarum illum asperitate compunxerit! hoc est, cum Judaei Salvatorem debuerint tota fidei devotione suscipere, spinarum eum coronaverunt passione. Quae corona quidem, quantum in Judaeis est, erat injuriarum contumelia: quantum in Domino, erat corona virtutum. Compungunt ergo Judaei Dominum, dum coronant: compungunt, dum crucifigunt. Unde ait Scriptura sancta: Videbunt in quem compunxerunt (Joan. XIX, 37). 471 3. Igitur, fratres, videte ne et vobis dicatur: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas (Esai. V, 2); hoc est, ne spinas quas Domino Judaei cruentis imposuerunt manibus, nos iniquis sensibus apponamus, et compungamus eum non asperitate sentium, sed operum pravitate. Sunt enim spinae cordis, quae Verbum Dei etiam vulnerare consueverunt, de quibus meminit in Evangelio Salvator, dicens seminantis semen cecidisse inter spinas, et crevisse eas, ac suffocasse quod satum est (Matth. XIII, 7). Quae autem spinae sint, ipse prosequitur, dicens utique sollicitudines esse mundanas, quae cum crescunt in corde hominis, mandata Salvatoris in eo suffocant. Quis enim umquam sollicitus de mundo, potuit bene sollicitus esse de Christo? Quis dum lucris domus suae providet, utilitatibus Ecclesiae potuit providere? Unde ait Apostolus: Qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32). 4. Ergo, fratres, videte ne vinea vestra non uvas, sed spinas faciat: ne vindemia vestra non vinum afferat, sed acetum. Quisquis enim vindemiam legit, et pauperibus non largitur; ille acetum colligit, non vinum. Quisquis messes recondit, et indigentibus non ministrat; iste non alimoniae fructus reposuit, sed tribulos avaritiae congregavit. Nam propterea ait Scriptura de terra nostra: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). SERMO LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani. Hic sermo una cum subsequenti habetur in codice Floriacensi ante annos mille exarato, ubi et sancto Ambrosio assignatur. Verumtamen quod illos, cum hactenus fuerint inediti, in lucem emittimus, id codicis antiquitati datum voluimus, cum nihil habeant Ambrosianum, ut vel ex prima eorum lectione quivis agnoscat. 1. Diem celebramus hodie, fratres charissimi, mortui justi, et non est hic: si autem scire vultis ubi sit, interrogate lectionem, quam primo audistis: Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7). Refrigerium enim in hoc saeculo, cui, unde? ubi plena sunt omnia tribulationibus: et quando tribulationes pascunt, plena sunt tentationibus. Mundus enim iste sive metuatur sive blandiatur, timendus est: sed Deus timeatur: et mundus potius contemnatur, et magis sit cavendus. Si ergo volumus in refrigerio esse, quando mors praeoccupaverit, justi simus.

2. Forte dicit aliquis: Multum est ad me. Attendamus enim quod scriptum est: Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; et cum quaerimus, quid sit justus, terret nos psalmus: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Audiamus librum sapientiae. Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; audiamus psalmum: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax. Numquid sanctus Domitianus non erat homo? Si ergo homo erat, et omnis homo mendax; quomodo justus erat, si mendax erat? aut quomodo in refrigerio est, si justus non erat? 3. Attendamus ergo, charissimi, habemus ista cogitatione plena testibus: non parvum refrigerium in eo, quod audimus Apostolum dicentem: Adhuc enim Christus mortuus est, ut et vivorum et mortuorum dominetur; et, sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV, 9). Ille est justus, non perdet suos: certi sumus quia Christus non erat mendax. Christus homo et non mendax: quomodo ergo omnis homo mendax? Quia Christus sic homo, ut non solum homo. Ille nisi et Deus et homo esset, mendax esset. Talis ergo et tantus pro nobis mortuus est, et mortem timemus? Praecessit et resurrexit, ejus membra sumus, et caput nostrum sequimur. 4. Nam et ipse Psalmus consolatur nos: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 13)? Ille quid dixit: Ego dixi in excessu mentis meae, omnis homo mendax (Ibid., 11). Homo mendax gratias agit Domino, et non invenit quod illi retribuat pro tantis beneficiis, quae ab illo accepit. Quid enim ab illo accipimus cum quaerimus quid retribuamus, et non inveniemus? Non eramus, et creavit nos; non erant pecora, et creavit pecora: amplius quod ad imaginem suam fecit nos; perieramus, et quaesivit nos: mortem Filii sui pignus dedit nobis, et vitam Filii sui promisit nobis, ab omnibus peccatis nostris in baptismate salutari mundavit nos: 472 et quia hic vivendo postea contraximus quod dimitteret; ut dicamus: Et dimitte nobis debita nostra; docuit nos. Totum mundavit in baptizato, totum mundavit in renato vivente: non reliquit mori, non permittit mori, dico in peccato, quae mors maligna et aeterna est: vocatum monet, instruit, adjuvat, ignoscit, liberat. Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Quid dicis, homo? quid vis retribuere? Quidquid inveneris, ab illo accepisti. 5. Venimus ergo, venimus, si ex fide vivamus; tunc enim justi erimus, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Veniemus ergo ad illam mercedem, quae aequalis erit omnibus. Pueri credunt, prima hora venerunt: adolescentes credunt, tertia hora venerunt: juvenes credunt, sexta hora venerunt: graviores credunt, nona hora venerunt: decrepiti credunt, novissima hora venerunt. Diversis horis venerunt, et mercedem unam acceperunt. Sic facti sunt novissimi primi, et primi novissimi: quia quod acceperunt primi, hoc acceperunt novissimi (Matth. XX, 10). Quid est ipse denarius? Vita aeterna. Quare aequalis est omnibus? Quia ibi nemo vivit plus, nemo minus. Ad hoc tendamus, in Domino confidamus, vitam tentationis evadamus, vitam felicitatis habeamus. Item Sermo de uno Martyre. 1. Dies solemnis, illustris dies patriae, decore angelico nitens, hodiernus effulsit, quem martyris hujus florens corona vestivit. Dum per horas dies evolvitur, dum per vices dierum ac noctium, et lunae crementa detrimentaque menses implentur, dum per quadrigam temporum ad metam suam rotatis axibus annus auriga perducitur; resplenduit laetus hujus sancti Martyris dies, quo inter inimicas acies bellicosus exsultans, cunctos hostes vicit, et ad regna sibi debita properavit. 2. Est quidem semper in ancipiti certamine suspecta victoria cum in venerandos martyres aut judex saevit aut carnifex fremit; et nunc gladius, nunc fera, nunc flamma, nunc tormenta timentur: at ubi loricam fidei virile pectus assumpserit, non sentit animus fortis, quidquid ingesserit mens crudelis: stat inter ignes illaesus, inter bestias et tormenta validus; securibus magis solvitur, quam truncatur. Sed tunc donec ad prosperum finem felicis horae pugna veniret, haesitabatur a christianis, et funereum spectaculum inter athletam Christi et ministros inimici pavidis pectoribus et fugitivis obtutibus explorabant; ne vulneri timidum martyr fidei daret latus, ne quos impetus saevientes effugeret, ne vel latrantes inter tormenta carnifices teneris sensibus exhorreret. Pendebat interim corona de coelo, liliis angelorum et rosis de cruce et sanguine Christi vernantibus intertexta, sertumque coeleste vario decore pictum, tamquam florentis prati diversicolor facies desuper radiabat. 3. Pugnabat igitur miles Dei, et fide, non corpore confligebat. Hinc de vita blandiebatur mundus, hinc de morte terrebat. Excitabatur in illo conflictus caecus arenae pulvis, sed claudi non potuit oculus confessoris. Videbatur utrubique, et quid pararet Deus, et quid cuperet inimicus. Scutum illi protectionis Christus erat: galeam salutis illi manus angelorum effecerant: loricam triplicem unus Deus, una fides, unum illi baptisma fabricabat: gladius illius Spiritus sanctus erat, daemones pugnabant telis suis, iste suis: illi nigris, iste armis fulgentibus confligebat. Tuebatur clypeo fidei animam suam, corpus seminabat in terram; rigabat eam sanguine suo, ut fructus in resurrectione multiplices offerat Deo suo. 4. Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV, 5). Effluebant tunc, certantibus sanctis, lacrymae fidelium, quas pietas provocabat, donec incerti eventus periculosi certaminis qua vergerent, apparerent. Excutiebat injustae persecutionis dolor lamentabiles fletus, et unusquisque christianorum, quod in alio videbat, in se timebat: et licet scirent beatis martyribus gloriam in coelis esse paratam, tamen inter dubios variosque exitus, impendentibus tristibus, animis delicata charitas amaras lacrymas extorquebat. 5. Ibant martyres euntes, et flebant mittentes semina sua. O quam arcta et angusta via, quae ducit ad vitam! Ibant per bestias et machaeras, per angustias et pressuras; oratione flentes, spe gaudentes: protegentes in terra corpora sua, quasi semina sua, ex quibus germinavit gloriae seges aeterna; 473 tunc venient in exsultatione portantes manipulos suos, cum in resurrectione receperint flores suos: Justus quippe ut palma florebit, et sicut cedrus in Libano multiplicabitur. Nescit enim umquam in sanctis viridis decor ille marcorem; praesertim cui Deus tamquam perennis fluvius continuos latices et refrigeria larga ministrat. Ecce de uno grano corporis Christi, quod sepultum est, quanta martyrum messis erupit! Ecce de primitiva palma quantae exsurrexerunt confessorum palmae victrices! O paradisus, sanctarum animarum blanda se societate miscenti! 6. Inter hos iste beatissimus martyr hodie valentior festa novat. Vicit enim moriens adversarium, qui pugnabat; et coronam de coelo consecutus est, quae pendebat. Gaudeant nunc filii de triumphis martyrum, et posteris tradant annua vota, quorum patres et dura sanctorum aspexere certamina, et vincentum laetati sunt de corona. SERMO LX. De Natali sanctorum Martyrum. In cod. Theod. inscribitur hic sermo in die SS. Alexandri, Eventii et Theodoli, cum tamen iidem Martyres in sermonis contextu nusquam nominentur. Nihilo melius in Rom. edit. eidem praefigitur: Pro communi unius Martyris, cum omnia ex aequo illic referantur ad omnes martyres. Potior est igitur aliorum mss. atque edit. inscriptio. Verum quod in illis omnibus, praeterquam in Gall. cod. sancto Ambrosio attribuitur, non obscurus error est, quemadmodum ex ejus stylo, nec non ex iis quae sermoni 52 a nobis praemissa sunt, potest intelligi. 1. Si quantum me necesse est dicere, et vos oportet audire; tantum prosequi corporis mei posset infirmitas: profecto omnes excusati essemus, scilicet ego insinuando praeceptum, vos exsequendo mandatum. Sed quoniam imbecillitate percellimur, quominus quantum oportet dicere valeamus; excuset nos mentis devotio, quos non excusat praedicationis oratio, hoc est, etsi a laudibus Domini lingua cessamus, mirabilia tamen ejus fidei operibus approbemus: si non loquimur verbis ejus gloriam, factis exsequamur ejus gratiam, quoniam dictis facta priora sunt. Nam Dominus in Evangelio ita dicit: Qui fecerit sic, et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Vides ergo quoniam praecedit factum, subsequitur doctrina; siquidem benefacere prima doctrina est. Cessantibus enim verbis, hoc ipsum docet hominem opus optimum, dum videtur: quod etsi voce aures non excitat, virtute corda tamen compungit. Quis enim bonum factum videns, non gaudeat, miretur, imitetur, ac veluti tacito magistro utens, ejus exemplo doceatur? Dictis igitur facta praecedunt, immo sine factis dicta nihil prosunt; nam ideo et Dominus fieri voluit, et sic doceri, ne sine bono opere verborum inutilis esset et superstitiosa jactatio.

2. Melius ergo docemur facto, quam voce: denique sancti martyres etsi voce tacent, factorum virtute nos edocent: etsi lingua silent, martyrii passione persuadent. Unde quamvis disertus orator facundia sua me doceat; id tamen quod utile est mihi, melius disco exemplo sanctorum, quam assertione verborum. Citius mihi persuadent oculi, quod cernunt, quam auris possit insinuare, quod praeterit; auditui enim cito irrepit oblivio, oculorum autem historia semper inspicitur. Quis enim non omnibus horis momentisque conspiciat quemadmodum tunc beati martyres propter nomen Christi diversis subjacuere suppliciis, et de ipsis poenis quodammodo triumphabant? Quanto enim plura patiebantur, tanto se victoriosissimos esse credebant; victoria enim est martyris judicium persequentis, sicut scriptum est: Et vincas, cum judicaris (Psal. L, 6). Cum judicatur enim martyr, et condemnatur, tunc vincit atque prosternit; tali enim judicio non est addictus ad mortem, sed absolutus ad requiem: ac per hoc manifestissime vicisse est, non perisse. 3. Constat igitur sanctos martyres plus passione docere, quam voce; quamquam ipsamet passio sine voce non sit. Legimus enim animas eorum de sub ara Dei clamare, vel dicere: Quousque, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10)? Nam et Deus dicit de sanguine Abel ad Cain: 474 Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Genes. IV, 10). Clamare igitur dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce, quam causa. Sic et sanctorum martyrum animae clamant, dum fidem atque innocentiam suam sensibus nostris ipsa passione commendant. SERMO LXI. De Natali Martyrum. Ex hujus sermonis lectione cognoscimus eum post resurrectionem Dominicam habitum esse: quo etiam tempore in Romano Breviario recitatur, sed sub Ambrosii nomine, cum tamen ab ejus dictione longissime discrepet. Verisimilius est Maximi esse, quandoquidem testatur Gennadius eum composuisse generalem omnium martyrum Homiliam: cui addi etiam potest eumdem sermonem inveniri in Gall. cod. cujus sermones omnes ad eum Praesulem pertinere Mabillonius noster existimat. 1. Dignum et congruum est fratres, ut post laetitiam beati paschae, quam in Ecclesia celebravimus, gaudia nostra cum sanctis martyribus conferamus; et iis annuntiemus Dominicae resurrectionis gloriam, qui consortes sunt Dominicae passionis. Qui enim socii sunt contumeliae, debent et participes esse laetitiae; ita enim dicit beatus Apostolus: Sicut socii passionum estis, et resurrectionis eritis: (II Cor. I, 7): si tolerabimus, inquit, et conregnabimus (II Tim. II, 12). Qui ergo toleraverunt mala propter Christum, debent et gloriam habere cum Christo.

2. Annuntiemus, inquam, sanctis martyribus Dominici paschae gratiam; ut dum sepulturae illius praedicamus reserata claustra, et horum sepulcra reserentur: dum corpus illius mortuum dicimus tepentibus venis subito viguisse, horum quoque membra jam frigida immortalitatis calore foveantur; eadem enim ratio martyres suscitat, quae et Dominum suscitavit. Nam sicut viam passionis experti sunt, ita experientur et vitae; scriptum est enim in psalmo: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XV, 11). Hoc utique in resurrectione ex persona dicitur Salvatoris, qui dum post mortem ab inferis redit ab superos, incipit nota haberi via vitae, quae ante non habebatur; ignota enim erat ante Christi adventum via vitae, quia nullius adhuc resurgentis fuerat trita vestigio. At ubi Dominus resurrexit, nota facta, solea trita est plurimorum, de quibus sanctus evangelista ait: Multorum corpora sanctorum surrexerunt cum eo, et introierunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII, 52). 3. Unde cum Dominus in resurrectione sua dixerit: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XI, 15); possumus et nos jam dicere Domino: Notas fecisti nobis vias vitae; ipse enim nobis notas fecit vias vitae, qui nobis semitam manifestavit ad vitam. Notas enim mihi fecit vias vitae, cum me docuit fidem, misericordiam, justitiam, castitatem; his enim pervenitur itineribus ad salutem: et licet nos in resolutione corporis mortis umbra circumdet, tamen gressus suos vita non deserit: sed inter ipsas medias inferni leges incunctanter Christi virtutibus ambulamus. Unde ait sanctus Propheta: Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4). Quod manifestius Dominus ait de fideli, dicens: Qui autem credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 27). Et licet moriatur, vivet. 4. Ergo, fratres, cum sanctis martyribus paschae Domini gloriam conferamus: conferamus, inquam, et licet melius noverint omnia, tamen nos illis praedicemus quemadmodum Dominus de sepulcri gremio resurrexerit ad superos. Illi nobis revelent quo pacto de inferni profundo remeaverit ad sepulcrum: notum, inquam, nobis faciant quemadmodum in exanime jam corpus et frigidum sese calor insinuaverit, spiritus ingesserit, sanguis infuderit, et gelatas humore venas pristini vigoris pulsus agitaverit; notum, inquam, nobis faciant quemadmodum organum corporis dissipatum in priorem statum nervorum rursus coaptaverit resoluta compago, et harmoniam viscerum jam silentem in veterem concentum Spiritus vivificans animaverit. Sacerdotes ergo praedicent, quae Salvator post resurrectionem mirabilia gesserit ad superos: martyres revelent, quanta in ipsa morte refrigeria operatus sit in defunctis. 475 SERMO LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum. Hunc sermonem cum aliis duobus, quorum unum Romani editores in tom. I Oper. Ambr. collocaverant, alter vero inter sermones sancti Maximi jam vulgatus est, hujusce Patris ex aequo esse astruit Mabillonius noster Tom. I Musei Ital. part. II, pag. 5. Id certe cum sermonum dictio, tum citata loco indicato auctoritas Gennadii pulchre confirmat. Caeterum quod Rom. edit. hunc ipsum sermonem Pro communi Martyrum inscriptum voluerit, nulla cur hoc faceret, ratio fuit; proindeque aptius inter sermones De Diversis sub eo titulo quem in ant. edit. ac mss. praefert, in posterum erit locandus. 1. Movet fortasse vos, fratres, quod tumultus bellorum et incursiones praeliorum fieri audimus assidue: et cur nostris temporibus fiant, dilectionem vestram fortasse plus moveat. Sed haec causa est, quia quanto magis proximi sumus mundi excidio, tanto magis regno sumus proximi Salvatoris. Ipse enim Dominus ait, quod in novissimis diebus: Exsurget gens adversus gentem, et regnum adversus regnum (Marc. XIII, 8); et alibi: Cum videritis bella, et terrae motus, et fames, scitote quoniam in proximo est regnum Dei (Matth. XXIV, 33). Ergo vicinitas ista bellorum vicinum magis nobis Christum esse demonstrat. Atque ideo venientem adversarium timere non debeo, quia per haec signa venire potius intelligo Salvatorem; quamvis enim iste metum incutiat temporalem, ille tamen salutem deserit sempiternam. Potens est autem idem Dominus, ut et hostilem a nobis repellat pavorem, et suam nobis praesentiam largiatur.

2. Per hos igitur bellorum tumultus mundi quoddam significatur excidium; futurum enim judicium haec inquietudo praecedit. Est autem quoddam commonitionis indicium Dei, videre quod metuas; ut possis intelligere plus superesse, quod metuas. Dum enim cauti sumus ad ea, quae cernimus, cautiores ad illa efficimur, quae speramus. Vir autem sapiens his actibus terrenis instruitur, quemadmodum futuri saeculi debeat declinare judicium; dum enim perspicit in hac communi perturbatione primores viros tuitiones in moenibus praeparare, ipse admonetur quemadmodum in futura eversione mundi defensionem christianis praeparet animabus. Cernimus armari civitatis portas, debemus etiam prius in nobis portas armare justitiae; sunt enim portae justitiae, de quibus sanctus Propheta dixit: Aperite mihi portas justitiae, et reliqua (Psal. CXVII, 19). Tunc autem civitatis porta munita esse poterit, si prius in nobis portae justitiae muniantur. Caeterum nihil prodest muros munire propugnaculis, et Deum provocare peccatis. Illa enim constituitur ferro, saxis et sudibus: haec armatur misericordia, innocentia, castitate: illa telorum multitudine custoditur, haec orationum frequentia defenditur. Et ad plenam tuitionem urbium portas principum solent signa praecedere: animarum autem nostrarum portas signum Salvatoris anticipet. 3. Ergo, fratres, propter futurum mundi judicium armis nos coelestibus muniamus, accingamur lorica fidei, salutis galea protegamur, verbo Dei velut spiritali gladio defendamur; qui enim his armis instructus fuerit, nec praesentem perturbationem metuit, nec futurum judicium pertimescit (I Reg. XVII, 50). Siquidem sanctus David hac devotione protectus, Goliam illum fortissimum armatum etiam inermis occiderit, et virum bellicosum munitionibus undique circumseptum sola fidei virtute prostraverit. Cum enim sanctus David non operiretur galea, non praecingeretur gladio, non lancea uteretur; occidit autem illum non telo ferreo, sed gladio spiritali. Quamvis enim inermis oculis hominum videretur, satis tamen erat gratia divinitatis armatus. Verum ipse spiritalis gladius non fuit gladius; non enim gladio Golias, sed lapide prostratus occubuit. Legimus in Scripturis lapidis vocabulo Christum figuraliter designari, sicut ait propheta: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Igitur cum lapide Golias percutitur, Christi virtute prosternitur. Et in qua tandem corporis parte percutitur? In fronte scilicet; gentilis enim et sacrilegus 476 homo ibi percutitur a Christo, ubi deerat Christus: et ibi infertur ei mortis exitium, ubi signum salutis non invenitur. Quamvis enim esset Golias undique armorum protectione munitus, frons tamen ejus patebat ad mortem; quia signaculum Salvatoris non gestabat. Atque ideo ibi perimitur, ubi nudus a Dei gratia reperitur. 4. Haec autem in figura facta esse nemo est, qui nesciat. Nam et David armorum indumentis sese ante praecinxerat (I Reg. XVII, 39): sed cum esset in iis gravis et impeditus, ita ut ambulare vix posset, eadem sine cunctatione projecit, significans arma illa hujus mundi vana et luxuriosa esse opera, in quibus qui sese permiscere voluerit, tamquam gravis et gradiendi ad coelum cursum liberum non habebit. Simul et illud nos docuit, quod non in armis tantum speranda victoria est, sed in nomine Salvatoris oranda. SERMO LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae. Hic sermo in dedicatione Ecclesiae habitus cognoscitur, sed praeter stylum ab Ambrosiano abhorrentem, et Paulini de hac dedicatione silentium, cum neque de reliquiis illic detectis, neque de sanctis ejusdem Basilicae patronis quidquam dicatur, hanc consecrationem ab Ambrosio celebratam non esse abunde patet. Verum neque a quo Praesule, neque quo loco, neque quo tempore facta fuerit, hujus sermonis series prodit. 1. Legimus in sancto Evangelio, cum centurionis cujusdam servus, qui erat illi pretiosior, gravi paralysis aegritudine laboraret, et per seniores Judaeorum ille centurio rogaret Salvatorem ut ejus doloribus mederetur ( erat enim, ut ait Scriptura (Luc. VII, 2 et seq.), moriturus ), inter caetera ad majorem commendationis gratiam seniores Judaeorum dixisse Domino: Dignum est ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis (Ibid., 4). Si ergo commendatur Domino, qui aedificavit Synagogam, quanto est commendatior, qui aedificavit Ecclesiam! Et si is meretur gratiam, qui impietatis receptaculum praestitit; quanto majorem meretur gratiam, qui religioni domicilium praeparavit! Et si ille coelesti misericordia visitatur, qui construxit locum, ubi Christus semper negatur; quanto magis visitandus est, qui fabricari fecit tabernaculum, ubi Christus quotidie praedicatur!

2. In centurione enim Dominus non quid operis fecerit, sed qua mente operatus sit, comprobavit. Nam qui id temporis quo nondum christiani erant, sollicite Synagogam fecit: si fuissent utique christiani, intelligitur quod multo sollicitius fecisset Ecclesiam. Sed tamen licet Synagogam aedificet, Christum praedicat; in ipso enim opere commonet pharisaeos debere illos suscipere Salvatorem: et demonstrat propterea se tabernaculum amplius addidisse, ut multipliciter ibi Domini gloriam loquerentur. Si enim credit in Christum conditor Synagogae, multo magis credere debet habitator ipsius Synagogae. 3. Centurio ergo si justificatus est propter opus fragile vel terrenum, justificandus plane vir clarissimus et providentissimus Comes noster, propter opus tam perpetuum vel coeleste: qui comes sicut est centurione dignitate potior, ita et fide debet esse devotior. Sapiens vir et religiosus comes, qui quantum in bello imperatori militat, tantum et in pace militat Salvatori: et quantum festinat de hostium manibus captivos eruere, tanto magis festinat a diaboli se sacrilegio liberare. Ibi inimicos terreni regis interficit, hic adversarios Domini coelestis insequitur: ibi barbaros vincit, hic daemones. Sapiens, inquam, qui sicut comes imperatoris est, ita et comes Christi esse desiderat. Nam bene utique et religiose agendo, dignitatem suam cupit esse perpetuam, secundum quod scriptum est in propheta: Et vos, o boni reges, bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri; et poenitebit Dominum mali, quod locutus est adversus vos (Jerem. XXVI, 13). 4. Ergo cum centurio rogaret Dominum, ut de morte erueret aegrotantem, et vellet Dominus ad domum centurionis pergere, in qua servulus decumbebat, ait centurio: 477 Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Excusat igitur centurio, et ne sub tectum ejus ingrediatur Dominus, indignum se dicit. Ecce dignus est comes noster, sub cujus tectum hodie Salvator ingreditur. 5. Videamus ipsa centurionis excusatio quam habeat gratiam; ait enim: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). O fides christiana, quae cum humilitate totum impetrare consuesti. Ecce religiosus centurio ad accipiendam salutem dignior fit, dum se profitetur indignum: et dum aedes suas injuriosas putat, magis eas honorificas fecit et gratas Magnae enim et perfectae fidei vir, qui intelligeret Christum Dominum coelorum esse, dum verebatur ne hospitii sui eum angusta non acciperent. Ergo contradicente centurione, non pergit ad domum Dominus. Non pergit Dominus, sed pergit Domini medicina: non visitat aegrum Salvator, sed visitat sanitas Salvatoris. 6. De fratribus vero nostris sanctis viris Vitalino et Maiano quid dicam? Scio illos gloriam ab hominibus non quaerere, 478 nisi a solo Deo: sed tamen laudem eorum etsi ego taceam, ipsa opera loquuntur; ad ipsorum enim laudem pertinet, quidquid in aliis paulo ante laudavimus. Nam hoc tabernaculum etsi plurimi construxerunt, hi tamen sumptu operati sunt uno assensu. Et quo tandem sumptu, cum sint in saeculo mediocres et tenues? Illo scilicet, de quo ait Apostolus: Abundantia fidei, et divitiis simplicitatis (II Cor. VIII, 2). Est enim sanctis viris semper dives ipsa paupertas. Unde credo hos beatos hanc Ecclesiam non minus orationibus, quam impendiis fabricasse; sic enim oportebat ut opus Christi precibus magis cresceret, quam caementis. Totam enim substantiam et in hujus facturam operis expenderunt, et ipsis certe nihil deest. Ipsa plane est, sicut diximus, dives locuplesque paupertas, quae expendit omnia, et possidet omnia. Sed haec a Deo benedicta est, sicut illa vidua, de qua dicit Dominus in Evangelio: Mulier haec vidua pauper plus quam omnes misit; nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei, haec autem totum victum suum, quem habuit, misit.