II | IV |
SERMO III
[recensere]De Natali ipsius III; habitus in anniversario die assumptionis ejusdem ad summi pontificii munus.
SYNOPSIS.
I. Ad Deum referendus honor sacerdotii. Hujus figura in Melchisedech praecessit; utriusque discrimen. ---II. Quam impar tanto oneri humana infirmitas. Christus Ecclesiam semper regit. Soliditas fidei Petri permanet.--- III. Petri elogia, qui Ecclesiae curam etiam nunc non deserit. Quo sensu petra et fundamentum.---IV. Petrus in successoribus honorandus: Primas omnium episcoporum. Profectus gregis, laus pastoris.
CAP. I.
Quoties nobis misericordia Dei donorum suorum dies renovare dignatur, justa, dilectissimi, et rationabilis causa est laetandi, si officii origo suscepti ad laudem sui referatur auctoris. Hanc enim observantiam omnibus quidem sacerdotibus congruam, sed mihi necessariam maxime esse cognosco, qui respiciens ad exiguitatis meae tenuitatem, et ad suscepti muneris magnitudinem, etiam ego illud propheticum debeo proclamare: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi. Quid enim tam insolitum, tam pavendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti? Et tamen non desperamus neque deficimus, quia non de nobis, sed de illo praesumimus, qui operatur in nobis. Unde et Davidicum psalmum, dilectissimi, non ad nostram elationem, sed ad Christi Domini gloriam consona voce cantavimus. Ipse est enim de quo prophetice scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. VII, 11): hoc est, non secundum ordinem Aaron, cujus sacerdotium per propaginem sui seminis currens, temporalis ministerii fuit, et cum veteris Testamenti lege cessavit; sed secundum ordinem Melchisedech, in quo aeterni Pontificis forma praecessit. Et dum quibus parentibus sit editus non refertur, in eo ille intelligitur ostendi, cujus generatio non potest enarrari. Denique cum hujus divini sacerdotii sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem curritur, nec quod caro et sanguis creavit, eligitur; sed cessante privilegio patrum, et familiarum ordine praetermisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus sanctus preparavit; ut in populo adoptionis Dei, cujus universitas sacerdotalis atque regalis est, non praerogativa terrenae originis obtineat unctionem, sed dignatio coelestis gratiae gignat antistitem.
CAP. II.
Quamvis ergo, dilectissimi, nos ad explendam nostri officii servitutem, et infirmi inveniamur et segnes, dum si quid devote et strenue agere cupimus, ipsius nostrae conditionis fragilitate tardamur; habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui Sacerdotis, qui similis nostri, aequalis Patri, divinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad divina provexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus: quoniam etsi multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cujus principali aeternoque praesidio, etiam apostolicae opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat: et firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiae superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lassescit. Soliditas enim illius fidei, quae in apostolorum principe est laudata, perpetua est; et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Cum enim, sicut evangelica lectione reseratum est, interrogasset Dominus discipulos, quem ipsum, multis diversa opinantibus, crederent, respondissetque beatus Petrus, dicens: Tu es Christus filius Dei vivi: Dominus ait: Beatus es, Simon BarJona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 16-19).
CAP. III.
Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. Sic enim prae caeteris est ordinatus, ut dum Petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni coelorum janitor constituitur, dum ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in coelis judiciorum suorum definitione, praeficitur, qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum ejus mysteria nosceremus. Qui nunc plenius et potentius ea quae sibi commissa sunt peragit, et omnes partes officiorum atque curarum in ipso et cum ipso, per quem est glorificatus, exsequitur. Si quid itaque a nobis recte agitur, recteque discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cujus in sede sua vivit potestas, et excellit auctoritas. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quae a Deo Patre apostolico inspirata cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petrae, quae nullis impulsionibus quateretur, accepit. In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua, quae confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur. Haec fides diabolum vincit, et captivorum ejus vincula dissolvit. Haec erutos mundo inserit coelo, et portae inferi adversus eam praevalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam neque haeretica umquam corrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia.
CAP. IV.
His itaque modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebratur hodierna festivitas, ut in persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et cujus dignitas etiam in indigno haerede non deficit. Unde venerabilium quoque fratrum et consacerdotum meorum desiderata mihi et honoranda praesentia hinc sacratior est atque devotior, si pietatem hujus officii in quo adesse dignati sunt, ei principaliter deferunt, quem non solum hujus sedis praesulem, sed et omnium episcoporum noverunt esse primatem. Cum ergo cohortationes nostras auribus vestrae sanctitatis adhibemus, ipsum vobis, cujus vice fungimur, loqui credite: quia et illius vos affectu monemus, et non aliud vobis, quam quod docuit, praedicamus: obsecrantes, ut succincti lumbos mentis vestrae castam et sobriam vitam in timore Dei ducatis, nec concupiscentiis carnis mens principatus sui oblita, consentiat. Brevia et caduca sunt terrenarum gaudia voluptatum, quae ad aeternitatem vocatos, a semitis vitae conantur avertere. Fidelis ergo et religiosus animus, ea quae sunt coelestia, concupiscat, et divinarum promissionum avidus, in amorem se incorruptibilis boni, et in spem verae lucis attollat. Certi autem estote, dilectissimi, quod labor vester, quo vitiis resistitis, et carnalibus desideriis repugnatis, placens in conspectu Dei est atque pretiosus, nec solum vobis, sed etiam mihi apud Dei misericordiam profuturus: quia de profectu Dominici gregis gloriatur cura pastoris. Corona enim mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos estis (I Thess. II, 19); si fides vestra, quae ab initio Evangelii in universo mundo praedicata est (Rom. I, 8), in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen praecipue inter caeteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicae petrae arce fundatos, et Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, et beatus apostolus Petrus prae omnibus erudivit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.