VIII | X |
SERMO IX
[recensere]De Collectis IV.
SYNOPSIS.
I. Evangelica luce gentilitiae superstitionis tenebras repelli, a quibus omnia manant flagitia. ---II. Ideo futurum judicium a Christo praedicitur, ut misericordiae largitate peccata redimantur.---III. Collectas institutionis esse apostolicae: occasione paganicae superstitionis esse ordinatas; verecundos maxime pauperes esse sublevandos.---IV. Haereticos prodere Deo imprimis gratum. Manichaeorum dogmata.
CAP. I.
Misericordia, dilectissimi, et justitia Dei formam retributionum suarum a mundi constitutione dispositam, per doctrinam Domini nostri Jesu Christi benignissima nobis expositione reseravit, ut acceptis rerum significationibus, quae futura credimus, jam quasi gesta nosceremus. Sciebat enim Redemptor noster atque Servator quantos fallacia diaboli per totum mundum sparsisset errores, et quam multis superstitionibus maximam sibi partem humani generis subdidisset. Sed ne ultra per ignorantiam veritatis creatura ad imaginem Dei condita in praecipitia perpetuae mortis ageretur, evangelicis paginis judicii sui inseruit qualitatem, quae omnem hominem a callidissimi hostis revocaret insidiis: cum jam nulli esset incognitum quae bonis speranda praemia, et quae malis essent timenda supplicia. Incentor namque ille auctorque peccati primum superbus ut caderet, deinde invidus ut noceret, quia in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), totam vim suam in mendacio collocavit, omniaque deceptionum genera de hoc venenatissimo artis suae fonte produxit: ut ab illo bono, quod ipse propria elatione perdiderat, spem humanae devotionis excluderet, eosque in consortium damnationis suae traheret, ad quorum ipse reconciliationem pertinere non posset. Quisquis igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum laesit, hujus fraude traductus, hujus est nequitia depravatus. Facile enim in omnia flagitia impulit, quos religione decepit. Sciens autem Deum non solum verbis, sed etiam factis negari, multis quibus auferre non potuit fidem, sustulit charitatem; et agro cordis ipsorum avaritiae radicibus occupato, spoliavit fructu operum quos non privavit confessione labiorum.
CAP. II.
Propter has ergo, dilectissimi, versutias hostis antiqui, scire nos voluit ineffabilis benignitas Christi, quid in die retributionis de universitate hominum esset decernendum, ut dum in hoc tempore legitimorum remediorum medicina praebetur, dum elisis reparatio non negatur, et qui diu fuerunt steriles, possunt tandem esse fecundi, praeveniatur disposita censura justitiae, et numquam a cordis oculis divinae discretionis imago discedat. Veniet enim in majestatis suae gloria Dominus, sicut ipse praedixit (Matth. XXV, 31), aderitque cum eo radians in splendoribus suis innumerabilis angelicarum multitudo legionum. Congregabuntur ante thronum potentiae ejus omnium gentium populi; et quidquid hominum universis saeculis toto orbe terrarum progenitum est, in conspectu judicantis astabit. Separabuntur ab injustis justi, a nocentibus innocentes; et cum praeparatum sibi regnum, recensitis misericordiae operibus, filii pietatis acceperint, exprobrabitur duritia sterilitatis injustis; et nihil habentes sinistri commune cum dextris, in ignem ad diaboli et angelorum ejus tormenta dispositum, omnipotentis judicis damnatione mittentur, cum illo habituri poenae communionem, cujus elegerunt facere voluntatem. Quis igitur istam sortem aeternorum cruciatuum non pavescat? Quis mala numquam finienda non timeat? Sed cum ideo denuntiata sit severitas, ut misericordia quaereretur, in diebus praesentibus cum misericordiae est largitate vivendum, ut homini post periculosam negligentiam, ad pietatis opera revertenti, possibile sit ab hac sententia liberari. Hoc enim agit potentia judicis, hoc gratia Servatoris, ut relinquat impius vias suas, et ab iniquitatis suae consuetudine peccator abscedat. Misereantur pauperum, qui sibi volunt parcere Christum. Faciles sint in alimenta miserorum, qui cupiunt ad societatem pervenire felicium. Non sit vilis homini homo, nec in quoquam despiciatur illa natura, quam rerum conditor suam fecit. Cui enim laborantium licet negare quod Christus sibi profitetur impendi? Juvatur conservus, et gratiam refert Dominus. Cibus egeni, regni coelestis est pretium; et largitor temporalium haeres efficitur aeternorum. Unde autem exigua ista impendia tanta aestimari taxatione meruerunt, nisi quia pondera operum charitatis lance pensantur, et cum amatur ab homine quod Deus diligit, merito in ejus ascenditur regnum, in cujus transitur affectum?
CAP. III.
Ad horum ergo operum, dilectissimi, piam curam dies nos apostolicae institutionis invitat, in quo sanctarum collationum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata: ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius daemonibus serviebat, contra profanas hostias impiorum, sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiae fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. Unde hortamur sanctitatem vestram ut per Ecclesias regionum vestrarum quarta feria de facultatibus vestris, quantum suadet possibilitas et voluntas, ad expensas misericordiae conferatis, ut possitis illam beatitudinem promereri, in qua sine fine gaudebit qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1). Ad quem intelligendum, dilectissimi, sollicita benignitate vigilandum est, ut quem modestia tegit, et verecundia praepedit, invenire possimus. Sunt enim qui palam poscere ea quibus indigent erubescunt; et malunt miseria tacitae egestatis affligi quam publica petitione confundi. Intelligendi ergo isti sunt, et ab occulta necessitate sublevandi, ut hoc ipso amplius gaudeant, cum et paupertati eorum consultum fuerit, et pudori. Recte autem in egeno et paupere ipsius Jesu Christi Domini nostri persona sentitur, qui cum esset dives, sicut ait B. apostolus, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. VIII, 9). Et ne deesse nobis sua praesentia videretur, ita humilitatis et gloriae suae temperavit mysterium, ut quem Regem et Dominum in majestate Patris adoramus, eumdem in suis pauperibus pasceremus, liberandi ob hoc in die mala a damnatione perpetua, et pro intellecti pauperis cura, regni coelestis consortiis inserendi.
CAP. IV.
Ut autem in omnibus, dilectissimi, placeat Domino vestra devotio, etiam ad hanc vos hortamur industriam, ut Manichaeos ubicumque latentes vestris presbyteris publicetis. Magna est enim pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis, cui serviunt, diabolum debellare. Contra istos enim, dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum, et totam ubique Ecclesiam decet fidei arma arripere; sed vestra in hoc opere devotio debet excellere, qui in progenitoribus vestris Evangelium crucis Christi ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ore didicistis. Non sinantur latere homines, qui legem per S. Mosen datam, in qua Deus universitatis conditor ostenditur, recipiendam esse non credunt; prophetis, et sancto Spiritui contradicunt, psalmos Davidicos, qui per universalem Ecclesiam cum omni pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt refutare; Christi Domini nativitatem secundum carnem negant; passionem et resurrectionem ejus simulatam dicunt fuisse, non veram; baptismum regenerationis totius gratiae virtute dispoliant. Nihil est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil verum. Cavendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt, ne in aliqua civitatis nostrae parte consistant. Vobis, dilectissimi, ante tribunal Domini proderit, quod indicimus, quod rogamus. Dignum est enim, ut eleemosynarum sacrificio etiam hujus operis palma jungatur, auxiliante vobis per omnia Domino Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.