XLIX | LI |
SERMO L.
[recensere]De Quadragesima XII.
SYNOPSIS.
- I. Ad paschale convivium debere quemque se praeparare per discussionem conscientiae et emendationem vitae.---
- II. Misericordiam exercendam, a vitiis jejunandum, rebus coelestibus esse inhaerendum. ---
- III. Ad paschale sacramentum, quod in remissionem peccatorum conditum est, quemque praeparari, cum illud remissione offensarum imitatur.
CAP. I.
Appropinquante, dilectissimi, solemnitate paschali, adest praecurrentis consuetudo jejunii, quod nos quadraginta dierum numero ad sanctificationem corporis et mentis exerceat. Suscepturi enim festorum omnium maximum festum, ea nos debemus observantia praeparare, ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui, dicente beato Paulo apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Colos. III, 3). Quae vero nobis est mortis cum Christo participatio, nisi ut desinamus esse quod fuimus? aut quae similitudo resurrectionis, nisi depositio vetustatis? Unde qui sacramentum suae reparationis intelligit, carnis se vitiis debet exuere, et omnes sordes abjicere peccatorum: ut intraturus nuptiale convivium, splendeat veste virtutum. Quamvis enim benignitas sponsi cunctos ad communionem regiarum invitet epularum, studendum est tamen universis vocatis, ut sacrorum ciborum munere non inveniantur indigni (Matth. XXII, 11). Abutuntur autem quidam patientia Dei, et qui non sunt in conscientia liberi, fiunt de longa impunitate securi: cum ideo differatur ultio, ut tempus possit habere correctio. Misericordiam igitur Dei nostri, quae non vult mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32, et XXXIII, 11), non ideo quisquam tardet amplecti, quia quod meruit non recepit. Neque enim quidquid differtur, aufertur; aut condemnationem evasit, qui indulgentiam non quaesivit. Cujus quidem implorandae non una omnibus causa est; quia multis modis multisque mensuris et peccatum a peccato, et crimen distat a crimine. Sed quia universitas fidelium ad perfectam innocentiam et ad plenam debet tendere puritatem, ut eorum consortio mereatur ascribi, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): omni instantia et virtute nitendum est, ut quidquid secretum conscientiae maculat, quidquid aciem mentis obscurat, diligentissimis emundationibus deleatur. Quamvis enim scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? non tamen desperanda est apprehensio puritatis, quae dum semper petitur, semper accipitur, nec remanet judicio condemnandum, quod fuerit confessione purgatum.
CAP. II.
Hoc illud est, dilectissimi, quod orantes omnes filii Ecclesiae ex doctrina Domini uniformiter dicunt: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): quia nemo tam sanctus, nemo tam justus est, qui in tempore hujus vitae, quae tota tentatio est, cujuscumque peccati remissione non egeat. Circumstant undique pericula innumerabilium delictorum (Job. VII, 1), et per licitos usus ad immoderatos transitur excessus, dum per curam salutis irrepit delectatio voluptatis, et non sufficit concupiscentiae, quod potest satis esse naturae. Hinc habendi amor numquam satiandus exoritur; hinc cupiditas eminendi, quae vel stirpi suae innixa, vel soboli, nunc prolem habet superbiam, nunc parentem. His autem et aliis tentationibus, quarum multiplex est et infinita connexio, quae rectius virtus quam continentia opponitur, quae nutriendis atque servandis animi et corporis bonis, et incrementa praebet et roborat? Unde in coelestibus Ecclesiae disciplinis multum utilitatis afferunt divinitus instituta jejunia: ut dum continentiae legibus carnalis subjicitur appetitus, motus quoque interior temperetur, ac sicut corpus a cibis, ita mens ab iniquitate jejunet. Dominus enim dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Habet ergo populus Dei spiritales epulas castasque delicias, quas salubriter expetit et laudabiliter concupiscit quoniam laudante et dicente propheta: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9): quisquis dulcedinem justitiae et misericordiae Dei, quibus omnis providentia ejus dispensatur, gustu cordis attigerit, et nullo umquam minuenda fastidio experimenta supernorum hauserit gaudiorum, corruptibilia et temporalia bona aeternorum admiratione despiciet: et in illo igne quem Dei accendit charitas, concalescet: ut algore in fervorem converso, et in lucem nocte mutata, uno opere in animis fidelium Spiritus sanctus et tenebras abigat, et peccata consumat.
CAP. III.
Unde quia tales fructus mater virtutum continentia parit, et jejunantes a vitiis ad ineffabilia oblectamenta perducit; studiosiori nunc opere, dilectissimi, exsequamur praecepta coelestia: et quia totum paschale sacramentum, in remissionem est conditum peccatorum; quod celebrare optamus, imitemur. Misericors enim et justus Dominus ita promittit indulgentiam suam, ut eam etiam quibus parcit, indicat. Exponens enim, qua regula Deo Patri nos voluerit supplicare: Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester, qui in coelis est, peccata vestra. Si autem non remiseritis hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). Justa prorsus et benigna conditio, qua divinae potentiae fit particeps homo, ut sententiam Dei ex suo libret arbitrio, et eo sibi judicio obstringat Dominum, quo judicaverit ipse conservum. Sive itaque circa subjectos, sive circa aequales, naturae parilitas diligatur: et quia nemo non peccat, nemo non parcat, non difficulter praestemus quod gratulanter accepimus: ut sive largitate eleemosynarum, sive indulgentia peccatorum, quanto magis fuerimus misericordes, tanto simus perfectius innocentes. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.