LV | LVII |
SERMO LVI.
[recensere]De Passione Domini V.
17
Die Dominica habitus.
- SYNOPSIS
I. Salutem nostram esse in cruce positam; in qua aequitate et potentia, divinitate et humanitate certavit Christus.---II. De oratione Christi et duplicis voluntatis conflictu, qui ad nostram eruditionem ordinatus est.---III. De Christi erga Judam lenitate, scelerata Judae poenitentia, et hominis per Christum redemptione.
- CAP. I.
Creator et Dominus omnium rerum Christus post inusitatum sacrae Virginis partum, post adorata magorum confessione cunabula, et post multiplicem doctrinam coelestis eloquii et variarum curationum medelas imperio verbi potentis effectas, dispensationem omnium sacramentorum omniumque virtutum salutifera passione consummat. Christianae igitur spei, dilectissimi, vera ratio et principalis causa crux Christi est: quae licet Judaeis sit scandalum, gentibus autem stultitia, nobis tamen Dei virtus est, Deique sapientia (I Cor. I, 23). Unde summum hoc et potentissimum divinae misericordiae sacramentum semper quidem in cordibus nostris cum tota sui dignitate retinendum est, sed nunc vivaciorem animi sensum et puriorem exigit mentis intuitum, quando nobis non solum recursu temporis, sed etiam textu evangelicae lectionis omne opus nostrae salutis ingeritur. Nihil ergo apud nos loci cogitationes habeant impiorum, nec integritatem sanae intelligentiae, aut Judaica offensio, aut gentilis corrumpat irrisio: ut quod pro nobis non solum humiliter, sed etiam sublimiter gestum est, aut secundum hominem impossibile, aut secundum Deum videatur indignum. Utrumque autem recipi, utrumque convenit credi: quia nemo hominum potest, nisi in utroque salvari. Justus enim et misericors Deus, non sic jure suae voluntatis est usus, ut ad reparationem nostram, solam
18
potentiam benignitatis exereret: sed quia consequens fuerat ut homo faciens peccatum, servus esset peccati (Joan. VIII, 34), sic medicina aegris, sic reconciliatio reis, sic redemptio est impensa captivis, ut condemnationis justa sententia justo liberatoris opere solveretur. Nam si pro peccatoribus sola se opponeret Deitas, non tam ratio diabolum vinceret quam potestas. Et rursum, si causam lapsorum sola ageret natura mortalium, non exueretur a conditione, quae libera non esset a genere. Unde oportuit in unum Dominum nostrum Jesum Christum et divinam et humanam convenire substantiam, ut mortalitati nostrae per Verbum carnem factum et origo novi hominis subveniret et passio.
- CAP. II.
Cum igitur in Christo Jesu Judaeorum caecitas quae sunt divina non videat, gentilium sapientia quae sunt humana contemnat; illis adversus gloriam Domini calumniantibus, istis contra humilitatem superbientibus: nos Dei Filium, et in suis virtutibus, et in nostris infirmitatibus adoramus; nec erubescimus crucem Christi, et inter contradicentium linguas nec de morte ipsius, nec de resurrectione dubitamus. Quoniam quod superbos ad infidelitatem trahit, hoc nos ad fidem dirigit; et quod apud illos est materia confusionis, hoc apud nos est causa pietatis. Admonitis igitur discipulis Dominus, ut contra vim tentationis instantis vigilanti oratione certarent, ipse Patri supplicans, ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Prima petitio infirmitatis est, secunda virtutis: illud optavit ex nostro, hoc elegit ex proprio: nec enim aequalis Patri Filius omnia esse Deo possibilia nesciebat, aut ad suscipiendam crucem sine sua in hunc mundum voluntate descenderat, ut hanc diversarum affectionum compugnantiam perturbata quodammodo ratione pateretur. Sed ut suscipientis susceptaeque naturae esset manifesta distinctio, quod erat hominis,
19
divinam desideravit potentiam; quod erat Dei, ad causam respexit humanam. Superiori igitur voluntati voluntas cessit inferior, et cito demonstratum est quid possit a trepidante orari, et quid non debeat a medente concedi. Quia enim nos quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26), et utile nobis est ne fiat plerumque quod volumus; Deus justus et bonus, quando ea quae nocitura sunt, petuntur, negando miseretur. Voluntatis ergo nostrae correctionem Dominus cum trina oratione firmasset, gravatis adhuc moerore discipulis, Dormite jam, inquit, et requiescite. Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce appropinquavit qui me tradet (Matth. XXVI, 45, 46).
- CAP. III.
Inter ipsa autem verba Domini, qui praedicti fuerant, irruerunt, et cum gladiis et fustibus comprehensura Christum turba confluxit, ducem sequens Judam Ischariot, qui privilegio perfidiae obtinuerat in facinore principatum. Huic ne criminis causam aliqua praeberet offensio, nulla est negata dignatio; sed illius spiritu inflammatus exarsit, cui ministerium sponte praebuit; et qualem habuit mentem, talem invenit et praesidem. Merito, sicut et propheta praedixerat, oratio ejus facta est in peccatum (Ps. CVIII, 7): 214 quoniam consummato scelere, tam perversa ipsius conversio fuit, ut etiam poenitendo peccaret. Admittit ergo in se Filius Dei impias manus, et quod saevientium furore agitur, patientis potestate completur. Hoc enim erat illud magnae pietatis sacramentum, quod Christus consectabatur injuriis: quas si aperta potentia et manifesta virtute propelleret, divina tantum exerceret, non humana curaret. In omnibus autem quae illi popularis et sacerdotalis insania contumeliose et procaciter inferebat, nostrae diluebantur maculae, nostrae expiabantur offensae: quia natura, quae in nobis rea semper fuerat atque captiva, in illo innocens -
20
patiebatur et libere; ut ad auferendum peccatum mundi, ille hostiam se Agnus offerret, quem et omnibus corporalis substantia jungeret, et ab omnibus spiritalis origo discerneret. Haec hodie, dilectissimi, auribus vestris insinuata sufficiant. Caetera in quartam feriam differantur, auxiliante Domino orationibus vestris, qui praestare dignabitur, ut quod promittimus impleamus: per eumdem Dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.