Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/LXI

Checked
E Wikisource
 LX LXII 

SERMO LXI.

[recensere]

De Passione Domini X.

SYNOPSIS.

I. Quam vane de affectato regno accusatus est Christus.---II. Quidquid egit Christus, divinae potestatis fuisse, non terreni regis.--- III. Cur Christus mulierum lacrymas compescuerit.--- IV. Quomodo Christus supplicia in hostem suum retorserit.---V. Blasphemantes in Christum Judaeos omnes creaturae condemnant; et eos omnibus religionis sacramentis privatos velum scissum demonstrat.

CAP. I.

Cum multis modis, dilectissimi, Judaica impietas laboraret, ut causam aliquam perpetrandi in Dominum Jesum sceleris inveniret, et mendacia, quae falsi testes injustis sacerdotibus famulando protulerant, nihil quod morte dignum esset afferrent; hoc quasi insuperabile repererunt, ut Dominum mundi, affectati regni invidia perurgerent. Cumque Pilatus Jesum, quem frustra videbat argui, vellet absolvi, calumniose et minaciter conclamarunt: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari (Joan. XIX, 12). Stultam insimulationem imprudenter, Pilate, timuisti. Sed formidabile fuerit nomen regium, ut pro imperio Caesaris opprimi debuerit novae molitio potestatis, si dominandi consilium tyrannicus tibi prodidit apparatus, si provisio armorum, si congregatio divitiarum, si praesidia detecta sunt militum. Quid eum gravari sinis de affectata potentia, cujus specialis fuit de humilitate

41

doctrina? Romanis legibus non contradixit, censum subiit, didragma solvit, vectigalia non inhibuit, quae Dei sunt Deo, et quae sunt Caesaris Caesari reddenda constituit; paupertatem elegit, obedientiam suasit, mansuetudinem praedicavit: hoc est vere, non Caesarem impugnare, sed juvare.

CAP. II.

Verumtamen ne in totum inanis videatur Judaeorum objectio, discute diligentius, praeses, quid de Domini Jesu operibus notum sit, quid de potestate compertum. Caecis visum, surdis auditum, claudis gressum, mutis donavit eloquium, febres abegit, dolores resolvit, daemonia ejecit, mortuos vivificavit, mari et ventis, ut quiescerent, imperavit (Matth. VIII, 27). Magnum prorsus regem ista demonstrant, qui non humana excellit potentia, sed virtute divina. Hanc ergo Judaei objiciant potestatem, commutent actionem suam, et hoc proferant ore, quod tenent corde. Quare de terrenis calumniantur, qui coelestia persequuntur? Quamvis ergo Pilatus onerosum sibi invidiosumque sentiret, quod eum Judaei de neglectu amicitiae Caesaris impetebant, aliquamdiu tamen furorem ipsorum mitigare conatus est: et ideo Dominum Jesum diversis contumeliis affici aut permisit, aut jussit, ut satiata iniquitas de innocentis injuriis ulterius non saeviret. Sed pertinax malitia propriis crescebat augmentis, et in quem obtinuerat jus illusionis, exigebat et mortis. Unde cum et summi sacerdotes, et principes Judaeorum, omnisque multitudo crebris vocibus acclamarent: Crucifige, crucifige, tradidit Jesum persequentium voluntati, Barabba illis latrone dimisso, ut qui in die festo auctorem interficiebant vitae, impunitas eis praestaretur homicidae.

CAP. III.
42

Eunte itaque, dilectissimi, ad locum clarificationis suae Domino, et misericordia ab impiorum tabernaculis exeunte, ut adimpleretur quod scriptum est: Longe a peccatoribus salus (Ps. CXVIII, 155), sequebatur eum multitudo populi, et mulierum plangentium et lamentantium eum (Luc. XXIII, 27). Solet enim sexus infirmior, etiam pro iis qui morte sunt digni, in lacrymas commoveri, et damnatorum exitus, pro naturae communis consideratione misereri. Sed istum sibi planctum Dominus Jesus dedignatur impendi, quia non decebat luctus triumphum, nec lamenta victoriam. Denique conversus ad eas, Filiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vosmetipsas, et super filios vestros flete. Quia venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non nutrierunt. Ubi est tristitia crucifigendi? Ubi formido morituri? Non terret passuri animum hora supplicii, et docens nullam pro se flendi esse rationem, indicit poenitentiam, denuntiando vindictam. Non est, inquit, quod dolere in me, Jerusalem filiae, debeatis; pro vobis plangite, et pro vestris filiis ejulate. Super illos fundatur iste ploratus, quos tales viscera vestra pepererunt. Lugendum plane vobis est, non de Salvatore credentium, sed de impietate pereuntium. Ego crucem volens patior, et mortem in me, quam sum perempturus, admitto. Nolite flere pro mundi redemptione morientem, quem in majestate Patris videbitis judicantem.

CAP. IV.

Exaltatus ergo Christus Jesus in ligno retorsit mortem in mortis auctorem, et omnes principatus, adversasque virtutes, per objectionem passibilis carnis elisit, admittens in se antiqui hostis audaciam, qui in obnoxiam sibi saeviendo naturam, etiam ibi exactor ausus est esse debiti, ubi nullum potuit vestigium invenire peccati. Evacuatum est igitur generale illud venditionis nostrae et lethale chirographum, et pactum captivitatis in jus transiit

43

Redemptoris. Clavi illi, qui manus Domini pedesque transfoderant, perpetuis diabolum fixere vulneribus, et sanctorum poena membrorum inimicarum fuit interfectio potestatum: sic suam Christo consummante victoriam, ut in ipso et cum ipso omnes, qui in eum crederent, triumpharent.

CAP. V.

Cum ergo Dominus crucifixi corporis elevatione sublimis, reconciliationem mundi exsequeretur in quadam arce supplicii, latronemque conversum ad paradisi vocaret habitaculum; vos, principes Judaeorum, legisque doctores, nec conscientiae impietate compuncti, nec effectu sceleris mitigati, fixuris clavorum addebatis tela linguarum, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Sed his vocibus vestris stultis atque blasphemis reddunt omnia elementa responsum, et unam simul in vos sententiam ferunt coelum, terra, sol, sidera, quae indignos vos suo ministerio protestantur terribili motu, insolitoque defectu tenebras mundo vestrae caecitatis ostentant (Ibidem). Quod si ad arguendum vos nec coelestia, nec inferna sufficiunt, et crucem Christi magis potuerunt petrae atque monumenta, quam corda vestra sentire; saltem quod in templo actum est, scienter advertite. Velum, cujus objectu intercludebantur sancta sanctorum, a summo usque ad ima diruptum est, et sacrum illud mysticumque secretum quo solus summus pontifex jussus fuerat intrare, reseratum est, ut nihil jam esset discretionis, ubi nihil resederat sanctitatis. Repudiatos itaque vos debuistis agnoscere, et omne jus sacerdotii perdidisse, quia verum erat quod Veritas vobis dixerat: Si crederetis Mosi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Merito ergo vos Testamentum utrumque condemnat, et gratia vacuatos, et lege privatos, qui ideo resistitis novis, quia non credidistis antiquis. Nos autem, dilectissimi, qui ab ignorantiae

44

tenebris liberati, fidei lumen accepimus, et in novi Testamenti haereditatem per electionem adoptionis intravimus, in festivitate, quam carnalis Israel perdidit, gaudeamus: quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7); per cujus ineffabilem gratiam omnium charismatum benedictione ditamur, et ita in novitatem a vetustate transferimur, ut non solum paradisi restituamur habitaculo, sed etiam regni coelestis gloriae praeparemur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.