LXVI | LXVIII |
SERMO LXVII.
[recensere]De Passione Domini XVI; die Dominica habitus.
- SYNOPSIS.
I. Quantum prosit beneficiorum Dei contemplatio, quorum praedictio fidem astruit.---II. Sic passionem Christi Dei consilio decretam esse, ut nec ipse sceleris auctor, nec Judaei excusabiles sint. ---III. Nec ipsos interfectores Christi a redemptionis munere esse repulsos.---IV. Quam detestandum sit Judae crimen: quanta criminis poena.---V. Christum per voluntariam mortem et remedium dedisse et exemplum.---VI. Mortem Christi, omnem et superbiae et desidiae locum auferre; nec praecepta adimpleri, nisi per ipsum.---VII. Christum in membrorum suorum persona dixisse: Quare me dereliquisti?
- CAP. I.
69
Semper quidem, dilectissimi, fidelium mentes in divinorum operum decet admiratione versari, et rationales animos iis maxime cogitationibus inhaerere, per quas incrementum fidei consequantur. Cum enim pii cordis intentio, vel ad generalia beneficia, vel ad specialia ipsius gratiae dona dirigitur, multas a se vanitates abigit, et a corporalibus curis in quoddam secretum spiritale secedit. Sed hoc in tempore Dominicae passionis multo avidius excellentiusque faciendum est, ut ea quae sacris sunt lectionibus recensita, sanae intelligentiae suscipiantur auditu, et quae magna sunt verbis, appareant majora mysteriis. Prima namque erigendi sursum nostri cordis est ratio quod ea quae etiam evangelica veritas enarravit, voces propheticae non tamquam gerenda, sed tamquam gesta cecinerunt; et quod humanae aures nondum cognoverant faciendum, jam Spiritus sanctus praedicabat impletum. Nam rex David, cujus secundum hominem semen est Christus, diem crucis Domini mille et plus quam centum annorum aetate praecessit, et nihil eorum suppliciorum quae sibi memorat illata perpessus est. Sed quia per os ejus ille loquebatur qui carnem passibilem ex ipsius erat stirpe sumpturus, merito sub ipsius persona praemittitur historia crucis, qui in se gerebat corpoream originem Salvatoris. Vere enim David in Christo est passus, quia vere Jesus in David est carne crucifixus.
- CAP. II.
Cum ergo omnia quae in Dominum majestatis Judaica admisit impietas, tanto ante praedicta sint, et non tam de futuris quam de praeteritis propheticus sit sermo contextus, quid aliud nobis quam sempiternarum dispositionum Dei incommutabilis ordo reseratur, apud quem et discernenda jam dijudicata, et futura jam facta sunt? Cum enim et qualitates actionum nostrarum, et effectus omnium voluntatum scientia divina praeveniat, quanto magis nota Deo sunt opera sua? Et recte placuit
70
quasi facta recoli, quae non poterant omnino non fieri. Unde et apostoli Spiritu Dei pleni, cum inimicorum Christi minas saevitiamque paterentur, concordi ad Deum voce dixerunt: Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere, quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri (Act. IV, 27, 28). Numquid iniquitas persequentium Christum ex Dei est orta consilio, et illud facinus quod omni majus est crimine manus divinae praeparationis armavit? Non hoc plane de summa justitia sentiendum est, quia multum diversum multumque contrarium est id quod in malignitate Judaeorum est praecognitum, et quod in Christi est passione dispositum. Non inde processit voluntas interficiendi, unde moriendi; nec de uno exstitit spiritu atrocitas sceleris, et tolerantia Redemptoris. Impias furentium manus non immisit in se Dominus, sed admisit; nec praesciendo quod faciendum esset, coegit ut fieret, cum tamen ad hoc carnem suscepisset ut fieret.
- CAP. III.
Denique inter crucifixum et crucifigentes tam dispares causae sunt, ut quod a Christo susceptum est, non possit resolvi; quod ab illis commissum, possit aboleri. Qui enim venit peccatores salvos facere (Matth. IX, 13), nec ipsis quidem interfectoribus suis misericordiam denegavit, sed impiorum malum in bonum credentium commutavit: ut mirabilior fieret gratia Dei, non secundum merita hominum, sed secundum multitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei misericorditer praeparata, quando et ipsos qui fuderant sanguinem Salvatoris, reciperet unda baptismatis. Nam, sicut Scriptura, quae apostolorum actus continet, loquitur, cum praedicatio beati Petri apostoli Judaeorum corda compungeret, et agnita impietate sui sceleris dicerent: Quid faciemus, viri fratres? idem Apostolus ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in
71
nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis est enim repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster; moxque addidit Scriptura, et dixit: Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt in illo die animae circiter tria millia (Act. II, 37---41). Quod itaque Dominus Jesus Christus furorem frementium pati voluit, in nullo auctor eorum criminum fuit; nec egit ut haec vellent, sed cessit ut possent; et sic usus est obcaecatae plebis insania, quomodo et perfidia traditoris, quem ab immanitate concepti sceleris, et beneficiis revocare est dignatus et verbis, assumento in discipulum, provehendo in apostolum, monendo signis, consecrando mysteriis, ut cui nihil benevolentiae deesset ad correctionem, nihil occasionis superesset ad crimen.
- CAP. IV.
Sed tu, impiissime homo, semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56), nec jam vas electionis, sed filius perditionis et mortis, utiliora tibi diaboli incitamenta credebas: ut facibus inflammatus avaritiae, ad triginta argenteorum lucrum inardesceres, et quid divitiarum amitteres non videres. Nam etsi non putabas credendum esse promissis, quae fuit ratio ut tantillus pecuniae modus praeponeretur acceptis? Imperabas daemoniis, medebaris infirmis, honorabaris cum apostolis, et ut famem tuae cupiditatis expleres, patebant tibi furta de loculis. Sed animum interdictorum avidum, quod minus licuit, amplius incitavit; nec tam placuit quantitas pretii quam magnitudo peccati. Unde facinus commercii tui non ideo detestandum est quia Dominum viliter aestimasti, sed quia Redemptorem etiam tuum, ne tibi parceres, vendidisti. Et merito tibi tua poena commissa est, quia in supplicium tuum nemo te saevior potuit inveniri.
- CAP. V.
72
Quod igitur in tempore praestituto, secundum propositum voluntatis suae Jesus Christus crucifixus et mortuus et sepultus est, non propriae conditionis necessitas, sed nostrae captivitatis redemptio fuit. Ideo enim Verbum caro factum est, ut de utero Virginis sumeretur natura passibilis, et quod in Filium Dei non poterat perpetrari, in filium hominis posset admitti. Nam licet in ipso ortu coruscarent in eo signa Deitatis, et omnia incrementa corporalium provectuum divinis essent plena miraculis, infirmitatum tamen nostrarum susceperat veritatem, et excepta communione peccati, nihil a se humanae infirmitatis excluserat, ut et sua nobis inferret, et in se nostra curaret. Ab omnipotenti enim medico duplex nobis miseris remedium praeparatum est, cujus aliud est in sacramento, aliud in exemplo; ut per unum conferantur divina, per aliud exigantur humana. Quia sicut Deus justificationis est auctor, ita homo devotionis est debitor.
- CAP. VI.
Per hanc ergo, dilectissimi, salutis nostrae ineffabilem reparationem, nec superbiae nobis, nec desidiae locus relinquitur: quia et nihil habemus nisi quod accepimus, et jugiter admonemur ut dona gratiae Dei non negligenter habeamus (I Tim. IV, 14). Juste enim nobis instat praecepto qui praecurrit auxilio, et benigne incitat ad obedientiam qui ducit ad gloriam. Unde merito Dominus ipse nobis factus est via (Joan. XIV, 6), quia nisi per Christum non itur ad Christum. Per ipsum autem ad ipsum tendit qui per semitam patientiae et humilitatis ejus incedit: in quo plane itinere nec aestus deest laboris, nec nubes tristitiae, nec procella formidinis. Ibi sunt insidiae iniquorum, persecutiones infidelium, minae potentium, contumeliae superborum: quae Dominus virtutum et Rex gloriae (Ps. XXIII, 10) ideo omnia in infirmitatis nostrae forma, et in carnis peccati similitudine percurrit (Rom. VIII, 3), ut inter praesentis vitae pericula
73
non tam optandum sit nobis declinando ista effugere, quam tolerando superare.
- CAP. VII.
Inde est quod caput nostrum Dominus Jesus Christus omnia in se corporis sui membra transformans, quod olim in psalmo eructaverat, id in supplicio crucis sub redemptorum suorum voce clamabat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? Vox ista, dilectissimi, doctrina est, non querela. Nam cum in Christo Dei et hominis una persona sit, nec ab eo potuerit relinqui a quo non poterat separari, pro nobis trepidis et infirmis interrogat cur caro pati metuens exaudita non fuerit. Instante enim passione ad sanandum et corrigendum nostrae fragilitatis metum dixerat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 39, 42). Qui ergo trepidatione carnis evicta, jam in paternam transierat voluntatem, et toto mortis terrore calcato, opus suae constitutionis implebat, cur in ipso tantae victoriae exaltatus triumpho, causam et rationem qua sit relictus, id est non exauditus, inquirit, nisi ut ostendat alium esse illum affectum, quem ad humanae formidinis excusationem recepit, alium illum quem ex aeterno placito Patris pro mundi reconciliatione praeelegit? Unde ipsa vox non exauditi, magni est expositio sacramenti, quod nihil humano generi conferret Redemptoris potestas, si quod petebat nostra obtineret infirmitas. Haec hodie, dilectissimi, ne vos prolixitate sermonis oneremus, dicta sufficiant: caetera in quartam sabbati differamus. Aderit Dominus orantibus vobis, ut quae solvenda promittimus, ipso largiente reddamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.