LXXVIII | LXXX |
SERMO LXXIX.
[recensere]126
De Jejunio Pentecostes II.
- SYNOPSIS.
I. Jejunium Pentecostes, de traditione apostolica et institutione Spiritus sancti.---II. Quod discrimen inter fidelium jejunia et jejunia infidelium. ---III. Quale jejunium, quod non a Spiritu sancto procedit, et ex quo gloria quaeritur humana.--- IV. Ad Deum referendum esse jejunium, quia omnium desideriorum et operum bonorum auctor est.
- CAP. I.
Dubitandum non est, dilectissimi, omnem observantiam Christianam eruditionis esse divinae, et quidquid ab Ecclesia in consuetudinem est devotionis receptum, de traditione apostolica et de sancti Spiritus prodire doctrina; qui nunc quoque cordibus fidelium suis praesidet institutis, ut ea omnes et obedienter custodiant et sapienter intelligant. Nam cum in die Pentecostes, quem a Pascha Domini quinquagesimum celebramus, promissus a Domino Spiritus sanctus exspectantium mentes majore copia et clariore praesentia suae majestatis, impleverit, manifestissime patet inter caetera Dei munera, jejuniorum quoque gratiam, quae hodiernam festivitatem indivisa subsequitur, tunc fuisse donatam: ut sicut fuit concupiscentia initium peccatorum, ita sit continentia origo virtutum.
- CAP. II.
In exercendo autem hoc Dei munere, non ideo segniores esse debemus, quia et Judaei et haeretici saepe ab edendi libertate se continent, et apud ipsos paganos sunt quaedam vana jejunia. Aliud enim agit sub veritate ratio, aliud sub falsitate deceptio. Apud nos fides
127
sanctificat etiam manducantem; apud illos infidelitas polluit jejunantem. Unde quia extra Ecclesiam catholicam nihil est integrum, nihil castum, dicente Apostolo: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): cum divisis ab unitate corporis Christi nulla similitudine comparamur, nulla communione miscemur: quod utique nobis saluberrimum maximumque jejunium est. Ad virtutem enim continentiae nihil prius pertinet quam ab erroribus abstinere, quia tunc demum bene ambulatur, cum per viam veritatis inceditur. Nam quia angusta et ardua declinantes, proclivia et lata sectando, cito in perditionem deveniunt, MELIOR est gradus lentior per iter rectum, quam velocitas festina per devium.
- CAP. III.
Agnoscat ergo catholicus Christianus fructus jejunii sui, quod etiam inter maximas largitates sterilissimum erit, nisi de sancti Spiritus rigatione processerit. Cum enim dicat Apostolus nullas sibi virtutes sine charitate prodesse (I Cor. XIII, 1), idemque dicat charitatem Dei diffusam esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): cavendum est ne bona quae facere sine bonitate non possumus, elatione perdamus. NAM OMNI se merito laude dispoliat qui de studiis industriae suae in se magis quam in Domino gloriatur (I Cor. I, 31; II Cor. X, 17; Jer. IX, 23): cum beatus David doceat in sanctorum operibus Deum esse laudandum, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae (Ps. LXVII, 36); et iterum: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur, quoniam gloria virtutis eorum es tu (Ps. LXXXVIII, 17).
- CAP. IV.
128
Et ideo, dilectissimi, secundum eruditionem Spiritus sancti, per quem Ecclesiae Dei omnium virtutum collata sunt dona, suscipiamus alacri fide solemne jejunium: et in mandatis, quae poterimus efficere, contineamus nos ab inflatione jactantiae, ad Dei gloriam cuncta referentes, qui et bonarum est inspirator voluntatum, et bonarum est auctor actionum, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16): qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.