LXXIV | LXXVI |
SERMO LXXV.
[recensere]De Pentecoste I.
- SYNOPSIS.
I. Christianam Pentecosten Mosaicae respondere.--- II. Quam velociter ac mirabiliter a Spiritu sancto edocti sint discipuli.---III. Perfecta personarum in SS. Trinitate aequalitas explicatur.--- IV. Macedonianorum error contra Spiritum sanctum, qui omnis boni fons et causa.---V. Omnia in Ecclesia per Spiritum sanctum sanctificari, ab eo et ipsa jejunia instituta.
- CAP. I.
108
Hodiernam solemnitatem, dilectissimi, in praecipuis festis esse venerandam, omnium catholicorum corda cognoscunt: nec dubium est quanta huic diei reverentia debeatur, quem Spiritus sanctus excellentissimo sui muneris miraculo consecravit. Nam ab illo die quo Dominus super omnem coelorum altitudinem ad dexteram Dei Patris consessurus ascendit, decimus iste est qui ab ejusdem resurrectione quinquagesimus nobis in eo a quo coepit illuxit, magna mysteria in se et veterum sacramentorum continens et novorum: quibus manifestissime declaratur, et gratiam praenuntiatam fuisse per legem, et legem impletam esse per gratiam. Sicut enim Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberato, quinquagesimo die post immolationem agni lex data est in monte Sina (Exod. XIX, 17); ita post passionem Christi, qua verus Dei Agnus occisus est, quinquagesimo a resurrectione ipsius die in apostolos plebemque credentium Spiritus sanctus illapsus est (Act. II, 3): ut facile diligens Christianus agnoscat initia veteris Testamenti evangelicis ministrasse principiis, et ab eodem Spiritu conditum foedus secundum, a quo primum fuerat institutum.
- CAP. II.
Nam, sicut apostolica testatur historia, dum complerentur dies Pentecostes, essentque omnes discipuli pariter in eodem loco, factus est repente de coelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Ibid., 1-4). O quam velox est sermo sapientiae, et ubi Deus magister est, quam cito discitur quod docetur! Non est adhibita interpretatio ad audiendum, non consuetudo ad usum, non tempus ad studium, sed spirante ubi voluit Spiritu veritatis (Joan. III,
109
8), propriae singularum gentium voces factae sunt in Ecclesiae ore communes. Ab hoc igitur die tuba evangelicae praedicationis intonuit; ab hoc die imbres charismatum, flumina benedictionum, omne desertum et universam aridam rigaverunt; quoniam ad renovandam faciem terrae Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 2), et ad veteres tenebras abigendas, novae lucis fulgura coruscabant, cum micantium splendore linguarum, et verbum Domini lucidum, et eloquium conciperetur ignitum, cui ad creandum intellectum, consumendumque peccatum, et efficacia illuminandi, et vis inesset urendi.
- CAP. III.
Quamvis autem, dilectissimi, valde fuerit ipsa rei gestae forma mirabilis, nec dubium sit, in illo omnium humanarum vocum exsultante concentu, majestatem Spiritus sancti fuisse praesentem, nemo tamen aestimet in iis quae corporeis visa sunt oculis divinam ejus apparuisse substantiam. Natura enim invisibilis, et Patri Filioque communis, qualitatem muneris atque operis sui, qua voluit significatione monstravit, proprietatem vero essentiae suae in sua Deitate continuit: quia sicut nec Patrem nec Filium, ita nec Spiritum sanctum humanus potest visus attingere. In Trinitate enim divina nihil dissimile, nihil impar est; et omnia quae de illa possunt substantia cogitari, nec virtute, nec gloria, nec aeternitate discreta sunt. Cumque in personarum proprietatibus alius sit Pater, alius sit Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen alia Deitas nec diversa natura est. Siquidem cum et de Patre sit Filius unigenitus, et Spiritus sanctus Patris Filiique sit spiritus, non sicut quaecumque creatura, quae et Patris et Filii est, sed sicut cum utroque vivens et potens, et sempiterne ex eo quod est Pater Filiusque subsistens. Unde, cum Dominus ante passionis suae diem discipulis suis sancti Spiritus sponderet adventum, Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, sed
110
non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12-15). Non ergo alia sunt Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed omnia quaecumque habet Pater, habet et Filius, habet et Spiritus sanctus; nec umquam in illa Trinitate non fuit ista communio, quia hoc est ibi omnia habere, quod semper existere. Nulla ibi tempora, nulli gradus, nullae differentiae cogitentur: et si nemo de Deo potest explicare quod est, nemo audeat affirmare quod non est. Excusabilius enim est de natura ineffabili non eloqui digna, quam definire contraria. Quidquid itaque de sempiterna et incommutabili gloria Patris pia possunt corda concipere, hoc simul et de Filio, et de Spiritu sancto inseparabiliter atque indifferenter intelligant. Ideo enim hanc beatam Trinitatem unum confitemur Deum, quia in his tribus personis nec substantiae, nec potentiae, nec voluntatis, nec operationis est ulla diversitas.
- CAP. IV.
Sicut ergo detestamur Arianos, qui inter Patrem et Filium aliquam volunt esse distantiam, ita etiam Macedonianos pariter detestamur, qui licet Patri et Filio tribuant aequalitatem, Spiritum tamen sanctum inferioris putant esse naturae: non considerantes eam blasphemiam se incidere, quae neque in praesenti saeculo, neque in futuro sit remittenda judicio, dicente Domino: Quicumque dixerit verbum contra Filium Hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Permanens itaque in hac impietate sine venia est, quia exclusit eum a se per quem poterat confiteri; nec umquam perveniet ad indulgentiae remedium, qui patrocinaturum sibi non habet advocatum.
111
Ab ipso enim est invocatio Patris, ab ipso sunt lacrymae poenitentium, ab ipso sunt gemitus supplicantium; et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); cujus aequalem cum Patre et Filio omnipotentiam, unamque Deitatem evidentissime praedicat Apostolus, dicens: Divisiones quidem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (Ibid., 4-6).
- CAP. V.
His, dilectissimi, aliisque documentis, quibus innumerabiliter divinorum eloquiorum conuscat auctoritas, ad venerationem Pentecostes unanimiter incitemur, exsultantes in honorem sancti Spiritus, per quem omnis Ecclesia catholica sanctificatur, omnis anima rationalis imbuitur; qui inspirator fidei, doctor scientiae, fons dilectionis, signaculum castitatis, et totius est causa virtutis. Gaudeant fidelium mentes, quod in toto mundo unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnium linguarum confessione laudatur; quodque illa significatio, quae in specie ignis apparuit, et opere perseverat et munere. Ipse enim Spiritus veritatis facit domum gloriae suae luminis sui nitore fulgere, et in templo suo nec tenebrosum aliquid vult esse, nec tepidum. De qua ope atque doctrina etiam jejuniorum nobis atque eleemosynarum est collata purgatio. Nam hunc venerabilem diem sequitur saluberrimae observantiae consuetudo, quam utilissimam sibi omnes sancti semper experti sunt, et ad quam sedulo celebrandam, pastorali vos sollicitudine cohortamur: ut si quid macularum proximis diebus negligentia incauta contraxit, id et jejunii censura castiget, et devotio pietatis emendet. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem in idipsum consueta devotione vigilias celebremus. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu
112
sancto unus Deus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.