Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/LXXXIII

Checked
E Wikisource
 LXXXII LXXXIV 


SERMO LXXXIII.

[recensere]

In Natali S. Petri apostoli.

SYNOPSIS.

I. Petri confessio et excellentia.---II. Quid ipsi Christus contulerit.---III. Pro ipsius fide oravit, et firmitatem fidei tribuit. Totius Ecclesiae principem fecit.

CAP. I.

Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali jucunditate laetemur: quia unigenitus Dei Patris Filius, Dominus noster Jesus Christus ad insinuanda nobis suae dispensationis et Divinitatis mysteria, apostolici ordinis primum beatum Petrum huic civitati dignatus est praerogare, cujus hodierna solemnitas, recurrente triumpho martyrii, specimen et decus contulit orbi terrarum. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quae a Deo Patre inspirata apostolico cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petrae, quae nullis impulsionibus quateretur, accepit. Evangelica siquidem reserante historia, omnes apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat. Et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae intelligentiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat discipulorum sensus exigitur, ille primus est in Domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17); id est, ideo beatus es, quia Pater meus te docuit, nec opinio te terrena fefellit, sed

137

inspiratio coelestis instruxit; et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi; hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit Divinitatem meam, ita ego notam tibi facio excellentiam tuam. Quia tu es Petrus (Ephes. II, 14); id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum (Ibid. 18); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia.

CAP. II.

Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae coelo inserenda sublimitas, in hujus fidei firmitate consurget. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt. Vox enim ista vox vitae est, et sicut confessores suos in coelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in apostolos alios jus istius potestatis, sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate judicium; nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit aut solverit.

CAP. III.

Instante autem passione sua Dominus, quae discipulorum suorum erat turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit ut vos cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides

138

tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ne intretis in tentationem (Luc. XXII, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro Petri fide proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. Nam et post resurrectionem suam Dominus beato Petro apostolo post regni claves, ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): quod et nunc proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos exhortationibus, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suae curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignatur impendere, apud quos in sacro beatae dormitionis toro, eadem qua praesedit carne requiescit? Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiae principem fecit, ad gloriam et laudem nominis sui: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.