Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/LXXXVIII

Checked
E Wikisource
 LXXXVII LXXXIX 

SERMO LXXXVIII,

[recensere]

De Jejunio septimi mensis III.

SYNOPSIS.

I. Jejunia, sine quibus antiquis justitia Dei non est placata, nobis quoque esse necessaria. ---II. Multo potentiora esse quando ab omnibus simul fidelibus celebrantur.---III. Debere se quemque interdum curis subtrahere, ut saluti suae intentius vacet. Unitas orationis quam potens sit.---IV. Plurimum valere apud Deum consensum bonorum. Animum, non censum in eleemosynis pensari.---V. Quemque debere pro facultate sua eleemosynas erogare sine diffidentia.

148
CAP. I

Ad exorandam, dilectissimi, misericordiam Dei, et ad renovandum statum fragilitatis humanae, quantum valeant religiosa jejunia, sanctorum prophetarum praedicatione cognoscimus; qui divinae justitiae commotionem, quam frequenter populus Israel merito iniquitatis inciderat, non nisi jejunio protestantur posse placari. Unde et Joel propheta admonet dicens: Haec dicit Dominus Deus vester: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, et disrumpite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia misericors est, et patiens, et magnanimus, et multum misericors (Joel. II, 12, 13); et iterum: Sanctificate jejunium, praedicate curationem, congregate plebem, sanctificate Ecclesiam (Ibid., 15). Quae cohortatio, dilectissimi, nostris quoque est amplectenda temporibus, quia hujus curationis remedia etiam a nobis sunt necessarie praedicanda, ut in observantia sanctificationis antiquae, quod perdidit Judaica praevaricatio, acquirat Christiana devotio.

CAP. II.

Divinarum autem reverentia sanctionum, inter quaelibet spontaneae observantiae studia, habet semper privilegium suum: ut sacratius sit quod publica lege celebratur quam quod privata institutione dependitur. Exercitatio enim continentiae, quam sibi quisque proprio indicit arbitrio, ad utilitatem cujusdam pertinet portionis; jejunium vero, quod universa Ecclesia suscipit, neminem a generali purificatione sejungit; et tunc fit potentissimus Dei populus, quando in unitatem sanctae obedientiae omnium fidelium corda conveniunt, et in castris militiae Christianae similis ex omni parte praeparatio, et eadem est ubique munitio. Fremat licet cruenti hostis pervigil furor, et latebrosas undique praetendat insidias, neminem tamen capere, neminem poterit vulnerare, si

149

nullum inermem, nullum desidem, nullum invenerit ab opere pietatis exsortem.

CAP. III.

Ad hujus ergo invictae unitatis potentiam, dilectissimi, etiam hoc nos solemne jejunium septimi mensis invitat: ut a curis saecularibus actibusque terrenis liberos ad Dominum animos erigamus. Et quia hanc intentionem semper necessariam non omnes possumus habere perpetuam, saepiusque per humanam fragilitatem a supernis in terrena recidimus, istis saltem diebus, qui nobis ad saluberrima sunt remedia praestituti, mundanis nos occupationibus subtrahamus, et aliquid temporis quod prosit ad bona aeterna furemur. In multis enim, sicut scriptum est, offendimus omnes (Jacob. III, 2). Et licet quotidiano Dei munere a diversis contaminationibus emundemur, inhaerent tamen incautis animis plerumque maculae crassiores, quas oporteat diligentiori cura ablui et impendio majore deleri. Plenissima autem peccatorum obtinetur abolitio quando totius Ecclesiae una est oratio et una confessio. Si enim duorum vel trium sancto pioque consensui omnia quae poposcerint Dominus praestanda promittit (Matth. XVIII, 20), quid negabitur multorum millium plebi unam observantiam pariter exsequenti, et per unum spiritum concorditer supplicanti?

CAP. IV.

Magnum est in conspectu Domini, dilectissimi, valdeque pretiosum, cum totus Christi populus eisdem simul instat officiis, et in utroque sexu omnes gradus omnesque ordines eodem cooperantur affectu; cum in declinando malo ac faciendo bono par cunctorum et una sententia est; cum in operibus servorum suorum glorificatur Deus, et totius pietatis auctori in multa gratiarum actione benedicitur. Aluntur esurientes,

150

vestiuntur nudi, visitantur infirmi, et nemo quod suum est quaerit, sed quod alterius (I Cor. X, 24), dum ad relevandam alienam miseriam unicuique mensura sua sufficit, et facile est invenire hilarem largitorem, ubi modum operis ratio temperat facultatis. Per hanc autem Dei gratiam, quae operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), communis fidelium fructus et commune fit meritum. Quoniam quidem potest et eorum par esse animus quorum impar est census, et cum alter de alterius laetatur largitate, cui aequari non potuit impendio, aequatur affectu. Nihil in tali populo inordinatum nihilque diversum est, ubi ad unum pietatis vigorem omnia sibi totius corporis membra consentiunt; nec de sua tenuitate confunditur qui de aliorum opulentia gloriatur. Decus enim universitatis est excellentia portionis, et cum Dei spiritu omnes agimur, non solum illa nostra sunt quae ipsi gerimus, sed etiam illa de quibus in aliorum actione gaudemus.

CAP. V.

Amplectamur igitur, dilectissimi, beatam istam sacratissimae unitatis soliditatem, et solemne jejunium concordante proposito bonae voluntatis ineamus. Nihil a quoquam arduum, nihil asperum quaeritur, nec aliquid nobis quod vires nostras excedat indicitur, sive in abstinentiae castigatione, sive in eleemosynae largitate. Sciunt singuli quid possint quidve non possint. Ipsi modulum suum pendant, ipsi justa et rationabili taxatione se censeant, ut sacrificium misericordiae non cum tristitia offeratur, nec inter damna numeretur. Hoc pio impendatur operi quod cor justificet, quod conscientiam lavet, quod denique et accipienti prosit et danti. Felix quidem ille est animus multumque mirabilis, qui facultatum defectionem benefaciendi amore non metuit, et daturum sibi eroganda non diffidit, a quo quod erogaret accepit. Sed quia magnanimitas ista paucorum est, et plenum etiam pietatis est ut suorum curam quisque

151

non deserat, nos perfectioribus non praejudicantes, ea vos regula generaliter cohortamur ut mandatum Dei secundum possibilitatis vestrae mensuram operemini. Hilarem enim benevolentiam esse decet, quae sic suam temperet largitatem, ut de illa et pauperum refectio gaudeat, et domestica sufficientia non laboret. Qui autem ministrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae (II Cor. IX, 10). Quarta igitur et sexta feria jejunemus, sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum pariter vigilias celebremus, cujus meritis et orationibus confidimus nobis per omnia misericordiam Dei nostri esse praestandam: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.