LXXXIX | XCI |
SERMO XC.
[recensere]De Jejunio septimi mensis V.
- SYNOPSIS.
I. Poenitentiam semper esse necessariam propter continuas inimici insidias et concupiscentiam carnis.---II. Omnia impossibilia ex imbecillitate humana, esse possibilia ex virtute divina.---III. De amore Dei et mundi.--- IV. Amorem Dei bonis operibus nutriri. Cur septimi mensis jejunium.
- CAP. I.
Sacratum, dilectissimi, in septimo mense jejunium, ad communis devotionis exercitia praedicamus, fidenter vos paternis cohortationibus incitantes, ut quod fuit ante Judaicum, vestra fiat observantia Christianum. Est enim omni tempore aptum et Testamento utrique conveniens, ut per castigationem et mentis et corporis misericordia divina quaeratur, quia nihil est efficacius ad exorandum Deum quam ut homo ipse se judicet, et NUMQUAM desinat a venia postulanda, qui se scit numquam esse
156
sine culpa. Habet enim hoc in se vitium humana natura, non a Creatore insitum, sed a praevaricatore contractum, et in posteros generandi lege transfusum, ut de corruptibili corpore etiam quod animam corrumpere possit oriatur. Hinc interior homo, tametsi jam in Christo regeneratus et a vinculis captivitatis est erutus, assiduos habet cum carne conflictus, et dum cohibet concupiscentem patitur repugnantem. In qua discordia non facile obtinetur tam perfecta victoria ut etiam illa quae sunt abrumpenda non illigent et quae sunt interficienda non vulnerent. Quantumlibet sapienter et provide judex animus exterioribus sensibus praesit, inter ipsas tamen curas atque mensuras regendae carnis et alendae, nimis ei semper vicina tentatio est. Quis enim ita se aut a voluptate corporis aut a dolore sejungit ut ad ipsam mentem non pertineat, quod extrinsecus aut blanditur aut cruciat? Indivisum est gaudium, indiscreta tristitia: nihil in homine iracundia non accendit, nihil laetitia non resolvit, nihil aegritudo non afficit. Et quae illic declinatio potest esse peccati, ubi una passio est et regentis et subditi? Merito Dominus protestatur quod spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41).
- CAP. II.
Et ne usque ad inertem desidiam desperatione ducamur, quae impossibilia sunt homini ex imbecillitate propria, possibilia spondet ex virtute divina: Angusta enim et arcta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), et nemo in eam gressum inferret, nemo vestigium promoveret, nisi difficiles aditus ipse se Christus viam faciendo reseraret: ut auctor itineris fiat possibilitas ambulantis, quia idem et introducit ad laborem et perducit ad requiem. In quo ergo nobis spes est aeternae vitae, in eodem est et forma patientiae. Si enim compatimur, et conregnabimus (II Tim. II, 12; Rom. VIII, 17): quoniam, ut Apostolus ait, qui se dicit in Christo
157
manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Alioqui falsae professionis imagine utimur, si cujus nomine gloriamur, ejus instituta non sequimur: quae utique nobis onerosa non essent, et ab omnibus nos periculis liberarent, si nihil aliud quam quod amandum jubetur amaremus.
- CAP. III.
Duo namque amores sunt ex quibus omnes prodeunt voluntates, ita diversae qualitatibus, sicut dividuntur auctoribus. Rationalis enim animus, qui sine dilectione esse non potest, aut Dei est amator aut mundi. In dilectione Dei nulla nimia, in dilectione autem mundi cuncta sunt noxia. Et ideo aeternis bonis inseparabiliter inhaerendum, temporalibus vero transeunter utendum est: ut peregrinantibus nobis et ad patriam redire properantibus, quidquid de prosperitatibus mundi hujus occurrerit, viaticum sit itineris, non illecebra mansionis. Ideo beatus Apostolus praedicat dicens: Tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Sed quod de specie, de copia, de varietate blanditur, non facile declinatur, nisi in illa visibilium pulchritudine Creator potius quam creatura diligatur, qui cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37), in nullo nos vult ab amoris sui vinculis relaxari. Et cum huic praecepto proximi quoque copulat charitatem, imitationem nobis suae bonitatis indicit: ut quod diligit diligamus, et quod operatur operemur. Quamvis enim Dei agricultura simus, et Dei aedificatio (I Cor. III, 9), et neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid., 7); in omnibus tamen exigit nostri ministerii servitutem, et nos
158
dispensatores suorum vult esse donorum, ut QUI FERT Dei imaginem, Dei faciat voluntatem. Propter quod in oratione Dominica sacratissime dicimus: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Quibus verbis quid aliud postulamus, quam ut Deus quos necdum sibi subdidit subdat, et sicut in coelo angelos, ita et in terra homines ministros suae faciat voluntatis? Hoc autem petentes amamus Deum, amamus et proximum; et non diversa in nobis, sed una dilectio est, quando et servum servire, et dominum cupimus imperare.
- CAP. IV.
Hic igitur affectus, dilectissimi, quo amor terrenus excluditur, bonorum operum consuetudine roboratur, quia necesse est ut bonis actibus conscientia delectetur, et libenter faciat quod fecisse se gaudeat. Assumitur ergo jejunium, multiplicatur largitio, justitia custoditur, frequentatur oratio, fitque ut singulorum desiderium sit unum omnium votum. Nutrit patientiam labor, mansuetudo exstinguit iram, benevolentia calcat invidiam, immundae cupiditates sanctis desideriis enecantur, avaritia liberalitate depellitur, et onera divitiarum fiunt instrumenta virtutum. Sed quia insidiae diaboli etiam inter talia studia non quiescunt, rectissime in quibusdam articulis temporum, vigoris nostri est instituta reparatio: ut ubi de clementia coeli et ubertate agri potest mens praesentium bonorum avida gloriari, et in ampla horrea fructibus congregatis, animae suae dicere: Habes multa bona, epulare (Luc. XII, 19): ibi quamdam increpationem divinae vocis accipiat, audiatque dicentem: Stulte, hac nocte reposcunt animam tuam a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Ibid. 20)? Haec sollicitissima meditatio debet esse sapientis, ut quoniam breves dies istius vitae et incerta sunt spatia, numquam sit mors improvisa morituro, nec inordinatum incidat finem, qui se novit esse mortalem. Quod itaque et sanctificationi corporum, et reparationi prosit animarum,
159
quarta et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, ejus orationibus adjuvandi, ut sanctorum desideriorum consequamur effectum: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.