Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/XXI

Checked
E Wikisource
 XX XXII 

SERMO XXI.

[recensere]

In Nativitate Domini nostri Jesu Christi I.

SYNOPSIS.

I. Neminem extraneum esse a laetitia Nativitatis

Domini, quae sola sine sorde peccati est.---

II. Miram esse hujus mysterii dispensationem.---
III. Qui novum hominem vult induere, ei veterem esse deponendum.

CAP. I.

Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus. Neque enim locum fas est ibi esse tristitiae, ubi natalis est vitae; quae consumpto mortalitatis timore, nobis ingerit de promissa aeternitate laetitiam. Nemo ab hujus alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio: quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit. Exsultet sanctus, quia propinquat ad palmam. Gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam. Animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Dei namque Filius secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandum auctori suo naturam generis assumpsit humani, ut inventor mortis diabolus, per ipsam quam vicerat vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis jure certatum est: dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste, non in sua majestate, sed in nostra congreditur humilitate, objiciens ei eamdem formam eamdemque naturam, mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem. Alienum quippe ab hac nativitate est, quod de omnibus legitur: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Nihil ergo in istam singularem nativitatem de carnis concupiscentia transivit, nihil de peccati lege manavit. Virgo regi Davidicae stirpis eligitur, quae sacro gravidanda fetu divinam humanamque prolem prius conciperet mente quam corpore. Et ne superni ignara consilii ad inusitatos paveret effectus, quod in ea operandum erat a Spiritu sancto, colloquio discit angelico. Nec damnum credit pudoris, Dei genitrix mox futura. Cur enim de conceptionis novitate desperet, cui efficientia de Altissimi virtute promittitur? Confirmatur credentis fides etiam praeuntis attestatione miraculi, donaturque Elizabeth inopinata fecunditas; ut qui conceptum dederat sterili, daturus non dubitaretur et virgini.

CAP. II.

Verbum igitur Dei Deus, Filius Dei, qui in principio erat apud Deum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 1-3), propter liberandum ab aeterna morte hominem, factus est homo: ita se ad susceptionem humilitatis nostrae sine diminutione suae majestatis inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat, veram servi formam ei formae in qua Deo Patri est aequalis uniret (Philip. II, 6), et tanto foedere naturam utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Salva igitur proprietate utriusque substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad dependendum nostrae conditionis debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili, Deusque verus et homo verus, in unitatem Domini temperatur; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator (I Tim. II, 5), et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero. Merito igitur virgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis: quia custodia fuit pudoris, editio veritatis. Talis igitur, dilectissimi, nativitas decuit Dei virtutem et Dei sapientiam Christum, qua nobis et humanitate congrueret, et divinitate praecelleret. Nisi enim esset, Deus verus non afferret remedium; nisi esset homo verus, non praeberet exemplum. Ab exsultantibus ergo angelis nascente Domino, Gloria in excelsis Deo canitur, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur (Luc. II, 14). Vident enim coelestem Jerusalem ex omnibus mundi gentibus fabricari: de quo inenarrabili divinae pietatis opere, quantum laetari debet humilitas hominum, cum tantum gaudeat sublimitas angelorum?

CAP. III.

Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium ejus, in Spiritu sancto, qui propter multam misericordiam suam, qua dilexit nos, misertus est nostri; et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Eph. II, 5), ut essemus in ipso nova creatura, novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis (Eph. IV, 22; Colos. III, 9); et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Remmiscere quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus sancti factus es templum: noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subjicere servituti: quia pretium tuum sanguis est Christi; quia in veritate te judicabit, qui in misericordia te redemit, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in saecula saeculorum. Amen.