Sermones contra Catharos (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
ECKBERTI PRAEFATIO AD REGINOLDUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Illustrissimo rectori pontificalis cathedrae in Colonia domino REGINOLDO, frater ECKBERTUS Schonaugiensis coenobii monachus, hoc munusculum ex meditationibus suis.
In vestra dioecesi frequenter contigit deprehendi quosdam haereticos, qui diebus istis plurimum notabiles (0013)sunt in erroribus suis. Hi sunt quos vulgo Catharos vocant: gens perniciosa nimis Catholicae fidei, quam velut tineae demoliuntur et corrumpunt, ambulantes in astutia multa. Muniti sunt verbis sacrae Scripturae, quae aliquo modo sectis eorum concordare videntur, et ex eis sciunt defendere errores suos, et oblatrare Catholicae veritati: rectae autem intelligentiae, quae in sacris verbis latet, et non sine magna discretione agnoscitur, nimis expertes sunt. Ego itaque operae pretium duxi errores eorum describere, et adnotare auctoritates Scripturarum, ex quibus se defendunt, ac demonstrare quomodo sane intelligi debeant: simulque eas partes fidei nostrae, quibus se opponunt, proponere; et quibus Scripturae auctoritatibus, quibus vexationibus defendi possint, cum superno adjutorio demonstrare, ut qui ista legere et in memoria habere curaverint, aliquanto promptiores sint ad disceptandum cum illis, si quando, ut assolet, in populo fuerint deprehensi. Valde enim linguosi sunt, ac semper in promptu illis est quod adversum nos dicere possint. Et est non parva verecundia nostris, qui litteras sciunt, ut sint muti et elingues in conspectu illorum. Cum essem canonicus in ecclesia Bunnensi, saepe ego et unanimis meus Bertolphus, cum talibus altercati sumus, et diligenter attendi errores eorum ac defensiones. Multa quoque de illis innotuerunt, per eos qui exierant de conventiculis eorum, et resipuerant a laqueis diaboli. Propterea et abundantius ea quae de illis sunt, et quae contra illos dici possunt, in hunc librum cum abbatis mei domini Hildelini exhortatione congessi vestraeque celsitudini antiquae familiaritatis causa transmisi: quatenus si forte coram vobis tales examinari contigerit, munita sit ex his sermonibus prudentia vestra, ad obstruenda ora loquentium iniqua, et ad confirmandum vacillantes animos seductibilium hominum, qui dolosis sermonibus illorum decepti, ambulare eos secundum veritatem existimant. Rogo autem, ut si rationabilem forte judicaveritis hujus libri compositionem, et in aliquo utilem Christianae religioni fore perspexeritis, in commune eum venire faciatis, ut sit in scandalum generationi illi pessimae cunctis diebus. De haeresibus adversus quas disceptatio assumitur.
I. Unam pretiosam margaritam a sponso suo Christo Jesu in dotem accepit virgo Ecclesia, fidem Catholicam; et haec, quod dolendum est, insidiatores multos patitur his diebus, qui moliuntur conterere eam. Pericula novissimorum temporum, ut aestimo, venire coeperunt, de quibus in Evangelio Salvator prophetavit, quando de signis quae diem judicii essent praecessura, loquens ad discipulos, sicut scribit Matthaeus, haec inter caetera dicebat: Tunc si quis vobis dixerit, ecce hic Christus, aut illic, nolite credere: surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi. (0013B)Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, ecce hic est in deserto, nolite exire: ecce in penetralibus est, nolite credere (Matth. XXIV). Et quidem si tam insanae mentis adhuc quispiam venerit, qui se dicat esse Christum, nondum audivimus; sed de pseudoprophetis, qui dicunt esse in penetralibus Christum, jam multa percipimus. Ecce enim quidam latibulosi homines perversi et perversores, qui per multa tempora latuerunt, et occulte fidem Christianam in multis stultae simplicitatis hominibus corruperunt, ita per omnes terras multiplicati sunt, ut grande periculum patiatur Ecclesia Dei a veneno pessimo, quod undique adversus eam effundunt; nam sermo corum serpit ut cancer, et quasi lepra volatilis (0013C)longe lateque discurrit, pretiosa membra Christi contaminans: Hos nostra Germania, Catharos; Flandria, Piphles; Gallia, Texerant, ab usu texendi appellat. Sicut de eis praedixit Dominus, dicunt in penetralibus esse Christum, quia veram fidem Christi, et verum cultum Christi, non alibi esse dicunt, (0014A)nisi in conventiculis suis, quae habent in cellariis et in textrinis, et in hujusmodi subterraneis domibus. Apostolorum vitam agere se dicunt; sed contrarii sunt fidei sanctae et sanae doctrinae, quae a sanctis apostolis, et ab ipso Domino Salvatore nobis tradita est. Ipsi etenim sunt de quibus apostolus Paulus epistola ad Timotheum ita locutus est: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV).
II. (0014B)Et quidem vere hi sunt ad quos pertinet hic sermo, quoniam nuptias reprobant et condemnant, ita quod non aliud quam aeternam damnationem promittunt eis, qui in conjugali vita permanent usque in finem. Approbare quidem se dicunt quidam ex eis, illorum conjugium, qui virgines conveniunt, sed nec illos salvari posse dicunt, nisi ante finem vitae suae ab invicem separentur; ac per hoc tale quoque conjugium prohibent.
Secunda, de usu carnium vitando. Carnem omnem vitant, qui perfecte sectam illorum ingressi sunt: non ea causa qua monachi, aut alii spiritualiter viventes ab ea abstinent, sed idcirco vitandum esse esum carnis dicunt, quia de concubitu nata sit omnis caro: et ex hoc immundum (0014C)esse arbitrantur.
SERMO II. De eo quod doctrina Christiana occultanda non sit.
I. Ad vos ergo nunc mihi sermo est, o Cathari plebs angulosa, qui non alibi nisi in vestris penetralibus Christum esse quaerendum aestimatis. Dicite mihi, quando iniit hoc consilium Dominus, vellet esse absconditus in angulis vestris? Dicitis (0018D)quoniam veritas Christianae fidei vobis solis sit nota, et apud vos solos abscondita. Sed scimus quoniam Dominus Salvator ipse eam non abscondit, ut patet in verbis ipsius, quae imminente sua passione coram pontifice Judaeorum locutus est, dicens: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis, ubi omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil (Joan. XVIII). Non enim ita aliquid locutus est, ut hoc vellet occultum permanere. Nam etsi aliquando discipulis seorsum a turbis aliqua loquebatur, quae non illo tempore conveniebat fieri manifesta, dicebat tamen illis: Quod dico in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X). Quibus et post resurrectionem suam praecepit dicens: (0019A)Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. (Marc. XVI.) De quibus et evangelista subdit, dicens: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem eorum confirmante sequentibus signis (ibid.). Praedicaverunt non in angulis, non in cellariis, aut textrinis, sed sicut Scriptura dicit: Praedicaverunt ubique, non solum coram plebe, sed et coram regibus et principibus omnium terrarum, sicut scriptum est de eis: In omnem terram exivit sonus eorum (Rom. X). Noluit doctrinam suam a Paulo celari Dominus, cum dicebat: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram regibus et principibus et filiis Israel (Act. IX). Ipse quoque Paulus a nullo genere hominum celandam esse (0019B)veritatem Evangelii aestimabat, quando dixit: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum, ita quod in me promptum est vobis qui Romae estis evangelizare (Rom. I). Sicut dixi, praedicaverunt sancti apostoli in manifesto doctrinam salutis, et signa fecerunt mortuos suscitando, caecos illuminando, et omnem languorem pellendo in nomine Christi, et sustinuerunt crucifigi, gladioque necari, ac diversis passionibus deduci ad mortem, pro testimonio veritatis.
II. Vos autem si estis, sicut dicitis, apostoli Christi, quare tanto tempore latuistis? Si vos estis Ecclesia Dei, ut dicitis, quare usque ad haec tempora semper in abscondito ambulastis? Dominus dicit in Evangelio de Ecclesia sua: Non potest (0019C)civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Mons ipse Christus est, civitas supra montem posita, Ecclesia est, cujus fundamentum est Christus. De ea dicit Dominus, quod non potest abscondi: vos autem semper absconditi fuistis, et doctrinam vestram occultastis, et ita lucernam vestram sub modio timoris positam habetis, nec unquam eam alicui manifestatis, de quo timetis, quod vos faciat manifestos. Nam ab ipsis quoque qui veniunt ad vos, fidem vestram, ex qua salvandos vos esse speratis, et occulta opera vestra longo tempore, ut dicunt, quindecim annis occultatis, (0019D)donec diu eos probaveritis, ita ut sperare possitis de eis quod non prodant vos. Non hoc sancti apostoli fecerunt, et successores eorum qui nobis sunt noti. Non absconderunt lucernam sub modio, quia nec causa timoris, nec causa commodi temporalis luce evangelicae veritatis, quam a Christo acceperant, celaverunt; sed super candelabrum, id est super Ecclesiam, ita manifeste eam constituerunt, ut luceret omnibus qui in domo, id est in mundo, erant. Omnibus etenim tam bonis quam malis, electis et reprobis innotescere voluit Dominus, qualis esset fides et religio Christianorum, ut nemo per ignorantiam posset se excusare.
III. Forsitan ad verbum illud confugitis, quod (0020A)Dominus ad discipulos suos locutus est dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos (Matth. VII). Rustici viles nolite assumere verba haec in defensionem vestram quia non recte discernitis ea. Omnibus hominibus manifeste dicenda sunt verba salutis, sine quorum agnitione salvari nemo potest, nec aliquis ita canis aut porcus judicandus est, ut occultari debeant ab eo. Nam ut ait Apostolus: Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Quod si quis audita et agnita veritate pertinaciter et incorrigibiliter ei contradicit, et nititur commaculare veritatem foeda detractione et irrisione, debet justa ratione a tali suspendi praedicatio veritatis, quod est subtrahi sanctum et (0020B)margaritas a porcis et canibus. Tales esse persenserant sancti apostoli Judaeos, in quibus satis laboraverant verbo praedicationis, cum novissime cis dicebant: Quoniam repulistis a vobis verbum Dei, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Conversi sunt ad gentes, et eis manifeste praedicaverunt doctrinam salutis, quos sciebant esse idololatras, et pollutos omni genere immunditiarum: et vos ita canes et porcos vos judicatis, ut nunquam manifeste inter vos praedicetis doctrinam vestram, sine qua neminem salvari posse arbitramini, cum Dominus dicat: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X).(0020C)
IV.Si forte acciderit ut aliquis vestrum pro errore suo deprehensus fuerit, et deductus ante judices Ecclesiae; aut omnino negatis fidem vestram, aut tunc primum aliquos errores vestros confitemini cum de vita amplius non speratis. Sed illa confessio non est ad gloriam vobis, et est quasi confessio furis, qui cum de vita sua desperat, latrocinia sua impudenter confitetur sub laqueo; et sunt interemptiones, quas aliquando a populo zelante pro lege Dei sui aliqui vestri patiuntur, non quasi passiones apostolorum, sed quasi judicia furum et latronum. Vos quippe estis, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Joan. X). Non enim (0020D)nisi furtive, et quasi per latrocinium acquiritis in partem animas miserorum, quos trahitis post vos, et omne negotium vestrum est perambulans in tenebris, quoniam sicut ait Salvator: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus (Joan. III). O quales apostoli! o quales evangelistae! quoniam bene impletis illud quod mandavit Dominus praedicatoribus verbi sui per prophetam dicens: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion; exalta vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem, exalta, noli timere (Isa. XL). Non hoc certe impletis, sed illud mandatum Priscilliani observatis: Jura, perjura, secretum prodere noli. Dicitis modo, nondum venit tempus nostrum ut manifestari debeamus; (0021A)sed jam nunc incipimus palam loqui mundo, et erit adhuc tempus quando Deus Ecclesiam suam, id est nos exaltet, et impleatur in nobis illud quod Dominus dicit de Ecclesia sua: Non potest abscondi civitas supra montem posita (Matth. V). Sed dicite mihi; si semper supra montem, id est Christum, posita fuit civitas ista, hoc est societas vestra, quomodo potuit fieri, ut tanto tempore esset abscondita? Jam enim a tempore Dominicae ascensionis transierunt mille et centum anni et amplius, et nunquam sublimata est religio vestra; aut si sublimata est, dicite si scitis, in quibus temporibus et sub quibus regibus terrae factum est hoc, ut ubique in mundo audiretur praedicari (0021B)fides Catharorum? Quando factum est hoc, ut omnes principes et domini terrarum, qui non essent vel pagani vel Judaei, essent Cathari et gubernarent subditos suos secundum legem Catharorum? Certe si hoc nobis demonstrare possetis, crederemus vobis, quod aliquando civitas vestra posita fuisset in manifesto; sed hoc gratia Dei nunquam factum est.
SERMO III. De incremento et manifestatione catholicae fidei.
I. Audite nunc de fide et gratia, quam profitemur et quam in manifesto praedicamus, quomodo pervenerit in nos et quomodo Ecclesia Dei, cujus nos per ipsius gratiam membra sumus, exaltata est et posita in manifesto. Fidem beati Petri apostoli quam (0021C)ipse habuit et praedicavit, suscepit post ascensionem Domini civitas magna Antiochia; et ipse erat in ea docens annis septem non occulte, non in subterraneis domibus, sed episcopus erat totius civitatis, et ipsius causa regalis aula, quae erat in civitate, per devotionem populi commutata est in ecclesiam, in qua communiter populum docuit, et missas celebravit, et ordinabat ea quae ad Christianam religionem pertinebant. Ibi primum eis qui fidem Christi susceperunt impositum est nomen hoc ut vocarentur Christiani. Cum autem ibi firmasset fidem Christianam et legem divinam beatus Petrus ordinavit in suo loco episcopum civitati beatum Evodium, cujus et successor fuit Ignatius clarissimus martyr, (0021D)discipulus sancti Joannis evangelistae, et ipse inde profectus est Romam, itemque in ea fidem Christianam docuit, ac maximam partem civitatis ad Christum convertit, et per XXV annos Ecclesiam Christi ibi gubernavit. Ibi manifeste confessus est coram Nerone imperatore fidem Christi, et uxorem ejus Libyam, et uxorem Agrippae praefecti Agrippinam, ad fidem convertit, et ob ejusdem fidei praedicationem, Nero eum crucifigi praecepit, et Paulum simul cum ipso ibidem praedicantem gladio necari jussit.
II. Ex illo igitur tempore semper fides Christiana crevit in urbe Roma, nec unquam defecit in Romana Ecclesia fides quam habuerat et quam praedicaverat Petrus, sicut et ei promiserat Dominus, quando imminente passione sua dixit ad cum: Ego (0022A)rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII), hoc est, fides Ecclesiae quam tibi commisi. Beatus autem Petrus cum sciret appropinquare sibi passionem suam, sanctum Clementem, quem ad fidem converterat et baptizaverat, ordinavit in episcopum, ejusque gubernationi sedem suam et Ecclesiam, quam ipse rexerat, commisit. Et ita successor beati Petri factus est in sede illa, et ad ultimum ipse quoque pro testimonio fidei Christianae martyrium passus est. Nam quod Linus et Cletus successores Petri fuisse leguntur, ita intelligendum est, quod adhuc ipso vivente, coadjutores ejus exstiterunt in gubernando populum Dei Romae, et ad hoc ab ipso erant in episcopos ordinati, ut scribit quidam apostolicorum Patrum episcopis Germaniae et Galliae. (0022B)Qualem autem fidem a beato Petro Clemens susceperat, talem et successores ejus habuerunt, et praedicaverunt in Romana urbe, et eam praedicari fecerunt in aliis terris per eos quos ad praedicandum miserunt; et paulatim quidem crevit Ecclesia in ea fide, et magis de die in diem promovebatur quamvis multi reges et principes gravibus eam persecutionibus opprimere niterentur usque ad tempus beati Silvestri papae, sub quo pax magna, et libertas data est Ecclesiae, et exaltari coepit, et ad summos honores promoveri fides et religio Christiana.
III. Ipse etenim sicut antiqua nobis scripta commemorant, praedicatione verbi Dei, et magnorum ostensione miraculorum Constantinum imperatorem (0022C)filium Helenae reginae (quae crucem Dominicam invenit) convertit ad fidem: ita ut imperator de regali solio suo descendens in eo collocaret beatum Silvestrem, et ad pedes ejus se humiliaret. pse quoque in equo suo consedere eum fecit, et ad modum servi ei ministravit pedester incedens ante eum, et freno eum deducens, et consignans ei dominium urbis. Insuper et regale palatium illic ei construxit, et omnem regium honorem et potestatem quam habebat Romae et in partibus occidentis ipsi ac successoribus ejus concessit, et totius senatus honorem clero qui cum ipso erat tradidit, et ipse cum senatoribus omnibus de urbe egrediens, Byzantium transmigravit, et urbem nominis sui Constantinopolim (0022D)aedificavit: solum autem nomen imperatoris sibi ac successoribus suis retinuit. In hunc modum crevit, et confortata est, et usque ad summos honores promota est in Romana potestate Ecclesia Dei, et fides quam beatus Petrus docuit et quam successores ejus ab eo tenuerunt, et usque ad ista tempora perduxerunt.
IV. Simili modo et per alios apostolos in aliis regnis per totum mundum fides Christi dilatata et sublimata est. Ad has autem Cisalpinas partes hoc ordine pervenit. Beatus Petrus, dum Ecclesiam Dei Romae gubernaret, misit tres ex discipulis suis, videlicet Eucharium, Valerium et Maternum praedicare Teutonicae genti Evangelium Christi. Qui venientes in civitate Treverim, praedicaverunt in ea, (0023A)et cum Dei adjutorio converterunt eam ad fidem Christi, et baptizaverunt omnem populum in flumine civitatis quod dicitur Olevia. Primus eorum episcopus urbis erat Eucharius, quo defuncto Valerius in episcopatum successit, quo etiam defuncto Maternus, qui de morte per baculum Petri suscitatus fuerat, episcopus factus est, non solum in Treveri, sed et in Colonia quae antiquitus Aggrippina vocabatur, simulque in civitate Tungerensi quae Hunorum persecutione delata est. Ipsa est ergo fides beati Petri, quam hi sancti praedicaverunt Ecclesiis quas ipsi gubernaverunt, ipsorumque successores tenuerunt et praedicaverunt usque in hodiernum diem. Tandem quoque fidem praedicavit in civitate Moguntia Crescens discipulus Pauli apostoli. Beatus (0023B)quoque Bonifacius, vir eximiae sanctitatis, qui primus in ea archiepiscopus fuit, et martyrium pro Christo suscepit, et successores ejus usque in hodiernum diem hanc fidem tenuerunt et docuerunt in Ecclesia Moguntinensi, et ipsa in omnibus Ecclesiis ei subditis usque nunc tenetur et praedicatur.
V. Ecclesiae Metensi primus episcopus fuit sanctus Patiens, discipulus sancti Joannis evangelistae, et ipse in ea fidem nostram docuit et firmavit, et permanet in ea usque in praesentem diem. Sanctus Clemens, successor apostoli Petri, beatum Dionysium virum clarissimae sanctitatis, qui praedicatione apostoli Pauli Athenis conversus fuerat, in Galliam misit praedicare verbum Dei, et cum eo tres illustres viros, Marcellum, Saturninum et Lucianum. (0023C)Qui cum ad portum Arelati pervenissent, beatus Dionysius sanctum Marcellum in Hispaniam direxit, sanctum Saturninum in Aquitaniam, sanctum vero Lucianum ad Belvacensem civitatem, quorum singuli regiones et civitates sibi destinatas repleverunt doctrinis fidei quae usque in praesens tempus ibidem tenetur et praedicatur. Ipse vero sanctus Dionysius cum duobus sociis, Rustico et Eleutherio, Parisios adiit, ibique fidem quam per beatum Paulum didicerat praedicavit, et per totam Franciam dispersit, et pro eadem fide martyrium pertulit, simulque socii ejus, Rusticus et Eleutherius, cum eo. Martyrium vero ipsius singulari et inaudito miraculo Deus honoravit, in eo quod (0023D)post decollationem suam ipse propriis manibus caput suum a loco martyrii per spatium milliarii usque ad locum in quo humatum est corpus ejus, deportavit. Testimonium hoc grande erat perfectissimae sanctitatis ejus et rectae fidei, ac sanctae religionis quam ibi docuerat atque fundaverat.
VI. Ipsam fidem quam beatus Dionysius in Gallia reliquit, sanctus Hilarius Pictaviensis episcopus, egregius doctor et nobilissima lucerna Ecclesiae Dei, tenuit et docuit verbis et scriptis et exemplis. Ita fidem tenuit et docuit, et omnibus modis promovit beatus Martinus Turonensis episcopus, cujus sanctitas per omnes fines mundi usque in praesentem diem clarissime splendet, et in summa veneratione habetur. Cujus fidei et doctrinae testimonium perhibuit (0024A)divina virtus, in trium mortuorum suscitatione, aliorumque valde mirabilium operum exhibitione. Eamdem quoque fidem beatus Remigius Remensis civitatis archiepiscopus tenuit et docuit, et insignibus miraculis confirmavit. Hic Clodoveum inclytum regem Franciae, et cum eo copiosam multitudinem gentis Francorum convertit ad fidem Christi, et baptizavit in Remensi civitate, misso ei chrismate de coelo. Ex illo ergo tempore reges Francorum, et principes Galliae coeperunt esse Christiani, et coepit communiter per totam Franciam publice coli religio Christiana, et per omnes civitates in veneratione haberi fides Christiana, eademque usque in praesentem diem in tota Gallicana Ecclesia praedicatur.
VII. De genere Clodovei processit Carolus Magnus, (0024B)qui inter Francorum reges summus atque gloriosissimus erat. Hic in eadem fide baptizatus est, quam a beato Remigio rex Clodoveus acceperat, et quam caeteri reges tenuerunt, qui a Clodoveo processerunt. Hic a beato Leone papa Romam vocatus est, et consecratus in imperatorem, et factus est advocatus Romanae Ecclesiae, et fidelissimus defensor totius Christiani populi, et vehementer per eum aucta religio Christiana, et dilatata est atque confortata, et per ipsius diligentiam fides Romanae Ecclesiae per multas terras, quae ignorabant Dominum, dispersa est. Ipsam fidem quem professus est Carolus imperator Romanus, tenuerunt et confessi sunt omnes imperatores, sive reges Romani, et omnes (0024C)reges Francorum qui fuerunt post eum, et principes eorum usque in praesens tempus Frederici imperatoris Romani et Ludovici regis Francorum. Ipsam ergo fidem, quam primo beatus Petrus Romae plantavit, et quam tenuerunt successores ejus in Romana urbe, et quam docuerunt in omnibus terris sancti episcopi aliique sancti Patres qui obedientes erant Romanae Ecclesiae, et quam ab illis acceperunt imperatores, et reges et principes terrarum, cum populis sibi subjectis, tenemus atque confitemur: nos videlicet clerici, et monachi, et laici, qui in Ecclesia Christi baptizati sumus, et in Ecclesiis Deo sacratis convenimus ad orandum et laudandum Deum, et ad communicandum corpori et sanguini Domini nostri Jesu Christi cum fide (0024D)non ficta, et spe salutis animarum nostrarum. In eo autem certi sumus nos habere eamdem fidem, quam habuerunt sancti Patres ante nos, quoniam eadem Evangelia Christi, eamdem Scripturam apostolicam, quam et illi habuerunt, et publice in Ecclesia docuerunt, habemus, et nos credimus eis. Ipsorum quoque sancta scripta habemus, in quibus declaraverunt qualis esset fides eorum, et qualem intellectum haberent in libris veteris legis et prophetarum, et in Evangeliis et in apostolis scriptis, et in eadem intelligentia sequimur eos. Manifestum est itaque ex his quae dicta sunt, quoniam fidei nostrae fundamentum est doctrina Petri, qui fuit Christi, qui fuit Dei, imo et Deus. Vestri autem erroris fundamentum doctrina Manichaei, qui non fuit Dei, (0025A)sed diaboli; non Christi, sed antichristi: et hoc scire potest quisque sensatus, obediendum esse nostrae Catholicae fidei potius quam vestrae absconditae infidelitati, quae cum suo fundamento a cunctis qui amant veritatem maledicatur, et sub aeterna clausura damnetur. SERMO IV. De eo quod scriptum est: Fides sine operibus mortua est. I. Fortassis, o sancti Cathari, qui peccare non potestis, improperatis nobis peccata nostra et dicitis sicut legimus: Fides sine operibus mortua est (Jac. II). Vos autem opera ad fidem pertinentia non habetis. Et idcirco fides vestra mortua est, et quoniam fides vestra mortua est, nulla est. Et idcirco sacramenta (0025B)vestra nullum effectum habent, et non potestis baptizare, et corpus Domini consecrare, nec aliquid hujusmodi in Ecclesia facere, quod vobis aut aliis prosit. Haec est objectio vestra adversum nos. Ite primum et interrogantes discite qua de causa Deus interfecit Ozam, qui extendit manum suam ut sustentaret arcam Dei, quando nutabat ita ut casura putaretur, in tempore illo, quo eam reducere volebat David de Bethsames in Jerusalem. Et cum haec didiceritis, struite reprehensiones vestras adversum Ecclesiam Dei. Non oportebat nos respondere vobis adversus ea quae nobis objicitis de fide nostra, quoniam extra fidem Catholicam estis, sicut Domino volente comprobabimus. Non (0025C)oportet nos respondere vobis de operibus nostris malis quae objicitis nobis, quoniam pejora et sceleratiora sunt opera vestra, sed alius erit locus dicendi de his. Respondemus tamen vobis hoc loco, ne propter ignorantiam dimittere videamur. II. Fatemur quidem, quod peccatores sumus, quoniam ut ait Jacobus apostolus: In multis delinquimus omnes (Jac. III). Verumtamen est differentia inter delinquentes: multi quidem in minoribus peccatis venialiter quotidie delinquunt, et quotidiana satisfactione Dominum placant, et agunt opera laudabilia, quae pertinent ad fidem quam profitemur. De talibus, ut spero, non potestis aliquid rationabili causa dicere quod fides eorum mortua sit, et quod sacramenta talium presbyterorum inania sint, et tales (0025D)per gratiam Dei nec desunt in Ecclesia, nec unquam a principio in ea esse desierunt. Sunt vero, quod ingemiscimus, nonnulli qui in majoribus peccatis quae capitalia vocantur delinquunt, et super his non condigna poenitentia satisfaciunt Deo. De talibus fatemur quod fides quam habent mortua est, quia sine operibus justificationis est apud ipsos. Mortua, inquam, est, non ita quod id quod credunt annihilatum sit propter ipsos aut nullius utilitatis, sed ipsis fides eorum mortua est et eis non prodest ad salutem, nisi resipiscant ab operibus malis quae in ipsis mortificant fidem. III. Quod autem dicitis de presbyteris nostris, qui tam malae conversationis sunt, ut fides eorum mortua dici possit, quod sacramenta eorum nullius (0026A)utilitatis sunt; huic omnino contradicimus, quod plane falsum est. Fides eorum, dicitis, mortua est, et ideo nec ipsis prodesse potest, nec aliis. Falsum est hoc, quia aliis prodest. Fides quam ipsi manifeste profitentur per ipsorum ministerium aliis prodesse potest, et effectum bonum in aliis habere potest, quamvis non in ipsis. Per similitudinem haec vobis demonstro. Contigit aliquoties, quod medicus sapiens in infirmitatem gravissimam cadit, et habet sapientiam, quia scit curare seipsum, habet medicinam quae valet contra morbum suum; sed ita est delicatus, quod non potest gustare de antidotis suis, et praebet ea alii eamdem infirmitatem habenti, et ille curatur. Ipse autem in sua infirmitate permanet usque ad mortem. Vere de tali medico dicere possumus, (0026B)quod ipsi mortua est sapientia sua, alii autem vivit. Ita dico vobis de presbyteris Ecclesiae qui male vivunt; credunt quidem, sed eis credere non prodest ad salutem, si permanserint in iniquitatibus suis. Nam et daemones credunt, et contremiscunt (Jac. II), ut dicit Scriptura. Credebant nimirum daemones, qui, ut ait Evangelista, dicebant Domino Jesu: Quid tibi et nobis, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos? (Matth. VIII.) Credunt, inquam, et fidem habent presbyteri enormes, sed sicut dixi de sapientia aegri medici, sibi ipsis mortua est eorum fides, aliis autem vivit, dum in nomine Christi baptizant, et alia sacramenta exsequuntur, secundum quod a sanctis Patribus statutum est. Talis erat ille, de quo Lucas (0026C)evangelista refert dicens: Respondens autem Joannes dixit: Magister vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nos. Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere eum. Nemo est, qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est (Marc. IX). Certe quisquis erat ille, mortuam quidem sibi ipsi fidem habebat, cum non sequeretur Jesum, sed aliis vivebat fides ejus, a quibus ejiciebat daemonia in nomine Jesu. Quod quidem nequaquam facere potuisset, si nullam omnino fidem in nomine ejus habuisset. Ita procul dubio etiam presbyteri mali, daemonia in nomine Christi ejiciunt, quando in nomine ipsius, id est secundum hoc quod ipse instituit, baptizant, et prodest baptizatis (0026D)fides, quam verbis quidem, sed non operibus, profitentur. Sed alio loco latius de hac re disserendum est, et nunc ad loquendum de vestra abscondita fide, et de angulosa doctrina vestra sermonem converto.
SERMO V. Circa primam haeresim de conjugio. I. Vobis loquor doctoribus et praefectis, non in sanctitate quidem, sed in errore et perversitate. Animadvertite et videte quod non homines, sed daemones vos appellat Apostolus in eo testimonio quod in principio sermonis induxit: In novissimis, inquit, temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum loquentium in hypocrisi mendacium, prohibentium nubere, etc: (0027A)(I Tim. IV). Vos estis daemonia haec de quibus loquitur, et qui vobis attendunt, a fide recta discedunt: nam doctrina vestra prohibet nubere, in eo quod dicitis neminem posse salvari, qui cum conjuge sua permaneat usque in finem. O daemones! unde vobis ista doctrina? Ex Evangeliis Christi non est, ex scriptis apostolorum non est, sed plane ex spiritibus erroris est. Intuemini Evangelium Matthaei apostoli, quod per universum orbem in Ecclesiis legitur, et si non creditis Graecis et Latinis codicibus, ite ad inimicos vestros Judaeos, et inspicite Hebraicam scripturam, in qua Evangelium Matthaei scriptum habent, et invenietis in eo scriptum hoc modo: Accesserunt ad Jesum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem, (0027B)quacunque ex causa. Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Dicunt ei: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX). Certe si quid rectae intelligentiae habetis, hic animadvertere potestis in hac responsione, quod non approbat Dominus ut omnes viri ab uxoribus suis discedant, sicut vos docetis esse faciendum. Si non posset salvari quisquam cum conjuge (0027C)sua manens, suffecisset ei brevis responsio, ita ut interrogantibus illis: Si licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa? dixisset: Licet, et bonum est, et aliter salvari non possunt. II. At non hoc dixit, sed comprobavit potius divina auctoritate stabilius esse debere vinculum societatis quod est per legem Dei inter virum et conjugem suam, quam illud quod a natura est, inter virum et parentes suos. Vos autem abinvicem separandos esse virum et mulierem dicitis, et aliter eos non posse salvari. Et ipse contra ait: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX; Marc. X). Virum et mulierem conjunxit Deus, qui secundum institutiones divinarum legum coram Ecclesia ineunt foedus conjugale, et tales per hominem separandi (0027D)non sunt. Fit quidem nonnunquam ut tales migrent pariter ad monasticam vitam, et separatas abinvicem mansiones eligant, quatenus Deo liberius servire possint; sed talem separationem Deus operatur, non homo, et quidem tales non omnino abinvicem discedunt, neque rumpitur inter eos vinculum conjugale, quia indivisa in eis manet unitas mentium. Nam quanto liberius divinae dilectioni vacant, tanto purius atque firmius se invicem diligere possunt. Nos vero hujusmodi separationem nullis, ut vos facitis, conjugibus suademus ea ratione, quod non possint salvari simul permanentes in saeculo et (0028A)in vita conjugali. Unam separationis causam qua potest vir, si vult, ab uxore discedere et rumpere vinculum conjugale quo alligatus est, ei determinavit Dominus, quando post responsionem supra memoratam, ita subjunxit dicens: Dico autem vobis, quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur (Matth. V). Ubi ergo adjunxit, nisi ob fornicationem, dedit intelligi quoniam sola fornicationis causa divortium fieri potest. Quod si non recte nos intellexisse verba Domini quae praedicta sunt arbitramini, audite apostolum Paulum, quomodo concordat nobiscum in intelligentia eorumdem verborum, ubi ad Corinthios loquitur dicens: His jam qui matrimonio juncti sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non (0028B)discedere, quod si discesserit, manere innuptam, aut viro reconciliari. Et vir uxorem non dimittat (I Cor. VII). Et subjungens auctoritate propria, ait: Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum eo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem; alioqui filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat (ibid.). In tempore primitivae Ecclesiae frequenter hoc accidit, ut vir esset fidelis et mulier infidelis: et e contra, ut vir esset infidelis et mulier (0028C)fidelis. Et suadebat Apostolus ut et tales abinvicem non discederent, quod utique non fecisset, si sciret utrosque simul in tali conjugio perituros. Multum ergo a doctrina sua doctrina vestra dissentit, quae eos qui utique legibus divinis subditi sunt discedere abinvicem cogit, dum eos salvari non posse praedicatis si permaneant simul. Audite et Petrum apostolum similia ad conjugatos loquentem in Epistola sua: Mulieres, inquit, subditae viris suis sint, ut si qui non credunt verbo; per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conversationem vestram (I Petr. III). Item subjungit: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tanquam cohaeredibus gratiae (ibid.).(0028D) III.Dicitis forte: Possunt quidem aliquo modo salvari, vir et mulier simul manentes, sed non aliter nisi abstineant ab opere conjugali. Hypocritae! quid est quod vos dicitis? Si sciebat Dominus Salvator, et si sciebant sancti apostoli, nequaquam posse salvari virum et mulierem qui exsequerentur opus quod ad conjugium pertinet, nonne plena perfidiae et fallaciae erant verba eorum, quibus tam diligenter suaserunt conjugatis, ut non separentur ab invicem? Absit autem hoc. Nota certe erat illis humana fragilitas, et sciebant non omnes viros et mulieres tam ferreos esse, ut non possent cohabitare (0029A)simul et continentiam observare. Unde non illos, sed vos in hac quoque parte fallaciae pessimae arguendos esse noveritis. Illud mihi forte objicis, o Cathare, quod Apostolus ait: Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VIII). Concedo quod bonum est homini mulierem non tangere: non tamen idcirco necesse est me concedere, quoniam malum est et illicitum homini mulierem tangere. Nam similiter propter cavendas tentationes, bonum est homini mulierem non videre: nunquid ergo necessarium contendendum est, quoniam malum est homini mulierem videre? Si concedis quod malum est tangere mulierem, pro eo quod bonum est mulierem non tangere; concede etiam quia malum est mulierem videre, pro eo quod bonum est mulierem non (0029B)videre. Et si concedis quoniam malum est mulierem videre, erue oculos tuos, ut nunquam videas mulierem. Hypocrita! licitum est homini tangere mulierem suam, quia licitum est ut unusquisque habeat suam secundum verba ejusdem Apostoli. Et quia licitum est, malum non est. Bonum autem magis homini est, et magis expediens ad salutem mulierem omnino non habere, nec tangere. IV. Ad illud item fortasse confugies, quod ibidem Apostolus ait: Tempus breve est, reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII). Ecce, inquis, dicit, ut et si maneant simul, abstineant tamen ab opere conjugali. Et ego dico quod si hoc facere possunt, bonum est illis: non tamen hoc quisquam sensatus eis praecepit, sed suadet. (0029C)Potest tamen fieri ut vir cum uxore habitet, et opus conjugale operetur, ita ut sit quasi non habens uxorem. Hoc fit si sobrie et temperanter cum illa est, et per omnia Dei reverentiam in ipsa custodit. Quod qualiter fieri debeat, sensati homines sciunt; si autem opus conjugale ad damnationem esset omnibus conjugatis, nequaquam Apostolus dixisset: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ut non tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum (0029D)indulgentiam, non secundum imperium (ibid.). Scio autem quoniam et in hoc verbo haeres quod dicit: Hoc autem dico secundum indulgentiam. Dicis enim si indulgentia, id est venia, pertinet ad hoc quod sibi invicem debitum reddant; ergo opus conjugale malum est. Si enim non esset malum, non ei venia necessaria esset. Si hoc dicis, jam in hoc ipso aliquid lucratus sum, quod opere conjugali veniam ab Apostolo dari confiteris. Nam si veniam ei dat Apostolus, veniale est, et si veniale est, non pro eo damnantur omnes qui in conjugio permanent, sicut vos praedicatis. Distinctius tamen considerandum est, quod dicit Apostolus: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. V. Et sciendum est quoniam in tribus significationibus (0030A)hoc nomen indulgentia poni solet. Nam significat absolutionem, qua peccatori debita poena relaxatur; et secundum hoc veniae nomen ei adaptatur. Significat et concessionem qua minora conceduntur bona his qui exsequi majora non possunt, et secundum hoc ad ea non pertinet veniae nomen. Significat et permissionem, qua minora fieri sinuntur, ut majora fieri vitentur, et secundum hoc quoque venia dici potest. De majoribus bonis est continentia, quam quia omnes servare non possunt, conceditur quod minus bonum est, videlicet conjugium. Conceditur, inquam, non praecipitur: quia si praeciperetur, transgressor haberetur quicunque in conjugio non esset. De majoribus malis est homicidium, quod ut evitaretur, permissum est olim Judaeis minus (0030B)malum, videlicet redditio talionis et repudiatio mulierum, ut ab homicidii se flagitio temperarent. Nunc et opus conjugale nobis distinguendum est, ut evidentibus fiat ad qualem concubitum qualis indulgentia pertineat. Conjugalis concubitus, qui fit simpliciter intentione generandae ac Deo educandae prolis, per se peccatum non est, quia ut peccatum non sit, defendunt nuptialia bona, quae sunt spes prolis, et fides, et sacramentum. Et est de minoribus bonis, quae indulgentiam habent, quae concessio dicitur. Quod autem possit fieri sine peccato, intelligi potest ex eo quod Apostolus ait: Et si nupserit virgo non peccat (I Cor. VII). Per se dixi, peccatum non est; quia accidere potest nonnunquam propter bonam illam intentionem aliquid peccati suboriatur (0030C)excedente rationabilem modum carnali delectatione, quae tunc quidem peccatum est, sed leve, et excusatur per praedicta bona conjugii. Quod si ob hujusmodi peccatum fugiendum evitari deberet officium conjugii, sicut vos susurrare soletis, tunc ob eamdem cansam et officium comedendi ac bibendi omnino vitari deberet, in quo simile peccatum aliquando etiam sapientibus subrepere solet. Ille vero conjugalis concubitus, qui fit non cum intentione generandae prolis, sed tantum causa explendae libidinis, per se quidem peccatum est, sed veniale, quia per caetera bona conjugii excusatur, et habet indulgentiam quae permissio dicitur, quoniam permittitur hoc malum ut evitetur majus malum, id est (0030D)fornicatio. De tali igitur concubitu intelligatur dictum illud Apostoli: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 29). VI. Scio unum ex susurris vestris, novi verbum occultae sapientiae vestrae, quod est fundamentum haeresis vestrae, quam de conjugio habetis. Innotuit autem mihi per quosdam viros, qui exierunt de societate vestra, et resipuerunt a verbis mendacii per verbum Dei, et per ministerium servi ejus. Dicitis enim quod fructus ille de quo praecipit Deus primo homini in paradiso ne gustaret ex eo, nihil aliud fuit nisi mulier quam creaverat. De ipsa dicitis, Adae praecepit Dominus ut non commisceretur ei, et commistus est ei contra praeceptum Domini, quod erat gustare de vetito ligno. Ex hoc ergo probatis (0031A)omne genus humanum quod de eis propagatum est, natum esse ex fornicatione, et neminem salvari posse nisi purgatus fuerit per orationes et sanctificationes eorum, qui inter vos perfecti vocantur. Haec autem causa est pro qua soletis culpare conjugium, et dicitis quod omnes qui in conjugio sunt, et conjugale opus exercent, fornicantur, et rei sunt ejusdem inobedientiae, per quam cecidit Adam. Et idcirco omnes damnantur, nisi discedant ab invicem, et vobis jungantur, et purgentur per vos. Hinc et hoc nomen sibi assumpserunt primi magistri vestri, ut se vocarent catharistas, id est purgatores, et catharos, id est mundos: et ecce justo judicio Dei hoc ipsum nomen quod vobis assumpsistis ad gloriam vestram, versum est in ignominiam (0031B)vobis in populari sermone: et nunc, domini mei purgatores et mundi, tanquam sepulcra dealbata pergo respondere ad occultam sapientiam vestram. VII. Dicite mihi, ubinam legistis, quod Dominus vetuerit primum hominem comedere de ligno scientiae boni ac mali? Puto in libro Geneseos. Rustici, redite ad eumdem librum, aperite oculos vestros, si legere scitis, inspicite recapitulationem operis sexti diei, et legite quod dicit: Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II). Post haec subjungit de eo quod factum fuerat ante formationem hominis, et dicit: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat (0031C)(ibid.). Post haec subjungit descriptionem paradisi, et qualem eum fecisset Deus ostendit dicens: Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni ac mali (ibid.). Post haec descriptis etiam quatuor fluminibus paradisi, novissime addit: Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas (ibid.). Nonne ecce ex his verbis intelligitis, quoniam et antequam creatus esset Adam, plantatus fuerat paradisus voluptatis cum omni ornatu suo, et duo ligna in ipso, (0031D)videlicet lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali? Si ergo lignum scientiae boni et mali creatum, antequam Adam Deus formasset et in paradiso collocasset, manifestum est, quoniam et antequam Evam creasset Deus, creatum fuit lignum scientiae boni et mali, quod Deus prohibuit Adae; et si illud fuit ante creationem Evae, consequens est quod illud non fuit Eva. Illud etiam attendite, quo ordine loquatur Scriptura de ligni prohibitione, et de mulieris formatione. Praecepit, inquit, ei, id est Adae, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quacunque autem die comederis ex eo, morte morieris (ibid.). Et subjungit: Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (ibid.). Et (0032A)post haec addit qualiter formavit illam de costa ejus. Ex hoc quoque ordine locutionis datur nobis intelligi prohibitum fuisse Adae lignum scientiae boni et mali, antequam Evam Deus formasset. Et quomodo tam praeceps in mandato suo erat Deus, ut non exspectare potuerit quoadusque mulierem formatam adduxisset ad Adam, et tunc ei interdixisset concubitum ejus? Dicite mihi, et si illud lignum quod Adam contra praeceptum Domini gustavit, nihil aliud fuit quam mulier, quod lignum fuit quod mulier comedit et dedit viro? VIII. Dicitis forte: Mulier comedit de ligno vetito, in eo quod virum concupivit, et vultis quod sicut viro mulierem prohibuerat, ita et mulieri Deus prohibuerat virum. Sed adhuc interrogo vos: (0032B)Quid fuit quod mulier prius ex parte comedit, et postea viro dedit comedendum, sicut dicit Scriptura? Non habetis, ni fallor, quid respondeatis, nisi absurdam aliquam stultitiam respondere velitis. Et nunc quandoquidem ex Scriptura Geneseos firmastis aciem vestram contra nos, respondere etiam de ea nobis debetis. Dicite mihi: Quale adjutorium voluit Deus exhiberi Adae per mulierem quando dixit: Non est bonum hominem esse solum: faciamus ei adjutorium simile sibi? (Ibid.) Ad quam rem indigebat adjutorio ejus? Nunquid indigebat, ut caput ejus lavaret et pecteret? Nunquid indigebat ut servili more alimenta ei praepararet et administraret? Nunquid esse [ fort. necesse] habebat, ut vestimenta ei procuraret, nendo, texendo, formando, consuendo, (0032C)lavando, resarciendo? Nihil certe horum aut talium dicere potestis, si aliquid sanae mentis habetis, quia nullum tamen adminiculum homini in paradiso necessarium erat, ubi nullum patiebatur defectum. Forsitan ut adjuvaret eum laudare Creatorem suum, fecit ei mulierem in adjutorium? Poterat certe Adam sine Eva satis alta voce cantare laudes Domino, ita ut nunquam fieret lassus aut raucus. Aut si nolebat Deus, ut solus ille homo Deum laudaret, sed alius aliquis cum eo, non oportebat ut propter laudes et decantandas fecisset mulierem, quia poterat alios viros sufficienter creasse, qui cum ipso Deum laudarent. Dicitis forte: Sciebat Deus quod Adam in peccatum erat casurus, et corporales defectus passurus, et ideo mulierem fecit ei in adjutorium, ut (0032D)post lapsum suum talia ei exhiberet adminicula, qualia nunc dicta sunt. Sed dico quod in eisdem rebus potuisset ei homo sui sexus, si opus haberet, adjutorium ferre. Cur igitur fecit ei mulierem in adjutorium, et non alium virum qui ministraret ei? Oportet nunc, si vultis videri sapientes et intellectores Scripturae sanctae, ut aliquod tale officium nominetis, in quo indiguisset Adam adjutorio mulieris, et in quo eum adjuvare non posset alius vir. Certe non invenitis quid rationabiliter hic dicere possitis, nisi idipsum quod dicturus sum mecum sentiatis. Volebat Deus creare humanum genus ad laudem et gloriam nominis sui, sed non ita ut angelicam fecerat creaturam. Omnes enim angelicos (0033A)spiritus creaverat simul, ita ut nullus angelus ex alio nasceretur. Humanum vero genus ita creare disponebat, ut sibi invicem succederent homines, et nascerentur alii ab aliis, quatenus causa consanguinitatis firmior inter eos esset connexio charitatis. Omnes autem unum caput, et unam originem habere voluit primum hominem, ut videlicet ab ipso omne genus humanum propagaretur, essetque ei in hoc quaedam similitudo cum Deo, qui est caput et principium omnis creaturae. IX. Non autem talem fecerat Adam, ut ab ipso solo posset generatio humana provenire: non enim ei dederat Deus aptitudinem talem, ut posset parere aut lactare. Fecit itaque ei mulierem, ut ex ea haberet adjutorium augendi et multiplicandi genus (0033B)humanum, ut videlicet ipse generaret ex ea filios ut pater, ipsa ei pareret et lactaret filios ut mater. Adhuc mihi dicite, popule stulte et insipiens, si, sicut docti estis, viro prohibuit Deus mulierem, et mulieri virum, quomodo fieri potuit illud quod dixit ad eos: Crescite et multiplicamini, et replete terram? (Gen. I.) Quid debuerunt aut potuerunt facere, ut crescerent et multiplicarentur, si debebant omnino ab invicem abstinere? Si voluit Deus, ut Adam filios ex Eva generaret, et sic per eos multiplicaretur genus eorum, et replerent terram, et juxta hoc ei prohibuit tangere mulierem; contrarius erat sibi ipsi in sua voluntate et in praeceptis suis, et argui potuit insipientiae, quod dicere nefas est. Si ego agricolae meo omnino interdicerem officium seminandi, (0033C)et tamen ei dicerem: Vide ut bene fructificet ager meus, et per te multas fruges habeam; nonne mihi ipsi contrarius essem, et insipientiae argui possem? Utique possem. Item de Noe, qui tempore diluvii per arcam salvatus est, similia dicere possum. Si ita, ut vos dicitis, Deus abominatur conjugium et opus conjugale, quare, cum vellet salvare Noe et filios ejus, ne perirent in diluvio, simul cum ipsis salvavit et uxores eorum? Nam cum praecepisset Noe ut faceret arcam, dixit ad eum: Ingredieris arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum (Gen. VI). Et rursum cum condidisset arcam dixit ei: Ingredere tu et domus tua; te enim vidi justum coram me in generatione ista (Gen. VII). Ecce (0033D)testimonium perhibet Deus viro habenti uxorem, et filios tres, quoniam justus sit coram eo. Et qua audacia condemnatis omnes viros habentes uxores? Et quare, ut dixi, servavit pariter cum viris etiam uxores eorum? Si molestum erat Deo omne conjugium, melius solos viros salvasset, et omnes mulieres in aqua submersisset, aut solas mulieres servasset, et omnes viros perdidisset. Et si erat contra voluntatem Dei ut viri miscerentur uxoribus suis, quare hoc celavit a Noe quem diligebat, et a filiis ejus, cum eos eduxisset de arca? Quare si eos diligebat, non dixit: Peccavit in me Adam, in eo quod concubuit cum muliere quam interdixeram ei; peccavit in me filius ejus Seth, quia habuit uxorem et genuit filios et filius; peccaverunt in me omnes qui (0034A)post illos duxerunt uxores, et filios genuerunt, et ideo perdidi eos. Vos autem nolite facere malum hoc, neque misceamini uxoribus vestris, ut similiter non deleam vos. Nihil autem tale dixit ad eos, sed ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Quod qualiter fieri posset nescio, nisi cum uxoribus suis miscerentur. Aut si vos scitis quomodo aliter possent crescere et multiplicari, et replere terram, dicite nobis. X. Item et hoc miror quomodo Deus, si ita abominatur conjugium, ut dicitis, potuerit se tam familiarem exhibere sanctis patriarchis, videlicet Abraham et Isaac et Jacob, ut ipse loqueretur cum eis, et mitteret ad eos sanctos angelos, et tanta eis promitteret in futurum de propagatione generis (0034B)eorum, qualiter illud vellet multiplicare et dilatare, et benedictionibus replere. Scimus ex Scriptura, quod primus illorum erat trigamus, secundus monogamus, tertius tetragamus, et tamen Deus non hoc abominatus est in eis, sed servos suos dilectos eos frequentissime appellavit, et propter merita eorum multas ac magnas benedictiones contulit generationi eorum, et imitatoribus fidei sanctae quam haberent ad Dominum. XI. Veniam et ad illud quod mussitant quidam vestrum, videlicet sequaces Hartuvini: quod illud conjugium solum justum est, in quo virgines conjunguntur, et quod unam tantum prolem gignere debent, et postea statim ab invicem discedere, nec unquam deinceps ad conjugalem thorum convenire. (0034C)Per omnia stultos et indiscretos vos esse video, tam quia error vester non sibi ipsi concordat, tum quia id quod dicitis nec ratione, nec aliqua auctoritate sanctae Scripturae potestis confirmare. Non sibi ipsi concordat error vere [ leg. vester], quia si primo homini mulierem, ut dicitis, interdixit et adhuc eadem interdictio manet, tunc nec conjugium virginum, nec eorum qui post violatam virginitatem conjuncti sunt, licitum aut justum est. Item ex eo vos stultos judico, quia manifestis Scripturae sanctae testimoniis contraitis. Nam Paulus apostolus ait: Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri (I Cor. VII). Igitur vivente viro vocabitur adultera, (0034D)si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, libera est a lege viri, ut jam non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Cui vult, inquit, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum (ibid.). Item ait: Volo adolescentulas viduas filios procreare, matres familias esse (I Tim. V). Quod de mulieribus ait, idem et de viris intelligendum est. Si ergo licitum est, ut Apostolus ait, ut mulieres viduatae viris iterum aliis nubant, et viri viduati uxores alias ducant; constat plane, quoniam non solum conjugia virginum licita et justa sunt, sed eorum quoque, qui ante conjugium suum virgines non fuerunt. XII. Scio autem quoniam et in hac parte nobis contraitis, et objicitis nobis quaedam verba Joannis (0035A)Chrysostomi, quae in expositione Matthaei scribit dicens: Secundam quidem uxorem accipere, secundum consilium Apostoli est: secundum veritatis rationem, vera fornicatio est. Si secundum permittentem Deum publice et licenter committitur, honesta fornicatio est: et ego vobis dico, si credendum est doctrinae Joannis Chrysostomi, certe credendum est et doctrinae sancti Augustini et Hieronymi, et aliorum sanctorum Patrum, quorum vita sancta erat, et quorum doctrina cum sanctis Evangeliis et scriptis apostolorum concordabat, et in Romana Ecclesia, ad quam religionis Christianae respectum habemus, auctoritatem firmissimam habet. Audite quid et isti de secundis nuptiis dicant. Augustinus in libro De viduitate scribit hoc modo: (0035B)Secundas nuptias omnino licitas concedit Apostolus. De tertiis autem, de quartis, et de ultra pluribus nuptiis, solent homines movere quaestionem. Sed quis audeat diffinire, quod nec Apostolum audio diffinisse? Ait enim: « Si dormierit vir ejus, cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII). » Non dicit primus, non secundus, vel tertius, vel quotuslibet; nec nobis definiendum est. Unde, ut breviter respondeam: nec ullas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Idem et Hieronymus testatur dicens: Ego nunc libera voce exclamo, nec damnari in Ecclesia digamiam, imo nec trigamiam; et ita licere quinto et sexto, quemadmodum secundo marito nubere. Sufficiant nunc testimonia istorum duorum, qui affirmant secundas nuptias licitas esse, quod (0035C)certe nequaquam facerent, si scirent in eis turpitudinem fornicationis. Et quia isti in verbis quae inducta sunt concordant cum verbis apostolicae doctrinae magis quam illa Chrysostomi Graeci doctoris, ista quidem recipiuntur, illa vero non approbantur, neque recipiuntur in auctoritate. Ipsi animadvertite. Nunquid vobis rationabile videtur, quod dicit secundum conjugium esse fornicationem, et ipsum esse secundum consilium Apostoli? Certe omnem fornicationem dissuadet Apostolus, et absterret homines ab ea, cum dicit: Fornicatores et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII). XIII. Quomodo ergo convenit ut dicatur aliqua fornicatio esse secundum consilium ejus? Laudamus (0035D)certe Chrysostomum illum et aureum os ejus, sed non in his verbis eum laudamus. Aestino tamen quod non in verbis illis haeresim sapiebat Joannes, quam vos tenetis, ut videlicet secunda conjugia omnino illicita esse judicaret, quemadmodum fornicationem. Sed ob hoc fortasse dicebat hoc quod nobis objicitis, quoniam in secundis nuptiis disceditur a sacramento unitatis, quae deber esse inter Deum et animam hominis, cujus significatio in monogamia est; et forte ob hoc quoque quod secunda conjugia magis extra pudicitiam sunt quam prima, et nimis vehementer hanc persuadere cupiebat eis quibus praedicabat. XIV. Ad hoc iterum redeo, quod dicitis unam tantum prolem debere generare conjuges, qui virgines (0036A)convenerunt. Unde hoc habetis? Quae vobis scriptura hoc determinavit? Nonne ex verbis Apostoli, quae nunc induxi, patet, quoniam non solos monogamos, sed etiam bigamos licet plures filios procreare; et debent, ut dicitis statim ab invicem separari postquam unam habuerint prolem? Interrogo quare? Si ut dicitis, hoc conjugium justum est solum, quare solvendum est? aut si solvi necesse est, ut salutem consequi possint homines illi, quomodo justum est conjugium eorum? Si ergo omne conjugium, ut dicitis, solvi debet, qui sunt qui debent observare illud mandatum Apostoli: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem (I Cor. VII). O insensati cathari! quis vos fascinavit non credere veritati tot testimoniorum divini eloquii, ut destruere (0036B)velitis omnia legitima conjugia, quae a principio mundi usque in hodiernum diem in honore fuerunt per universum mundum, in omni genere hominum, et fidelium et infidelium? Puto quod ex amore castitatis haec omnia dicitis. Puto quod ex amore castitatis hanc consuetudinem inter vos habetis, ut in conventiculis vestris, sicut ab uno haeresiarcha vestro audivi, pariter dormiant duo viri in lecto uno: itemque duae mulieres in lecto uno, quatenus se vicissim custodiant, et unusquisque testimonia suae castitatis ab alio habeat. Magnae religioni deputabat consuetudinem hanc qui narrabat hoc mihi. Sed indubitanter a consilio maligni est religio haec, et non adeo frenatum est os meum pudore, ut loqui non possim ea quae de vestra misera castitate dicuntur ab eis (0036C)qui experti sunt eam. Vos conjugalem copulam reprobatis quam instituit Deus, et quae cum lege naturae concordat; attendite vobis ne forte ob hanc temeritatem justo Dei judicio traditi sitis in ignominiam, quae a lege naturae discordat. Hactenus de conjugio nos disputasse sufficiat, nunc autem de ea sanctitate vestra colloquimur, qua ab esu carnium abstinetis.
SERMO VI. Contra secundam haeresim de esu carnium.
I.
Vobis loquor quos, sicut dixi, non homines, sed daemones. Apostolus vocat, cum dicit: Attendentes doctrinis daemoniorum, loquentium in hypocrisi mendacium, prohibentium nubere (I Tim. IV): et subauditur, (0036D)docentium abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui noverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (ibid.). Dicite mihi de quo genere ciborum locutus est Apostolus hoc loco? Si ignoratis, dicam vobis. Carnes significavit, et de vobis locutus est, qui in hypocrisi loquimini mendacium, videlicet non esse licitum hominibus ut nubant, et ut carnes manducent. Hoc in hypocrisi loquimini, quia in hoc casti et sancti coram hominibus vultis apparere sed est mendax haec vestra doctrina. Nam et nubere licet, sicut Apostolus in hoc ipso demonstrat, quod eos abominatur et daemones vocat qui (0037A)haec prohibent. Et carnes edere licet eis qui votum non habent abstinendi ab eis. Ratio vestra est, quare edendae non sint carnes, quia de coitu nascitur omnis caro, et ideo immunda est et coinquinat manducantem.
II.
Miror si Dominus creator omnium rerum, quando hominibus concessit ut ederent carnes, ignorabat hanc vestram sanctam rationem, videlicet immundos fieri omnes qui ederent carnes, pro eo quod omnis caro ex concubitu nasceretur. Heu! quod non habebat catharum unum, qui ei hanc sapientiam in aurem susurrasset, in illa hora quando dedit potestatem edendi carnes Noe et filiis ejus dicens: Crescite et multiplicamini, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres (0037B)coeli, cum universis qui moventur in terra. Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum; quasi olera virentia tradita vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis (Gen. I). Nonne ecce patet ex his verbis, quod Deus fecit homini licitum manducare carnes? Et qua fronte, qua audacia vos dicitis esse illicitum? Certe si sciebat omnem carnem ita pollutam, ut non posset quisquam ex ea gustare quin pollueretur, non satis fidelis erat Deus, quando concessit homini talem cibum, quem sine pollutione sua non potuit manducare. Si vero haec Deus nesciebat, et vos scitis: puto vos sapientiores esse Deo, et magnos amatores munditiae. Sed quam falsum hoc sit vos ipsi scitis. (0037C)Nunquid et sapientiores et sanctiores estis sanctis patriarchis, qui licitum aestimabant esum carnium, et ipsi ex eis vescebantur? Sanctus patriarcha Abraham qui dignus habitus est ut familiariter loqueretur cum Deo, legitur suscepisse hospitio angelos Dei, in forma trium virorum, quibus et prandium fecit, et vitulum tenerrimum et optimum, quem coxerat, eis apposuit ad manducandum. Quod utique non fecisset vir sanctus et sapientissimus, si sciret in tali cibo immunditiam esse. Sed et filius ejus Isaac pulmentum de venatione, a filio suo Esau petiit, et edulium de haedis oblatum a Jacob manducavit. Sacerdotes quoque populi Israel, et omnes qui de genere sacerdotum erant, carnes legalium (0037D)hostiarum in loco sancto manducare a Domino jussi sunt. Quia si ita immunda esset omnis caro, ut vosarbitramini, nunquam tot sacrificia de carnibus animalium Deus sibi super altare suum offerri praecepisset. Nunquam in sancta lege sua de comestione earum sacerdotibus suis aliquid mandasset, neque per eas sanctitatem eorum pollui permisisset.
III.
Ad haec forsitan respondetis, quoniam multa in tempore veteris legis licita erant, quae licita non sunt in tempore hoc evangelicae legis, et majorem munditiem exigit Deus a populo novi testamenti quam a populo qui erat sub priore testamento. Et idcirco istis vitandae sunt carnes, quamvis illi ab eis non abstinerent. Ego vero ad hoc dico, quoniam si, ut dicitis, aliqua naturalis immunditia est in carnibus (0038A)animalium, quae coinquinet manducantem, eadem et tunc erat, quia ejusdem creationis et conditionis erant tunc, cujus sunt et nunc. Item si licitus non est esus carnium, ostendite nobis aliqua mandata evangelicae aut apostolicae Scripturae, aut aliquorum orthodoxorum Patrum traditiones, in quibus generaliter praeceptum sit ut abstineatur ab eis, et credemus vobis. Dominus Salvator quando ad praedicandum discipulos suos misit, inter caetera dicebat haec ad eos: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite, pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X). Videtis quod non exclusit a cibis eorum (0038B)usum carnium, ita ut diceret: Quod si vobis apposuerint carnes, nolite manducare. Quod utique dixisset, si esum carnium sanctitati eorum periculosum fore existimasset. Dicite mihi: Si immunda est omnis caro, et coinquinat manducantem, quomodo verum erit quod Salvator dixit: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit de ore coinquinat hominem. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Ergo, o cathari, non carnes vos coinquinant, si manducaveritis eas, sed mendacia vestra, quibus creaturam Dei bonam dicitis esse immundam.
IV.
Non tamen hoc dico, quasi mihi sit curae, ut (0038C)unquam aliquid boni manducetis aut bibatis, qui populo Dei tam perversae doctrinae mortiferum poculum ubique propinatis. Audite nunc quid Apostolus noster scribens ad Corinthios dicat: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo ejus. An nescitis quod in macello carnes venundari solent? (I Cor. X.) Si ergo omne quod in macello venit, id est venundatur, manducari licet, tunc secundum Apostoli verbum, et carnes manducari possunt a Christianis. Quod autem adjunxit: Nihil interrogantes propter conscientiam (ibid.), ideo dixit, quia in tempore illo, etiam carnes immolatae idolis, vendebantur in macello, et nolebat Apostolus (0038D)ut Christiani eas ementes interrogarent, utrum immolatae fuissent idolis, an non: ne forte alius Christianus adhuc infirmus in fide, sciens eos scienter manducare idolothyta, putaret eos manducare ea sub veneratione idoli cui fuissent immolata; et sic ipse quoque inciperet idola venerari. Simile est et illud quod subjungit: Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, hoc immolatitium est, nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius (ibid.), subaudi infirmi, sicut praedictum est. Si ergo carnes illae, quae fuerant daemonibus immolatae, non poterant contaminare manducantem (0039A)illas, eum videlicet cui non fuisset indicatum de eis, quod essent immolatitiae; multo minus illae, quae nunquam talibus sacrilegiis adhibitae sunt.
V.
Illud forte objicitis mihi, quod Apostolus ad Romanos scribens ait: Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV). Et ego quidem idipsum concedo, quoniam hoc homini bonum est. Quare bonum? quia qui abstinet ab esu carnium et potu vini, longius est ab eo peccato, quod contrahitur per concupiscentiam gulae, quam qui utitur istis. Suavia enim sunt haec ad gustandum, et facile provocant concupiscentiam gulae, ut supra quam oporteat delectetur in his qui gustat ea, quod quidem peccatum est. Item idcirco bonum est ut per abstinentiam istorum corpus affligatur, (0039B)et per afflictionem corporis major a Domino merces acquiratur. Et hae quidem sunt causae quibus monachi, et fideles viri poenitentes, ab illis se abstinent. Attamen quamvis concedatur, quoniam, sicut ait Apostolus, Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum, non ex hoc concedi oportebit, ut vobis videtur, quoniam malum est comedere carnes et bibere vinum: quia possibile est ita temperate hominem istis uti, ut non peccet. Nam et Salvator bibit de genimine vitis cum discipulis suis, et tamen nunquam peccavit. Quod autem non necessaria sit contentio ista: Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum, ergo malum est homini manducare carnem et bibere vinum, in simili sermone demonstrabo. Scimus quoniam bonum (0039C)est silentium, et multum a spiritualibus viris commendatur, quoniam qui silet, longius est a peccato linguae quam qui loquitur. Nam qui non peccat in verbo, hic perfectus est vir. Si ergo bonum est silere, malum est loqui. Nunquid hoc necessario sequitur? Nequaquam. Quoniam simul haec vera sunt, videlicet bonum est silere, et bonum est loqui. Itaque non manducare carnem, et non bibere vinum, cum dicatur bonum quasi cautum, non quasi virtus; non oportet ut ob hoc dicatur malum esse comedere carnes et bibere vinum, quia in hoc continuo intelligeretur, quod esset vitium et peccatum.
VI.
Verumtamen non multum est necessarium assumere nos hanc disputationem hoc loco: quia si (0039D)recte animadvertimus tenorem Scripturae, unde sumpta sunt haec verba, patet, quia non simpliciter dictum est: Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum. Nam cum dixisset in praecedentibus loquens de escis: Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat, protinus addidit: Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum, continuoque subjunxit: Neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur (ibid.). Et est sensus: quandoquidem malum est homini aliquid manducare per offendiculum, ita ut alium suo cibo scandalizet, bonum est homini non manducare carnem et non bibere vinum: nempe, subaudis aliquid tale, in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur. (0040A)Est ergo generalis quaedam comprehensio quorumlibet ciborum in his verbis, ut intelligi possit et de faba, et legumine idipsum. Nam si quis ista comedendo fratrem suum scandalizaret, bonum esset illi non comedere ista. Suaviores autem cibos nominatim expressit, a quibus difficilius abstinetur, ut suaderet dimitti etiam concupiscibiles cibos, causa fraternae charitatis. Id autem in tempore illo necessarium existimabat suaderi, quia erant quidam ita perfectae fidei, ut nullum cibum aestimarent immundum, sicut et Apostolus dicebat: Omnia quidem munda sunt: et erant quidam adhuc ita infirmi in fide, ut aestimarent a quibusdam esse abstinendum: veluti Judaei noviter conversi, quia abominabantur eos qui porcinam, vel idolothyta (0040B)coram eis manducabant, et ex hoc scandalizabantur. Propter hujusmodi ergo dicebat: Si propter cibum tuum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. XII). Et de se ipso dicebat: Quia si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum, ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII). Itaque si quod objectionis in his verbis Apostoli, quae inducta sunt, habebatis, exinanitum est.
VII.
Adhuc dicite mihi: Carnes non manducatis, quia ex coitu veniunt. Et quare pisces manducatis, qui similiter ex coitu veniunt? Nihil hic rationis habetis. Puto peccatum est coitus gressibilium, et volatilium, et non natatilium, et in peccatis concipitur (0040C)et nascitur omne animal; et ideo sine peccato non possunt manducari carnes eorum. Falsum est hoc totum, o cathari, falsum est: quia nullum unquam mandatum susceperunt aut suscipere potuerunt de vitando coitu. Et ideo nihil magis rationabile est quod dicitis, non comedimus vaccam, quia de coitu nata est, quam si diceretis, non comedimus vaccam, quia cornuta est. Nam esse de coitu natam, nihil magis peccatum est, quam esse cornutam.
Contra tertiam haeresim, de creatione carnium.
VIII. Scimus autem quia princeps erroris vestri Manes talem habebat vitandarum carnium rationem, quod dicebat omnem carnem creatam esse a diabolo, et humani quoque corporis conditionem ei attribuebat. (0040D)Animam vero a Deo creatam affirmabat. Et sicut compertum habeo, vos quoque in occultis vestris eamdem rationem vitandarum carnium susurratis. Sed hoc quoque mendacium mendacissimum est, nisi, quod absit! mentiatur Scriptura veritatis, quae dicit: Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terrae juxta species suas, et jumenta et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum (Gen. I), Quod si non sufficit Scriptura Veteris Testamenti ad comprobandum vobis quod omnem carnem fecerit Deus, audite Scripturam evangelicam, quae dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso (0041A)factum est nihil (Joan I). Si ergo omnia per Verbum Dei facta sunt, ergo et omnis caro per ipsum facta est. O maniatice Manes cum insanis sequacibus tuis! ille vos adjuvet sicut ipsum decet, quem Deo adjutorem in creatione rerum constituistis. Gens maledicta! quid indiguit Deus adjutorio diaboli, ut non posset perficere conditionem universitatis, nisi eum diabolus adjuvisset? An nescitis quoniam tantae malitiae est, ut si possit, uno momento omne quod ad laudem Dei est in mundo destrueret, et ad nihilum redigeret potius quam crearet? IX. Taceo nunc de corporibus irrationabilium, de corpore hominis loquor, qui specialiter est conditus ad serviendum Deo viventi, et ad resistendum per omnia diabolicae voluntati. Certe si creasset corpus (0041B)ejus diabolus, nunquam tam honeste, tam ordinate, aut commode membra ejus disposuisset, sicut sunt. Quoniam si recte animadvertuntur, secundum mirabilem sapientiam et benignitatem cuncta ordinata sunt, sicut omnibus patet. Caetera animalia sic condita sunt, ut prono ad terram corpore, et vultu demisso incedant, solus vero homo ita dispositus est in corpore, ut incedat rectus et aptum habeat vultum ad suspiciendos coelos, ad quos totam mentis intentionem dirigere debet. Et nunquid putatis, si disposita fuissent membra humana secundum arbitrium diaboli, qui interminabile odium adversum omnes nos gerit, et cunctis bonis nostris invidet, talem nobis honorem prae caeteris animantibus praestitisset? Nequaquam: imo nos tales maluisset (0041C)condidisse, ut toto corpore serperemus per terram, aut erectis sursum pedibus, et converso in terram capite manuum officio sicut fieri posset incederemus. Quomodo enim amet honorem et commodum humani corporis saepius ostendit in illis, quos pro aliquibus delictis Deus ab illo flagellari permittit, sicut et in muliere illa quam illigavit Satanas decem et octo annis, ita ut non posset sursum aspicere, et in eo quem frequenter in ignem et in aquam misit, ut eum perderet, et in aliis quam pluribus. Patet ergo ex his quae dicta sunt, quoniam si idcirco carnibus abstinetis, quia nascuntur ex coitu, fatui estis. Si vero idcirco, quod opificium sint diaboli, sicut mentitus est princeps vester (0041D)Manes, constat quoniam insani estis cum illo. Et nunc ad alia transeamus.
SERMO VII Contra quartam haeresim de baptismo parvulorum. I. De baptismo parvulorum, dicitis quoniam inanis est, quod neque illis prodest ad salutem, neque aliquibus qui non sunt ejus discretionis ut possint credere, aut per seipsos gratiam baptismi postulare. Confirmatis autem, ut aestimo, errorem istum auctoritate evangelici sermonis, quem locutus est Dominus, quando ad baptizandum misit discipulos suos dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur (0042A)(Marc. XVI). Hinc, ni fallor, hujusmodi argumentationem sumitis ut dicatis: Nemo credere potest, nisi discretionem habeat boni et mali; parvuli autem cum baptizantur, discretionem boni et mali non habent; ergo non credunt; condemnantur ergo cum ante annos discretionis moriuntur. Si hoc dicitis scire debetis, quia non rectum in verbis veritatis intellectum habetis. Quod enim Dominus ait: Qui non crediderit condemnabitur, non ita accipiendum est, quasi dictum sit de omnibus qui non credunt, sed tantum de his quia credere possunt, et nolunt. Parvulos enim quia baptizantur, et necdum credere possunt, imbecillitas sensus sui excusat, ut non comprehendantur in sententia illa, qua condemnantur non credentes. Sic autem pluribus in (0042B)locis sancta Scriptura loquitur, quasi universitatem quamdam comprehendat, ubi tamen universitas intelligenda non est, sed de universitate aliquid excipiendum est, ut patet in priori parte ejusdem sermonis, quem de Evangelio induxi, ubi ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ecce enim hoc videtur dictum de omnibus qui credunt et baptizantur, quod salvandi sint; sed non est ita. Nam multi credunt et baptizantur, nec tamen salvabuntur, quoniam ad tempus credunt et in tempore tentationis a fide recedunt, vel per malam vitam fidem suam inutilem reddunt. Propterea ergo, ut dixi, de universitate credentium, quae ibi videtur comprehensa, aliquid excipiendum est, ita ut dicatur hoc dictum esse non de omnibus credentibus; sed de illis qui (0042C)habent fidem, quae per dilectionem operetur, et in ea perseverant, ita ut non refrigescat charitas eorum in tentatione, et non recedant corda eorum a Deo. Si ergo prior particula illa sermonis, quae communiter dicta videtur, stare non potest nisi aliquid de universitate excipiatur; non debet videri incongruum, si etiam posteriorem partem ejus ita exponimus, ut eam non universaliter intelligendam esse dicamus. II. Tale est et illud, quod idem Salvator in Evangelio de sacramento corporis et sanguinis sui pronuntiavit dicens: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI). Hoc enim videtur dictum de omnibus, qui manducant (0042D)et bibunt corpus et sanguinem Domini; sed non est intelligendum nisi de illis, qui digne manducant et bibunt corpus et sanguinem Domini. Multi enim manducant et bibunt corpus et sanguinem Domini indigne, et non ex hoc habent vitam aeternam, sed, ut dicit Apostolus, judicium sibi manducant et bibunt, non dijudicantes corpus Domini (I Cor. XI) Itaque, ut dixi, illa sententia qua dictum est: Qui non crediderit, condemnabitur, non ad omnes non credentes pertinet, sed ad eos qui cum habeant possibilitatem credendi, non credunt. Excipiuntur enim parvuli qui baptizantur, et necdum credere possunt. III. Forte adhuc vobis videtur, quia injuriam faciamus litterae evangelicae, quae videtur pertinere tantum ad eos qui possibilitatem habent credendi. (0043A)Sed, quaeso, respondete mihi de simili littera, quae in sancta Scriptura invenitur. Jacobus apostolus in Epistola canonica scribit, dicens: Qui non peccat in lingua, hic perfectus est vir (Jac. III). Nunquid hoc pertinet ad omnes communiter, qui non peccant in lingua? Certe, si omnes qui peccatum linguae non committunt, perfectae sunt sanctitatis, omnes infantes, et omnes muti, sancti et perfecti judicandi sunt: quod falsum esse nulli dubium est. Itaque quod dictum est: Qui non peccat in lingua, hic vir perfectus est; ita intelligi necesse est, ut dicatur, esse perfectus qui cum possit et sciat peccare in lingua, abstinet per Dei timorem, ut non peccet in ea. Tale est et illud quod Apostolus ait: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III). Nam universaliter (0043B)pronuntiari videtur de omnibus non laborantibus, sed non est ita. Nam, si de illa sententia nullus qui non laborat excipiendus est, tunc neque pueri, neque senes, neque infirmi manducare debent, qui non laborant. Ad eos ergo pertinet verbum hoc, qui cum possint laborare, non laborant, sed otio vacant. Simile est et illud: Qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V). Hoc quoque generaliter dici videtur de omnibus qui male agunt, sed excipiuntur ab hac sententia qui mala agunt et postea poenitent, et in bono perseverant. Multa in Scripturis sanctis similiter dicta inveniuntur, sed non est necesse plura ad praesens negotium exempla induci. Et nunc si aliam habetis defensionem erroris vestri, proferte eam; quoniam haec de qua nunc locuti sumus, (0043C)non proderit vobis. IV. Popule stulte et insipiens! nunquid non cognoscitis tempus? An nescitis quoniam Scripturae sanctae vocant tempus gratiae omne hoc tempus, quod a Christi nativitate usque ad finem saeculi decurrit? Idcirco autem gratiae tempus vocatur, quia in eo dilatata est misericordia Domini super genus humanum, et apertus est sinus Dei ad suscipiendas animas hominum, magis quam in omnibus saeculis, quae fuerunt ante Christi adventum. At, si ita est, ut praedicat impietas vestra, videlicet quod omnes qui ante annos discretionis moriuntur, condemnantur, et nullum eis remedium constitutum est a Deo, quo possint adjuvari ab Ecclesia Dei, ut oporteat eos ex (0043D)necessitate effluere in perditionem aeternam; durus certe et immisericors est Deus magis quam fuisset in temporibus, quae adventum Christi praecesserunt, et minus curans de hominum salute. A tempore enim Abrahae usque ad Christum, constitutum erat a Deo in populo Judaico, qui erat ex Abraham, ut omnis infans masculus die octava a nativitate sua circumcideretur in carne sua ad generationem pertinente, ut sic liberaretur a peccato originali, cum quo nascitur omnis homo, et pro quo damnatur omnis anima, quae non fuerit aliquo remedio ab eo purgata. V. Quia autem pro animarum salvatione datum fuerit illud mandatum, aperte cognosci potest ex verbis Domini, quae ad Abraham locutus est, quando (0044A)ei circumcisionis praeceptum dabat, dicens: Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur. Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illius de populo suo (Gen. XVII). Ecce in hac comminatione evidenter cognosci potest, quod propter conservationem animarum eorum, ipsos jussit circumcidi. Et hoc animadvertite, quod non dixit exspectandum esse usque dum pervenisset homo ad annos discretionis, et tunc esse circumcidendum, cum per se ipsum postulare posset circumcisionem; sed die octavo jussit circumcidi infantem, quia sciebat fragilitatem corporis humani, et quod levi infortunio contingere potest, ut exstinguatur homo, antequam ad annos maturitatis (0044B)perveniat. Quia ergo ita festinari voluit cirumcisionem, idcirco fecit, ut salvae fierent animae, et non inciderent in damnationem aeternam per maculam originalis peccati, quod a primis parentibus contraximus omnes. Potuit etiam nimirum eadem circumcisio fieri ante diem octavum, si periculum mortis parvulis imminere videbatur. Sicut et nos pro eadem causa ante tempus nonnunquam parvulos baptizamus, cum tamen sit constitutum ab apostolicis Patribus, ut vel in Pascha, vel in Pentecoste baptizemus. Sicut autem parvuli masculini sexus ab originali culpa, per circumcisionem expiabantur, ita et feminei sexus infantes per legales oblationes ab ea purgabantur, ut et ipsarum animae non perirent a populo suo.(0044C) VI.Ante tempus autem circumcisionis ab Adam usque ad Abraham, qui primus suscepit circumcisionis mandatum, fieri solebant oblationes Deo, ab his qui Dei cultum habebant, per quas deleri potuit originale peccatum, atque alia peccata fragilitatis humanae in electis Dei tam pusillis quam magnis, ut salvae fierent animae eorum, quoniam nunquam misericordia Dei humanum genus omnino dereliquit. Ecce talis erat Deo de infantibus cura prioribus saeculis ut conservarentur animae eorum a perditione; et nunquid aestimatis, impia gens, quod oblitus sit ejusdem misericordiae suae Deus in tempore isto, quod gratiae tempus et annus benignitatis vocatur? An putatis quoniam minus amet filios et filias Christianorum, quam infantes Judaeorum, quibus constituit (0044D)circumcisionem, ut non perirent animae eorum a populo suo? VII. Jussit autem cessare circumcisionem post ascensionem Christi per doctrinam apostolorum, quorum unus dicebat: Si circumcidamini Christus nihil vobis prodest (Gal. V). Circumcisionis autem loco esse voluit baptismum aquae, ut eo purificaretur a peccatis omnis homo tam pusillus quam magnus, quicunque fuisset mersus eo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et quidem si est, ut vos dicitis, videlicet quod tantum adultis et non etiam parvulis prosit baptismus ad salutem; non habet tantam virtutem baptismus nunc, quantam habuit circumcisio in tempore suo observata. Super noc (0045A)ergo mihi respondete: Quando constituit Dominus ut baptismus fieret in Ecclesia, et cessaret circumcisio; tunc vel voluit et non potuit dare baptismo eam virtutem, quam habuerat circumcisio, videlicet ut per ipsum conservarentur animae infantium; vel potuit hoc et noluit, vel nec voluit hoc nec potuit. Si voluit et non potuit, non erat tantae potentiae, quantae fuerat olim, quando constituit fieri circumcisionem, et per eam animas parvulorum conservavit a damnatione. Quomodo ergo verum erit quod dicit Scriptura: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra? (Psal. CXXXIV.) Si autem potuit et noluit; non est in hoc tempore gratiae tam large benignus, neque tam fidelis erga populum Christianum, ut fuerat erga populum Judaicum, et (0045B)in eo quod abstulit circumcisionem, in qua poterant conservari animae infantium, et nihil in loco ejus fieri ordinavit per quod possent adjuvari. Si autem nec voluit nec potuit Deus facere per baptismum eam misericordiam parvulis, quam fecerat per circumcisionem; consequens est, ut neque tam potens neque tam benignus sit in tempore hoc, ut fuerat in diebus antiquis. Quod quidem tam alienum est a veritate, quam Catharus a salute. Et si verus est sermo vester, melius certe atque felicius fuisset mundo, ut Judaica lex quae adjuvare potuit tam pusillos quam magnos in statu suo permansisset, et ut ad eam omnes gentes confluxissent, quam ut lex Christiana mundum intrasset, quae, ut susurratis, prodesse non potest, nisi his qui ad annos discretionis (0045C)perveniunt. Vix certe media pars hominum vivendo pervenit ad dies suos, in quibus scire possint quid credere debeant, aut quid non. Si ergo omnes tales necesse est perire, merito debet intolerabilis esse tristitia toti Ecclesiae, pro ea mutatione, quam in ea fecit Deus, in hoc quod interdixit circumcisionem, et pro ea baptismum constituit, et tanta millia animarum in perditionem ire permittit, quibus putatur prodesse baptismus, et non eis prodest, ut docet haeresis vestra. VIII. Quid ergo aliud faciet Rachel, nisi ut sine intermissione ploret filios suos, et non velit consolari, quia non sunt? (Matth. II.) Quomodo ergo tempus istud recte dici potest tempus gratiae, et non (0045D)magis tempus irae? Imo, o fili irae, o Cathari semen nequam, filii scelerati; nunc est tempus gratiae, et non irae: Nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis (II Cor. VI); quia, sicut praedixi, dilatata est misericordia Dei super hunc mundum magis quam in prioribus saeculis. Nam ante Salvatoris adventum regnavit mors et perditio in humano genere, et premebat ira Dei totum mundum, et paucissimae animae in illo tempore salvae fiebant a morte aeterna. Omnes enim gentes Creatorem suum ignorabant, et idololatriae deserviebant, praeter Judaicam gentem, in qua notus erat Deus, et quae legibus et obsequiis veri Dei erat mancipata. In hoc autem tempore ostendit Deus misericordiam suam in universo mundo, et notus fieri voluit in cunctis finibus terrae, et constituit (0046A)baptismi gratiam, non uni genti, ut circumcisionem Judaeis, sed omni generi hominum; ita ut quicunque baptizatus fuerit in nomine ejus, sive Judaeus, sive Graecus, sive Latinus, sive barbarus, pusillus aut magnus, mas sive femina, servus sive liber, remissionem omnium peccatorum in eo consequatur tam plenarie, ut si mox per baptismum de hac migret vita, aperta sit ei janua regni coelestis. Tantam vero virtutem salvationis non habebat circumcisio in veteri populo. Nemini quippe pusillo et magno quantumcunque innocens aut sanctus esset, introitus regni Dei aperiebatur per circumcisionem, aut per aliquas observationes legis antiquae. Sed quicunque electi erant ad regnum Dei in populo illo, detinebantur animae eorum in locis sibi destinatis (0046B)a Deo, exspectantes donec per virtutem Christi patefieret eis accessus ad perfectae beatitudinis gloriam. IX. Propter haec ergo quae nunc dixi, merito hoc tempus Christianitatis, tempus gratiae, et tempus acceptabile dicitur, et dies salutis dies isti vocantur, qui magis dies perditionis dici possent, si ita esset, sicut vos impie susurratis. Non autem id me dicere aestimetis, quod omnes qui in Ecclesia secundum quod constitutum est a Domino baptizantur, ita remissionem peccatorum suscipiant, ut qualitercunque postea vixerint, tamen ad regnum Dei perveniant. Sed hoc dico, et fides nostra inconcusse hoc tenet: Quicunque parvuli, sive a bono homine, sive a malo, etsi sit haereticus, in nomine Patris et Filii et Spiritus (0046C)sancti baptizantur, et morte praeveniuntur antequam maturescant, salvantur per baptismum et per fidem sanctae Trinitatis, quam habet Ecclesia Catholica, quae invocat nomen Domini pro salute eorum, qui baptizantur in ea, sicut olim salvabantur per circumcisionem et per fidem patrum. Qui vero ad annos maturitatis perveniunt, si gratiae in baptismo acceptae, vita eorum consors fuerit; hos et baptismus, et fides Catholica, et operum rectitudo perducunt ad salutem. Qui vero pravis operibus vitam suam commaculant, et contra mandata Dei pompis diaboli deserviunt; hi profecto gratiam Spiritus sancti in baptismo acceptam, in seipsis exstinguunt, et nihil his prodest baptismus ad salutem, (0046D)sicut et circumcisio multis Judaeorum perverse gradientibus, nihil profuit ad salutem consequendam. Haec est nostra catholica fides, de his qui baptizantur, quae palam in Ecclesia Dei semper praedicata est temporibus apostolorum et sanctorum Patrum, qui eis in Romana Ecclesia, aliisque Ecclesiis, usque ad haec tempora nostra successerunt, et qui leguntur praedicasse in manifesto et baptizasse in Christo, senes et juvenes, mulieres et parvulos. X. Ad illud vero redeo quod dixi, salvari parvulos per baptisma, et per fidem sanctae Trinitatis, quam habet Ecclesia, quae invocat nomen Domini pro salute eorum qui baptizantur in ea. Hoc vobis incredibile esse dicitis quod alicui homini prodesse possit alterius fides apud Deum. Et quare vobis est (0047A)incredibile? Si scitis Evangelis, revolvite ea, et invenietis, quoniam Dominus Salvator, cum inter homines conversaretur, et miracula divina operaretur, multis qui male habebant, misericordiam suam exhibuit; non propter ipsorum merita, sed propter fidem aliorum, qui ipsum deprecabantur pro eis. Legimus siquidem de muliere Chananaea, quod rogabat Dominum pro filia sua, quae male a daemonio vexabatur, et ipse auditis miserandis clamoribus matris, tandem misertus est super eam et dixit: O mulier! magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora (Matth. XV). Ecce in eo quod ait: Magna est fides tua, aperte declaravit, quoniam per fidem, quam in ipsum mater habebat, meruit ut sanaretur filia ejus, quae nec fidem, nec (0047B)sanam mentem habebat. Et de Centurione legimus, quod pro sanitate paralytici servi sui Dominum deprecatus est. Cui cum dixisset Dominus: Ego veniam et curabo eum, atque ille respondisset: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus; admiratus est Dominus super fide ejus dicens: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; moxque illi dixit: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora (Matth. VIII). Nonne et his verbis patet, quoniam fides viri postulantis, ei pro quo postulabat profuit ut sanaretur? XI. Respondebitis forte, quod de his de quibus nunc dictum est, videlicet puella obsessa, et puero paralytico, fides postulantium pro eis profuit quidem (0047C)ad corpus, sed non ad animarum sanitatem; et dicitis quod, ad salutem animae consequendam, unumquemque tantum propria fides adjuvare possit, et non fides aliorum quantumcunque clament pro eo. Et nunc aliud exemplum vobis adducam, quod in hac parte contra vos est. Scriptum est in Evangelio Lucae, quia factum est in una dierum, et Jesus sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Judaeae, et Jerusalem; et virtus Domini erat ad sanandum eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum, et non invenientes qua parte inferrent eum prae turba, ascenderunt super tectum, et per tegulas (0047D)submiserunt illum cum lecto in medio ante Jesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua (Luc. V). Ecce in eo quod dicit Evangelista: Quorum fidem ut vidit (ibid.), manifeste dat intelligi, quoniam fides illorum quam habebant de potentia ejus, beneplacita erat Domino: et quod specialiter propter ipsam illi data est, primum quidem remissio peccatorum, quae ad salutem animae illius pertinebat; et postmodum sanitas corporalis, quando eidem paralytico dicebat: Tibi dico surge; tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (ibid.). Si enim hanc misericordiam Dominus eidem paralytico fecisset ob meritum fidei ipsius, et non propter illorum fidem, nequaquam dixisset Evangelista, quorum fidem ut vidit; sed magis, cujus fidem (0048A)ut vidit. Haec nos animadvertentes confidimus, quod nostram quoque fidem respiciat Dominus Jesus, quando infirmum nostrum ipsi offerimus curandum. Portamus siquidem et nos paralyticum in lecto, et ponimus ante Jesum, quando parvulum bajulamus ad baptisma, petentes ut baptizet eum et salvet. Anima quippe rationalis adhuc originali peccato constricta, et nihil adhuc naturalium virium exercere valens in corpore puerili; cui melius comparatur quam homini intus per peccatum constricto, et foris per paralysim in membris dissoluto jacentique in lecto? Et pro illo quidem nihil aliud postulabant amici ejus, nisi ut corpore sanaretur: ipse vero ex gratuita bonitate prius quod majus erat, praestitit, sanando a peccatis eum in anima, et postmodum (0048B)etiam quod petebatur, adjecit, corporalem ei sanitatem restituendo, et approbata est fides illorum, qui hoc quod minus erat eum posse credebant. Est autem indubitanter major fide illorum nostra fides, cum qua paralyticum nostrum Domino praesentamus, ac magis spiritualis petitio nostra, petitione illorum. Credimus quippe, quod quemadmodum potest per baptismum purificare majorum animas ab omni peccato, tam actuali quam originali: ita potest et parvulorum animas liberare ab originali peccato sine meritis ipsorum, sicut et sine meritis suis. Praefatus ille paralyticus, et in anima et in corpore sanatus est. Credimus, inquam, hoc, et fideliter ab ipso postulamus, si quando ei parvulos baptizandos offerimus; ipse enim invisibiliter illis (0048C)praesens est illic, et ipse invisibiliter baptizat omnes, qui cum invocatione sanctae Trinitatis aquis immerguntur. XII. Nolite mirari super hoc quod dixi, quoniam ipse invisibiliter baptizat eos qui baptizantur. Scriptum quippe est, quod Joannes Baptista tale de ipso testimonium pronuntiavit dicens: Qui misit me in aqua baptizare, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat: Et vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I). Idem quoque dicebat ad turbas de Christo: Qui post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. (0048D)III). Ex his verbis securi sumus ipsum Dominum Jesum Christum esse communem baptistam omnium, qui in catholica Ecclesia baptizantur in nomine sanctae Trinitatis, ita videlicet quod ipse invisibiliter spiritum eorum sanctificat in Spiritu sancto, et ab omni peccato emundat: inde est quod dicimus, quia sive bonus, sive malus sit ille, per cujus manus corpus hominis, qui baptizatur, aquis visibiliter immergitur; non ex hoc plus vel minus operatur virtus baptismi remissionem peccatorum, et invisibilem sanctificationem in anima ejus qui regeneratur. propterea Paulus apostolus scribens Corinthiis, qui de baptistis suis se jactabant, redarguit eos dicens: Significatum est mihi ab his qui sunt Cloes, quoniam contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, (0049A)quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem Pauli, ego vero Cephae, ego autem Apollo, ego vero Christi (I Cor. I). Aestimabat enim quisque eo se esse sanctiorem, quo erat sanctior ille a quo fuerat baptizatus. Hoc vero nequaquam ita est, quoniam nihil sanctitatis ei qui baptizatur praestat ille qui visibiliter baptizat, sed omnem spiritualem gratiam, quae in baptismo confertur, ipse summus sacerdos Dominus Jesus Christus praestat illic per virtutem Spiritus sancti, et ad illam quidem omne genus hominum, qui ad ipsum converti volunt, admittit quantumlibet sint onerati peccatis; solos autem parvulos, sicut dicitis, qui minimum peccati habent, inde repellit. Nequissima gens cur hoc dicitis? Nonne ipse communiter omnes vocavit, cum dixit: Venite ad me (0049B)omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos? (Matth. XI.) Certe cum hoc dicebat piissimus ille procurator salutis humanae, videbat omnem hominem laborare sub poenalitate, quam induxerat mundo culpa originalis; videbat simul, quoniam praeter ipsum nemo vivebat hominum in tempore illo, vel victurus erat super terram, cujus non esset onerata anima peccatorum gravamine, ita ut nec infans unius diei expers esset peccati. XIII. Quod intelligens Paulus apostolus dicebat: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereretur (Gal. III). Omnia, inquit, id est omnis generis homines, omnis aetatis homines: conclusit, id est concludi permisit sub peccato, ut omnium misereretur, tribuendo omnibus remissionem peccatorum. (0049C)Si ergo conceditis et parvulos omnes conclusos esse sub peccato, necesse est ut concedatis ad eos pertinere misericordiam Dei, et ipsos quoque ad latum gremium benignitatis ejus cum caeteris invitare, vocatione ipsius qua dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Reficiam, inquit. Refectio ista quam promisit praestatur in hac vita spiritui nostro, in eo quod per Spiritum sanctum a peccatorum gravamine exoneratur, atque in eo quod cum superaddita gratia adjuvatur ad resistendum fomiti peccati, et ad insistendum bonae operationi. Praestatur et post hanc vitam, quando datur ut requiescat homo a cunctis laboribus. Omnem hanc refectionem promisit omnibus (0049D)venientibus ad se. Et qua ratione putatis quod eam recuset parvulis venientibus ad se? Putatis quod dicat Dominus: Omnes veniant ad me quantumlibet sint peccatores, soli parvuli qui nondum satis habent peccati, maneant foris? Non veniunt, dicitis, sed asportantur ab aliis, et idcirco non dat eis gratiam, quam aliis peccatoribus. Et nonne paralyticus ille, de quo supra dictum est, ab aliis asportatus est: non per se ipsum venit, neque idcirco minus gratiae ab ipso accepit? Similiter non per se ipsos veniunt, neque per se ipsos benedictionem a Jesu petierunt parvuli illi, de quibus Matthaeus refert dicens: Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait: Sinite parvulos venire ad (0050A)me, talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset illis manus, abiit inde (Matth. XIX). XIV. Ecce talis in illo tempore benignitatis erat Dominus, ut rudes pueros non per se ipsos quidem venientes, aut gratiae aliquid postulare scientes, sed aliis ipsos ei offerentibus, ac pro eis postulantibus dignaretur suscipere, dignaretur et benedictam manum suam eis cum oratione imponere. Et quomodo accidit hoc, ut in istis temporibus non eamdem habeat benignitatem erga parvulos, quos solet ei offerre Ecclesia, rogans ut manus eis imponat, id est virtutem sancti Spiritus sui, per quam eis peccata remittantur, et spiritalibus donis impleantur? Quomodo dulcem illam vocem, qua dicit: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (0050B)(ibid.), mutavit in amaram vocem, ut dicat: auferte parvulos a me, talium enim non est regnum coelorum? Nam secundum tenorem disciplinae vestrae, hoc, etsi non manifesta voce, ipso tamen opere dicit; si omnes, qui ante annos discretionis moriuntur, perire permittit in originali peccato cum quo nati sunt. Scimus quidem in eo verbo, quod dixit: Talium est regnum coelorum (ibid.), etiam comprehendi eos qui maturae aetatis sunt, et similes sunt pueris innocentia et simplicitate. Verumtamen hi qui in innocentia et simplicitate atque insuper aetate pueri sunt, et ab Ecclesia Domino offeruntur, ut parvuli illi, quibus olim manum, imposuit; non possunt justa ratione ab eadem sententia excludi, nisi forte cum ad maturitatem pervenerint, acceptam (0050C)in baptismo gratiam, per malam conversationem amittant. XV. Nunquid adhuc sine intellectu estis, et non percipitis ex his verbis, quae dicta sunt, falsum et haereticum esse, quod de baptismo parvulorum affirmatis? Dicite mihi: Quae vobis est causa hujusmodi, sermonis, cum nec firmam rationem, nec aliquod evidens testimonium ex Scripturis sanctis habeatis ad confirmandum hunc errorem? Si erubescitis dicere, ego pro vobis dicam. Superbia cordis vestri, et invidia diaboli in ore vestro posuerunt verbum hoc. Nam ut quasi singulares prae caeteris habeamini, ac multa scire videamini, quae non sunt in communi hominum cognitione, idcirco (0050D)talia susurratis in auribus simplicium ac seductibilium hominum, quibus aquae furtivae dulciores sunt. Idcirco dixi quod superbia cordis vestri, quae vanae gloriae mater est, hunc errorem sicut et alios multos seminare vos fecit. Invidia quoque diaboli hoc verbum vobis inspiravit. Quia enim vidit innumera millia animarum per baptismum salvari in infantilibus annis, et nihil voluntatis suae fieri in eis, quos ita innocentes et puros ab omni macula post regenerationem suam festinat Deus ad regnum suum transferre; quia, inquam, hoc vidit, invidet innocentiae eorum; invidet quod ita festinaretur beatitudo eorum; invidet, quod etiam ex ore hujusmodi infantium et lactentium perfecturus esset laudem suam (Psal. VIII), propter inimicos suos apostatas (0051A)spiritus, qui per propriam malitiam a curia ejus ceciderant, et imminuerant numerum laudantium eum. Quaesivit igitur artem qua impediret omnes infantium animas, ne gratiae, quae in baptismo tribuitur a Deo, participes fierent, et invenit sibi aptissima instrumenta ad officium hoc, videlicet linguas Catharorum, quae sunt pharetrae pessimarum sagittarum ejus, quibus sagittant in obscuro rectos corde (Psal. X). In quibus posuit et hoc verbum iniquum, quod dicunt, nihil prodesse parvulis ad salutem lavacrum baptismi, et debere eos reservari usque dum perveniant ad annos discretionis, et tunc primum eos esse baptizandos, cum possint proprio ore fidem suam profiteri. Haec ita excogitavit diabolus, quatenus hunc morem induceret (0051B)mundo, ut non ad baptismum afferrent homines parvulos suos, sicque in partem suam attraheret omnes animas, quae in infantilibus annis ab hac vita migrant, atque a regno Dei eas elongaret. Sed gratia Dei nondum ita creditum est huic verbo, ut receptus sit mos iste in populo Dei: adhuc offerentur parvuli Domino ad baptismum, et imponit eis manum suam, et recipit eos. O Cathari! o Piphles! Nescio quam laudem vobis rectius dicam, quam quod diffusa est diabolica malitia in labiis vestris, propterea maledixit vos Deus in aeternum.
SERMO VIII. Contra quintam haeresim de baptismo aquae. I. Non autem me latet, quod de eis quoque qui in provectiori aetate baptizantur, non minorem (0051C)haeresim tenetis, quam est ea quae de baptismo parvulorum nunc pertractata est. Nam baptizandum quidem esse hominem dicitis, cum ad annos discretionis pervenerit; non autem in aqua, sed in igne, et nihil prodesse cuiquam baptismum aquae. Hujus autem erroris defensionem sumitis ex verbis Joannis, quae de Domino Salvatore pronuntiavit dicens: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Hinc est quod eos quos assumitis in societatem Cathariae vestrae, sicut audivi a quodam, qui expertus fuerat secreta vestra, tali modo rebaptizatis. II. Convenientibus vobis in unum in obscuro aliquo penetrali, primum hoc diligentissime procuratur, (0051D)ne forte per aliquam fenestram, aut per ostium quisquam eorum qui foris sunt, visu vel auditu percipiat, quod intus geritur, quoniam scriptum est: Qui male agit, odit lucem (Joan. III). Locantur luminaria copiose in parietibus cunctis; statur per ordinem in circuitu cum reverentia magna, quoniam sancta res agitur, quae tamen magis complaceat diabolo quam Deo. Statuitur in medio infelix ille qui baptizandus sive catharizandus est, et assisti ei archicatharus, tenens in manu libellum deputatum ad officium hoc. Quem imponens vertici ejus dicit benedictiones, quae potius maledictiones vocandae sunt, orantibus caeteris qui circumstant, et faciunt filium gehennae, non regni Dei, sicque perficitur ille baptismus. Dicitur autem hic baptismus fieri in igne, (0052A)propter ignem luminum, quae in circuitu ardent. Non sic impii, non sic debetis sequi verba sancti Evangelii, in quibus dicitur: Ille vos baptizabit in spiritu et igne (Matth. III). Melius ipsa verba attendite: Baptizabit, inquit, in igne; non juxta ignem, ut vos facitis. Auscultate ad me, et docebo vos, quomodo rectius eadem verba impleatis. Loquar stultis juxta stultitiam suam, ut non sibi videantur sapientes. III. Struite ignem copiosum in medio synagogae vestrae, et tollite illum vestrum novitium, quem vultis catharizare, et in medio ignis eum locate, et tu archicathare, pone super verticem ejus manum tuam, ut soles, et sic benedicito illum. Et tunc si non adusseris tu ungulas tuas, et ille si illaesus evaserit, (0052B)fatebor certe, quia bene baptizatus est Catharus tuus; si vero non evadit, nonne mox ita calens ad coelum vadit? Nonne sic nuper baptizavit Colonia archicatharum vestrum Arnoldum, et complices ejus, et similiter Bunna Theodericum et socios ejus, et continuo, ut dicitis, avolaverunt in coelum? Imo ut verius dicatur, descenderunt in profundum inferni, ab igne temporali, ad ardorem ignis aeterni, et merito quidem. Ut enim exinanirent baptismum aquae, constitutum ab ipso Domino Salvatore, baptizandum esse in igne docuerunt. Ideoque justissimo Dei judicio factum est, ut sic in igne baptizarentur, ut ab eo irrevocabiliter devorarentur. O stultissimi hominum, unde vobis ista praesumptio, qua erigimini adversus omne quod evangelicum est et catholicum? (0052C)Vere singularis ille ferus pastum sibi gratissimum in vobis habet, qui tantam singularitatem in cunctis partibus Catholicae fidei habere quaeritis, ut singularem quamdam in vobis sanctitatem venerentur miseri illi, quos seducitis. Differo usque in alium locum exponere, qualiter intelligendum sit illud, quod de Salvatore dictum est, quoniam baptizabit in spiritu et igne. De aquae baptismo, cui contra dicitis, nunc loquor ad vos. IV. Dicite mihi, qua audacia contradicitis ei, cum ipse Dominus eum instituerit, et servandum esse docuerit? Ipse etenim, sicut sancti quatuor evangelistae singuli in Scripturis suis testantur, venit ad Jordanem, ubi erat Joannes baptizans, ibique ab eo (0052D)baptizatus est; non quia ipse baptismi sanctificatione indigeret, qui ab omni peccato erat immunis, sed ut nobis ad abluenda peccata aquas sanctificaret, et in se ipso nobis exemplum praeberet suscipiendi baptismum aquae, quem constituere volebat Ecclesiae suae in remissionem peccatorum. Ibi et Spiritus sanctus in specie columbae se manifestavit super eum, sicut de ipso testimonium perhibuit Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et manentem super eum (Joan. I). Quod nostrae quoque eruditionis et consolationis causa factum est; ut videlicet tanto certius credere possemus ad omnes eos pervenire gratiam Spiritus sancti, qui Christi baptismum suscipiunt, ut illius capitis quod Christus est, membra efficiantur. Baptismum nostrum, (0053A)Christi baptismum vocamus, quia ipse principaliter in eo, ut supra diximus, baptizat, dans remissionem peccatorum per Spiritum sanctum. Et quia, ut dictum est, exemplo suo eum nobis initiavit, et quoniam in verbis sanctae doctrinae suae observari eum constituit, determinans in qua materia, et secundum quam formam fieri deberet. In qua materia baptizandum esset determinavit, quando in aqua hominem regenerari debere monstravit dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest videre regnum Dei (Joan. III). Propter duas substantias quae sunt in omni homine, videlicet corpus et animam, dixit duo pertinere ad baptismum nostrum, videlicet aquam et Spiritum sanctum; et nos indubitanter credimus ex verbis ipsius, quod ea hora (0053B)qua visibile corpus nostrum lavatur in aqua visibilis, tunc et invisibilis substantia nostra, quae est anima, lavatur invisibili lavacro, videlicet in Spiritu sancto, et emundatur ab omni delicto. In quali etiam forma verborum baptizari nos vellet, determinavit, cum dixit ad discipulos suos: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVII). V. Haec ergo verba sunt Dominica, ex quibus Ecclesia Dei testimonium habet ejus baptismi, qui pervenit usque in nos. Habet et testimonium ab eo signo, quod accidit in passione Salvatoris quando ex latere ipsius jam mortui simul profluxerunt sanguis et aqua. Ita enim scribit Joannes Dominicae (0053C)passionis testis fidelissimus de crucifixoribus ejus dicens: Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui cum eo crucifixus est. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX). Quod si non ad magnam pertineret admirationem, si non magnae rei esset sacramentum, non ita diligenter hoc affirmasset evangelista, cum subjunxit dicens: Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium ejus, et scit ille, quia dicit vera, ut et vos credatis (ibid.). Prudenter itaque hic animadvertendum est, videlicet et quod ante exitum mortis in cruce Dominus purum sanguinem sine aqua de vulneribus suis emisit, et quod post emissionem (0053D)spiritus, mistum aqua cruorem de latere suo produxit. In quibus rebus aptam et rationabilem nobis significationem dedit, videlicet quod sanguine suo redimeret, non solum illos, qui ante mortem ipsius per multa saecula gratiam redemptionis ejus fideliter exspectaverant, et sine aqua baptismi, qui nondum fuerat constitutus, ab hac vita decesserant; sed eos quoque, quos per aquam baptismi volebat regenerari, et usque in finem saeculi mortem ejus erant devote adoraturi. Illa ergo sanguinis et aquae mistura de latere Christi producta nobis erat et pretium redemptionis, et sacra significatio nostrae regenerationis, qua per aquam et fidem Dominici sanguinis renascimur. Neque enim aqua sine fide (0054A)passionis, neque fides sine aqua ad regenerationem sufficiens est. VI. Dupliciter itaque illud beatum Christi latus Ecclesiam Dei aedificavit, et pretium redemptionis effundendo, et formam regenerationis nobis ostendendo. Propter quod Apostolus ad Romanos scribens dixit: Quoniam vetus Adam erat forma futuri Adae (Rom. V), id est Christi. Nam sicut ex illius dormientis latere fabricata est Eva, ita ex latere istius in morte sopiti, aedificata est sponsa ejus Ecclesia. Quod si non in hac re; dic nobis, o Cathare, in qua re ille antiquus Adam exstiterit forma futuri? Velim super hoc audire occultam sapientiam tuam. Puto quod ad solitum finem deveniet responsio tua, ut dicas, (0054B)nescio. Si nescis, sede, sile, age opus consuetudinis tuae; fac discurrere panuliam cum trama per medium staminis, et sine illos tractare de mysteriis Dei, quibus divina ordinatio doctrinam Scripturarum sanctarum commisit. VII. Sicut praedictum est, ad baptismum aquae Dominus Jesus Christus et vivus et mortuus nos invitavit. Quod ergo aliud baptisma requiris, o infidelis Cathare? Si uno Deo potes esse contentus, unum quoque tibi baptisma sufficiat, cum scriptum sit: Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Tale tibi baptisma sufficiat, quale sancti apostoli administraverunt his qui baptizati sunt ab eis. Si ignoras quali baptismate baptizaverint, lege scripturam Lucae evangelistae, quae intitulatur Actus (0054C)apostolorum, cui non minus creditur quam Evangelio quod scriptum est ab eo. Lege, inquam, in eo loco, ubi de conversione Cornelii et amicorum ejus scribit hoc modo: Adhuc loquente Petro, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui erant ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti diffusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: Num quis prohibere potest quo minus aqua baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari (Act. X). Audi, insensate, quoniam Princeps apostolorum non ignem, sed aquam ad baptizandum homines illos fecit exhiberi. Item refert eadem Scriptura (0054D)de Philippo, qui erat unus ex discipulis Christi, quoniam cum evangelizaret Jesum eunucho Candacis reginae Aethiopum, sedens cum illo in curru, sicut ordinaverat angelus Domini, venerunt ad quamdam aquam, et ait eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens dixit: Credo Dei Filium esse Jesum. Et jussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus (Act. VIII). De hoc quoque quid tibi videtur? Puto et Philippus erravit, quando in aqua hominem baptizavit. Certe, si tuam habuisset (0055A)sapientiam, cum ab eo petebat eunuchus ut in aqua eum baptizaret, respondisse debuerat ei; non, non: imo differendum est nobis usque dum ad diversorium veniamus, et introibimus in obscuram cameram, accendemus luminaria multa, et ibi te baptizabo in medio ignis, O fili erroris! utinam non pejus errares quam Philippus! Utinam non te pejor angelus duceret, quam erat ille angelus, qui Philippum ad hoc opus duxerit! VIII. Quid ergo, inquis, est, quod Joannes Baptista dicebat, baptizandos nos esse in Spiritu et igne? Ego de hoc in sequenti capitulo, loqui dispono, ita ut sit tibi in scandalum, et appareat magis esse contra te, quam pro te. Qualitercunque autem hoc intelligendum sit, certum est et manifestum ex his quae (0055B)jam dicta sunt, quoniam unum et unicum baptisma constitutum est a Deo, ad emundationem et sanctificationem totius Ecclesiae, videlicet baptisma aquae cum invocatione sanctae Trinitatis. Quod brevi sermone Apostolus comprehendit, ubi ad Ephesios scribens, ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Deus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae (Ephes. V). Da gloriam Deo tandem, o Cathare, et in hac quoque parte victum te esse confitere. Et nunc transeamus hinc ad aliud certamen.
SERMO IX Contra sextam haeresim de animabus mortuorum. I. De cura, quae pro mortuis agitur in Ecclesia, (0055C)dicitis quoniam vana et superflua est; asserentes quod animae defunctorum singulae in ipsa hora emigrationis suae de hac vita pro meritis suis, vel in aeterna beatitudine collocentur, vel aeternis suppliciis tradantur, atque hac ratione probatis, nec malis prodesse, nec bonis necessarium esse ut pro eis orationes fiant, aut missae celebrentur, aut eleemosynae dentur. Non enim in fide vestra hoc admittere vultis, quod praeter illum aeternum ignem, qui praeparatus est diabolo, et his qui cum ipso in perpetuum damnandi sunt, aliquae purgatoriae poenae sint, in quibus animae fidelium, quae in hac vita a peccatis suis per condignam satisfactionem ad plenum purgatae non sunt, ad tempus examinentur, atque ex eisdem per illa remedia, quae nunc descripsimus, (0055D)liberentur et ad requiem transferantur. Et nunc quoque disseramus, secundum Scripturas veritatis, quia magnam earum notitiam vos habere gloriamini. II. Primum autem dicite mihi: An creditis quia Dominus Jesus Christus in passione crucis emisit spiritum, et secundum corpus quidem sepultus est, secundum animam vero descendit ad inferna, et spoliavit principes tenebrarum ab animabus electorum, qui vel ante legem, vel sub lege Moysi, quae salvare neminem poterat, ab hac vita migraverant, et promissam a prioribus saeculis redemptionis suae gratiam, quae per Christum facta est, fideliter exspectaverant? Si vero hoc credendum est, quod animae illae, a poenis illis in quibus detentae erant, per Christum liberatae sunt; certum est quoniam mendacii (0056A)praedicatores estis, qui dicitis nullas esse poenas animarum praeter aeterna supplicia damnandorum et neminem posse liberari a poenis, qui non statim post mortem in aeterna fuerit beatitudine assumptus. At si non creditis Christum ad inferos descendisse post passionem suam, neque illud Athanasii symbolum recipitis, in quo hoc continetur, pariterque illud catholicum symbolum, quod publice in servitio Dei decantatur rejicitis, in quo similiter hoc confitetur Ecclesia, Scripturarum testimonia super hoc inducenda vobis sunt tam de Veteri, quam de Novo Testamento. III. David in psalmo vocem depromit angelorum praeeuntium ad inferos Christum, et imperantium principibus tartari hoc modo: Attollite portas, principes, (0056B)vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). Et rursum idem David victoriae Christi congratulans, qua ereptas ab inferno secum animas eduxit ad coelos, alibi dicit ad eum: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem (Psal. LXVII). Item per Osee prophetam ipsa Filii Dei persona ait: O mors! ero mors tua: morsus tuus ero, inferne! (Ose. XIII.) Morsus iste inferni tunc impletus est, quando Salvator ad infernos descendens, electos suos sua invincibili potestate et justitia inde abscidit, reprobos autem illic reliquit; sicut qui rem aliquam mordet, partem ejus in ore comprehendit, partem foris relinquit. Et apostolus Paulus scribens ad Colossenses ait: Exspolians principatus et potestates, (0056C)traduxit confidenter triumphans in semetipso (Colos. II). Sufficiant nunc ista ad assertionem fidei nostrae in hac parte. IV. Ad eam, ni fallor, responsionem nunc confugietis, ut dicatis: Concedimus quidem quod ante Redemptoris adventum animae ad vitam praeordinatae in locis poenalibus a venturis gaudiis differebantur; sed postquam per Christum vitae patefactus est aditus, hoc communiter omnibus salvandis collatum est, ut peracto vitae hujus cursu nullatenus ultra ab introitu regni differentur post mortem. Sicut manifestatum est ex eo, quod latroni in cruce poenitenti a Salvatore olim dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Hoc enim communiter de omni peccatore sentiendum esse censetis. (0056D)Quod si in Christo ipso vitae suae termino poenituerit ex corde, quantumlibet flagitiosus per totam vitam suam exstiterit, ita perfecte ei cuncta peccata remittuntur, ut continuo ab hac vita sine omni examinatione transmigret ad coelestia regna. Ad confirmandum vero hunc errorem quarumdam Scripturarum testimonia inducitis, quae adversari nobis videntur, ex quibus est illud Ezechielis: Justitia justi non liberabit eum in quacunque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, quacunque die conversus fuerit ab impietate sua (Ezech. XXXIII). Et rursum quod sequitur ibidem, simile est huic: Si dixero impio, morte morieris; et conversus egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus debitoris restituerit, rapinamque reddiderit, et in mandatis (0057A)vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur: omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei (ibid.). His ergo captos nos retiaculis Scripturae judicatis, et dicitis nobis insultantes: Ecce Scriptura nobiscum est, quae affirmat, quoniam peccatori converso ab impietate sua, non nocebit impietas sua. Iterumque id ipsum inculcat dicens: Quoniam omnia peccata quae fecit non imputabuntur ei. Falsum itaque est quod post poenitentiam et contritionem cordis, in qua peccatori remissa sunt peccata sua, de caetero aliquibus poenis tradatur cruciandus et purgandus post mortem. Nam si hoc futurum est ei post conversionem suam, profecto nocebit adhuc ei impietas sua, et imputabuntur ei peccata sua. Talis est, o Piphles, objectio (0057B)vestra contra nos. Audite nunc quid respondeamus ad hoc, antequam de aliis objectionibus vestris aliquid dicamus. V. Verba sanctae Scripturae cum magna discretione animadvertenda sunt: alioqui in multis locis perturbare nimium possunt lectorem, suntque ei vasa mortis, quoniam saepe in uno eodemque dicto diversae significationes intelligi possunt, quarum una ad veritatem, alia pertineat ad falsitatem. Itaque et illa verba prophetae de quibus nunc tractamus, ne in errorem nos mittant, quemadmodum et vos, cum tali determinatione accipimus, ut dicamus, quoniam impio quacunque die conversus fuerit, de caetero non nocebit impietas sua, tali videlicet nocumento, ut pro eo aeternaliter condemnetur, neque (0057C)imputabuntur peccata ad perditionem ipsius. Quamvis enim peccator post conversionem suam aliquid molestiae patiatur in anima a purgatorio igne pro peccatis suis, de quibus non sufficienter correctionem in hac vita sustinuit: illa tamen molestia, quia temporalis et transitoria est, quasi nullum nocumentum reputanda est comparatione illius aeternae poenae, quam in inferno pati debuisset, si conversus ab impietate sua ante mortem non fuisset. Ostendam autem vobis similem Scripturam, quae simili indiget determinatione. VI. Beatus Petrus in Epistola sua, quibusdam noviter ad fidem Christi controversis dicebat: Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? (I Petr. III, 13.) Haec autem interrogatio idem significabat, (0057D)ac si ita affirmando dixisset: Nemo est qui vobis nocere possit, si boni, id est bonitatis aemulatores fueritis. Dominus autem Jesus Christus in Evangelio discipulis suis, simulque caeteris boni aemulatoribus haec annuntiat, dicens: Tradent vos in tribulatione, et occident vos, et eritis odio omnibus propter nomen meum (Matth. XXIV). Item: In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem (Joan. XVI). Ecce similiter hic, ut supra, potestis ratiocinari adversus nos, ita ut dicatis: Si boni aemulatores traduntur in tribulationem, occiduntur, odio habentur ab omnibus, et multa hujusmodi propter justitiam patiuntur; certum est multos illis nocere, pro eo quod boni aemulatores sunt. Non ergo verum (0058A)dicit Petrus, qui nullum illis nociturum esse promisit, si boni aemulatores existant. Puto autem quod non tam insani capitis sitis, ut in manifesto dicere audeatis, aut Petrum aut Christum fuisse mentitum, aut contraria sibi invicem eos dixisse. Scitote quoniam verba Petri, quae induximus, ita intelligimus, ut non promiserit servis Dei, qui bona aemulantur, quoniam nihil omnino molestiae pati deberent in via justitiae. Nam et ipse continuo post illa verba subjecit: Sed, etsi quid patimini propter justitiam, beati (I Petr. III). Hic autem in verbis illis significare voluit, quoniam nemo eis ita nociturus esset, ut ab aeterna beatitudine eos abstrahere posset. Certus quippe erat quoniam neque mors, neque vita, neque gladius, neque fames, (0058B)neque ulla adversitas, nulla denique creatura veros aemulatores boni separare posset a charitate Christi (Rom. VIII). Neque enim temporales incommoditates nocumentum esse, sed potius juvamentum ad adipiscendum beatitudinem electis Dei esse arbitratus est. Sicut enim auro non nocet is, qui illud in igne examinat, sed potius juvat, ut magis resplendeat: ita fidelium persecutores dum eos tribulant, non eis nocent ut putant, sed potius eis cooperantur ut in beatitudine aeterna resplendeant. Juxta haec ergo quae nunc dicta sunt, considerate et illud, quoniam impio ab impietate converso non nocebit impietas sua, et non faciet vos deviare sermo ille a via veritatis. VII. Aliud quoque ex Ecclesiaste contra nos inducitis, (0058C)quod tale est: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle. XI). Quod similiter in partem erroris vestri inclinatis, dicentes ita intelligi debere: Anima de corpore migrans, si declinaverit ad quietem, ibi perpetuo erit; si ad poenam, ibi quoque perpetuo erit. Dico autem, quia si nihil aliud quam hoc quod dicitis, significare voluit Ecclesiastes in verbis illis, superflue interpositum est, in quocunque loco ceciderit. Nam ad significandam sententiam vestram suffecisset ei dixisse: Si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit. Nunc autem attendite sermonem meum, et apparebit quam vim habeat, quod additum est: (0058D)In quocunque loco ceciderit. Considerate praecedentem litteram, et invenietis quod ad dandam eleemosynam hortatur auditorem suum, dicens: Mitte panem tuum super aqua, quia post multa tempora invenies illum (ibid.). Et iterum: Da partes septem, nec non et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram (ibid.). Et in sequentibus ad perseverantiam boni operis hortatur dicens: Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua (ibid.). Quibus congrue illud interponit, dicens: Si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem, quocunque loco ceciderit, ibi erit (ibid.); ac si dicat: Diligenter insiste dum vivis augere merita tua eleemosynis et bonis operibus; quia post mortem, sive devenerit homo in eum statum qui pertinet ad eos, qui (0059A)salvandi sunt, quod est cadere ad austrum; sive devenerit ad eum statum, qui pertinet ad damnandos, quod est cadere ad aquilonem: In quocunque loco ceciderit, id est in quocunque gradu meritorum tunc fuerit quando cadet, sive sint bona, sive mala; ibi erit, id est inde neque ascendet promerendo meliora, neque descendet promerendo pejora. Extunc enim neque bono, neque reprobo locus dabitur promerendi bona vel mala; sed de caetero tempus erit suscipiendi retributiones bonas, vel malas. VIII. Dupliciter autem cadit lignum ad austrum, sive quando statim post mortem vir justus in beatitudine collocatur, quod tantum est perfectissimorum, qui cum Deo mundum judicabunt, sive quando in eam viam incidit per quam transire habent (0059B)quidam salvandorum, quibus per purgatorias poenas eundum est ad refrigerium, videlicet hi qui judicandi erunt ad vitam. Similiter ad aquilonem dupliciter cadunt mali, cum vel statim post mortem ad summa supplicia rapiuntur; ut hi de qualibus dicitur, quod judicati sunt, videlicet infideles, et summe mali, vel illis poenis traduntur in quibus usque ad novissimum judicium reservandi sunt; ut illi reprobi, qui judicandi sunt ad mortem. Est autem frequens hic modus loquendi in Scriptura sacra, ut auster vocetur coelestis beatitudo propter divinam claritatem, quae est in ipsa; aquilo autem mansio reproborum tenebrosa et operta mortis caligine. IX. Aliud quoque capitulum simile ei quod nunc tractatum est, quasi ex persona Domini dictum nobis (0059C)objicitis, quod hujusmodi est: Ubi te invenero, ibi te judicabo (Ezech. XXXIII). Quod et ita dictum arbitramini, ac si diceret: In fine tuo cum a te repetam animam tuam, in quali vita te invenero, in tali te statim judicabo, vel ad perpetuam requiem, vel ad aeternam damnationem. Nos vero aliter ista discernimus. Breviter comprehensum est in his verbis quod diffusius per Ezechielem loquitur dicens: Cum averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem; in injustitia sua quam operatus est, morietur: et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam: ipse animam suam vivificabit, vita vivet, et non morietur (ibid.), subauditur, morte aeterna. (0059D)Totius hujus capituli brevis sententia est illud: Ubi te invenero, ibi te judicabo, sive qualem te fuvenero (quod idem est), talem te judicabo. Hoc est dicere: Si invenero te aversum ab injustitia et conversum ad justitiam, non est desperandum tibi propter retroacta mala, quia ibi, id est in eo statu conversionis tuae te judicabo, id est discernam ad eis qui damnandi sunt. Si vero invenero te aversum a justitia, non est confidendum tibi in retroacta justitia, quia ibi, id est in eo statu te judicabo, id est discernam ab eis qui salvandi sunt. Discernit autem (0060A)Deus bonos a malis, cum vel statim post mortem ad beatitudinem eos inducit, vel in ea purgatione eos locat, in qua ad futuram gloriam eos aptificat. X. Est autem ex abundanti quod vobis respondemus ad ea testimonia, quae ex Veteri Scriptura inducitis, ad confirmandum errorem vestrum, quem de animabus mortuorum habetis. Nam si fatemini, quod necessario fateri debetis, videlicet quod animae antiquorum, qui ante tempus gratiae exstiterunt usque ad tempus redemptionis, ab introitu regni coelestis dilatae sunt, contrarii estis vobismetipsis, qui antiquorum Patrum scripta hoc attestari aestimatis, quod quaelibet anima, cum a corpore migrat, statim vel ad aeternam beatitudinem transeat, vel ad aeternam damnationem. Nam ea testimonia, quae (0060B)ab illis assumitis, non solum pertinent ad homines temporum istorum, sed ad homines antiquae legis, sub qua adhuc clausus erat introitus regni coelorum. XI. Non autem me latet quod ex Novo quoque Testamento errorem vestrum confirmatis, objicientes nobis evangelicum illum sermonem, quem locutus est Salvator dicens: Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transibit a morte in vitam (Joan. V). In his verbis dicitis promittere salvationem omni credenti in Deum, quod mox post mortem corporis transibit quisque ad vitam aeternam, ita ut non aliud judicium veniat post mortem, quam quod in ipsa morte experitur, atque indubitanter hoc Dominum significasse vultis (0060C)hoc sermone, quod nullae sint poenae in quibus animae fidelium post mortem judicium Dei sustineant. Animalibus immundis quae non ruminant quidem et ungulam non findunt, comparari jure debetis, qui in ore quidem versatis doctrinam Dei, et nullam rectae intelligentiae in ea discretionem habetis: ideoque verba vitae non sunt vobis ad vitam, sed ad mortem. Caeci fuerunt doctores vestri, et caecorum duces facti sunt, et in foveam mendacii et perditionis secum cadere vos fecerunt. Audite ergo, rebelles et increduli, quomodo rectius animadvertere possitis verba Domini, quae pervertere nitimini, quia nisi aliter exponantur, quam vos ea intelligatis contraria sunt aliis sacrae Scripturae verbis, quae (0060D)in suo loco inducemus. XII. Amen dico vobis, inquit, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, videlicet Deo Patri; siquidem audire verbum Dei et non credere, inutile est: Hic, inquam, habet vitam aeternam. Habent sancti qui cum Deo regnant vitam aeternam, ita quod ejus beatitudine jam perfruuntur. Habent et fideles in hoc mundo positi vitam aeternam, non ut rem, qua jam secundum desiderium suum perfruantur; sed ut rem, quae illis certissime praeparata et conservata est a Deo, et danda in tempore suo; et in judicium (0061A)non veniet, sed transiet a morte ad vitam. Nomen judicii tales significationes in Scriptura sancta habere dignoscitur. Significat enim flagellationem, qua homines flagellantur a Domino: significat ultimam discriminationem bonorum et malorum, quae fit in novissimo die; significat etiam damnationem, quae specialiter ad reprobos pertinet. Quia autem afflictionem significet ex eo intelligi potest, quod Apostolus ait: Dum judicamur autem, a Domino corripimur, id est dum flagellamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). Quae autem sint ista flagella determinat ubi ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (ibid.). Quod si secundum hanc significationem dicitis accipiendum judicii nomen, cum dicitur, quod qui credit non (0061B)veniet in judicium, non potest stare sermo; quia et credentes flagellantur saepe a Domino, sicut non credentes: Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Ac si dicitis, ita debere accipi, quod credentes non sint venturi post mortem ad aliam castigationem, praeter eam, quam in ista vita patiuntur; injuriam facitis litterae, quae hoc non dicit, sed simpliciter dicit, quod qui credit, in judicium non veniet. Ultimam vero discriminationem bonorum et malorum significat nomen judicii, ubi Salvator de se ipso dicit: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V). Secundum hanc quoque significationem non potest accipi hoc loco, quia tam boni quam mali, ad judicium venient, secundum illud: Omnes nos oportet (0061C)manifestari ante tribunal Dei, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit in corpore, sive bonum sive malum (II Cor. V). Significat autem damnationem judicii nomen, ut statim in sequentibus cum dicitur: Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V). Et in Apostolo ubi ait: Qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI). Hoc autem modo indubitanter accipi debet judicium in praesenti sermone, ubi a Domino dicitur: Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet (Joan. V), id est, in damnationem. Sequitur: Sed transiet a morte in vitam (ibid.), ab ea videlicet morte, quae ei damnationis causa exstiterat, et per quam ad perditionem (0061D)transiisset, si in ipsa permansisset. Quaenam fuit mors illa? sine dubio mors animae, quam in ea effecerat infidelitas. In quali morte exstiterant illi, de quibus Petrus in Epistola ait: Propter quod mortuis evangelizatum est (I Petr. IV). Similiter et illi quibus Paulus scripsit dicens: Consepulti estis cum Christo in baptismo, in quo resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos cum essetis mortui in delictis convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta (Rom. VI). XIII. Palam ergo est, quoniam per fidem transitur ad vitam, ut non ad judicium, id est, damnationem veniatur. Id autem duobus modis fit: uno enim modo quisque ad vitam animae per fidem a (0062A)morte transit, quando qui infidelis fuerat, per fidem justificatur in anima. Ad hoc enim pertinet sermo quo dicitur: Justus autem ex fide vivit (Rom. I). Hanc vero vitam in tempore hujus mortalitatis electi Dei adipiscuntur. Alio autem modo per fidem ad vitam electis transeundum est, quando propter meritum fidei et earum virtutum, quae ex fide originem habent, vita aeterna eis pariter in corpore et in anima tribuenda est: quod erit in die novissimae resurrectionis, cum ab omni potestate mortis liberabuntur, et ad beatam immortalitatem transferentur. Hos autem duos modos transeundi a morte ad vitam in electis suis futuros Dominus demonstravit, continuo post verba de quibus nunc tractatum est. Primum enim modum transeundi ad vitam pronuntiavit cum (0062B)dixit: Amen dico vobis, quia veniet hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Joan. V). Secundum vero modum transeundi ad vitam, pronuntiavit, cum postea subdidit dicens: Nolite mirari hoc, quia omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (ibid.). Jam, si quid incorruptae intelligentiae est vobis, satis directe me ad veritatem vos duxisse percipitis. Quia si sine intellectu estis, frustra asinis canit lyra. XIV. Unam adhuc objectionem vestram in medium adducam, qua nobis obviare soletis. Scriptum est: Quoniam unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (Apoc. II). Item: Unusquisque (0062C)onus suum portabit (Gal. V). Item: Unumquemque secundum vias suas judicabo, dicit Dominus (Ezech. XVIII): hoc est, unicuique retribuam secundum opera sua bona vel mala. Ex his ergo sumitis occasionem, ut dicatis non posse fieri, quod per bona opera vivorum adjuventur animae defunctorum, ut a poenis suis liberentur, et ad requiem transferantur. Dicitis enim quod si Deus illis miseretur propter bona opera quae alii pro aliis fecerunt, tunc eis non retribuitur secundum opera sua, sed secundum opera aliorum, et non ipsi onus suum portant, id est poenam quam ipsi meruerunt peccatis suis, si pro laboribus aliorum ab oneribus suis liberantur. Ad haec ita respondemus.(0062D) XV.Si fideles pro defunctis suis orant, jejunant, eleemosynas largiuntur, missas celebrant, aut celebrari faciunt, bona opera operantur, et ipsimet in tempore suo mercedem pro istis recipient secundum suum laborem. Illi vero pro quibus ista faciunt, si in criminalibus peccatis in vita sua fuerunt, et de ipsis nec poenituerunt, nec confessionem suam facere curaverunt, nihil illis bona opera haec prodesse poterunt ad salutem. Si vero in peccata aliqua lapsi fuerunt in vita sua, et de his ante finem poenituerunt, et in fide catholica de hoc saeculo migraverunt, et morte praeventi, non potuerunt omnem satisfactionem implere, quam pro peccatis suis debebant; dicimus quia onus suum portabunt, id est poenam pro peccatis suis sustinebunt quandiu permiserit (0063A)Deus. Pro poenitentia autem sua, quam in fine habuerunt, et pro fide catholica in qua usque ad mortem permanserunt, ac pro caeteris bonis, quae in hac vita fecerunt, hanc mercedem recipient, ut eis detur vita aeterna in novissimo die, et in anima et in corpore. Plurimi vero istorum etiam hoc in mercede recipient, ut ante novissimum diem liberentur a poenis suis per bona opera viventium fidelium, quae supra memorata sunt: alii quidem citius, alii autem tardius, secundum quod merita eorum majora vel minora fuerunt in hoc mundo. De his itaque vere dicere possumus utrumque, et quod onus suum portabunt, quia sustinent poenam pro peccatis suis secundum tempus quod constituit illis Deus: et quod ipsis retribuitur secundum bona opera ipsorum, (0063B)quibus meruerunt, ut possit eis subveniri ab Ecclesia Dei. Possibile quidem esset Deo sine alicujus interventu quorumlibet hominum animas liberare a poenis suis. Vult autem hoc ordine eas liberari, ut a vivis ei serviatur pro eis, quatenus in hoc ipso magis commoneantur vivi Deum revereri, et offensam ejus cavere, pariterque augeantur et merita eorum per opera pietatis, quae faciunt pro dilectione proximorum. In nullo ergo nobis contrariae sunt Scripturae quae supra memoratae sunt, sed potius nobiscum sunt. Si verba divina vobis, o insulsi sapientes, cum diligenti consideratione decoxissent hi qui ea tam cruda in ore vestro posuerunt, magis salubriter vos pavissent, et non tanta ventositate superbiae corda vestra inaniter distendissent. XVI. (0063C)Equidem objectionibus vestris quibus maxime fidebatis, satis, ut aestimo, responsum est, et complosae sunt quasi vesicae turgentes, et nihil inventum est veritatis in eis. Nunc autem inquiramus Scripturas quae nobiscum sunt pro parte veritatis, ad cujus defensionem accincti sumus. Et, ut a Paulo incipiamus, intueamur primum verba quae ad Corinthios scripsit, dicens: Si quis autem aedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Non (0063D)propter nostros quidem, quibus sanctorum nota sunt scripta Patrum, sed vestri erroris occasione, necesse est nunc me sermonis hujus sensum aperire. Fundamentum spiritualis aedificii quod intus in anima construimus, fides Christi est; quam qui vere habet, Christum in mente gerit, qui est initium et consummatio omnis boni in electis suis ideoque et ipse fundamentum vocatur. Fundamentum nostrum dicitur fides, quia a fide bonam vitam inchoamus. Nam, si non sit in nobis recta fides, nihil in nobis potest Deo placitum esse, quidquid faciamus sive bonum sive malum. Ex quo autem in nobis esse coeperit fides, placere incipimus Deo, jamque secure possumus operari bona opera, quia de caetero mercedem suam accipient. Lapides pretiosos super (0064A)fundamentum aedificamus, quando hoc fidei rectae adjicimus ut bonis moribus simus ornati, videlicet humanitate, patientia, temperantia, justitia, misericordia, et caeteris hujusmodi moribus, quos virtutes animi vocamus. Quotiescunque etiam opera facimus, quae ex hujusmodi virtutibus procedunt, lapides pretiosos fundamento superaedificamus. Lapidibus autem pretiosis talia digne comparantur, quia, sicut lapides pretiosi aurum et alias res, quae in se pulchrae sunt, ornare solent, ita virtutes et bona opera decorem magnum praestant animae rationali, quae secundum Deum formata est, et est pretiosior omni auro. Decor autem iste non potest in anima dissolvi, etiam si in ignem purgatorium pro aliquibus levioribus culpis fuerit missa: sicut et lapides pretiosi (0064B)liquefieri non possunt, si in ignem mittantur. Argentum quoque fundamento superaedificant, quibus hoc studium est ut divinas Scripturas intelligant, et sermonibus sapientiae alios instruant. Argento autem quod habet dulcem et acutam sonoritatem comparari solet Scriptura sacra, ut ibi: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI). Quid enim dulcius sonat quam sacra Scriptura, in qua vitae aeternae gaudia promittuntur? Quid acutius divino sermone, qui est penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingente usque ad divisionem animae et spiritus? Item et aurum in aedificio suo collocat, qui tam perfectae contemplationi cor suum tradit, ut possit jugiter de Deo meditari, et trahere de occultis sapientiam, qua gustatur suavitas ejus, (0064C)ipsumque sine intermissione orare, ipsum incessabili charitatis ardore circuire. Talis contemplatio recte auro comparatur, quia cunctis virtutibus excellentior est, sicut caeteris metallis pretiosius est aurum; estque effectrix operum summae perfectionis, quae et ipsa quasi aurum sunt in aedificio animae comparata caeteris operibus bonis. Facit enim abstinere propter Deum etiam ab his quorum usus licitus est: facit contemnere mundum et omnem gloriam ejus, castitatem immaculatam custodire, animam pro Deo et fratribus ponere, ac caetera hujusmodi.
XVII. Ligna vero, fenum et stipulam super fundamentum suum coacervant, qui cum rectam fidem habeant, nimis occupant corda sua curis et cogitationibus, (0064D)quae pertinent in hunc mundum, quique majorem quam oportet amorem habent ad ea, quae prohibita ipsis non sunt, velut uxores, filios et filias, saeculares amicos, domos et possessiones, et dignitates, et hujusmodi. Hi, inquam, in anima sua aedificare dicuntur super fundamentum ligna, fenum et stipulam, quia talibus rebus mentem occupant, quae cremabiles sunt, sicut ligna, fenum et stipula. Nam haec, quae dicta sunt, obscuram et gravem faciunt animam, ne possit libere cogitare ea quae Dei sunt, ipsumque amare sicut oportet. Sed omnis ista obscuritas et gravitas in purgatorio igne exurenda est, ita ut ipsum fundamentum nihil destructionis patiatur, si tamen inter haec omnia prae cunctis rebus habeatur Deus, ita ut si necesse sit, potius ista (0065A)relinquantur quam Deus abnegetur. Coacervant etiam in anima sua res cremabiles qui se non custodiunt a levioribus culpis, velut est otiosus sermo, risus et joci, ira, vana laetitia, excessus in cibo et potu qui non est frequens nimis; et hujusmodi quotidiana peccata, quae capitalia non dicuntur. Hi, inquam, ligna, fenum, stipulam aggregant super fundamentum suum, et haec quoque excoquenda sunt per ignem. De levioribus dixi peccatis: nam criminalia peccata si admissa fuerint, non potest dici, quod super fundamentum aliquo modo collocentur. Siquidem ipsa destruunt fundamentum et fidem, quia enecant eam, et pro his dicitur mortua fides. At si pro his poenituerit homo, et non satisfecerit Deo pro his in hac vita, reputabuntur quasi illa quae (0065B)comparata sunt ligno, feno et stipulae, et annihilabuntur per ignem in die Domini, sicut et leviora quae praedicta sunt. XVIII. Dies hominis dicitur tempus istud, in quo unicuique homini permittit Deus facere secundum arbitrium suum quod vult, et quo potest promereri bona sive mala, secundum opera sua. Dies autem Domini, tempus illud quod instat unicuique quando separatur a corpore anima ejus, et de caetero non potest incedere secundum arbitrium suum, sed secundum judicium Dei ducitur vel ad requiem vel ad poenam, ad accipiendam mercedem quam promeruit, fiuntque manifesta, quae prius in eo erant occulta, sive bona sive mala. Unde et dicitur: Uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, (0065C)et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit (I Cor. III). Ignis autem dicitur poenalitas illa, quam ad hoc Deus ordinavit, ut in ea affligantur, et purgentur electorum animae a maculis quas in hac vita contraxerunt. Quae nullum quidem detrimentum inferre poterit aedificationi eorum, qui fundamento superaedificaverunt aurum et argentum, et lapides pretiosos, etiamsi per medium illius eis transire contingat. Propter hos ergo ait: Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet (ibid.); eam videlicet, quam sua superaedificatione promeruit. Propter eos autem qui superaedificaverunt ligna, fenum, stipulam, dicit: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur (I Cor. III): ita videlicet quod nullum pro (0065D)sua aedificatione praemium habebit, imo amaram afflictionem; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, id est, non aliter nisi per examinationem ignis. Diversis autem nominibus ligni et feni, et stipulae designavit ea, quae in quolibet exurenda sunt propter diversitatem ipsorum, secundum quam quaedam diutius aliis ignem sustinebunt, velut lignum diutius feno ardet, fenum diutius stipula. Est autem ignis iste idem quod Psalmista iram appellat cum dicit. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI), vel emendes me, ut habet alia translatio. In furore arguentur, et non emendabuntur, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). In ira autem corripientur et emendabuntur, qui per ignem salvi erunt. (0066A)Utrumque autem formidans deprecatur dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, ac si diceret: Non sim inter eos, quibus dicturus es: Ite, maledicti, in ignem aeternum; neque in ira tua emendes me, sed in hac vita me ure et seca, et talem me redde, cui emendatorius ignis necessarius non sit. XIX. Iste ignis est, o Cathari, quem Joannes Baptista significavit, quando de Domino Salvatore praedicabat dicens: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Nam in hac vita baptizat in Spiritu sancto, quando in baptismo foris quidem per visibiles ministros baptizat nos in aqua, intus autem animas nostras propria operatione baptizat in Spiritu sancto, donans nobis remissionem omnium peccatorum. In igne autem nos baptizat, quando (0066B)post hanc vitam in purgatoriis poenis animas nostras purificat a maculis peccatorum, quas in habitaculo corruptibilis corporis contraxerunt, quia nihil in illa sua purissima civitate recipere vult, quod non sit ab omni sorde defaecatum. XX. Possumus et ex verbis Domini testimonium sumere ad confirmationem sententiae, de qua nunc sermo nobis est. Legimus in Evangelio, quoniam ad Pharisaeos blasphemantes opera ejus inter caetera dicebat sic: Qui dixit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro (Matth. XII). Quale sit illud peccatum, quo dicitur peccare quis in Spiritum sanctum, non me determinare hoc loco necesse est, quia ad praesens negotium non pertinet hoc. Id vero praesentis negotii (0066C)est, ut consideremus hoc, quod aliquod peccatum esse insinuat, quod non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Si verus est sermo, nulli aliquod peccatum in futuro saeculo contigit remitti. Nam, sicut dicitis, quaelibet anima, mox cum de praesenti saeculo migraverit, aut in aeterna beatitudine constituitur, quo nemo cum peccati macula accedet, et ubi nemo peccati maculam contrahit: aut aeternis poenis deputatur, ubi nulla remissio, nulla misericordiae exhibitio est. Ergo superflue a Salvatore talis distinctio facta est, ut diceret peccatum illud, quod est in Spiritum sanctum, non remitti neque in hoc saeculo, neque in futuro. Nam, si nullum in futuro saeculo peccatum remitteretur, (0066D)non tam specialiter de illo peccato dixisset, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remittetur, sed suffecisset simpliciter dixisse, quoniam non remittetur ei. Sicut autem nefas est dicere, aliquam falsitatem in verbis Salvatoris inveniri; ita procul dubio nefas est dicere, aliquam in eis esse superfluitatem, aut inutilitatem. Scriptum quippe est de eo in Psalmo: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur (Psal. I). Deflueret autem folium ejus, si in verbis ejus aliquid superflueret, et non prosperarentur quaecunque fecit, si aliquid sine utilitate dixisset. Ergo necessario concedendum est, quoniam in futuro saeculo aliqua peccatorum remissio sit: quam, quia non possumus dicere exhiberi eis, qui aeternaliter (0067A)damnati sunt, neque eis qui salvati sunt; necesse est ut dicamus aliquibus remitti peccata in alio saeculo, qui neque sint in aeterna damnatione, neque in aeterna beatitudine collocati. Nulli autem medii sunt inter aeternam beatitudinem, et inter aeternam damnationem, nisi illi de quibus dicimus, quod in purgatoriis poenis sint. XXI. Videte nunc quali modo eis peccata remitti dicamus. Remittit Deus peccatori homini peccata duobus modis in hac vita: videlicet, duritiam cordis ejus per interiorem gratiam ad conversionem emolliendo, et conversum ad se a debito gehennalis poenae, quae ei pro peccatis debebatur, absolutum faciendo. Quibus autem in hac vita his modis peccata remittit, si ita transeunt de hac vita, quod de (0067B)peccatis suis non ad plenum satisfaciunt Deo, permittit eos ad tempus puniri in quibusdam poenis, quas constituit ad hoc, ut electi sui in his purificentur. Quando autem eis illas poenas remittit, et eos ad refrigerium educit, tunc eis peccata remittere dicitur, quia et poenae peccatorum peccata vocantur, secundum illud Apostoli: Christus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum (I Petr. II). Non autem aliter peccata nostra ipse portavit, nisi quod poenas quae nobis debebantur pro reatibus nostris, ipse sustinuit. Unum adhuc satis evidens testimonium ad confirmationem partis nostrae inducere possumus, ex historia Machabaeorum, cujus talis est auctoritas in Ecclesia, ut publice in divino servitio lectitetur. Scriptum est in libro secundo ejusdem (0067C)historiae, quod Juda Machabaeo dimicante adversus Gorgiam praepositum Idumaeae, contigit paucos Judaeorum ruere. Fugato autem Gorgia, per Dei auxilium, Judas collecto exercitu venit in civitatem Odolla, et cum septimus dies superveniret, secundum consuetudinem in eodem loco Sabbatum egerunt, et sequenti die venit Judas cum suis, ut corpora prostratorum tolleret ac sepeliret. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibebat Judaeos. Omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse, atque ita ad preces conversi, rogaverunt Deum, ut id delictum oblivioni traderetur. Post haec prosequitur Scriptura ita (0067D)dicens: Et facta collatione Judas, duodecim millia dragmas argenti misit Hierosolymam, offerri ea pro peccatis mortuorum, juste et religiose de resurrectione cogitans (II Mach. XII), et caetera. Et ad ultimum ita conclusit, dicens: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur (ibid.). XXII. Quid nunc ad haec dicitis, o Piphles? Evangelica Scriptura, ut auditis, pro nobis est, et quis contra nos? Apostolica Scriptura in defensione nostrae partis est, et quis est qui condemnet nos? Exemplum Machabaei Dominici bellatoris in acie nostra est, et quis dimicabit adversus nos? Adhuc pauca de praesenti negotio habeo conferre vobiscum.(0068A) XXIII.Si praeoccupatus fuerit homo gravioribus peccatis, et conversus fuerit ab iniquitate sua, et poenituerit ex corde de perpetratis malis; nunquid indiget, ut praeter illam interiorem poenitentiam cordis, aliquam exteriorem satisfactionem de peccatis suis Deo exhibeat, videlicet eleemosynas dando, jejunando, et aliis modis corpus suum propter Deum affligendo? Si ita est, ut per quosdam comperi, quibus noti erant sermones vestri, dicitis quia postquam ex corde poenituerit homo de peccatis suis, et cessaverit ab iniquitate, non opus est ei illa exteriore satisfactione, de qua dixi: eo quod jam omne peccatum ei sit remissum in poenitentia cordis. Sed hoc non ita esse evidentibus Scripturae sanctae testimoniis declaratur. Dicit enim Dominus (0068B)per prophetam Joel: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II). Ecce evidenter praeter interiorem conversionem cordis, exteriorem quoque satisfactionem exposcit. Joannes quoque Baptista, ut in Evangelio legimus, ad utrumque hortatus est dicens: Poenitentiam agite (Matth. IV). Et post pauca subjungit: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III). Fructus autem poenitentiae sunt opera bona, quibus Deus placatur pro peccatis, et variae castigationes carnis. Quae qualem effectum habeant ad placandum Deum patet ex historia, quae narrat poenitentiam Ninivitarum; et ex Scriptura quae dicit, quomodo Achab rex Israel cum argueretur per Eliam de occisione (0068C)Naboth, scidit vestem suam, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. Factusque est sermo Domini ad Eliam dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii ejus inferam malum domui ejus (III Reg. XXI). Ex his ergo palam est, Deum non solum internam cordis compunctionem, sed etiam exteriorem satisfactionem peccatis congruentem exigere, eaque exhibita placari, neglecta autem ad vindictam commoveri. XXIV. Si ergo conceditis hoc ita esse, quid dicetis de illo qui in omni genere criminum consenuit, (0068D)et primum in ipso articulo mortis compungitur, et convertitur ad justitiam? Nunquid debitor alicujus satisfactionis est Deo pro peccatis suis? Utpote debitor quidem est; sed, quia propter brevitatem temporis non potest eam implere, dimittitur ei satisfactio simul cum peccatis, statim post mortem rapitur ad aeternam beatitudinem. Dicitis ita? Bona est sententia ista, et ad multorum proficit correctionem. Qualem correctionem? Quod si hoc verbum publice coram vanis et pravis hominibus praedicetur, differet unusquisque conversionem suam quanto diutius poterit, dicens apud se: Faciam omnem voluntatem cordis mei, et in fine vitae meae convertar et poenitebo, et statim sine omni labore ad regnum coelorum transibo. Videtis ne quomodo sententia (0069A)vestra, si credita et recepta fuerit, occasio erit omnis vanitatis et omnis pravitatis? Stultissimi hominum! quae ratio, aut quae utilitas est in hoc sermone quem dicitis? Omnino nulla, nisi ut singulariter videri possitis sapientes prae aliis hominibus, si aliquid singulare dicatis, quod non sit in opinione caeterorum. In nostro autem sermone quem de animabus mortuorum diximus, indubitanter fructus multus est, quoniam multa opera misericordiae quotidie fiunt in pauperes, quae nullatenus fierent, si non hoc crederent homines, ut per talia possent adjuvare animas charorum suorum. XXV. Manifestum est itaque, per omnia necessarium esse purgatorium illum ignem, de quo diximus, in quo animae eorum qui in hac vita non plenariam (0069B)satisfactionem Deo pro peccatis suis exhibuerunt, tandiu examinentur, donec idoneae fiant intromitti ad illam supernam civitatem Dei, quae nihil recipit quod perfectum et plene examinatum non sit. Quid enim absurdius, quam ut credatur animam a sentina turpitudinum recenter extractam, et earum memoria adhuc quodammodo fetentem, in illud tam limpidissimum lumen tam repente irrumpere, et purissimorum spirituum coetibus admisceri, ita ut sit uno eodemque die, mane quidem in peccatorum turpissimo coeno, et vespere in angelorum purissimo coelo? Nonne debuerat vel septem dierum rubore suffundi pro multis criminosis excessibus, cum pro solo verbo jurgii Maria soror Moysi lepra pessima correpta sit a Domino, ac septem diebus sequestrata (0069C)a castris filiorum Israel? Ex auro purissimo omnia vasa sanctuarii, quibus administrandum erat corruptibile sacrificium in deserto, fieri jussa sunt. Quanto magis vasa, quibus incorruptibilis gloria purissimae divinitatis se ipsam dignabitur infundere, omnimoda examinatione antequam ad Sancta sanctorum inferantur, probata esse convenit? XXVI. De latrone mihi forsitan objicitis, quod eadem die qua confessus est, in paradiso fuerit cum Domino Jesu. Ad quod ita respondemus, quia hoc ei specialiter concessum est prae aliis poenitentibus, propter admirabilem fidei ejus virtutem, qua hominem quem vidit non habentem speciem neque decorem, et quasi novissimum virorum ignominiosae (0069D)morti traditum, credere potuit Deum esse, dicens: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Quae fides, ut arbitror, coram divino examine majoris meriti habita est, quam multorum annorum gravis poenitentia. Date jam gloriam Deo, et accedite ad veritatem qua expugnati estis; aut, si non acceditis, fugite, partes adversae, cum doctore vestro; qui ab initio mendax est, et mendacii pater.
SERMO X. Contra septimam haeresim de sacerdotio. I. Accedamus et ad illud discutiendum, quod dicitis ordinem sacerdotii defecisse apud nos, et nusquam inveniri veros sacerdotes, nisi inter vos. Loquor nunc pro nobis, qui in his quae ad Christianam (0070A)religionem pertinent, ad Romanam Ecclesiam respectum habemus. Sacerdotalem ordinem nos accepimus a Romana Ecclesia. Romana autem Ecclesia ab apostolo Petro, Petrus a Christo, Christus a Deo Patre, qui unxit eum oleo laetitiae (Psal. XLIV), hoc est Spiritu sancto, prae participibus suis, et juravit dicens ad eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Verus sacerdos erat Dominus Jesus Christus, qui sacrosanctum corpus et sanguinem suum palam obtulit Deo Patri super aram crucis, ut statueret pacem et reconciliationem inter ipsum, et genus humanum quod perditum fuerat. Si a donatione sacrae rei sacerdos dicitur, nulli unquam melius competebat hoc nomen, quam ei qui sacrum sacratissimum, hoc (0070B)est se ipsum dedit, ut salvaremur per ipsum. Ipse etiam invisibiliter dedit corpus et sanguinem suum, quando coram discipulis panem et vinum in coena benedixit benedictione coelesti, et fecit sua admirabili potestate, ut sub specie ejusdem panis et vini sumerent de manibus ipsius corpus et sanguinem ejus. Ipse quoque sicut pollicitus est, cum Ecclesia sua, est usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), et quotidie invisibiliter offert per manus Ecclesiae Deo Patri pro salute mundi corpus et sanguinem suum sub specie panis et vini. Propterea dictus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, qui erat rex Salem et sacerdos Dei summi, et oblationem fecit Deo ex pane et vino. II. Dominus Jesus Christus discipulos suos fecit (0070C)veros sacerdotes, in eo quod unxit eos Spiritu sancto, et dedit eis potestatem praedicandi verbum divinum, et baptizandi, cum dixit: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (ibid.). Dedit eis potestatem ligandi atque solvendi, cum dixit: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX). Dedit eis potestatem conficiendi corpus et sanguinem suum sub specie panis et vini, quando dixit ad eos: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII). Omnem denique potestatem, quae ad sacerdoti officium et (0070D)ad episcopalem dignitatem spectat, ab ipso acceperunt. Eamdem autem potestatem singuli successoribus reliquerunt in illis terris, et in illis ecclesiis, quas eis Dominus convertendas et gubernandas delegavit. Et ut nunc de aliis taceam, beatus Petrus, princeps apostolorum, in Romana urbe presbyteros et episcopos ordinavit, et omnem potestatem quae ad officia eorum pertinebat eis dedit, sicut ipse a Domino Jesu Christo acceperat. Et puto non potestis contradicere, quin hoc facere posset. Beatum vero Clementem discipulum suum, cum sciret sibi imminere terminum vitae suae, in loco suo Ecclesiae praeesse constituit, et eam potestatem, quam ipse habuit in principatu apostolatus ei tradidit. Ipsa autem consecratione, qua per beatum Petrum Clemens (0071A)ordinatus est in presbyterum et episcopum, ordinati sunt et a Clemente alii episcopi et presbyteri Romae, et ipsa ordinatus est successor Clementis, ea et ille alios ordinavit episcopos et presbyteros, et ita a successoribus ad successores per ordinem descendit sacerdotale officium, et episcopalis dignitas, usque ad eum, qui hodierna die summus pontifex Ecclesiae est. III. Si nunc dicitis quod sacerdotalis ordo defecerit in Romana Ecclesia, oportet ut nobis hoc demonstretis, sub quo papa acciderit iste defectus, et quam ob causam acciderit. Quod si dicere nescitis, magnae stultitiae et temeritatis argui potestis, pro eo quod rem tam magnam diffamare ausi estis, quam non veraciter comperistis, sed tamen (0071B)in opinione habetis. Dicitis forte: Nescimus sub quo papa acciderit iste defectus, sed hoc scimus, quod ex multis temporibus omnes, qui dicebantur Romani pontifices et cardinales, semper avari fuerunt et superbi, et multis ex causis indigni sacerdotio Christi, et ex hoc certi sumus, quoniam verum sacerdotium apud ipsos non est. Esto indigni sint: nunquid impossibile est ut aliquis sit indignus sacerdotio, et tamen vere sacerdotii ordinem habeat? Nequaquam hoc impossibile est. Scimus quippe quoniam sacerdotium, quod erat in veteri lege, institutum erat a Deo. Et quoniam Aaron et Eleazarus et Phinees primi sacerdotes Dei viri sancti, multos habuerunt successores in sacerdotio, qui non erant beneplaciti Deo, et indigni sacerdotali (0071C)dignitate, et tamen eos Deus toleravit in officiis suis, et ratam permisit esse benedictionem sacerdotalem in eis. Sacerdotes Judaeorum in adventu Salvatoris hypocritae erant et avari, ac superbi, et venditores et emptores spiritualium rerum, sicut ex verbis Domini apparet, quibus saepe eos reprehendebat; et tamen ipse de eis dicebat ad plebem: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt facite, quae autem faciunt, nolite facere (Matth. XXIII). Ecce cum ipse nosset vitia eorum ab intrinsecus, non tamen abducebat populum ab eis, sed honorem debitum sacerdotibus et spiritualibus magistris, voluit ab illis exhiberi. Item cum venissent ad eum decem leprosi volentes mundari (0071D)ab eo, dicebat eis: Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII). Et uni, cum esset mundatus a lepra, ait: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII). Ecce quomodo honorabat eos, quos sciebat esse iniquos. Quid, quaeso, honorabat in eis? Non personas eorum, sed officium eorum quod sanctum erat et institutum a Deo. Quod certe, si defecisset in eis propterea quia eo erant indigni, non eos sacerdotes appellasset, neque praecepisset eis offerri munus, quod sacerdotibus Dei erat divino jure offerendum. IV. Scriptum est de Caipha summo pontifice Judaeorum, qui erat unus ex praecipuis crucifixoribus Christi, quod cum collegissent pontifices et Pharisaei concilium adversus Jesum quomodo eum perderent, (0072A)dicebat: Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, ne tota gens pereat (Joan. XI). Quibus verbis evangelista ita subjungens ait: Hoc autem non a semetipso dicebat; sed, cum esset pontifex anni illius prophetabat, quod Jesus moriturus esset pro gente, et non pro gente tantum, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (ibid.). Ex quo sermone evangelistae percipitur, quod Caiphas, licet sanctus non esset, propter sanctitatem tamen pontificalis officii sui, aliquam singularem gratiam habebat a Deo, per quam prophetabat redemptionem, quae per Christum erat futura. Erat tamen indignus dignitate officii illius, non solum ob illam nequitiam qua Salvatori resistebat, sed propter avaritiam et superbiam ac caetera vitia, quibus (0072B)irretiti erant cuncti sacerdotes temporis illius, sicut ex verbis Joannis Baptistae manifestum est, qui frequenter eos arguebat. Ita enim erant avari et cupidi honoris, sicut in historiis legitur, ut singulis annis mutarent summos pontifices, et festinaret unusquisque ante alium ingredi ad dignitatem pontificatus per pecunias quas dabant gentilibus, qui eis praepositi erant illis temporibus, cum secundum legem unusquisque pontifex usque ad finem vitae suae stare debuisset in officio suo. Quae mutatio, pontificum intelligi potest etiam ex eo quod evangelista dicit de Caipha, quod esset pontifex anni illius (Joan. XVIII); erat autem pontifex anni prioris Annas socer ejus, sicut ex historiis habetur. Haec idcirco dicta sunt, quia dicitis non posse sacerdotale (0072C)officium ratum esse apud illos, qui sacerdotio indigni sunt. V. Quis sceleratior, quis indignior fuit dispensatione mysteriorum Dei, quam Judas Iscariothis, qui et fur erat Dominicae gazae, et mortem Salvatoris diu in mente gerebat, et voluntate eum occidebat? Dominus tamen eum, sicut et caeteros apostolos, mittebat ad dispensandum gratiam suam spiritalem, praedicando, baptizando et exsequendo cuncta quae ad apostolatum pertinebant: et rata esse permisit ea quae ab illo gerebantur, sicut et ea quae caeteri apostoli faciebant in ministeriis suis. Legimus de pluribus qui baptizati sunt a Joanne Baptista viro sancto et perfecto, quod rebaptizati sunt per (0072D)apostolos: eorum vero qui baptizati sunt a Juda nullum legimus fuisse rebaptizatum. Fuisset autem necessarium eos rebaptizari, si vim suam non potuisset habere sacramentum illud sub manibus ejus, ob eam causam quia ipse fuisset indignus administratione baptismi. Ad nostram eruditionem hoc fieri permisit Dominus, ut ille qui indignus erat computari inter ministros Dei, gratiam suam hominibus, sicut et caeteri apostoli dispensaret, ut cum videmus indignos sacerdotes spiritualia tractare et distribuere, ne propter eorum malitiam diffideremus gratiae Dei, neque aestimaremus quod nullam virtutem haberent res spiritales, quae ad salutem gratiae Dei constitutae sunt, pro eo quod mali sunt, qui officium habent super ea. Nolite (0073A)itaque temere hoc affirmare, quod in Romana Ecclesia defecerit ordo sacerdotalis, pro eo quod qui regnant in ea, indigni sunt eo. VI. Certe hoc quod dicitis, verum esse fateremur, si defecisse in ea fidem Catholicam probare possetis. Nam si exinanita esset fides, inania procul dubio essent et fidei sacramenta. Quod si inania essent sacramenta, inane et nullius utilitatis esset officium sacerdotum dispensantium ea. De aliis quidem vitiis, pro quibus Romanam Ecclesiam culpatis, non eam fortassis sufficienter possumus excusare; sed quod adhuc in ea defecerit fides Catholica, nulla certe potestis ratione probare. Nam eadem fides quae ab initio per beatum Petrum in ea plantata est, et quae praedicata est a successoribus (0073B)ejus, qui pro Catholicae fidei confessione martyrium pertulerunt, ut Clemens, ut Sixtus, ut Marcellus, et multi alii, quos longum esset enumerare, et qui sanctitate conversationis, et coelestibus doctrinis Ecclesiam vehementer illustraverunt, ut Silvester, ut Gregorius, ut Leo, et quam plures alii: eadem, inquam, fides usque in hodiernum diem in ea praedicatur et tenetur, adjuvante apud Patrem illa Domini nostri Jesu Christi interpellatione, de qua ipse dixit ad Petrum: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII). Quod utique non dicebat spiritualiter pro illa fide, quae in mente Petri erat, sed de fide Ecclesiae, quam voluit gubernari a Petro. Unde et si quando contigit aliquem apostolicorum Patrum a fide Catholica (0073C)errare, non diu eum stare permisit Dominus, ne forte per ipsum Ecclesia corrumperetur. Nam in tempore Arianae haeresis quidam papa dictus Leo, sicut legitur in Vita beati Hilarii, Arianis consensit in haeresi, et subitanea morte percussus est. Sed et de alio quodam legitur, quod a vera fide exorbitaverit, et ob hanc causam depositus est. VII. Quod si adhuc in eo verbo haeretis, ut dicatis Romanam Ecclesiam ita corruptam esse, ut nunc credatur in ea et doceatur aliud quam quod credidit, et in ea docuit beatus Petrus, et illi ejus successores, de quibus dubium non est, quin sancti sint; ostendere debetis nobis rationabili sermone quid sit illud, in quo discordet ab illorum fide et (0073D)praedicatione: et quid sit illud, quod illi crediderunt, et quod nunc in fide non suscipiatur a successoribus illorum. Certi autem sumus, quoniam ad hoc demonstrandum, et ratio vobis deest et sermo. Sicut dixi, Dominus noster Jesus ob dilectionem principis apostolorum inter multas procellas persecutionum, et oblatrationes haereticorum, incorruptam adhuc conservavit fidem Catholicam in sede illa apostolica, simulque sacerdotalis ordinis in ea conservavit dignitatem, magis propter fidei stabilitatem quam propter merita sacerdotum regentium eam. Propter fidei dico stabilitatem, quia indubitanter ipsa in negligentiam et defectum jam devenisset, si evacuatum esset officium praedicandi, baptizandi, confirmandi, ligandi atque solvendi offerendi sacrificium (0074A)salutare, et orationem faciendi pro populo Dei, ecclesias quoque consecrandi, et ordines faciendi, ac caetera hujusmodi exsequendi, quae ad episcopos ac sacerdotes pertinent. A Romanis autem Patribus, sicut notitia sacrae fidei, ita et ordo sacerdotii ad nos usque pervenit per sanctos viros, qui in le ad has occidentales partes Christianae religionis causa missi sunt. VIII. Nam apostolus Petrus quando tres discipulos suos Eucharium, et Valerium, et Maternum ad praedicandum in Gallia atque Germania verbum Dei transmisit; Patrum quidem illorum, videlicet beatum Eucharium in presbyterum ordinavit, et ad episcopalem eum dignitatem sublimavit. Valerium autem ad gradum diaconatus promovit. Maternum (0074B)subdiaconum consecravit. Beatus autem Eucharius cum esset episcopus in Treverensi urbe, sanctum Valerium ad sacerdotii gradum promovit, eique cum esset moriturus, Ecclesiam vice sua gubernandam commisit. Similiter et ille, cum esset ab hac vita migraturus, beatum Maternum in sacerdotem ordinavit, et episcopalem ei administrationem commisit. Ab his ergo tribus pontificibus Patrum sacri ordines simul, cum fide Catholica plantati et radicati sunt in Treverensi et Coloniensi provinciis, quas utrasque rexisse dignoscitur sanctus Maternus, simulque Tumgrensem, cum adhuc episcopalis esset sedes in ea. Qua enim potestate et qua gratia Dei ipsi ordinaverunt episcopos et presbyteros, aliosque ordines dederunt, eadem potestate, (0074C)eadem gratia et cuncti qui eorum successores fuerunt in episcopali dignitate, et in eadem fide exstiterunt, quam illi docuerant, et obedientes fuerunt apostolicae sedis magistro, ipsi quoque ordinaverunt episcopos et presbyteros, aliosque Dei altaris ministros usque in hodiernum diem. IX. De Moguntinensi provincia similia dico. Qua potestate ordinatus fuit in presbyterum et episcopum sanctus Bonifacius, qui cum esset Romanae sedis Ecclesiae cardinalis, missus est Zacharia summo pontifice Moguntiam, et primus in ea archiepiscopus factus est: qua, inquam, potestate ipse consecratus fuit, ea et ipse episcopos, et presbyteros aliosque ministros Dei ordinavit; eadem (0074D)et successores ejus, eorumque suffraganei usque in praesens tempus singuli suis civitatibus ordinationes fecerunt ministrorum Dei. Ex his ergo quae nunc dicta sunt, scitote quoniam in his tribus archiepiscopatibus, qui principales sunt apud Teutonicam gentem, et episcopatibus, qui eis subditi sunt, officium sacerdotale, radicem et firmamentum habet a capite sanctae Catholicae Ecclesiae, id est a sede Beati Petri apostoli, quae in Romana urbe est. Sed et cunctae metropolitanae civitates Romani imperii in eo, quod pallia pontificalia a Romanis Patribus requirunt, eisque obediunt, et decreta Romanorum pontificum recipiunt et observant, et secundum instituta illorum divinum servitium agunt, plane demonstrant, officium episcopale ac (0075A)sacerdotale, caeterosque ordines divini ministerii a Romana Ecclesia se habere. X. Idem et de civitatibus caeterorum occidentalium regnorum dicere possumus. Regno Francorum beatus Dionysius Areopagita a sancto Clemente successore Petri apostoli in episcopum ordinatus, sacerdotale officium intulit, qui primus gentem Gallorum in Parisiensi urbe, et in finibus ejus praedicatione verbi Dei ad fidem convertit, ecclesias construxit, et consecravit presbyteros, atque alios altaris Dei ministros ex probatis personis, sicut legitur, ordinavit. Atque ad eadem facienda tres illustres viros a se ad Hispaniam, ad Aquitaniam, et ad Belvacensem regionem transmisit, videlicet sanctum Marcellum, Saturninum et Lucianum, quos (0075B)ei sanctus Clemens papa socios itineris dederat. Sic et in regno Anglorum beatus Augustinus episcopus a venerabili papa sancto Gregorio missus, sicut Christianae religionis cultum, ita et sacerdotale officium dilatavit. Sicut ergo eadem fides quae a Romana sede per sanctos viros, qui inde missi sunt, disseminata est, adhuc hodie permanet in cunctis civitatibus occidentalium regnorum, quae praedicta sunt: ita et officium sacerdotale, quod per illos plantatum est, ibidem permanet usque in diem hanc. XI. Forte ad haec respondetis: Fatemur quidem quod illi primi praedicatores fidei Christianae, de quibus dictum est, vere sacerdotes Dei fuerunt, et (0075C)alios ad sacerdotium ordinare potuerunt. Sed multos successores in episcopalibus cathedris habuerunt, quorum vita tam prava et tam abominabilis exstitit, ut nec ipsi possent sacerdotale officium habere, nec alios ad hoc possent ordinare, ac per eos sacerdotium omnino interiit. Pro quibus respondeo id ipsum, quod supra de Romanis pontificibus dictum est; non esse hoc impossibile, ut magistratus ecclesiarum habeant aliqua dona spiritualia pertinentia ad utilitatem eorum, quos regere habent, qui tamen ipsi eisdem donis coram Deo indigni sint, et non ipsimet proficiant ad salutem. Sic et propheticus spiritus Balaam et Caiphae, de quo et supra locuti sumus, et apostolica potestas Judae non ipsis provenit ad utilitatem, sed aliis. Quapropter (0075D)ex hoc quod dicitis pontifices successores sanctorum virorum, de quibus supra dictum est, male et irrationabiliter vixisse; non, inquam, ex hoc necessario probare potestis, quod ipsi habere non potuerunt potestatem exsequendi officium sacerdotum, et ordinandi sacerdotes; quae potestas sine dubio sancta est, et spirituale donum Dei est. Multi in primitiva Ecclesia hoc donum Spiritus sancti habebant, ut loquerentur variis linguis, quas nunquam ab aliquo didicerant, et tamen charitatem Dei non habebant, quia non ad meritum, sed ad honorem Dei dabatur hoc donum. Multi hoc donum Spiritus sancti habebant ut in nomine Christi prophetarent, et daemonia ab obsessis corporibus ejicerent, et signa alia facerent, et tamen non vere Christum sequebantur, sicut perpenditur ex verbis (0076A)ipsius Salvatoris qui dicebat: Amen dico vobis, multi venient in die illo dicentes: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: Discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII). Si talia dicere animadvertere sciretis, profecto non tam temere judicaretis quod officium sacerdotis aut episcopi non posset apud illos esse, quorum vita coram laudabilis non est XII. Iterum forte ad talem objectionem confugietis ut dicatis: Si non per malam conversationem episcoporum, tamen per infidelitatem ipsorum accidere potuit, ut sacerdotalis dignitas evacuaretur. Fuerunt enim quaedam tempora, in quibus haereses ita in Ecclesia multiplicatae sunt et excreverunt, (0076B)ut etiam episcopi multarum civitatum in errorem ducerentur, maxime in diebus Arianae perfidiae, cui multi episcoporum consensisse leguntur. In illis ergo temporibus per haereticos episcopos multi ad ordinem sacerdotii, multi etiam ad episcopalem dignitatem ordinati sunt. Haereticorum autem ordinationes nullam vim habere potuerunt, ita ut aliquis ab eis ordinatus, vere officium episcopi aut presbyteri exsequi posset, aut ad hoc alium promovere. Hi autem qui ab haereticis ordinati sunt, putantes se esse episcopos, cum non essent, alios ordinaverunt episcopos et presbyteros, et nec illi ab eis ordinati, vere officium, quod se putabant suscepisse, habuerunt; et illi quoque alios (0076C)ordinaverunt, et ita usque ad haec tempora devoluti sunt ordines ecclesiastici, qui ab illis haereticis episcopis primum corrupti sunt, et ita annihilati sunt, ut ubi esse putantur, ibi vere non sint. Si talem objectionem concinnatis adversum nos, scitote quoniam absque responsione non sumus. Ita quidem saepe accidisse legimus, ut etiam episcopi diversarum civitatum in errorem ducerentur et consentirent haereticis, qui fidem Catholicam subvertere conati sunt. Et quidem si ita aliqui haeresibus consenserunt, ut tamen ipsi non manifesta contradictione Ecclesiam impugnarent, neque excommunicatione orthodoxorum Patrum ab Ecclesia praeciderentur, et ita adhuc specie tenus intra Ecclesiam manserunt: de talibus non negamus, quin habuerint (0076D)vere sacros ordines, et si non ad suam utilitatem, et potuerint vere eos aliis dare, quia non impossibile est, ut Ecclesiae sacramenta aliquando etiam per haereticos dispensentur, sicut et testantur verba Augustini, qui ait: Non ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utantur, non modo haeretici, sed et omnes impii: illi corrigendi sunt et puniendi: illa vero agnoscenda et veneranda. At si qui ita haeresibus corrupti sunt, ut manifeste eas auderent defendere et impugnare Catholicam fidem, hos Romani magistratus et orthodoxi Patres, qui sub illis fidem Catholicam tuebantur, ab episcopalibus sedibus quantum fieri potuit, ejicere, et ab Ecclesia Dei praecidere per excommunicationem studuerunt. XIII. Si quos autem ordines facere praesumpserunt, (0077A)interim dum ab Ecclesia Dei erant praecisi, illi ordines simul cum haeresibus sub excommunicatione fuerunt, ita ut nullam salutarem vim haberent, quandiu haereses permanserunt in illis, qui ordinatoribus suis in haeresi consenserunt. Unde dicit Cyprianus martyr in epistola sua, quod omnia quaecunque faciunt haeretici, carnalia et inania et sacrilega sint, et eorum altaria falsa, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega, qui more simiarum, quae, cum homines non sunt, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiae Catholicae et auctoritatem sibi vindicant, cum ipsi Ecclesia non sint. Postquam vero cum Dei auxilio haereses deficere coeperunt, ita ut hi, qui excommunicati fuerunt propter eas, vel morerentur, vel paulatim redirent (0077B)ad Catholicam Ecclesiam, eique reconciliarentur. Tunc si qui ab haereticis episcopis extra Ecclesiam ordinati fuerant, recipiebantur quidem in communionem Ecclesiae, sed non omnes uno eodemque modo. Quidam enim sic recepti sunt, ut per manus impositionem tantum laicam haberent communionem, et omnino sine clericatus ordine in Ecclesia essent, sicut intelligimus ex verbis Innocentii papae. Legitur enim quod dicit, Arianorum clericos non suscipiendos cum sacerdotii, vel alicujus ministerii dignitate, quibus solum baptisma ratum esse permittit, quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti percipitur. Tradit etiam, laicam tantum communionem talibus esse tribuendam per manus impositionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem (0077C)vel exiguum subrogandum. Et hoc quidem primum generaliter de haereticis fuerat constitutum; sed postea variis occasionibus intervenientibus, temperatus est iste rigor consilio orthodoxorum Patrum, quibus decernentibus nonnulli ordinatorum ab haereticis ita recepti sunt dispensationis causa, ut remanerent in ordinibus suis, quos ab haereticis susceperant extra Ecclesiam. Hoc ex decreto Innocentii patet, in quo ista dicit: Summa sacerdotum deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, et fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Sed necessitas, inquit, temporis id fieri magnopere postulabat. Talibus ergo si quid gratiae spiritualis defuit quod in sua ordinatione recipere debuerunt, hoc eis collatum esse constat. (0077D)in eo quod a catholicis Patribus licentiam ministrandi in Ecclesia acceperunt. Item ordinatorum ab haereticis quidam ita recepti sunt, ut accipientes manus impositionem ordinarentur, et sic remanerent in clero: forsitan quia non secundum formam Ecclesiae fuerant ordinati, quod de Novatianis tantum statutum legitur in canonibus Nicaeni concilii. XIV. Quidam arbitrati sunt, omnes qui ab haereticis extra Ecclesiam fuissent ordinati, secundo ordinandos esse, cum ad Catholicam Ecclesiam redissent. Sed hoc non esse faciendum, Gregorius papa demonstrat in epistola, in qua Joanni Ravennati episcopo ita scibit dicens: Quod dicitis, ut qui ordinati sunt, iterum ordinentur, valde ridiculosum est. (0078A)Ut enim baptizatus semel, iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem ordine non valet iterum consecrari. Item et quidam venientes ab haereticis, ita recepti sunt, misto rigore quodam cum misericordia, ut quosque ordines tunc haberent, in illis ministrarent, et nunquam ad alios aliquos promoverentur. De qua re Urbanus papa legitur mandasse Geberhardo Constantiensi episcopo sic: Ut ab excommunicatis quondam, tamen catholicis episcopis ordinatos, si eorum religiosior vita et doctrinae praerogativa visa fuerit promereri, poenitentia indicta, quam congruam duxeris, in ipsis quos acceperunt ordinibus permanere permittas. Ad superiores vero ascendere non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitaverit, et ipsorum conversatio (0078B)sancta promeruerit. Hoc tamen ipsum rarius, et cum cautela praecipua est concedendum. Idem et alii quidam mandasse leguntur absque omni exceptione. XV. Haec me ita commemorasse sciatis, quatenus ex his perpendatis quali diligentia Patrum, qui Ecclesiae Dei gubernaculum possederunt, provisum et cautum est, ne hoc quod dicitis, eveniret; videlicet ut per haereticos ecclesiastici ordines evacuarentur. Nam per eos, qui ad communionem Ecclesiae recepti sunt, non perierunt, sed nec per eos, qui extra communionem permanserunt evacuati sunt. Quia ex quo eis Catholica Ecclesia praevaluit non manifeste in Ecclesia ministraverunt, neque ordines palam fecerunt: et si in occulto eos fecerunt, et aliquis Catholicorum sciens eos haereticos esse, ordinationem (0078C)ab eis accepit, non est receptus in Ecclesia. Sic namque legitur in actione septimae synodi, quae apud Nicaeam celebrata est: Si quis sponte ad haereticum vadit, et accipit ordinationem, non recipiatur. Et de haereticis quid amplius dicam? Scimus certe quoniam Dominus Salvator cum de aedificatione Ecclesiae sanctae ad principem apostolorum loqueretur, ita inter caetera aiebat: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Portas autem inferi dicebat haereticos, qui ingressum inferi patefaciunt his qui sequuntur eos. Hi autem secundum promissionem Domini nondum praevaluerunt Ecclesiae, quoniam Principi apostolorum commisit, ut fidem Catholicam nunquam in ea destruere possent. Quod si ita praevaluissent adversus eam, ut (0078D)omnes ordines ecclesiastici in ea per ipsos exinaniti jam essent, atque ita infirmata jam essent cuncta sacramenta Ecclesiae: nimis certe praevaluissent adversus eam, et non bene impleta esset promissio Salvatoris, quae evacuari non potest. XVI. De Simoniacis episcopis forsitan eamdem objectionem nobis facitis, quae supra de haereticis inducta est. Nos vero de eis ita respondemus: Quandiu ita non manifesta est Simonia alicujus episcopi, ut pro ea coram magistratibus suis accusetur, convincatur, et canonica sententia feriatur; tandiu officium ejus vim suam credimus habere in ecclesiasticis sacramentis, quae ab ipso administrantur, sicut ex verbis beati Gregorii colligimus, qui (0079A)de sacramento Dominici corporis loquens ait: Et quid melius corpore et sanguine Christi? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam. dispensetur, sacrum tamen est, et Spiritus sanctus vivificat: nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenuatur. Sunt autem ad intra Ecclesiam Simoniaci, qui nondum sunt ab ea damnati. Cum ergo utrumque ad officium eorum pertineat, et corpus Domini consecrare, et ministros Dei ordinare; si in majori sacramento irritum non est officium eorum, propter peccata eorum, probabile est, quod etiam in minori irritum non sit. Nam, licet reproba sit vita eorum, et orationes eorum Deo sint ingratae, credimus tamen, quod per merita et orationes Ecclesiae, cui adhuc utcunque adhaerent, (0079B)adjuvantur, ut rata sint officia eorum in sacramentis, quae ad usum Ecclesiae pertinent. Nemo enim in consecratione Eucharistiae dicit, offero, sed offerimus: quod quidem pro tota Ecclesia dicitur. Nemo etiam episcoporum in officio suo explendo dicit, oro ut hoc vel hoc fiat, sed oremus unusquisque dicit: in quo se toti Ecclesiae connumerat, cujus meritis et precibus adjuvatur ad impetrandum ea, de quibus postulat a Deo, quae forte per se indignus esset impetrare. XVII. Fortasse iterum objicitis mihi dicentes: Et quid est, quod Dominus sacerdotibus sive episcopis sibi displicentibus comminatur dicens: Maledicam benedictionibus vestris? (Malac. II.) Hoc ita intelligite, (0079C)ac si diceret: Benedictiones vestras faciam vobismetipsis provenire in maledictionem. Potest enim esse quod benedictio alicujus, ei qui benedicitur in bonum cedat; ipsi vero qui benedicit, eadem benedictio in malum proveniat, quemadmodum illis, qui cum non sequerentur Christum, in nomine tamen ipsius benedicebant obsessos a daemonibus: et illi quidem liberabantur, illi vero qui benedictionibus suis alios liberabant, et ex hoc gloriam et lucrum apud homines quaerebant, reprobati sunt a Deo, sicut patet ex evangelicis verbis, quae superius inducta sunt. Ad hoc quod de Simoniacis ordinatoribus jam supra dixi, ut aestimo dicitis: Quomodo possunt dare Spiritum sanctum, qui non habent Spiritum sanctum? Videte quid dicatis, et quid interrogetis. (0079D)Dico vobis quod praeter Christum, qui et verus homo est, et verus Deus, non potest ullus hominum dare Spiritum sanctum alii, sicut et testatur beatus Augustinus ita de Christo loquens: Accepit Spiritum sanctum, ut homo, et effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere vero super alios non utique possumus; sed ut hoc fiat Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus. Item dicit: Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant: quem morem in suis praepositis, etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum sanctum; sed, (0080A)cuicunque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum (Act. VIII). Quia nec Scriptura superius dixerat: Videns autem Simon, quia apostoli darent Spiritum sanctum; sed dixerat: Videns autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus (ibid.). Si quis vero catholicorum Patrum, hoc in scripto posuisse inveniatur, videlicet apostolos dedisse Spiritum sanctum, sive eos qui ordinant ministros Dei Spiritum sanctum dare; sciendum est, non alium eos sensum in tali dicto habuisse, quam qui in verbis Augustini, quae nunc inducta sunt, expressus est. Frustra ergo interrogatis quomodo possint dare Spiritum sanctum, qui eum non habent. Quod ergo eis possibile est faciunt tam mali, quam boni episcopi: orant videlicet, (0080B)et secundum officium suum benedictiones statutas dicunt super eos quos ordinant, et Deus non pro ipsorum meritis, sed pro dilectione Ecclesiae suae, cujus adhuc qualiacunque membra sunt, praestat hoc donum Spiritus sancti unicuique eorum qui ordinantur, ut habeat eam gratiam, quae pertinet ad ordinem suum, qua tamen gratia potest unusquisque uti sive in bonum, sive in malum. Et non mirum si ad invocationem Dei, quam facit malus, aliquam Spiritus sancti gratiam praestat ei qui ordinatur, cum ad invocationem sanctae Trinitatis, quam interdum facit quilibet flagitiosus Christianus, sive etiam infidelis, super eum qui baptizatur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, detur baptizato ea (0080C)gratia Spiritus sancti, per quem omnia peccata remittuntur, et per quam Christi membrum efficitur.
XVIII. Illud quoque nunc mihi objicite, quod Petrus apostolus ad Simonem Magum, cum offerret ei pecuniam pro ea potestate, ut cuicunque imponeret manus, acciperet Spiritum sanctum, dicebat: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri (ibid.). Ex hoc ergo inducite adversum me hunc sermonem, et dicite, quia existimavit obtinere donum Dei per pecuniam, maledictus est, et repulsus ab eo, et non est illud consecutus. Ita ergo et imitatores Simoniaci, qui pro officio episcopali, quod est spirituale donum Dei, offerunt et dant pecuniam, maledicuntur a Deo, et non consequuntur quod quaerunt; et si non consequuntur, (0080D)non vere episcopi sunt, et non possunt implere, quod ad officium episcopale pertinet. Estne talis objectio vestra? Non me adhuc sine responsione invenietis. Vere quod Simon repulsatus est ab illo spirituali dono, pro quo male negotiatus est, nec consecutus est illud, et hoc erat judicium irascentis Dei. Isti vero consequuntur donum spirituale, pro quo et ipsi male negotiantur, videlicet officium episcopale, et hoc est beneficium ex parte irascentis Dei, et ex parte miserentis Dei. Beneficium irascentis Dei est, quia hoc illis praestat ratus, ut tanto damnabiliores fiant, quia male pro eo negotiati sunt, ac si dicat verbis Saulis, qui cum daturus esset filiam suam David, cujus mortem disponebat, ait: Dabo ei filiam meam uxorem, ut sit ei in scandalum (0081A)(I Reg. XVIII). Beneficium irascentis Dei susceperant illi de quibus Apostolus ait: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evacuarunt (Rom. I), etc., et illi de quibus Psalmista ait: Verumtamen propter dolos posuisti eis, dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII). Ex parte, inquam, est beneficium miserentis Dei, quia ad usum Ecclesiae suae eis praestat eam spiritualem gratiam, qua utuntur in officiis suis, ne occasione illorum pereant sacramenta Ecclesiae, quibus carere ipsa non potest. XIX. Verumtamen inter peccatum istorum, et peccatum Simonis videtur differentia esse. Non ille videbat apostolos per illam potestatem, quam a Deo habent et quam ipse desiderabat habere, consecutos (0081B)fuisse aliquas divitias, aut aliquod saeculare dominium, et ideo non eis obtulit pecuniam, quatenus ad talia consequenda eum adjuvarent; sed principaliter ad ipsum spirituale donum Dei, quod eos videbat habere, intendit venire, ut videlicet cuicunque imponeret manum, reciperet Spiritum sanctum cum aliquo visibili miraculo, ita quod loqueretur variis linguis, vel aliquid tale in eo contingeret, in quo manifeste notari posset Spiritus sanctus, et in eo affectabat similis fieri sanctis apostolis, quibus invidebat, quod in tam excellenti dono ei praeferrentur. Quae invidentia ejus significata est, nimirum in eo verbo, quod dixit Petrus ad eum: In felle amaritudinis video te esse (Act. VIII). Adipisci autem hoc volebat, non ut in bonum eo uteretur, sed in malum, (0081C)videlicet ad gloriam sibi coram hominibus comparandam, sicut Judaei Christum emerunt, non ut eo fruerentur in bonum, sed ut suam pravam voluntatem in eo perficerent. Et cum non esset cor ejus rectum coram Deo, nihil de reconcilianda sibi gratia ejus tractabat, quatenus adipisci donum ejus posset; sed quasi eo invito hoc obtinere posset, irreverenter et manifeste sibi venundari postulabat impretiabilem gratiam ab hominibus, quam solus dare poterat Deus. Talis ergo erat temeritas ejus, quasi si servus alicujus potentis despectus, odibilis domino suo, et nullam habens curam adipiscendi gratiam ejus, manifeste offerat pecuniam consiliariis domini sui, quatenus faciant eum habere filiam ejus, ut fornicarie ea abutatur. Nunc vero si quis ita salutis suae obliviosus (0081D)efficitur, ut non secundum Deum honorem cathedrae appetat: primum considerat divitias et honores, et hujusmodi temporalia commoda, quae concupiscibilia sunt, adjuncta esse praelationi illi, et ea principaliter concupiscit, et secum de adipiscendis illis tractat. Juxta haec autem considerat spiritualia, sine quibus illa possidere non potest, videlicet officium sacerdotale, quod exigit ut divinae contemplationi insistat orando pro aliis, et meditando quae Dei sunt, ut sit doctus, et alios doceat, ut sit castus, sobrius et modestus et gravis, in moribus omnino irreprehensibilis: et haec cogitans pertimescit, et indignum se reputat dignitate ad quam aspirat. Positus itaque inter concupiscentiam et timorem, vincitur tum a concupiscentia; incipit negotiari (0082A)precibus et muneribus, et promissis, tum per se, tum per amicos, modo occulte, modo manifeste negotium tractans. Et quidem omnia facit principaliter pro saecularibus quae concupiscit; secundario autem pro spiritualibus, non quia amet ea, aut eis dignum se esse arbitretur; sed quia scit sine his saecularia illa se non posse obtinere: perficit negotium, dat quod exigitur, suscipit sub manu ecclesiastici patris, a quo ordinatur, spiritualem potestatem pertinentem ad dignitatem, ad quam ordinatur. Hanc vero illi confert Deus, non quia amet eum, aut quia dignus sit ea, sed, ut supra dixi, ex parte, propter misericordiam suam, ut electis Dei, qui in populo pertinente ad regnum ejus, non desint propter peccatum illius sacramenta ecclesiastica pertinentia ad salutem (0082B)animarum eorum. Ex parte etiam in ira sua hanc illi praestat, ut tanto majorem occasionem habeat damnandi eum in futuro, si non poeniteat, qui per pecuniam se ingessit ad fruendum secundum voluntatem eleemosynis fidelium, quae illi ad honorem Christi, et ad usus pauperum ejus ecclesiis contulerunt. Ex parte etiam tales hoc modo sinit Deus habere ecclesiasticas dignitates, propter peccata quorumdam qui sunt in populo, et non sunt digni habere bonos praelatos, ut testatur Scriptura quae dicit: Propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam. XX. Saepe autem qui sic in Ecclesia negotiantur, quoniam in mente non habent principalem intentionem (0082C)ad emenda spiritualia, sed ad temporalia, quae magis amant, et de eis totus sermo est, apud vendentes et ementes, dicunt se non emere spiritualia, sed temporalia. Sed hoc dicendo semetipsos fallunt. Hoc eis quasi pro emptione reputatur, quod ad ea accedunt mediante pecunia, quam propter concupiscentiam temporalium dant pro eis quae statuta sunt, ut simul cum illis spiritualibus possideantur. De hujusmodi negotiatoribus papa dicit hoc modo: Si aliqui objecerint se non consecrationes emere, sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt, penitus desipere probantur. Nam quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum vendere omittit. Similitudinem autem hujus negotii considero in eo quod dicam: Si tutor pupilli fraudulenter (0082D)vendat molentem, quae fit haereditas illius, viro conscio fraudis suae; iniquus est emptor, sicut et venditor. Et quamvis nullam in conventione sua fecerit mentionem de aqua alvei pertinente ad molentem, eadem nihilominus emptione possideri illam dicitur: et tamen solus Deus, ut pote gubernator naturae, hanc administrat molenti, tum ut satisfaciat necessitati utentium ea, tum etiam ut iniquum possessorem ejus tanto amplius culpabilem habeat, quanto largius fruitur beneficiis ejus ad quae accessit inique. Dicuntur autem hi, de quibus supra dictum est, Simoniaci, quia in eo quod per pecuniam negotiantur de praelationibus ecclesiasticis, quae simul juncta habent spiritualia Dei dona cum temporalibus bonis, imitatores sunt Simonis, (0083A)qui existimabat donum Dei pecunia possideri, et ob hoc maledictionis ejus participes erunt, qua ille maledictus est a Petro, qui dicebat: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act. VIII). XXI. Sicut autem ex his, quae dicta sunt animadverti potest, nequior et magis temeraria fuit negotiatio illius, quam istorum. Nequior, quia apostolis quibus parificari voluit, invidebat gratiam Dei, et in felle amaritudinis suae (ibid.), sicut et postea factis demonstrabat; sed isti nullam hujusmodi paritatem cum sanctis habere affectant, neque invident sanctitati eorum, sed potius eos venerantur. Temerarie magis, quam impudenter et manifeste pro gratia Dei pecuniam obtulit, quasi esset res venalis (0083B)ad forum. Isti vero non directe munus intendunt ad donum spirituale, sed ad commodum saeculare, quamvis tamen in hoc culpabiles sint, quod sciunt ad neutrum accedendum esse per pecuniam, ipsi vero ad utrumque accedunt per eam. Quod ergo Simon principaliter existimabat possidere, isti secundario existimant in sua negotiatione. Existimabat, inquam, id est in mente tractabat. Nam verbum existimationis non hoc loco pro incerta opinione accipiendum est, sicut nec in illo loco, ubi Apostolus dicit: Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). De Simoniacis non manifestis et non convictis haec diximus, ad ostendendum quod ordines ecclesiasticos possint dare, et (0083C)quod ratae habentur ordinationes eorum: qui etsi convicti fuerint aliquando de Simonia, manent tamen in ordinibus suis hi qui ab eis fuerunt ordinati, antequam manifestum fieret eis illos Simoniacos esse: quod utique non permitteretur, si nullos ordines dare potuissent. Dicit enim de talibus papa Urbanus sic: Qui ordinantur a Simoniacis, quos cum ordinantur nesciunt Simoniacos esse, qui et tunc pro Catholicis habentur, eorum ordinatio misericorditer sustinetur. Misericorditer, inquit, quia secundum rigorem justitiae deponi possent, non quia ordines non habeant, sed ad majorem confusionem eorum a quibus ordinati sunt, et ad terrorem aliorum, qui Simoniace negotiari non timent, quibus eadem misericordia (0083D)annumeratur, et illi qui cum sciant ex aliquorum relatione ordinatores suos Simoniacos esse, probare tamen hoc non possunt, nec debent, et ab ordinatione subtrahere se non audent. XXII. At, si qui ordinati sunt a Simoniacis convictis et damnatis, horum ordinationes cassatae sunt a Patribus, et cessare jussi sunt a ministeriis suis. O Cathari, hoc vos scire volo, quod ea quae varie dixi, de his quae in Ecclesia gesta sunt, et quae a Patribus statuta et dicta sunt in ea, non propter vos tantum dixi, sed magis propter nostros indoctos populos, qui pariter nostros et vestros aliquando percipiunt sermones, ut sciant rationabiles nobis sermones non deesse, sed reddendam rationem de his quae credimus et agimus in Ecclesia Dei. De vobis (0084A)autem scio quod quidquid loquimur, quantumcunque sit rationabile, vos vestros garrietis errores, sicut vulgo dicitur: Ovem, ovem clamat lupus, quidquid dixeris ei.