Jump to content

Sermones de Scripturis (ed. Migne)/2

E Wikisource

SERMO CXII . De verbis Evangelii Lucae, Homo quidam fecit coenam magnam, etc., cap. XIV, V\. 16-24. Habitus in basilica Restituta . CAPUT PRIMUM. 1. Judaei ad coenam invitati, nos ducti et coacti. Lectiones sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid sermonis, adjuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratiae aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse fecit. In Psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8, 20). In Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocati, sed ducti; non solum ducti, sed etiam coacti. Sic enim audivimus, quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est iste homo, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5)? Misit ut venirent invitati, quia hora jam venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per praemissos vocati Prophetas? Quando? Olim ex quo mittuntur Prophetae, invitant ad coenam Christi. Mittuntur ergo ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad horam coenae venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt. Quid est, Invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt. Sed quando occiderunt, tunc nobis coenam nescientes praeparaverunt. Parata jam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles, coena Domini, ejusque manibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae. Venite ad coenam. CAPUT II. 2. Tres excusationes venire nolentium. Villa empta, dominatio superba. Excusaverunt qui venire noluerunt. Et excusaverunt, quomodo? Tres fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum. Tertius dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam coenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur: ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui dominum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est major potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi, habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit. CAPUT III. 3. Quinque juga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit, Quinque juga boum emi. Nonne sufficeret, Boves emi? Aliquid procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intelligendum obscuritate sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque juga boum, sensus carnis hujus. Quinque numerantur sensus carnis hujus, quod omnibus notum est; et qui forte non advertunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis hujus quinque inveniuntur. In oculis visus est, auditus in auribus, odoratus in naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus. Rauca et canora, audiendo sentimus. Suave olentia et grave olentia, odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et juga sunt. Sed quia juga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria juga. In faucibus, id est, sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit, nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis quae ad tactum pertinet, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et intrinsecus. Ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur juga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis sensu quinquepartito perveniunt. In eis quinque sensibus totius voluntatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod video. Ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est, rotundum est, quadratum est, sic vel sic coloratum est: novi, sentio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere quod mihi non potes ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male cantat, suavis est, rauca est: novi, scio, pervenit ad me. Bene olet, male olet: scio, sentio. Hoc dulce est, hoc amarum; hoc salsum, hoc fatuum. Quid mihi plus dicas nescio. Tangendo novi quid durum est, quid molle sit; quid lene sit, quid asperum sit; quid caleat, quid frigeat. Quid mihi plus demonstraturus es? CAPUT IV. 4. Impedimentum fidei. Coena manibus Domini consecrata. Tali impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino Christo, id est, de Christi resurrectione nec solis oculis credere voluit. Nisi misero, inquit, digitos meos in clavorum et vulnerum loca, et nisi manum meam in latus ejus misero, non credam. Et Dominus qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera sanarentur. Et tamen vocaturus ad coenam contra excusationem quinque jugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credunt (Joan. XX, 25-29). Nos, fratres mei, ad coenam vocati, ab istis quinque jugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis illius procedentem auribus admittere desideravimus: nullum in illo temporalem odorem quaesivimus. Perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo unguento, domus illa odore impleta est (Id. XII, 3): sed nos ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credimus. Coenam manibus suis consecratam discipulis dedit: sed nos in illo convivio non discubuimus; et tamen ipsam coenam fide quotidie manducamus. Nec magnum putetis in illa coena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Judas qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec panem quem Dominus gestavit in manibus, oculis suis aspexerint, vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quae nunc praeparatur, quam multi etiam nunc in ipsa coena judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XII, 29)? CAPUT V. 5. Curiositate sensuum nihil opus est ad salutem. Unde autem tanquam occasio nata est Domino, ut de ista coena loqueretur? Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dei, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41)? Noli parare fauces, sed cor. Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide accipimus. In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum externum quaesivimus; nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis jugis boum a coena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum, non delectationem, quae permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque juga boum emi, eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult probare, per juga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per juga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus. Occisus sum propter te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto, ecce et hoc exhibeo: tange et crede; inveni locum vulneris, sana vulnus dubitationis. CAPUT VI. 6. Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi. Ista voluptas est carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus jucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interiore moriatur. Attendite Joannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. O qui ad coenam Domini venitis, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non dixit, Nolite habere; sed, Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi pennas sicut columbae? Quando volabis, ubi vere requiescas (Psal. LIV, 7)? quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina est. Continuo hujus tubae verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16). Ab imo coepit, quo Evangelium terminavit. Inde ille coepit, ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum, Quinque juga boum emi. Ambitio saeculi, Villam emi. 7. Oculorum nomine caeteri sensus significati. Ideo autem a parte totum per solos oculos commemorati sunt isti sensus, quia oculorum est in quinque sensibus principatus. Propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Quomodo? Primo quod ad ipsos oculos pertinet, dicis, Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est: hoc ad oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est. Numquid conversim potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur, Vide, per omnes sensus currit: caeterorum autem sensuum proprietas non per se recurrit. Intende et vide quam canorum est: odora et vide quam suave est: gusta et vide quam dulce est: tange et vide quam molle est. Utique quoniam sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et senti quam canorum est: odora et senti quam suave est: gusta et senti quam dulce est: tange et senti quam calidum est: palpa et senti quam lene est: palpa et senti quam molle est. Nihil horum. Nam et ipse Dominus post resurrectionem cum apparuit discipulis suis, cumque cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre: Quid, inquit, dubitatis? et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Et parum est, Videte: Tangite, inquit, et palpate et videte (Luc. XXIV, 38 et 39). Intendite et videte, palpate et videte: in solis oculis videte, in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum quaerebat, exterioribus corporis sensibus adjacebat. Nos nihil ab istis exterioribus sensibus in Domino carpsimus, auditu audivimus, corde credidimus: et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore praedicatorum ejus, ab ore illorum qui jam coenabant, et nos ructuando invitabant. CAPUT VII. 8. Ad coenam venire nemo cunctetur. Tollamus ergo de medio excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam, qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat, vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo: non nos impediat voluptas carnis a voluptate cordis. Veniamus, et saginemur. Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illic autem non venerunt divites, sani, quasi bene ambulantes, et acute cernentes; multum de se praesumentes, et ideo desperatiores, quanto superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur (II Cor. VIII, 9). Veniant debiles: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Veniant claudi qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis (Psal. XVI, 5). Veniant caeci qui dicant: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Tales venerunt ad horam; illis prius invitatis, sua excusatione reprobatis: venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et respondit servus, qui missus erat, Domine, factum est ut jussisti, et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes, et quos inveneris coge intrare. Quos inveneris, ut dignentur, noli exspectare; coge intrare. Magnam coenam, magnam domum paravi, non ibi patior locum vacare. Venerunt de plateis et vicis Gentes: veniant de sepibus haeretici, hic inveniunt pacem. Nam qui construunt sepes, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur ab spinis. In sepibus haeserunt, cogi nolunt. Voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur intus voluntas. SERMO CXIII . De verbis Evangelii Lucae, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc., cap. XVI, V\. 9. CAPUT PRIMUM. 1. Amici beneficos suos recepturi in coelum quinam sint. Minimi Christi quinam. Quod admonemur, admonere debemus. Recens evangelica lectio admonuit facere amicos de mammona iniquitatis, ut eos qui faciunt, recipiant et ipsi in tabernacula aeterna. Qui sunt qui habebunt tabernacula aeterna, nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est, hilariter subministrant! Recordemur ergo, in novissimo judicio Dominum esse dicturum eis qui stabunt ad dexteram ejus, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et caetera quae nostis. Et cum illi quaererent quando ei obsequia ista praebuissent, respondit: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Isti minimi sunt qui recipiunt in tabernacula aeterna. Hoc dixit dextris, quia fecerunt: hoc dixit sinistris, quia facere noluerunt. Sed dextri qui fecerunt, quid acceperunt, vel potius quid accepturi sunt? Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 45-40). Minimi ergo qui sunt Christi? Illi sunt qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt; ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi. Quare minimi? Quia humiles, quia non elati, non superbi. Appende minimos istos, et grave pondus invenies. CAPUT II. 2. Mammona iniquitatis. Eleemosyna non de rapinis, sed de justis laboribus facienda. Sed quid est, quod ait eos esse amicos de mammona iniquitatis? Quid est mammona iniquitatis? Primum quid est mammona? Verbum est enim quod latinum non est. Hebraeum verbum est, cognatum linguae Punicae. Istae enim linguae sibi significationis quadam vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt mammon, latine lucrum vocatur. Quod Hebraei dicunt mammona, latine divitiae vocantur. Ut ergo latine totum dicamus, hoc ait Dominus noster Jesus Christus, Facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc quidam male intelligendo rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Dicunt enim: Rapere res alienas, mammona est iniquitatis; erogare inde aliquid, maxime egentibus sanctis, hoc est facere amicos de mammona iniquitatis. Intellectus iste corrigendus est, imo de tabulis cordis vestri omnino delendus est. Nolo sic intelligatis. De justis laboribus facite eleemosynas: ex eo quod recte habetis date. Non enim corrupturi estis judicem Christum, ut non vos audiat cum pauperibus, quibus tollitis. Si enim depraedareris aliquem invalidum, tu validior et potentior, et veniret tecum ad judicem hominem quemlibet in hac terra, habentem judicandi aliquam potestatem, velletque tecum causam dicere, si tu de praeda et spoliatione illa inopis dares aliquid judici, ut pro te judicaret, judex ille vel tibi placeret? Nempe pro te judicavit, et tamen tanta vis est justitiae, ut et tibi displiceat. Noli tibi talem pingere Deum, noli collocare in templo cordis tui tale idolum. Non est talis Deus tuus, qualis non debes esse nec tu. Si tu non sic judices, sed juste judices; etiam sic melior est te Deus tuus: non est inferior; justitior est, fons justitiae est. Quidquid boni fecisti, inde sumpsisti; et quidquid boni eructuasti, inde bibisti. Laudas vas, quia habet inde aliquid, et vituperas fontem? Nolite velle eleemosynas facere de fenore et usuris. Fidelibus dico, eis quibus Christi Corpus erogamus dico. Timete, corrigite vos: ne dicam postea, Tu facis et tu facis. Et puto, quia si fecero, non mihi debetis irasci, sed vobis, ut corrigamini. Ad hoc enim valet quod dictum est in Psalmo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Volo vos irasci, sed ut non peccetis. Ut autem non peccetis, quibus habetis irasci, nisi vobis? Quid est enim homo poenitens, nisi homo irascens sibi? Ut accipiat veniam, de se ipso exigit poenam; et recte dicit Deo, Averte oculos tuos a peccatis meis, quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. L, 11, 5). Si tu agnoscis, et ille ignoscit. Qui faciebatis, nolite facere: non licet. CAPUT III. 3. Zacchaeus imitandus. Sed jam si fecistis, et pecunias tales habetis, et inde saccellos implestis, inde thesaurizabatis: de malo est quod habetis, jam nolite malum addere, et facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Numquid Zacchaeus de bono habebat? Legite et videte. Major erat publicanorum, id est, cui vectigalia publica conferebantur: inde habebat divitias. Multos presserat, multis abstulerat, multa congesserat. Intravit domum ejus Christus, et venit salus super domum ejus: sic enim ait ipse Dominus, Hodie salus domui huic facta est. Sed ipsam salutem videte. Primo desiderabat Dominum videre, quia statura parvus erat: sed turba impediente ascendit in arborem sycomori, et vidit transeuntem. Ille autem aspexit eum, et ait: Zacchaee, descende; apud te oportet me manere. Tu pendes, sed non te suspendo, hoc est, non te differo. Volebas videre transeuntem, hodie me apud te invenies habitantem. Ingressus est ad eum Dominus: repletus ille gaudio ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit, qui currit facere amicos de mammona iniquitatis. Et ne reus aliunde teneretur: Si cui aliquid tuli, ait, quadruplum reddam (Luc. XIX, 2, 9). Inflixit sibi condemnationem, ne incurreret damnationem. Ergo qui habetis de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo: et cum coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus? CAPUT IV. 4. Mammona iniquitatis cui dictae divitiae. Est quidem et alius intellectus; nec ipsum tacebo. Mammona iniquitatis, divitiae sunt saeculi omnes, undecumque sint. Undecumque enim congregentur, mammona iniquitatis est, id est, divitiae sunt iniquitatis. Quid est, divitiae sunt iniquitatis? Pecunia est, quam nomine divitiarum appellat iniquitas. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt. Talibus Job nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat, et laudes Deo perditis omnibus rebus tanquam gemmas pretiosissimas proferebat (Job I, 21). De quo thesauro, si nihil habebat? Ipsae sunt verae divitiae. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae. Habes illas, non reprehendo: haereditas venit, pater tuus dives fuit, et dimisit tibi. Honeste acquisisti: de justis laboribus plenam domum habes, non reprehendo. Tamen etiam sic noli illas dicere divitias. Nam si dicis illas divitias, amabis illas: et si amaveris illas, peribis cum illis. Perde, ne pereas: dona, ut acquiras: semina, ut metas. Has divitias noli appellare; quia verae non sunt. Paupertate plenae sunt, et semper obnoxiae casibus. Quales divitiae sunt, propter quas latronem times, propter quas times servum tuum, ne te occiso auferat, et fugiat? Si verae divitiae essent, securitatem tibi darent. CAPUT V. 5. Divitiae quae verae et quae falsae. Ergo illae sunt verae divitiae, quas cum habuerimus, perdere non possumus. Et ne forte propter illas furem timeas, ibi erunt ubi nullus auferat. Audi Dominum tuum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedat (Matth. VI, 20). Tunc erunt divitiae, quando eas migraveris. Quamdiu in terra sunt, divitiae non sunt. Sed divitias vocat illas mundus, iniquitas vocat. Deus ideo mammona iniquitatis, quia divitias illas vocat iniquitas. Audi Psalmum: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae constabilitae a juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. Boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicatae in itineribus suis. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Vidisti Psalmum, qualem felicitatem descripsit: sed audi quid sit, quos proposuit filios iniquitatis. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Ipsos proposuit, et dixit felicitatem eorum tantum super terram. Et quid adjunxit? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, alienigenae, et non pertinentes ad semen Abrahae: ipsi dixerunt populum beatum cui haec sunt. Qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem. Ergo vanum est, dicere beatos esse eos quibus haec sunt. Et tamen dicitur ab eis quorum os locutum est vanitatem. Ab ipsis dicuntur istae divitiae, quae vocantur mammona iniquitatis. 6. Verae divitiae. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. Tu autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutum est vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui haec sunt; tu quid dicis? Falsae sunt istae divitiae, da mihi veras. Reprehendis ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod praeferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit, Beatum dixerunt populum cui haec sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati erimus? Quia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis? CAPUT VI. Respondet quasi sic interrogatus, et dicit, Illi dicunt divites beatos: ego dico, Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Audisti veras divitias, fac amicos de mammona iniquitatis, et eris beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius. Aliquando transimus viam, et videmus amoenissimos et uberes fundos, et dicimus: Cujus est ille fundus? Asseritur illius: et nos dicimus, Beatus homo: vanitatem loquimur. Beatus cujus est illa domus, beatus cujus est ille fundus, beatus cujus est illud pecus, beatus cujus est ille servus, beatus cujus est illa familia. Tolle vanitatem, si vis audire veritatem. Beatus est, cujus est Dominus Deus ipsius. Non enim cujus est fundus iste, beatus est: sed cujus est ille Deus. Sed ut apertissime beatitudinem rerum annunties, dicis quod beatum te fecit fundus tuus. Quare? Quia inde vivis. Nam quando laudas pro magno fundum tuum, hoc dicis: Ipse me pascit, inde vivo. Attende unde vivas. Ille est unde vivis, cui dicis: Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. O Domine Deus meus, o Domine Deus noster, ut veniamus ad te, fac nos beatos de te. Nolumus de auro, neque de argento, nec de fundis: nolumus de terrenis istis, et vanissimis, et caducae vitae transitoriis. Non loquatur os nostrum vanitatem. Fac nos beatos de te, quia non perdemus te. Cum tenuerimus te, nec te perdemus, nec nos peribimus. Fac nos beatos de te, quia Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius. Nec irascitur si dixerimus de Deo, Fundus noster. Legimus enim quoniam Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Magna res, fratres, et haereditas ipsius sumus, et haereditas nostra est: quia et colimus eum, et colit nos. Nulla est injuria illi quia colit nos. Quia si nos colimus illum ut Deum nostrum, ille colit nos ut agrum suum. Et ut sciatis quia colit nos, audite eum quem misit nobis: Ego sum, inquit, vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est (Joan. XV, 1, 5). Ergo colit nos. Sed si fructum reddamus, parat horreum. Si autem sub tanto cultore steriles esse voluerimus, et pro frumento spinas protulerimus: nolo dicere quod sequitur, ad gaudium finiamus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXIV. De verbis Evangelii Lucae, Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum, etc. De remissione peccatorum, cap. XVII, V\ V\. 3, 4. Habitus ad Mensam sancti Cypriam, praesente comite Bonifacio. 1. Fratri quoties in nos peccaverit et poenituerit ignoscendum. Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena contemnit. Ipse ergo Dominus Deus noster, qui manens apud Patrem fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster Jesus Christus ait nobis quod modo audivimus in Evangelio: Si peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et veniens dixerit, Poenitet me, dimitte illi. Septies in die, noluit intelligi, nisi quotiescumque; ne forte peccet octies, et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotiescumque peccaverit eumque poenituerit. Hoc enim est, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164); quod est in alio Psalmo, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Et quare septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est, septem quippe diebus venientibus et redeuntibus totum volvitur tempus. 2. Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur. Quisquis ergo Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger facere quod praecepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid praecepit? Dari fratri tuo veniam. Tanquam diceret tibi: Tu homo, da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omittam, vel potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illo et in illo et de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod juberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum, inquam, quod juberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere? Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nisi ut poscenti ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi ignoscatur, audeo dicere, Noli ignoscere. Quanquam nec hoc dicere debui. Etsi non habes quod tibi ignoscatur, ignosce. 3. Dei exemplo donanda debita. Dicturus es mihi modo: Sed ego non sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod confiteris esse peccata tua. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen ipse Dominus Deus noster ut imitemur eum. Primo ipse Deus Christus, de quo apostolus Petrus dixit; Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 21 et 22). Et utique ipse non habebat peccatum, et mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem suum fudit in remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita nobis: quod ei non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de remissione agitur peccatorum, ne multum ad vos putetis imitari Christum, Apostolum audite dicentem, Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Estote ergo imitatores Dei (Ephes. V, 1). Apostoli verba sunt, non mea: Estote ergo imitatores Dei. Certe superbum est imitari Deum? Audi Apostolum: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris haereditatem? 4. Peccator peccanti ignoscat. Hoc dicerem si nihil peccati haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis es, homo es: justus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es; apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Ille, ille, ille Joannes et evangelista, quem Dominus Christus prae caeteris diligebat, qui supra pectus ejus discumbebat, ipse ait, Si dixerimus: non dixit, Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Junxit se in culpa, ut jungeretur et in venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Quomodo mundat? Ignoscendo, non quasi inveniens quod puniat, sed inveniens quod dimittat. Ergo si habemus peccata, fratres, ignoscamus petentibus. Non inimicitias in corde nostro contra alterum retineamus. Plus enim inimicitiae retentae vitiant ipsum cor nostrum. 5. Venia a Deo in oratione petitur cum pacto dandae aliis veniae. Volo ergo te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris, ignosce: rogaris, et rogabis; rogaris, ignosce; tu rogabis ut ignoscatur tibi. Ecce veniet tempus orandi: in verbis quae dicturus es, teneo te. Dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Non enim eris in numero filiorum, si non dicturus es, Pater noster. Ergo dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Dic adhuc: Adveniat regnum tuum. Adhuc sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vide quid adjungas: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi sunt divitiae tuae? Ecce mendicas. Interim tamen unde agitur, dic adhuc post: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dic adhuc quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra. Venisti ad verba mea: Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Quo jure? quo pacto? quo placito? quo chirographo recitato? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Matth. VI, 9-12). Parum est quod non dimittis: adhuc et Deo mentiris. Conditio posita est, fixa est lex: Dimitte, sicut dimitto. Ergo non dimittit, nisi dimittas. Dimitte, sicut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti dimitte. Preces istas Jurisperitus coeli dictavit: non te fallit; secundum coelestem ejus vocem posce: dic, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et fac quod dicis. Qui mentitur in Precibus, beneficio caret: qui mentitur in Precibus, et perdit causam et invenit poenam. Et si aliquis mentitur imperatori, cum venerit, convincitur quia mentitur: quando autem tu orando mentiris in ipsa oratione convinceris. Non enim Deus ut te convincat testes ad te quaerit. Qui tibi dictavit Preces, advocatus est tuus: si mentiris, testis est; si non te corrigis, judex erit tuus: Ergo et dic, et fac. Quia si non dicis, contra jus petendo non impetras: si autem dicis et non facis, etiam mendacii reus eris. Non est qua versus iste transeatur, nisi quod dicimus impleatur. Numquid delere istum versum poterimus de oratione nostra? An vultis ut illud ibi sit, Dimitte nobis debita nostra: et deleamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Non delebis, ne ante delearis. In oratione ergo dicis, Da; dicis Dimitte: ut accipias quod non habes, et relaxetur tibi quod deliquisti. Ergo vis accipere, da: vis ut dimittatur tibi, dimitte. Brevis complexio est. Ipsum Christum audi alio loco: Dimittite, et dimittetetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Dimittite, et dimittetur vobis. Quid dimittetis? Quod in vobis alii peccaverunt. Quid et vobis dimittetur? Quod peccastis, Dimittite. Date, et dabitur vobis quod desideratis, vitam aeternam. Fulcite pauperis vitam temporalem, sustentate pauperis vitam praesentalem, et pro isto tam parvo terrenoque semine accipietis messem vitam aeternam. Amen. SERMO CXV . De verbis Evangelii Lucae, Oportet semper orare, et non deficere, etc. Deque duobus qui in templum ascenderunt ut orarent: ad de parvulis Christo oblatis, cap. XVIII, 1-17. CAPUT PRIMUM. 1. Fides fons orationis. Lectio sancti Evangelii aedificat nos ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Domino praesumendum. Quae ad orandum major hortatio, quam ut nobis de judice iniquo proponeretur similitudo? Judex enim iniquus, nec Deum timens, nec hominem reverens, audivit tamen viduam interpellantem se, victus taedio, non pietate inclinatus. Si ergo exaudivit qui oderat quod rogabatur, quomodo exaudit qui ut rogemus hortatur? Cum ergo nobis ista e contrario comparatione Dominus suaderet, Quia oportet semper orare, et non deficere; adjecit et ait, Verumtamen cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Si fides deficit, oratio perit. Quis enim orat quod non credit? Unde et Apostolus beatus, cum ad orandum exhortaretur, ait: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ut ostenderet fidem fontem esse orationis, nec posse ire rivum, ubi caput aquae siccatur, adjunxit atque ait: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 13, 14). Ergo ut oremus, credamus; et ut ipsa non deficiat fides qua oramus, oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. Fides, inquam, fundit orationem, fusa oratio etiam ipsi fidei impetrat firmitatem. Etenim ne in tentationibus deficeret fides, propterea Dominus ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem. Quid est, in tentationem intrare, nisi a fide exire? In tantum enim tentatio proficit, in quantum fides deficit; et in tantum tentatio deficit, in quantum fides proficit. Nam ut apertius noverit Charitas vestra, de fide ne deficeret et periret, dixisse Dominum, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: eo loco Evangelii ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 46, 31, 32). Rogat qui tuetur, et non rogat qui periclitatur? Quod autem ait Dominus, Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? de fide dixit, quae perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Dei Ecclesia: quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes transferret, si plena esset fides? Attendite ipsos Apostolos: dimissis omnibus suis, calcata spe saeculi, Dominum non sequerentur, nisi magnam haberent fidem; et tamen si plenam fidem haberent, non dicerent Domino, Auge nobis fidem (Id. XVII, 5). Vide etiam illum utrumque de se confitentem (vide fidem, et non plenam fidem), qui cum obtulisset Domino filium suum a malo daemonio sanandum, et esset interrogatus utrum crederet, respondit et ait: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23). Credo, inquit, Credo, Domine: ergo est fides. Sed adjuva incredulitatem meam: ergo non plena est fides. CAPUT II. 2. Fides non est superborum, sed humilium. Sed quia fides non est superborum, sed humilium, Dixit ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo homines ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat: Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Diceret saltem, Sicut multi homines. Quid est, sicut caeteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego inquit, justus sum, caeteri peccatores. Non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano majoris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum, iste de caeteris est. Non sum, inquit, talis qualis iste, per justitias meas, quibus iniquus non sum. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Quid rogaverit Deum, quaere in verbis ejus, nihil invenies. Ascendit orare: noluit Deum rogare, sed se laudare. Parum est, non Deum rogare, sed se laudare; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo stabat: et Deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia removebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat: sed Dominus eum de propinquo attendebat. Excelsus enim Dominus, et humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a longe cognoscit. Excelsa quidem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6), sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem Publicani. Parum est, quia de longinquo stabat: nec oculos suos ad coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum non audebat: premebat conscientia, spes sublevabat. Adhuc audi: Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat: propterea Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Ecce qui rogat. Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? De Pharisaeo et Publicano accepisti controversiam; audi sententiam: audisti superbum accusatorem, audisti reum humilem; audi nunc judicem. Amen dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, judex dicit: Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus ille, magis quam ille pharisaeus. Dic, Domine, causam. Ecce video Publicanum justificatum magis de templo descendere quam Pharisaeum. Quaero quare. Quaeris quare? Audi quare. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Audisti sententiam, cave causam malam: aliud dico, Audisti sententiam, cave superbiam. CAPUT III. 3. Contra Pelagianos. Videant nunc, audiant ista nescio qui impie garrientes, et de suis viribus praesumentes audiant qui dicunt, Deus me hominem fecit, justum ipse me facio. O pejor et detestabilior Pharisaeo! Pharisaeus ille superbe quidem justum se dicebat, sed tamen inde ille Deo gratias agebat. Justum se dicebat; sed tamen Deo gratias agebat. Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi Deus: gratias Deo agit, quia non est sicut caeteri homines: et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur; non quia Deo gratias agebat, sed quia velut nihil sibi addi cupiebat. Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, injusti. Ergo tu justus; ergo nihil rogas; ergo jam plenus es; ergo non est tentatio vita humana super terram (Job VII, 1); ergo jam plenus es; ergo jam abundas; ergo jam non est quare dicas, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Quid est ergo qui impie oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? CAPUT IV. 4. Parvulis Baptismus Christi necessarius. Et ecce post dictam controversiam prolatamque sententiam procedunt et parvuli, imo apportantur et offeruntur tangendi. Cui tangendi, nisi medico? Certe sani: cui offeruntur infantes tangendi? Cui? Salvatori. Si Salvatori, utique salvandi. Cui, nisi illi qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Ubi isti perierant? Quantum ad ipsos proprie attinet, innocentes video, reatum quaero. Unde? Apostolum audio: Per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom V, 12). Veniant ergo parvuli, veniant: audiatur Dominus, Sinite parvulos venire ad me (Luc. XVIII, 16). Veniant parvuli, languidi ad medicum, veniant perditi ad redemptorem: veniant, nemo prohibeat. In ramo adhuc nihil commiserunt: sed in radice perierunt. Benedicat Dominus pusillos cum magnis: tangat medicus et pusillos et magnos. Causam parvulorum commendamus majoribus. Loquimini pro tacentibus, orate pro flentibus. Si non frustra estis majores, estote tutores: tuemini eos qui adhuc causam suam agere non possunt. Communis fuit perditio, sit communis inventio: simul perieramus, simul inveniamur in Christo. Dispar est meritum, sed communis est gratia. Nihil habent mali, nisi quod de fonte traxerunt: nihil habent mali, nisi quod de origine traxerunt. Non eos impediant a solute, qui ad id quod traxerunt multa addiderunt. Qui major est aetate, major est et iniquitate. Sed gratia Dei delet quod traxisti, delet et quod addidisti. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). SERMO CXVI . De verbis Evangelii Lucae, Stetit Jesus in medio eorum, et dixit eis, Pax vobis, etc., cap. XXIV, V\. 36-47. CAPUT PRIMUM. 1. Manichaeorum haeresis. Apparuit Dominus post resurrectionem discipulis suis, sicut audistis, et salutavit eos, dicens, Pax vobis. Haec est pax, et salutatio salutis: nam et ipsa salutatio a salute nomen accepit. Sed quid melius, quam ut ipsa salutet hominem? Salus enim nostra Christus est. Ipse est enim salus nostra, qui vulneratus est pro nobis, et confixus est clavis in ligno; et depositus de ligno, positus in sepulcro. De sepulcro autem surrexit, sanatis vulneribus, servatis cicatricibus. Hoc enim discipulis suis expedire judicavit, ut cicatrices ejus servarentur, unde cordis vulnera sanarentur. Quae vulnera? Vulnera infidelitatis. Apparuit enim oculis eorum veram exhibens carnem: et putaverunt se spiritum videre. Non leve vulnus hoc cordis est. Denique haeresim malignam fecerunt, qui in isto vulnere remanserunt. Sed non putamus vulneratos fuisse discipulos, quia cito sanati sunt? Cogitet Charitas vestra, si in isto vulnere remansissent, ut putarent corpus sepultum non resurrexisse, sed spiritum imagine corporis humanos oculos illusisse: si in ista fide, imo in ista perfidia remansissent, non eorum vulnera, sed mors plangi deberet. CAPUT II. 2. Dubitatio discipulorum. Sed quid ait Dominus Jesus? Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Si ascendunt in cor vestrum cogitationes, de terra veniunt cogitationes. Bonum est homini, non ut cogitatio ascendat in cor ejus, sed ut sursum ascendat ipsum cor ejus: ubi volebat Apostolus ponere corda credentium, quibus dicebat, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 1-4). In qua gloria? Resurrectionis. In qua gloria? Audi Apostolum dicentem de hoc corpore, Seminatur in ignominia, resurget in gloria (I Cor. XV, 43). Istam gloriam Apostoli Magistro suo, Christo suo, Domino suo dare nolebant: resuscitare eum potuisse corpus suum de sepulcro non credebant; spiritum eum putabant, et carnem videbant, nec ipsis oculis suis fidem habebant. Et credimus eis nos annuntiantibus et non ostendentibus. Ecce ipsi Christo se ipsum ostendenti non credebant. Malum vulnus: prodeant medicamenta cicatricum. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, ubi clavis confixus fui. Palpate et videte. Sed videtis, et non videtis. Palpate et videte. Quid? Quia Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicens (sic recitatum est) ostendit eis manus et pedes. CAPUT III. 3. Resurrectionis Christi fides quomodo persuadebatur.--Et adhuc trepidantibus et mirantitibus prae gaudio. Jam gaudium erat, et adhuc trepidatio permanebat. Res enim incredibilis erat facta, sed tamen facta. Numquid nunc incredibile est, quia resurrexit caro Domini de sepulcro? Totus hoc credidit mundus: qui non credidit, remansit immundus. Tunc tamen incredibile erat: et persuadebatur non solum oculis, sed et manibus, ut per sensum corporis fides in cor descenderet, et in cor fides descendens posset praedicari per mundum, non videntibus aut tangentibus, et tamen sine dubitatione credentibus. Habetis hic, inquit, aliquid quod manducetur? Quanta addit ad aedificium fidei structor bonus? Non esuriebat, et manducare quaerebat. Et manducavit potestate, non necessitate. Agnoscant ergo discipuli verum corpus, quod agnovit ipsis praedicantibus mundus. CAPUT IV. 4. Contra Manichaeos. Si forte aliqui haeretici sunt, qui adhuc habent in corde, quod exhibuerit se oculis Christus, et vera caro non erat Christi; jam ponant illud, persuadeat illis Evangelium. Nos eos reprehendimus, quia hoc sapiunt: damnabit ille, si hoc sapere perseverant. Tu quis es, qui non credis corpus in sepulcro positum resurgere potuisse? Si Manichaeus es? qui nec crucifixum credis, quia nec natum credis; omnia eum falsa ostendisse praedicas. Ille falsa ostendit, et tu verum dicis? Tu non mentiris ore; sed ille mentitus est corpore? Ecce arbitraris apparuisse oculis quod non erat; spiritum fuisse, non carnem. Audi illum: amat te, ne damnet te. Audi illum dicentem: ecce tibi dicit, infelix; tibi loquitur: Quid turbatus es, et cogitationes ascendunt in cor tuum? Videte, inquit, manus meas et pedes meos. Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicebat veritas, et fallebat? Corpus erat, caro erat; quod sepultum fuerat, apparebat. Pereat dubitatio, sequatur digna laudatio. 5. Christus fidem inspirat. Ostendit ergo discipulis se. Quid est, se? Caput Ecclesiae suae. Ecclesia futura per mundum ab ipso praevidebatur, a discipulis nondum videbatur. Caput ostendebat, corpus promittebat. Quid enim secutus adjunxit? Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, dum adhuc essem vobiscum. Quid est hoc, dum adhuc essem vobiscum? Numquid non tunc cum illis erat, cum illis loquebatur? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Vobiscum mortalis, quod jam non sum. Vobiscum eram, quando moriturus eram. Quid est, vobiscum? Cum morituris moriturus. Modo jam non vobiscum: quia cum morituris nunquam ulterius moriturus. Hoc ergo dicebam vobis. Quid? CAPUT V. Quia oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Dixi vobis, quia oportebat omnia impleri. Tunc aperuit illis sensum. Veni ergo, Domine, fac claves, aperi, ut intelligamus. Ecce omnia dicis, et non crederis. Putaris spiritus; tangeris, pulsaris, et adhuc trepidant qui te tangunt. De Scripturis admones, et adhuc non intelligunt. Clausa sunt corda, aperi, et intra. Fecit: Tunc aperuit illis sensum. Aperi, Domine, et dubitanti de Christo aperi cor. Aperi ei sensum, qui phantasma fuisse credit Christum. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

6. Ecclesia per omnes gentes futura promittitur. Ab Apostolis Christus, Ecclesia a nobis cernitur.--Et dixit eis. Quid? Quoniam sic oportebat. Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat. Quid? Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Viderunt hoc; viderunt patientem, viderunt pendentem, videbant post resurrectionem praesentem, viventem. Quid ergo non videbant? Corpus, id est, Ecclesiam. Illum videbant, illam non videbant. Sponsum videbant, sponsa adhuc latebat. Promittat et ipsam. Sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Hoc sponsus est. CAPUT VI. Quid de sponsa? Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Hoc nondum videbant discipuli: Ecclesiam per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, nondum videbant. Caput videbant: et de corpore capiti credebant. Per hoc quod videbant, quod non videbant credebant. Similes illis sumus et nos: videmus aliquid, quod ipsi non videbant; et non videmus aliquid, quod ipsi videbant. Quid nos videmus, quod ipsi non videbant? Ecclesiam per omnes gentes. Quid non videmus, quod ipsi videbant? Christum in carne constitutum. Quomodo illi illum videbant, et de corpore credebant: sic nos corpus videmus, de capite credamus. Invicem nos adjuvent visa nostra. Adjuvat eos visus Christus, ut futuram Ecclesiam crederent: adjuvat nos visa Ecclesia, ut Christum resurrexisse credamus. Impleta est fides illorum, impletur et nostra: impleta est illorum de capite, impletur nostra de corpore. Totus Christus et illis innotuit, et nobis innotuit: sed totus ab eis non est visus, nec a nobis totus est visus. Ab eis caput est visum, corpus creditum: a nobis corpus visum, caput creditum. Nulli tamen deest Christus: in omnibus plenus est, et adhuc ei restat corpus. Crediderunt ipsi, crediderunt per illos Jerosolymitani multi; credidit Judaea, credidit Samaria. Accedant membra, accedat aedificium fundamento. Fundamentum enim nemo potest ponere, ait Apostolus, nisi quod est positum, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Insaniant Judaei, impleantur zelo: lapidetur Stephanus, servet lapidantium vestimenta Saulus, Saulus futurus Paulus apostolus. Occidatur Stephanus, perturbetur Ecclesia Jerosolymitana (Act. VII, 57, I, 1): discedant inde ligna ardentia, accedant et incendant. Ligna enim quodam modo in Ecclesia Jerosolymitana ardebant Spiritu sancto, quando erat illis in Deum anima una, et cor unum (Id. IV, 32). Lapidato Stephano passa est illa congeries persecutionem: sparsa sunt ligna, et accensus est mundus.

CAPUT VII. 7. Saulus mutatus in praedicatorem Evangelii. Denique haec secutus furens Saulus ille, accepit epistolas a principibus sacerdotum, et coepit ire saeviens, anhelans caedem, sitiens sanguinem, undecumque posset, quos posset vinctos trahere, ad supplicium rapere, se effuso sanguine satiare. Sed ubi Deus, ubi Christus, ubi Stephani coronator? Ubi, nisi in coelo? Videat et Saulum, irrideat saevientem, clamet de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ego in coelo sum, tu in terra; et tamen persequeris me. Caput non tangis, sed membra mea calcas. Sed quid facis? quid proficis? Durum tibi est contra stimulum calcitrare. Quantumcumque calces mittas, te vexas. Pone ergo furorem, cape sanitatem. Pone malum consilium, appete bonum auxilium. Voce illa prostratus est. Quis est prostratus? Persecutor. Ecce victus est una voce. Quid ibas? quid saeviebas? Quos quaerebas, modo sequeris: quos persequebaris, modo pro illis persecutionem pateris. Surgit praedicator, qui prostratus est persecutor. Audivit Domini vocem. Excaecatus est, sed in corpore, ut illuminaretur in corde. Perductus ad Ananiam, de pluribus catechizatus, baptizatus, processit apostolus (Id. IX). Dic, praedica: praedica Christum, dissemina, o bone aries, jamdudum lupus. Vide illum, attende illum, qui saeviebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Funde Evangelium: quod corde concepisti, ore dissemina. Audiant gentes, credant gentes: pullulent gentes, nascatur de sanguine martyrum sponsa Domino purpurata. Et ex illa quam multi accesserunt? quam multa membra capiti cohaeserunt, et cohaerent nunc, et credunt? Et baptizati sunt isti, et baptizabuntur alii, et post nos venient alteri. Tunc, inquam, in fine saeculi accedent lapides fundamento, lapides vivi, lapides sancti, ut in fine aedificetur totum aedificium ab illa Ecclesia; imo ab ista ipsa Ecclesia, quae modo cantat canticum novum, dum domus aedificatur. Sic enim habet ipse Psalmus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Et quid? Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Quam magna domus! Sed quando cantat canticum novum? Cum aedificatur. Quando dedicatur? In fine saeculi. Fundamentum ipsius jam dedicatum est: quia ascendit in coelum, et non moritur. Quando et nos surrexerimus, ut nunquam moriamur, tunc dedicabimur. SERMO CXVII . De verbis Evangelii Joannis, cap. I, 1-3, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. Contra Arianos. CAPUT PRIMUM. 1. Verbum Dei ut intelligatur, quo pretio comparandum. Capitulum Evangelii quod lectum est, fratres dilectissimi, purum oculum cordis inquirit. Dominum enim nostrum Jesum Christum accepimus secundum divinitatem ad condendam universam creaturam, secundum humanitatem ad reparandam lapsam creaturam, evangelizante Joanne. In ipso autem Evangelio qualis et quantus vir Joannes fuerit, invenimus, ut ex dignitate dispensatoris intelligatur quanti pretii sit Verbum, quod per talem dici potuit: imo quam nullius pretii sit quod superat omnia. Pretio enim aut comparatur res venalis, aut subjicitur, aut excedit eam. Quando tanto quisque comparat quanto valet, aequatur pretium rei quae comparatur: quando vilius, subjicitur ei: quando carius, superat eam. Verbo autem Dei nec aequari aliquid potest, nec ad mutationem subjici, nec superponi aliquid. Subjici enim omnia possunt Verbo Dei, quia omnia per ipsum facta sunt: non tamen subjiciuntur, quasi pretium sint Verbi, ut quisque det aliquid, ut illud accipiat. Tamen si dici potest, et admittit nomen hoc ratio aliqua vel loquendi consuetudo, pretium comparandi Verbi ipse comparator est, qui se ipsum pro se ipso dederit huic Verbo. Itaque quando aliquid emimus, quaerimus aliquid quod demus, ut habeamus rem dato pretio quam volumus emere. Et extra nos est quod damus; et si apud nos erat, fit extra nos illud quod damus, ut sit apud nos illud quod comparamus. Quidquid pretii invenerit qui emit aliquid, necesse est ut tale inveniat, ut det quod habet, et accipiat quod non habet; maneat tamen ille a quo abscedit pretium, et accedat illud pro quo dat pretium. Qui autem vult comparare Verbum hoc, qui vult habere, non quaerat extra se ipsum quod det, se ipsum det. Quod cum fecerit, non se amittit, sicut amittit pretium, quando aliquid emit. CAPUT II. 2. Pretium Verbi ipse homo. Verbum ergo Dei propositum est omnibus: comparent qui possunt; possunt autem qui pie voluerint. In illo enim Verbo pax: et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ergo qui vult comparare, det se ipsum. Quasi pretium est hoc Verbi, si dici aliquo modo potest, quando nec se perdit qui dat, et acquirit Verbum pro quo se dat, et se ipsum in Verbo acquirit cui se dat. Et quid dat Verbo? Non aliquid ab ipso alienum, pro quo se dat; sed quod per ipsum Verbum factum est, hoc ei redditur ut reficiatur. Omnia per ipsum facta sunt. Si omnia, utique et homo. Si coelum, si terra, si mare, si omnia quae in ipsis sunt, si universa creatura; utique ille manifestius, qui ad imaginem Dei factus per Verbum factus est homo. 3. Verbum Dei forma quaedam non formata. Forma sine tempore et loco. Non modo, fratres, tractamus, quomodo possit intelligi quod dictum est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ineffabiliter potest intelligi: non verbis hominis fit ut intelligatur. Verbum Dei tractamus, et dicimus quare non intelligatur. Non nunc dicimus ut intelligatur, sed dicimus quid impediat ne intelligatur. Est enim forma quaedam, forma non formata, sed forma omnium formatorum: forma incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens omnibus et fundamentum quoddam in quo sint, et fastigium sub quo sint. Si dicis quia omnia in illo sunt, non mentiris. Dictum est enim ipsum Verbum Sapientia Dei: habemus autem scriptum, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Ergo in illo sunt omnia: et tamen quia Deus est, sub illo sunt omnia. Dicimus quam incomprehensibile sit quod lectum est: tamen lectum est, non ut comprehenderetur ab homine, sed ut doleret homo quia non comprehendit, et inveniret unde impeditur a comprehensione, et removeret ea, et inhiaret perceptioni incommutabilis Verbi, ipse ex deteriore in melius commutatus. Non enim Verbum proficit aut crescit accedente cognitore: sed integrum, si permanseris; integrum, si recesseris; integrum, cum redieris; manens in se, et innovans omnia. Ergo est forma omnium rerum, forma infabricata, sine tempore, ut diximus, et sine spatiis locorum. Quidquid enim loco capitur, circumscribitur. Forma circumscribitur finibus, habet metas unde et quousque sit. Deinde quod loco capitur et mole quadam et spatio distenditur, minus est in parte, quam in toto. Faciat Deus ut intelligatis. CAPUT III. 4. Non minor in parte quam in toto. Quotidie autem de corporibus, quae ante oculos nostros sunt, quae videmus, quae tangimus, inter quae sumus, possumus judicare corpus quodlibet in loco habere formam. Omne autem quod spatium loci occupat, minus est in parte quam in toto. Pars corporis humani, verbi gratia, brachium: utique minus est brachium quam totum corpus. Et si minus est brachium, breviorem locum occupat. Item caput, quia pars est corporis, in minore loco est, et minus est quam totum corpus, cui caput est. Sic omnia quae sunt in loco, minora sunt in parte quam in toto. Nihil tale de illo Verbo sentiamus, nihil tale cogitemus. Non de suggestione carnis spiritualia imaginemur. Non est ille Sermo, non est ille Deus minor in parte quam in toto. 5. In rebus divinis pia ignorantia melior quam praesumpta scientia. Oculo cordis Deus incomprehensibilis. Dei cognitione fit homo beatus. Deus ex notra cognitione non crescit. Sed non potes tale aliquid cogitare. Magis pia est talis ignorantia, quam praesumpta scientia. Loquimur enim de Deo. Dictum est, Et Deus erat Verbum. De Deo loquimur, quid mirum si non comprehendis? Si enim comprehendis, non est Deus. Sit pia confessio ignorantiae magis, quam temeraria professio scientiae. Attingere aliquantum mente Deum; magna beatitudo est: comprehendere autem, omnino impossibile. Ad mentem Deus pertinet, intelligendus est: ad oculos corpus, videndum est. Sed corpus oculo comprehendere te putas? Omnino non potes. Quidquid enim aspicis, non totum aspicis. Cujus hominis faciem vides, dorsum non vides eo tempore quo faciem vides: et quando dorsum vides, eo tempore faciem non vides. Non sic ergo vides, ut comprehendas: sed quando aspicis aliam partem, quam non videras, nisi memoria tecum faciat ut memineris te vidisse unde recedis, nunquam te dixeris aliquid vel in superficie comprehendisse. Tractas quod vides, versas huc atque illuc, vel ipse circuis ut totum videas. Uno ergo aspectu totum videre non potes. Et quamdiu versas ut videas, partes, vides: et contexendo quia vidisti alias partes, videris totum inspicere. Non autem hic oculorum visus, sed memoriae vivacitas intelligitur. Quid ergo de illo Verbo, fratres, dici potest? Ecce de corporibus dicimus subjacentibus oculis nostris, non illa possunt comprehendere aspectu: quis ergo oculus cordis comprehendit Deum? Sufficit ut attingat, si purus est oculus. Si autem attingit, tactu quodam attingit incorporeo et spirituali, non tamen comprehendit; et hoc, si purus est. Et homo fit beatus contingendo corde illud quod semper beatum manet: et est illud ipsa beatitudo perpetua, et unde fit homo vivus, vita perpetua; unde fit homo sapiens, sapientia perfecta; unde homo fit illuminatus, lumen sempiternum est. Et vide quemadmodum tu contingendo efficeris quod non eras, non illud quod contingis facis esse quod non erat. Hoc dico, Deus non crescit ex cognitore, sed cognitor ex cognitione Dei. CAPUT IV. Ne putemus, fratres charissimi, quia beneficium praestamus Deo, quia diximus pretium nos dare quodam modo. Non enim unde augeatur, illi damus, qui et te lapso integer est, et te redeunte integer manet, paratus videri ut beatificet conversos, et aversos puniat caecitate. Vindicat enim primo in anima aversa a se, exordio poenarum, ipsa caecitate. Qui enim se avertit a lumine vero, id est, a Deo, jam caecus efficitur. Nondum sentit poenam, sed jam habet.

6. Verbum coaeternum Patri asseritur contra Arianos. Itaque Verbum Dei, fratres charissimi, incorporaliter, inviolabiliter, incommutabiliter, sine temporali nativitate, natum tamen intelligamus a Deo. Putamusne possumus aliquo modo persuadere quibusdam infidelibus non abhorrere a vero, quod dicitur a nobis fide catholica, quae contraria est Arianis, a quibus Ecclesia Dei saepe tentata est, cum carnales homines id facilius accipiunt quod videre consueverunt? Ausi sunt enim quidam dicere, Major est Pater Filio, et praecedit eum tempore: id est, major est Filio Pater, et minor est Patre Filius, et a Patre in tempore praeceditur. Et sic disputant: Si natus est, utique erat Pater antequam Filius illi esset natus. Attendite: adsit ipse nobis, adjuvantibus orationibus vestris, et pia intentione excipere cupientibus quod ipse donaverit, quod ipse suggesserit; adsit nobis, ut possimus quoquo modo explicare quod coepimus. Tamen, fratres, ante dico, si non potuero ego explicare, non rationem putetis, sed hominem defecisse. Itaque vos hortor et deprecor ut oretis: adsit misericordia Dei, et ita rem a nobis dici faciat, ut vos audire oportet, et nos dicere. Hoc ergo illi dicunt: Si Filius Dei est, natus est. Hoc fatemur. Non enim esset Filius, si natus non esset. Manifestum est, admittit fides, approbat Ecclesia catholica, verum est. Adjungunt deinde: Si natus est Patri Filius, erat Pater antequam ei Filius nasceretur. Hoc respuit fides, respuunt aures catholicae; anathematur, extra est qui hoc sapit, non pertinet ad participationem societatemque sanctorum. Ergo, ait, rationem mihi redde, quomodo et Filius potuit nasci Patri, et coaevus esse ei a quo natus est? CAPUT V. 7. Divina carnalibus insinuare difficile. Et quid facimus, fratres, quando carnalibus spiritualia insinuamus: si tamen et nos ipsi non carnales sumus, quando carnalibus ista spiritualia intimamus, homini assuefacto nativitate terrena, et videnti istius creaturae ordinem, ubi successus et decessus, gignentes et genitos aetate distinguit? Post patrem enim nascitur filius, patri utique morituro successurus. Hoc in hominibus, hoc in aliis animantibus invenimus, parentes priores tempore, filios tempore posteriores. Hac consuetudine videndi, carnalia transferre illi ad spiritualia cupiunt, et intentione carnalium facilius seducuntur. Non enim ratio audientium sequitur talia praedicantes, sed consuetudo, quae etiam ipsos insolvit, ut talia praedicarent. Et quid facimus nos? Silebimus? Utinam liceret. Forsitan enim silendo aliquid dignum de re ineffabili cogitaretur. Nam quidquid potest fari, non est ineffabile. Ineffabilis est autem Deus. Si enim raptum se dicit usque in tertium coelum apostolus Paulus, et dicit se audisse ineffabilia verba (II Cor. XII, 4); quanto magis ipse ineffabilis, qui talia demonstravit, quae fari non possit cui demonstrata sunt? Itaque, fratres, melius erat si possemus tacere, et dicere: Hoc habet fides, sic credimus: non potes capere, parvulus es: patienter tolerandum, donec pennas nutrias; ne cum volare implumis volueris, non sit illa aura libertatis, sed casus temeritatis. Quid illi contra? O si haberet quod diceret, diceret mihi! Deficienti ista excusatio est. Victus est veris, qui respondere non vult. Ille cui hoc dicitur, si non respondeat, etsi in se ipso victus non est, vincitur tamen in titubantibus fratribus. Audiunt enim fratres infirmi, et putant revera non esse quod dicatur: et forsitan verum putant, non esse quod dicatur, non tamen non esse quod sentiatur. Homo enim nihil potest dicere, quod non etiam sentire possit: potest etiam aliquid sentire, quod dicere non possit. 8. Similitudines ad refellendos Arianos adhibendae. Tamen servata illius majestatis ineffabilitate, ne cum aliquas similitudines contra illos dederimus, putet nos aliquis per istas similitudines jam pervenisse ad id quod nec dici nec cogitari a parvulis potest (certe et si potest ab aliquibus majoribus, potest ex parte, potest in aenigmate, potest per speculum; nondum autem facie ad faciem); demus et nos aliquas similitudines adversus illos, unde illi refellantur, non unde illud capiatur. Etenim cum dicimus valde posse fieri, posse intelligi, ut et natus sit et coaeternus sit ei a quo natus est, ut hoc refellant et quasi falsum esse demonstrent, similitudines nobis dant. Unde? De creatura: et dicunt nobis, Homo utique erat antequam generaret filium, major est filio suo: et equus erat antequam generaret filium, et ovis, et caetera animalia. Similitudines adhibent de creaturis. CAPUT VI. 9. Similitudinibus tamen non nititur nostra fides de Verbo. Quid, nobis laborandum est, ut et nos inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus? Quid? si non invenirem, non recte possem dicere, Nativitas Creatoris fortasse similitudinem in creatura non habet? Quanto enim superat ea quae hic sunt in eo quod ibi est, tanto superat ea quae hic nascuntur in eo quod ibi natus est. Omnia per Deum hic sunt: et quid tamen est comparandum Deo? Sic omnia quae hic nascuntur, illo efficiente nascuntur. Et sic forsitan non invenitur aliqua similitudo nativitatis ejus, quomodo non invenitur et substantiae ejus, et immutabilitatis, divinitatis, majestatis ejus. Quid enim simile hic inveniri potest? Si ergo forsitan nec nativitatis similitudo inveniatur, numquid inde oppressus sum, quia non inveni similitudines Creatori omnium, in creatura cupiens invenire quod esset simile Creatori? 10. Similitudines nativitatis Filii Dei imperfectae in creaturis. Coaevum et coaeternum. Et revera, fratres, non sum inventurus temporales similitudines, quas aeternitati possim comparare. Sed et tu quas invenisti, quid sunt? Quid enim invenisti? Quia pater major est tempore quam filius: et ideo vis ut Filius Dei tempore minor sit quam Pater aeternus, quia invenisti minorem filium patre temporali. Da mihi aeternum patrem hic, et invenisti similitudinem. Filium minorem invenis patre in tempore, filium temporalem minorem patre temporali. Numquid invenisti mihi filium temporalem minorem aeterno patre? CAPUT VII. Quia ergo in aeternitate stabilitas est, in tempore autem varietas; in aeternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt: potes invenire minorem filium in varietate temporis succedentem patri, quia etiam patri suo ipse successit non aeterno patri temporalis. Quid ergo possumus, fratres mei, in creatura invenire coaeternum, quando in creatura nihil invenimus aeternum? Inveni aeternum patrem in creatura, et invenio coaeternum filium. Si autem non invenis aeternum, et vincunt se in tempore; sufficit ut ad similitudinem inveniamus coaevum. Aliud est enim coaeternum, aliud coaevum. Coaevos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum: non alter ab altero praeceditur tempore, ambos tamen esse coepisse, quos dicimus coaevos. Si potuerimus invenire coaevum quod nascitur ei a quo nascitur; si possunt inveniri coaeva duo generans et generatus: hic invenimus coaeva, ibi intelligamus coaeterna. Si hic invenero genitum ex eo esse coepisse ex quo coepit generator, intelligimus certe Filium Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non coepit generator. Ecce fortasse, fratres, invenimus aliquid in creatura, quod de alia re nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo coepit illud unde nascitur. Hoc ex eo ex quo illud coepit, illud ex eo ex quo illud non coepit. Hoc ergo coaevum, illud coaeternum.

CAPUT VIII. 11. In coaevis similitudo quaedam Verbi coaeterni Deo. Ignis et lux coaeva. Arbitror Sanctitatem vestram jam intellexisse quod dico, non posse comparari temporalia aeternis; sed posse ex aliqua tenui et parva similitudine coaeva coaeternis. Inveniamus itaque coaeva, et de Scripturis admoneamur ad has similitudines. Legimus in Scripturis de ipsa Sapientia, Candor est enim lucis aeternae. Item legimus, Speculum sine macula Dei majestatis (Sap. VII, 26). Ipsa Sapientia dicta est candor lucis aeternae, dicta est imago Patris: hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intelligamus coaeterna. O Ariane, si invenero genitorem non praecedere tempore illud quod genuit, si genitum non esse minorem tempore illo a quo generatus est; justum est ut concedas mihi posse ista coaeterna inveniri in Creatore, quando coaeva in creatura inveniri potuerunt. Jam quidem aliquibus fratribus hoc occurrere puto. Nam praevenerunt aliqui ex quo dixi, Candor est enim lucis aeternae. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid a quo existat, si quaeramus, quotidie cum lucernam accendimus, admonemur rei cujusdam invisibilis et inenarrabilis, ut lucerna aliqua intelligentiae nostrae in ista nocte saeculi possit accendi. Attende eum qui lucernam accendit. Non accensa lucerna, nondum est ignis, nondum est et fulgor qui ab igne exit. Interrogo autem ego, et dico: Fulgor ab igne existit, an ignis a fulgore? Omnis anima mihi respondet: voluit enim Deus inseminare omni animae initia intellectus, initia sapientiae: omnis mihi anima respondet, et nemo dubitat, quod splendor ille de igne existit, non ignis de splendore. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: quia jam praelocuti sumus coaeva nos quaerere, non coaeterna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum et ille splendor: mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da hic mihi ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio. CAPUT IX. 12. Alia coaeva, imago et res unde nascitur. Attendite: dicta est ut potuit a nobis tanta res dici, Domino adjuvante intentionem orationis vestrae et praeparationem cordis vestri, excepistis quantum capere potuistis. Illa tamen ineffabilia sunt. Nihil dignum putetis dictum, vel eo ipso quo coaeva coaeternis comparantur, temporalia semper manentibus, exstinguibilia immortalibus. Sed quia dictus est Filius et imago Patris, accipiamus et hinc aliquam similitudinem in rebus longe differentibus, ut praelocuti sumus. Imago existit de speculo hominis intuentis speculum. Non nobis potest suffragari ad evidentiam rei hujus, quam explicare utcumque conamur. Etenim dicitur mihi: Ille qui attendit speculum, jam utique erat, et jam natus erat. Existit imago mox ut aspector exstiterit. Nam ille qui inspicit, erat et antequam accederet ad speculum. Quid ergo inveniemus, unde possimus eruere talem similitudinem, sicut eruimus de igne et splendore? Faciamus a minimo. Facile nostis quemadmodum aqua corporum saepe reddat imagines. Hoc dicimus; quando quisque vel transit super aquam vel stat, videt ibi imaginem suam. Ponamus ergo aliquid natum super aquam, velut virgultum aut herbam, nonne cum imagine sua nascitur? Mox ut incipit existere, incipit cum illo existere imago ejus, non praecedit nascendo imaginem suam: non mihi ostenditur natum esse aliquid super aquam, et postea apparuisse imaginem ejus, cum illud sine imagine prius appareret; sed nascitur cum imagine sua: et tamen imago ab illo, non illud ab imagine. Nascitur ergo cum imagine sua, et simul esse incipiunt virgultum et imago ejus. Numquid non fateris imaginem esse de illo virgulto, non virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris imaginem. Itaque et generans, et quod genitum est, simul esse coeperunt. Ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto. Quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de illo natum est. Ibi enim aestuabamus, ibi laborabamus, quomodo intelligeretur sempiterna nativitas. Ergo filius Dei secundum hoc dicitur, quod et Pater est, quod habet de quo sit: non secundum hoc, quod prior esset Pater, et postea Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et quia quidquid de aliquo est, natum est; semper igitur Filius natus. Semper Pater, semper de illo imago; quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum, semper nata esset et imago de virgulto. Non potuisti invenire coaeterna genita aeternis genitoribus, et invenisti coaeva nata temporalibus gignentibus. Intelligo coaeternum Filium natum aeterno gignenti. Quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum. CAPUT X. 13. In similitudinibus allatis est inaequalitas. Hic jam modicum est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Semper enim dicitur, Ecce dedisti similitudines: sed splendor qui funditur de igne, minus lucet quam ipse ignis; et imago virgulti minus utique habet proprietatem, quam illud virgultum unde imago est. Habent ista similitudinem, sed non habent omnimodam aequalitatem: quare non videntur esse ejusdem substantiae. Quid ergo dicemus, si dicat aliquis: Talis est ergo Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, et imago ad virgultum? Ecce intellexi aeternum Patrem, intellexi coaeternum Filium: tamen sicut effusum splendorem minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem dicimus? Non: sed aequalitas omnimoda est. Non credo, ait, quia non invenisti similitudinem. Sed crede Apostolo, quia potuit videre quod dixi. Ait enim: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Aequalitas omni modo conjungitur. Et quid dixit? Non rapinam. Quare? Quia illud est rapina, quod alienum est. 14. Filii Dei coaeternitas et aequalitas ex duobus collatis similitudinum generibus. Tamen ex duabus istis collationibus et generibus duobus, similitudinem fortassis invenimus in creatura, quomodo intelligamus Filium et coaeternum Patri et nequaquam minorem. Sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum: jungamus ambo genera. Quomodo ambo genera? Unum unde ipsi dant similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudines ex his quae nascuntur in tempore, et praeceduntur tempore ab eis a quibus nascuntur, sicut homo de homine. Major ille tempore prior natus: sed tamen homo et homo, id est ejusdem substantiae. Homo enim hominem generat, et equus equum, et pecus pecudem. Ad eamdem substantiam generant ista; sed non ad idem tempus. Diversa sunt tempore; sed non sunt diversa natura. Quid ergo hic laudamus in ista nativitate? Certe aequalitatem naturae. Quid autem deest? Aequalitas temporis. Teneamus hic unum quod laudatur, id est, aequalitatem naturae. In illo autem genere similitudinum, quod nos dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis coaevitatem. Quid hic laudamus? Coaevitatem. Quid deest? Aequalitas naturae. Conjunge quae laudas. In creaturis enim deest aliquid quod laudas, in Creatore deesse nihil potest: quia quod invenis in creatura, a Creatore artifice processit. Quid ergo in coaevis? nonne hoc Deo dandum quod ibi laudas? Quod autem deest non tribuendum majestati, in qua nullus defectus est. Ecce offero tibi genitis coaeva gignentia: laudas ibi coaevitatem, sed disparilitatem reprehendis. Quod reprehendis, noli tribuere Deo; quod laudas, tribue: et tribuis illi ex isto genere similitudinum pro coaevitate coaeternitatem, ut coaeternus sit natus cum eo a quo natus sit. De alio autem similitudinum genere, quae et ipsa creatura Dei est, et debet laudare Creatorem, quid ibi laudas? Aequalitatem naturae. Jam propter illam distinctionem dederas coaeternitatem; da propter istam, aequalitatem; et perfecta est nativitas ejusdem substantiae. Quid enim dementius, fratres mei, quam ut in aliquo laudem creaturam, quod non sit in Creatore? Laudo in homine aequalitatem naturae, et non credo in eo qui fecit hominem? Quod de homine natum est, homo est; et quod de Deo natum est, non id erit quod ille de quo natum est? Non versor in operibus quae Deus non fecit. Laudent ergo Creatorem omnia opera sua. Invenio hic coaevum, cognosco ibi coaeteruum. Hic aequalitatem invenio naturae, ibi intelligo aequalitatem substantiae. Totum ergo ibi quod hic ex partibus singulis et rebus singulis invenitur. Totum ergo ibi simul, et non hoc solum quod in creaturis: totum invenio ibi, sed tanquam in Creatore, tanto amplius, quod haec visibilia, illa invisibilia; haec temporalia, illa aeterna; haec commutabilia, illa incommutabilia; haec corruptibilia, illa incorruptibilia. Postremo in ipso homine ea quae invenimus homo et homo, duo homines sunt: ibi Pater et Filius unus Deus. 15. Cordis oculus mundandus ut videatur Deus. Domino Deo nostro gratias ago inenarrabiles, quod ex hoc loco scrupulosissimo et laboriosissimo infirmitatem meam liberare dignatus est, petentibus vobis. Ante omnia tamen servate hoc, quidquid de creatura potuimus colligere, aut sensu corporis, aut cogitatione animi, inenarrabiliter transcendere Creatorem. Sed vis illum mente contingere? Purga mentem, purga cor tuum. Mundum fac oculum, unde illud quidquid est, possit attingi. Mundum fac oculum cordis: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non autem mundato corde, quid potuit misericordius procurari aut donari ab eo, nisi ut illud Verbum, de quo tanta et tam multa diximus, et nihil dignum diximus; nisi ut illud Verbum, per quod facta sunt omnia, fieret quod nos sumus, ut attingere possimus illud quod non sumus? Non enim Deus sumus: sed possumus mente vel cordis acie interiore videre Deum. Peccatis acies nostrae obtritae, obtusae, infirmitate dejectae cupiunt videre: sed in spe sumus, in re nondum sumus. Filii Dei sumus. Hoc ait Joannes, qui ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: qui supra pectus Domini discumbebat, qui secreta ista de sinu illius cordis hauriebat: ipse ait, Dilectissimi, filii Dei sumus; et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hoc nobis promittitur. 16. Verbum incarnatione quasi lac factum, ut a nobis caperetur. Sed ut perveniamus, si nondum possumus videre Verbum Deum, audiamus Verbum carnem: quia carnales facti sumus, audiamus Verbum carnem factum. Ideo enim venit, ideo suscepit infirmitatem nostram, ut possis firmam locutionem capere Dei portantis infirmitatem tuam. Et vere dictum est lac. Lac enim dat parvulis, ut cibum sapientiae det majoribus. Lactare patienter, ut avide pascaris. Quomodo enim fit etiam lac, quo lactantur infantes? Nonne esca erat in mensa? Sed invalidus est infans ad comedendam escam, quae in mensa est: quid facit mater? Incarnat escam, et conficit lac de ipsa. Conficit nobis quod capere possimus. Sic Verbum caro factum est, ut lacte parvuli nutriremur, qui ad cibum quidem eramus infantes. Verum hoc interest, quia quando cibum mater incarnatum lac facit, cibus in lac convertitur: incommutabiliter autem manens Verbum carnem assumpsit, ut esset quodam modo contextum. Quod est, non corrupit, non commutavit, ut per habitum tuum tibi loqueretur, non in hominem transmutatus atque conversus Inconvertibilis enim et incommutabilis, et omnino inviolabilis manens, factus est quod tu ad te, quod ipse ad Patrem. 17. Humilitas a Verbo incarnato discenda. Ipse enim infirmis quid dicit, ut possint recuperato illo visu Verbum ex aliqua parte attingere, per quod facta sunt omnia? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Quid magister Filius Dei, Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, concionalur? Vocat humanum genus, et dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Putabas forte dicturam Sapientiam Dei, Discite quomodo coelos feci et astra: omnia etiam in me, antequam fierent, numerata erant; quomodo in virtute rationum incommutabilium etiam capilli vestri numerati sunt (Id. X, 30). Haec putabas et talia esse dicturam? Non. Sed prius illud, Quoniam mitis sum et humilis corde. Ecce quod capiatis, videte, fratres, certe parvum est. Ad magna nos tendimus, parva capiamus, et magni erimus. Vis capere celsitudinem Dei? Cape prius humilitatem Dei. Dignare esse humilis propter te, quia Deus dignatus est humilis esse propter eumdem te: non enim propter se. Cape ergo humilitatem Christi, disce humilis esse, noli superbire. Confitere infirmitatem tuam, jace patienter ante medicum. Cum ceperis humilitatem ejus, surgis cum illo: non quasi et ipse surgat secundum quod Verbum est; sed tu potius, ut magis magisque a te capiatur. Intelligebas primo titubanter atque haesitanter; intelligis postea certius et clarius. Non ille crescit, sed tu proficis, et quasi tecum videtur surgere. Sic est, fratres. Credite praeceptis Dei, et facite illa, et donabit vobis robur intelligentiae. Non praesumatis, et quasi anteponatis scientiam praecepto Dei; ne inferiores, non solidiores remaneatis. Arborem attendite: ima petit prius, ut sursum excrescat; figit radicem in humili, ut verticem tendat ad coelum. Numquid nititur nisi ab humilitate? Tu autem sine charitate vis excelsa comprehendere; sine radice auras petis? Ruina est ista, non incrementum. Habitante Christo per fidem in cordibus vestris, in charitate radicamini atque fundamini, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17, 19). SERMO CXVIII . De eisdem verbis Evangelii Joannis, In principio erat Verbum, etc., cap. I, V\. 1-3. 1. Verbum Dei aeternum, genitum, non factum. Omnes qui multa verba quaeritis hominis, intelligite unum Verbum Dei: In principio erat Verbum. In principio autem fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Sed erat Verbum, quando audivimus, In principio fecit Deus. Agnoscamus Creatorem: Creator est enim qui fecit; creatura autem quod fecit. Non erat enim creatura quae facta est, sicut semper erat Verbum Deus, per quem facta est. Quando autem audivimus, Erat Verbum, apud quem erat? Intelligimus Patrem, qui non fecit, nec creavit idem Verbum, sed genuit. In principio enim fecit Deus coelum et terram. Per quid fecit? Erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: sed quale Verbum? Sonabat et transibat? Numquid cogitabatur et volvebatur? Non. Recordabatur, et proferebatur? Non. Ergo quale Verbum? Quid a me quaeris multa? Deus erat Verbum. Quando audimus, Deus erat Verbum, non duplicamus Deum; sed intelligimus Filium. Verbum enim Dei Filius est. Ecce Filius, et quod nisi Deus? Nam Deus erat Verbum. Quid Pater? Utique Deus. Si pater Deus, et Filius Deus, duplicamus Deum? Absit. Pater Deus, Filius Deus: sed Pater et Filius unus Deus. Non est enim unicus Filius factus, sed natus. In principio fecit Deus coelum et terram: sed erat Verbum a Patre. Ergo factum est Verbum a Patre? Non. Omnia per ipsum facta sunt. Si per ipsum omnia facta sunt, numquid et ipse per se ipsum factus est? Per quem audis facta esse omnia, noli putare factum esse inter omnia. Nam si et ipse factus est, non per illum facta sunt omnia, sed inter caetera factus est ipse. Dicis, Factus est: numquid per se? Quis est qui faciat se? Si ergo factus est, quomodo per ipsum facta sunt omnia? Ecce et ipse factus est, sicut tu dicis, non ego, quia genitum non nego. Si ergo dicis factum esse, quaero per quid, quaero per quem. Per se ipsum? Ergo erat, antequam fieret, ut faceret se ipsum. Si autem omnia per ipsum facta sunt, intellige quia non est factus ipse. Si non potes intelligere, crede ut intelligas. Praecedit fides, sequitur intellectus: quoniam propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Erat Verbum. Noli ergo quaerere tempus ei, per quem facta sunt tempora. Erat Verbum. Sed tu dicis: Aliquando non erat Verbum. Mentiris, nusquam legis. Ego autem lego tibi, In principio erat Verbum. Quid quaeris ante principium? Si autem aliquid invenire potueris ante principium, ipsum erit principium. Insanit qui aliquid quaerit ante principium. Quid ergo dicit quia fuit ante principium? In principio erat Verbum. 2. Similitudine ostenditur coaeternum esse Deo Patri Filium. Sed dicis: Et erat Pater; et ante Verbum? Quid quaeris? In principio erat Verbum. Quod invenis intellige: noli quaerere quod non potes invenire. Nihil est ante principium. In principio erat Verbum. Splendor Patris Filius est. De sapientia Patris, quod est Filius, dictum est, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). Quaeris Filium sine Patre? Da mihi lucem sine candore. Si aliquando non erat Filius, Pater lux obscura erat. Quomodo enim non obscura lux erat, si candorem non habebat? Ergo semper Pater, semper Filius. Si semper Pater, semper Filius. Quaeris a me utrum natus sit Filius? Respondeo, Natus. Non enim esset Filius, si non natus. Sed cum dico, Semper Filius; hoc dico, Semper est natus. Et quis intelligit, Semper est natus? Da mihi sempiternum ignem, et do tibi sempiternum splendorem. Benedicimus Deum, qui dedit nobis sacras Scripturas. In splendore lucis nolite esse caeci. Candor de luce gignitur, et tamen gignenti coaeternus est candor. Semper lux, semper candor ejus. Genuit candorem suum: sed numquid fuit sine candore suo? Generare sempiternum liceat Deo. Rogo, audite de quo loquimur: audite, advertite, credite, intelligite. De Deo loquimur. Filium Patri coaeternum fatemur et credimus. Sed homo, inquit, quando generat filium, major est qui generat, et minor qui generatur. Ecce verum est: in hominibus major est qui generat, et minor qui generatur, et pervenit ad robur patris sui. Sed quare, nisi quia cum ille crescit, ille senescit? Stet pater in tempore, et crescendo eum sequitur filius, et videbis aequalem. Sed ecce do tibi unde intelligas. Ignis generat splendorem coaevum. Non invenis in hominibus nisi minores filios, majores patres; non invenis coaevos: sed do tibi, sicut dixi, splendorem coaevum igni patri suo. Generat enim ignis splendorem, sed nunquam sine splendore. Cum ergo videas splendorem igni esse coaevum, permitte Deum generare coaeternum. Qui intelligit, gaudeat: qui autem non intelligit, credat. Quoniam verbum Prophetae evacuari non potest: Nisi credideritis, non intelligetis. SERMO CXIX . De eisdem verbis Joannis, In principio erat Verbum, etc., cap. I, V\. 1-14. CAPUT PRIMUM. 1. Verbum aeternum apud Deum. Dominum nostrum Jesum Christum factum esse hominem quaerendo perditum hominem, neque unquam tacuit praedicatio nostra, et semper habuit fides vestra: hunc autem Dominum nostrum, qui homo factus est propter nos, Deum semper fuisse apud Patrem, et semper futurum esse, imo semper esse; quia ubi tempus non praeterit, non est ibi Fuit et Erit. Quod enim dicitur Fuit, jam non est; quod dicitur Erit, nondum est: sed semper est, quia vere est, hoc est, incommutabilis est. Modo nos admonuit evangelicum capitulum, magnum divinumque secretum. Hoc enim principium Evangelii sanctus Joannes ructuavit, quia de pectore Domini bibit. Recordamini enim, et lectum est vobis nuperrime, quomodo ipse sanctus Joannes evangelista in sinu Domini discumbebat. Quod aperte exponere volens, ait, Super pectus Domini (Joan. XIII, 23, 25): ut intelligeremus quid dixerit, in sinu Domini. Ille enim qui super pectus Domini discumbebat, putamus quid bibebat? Non putemus, sed potemus: modo enim et nos audivimus quod bibamus. CAPUT II. Verbum Dei non est factum.--In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. O praedicare! o saginam Dominici pectoris eructuare! In principio erat Verbum. Quid quaeris quid ante erat? In principio erat Verbum. Si factum esset Verbum: non est enim factum per quod facta sunt omnia: si factum esset Verbum, Scriptura diceret, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit in Genesi, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Non ergo in principio fecit Deus Verbum: quia, In principio erat Verbum. Hoc Verbum quod in principio erat, ubi erat? Sequere: Et Verbum erat apud Deum. Sed solemus, audiendo quotidie humana verba, vile habere nomen hoc Verbi. Hic noli habere vile nomen verbi: Deus erat Verbum. Hoc, id est Verbum, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil.

CAPUT III. 3. Verbum Dei incomprehensibile. Extendite corda vestra, adjuvate paupertatem sermonis nostri. Quod dicere potuero, audite: quod non potuero, cogitate. Quis comprehendat Verbum manens? Omnia verba nostra sonant et transeunt. Quis comprehendat Verbum manens, nisi qui in ipso manet? Vis comprehendere Verbum manens? Noli sequi flumen carnis. Caro quippe ista fluvius est: non enim manet. Tanquam de fonte quodam secreto naturae nascuntur homines, vivunt homines, moriuntur homines: nec unde veniant novimus, nec quo eant novimus. Latet aqua, donec progrediatur ex fonte: currit, et apparet in flumine: sed rursus latet in mari. Contemnamus fluvium istum manantem, currentem, desinentem, contemnamus. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis sicut flos feni. Fenum aruit, flos decidit. Vis manere? Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). CAPUT IV. 4. Verbum caro factum. Sed ut subveniret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est, Verbum caro factum est? Aurum fenum factum est. Fenum factum est ad succendendum: succensum est fenum, sed mansit aurum: et in feno non periit, et fenum mutavit. Quomodo mutavit? Resuscitavit, vivificavit, in coelum levavit, ad Patris dexteram collocavit. Ut autem diceretur, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quid praecessit recolamus paululum. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Fieri, quia non erant: ipse autem in principio erat. Dedit ergo eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ecce sunt, in quacumque sint aetate carnis: videtis infantes: videte et gaudete. Ecce sunt: sed ex Deo nati sunt. Vulva matris, aqua Baptismatis. CAPUT V. 5. Incarnationis mysterium suadetur. Nemo pauperculo animo sentiat, et volvat apud se ipsum mendicissimas cogitationes, et dicat sibi: Quomodo in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt: et ecce Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Audite unde factum est. Certe credentibus in nomine ejus dedit potestatem filios Dei fieri. Nec ipsi quibus dedit potestatem filios Dei fieri, putent impossibile esse filios Dei fieri. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nolite putare multum esse ad vos, fieri filii Dei: propter vos filius hominis factus est, qui erat filius Dei. Si factus est ipse, ut minus esset qui plus erat; non potest facere ex eo quod minus eramus, ut aliquid plus esse possimus? Descendit ad nos, et non ad illum ascendemus? Accepit pro nobis mortem nostram, et non nobis daturus est vitam suam? Passus est propter te mala tua, et non tibi daturus est bona sua? CAPUT VI. 6. Incarnatio opus omnipotentis Verbi. Sed quomodo, inquit, fieri potuit ut Verbum Dei, quo gubernatur mundus, per quod et creata sunt et creantur universa, coarctaret se in virginis carnem; dimitteret mundum, et desereret Angelos, in utero unius feminae includeretur? Nec nosti divina cogitare. Verbum Dei (tibi loquor, o homo, de omnipotentia Dei Verbi tibi loquor) prorsus totum potuit, quia et Verbum Dei omnipotens est, et manere apud Patrem, et venire ad nos; et in carne procedere ad nos, et apud ipsum latere. Neque enim, si natus ex carne non esset, non esset. Erat ante carnem suam: ipse creavit matrem suam. Elegit in qua conciperetur, creavit de qua crearetur. Quid miraris? Deum tibi loquor: Deus erat Verbum. CAPUT VII. 7. Similitudine explicatur incarnatio Verbi. De Verbo aliquid ago, et Verbum humanum forte aliquid simile potest; quamvis longe impar, longe discretum, ex nulla particula comparandum, tamen vobis aliqua similitudine insinuandum. Ecce ego verbum quod vobis loquor, in corde meo prius habui; processit ad te, nec recessit a me: coepit esse in te, quod non erat in te; mansit apud me, cum exiret ad te. Sicut ergo verbum meum prolatum est sensui tuo, nec recessit a corde meo: sic illud Verbum prolatum est sensui nostro, nec recessit a Patre suo. Verbum meum erat apud me, et processit in vocem: Verbum Dei erat apud Patrem, et processit in carnem. Sed numquid ego possum id facere de voce mea, quod potuit ille de carne sua? Ego enim volantem vocem meam tenere non possum: ille carnem suam non solum tenuit, ut nasceretur, viveret, ageret; sed etiam mortuam suscitavit, et vehiculum quoddam in quo processit ad nos, ad Patrem levavit. Vestem dicas carnem Christi, vehiculum dicas, et quomodo forte ipse significare dignatus est, jumentum ipsius dicas; quia in ipso jumento levavit eum qui fuerat a latronibus sauciatus (Luc. X, 34): postremo, quod ipse apertius dixit, templum dicas (Joan. II, 19): hoc templum jam novit mortem, ad dexteram Patris sedet: in ipso templo venturus est judicare vivos et mortuos. Quod nos monuit praecepto, demonstravit exemplo. Quod ostendit in carne sua, hoc sperare debes in carne tua. Haec est fides, tene quod nondum vides. Opus est ut in eo, quod non vides, credendo permaneas; ne cum videris, erubescas. SERMO CXX . De eisdem verbis Joannis, In principio erat Verbum, etc., cap. 1, V\. 1-3. 1. Verbum Dei incomprehensibile in Evangelio revelatum. Evangelii Joannis principium, In principio erat Verbum. Sic coepit, hoc vidit, et transcendens universam creaturam, montes, aera, coelos, sidera, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, omnes Angelos, omnes Archangelos, transcendens omnia, in principio Verbum vidit, et bibit. Super omnem creaturan, vidit, de pectore Domini bibit. Ipse est enim Joannes evangelista sanctus, quem praecipue diligebat Jesus; ita ut super pectus ejus recumberet (Joan. XIII, 23, 25). Ibi erat hoc secretum, ut inde biberetur, quod in Evangelio ructuaretur. Felices qui audiunt et intelligunt. Sequentis felicitatis sunt, qui et si non intelligunt, credunt. Quantum est enim hoc videre Dei Verbum, quis humanis explicet verbis? 2. Verbum Dei ubique totum. Erigite corda vestra, fratres mei; quantum potestis, erigite: quidquid vobis per imaginationem cujuslibet corporis occurrerit, respuite. Si occurrerit tibi Verbum Dei, quomodo cogitas lucem solis hujus, quantumlibet pandas, quantumlibet extendas, nullos ejus lucis fines in cogitatione constituas; ad Verbum Dei nihil est. Quidquid tale cogitat anima, minus est in parte, quam in toto. Cogita Verbum ubique totum. Intelligite quod dico: quantum possum, coarcto me per angustias meas propter vos. Intelligite quod dico. Ecce lux ista de coelo, quae solis nomine appellatur, cum processerit, illustrat terras, explicat diem, facit formas, coloresque discernit. Magnum bonum, magnum omnibus mortalibus Dei donum: magnificent eum opera sua. Si tam pulcher est sol; solis factore quid pulchrius? Et tamen videte, fratres: ecce diffundit radios suos per universam terram; patentia penetrat, clausa resistunt: lucem suam mittit per fenestras, numquid et per parietem? Verbo Dei totum patet, Verbum Dei nihil latet. Videte aliam differentiam, quam longe sit a Creatore creatura, maxime corporalis. Quando in oriente est sol, in occidente non est. Lux quidem ejus de illo grandi corpore effusa, pertendit usque in occidentem; sed ipse ibi non est. Quando occidere coeperit, tunc ibi erit. Quando oritur, in oriente est: quando occidit, in occidente est. Per ista duo opera sua, nomina locis dedit. Quia in oriente est quando oritur ad orientem, fecit orientem vocari: quia in occidente est quando occidit ad occidentem, fecit Occidentem vocari. Nocte nusquam apparet. Numquid Verbum Dei sic est? Numquid quando est in oriente, non est in occidente; aut quando est in occidente, non est in oriente? aut aliquando deserit terras, et it sub terras, aut post terras? Ubique totum est. Quis hoc explicet verbis? Quis hoc videt? Quo documento vobis probabo quod dico? Homo loquor, hominibus loquor: infirmus loquor, infirmioribus loquor. Et tamen, fratres mei, audeo dicere, quod vobis dico, vel per speculum, vel in aenigmate, utcumque video, utcumque intelligo et in corde meo de hac re verbum. Sed quaerit exire ad vos, et dignum non invenit vehiculum. Vehiculum verbi, sonus est vocis. Quod dico apud me, quaero vobis dicere, et verba deficiunt. Volo enim dicere de Dei Verbo. Quanto Verbo, quali Verbo? Omnia per ipsum facta sunt. Opera videte, et Operatorem expavescite. Omnia per ipsum facta sunt. 3. Verbi divini excellentia intelligenda ex humani verbi proprietate. Recens baptizati in albis. Redi mecum, humana infirmitas, redi ergo. Humana ipsa comprehendamus, si possumus. Homines sumus et nos qui loquimur, et hominibus loquimur, et sonum vocis edimus. Ad aures hominum sonum vocis nostrae perducimus, et per nostrae vocis sonum et intellectum quomodocumque per aurem in corde ponimus. Hinc ergo quod possumus, ut possumus, eloquamur, hoc comprehendamus. Si autem neque hoc comprehendere valuerimus, ad illud quid sumus? Ecce auditis me: verbum facio. Si quis hinc exeat et interrogetur foris quid hic agitur, respondet: Verbum Episcopus facit. Verbum facio de Verbo. Sed quale verbum, de quali Verbo? Mortale verbum, de immortali Verbo; mutabile verbum, de immutabili Verbo; transitorium verbum, de aeterno Verbo. Tamen attendite verbum meum. Dixeram enim vobis, Verbum Dei ubique totum est. Ecce facio vobis verbum: ad omnes pervenit quod dico. Ut ad omnes perveniret quod dico, numquid divisistis quod dico? Si pascerem vos, ut non mentem vestram, sed ventrem implere vellem, et ponerem vobis panes quibus saturaremini; nonne panes meos divideretis inter vos? Numquid possent panes mei ad unumquemque vestrum pervenire? Si ad unum pervenirent, caeteri nihil haberent. Ecce loquor, et omnes habetis. Parum est quia omnes habetis: et omnes totum habetis. Parvenit ad omnes totum, ad singulos totum. O mirabilia verbi mei! Quid est ergo Verbum Dei? Aliud audite. Dixi: quod dixi, processit ad vos, et non recessit a me. Pervenit ad vos, nec separatum est a me. Antequam dicerem, ego habebam, et vos non habebatis: dixi, et vos habere coepistis, et ego nihil perdidi. O miraculum verbi mei! Quid est ergo Verbum Dei? De parvis magna conjicite. Considerate terrena, laudate coelestia. Creatura sum, creatura estis: et tanta miracula fiunt de verbo meo in corde meo, in ore meo, in voce mea, in auribus vestris, in cordibus vestris. Quid est Creator? O Domine, audi nos. Fac nos, quia fecisti nos. Fac nos bonos, quia fecisti nos homines illuminatos. Isti albati, illuminati, audiunt per me verbum tuum. Illuminati enim gratia tua assistunt tibi. Hic est dies quem fecit Dominus. Sed hoc laborent, hoc orent, ut cum isti dies transierint, non fiant tenebrae, qui facti sunt lux miraculorum Dei et beneficiorum. SERMO CXXI . De verbis Evangelii Joannis, Mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, V\. 10-14. 1. Mundus--duplex. Mundus per Dominum factus est, et mundus eum non cognovit. Qui mundus per eum factus est? qui mundus eum non cognovit? Non enim mundus qui per eum factus est, ipse eum non cognovit. Quis est mundus qui per eum factus est? Coelum et terra. Quomodo eum non cognovit coelum, quando in ejus passione sol obscuratus est? Quomodo eum terra non cognovit, quando illo in cruce pendente contremuit? Sed mundus eum non cognovit, cujus princeps est ille, de quo dictum est, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30). Homines mali mundus vocantur, homines infideles mundus vocantur. Inde acceperunt nomen, ex eo quod amant. Amando Deum, efficimur dii: ergo amando mundum, dicimur mundus. Sed Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Mundus ergo non eum cognovit, numquid omnes? 2. Mundus malus.--In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Omnia sunt ipsius, sed propria ipsius dicuntur, unde mater ejus erat, unde carnem acceperat; ad quos adventus sui praecones ante praemiserat, quibus legem dederat, quos de Aegyptia servitute liberaverat, quorum patrem carnalem elegit Abraham. Quia verum dixit, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Nec sic dixit, Antequam Abraham esset; aut, antequam Abraham fieret ego factus sum. In principio enim Verbum erat, non factum erat. Ergo, In propria venit, ad Judaeos venit. Et sui enim non receperunt. 3. Quinam sunt filii Abrahae. Quotquot autem receperunt eum. Utique enim ibi Apostoli, qui illum receperunt. Ibi illi qui ante jumentum ejus ramos ferebant. Praecedebant et sequebantur, et vestimenta sua sternebant; et magna voce clamabant: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini. Tunc Pharisaei dixerunt ei: Compesce pueros, non tibi ista clament. Et ille: Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Nos videbat, quando ista dicebat: Si isti tacebunt, lapides clamabunt (Matth. XXI, 9, 16, et Luc. XIX, 39, 40). Qui lapides, nisi qui colunt lapides? Si parvuli Judaei tacebunt, majores et minores Gentes clamabunt. Qui lapides, nisi de quibus dicit ipse Joannes iste, qui venit ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8)? Cum enim videret ipsos Judaeos superbire de genere Abrahae, ait illis, Generatio viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae: et iste illis dicebat, Generatio viperarum. Abrahae faciebat injuriam? Absit. Ex moribus dabat eis nomen. Quia si essent filii Abrahae, imitarentur Abraham: Sicut eis et ipse ait, qui dicunt ei, Nos liberi sumus, et nemini servivimus unquam, nos patrem habemus Abraham. Et ille: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Vos vultis me occidere, quia veritatem vobis dico; hoc Abraham non fecit (Id. VIII, 33, 39, 40). Inde generati estis, sed degenerastis. Ergo quid Joannes? Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Quia veniebant baptizari baptismo Joannis in poenitentiam. Quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et nolite dicere in cordibus vestris, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Potens est enim Deus de lapidibus istis, quos videbat in Spiritu; illis dicebat, et nos praevidebat: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. De quibus lapidibus: Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Modo audistis, et clamastis. Impletum est, Lapides clamabunt. De Gentibus enim venimus, in parentibus nostris lapides adoravimus. Ideo et canes dicti sumus. Recordamini quid audierit mulier illa, quae clamabat post Dominum, quia erat Chananaea, idolorum cultrix, ancilla daemoniorum. Quid dixit ei Jesus? Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Nunquam advertistis, quemadmodum canes lapides unctos lingunt? Sic sunt omnes simulacrorum cultores. Sed venit vobis gratia. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ecce habetis modo natos: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quibus dedit? His qui credunt in nomine ejus. 4. Nativitas duplex. Et quomodo filii Dei fiunt? Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, nec ex voluntate carnis; sed ex Deo nati sunt. Accepta potestate ut filii Dei fierent, ex Deo nati sunt. Intendite ergo: isti ex Deo nati sunt; non ex sanguinibus, qualis est prima nativitas, qualis est nativitas misera, veniens de miseriis. Sed qui ex Deo nati sunt, quid erant? unde primo nati erant? Ex sanguinibus: mixtis sanguinibus masculi et feminae, commixtione carnis masculi et feminae, inde nati erant. Modo unde? Ex Deo nati sunt. Prima nativitas ex masculo et femina: secunda nativitas ex Deo et Ecclesia. 5. Idem tractatur argumentum. Ecce ex Deo nati sunt: unde factum est ut ex Deo nascerentur, qui primo ex hominibus nati sunt? Unde factum est? unde? Et Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Magna mutatio: ille factus caro, isti spiritus. Quid est hoc? Qualis dignatio, fratres mei! Erigite animum ad speranda et capienda potiora. Nolite vos addicere cupiditatibus saecularibus. Pretio empti estis: propter vos Verbum caro factum est: propter vos qui erat Filius Dei, factus est filius hominis; ut qui eratis filii hominum, efficeremini filii Dei. Quid erat ille, quid factus est? Quid eratis vos, quid facti estis? Erat ille Filius Dei. Quid factus est? Filius hominis. Eratis vos filii hominum. Quid estis facti? Filii Dei. Communicavit nobiscum mala nostra, nobis daturus bona sua. Sed ille ipso quo factus est filius hominis, distat a nobis. Nos filii hominum per concupiscentiam carnis: ille filius hominis per fidem virginis. Mater cujuslibet hominis concubuit et concepit: unusquisque autem natus est de homine patre suo, et de homine matre sua. Christus autem natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Accessit ad nos, sed a se non multum recessit; imo a se quod Deus est nunquam recessit: sed addidit quod erat naturae nostrae. Accessit enim ad id quod non erat, non amisit quod erat. Factus est filius hominis: sed non cessavit esse Filius Dei. Per hoc Mediator in medio. Quid est, in medio? Nec sursum, nec deorsum, Quomodo nec sursum, nec deorsum? Nec sursum, quia caro: nec deorsum, quia non peccator. Sed tamen in quantum Deus, semper sursum. Nec enim sic venit ad nos, ut dimitteret Patrem. A nobis ivit, et non nos dimisit: ad nos veniet, et illum non dimittet. SERMO CXXII . De verbis Evangelii Joannis, Cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. I, V\ 48-51. CAPUT PRIMUM. 1. Nathanael sub ficu, genus humanum sub peccato. Quod dictum audivimus a Domino Jesu Christo Nathanaeli, si bene intelligamus, non ad ipsum pertinet solum. Ipse quippe Dominus Jesus sub ficu vidit omne genus humanum. Isto enim loco intelligitur per arborem fici significasse peccatum. Non ubique hoc significat, sed hoc loco, ut dixi, ea scilicet significandi congruentia, qua nostis primum hominem, quando peccavit, foliis ficulneis fuisse subtectum (Gen. III, 7). His foliis enim pudenda texerunt, quando de peccato suo erubuerunt: et quae Deus illis membra, ipsi sibi pudenda fecerunt. Non enim erubescendum est de opere Dei: sed confusionem praecessit causa peccati. Si non praecessisset iniquitas, nunquam erubesceret nuditas. Nudi enim erant, et non confundebantur. Non enim commiserant unde confunderentur. Hoc autem dixi, quare? Ut per ficum intelligamus significatum esse peccatum. Quid est ergo, Cum esses sub ficu, vidi te? Cum esses sub peccato, vidi te. Et ad rem gestam quidem respiciens, recordatus est Nathanael se fuisse sub ficu, ubi non erat Christus. Non ibi autem erat praesentia corporali: scientia vero spirituali ubi non est? Et quoniam sciebat se solum fuisse sub ficu, ubi Dominus Christus non erat: quando dixit ei, Cum esses sub arbore fici, vidi te; et agnovit in illo divinitatem, et exclamavit, Tu es rex Israel. CAPUT II. 2. Somnium Jacob figura fuit. Dominus ait, Quia dixi tibi, Vidi te cum esses sub arbore ficu, inde miraris; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Et dixit: Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Recolamus veterem historiam conscriptam in libro sancto, id est, in Genesi. Quando Jacob in loco obdormivit, lapidem ad caput posuit; et in somnis vidit scalam a terra pertingentem usque ad coelum: et Dominus incumbebat super eam; Angeli autem ascendebant et descendebant per eam. Hoc vidit Jacob. Somnium hominis non scriberetur, nisi magnum in illo aliquod figuraretur mysterium, et magnum aliquid prophetatum in illa visione intelligeretur. Denique ipse Jacob quia intellexit quid viderit, posuit ibi lapidem, et perfudit oleo (Gen. XXVIII, 11-18). Nam agnoscitis chrisma: agnoscite et Christum. Ipse est enim lapis, quem reprobaverunt aedificantes; ipse factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Ipse est lapis, de quo ipse dixit: Quicumque offenderit in lapidem illum, conquassabitur: super quem vero venerit lapis ille, conteret eum (Matth. XXI, 44). Offenditur in jacentem: veniet autem super eum, cum venerit de alto judicare vivos et mortuos. Vae Judaeis, quia cum jaceret humiliter Christus, offenderunt in eum. Non est, dicunt, homo iste a Deo, qui solvit sabbatum (Joan. IX, 16). Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Insane, jacet lapis, et ideo rides. Sed cum rides, caecus es: cum caecus es, offendis: cum offendis, conquassaris: cum quassatus fueris illo modo jacente, postea veniente desuper contereris. Ergo unxit lapidem Jacob. Numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit. Modo ergo audite, Nathanaelem istum attendite, per cujus occasionem Dominus Jesus exponere nobis voluit visionem Jacob. CAPUT III. 3. De duplici nomine et de lucta Jacob. Nostis qui in schola Christi eruditi estis, Jacob ipsum esse et Israel. Duo sunt nomina: nam homo unus fuit. Primum nomen Jacob, quando natus est, accepit, quod interpretatur Supplantator. Quando autem illi gemini nati sunt, prior natus est frater Esau, et inventa est manus illius minoris in pede majoris. Tenebat pedem fratri suo praecedenti nascendo, postea et ipse secutus est. Et propter hoc factum, quia plantam tenuit fratri suo appellatus est Jacob (Gen. XXV, 25), id est, Supplantator. Postea vero cum rediret de Mesopotamia, luctatus est cum eo angelus in via. Quae virtus comparari potest angeli et hominis? Ergo mysterium est, ergo sacramentum est, ergo prophetia est, ergo figura est; ergo intelligamus. Videte enim etiam luctaminis modum. Dum luctatur, praevaluit angelo Jacob. Magna significatio. Et cum praevaluisset angelo homo, tenuit illum; tamen ipse homo eum, quem vicerat, tenuit. Et ait illi, Non te dimitto, nisi benedixeris mihi. Quando victor a victo benedicebatur, Christus figurabatur. Angelus ergo ille, qui intelligitur Dominus Jesus, ait ad Jacob, Jam non vocaberis Jacob, sed erit nomen tuum Israel: quod interpretatur, Videns Deum. Deinde tetigit nervum femoris ejus, id est latitudinem Jacob femoris, et aruit ei: et factus est claudus Jacob (Gen. XXXII, 24-32). Ipse est ille victus. Tantum potuit ille victus, ut et femur tangeret, et claudum faceret. Ergo volens victus est. Potestatem enim habuit ponendi virtutem suam, et potestatem habuit assumendi eam (Joan. X, 18). Non irascitur victus, quia non irascitur crucifixus. Nam et benedixit eum, dicens, Non vocaberis Jacob, sed Israel. Tunc supplantator factus est videns Deum. Et tetigit, sicut dixi, femur ejus, et fecit eum claudicare. Attende in Jacob populum Judaeorum, illa millia sequentium et praecedentium jumentum Domini, qui juncti Apostolis adorabant Dominum, et clamabant, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Ecce Jacob benedictus. Jam claudus remansit in eis, qui modo Judaei sunt. Latitudo enim femoris, significat multitudinem generis. De quibus Psalmus, cum Gentes credituras prophetasset, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Non ibi fui, et auditus sum: hic fui, et et occisus sum. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X 17). Et sequitur: Filii alieni mentiti sunt mihi: de Judaeis. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 45, 46). Assignavi vobis Jacob, et benedictum et claudum. CAPUT IV. 4. Abraham cur primum nomen suum cum posteriore non retinet, Jacob vero e contra. Verum ex hac occasione non est praetereundum, quod potest fortasse sua sponte vestrum aliquem commovere: quid sibi vult, quod cum mutatum esset nomen Abrahae avi hujus Jacob (nam et ipse prius Abram vocabatur, et Deus mutavit illi nonomen, et dixit, Non vocaberis Abram, sed Abraham (Gen. XVII, 5), ex illo non est vocatus Abram. Quaerite in Scripturis, et videbitis superius antequam acciperet aliud nomen, non est vocatus nisi Abram: posteaquam accepit, non est vocatus nisi Abraham. Iste autem Jacob, quando accepit aliud nomen, eadem verba audivit, Non vocaberis Jacob, sed vocaberis Israel. Quaerite Scripturas, et videte quia utrumque semper vocatus est, et Jacob et Israel. Accepto alio nomine Abram, non aliud est vocatus nisi Abraham: accepto alio nomine Jacob, et Jacob vocatus est, et Israel. Nomen Abrahae in hoc saeculo explicandum fuit: hic est enim factus pater multarum gentium, unde nomen accepit. Nomen autem Israel ad alterum saeculum pertinet, ubi videbimus Deum. Populus ergo Dei, populus Christianus, in hoc tempore et Jacob est et Israel; Jacob in re, Israel in spe. Supplantator enim fratris dicitur populus minor populi majoris. Numquid nos supplantavimus Judaeos? Sed supplantatores dicimur illorum, quia nostri causa sunt supplantati. Nisi excaecati essent, Christus non crucifigeretur: si Christus non crucifigeretur sanguis ille pretiosus non funderetur: si sanguis ille non funderetur, orbis terrarum non redimeretur. Quia ergo nobis profuit caecitas illorum, ideo a minore fratre major supplantatus est, et appellatus est minor Supplantator. Sed quamdiu hoc? CAPUT V. 5. Israeli in fine credenti visio Dei promissa. Veniet tempus, veniet finis saeculi, et credet totus Israel: non illi qui modo sunt, sed filii ipsorum qui tunc erunt. Nam modo isti per vias suas ambulantes ibunt ad loca sua, transibunt ad damnationem perpetuam. Quando autem factus fuerit unus totus populus, fiet illud quod canimus: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Dum venerit promissio, quae nobis promittitur, ut videamus facie ad faciem. Modo videmus per speculum in aenigmate et ex parte: quando autem uterque populus jam purgatus, jam resuscitatus, jam coronatus, jam in immortalem formam et in incorruptionem perpetuam commutatus, videbit Deum facie ad faciem, et jam non erit Jacob, sed solus erit Israel; tunc eum in persona hujus sancti Nathanael videbit Dominus, et dicet, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Quando audis, Ecce vere Israelita; veniat tibi in mentem Israel: cum venerit tibi in mentem Israel, veniat tibi in mentem somnium illius, in quo somnio scalam vidit a terra usque ad coelum, Dominum superincumbentem, Angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc somnium Jacob vidit. Post hoc autem appellatus est Israel: id est, post paululum veniens de Mesopotamia et agens iter. Si ergo Jacob vidit scalam, qui est et Israel appellatus; est autem et Nathanael iste vere Israelita, in quo dolus non est: ideo cum miratus esset quia dixit ei Dominus, Sub arbore fici vidi te; dixit ei, Majus his videbis. Et item dixit ei somnium Jacob. Cui dixit? Ei quem appellavit Israelitam, in quo dolus non esset. Quasi qui diceret: Cujus nomine te appellavi, ipsius somnium in te apparebit; noli festinare mirari, majora horum videbis. Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Ecce quod vidit Jacob: ecce quare perfudit lapidem oleo Jacob; ecce quare Christum propheta significavit et figuravit Jacob. Illud enim factum prophetia erat. CAPUT VI. 6. Christus et hic et sursum est. Nunc quid exspectetis, novi: quid a me velitis audire, intelligo. Dicam et hoc breviter, ut Dominus donat: Ascendentes et descendentes Angelos ad Filium hominis. Quomodo si descendunt ad illum, hic est: si ascendunt ad illum, sursum est? Si autem ad illum ascendunt, ad illum descendunt, et sursum est, et hic est. Nullo pacto fieri potest ut ad illum ascendant, et ad illum descendant; nisi et ibi sit quo ascendunt, et hic sit quo descendunt. Quomodo probamus et illic eum esse, et hic eum esse? Respondeat nobis Paulus, qui primo Saulus. Expertus est illud ipse, quando prius erat persecutor, et postea factus est praedicator: prius Jacob, postea Israel: qui erat et ipse de genere Israel, de tribu Benjamin erat (Philipp. III, 5). In illo videamus Christum sursum, Christum deorsum. Primo ipsa Domini vox de coelo hoc ostendit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Numquid Paulus in coelum ascenderat? Numquid Paulus saltem lapidem in coelum miserat? Christianos persequebatur, ipsos ligabat, ipsos occidendos trahebat, ipsos ubique latentes quaerebat, ipsis inventis nulla ratione parcebat. Cui ait Dominus Christus, Saule, Saule. Unde clamat? De coelo. Ergo sursum est. Quid me persequeris? Ergo deorsum est. Omnia, etsi breviter, ut potui, exposui Charitati vestrae. Erogavi quod ad me pertinet: quod autem ad vos pertinet, pauperes cogitate. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXXIII . De verbis Evangelii Joannis, Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias, etc. Cap. II, V\. 1-11. CAPUT PRIMUM. 1. Humilitas Christi medicina superbiae nostrae. Scitis, fratres; in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset. Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati, superbia (Eccli. X, 15). Contra initium peccati, initium justitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur: et ut velint homines vindicari quando laeduntur, superbia facit. Cum humiliari dedignantur, vindicari volunt: quasi poena cuique prodesse possit aliena. Laesus et injuriam passus, vindicam vult: de aliena poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per eam. CAPUT II. 2. Cur Christus esuriens non fecit panem de lapide, sicut in nuptiis vinum de aqua. Ecce inter caetera Filius virginis venit ad nuptias: qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias. Quomodo facta est prima mulier, per quam venit peccatum, de viro sine femina: sic vir, per quem deletum est peccatum, de femina sine viro. Per illum ruimus, per hunc surgimus. Et quid in ipsis nuptiis fecit? De aqua vinum. Quid potentius? Qui poterat talia facere, dignatus est indigere. Qui fecit de aqua vinum, potuit facere et de lapidibus panem. Eadem potentia erat: sed tunc diabolus tentavit, ideo Christus non fecit. Scitis enim quia quando tentatus est Dominus Christus, hoc ei suggessit diabolus. Esurivit enim, quia et hoc dignatus est, quia et hoc ad humilitatem pertinuit. Esurivit panis, sicut defecit via, sicut vulnerata est sanitas, sicut mortua est vita. Cum ergo esuriret, ut nostis, ait illi tentator: Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant. Et respondit tentatori, docens te respondere tentatori. Ad hoc enim pugnat imperator, ut milites discant. Quid respondit? Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Et non fecit de lapidibus panes, qui utique sic potuit facere, sicut de aqua vinum. Ejusdem enim potentiae est facere de lapide panem: sed non fecit, ut voluntatem contemneret tentatoris. Aliter enim tentator non vincitur, nisi contemnatur. Et cum vicisset diabolum tentatorem, venerunt Angeli, et ministrabant ei (Matth. IV, 2, 3, 4, 10). Qui ergo tantum poterat, quare illud non fecit, et hoc fecit? Lege, imo recole, quod modo audisti, quando fecit hoc, id est, de aqua vinum: quid addidit Evangelista? Et crediderunt in eum discipuli ejus. Numquid tunc diabolus fuerat crediturus? CAPUT III. 3. Via ad patriam Christus humilis. Qui ergo tanta potuit, esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit, comprehensus est, caesus est, crucifixus est, occisus est. Ista est via: ambula per humilitatem, ut venias ad aeternitatem. Deus Christus patria est quo imus: homo Christus via est qua imus. Ad illum imus, per illum imus: quid timemus ne erremus? Non recessit a Patre, et venit ad nos. Ubera sugebat, et mundum continebat. In praesepi jacebat, et Angelos pascebat. Deus et homo, idem Deus qui homo, idem homo qui Deus. Sed non unde homo, inde Deus. Deus, quia Verbum: homo, quia Verbum caro factum est; et Deus manendo, et hominis carnem assumendo; addendo quod non erat, non perdendo quod erat. Ergo et modo jam passus per ipsam humilitatem, jam mortuus, jam sepultus, jam resurrexit, jam ascendit in coelum, ibi est et sedet ad dexteram Patris: et hic est egens in pauperibus suis. Etiam hesterno die hoc commendavi Charitati vestrae ( In superiore sermone ), propter illud quod dixit Nathanaeli: Majus his videbis. Dico enim vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 50, 51). Quaesivimus quid esset, et diu locuti sumus: numquid et hodie eadem replicare debemus? Qui adfuerunt recordentur: breviter tamen commemoro. CAPUT IV. 4. Christus et sursum et deorsum. Christus et dives et pauper. Non diceret, Ascendentes ad Filium hominis, nisi sursum esset: non diceret, descendentes ad Filium hominis, nisi et deorsum esset. Ipse sursum, ipse deorsum: sursum in se, deorsum in suis; sursum apud Patrem, deorsum in nobis. Unde et vox illa ad Saulum, Saule, Saule, quia me persequeris (Act. IX, 4). Non diceret, Saule, Saule, nisi quia sursum erat. Sursum eum Saulus non persequebatur: non diceret, Quid me persequeris? qui sursum erat, nisi esset et deorsum. Timete Christum sursum, agnoscite deorsum. Habe Christum sursum largientem, hic agnosce indigentem. Hic pauper est, ibi dives est. Quod hic pauper est Christus, pro nobis ipse loquitur: Esurivi, sitivi, nudus fui, hospes fui, in carcere fui. Et quibusdam dixit, Ministrastis mihi: quibusdam dixit, Non mihi ministrastis (Matth. XXV, 35-45). Ecce probavimus Christum pauperem: Christum divitem quis nescit? Et hic ad ipsas divitias pertinebat, ut aquam in vinum verteret. Si dives est qui habet vinum, qualis dives est qui facit vinum? Ergo dives et pauper Christus: tanquam Deus dives, tanquam homo pauper. Jam et ipse homo dives ascendit in coelum, sedet ad dextram Patris: adhuc tamen hic pauper esurit, sitit, nudus est. CAPUT V. 5. Omnis homo pauper et mendicus Dei. Tu quid es? Dives, an pauper? Multi mihi dicunt, Pauper sum: et verum dicunt. Agnosco pauperem aliquid habentem, agnosco et indigentem. Sed habet quidam multum auri et argenti. O si agnoscat se pauperem! Agnoscit se pauperem, si agnoscit juxta se pauperem. Quid enim? Quantumvis habeas quicumque dives es, Dei mendicus es. Venitur ad horam orationis, et ibi te probo. Petis. Quomodo non pauper es, qui petis? Plus addo, Panem petis. An non es dicturus, Panem nostrum quotidianum da nobis (Matth. VI, 11)? Qui panem quotidianum petis, pauper es, an dives? Et tamen Christus dicit tibi: Da mihi ex eo quod dedi tibi. Quid enim attulisti, quando huc venisti? Omnia quae creavi, creatus hic invenisti: nihil attulisti, nihil hinc tolles. De meo mihi quare non donas? Quia tu plenus es, et pauper inanis est. Primordia vestra attendite: ambo nudi nati estis. Et tu ergo nudus natus es. Multa hic invenisti: numquid tecum aliquid attulisti? De meo quaero: da, et reddo. Habuisti me largitorem, fac cito debitorem. Parum est quod dixi, Habuisti me largitorem, fac me debitorem: habeam te feneratorem. Pauca mihi das, plura reddam. Terrena mihi das, coelestia reddam. Temporalia mihi das, aeterna restituam. Te ipsum tibi reddam, quando te mihi reddidero. SERMO CXXIV . De verbis Evangelii Joannis, Est autem Jerosolymis Probatica piscina, etc. Cap. V, V\. 2-4. CAPUT PRIMUM. 1. Aegroti ad piscinam sanatio fuit figurativa. Recentissima in auribus nostris sonuit evangelica lectio, et ad cognoscendum quid sibi vellent quae lecta sunt, fecit attentos. Hoc de me exspectari arbitror, hoc me pro viribus expositurum, Domino adjuvante, polliceor. Procul dubio enim non frustra fiebant illa miracula, et aliquid nobis pro aeterna salute figurabant. Nam salus corporis quae reddita est homini, quanti temporis fuit? Quae est enim vita vestra, dicit sancta Scriptura? Vapor est, inquit, ad modicum apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi IV, 15). Quod ergo illius hominis corpori ad tempus reddita est sanitas, reddita est nonnulla vapori diuturnitas. Non itaque pro magno illud habendum est: Vana salus hominis (Psal. LIX, 13). Et illud recolite, fratres, illud propheticum et evangelicum, quia in Evangelio legitur hoc testimonium: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; Verbum Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8; Jacobi I, 10, 11, et I Petr. I, 24, 25). Verbum Domini etiam feno dat honorem, et honorem non transitorium: dat enim et carni immortalitatem. CAPUT II. 2. Tota haec vita tribulatio est. Tortores animae, timor et dolor. Sed prius transit tribulatio vitae hujus, de qua nobis praestat auxilium, cui diximus: Da nobis auxilium de tribulatione (Psal. LIX, 13). Tota quippe ista vita intelligentibus tribulatio est. Sunt enim duo tortores animae, non simul torquentes, sed cruciatum alternantes. Horum duorum tortorum nomina sunt, timor et dolor. Quando tibi bene est, times: quando male est, doles. Saeculi hujus quem non decipit prosperitas, non frangit adversitas? Tenenda est in hoc feno et in diebus feni via tutior, Verbum Dei. Cum enim dictum esset, Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit: quasi nos quaeramus, Quae feno spes? quae flori feni stabilitas? sed Verbum, inquit, Domini manet in aeternum. Et unde, inquis, ad me Verbum Domini? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum enim Domini tibi dicit: Noli respuere promissum meum, quia non respui fenum tuum. Hoc ergo quod nobis praestitit Verbum Domini, ut ad ipsum nos teneremus, ne cum flore feni transiremus: hoc ergo quod nobis praestitit, ut Verbum caro fieret, suscipiens carnem, non mutatum in carnem; manens et assumens, manens quod erat, assumens quod non erat: hoc ergo quod nobis praestitit, etiam piscina illa significat. CAPUT III. 3. Piscinae probaticae significatio. Humilitas Christi per superbiam non respuenda. Breviter dico: aqua illa, Judaicus populus erat; quinque porticus, Lex. Quinque enim libros scripsit Moyses. Ergo aqua quinque porticibus cingebatur, sicut ille populus Lege coercebatur. Aquae perturbatio, in illo populo est Domini passio. Qui descendebat sanabatur, nonnisi unus: quia ipsa est unitas. Quibuscumque ista displicet Christi passio, superbi sunt: nolunt descendere, non sanantur. Et ego, inquit, crediturus sum Deum in carne, Deum natum ex femina, Deum crucifixum, flagellatum, mortuum, vulneratum, sepultum? Absit ut hoc credam de Deo; indignum est. Cor loquatur, non cervix. Superbo videtur indigna Domini humilitas, ideo a talibus longe fit sanitas. Noli te extollere: si vis sanari, descende. Expavescere pietas debuit, si Christus in carne mutabilis diceretur. Nunc autem commendat tibi veritas immutabilem Christum, quantum attinet ad Verbum. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: non quod sonaret, et transiret; quia Deus erat Verbum (Joan. I, 1) Manet ergo Deus tuus immutabilis. O verax pietas: manet Deus tuus: noli timere, non perit; et per ipsum nec tu peris. Manet, nascitur ex femina; sed in carne. Verbum autem et matrem fecit. Qui erat antequam fieret, fecit sibi in qua fieret. Infans fuit; sed in carne. Suxit, crevit, alimenta sumpsit, per aetates cucurrit, ad juventam pervenit; sed in carne. Fatigatus dormivit; sed in carne. Esuriem sitimque passus est; sed in carne. Comprehensus, ligatus, flagellatus, contumeliis affectus, postremo crucifixus, occisus; sed in carne. Quid expavescis? Verbum Domini manet in aeternum. Qui respuit istam Dei humilitatem, non vult sibi a mortifero tumore superbiae sanitatem. CAPUT IV. 4. Christus mortalitatem suscepit, ut daret immortalitatem. Brevitas hujus vitae. Praestitit ergo Dominus Jesus Christus per carnem suam carni nostrae spem. Suscepit enim quod noveramus in hac terra, quod hic abundabat, nasci et mori. Nasci et mori, hic abundabat: resurgere et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrestres, attulit peregrinas coelestes. Si expavescis mortem, ama resurrectionem. Dedit tibi auxilium de tribulatione sua: nam vana remanserat salus tua. Salutem itaque in hoc mundo peregrinam, hoc est, sempiternam, fratres, agnoscamus et diligamus, et in hoc mundo tanquam peregrini vivamus. Transire nos cogitemus, et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem, breve spatium est. Quod tam diu vixerat, quid ei profuisset, si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, ut illo eamus unde non transeamus. Et modo cum loquimur, utique transimus. Verba currunt, et horae volant: sic aetas nostra, sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus: Verbum Domini manet in aeternum. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXXV . Rursum in Joannis cap. v. De quinque porticibus, ubi multitudo languentium jacebat; et de piscina Siloe, cap. IX. 1. Eadem a tractatore Scripturarum non frustra repetuntur. Nec auribus, nec cordibus vestris rudia repetuntur: reparant tamen audientis affectum, et quodam modo commemorata innovant nos: nec piget ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quae Domini sunt. Sic est expositio divinarum Scripturarum, sicut sunt ipsae divinae Scripturae: etsi notae sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti sunt commemorentur, vel qui forte non audierunt, audiant; et qui tenent quod audire consueverunt, repetendo fiat ut oblivisci non possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii jam nos locutos Charitati vestrae. Nec piget tamen eadem vobis commemorare, sicut non piguit eamdem vobis lectionem repetere. Apostolus Paulus dicit quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium (Philipp. III, 1). Ita et nos eadem dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum. 2. Quinque porticus Legem Moysi figurabant. Legis ad sanandum impotentia. Lex quare data. Quinque porticus, in quibus jacebant infirmi, Legem significant, quae primo data est Judaeis et populo Israel per famulum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister Legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos ille scripsit, quinque porticus Legem figurabant. Quia vero Lex non data est quae sanaret infirmos, sed quae proderet et ostenderet: sic enim dicit Apostolus, Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22): propterea in illis porticibus jacebant aegroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data esset Lex quae posset vivificare. Non ergo illae porticus, quae figurabant Legem, sanare poterant aegrotos. Dicit mihi aliquis: Quare ergo data est? Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Qui enim aegrotabant, sanos se esse putabant. Acceperunt Legem, quam implere non poterant; didicerunt in quo morbo essent, et imploraverunt manus medici: voluerunt sanari, quia cognoverunt se laborare; quod non cognoscerent, nisi datam Legem implere non possent. Innocens enim homo sibi videbatur, et ex ipsa superbia innocentiae falsae insanior fiebat. Ad domandam ergo superbiam, et ad denudandam, data est Lex; non ad liberandos aegrotos, sed ad convincendos superbos. Ergo attendat Charitas vestra: ad hoc data est Lex, quae proderet morbos, non quae tolleret. Ideo ergo aegroti illi, qui in domibus suis secretius aegrotare possent, si illae quinque porticus non essent, prodebantur oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur. Utilis ergo erat Lex ad prodenda peccata, quia reus homo abundantius factus ex praevaricatione Legis, posset edomata superbia implorare auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Quid est, Lex subintravit, ut abundaret delictum? Sicut alio loco dicit, Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Peccator homo potest dici ante legem, praevaricator non potest Cum autem accepta lege peccaverit, non solum peccator, sed etiam praevaricator invenitur. Cum ergo praevaricatio adjuncta sit peccato, ideo abundavit delictum. Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subjici, et confiteri Deo, et dicere, Infirmus sum (Psal. VI, 3). Dicere etiam verba illa Psalmi, quae non dicit nisi anima humiliata: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Dicat ergo hoc anima infirma, saltem convicta per praevaricationem; et non sanata, sed demonstrata per Legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi quia et Lex bona est, et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato. Lex enim prohibere potest, et jubere: afferre medicinam, ut sanetur illud quod non permittit hominem implere Legem, non potest, sed gratia illud facit. Ait enim Apostolus, Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Id est, jam video quia quod reprehendit Lex, malum est; et quod jubet Lex, bonum est. Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati. Hoc ex poena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat legi mentis, et captivat legi peccati, quae est in membris. Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei profuit quod convictus est. Audi verba sequentia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). 3. Aegrotus unus aqua mota curatus quid significat. Intendite ergo. Erant illae porticus Legem significantes, portantes aegrotos, non sanantes; prodentes, non curantes. Sed quis curabat aegrotos? Qui descendebat in piscinam. Quando autem descendebat aeger in piscinam? Cum angelus signum dabat de aquae motu. Sic enim erat sanctificata illa piscina, ut angelus veniret, et moveret aquam. Homines aquam videbant: sed ex motu aquae turbatae intelligebant praesentiam angeli. Si quis tunc descendisset, curabatur. Quare ergo ille aegrotus non curabatur? Consideremus verba ipsius: Hominem, inquit, non habeo, ut cum mota fuerit aqua, deponat me in piscinam: cum enim venio, descendit alius. Ergo tu non potes postea descendere, si alter ante te descendat? Significatum est hic, quia non curabatur nisi unus ad motum aquae. Quisquis prior descendisset, ipse solus curabatur: quicumque autem postea descendisset, ad illum motum aquae non sanabatur; sed exspectabat donec iterum moveretur. Quid sibi vult ergo hoc sacramentum? Non enim sine causa est. Intendat Charitas vestra. Aquae positae sunt in Apocalypsi in figura populorum. Nam cum multas aquas vidisset, quaesivit Joannes in Apocalypsi quid esset, et dictum est ei populos esse (Apoc. XVII, 15). Aqua ergo illa populum significabat Judaeorum. Sicut enim populus ille tenebatur quinque libris Moysi in Lege, sic et aqua illa quinque porticibus cingebatur. Quando turbata est aqua? Quando turbatus est populus Judaeorum. Et quando turbatus est populus Judaeorum, nisi quando venit Dominus Jesus Christus? Passio Domini, aquae turbatio. Turbati sunt enim Judaei, quando passus est Dominus. Ecce ad ipsam perturbationem pertinet, quod modo legebatur. Volebant illum Judaei occidere, non solum quia ista faciebat sabbatis, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se faciens Deo. Aliter enim se dicebat Filium Dei Christus, aliter dictum est hominibus, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Nam si sic se faceret Filium Dei, quomodo quicumque homo potest dici filius Dei (per gratiam enim Dei dicuntur homines filii Dei), non irascerentur Judaei. Sed quia alio modo illum intelligebant dicere Filium Dei se esse, secundum quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et secundum id quod dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6): videbant hominem, et irascebantur, quia aequalem se Deo faciebat. Ille autem noverat se aequalem, sed ubi illi non videbant. Quod enim illi videbant, crucifigere volebant: quod non videbant, ab eo judicabantur. Quid videbant Judaei? Quod videbant et Apostoli, quando dixit Philippus: Ostende nobis Parem, et sufficit nobis. Quid autem non videbant Judaei? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Hoc ergo in illo Judaei quia videre non poterant, tanquam hominem superbum et impium habebant, aequalem se facientem Deo. Turbatio erat, turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus est enim et Dominus magni consilii Angelus (Isai. IX, 6, sec. LXX), quia nuntius voluntatis Patris. Angelus enim graece, latine nuntius est. Et habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum coelorum. Venerat ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus autem Angelorum, ex eo quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Si enim omnia, et Angeli. Et ideo ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem factum est, sine Verbo operante factum non est. Caro autem, quae facta est mater Christi, nasci non potuit, nisi per Verbum, quod de illa postea natum est, crearetur. 4. Requies Dei septimo die. Sex aetates mundi. Quomodo requievit Deus, et semper operatur. Turbabantur ergo Judaei. Quid est hoc? Utquid ista facit sabbatis? Et maxime ad ipsa verba Domini: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor. Turbavit illos quod carnaliter intelligebant, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). Scriptum est enim in Genesi, et optime scriptum est, et rationabile quare scriptum est. Illi autem putantes quasi Deum fatigatum post omnia requievisse septimo die, et ideo benedixisse eum, quia in eo a lassitudine refectus est, non intelligebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Deus dicens: Fiat; et factum est. Hodie si sic faciat homo, quomodo fecit Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item, Fiat firmamentum; et factum est (Gen. I, 3, 6, 7): aut si dixit, et factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem non laborat, quomodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in requie Dei requies nostra significata est: quia erit sabbatum hujus saeculi, cum transierint sex aetates. Quasi sex dies saeculi transeunt. Unus dies ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a David usque ad transmigrationem Babyloniae transiit; quintus a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta aetate, in sexto die sumus. Ergo reformemur ad imaginem Dei, quia sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Quod ibi fecit formatio, hoc in nobis reformatio: et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, ventura est requies quae promittitur sanctis, quae praefigurabatur in illis diebus. Quia et revera post omnia quae fecit in mundo, nihil fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturae convertentur et commutabuntur. Nam ex quo institutae sunt creaturae, nihil amplius additum est. Sed tamen, nisi ille qui fecit, mundum regeret, caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit. Quia ergo nihil additum est creaturae, requievisse dictus est ab omnibus operibus suis: quia vero quod fecit gubernare non cessat, recte dixit Dominus, Pater meus usque nunc operatur. Intendat Charitas vestra. Perfecit, requievisse dictus est: perfecit enim opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed quanta facilitate fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim putare, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et facta sunt, tanta facilitate et judicio per Verbum gubernat omnia. 5. Dei providentia in ordinatione malorum. Non quia videntur perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernationem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videtur quia ordinem non habent. Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat. Pictorem attende. Ponuntur ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque colorem. Certe peccator niger color esse voluit: ideo nescit ordo artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? quanta ornamenta facit pictor? Facit inde capillos, facit barbam, facit supercilia: non facit frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit; novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem male vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus: de opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. Qui creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum est ibi ut illuc coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Juda ab Apostolo? Abiit in locum suum (Act. I, 25). Operante utique divina providentia, quia per malam voluntatem malus esse voluit, non autem Deus malum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod noluit. In eo quod fecit quod voluit, peccatum ejus deprehenditur: in eo quod passus est quod noluit, ordo Dei laudatur. 6. Judaeorum turbatio ex duplici capite. Aegrotus descendendo in piscinam curatus. Unus tantum sanatus. Hoc quare dixi? Ut intelligatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Jesu Christo, Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit creaturam, quam fecit. Et dixit, Quomodo operatur, et ego operor. Jam ibi se significavit aequalem Deo. Pater meus, ait, usque modo operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nihil operaretur. Audiunt, Pater meus usque modo operatur: turbantur. Et ego operor: fecit se aequalem Deo, turbantur. Sed nolite jam expavescere. Turbatur aqua, sanari habet aegrotus. Quid est hoc? Ideo turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus, funditur pretiosus sanguis, redimitur peccator, donatur gratia peccanti, et dicenti, Miser ego homo, quis me liberavit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). Sed quomodo curatur? Si descendat. Sic enim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur. Possent enim esse et tales piscinae, sic instructae, ut ascenderetur ad illas. Quare autem illa talis facta est, quo descenderetur? Quia passio Domini humilem quaerit. Descendat humilis, non sit superbus, si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas significatur. Per unum unitatem intellige. Ab unitate ergo noli recedere, si non vis immunis esse ab ista salute. 7. Infirmitas triginta annorum. Justitiae perfectio quadragenario numero significata. Amor saeculi non compatitur amorem Dei. Quid sibi ergo vult quod triginta et octo annos infirmus erat? Scio, fratres, me ista jam dixisse: sed et qui legunt obliviscuntur, quanto magis qui raro audiunt? Intendat ergo paululum Charitas vestra. In quadragenario numero completio justitiae figuratur. Completio justitiae, quia hic vivimus in labore, in aerumnis, in continentia, in jejuniis, in vigiliis, in tribulationibus; ipsa est exercitatio justitiae, ferre tempus hoc, et ab hoc saeculo quodam modo jejunare; non a cibo carnis, quod raro facimus; sed ab amore saeculi, quod semper facere debemus. Ille ergo implet legem, qui se abstinet ab isto saeculo. Non enim potest amare quod aeternum est, nisi destiterit amare quod temporale est. Intendite amorem hominis: sic putate quasi manum animae. Si aliquid tenet, tenere aliud non potest. Ut autem possit tenere quod datur, dimittat quod tenet. Hoc dico, videte quia aperte dico: Qui amat saeculum, amare Deum non potest; occupatam habet manum. Dicit illi Deus: Tene quod do. Non vult dimittere quod tenebat: non potest accipere quod offertur. Numquid dixi, Non possideat nescio quis? Si potest, si hoc de illo exigit perfectio, non possideat. Si non potest, aliqua necessitate impeditus, possideat, non possideatur; teneat, non teneatur: dominus sit rei suae, non servus; sicut dicit Apostolus: De caetero, fratres, tempus breve est: superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes; et qui utuntur hoc saeculo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII, 29-32). Quid est, Noli amare quod possides in hoc saeculo? Non teneat manum tuam, unde tenendus est Deus. Non occupetur amor tuus, quo potes ad Deum tendere, et inhaerere ei qui te creavit. 8. Possessio rerum temporalium unde innocens agnoscitur. Dicis, et respondes mihi: Et Deus scit quia innocenter possideo. Tentatio probat. Turbatur tibi quod possides, et blasphemas. Modo talia patiebamur. Turbatur quod possides, et non inveniris qui eras, et ostendis aliud esse in voce tua nunc, et aliud pridie in voce tua. Atque utinam tuum vel cum clamore defendas, et non alienum cum audacia usurpare coneris: et quod pejus est, ne reprehendaris, quod alienum est tuum esse dicis. Sed quid opus est? Illud moneo, illud dico, fratres, et ego fraterne moneo; Deus jubet, et ego commoneo, quia commoneor. Ille terret me. qui tacere non sinit. De me exigit quod dedit. Dedit enim erogandum, non servandum. Si autem servavero, et abscondero, dicit mihi: Serve nequam et piger, quare non dedisti pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris eam exigerem (LUC. XIX, 23)? Et mihi quid proderit, quia nihil perdidi ex eo quod accepi? Parum est Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus nostra est. Avarus est, nummos suos quaerit, imaginem suam colligit. Dares, inquit, pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et si forte oblivio faceret, ut non vos commonerem; vel tentationes et tribulationes quas patimur, admonerent vos. Certe audistis verbum Dei. Benedictus Dominus et gloria ipsius. Congregati enim estis, et suspendimini in verbo dispensatoris Dei. Non ad carnem nostram attendatis, per quam vobis exhibetur: quia esurientes non attendunt ad vilitatem vasculi, sed ad charitatem cibi. Probat vos Deus. Congregati estis, laudatis verbum Dei; tentatio probabit quomodo audiatis: habebitis negotia, in quibus ostendatur quales estis. Nam et qui hodie conviciose clamat, heri libenter audiebat. Ideo praemoneo, ideo dico, ideo non taceo, fratres mei, quia veniet interrogandi tempus. Dominus enim interrogat justum et impium. Certe hoc cantastis, certe simul cantavimus: Dominus interrogat justum et impium. Et quid sequitur? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et alio loco: In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Non ubi ego te interrogo, ibi interrogat Deus. Ego interrogo linguam tuam, Deus interrogat cogitationem tuam. Novit autem quomodo audias, et novit quomodo exigat, qui jubet ut dem. Erogatorem me esse voluit, exactionem sibi servavit. Monere, docere, corripere nostrum est: salvare vero et coronare, aut damnare et in gehennas mittere, non est nostrum. Judex autem tradet ministro, minister in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26). 9. Quadragenarius numerus in jejunio Moysi, Eliae et Christi. Quadragesima ante Pascha. Quinquaginta dies post Pascha. Redeamus ergo ad rem. Perfectio justitiae quadragenario numero demonstratur. Quid est quadragenarium numerum implere? Continere se ab amore hujus saeculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur, quasi jejunare est ab isto saeculo. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit (Id. IV, 2), et Moyses (Exod. XXXIV, 28), et Elias (III Reg. XIX, 8). Qui ergo dedit servis jejunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel centum jejunare? Quare noluit amplius quam dederat servis, nisi quia in ipso quadragenario numero est mysterium jejunii, continere ab isto saeculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ipse ergo implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et Lex, hoc et Prophetae, hoc et Evangelium docet: ne aliud putes esse in Lege, aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturae nihil te aliud docent, nisi continentiam ab amore saeculi, ut amor tuus currat in Deum. Figuratur quia hoc docet Lex, quadraginta diebus jejunavit Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus jejunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta diebus jejunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt, Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Quare autem in quadragenario numero est perfectio justitiae? In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). Quod significat decem praecepta Legis, quam Dominus non venit solvere, sed adimplere. Ipsa autem Lex per orbem terrarum, quatuor angulos habere constat, orientem, occidentem, meridianum, et aquilonem, sicut dicit Scriptura. Unde et vas, quod portabat figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum est, Macta, et manduca (Act. X, 11-13), ut ostenderentur Gentes crediturae et intraturae in corpus Ecclesiae, sicut quod manducamus in corpus nostrum intrat, quatuor lineis dimissum est de coelo (ipsae sunt quatuor partes orbis terrarum), totum orbem crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a saeculo est. Haec est Legis plenitudo: Legis autem plenitudo charitas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus jejunamus. Signum enim est ante Pascha vitae hujus nostrae laboriosae, ubi in laboribus et aerumnis, et continentia implemus Legem. Post Pascha autem, id est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes resurrectionem nostram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia denarii merces additur quadragenario, et fit quinquagenarius. Quomodo est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt, sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non potuerunt accipere nisi denarium (Matth. XX, 1-10). Justitiae nostrae cum addita fuerit merces ejus, in quinquagenario erimus. Jam tunc non nobis vacabit nisi laudare Deum. Ideo per illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velut ante resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus. Modo tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus in tempore quinquagenario. 10. Lex non impletur sine charitate. Quis est autem qui implet Legem, nisi qui habuerit charitatem? Interroga Apostolum: Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Omnis enim Lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 14). Sed praeceptum charitatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc praeceptum magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sine dilectione gemina Lex impleri non potest. Quamdiu non impletur Lex, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo annos infirmus erat. Quid est, duo minus habebat? Duo praecepta illa non implebat. Quid prodest quia caetera implentur, si illa non implentur? Triginta octo habes? si illa duo non habueris, caetera nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nihil valeant caetera, si non habueris duo praecepta, quae perducunt ad salutem. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia charitas ibi non erat, infirmitas erat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui venit dare charitatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Et quia venit dare charitatem, et charitas perficit Legem; merito dixit, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Sanavit aegrotum, et dixit illi ut ferret grabatum suum, et iret in domum suam. Hoc et paralytico, quem sanavit, dixit (Marc. II, 11). Quid est ferre grabatum nostrum? Voluptatem carnis nostrae. Ubi infirmi jacemus, quasi lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt eam, non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem carnis tuae, ut signo quadragenarii jejunii ab isto saeculo, impleas quadragenarium numerum, qui sanavit illum aegrotum, qui non venit Legem solvere, sed implere. 11. Temporalia animo dimittenda. Tentatio plerumque peccatorem non facit, sed prodit. Hoc audito, dirigite cor vestrum in Deum. Nolite vos fallere. Tunc vos interrogate, quando bene est in saeculo; tunc vos interrogate, si amatis hunc mundum, aut si non amatis; discite dimittere, antequam dimittamini. Quid est dimittere? Animo non amare. Cum adhuc tecum est quod amissurus es, aut vivus, aut moriens illud dimittis, non potest tecum esse semper: cum ergo adhuc tecum est, solve amorem; paratus esto in voluntate Dei, suspendere in Deum. Tene te ad illum quem non amittis invitus; ut si contigerit ut amittas ista temporalia, dicas: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Si autem contigerit, et hoc vult Deus, ut illa quae habes tecum sint usque in finem; solutus ab hac vita, accipis denarium quinquagenerium, et fit in te perfectio beatitudinis, cum cantas Alleluia. Haec habentes in memoria quae commemoravi, valeant ut non diligatis saeculum. Mala est amicitia ipsius, fallax est, inimicum facit Deum. Cito in una tentatione offendit Deum homo, et fit inimicus. Imo non tunc fit inimicus; sed tunc proditur inimicus fuisse. Nam quando diligebat et laudabat, inimicus erat; sed nec ipse sciebat, nec alii. Accedit tentatio, tangitur vena, et proditur febris. Itaque, fratres, dilectio mundi, et amicitia mundi inimicos Deo facit. Et ipse non exhibet quod promisit, mendax est, et fallit. Ideo homines non cessant sperare in isto saeculo, et quis pervenit ad omnia quae sperat? Sed ad quaecumque pervenerit, continuo hoc vilescit ei quo pervenit. Incipiunt alia desiderari, alia cara sperantur: quae dum venerint, quidquid tibi venit, vilescit. Tene ergo Deum, quia nunquam vilescit, quia pulchrius nihil est. Proptera enim vilescunt ista, quia non possunt stare, quia non sunt quod ipse. Tibi enim, o anima, non sufficit, nisi qui te creavit. Quidquid aliud apprehendis, miserum est: quia tibi solus ille potest sufficere qui ad similitudinem suam te fecit. Ex ipsa voce dictum est, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Ibi tantum potest esse scuritas: et ubi potest esse securitas, quodam modo ibi erit satietas insatiabilis. Nam neque satiaberis, ut velis discedere; neque aliquid deerit, ut quasi inopiam patiaris. SERMO CXXVI . De verbis Evangelii Joannis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Cap. V, V\. 19. CAPUT PRIMUM. 1. Fides intellectum praecedere debet. Arcana et secreta regni Dei prius quaerunt credentes, quo faciant intelligentes. Fides enim gradus est intelligendi: intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc propheta dicit omnibus praepropere et praepostere intelligentiam requirentibus, et fidem negligentibus. Ait enim: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Habet ergo et fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in Prophetia, in Evangelio, in apostolicis lectionibus. Omnia enim ista quae nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco, ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). 2. Perversum est credere nolle nisi quod videas. Videtis ergo, fratres, quantum sint perversi et properando vitiosi, qui tanquam immaturi conceptus ante ortum quaerunt abortum; qui nobis dicunt, Quid me jubes credere quod non video? Videam aliquid, ut credam. Jubes credere, dum non videam: ego videre volo, et videndo credere, non audiendo. Dicat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Ascendere vis, et gradus oblivisceris. Utique perverse. O homo, si jam tibi possem ostendere quod videres, non hortarer ut crederes. CAPUT II. 3. Ex creaturis quae videntur, assurgendum ad Creatorem qui non videtur. Ergo fides est, sicut alibi definitum est, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1). Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista quae vides, nisi ex illo quod non vides? Utique vides aliquid, ut credas aliquid, et ex eo quod vides, credas quod non vides. Ne sis ingratus ei qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde; excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei. Est enim aliquis intus qui per oculos videat. Nam quando aliquando in me cogitas averso interius habitatore, quae sunt ante oculos tuos non vides. Fenestrae enim frustra patent, quando qui per eas attendit absens est. Non ergo oculi vident, sed quidam per oculos videt: erige illum, excita illum. Non enim denegatum est tibi: rationale animal te Deus fecit, praeposuit te pecoribus, ad imaginem suam te formavit. Siccine uti illis debes, ut pecus; tantum ut videas quid addas ventri, non menti? Erige ergo rationalem aspectum, utere oculis ut homo, intende coelum et terram, ornamenta coeli, fecunditatem terrae, volatus avium, natatus piscium, vim seminum, ordinem temporum: intende facta, et quaere factorem; aspice quae vides, et quaere quem non vides. Crede in eum quem non vides, propter ista quae vides. Et ne sermone meo te exhortatum putes, Apostolum audi dicentem, Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, conspiciuntur (Rom. I, 20). CAPUT III. 4. Miracula insolita fecit Christus, ut et in quotidianis quae viluerant, agnosceretur factor. Postponebas ista, nec attendebas ut homo, sed ut animal irrationale. Clamavit ad te propheta, et frustra clamavit: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Videbas ergo ista, et postponebas. Quotidiana miracula Dei non facilitate, sed assiduitate viluerant. Quid enim difficilius cognitione, quam ut nascatur homo, moriendo discedat in secreta qui erat, nascendo procedat in publica qui non erat? Quid tam mirabile, quid tam difficile cognitu? Deo autem facile factu. Mirare ista, expergiscere: insolita nosti mirari, majora sunt quam quae videre consuevisti? Mirati sunt homines Dominum Deum nostrum Jesum Christum de quinque panibus saginasse tot millia (Matth. XIV, 17-21); et non mirantur per pauca grana impleri segetibus terras. Quae aqua erat vinum factum, viderunt homines, et obstupuerunt (Joan. II, 9, 11): quid aliud fit de pluvia per radicem vitis? Ipse illa fecit, ipse ista: illa ut pascaris, ista ut mireris. Sed utraque miranda sunt, quia opera Dei sunt. Videt homo insolita et miratur: unde est ipse homo qui miratur? ubi erat? unde processit? unde forma corporis? unde membrorum distinctio? unde habitus iste speciosus? de quibus primordiis? de quam comtemptibilibus. Et miratur alia, cum sit ipse mirator magnum miraculum. Unde ergo ista quae vides, nisi ex illo quem non vides? Sed, ut dicere coeperam, quia tibi ista viluerant, venit ipse ad facienda insolita, ut et in ipsis solitis agnosceres artificem tuum. Venit ille cui dictum est, Innova signa (Eccli. XXXVI, 6): cui dictum est, Mirifica misericordias tuas (Psal. XVI, 7). Largiebatur enim eas; largiebatur, et nemo mirabatur. Venit ergo parvus ad parvos, venit medicus ad aegrotos, qui poterat venire cum vellet, redire cum vellet, facere quidquid vellet, judicare ut vellet. Et hoc quod vellet, ipsa justitia est; et quod ille vult, inquam, ipsa justitia est. Non enim iniquum est quod ille vult, aut aequum potest esse quod non vult. Venit suscitare mortuum, mirantibus reddere luci hominem, qui erat in luce, qui quotidie qui non erant, producit ad lucem. CAPUT IV. 5. Miraculum nativitatis ex virgine in Christo exhibitum. Fecit ista, et contemptus est a multis, plus attendentibus non quam magna faceret, sed quam parvus: tanquam dicentibus apud se, Ista divina sunt, sed iste homo est. Duo ergo vides, divina et hominem. Si divina non possunt fieri, nisi a Deo, vide ne in homine lateat Deus. Attende, inquam, quae vides, crede quae non vides. Non te deseruit, qui vocavit ut credas: quamvis juberet te illud credere, quod non potes videre; non tamen te dimisit nihil videntem, unde possis credere quod non vides. Parvane signa, parvane indicia sunt Creatoris ipsa creatura? Venit etiam, fecit miracula. Non poteras videre Deum, poteras hominem: Deus factus est homo, ut in uno tibi esset et quod videres, et quod crederes. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Audis, et nondum vides. Ecce venit, ecce nascitur, ecce de femina procedit, qui fecit masculum et feminam. Qui fecit masculum et feminam, non factus est per masculum et feminam. Contempturus enim eras forte qui nasceretur, non contemnis quomodo nasceretur: quia semper erat antequam nasceretur. Ecce, inquam, assumpsit corpus; indutus est carne, processit ex utero. Jamne vides? jam, inquam, vides? carnem interrogo, sed carnem ostendo: vides aliquid, et non vides aliquid. Ecce in ipso partu, ecce jam duo sunt, et quod videas, et quod non videas; sed ut per ipsum quod vides, credas quod non vides. Contemnere coeperas, quia vides qui natus est: crede quod non vides, quia de virgine natus. Quantulus est, inquit, qui natus est? Sed quantus est, qui de virgine natus est? Et ille qui de virgine natus est, miraculum temporale tibi attulit: non est natus de patre, scilicet de patre homine, et natus est de carne. Sed non tibi videatur impossibile, quia natus est per solam matrem, qui fecit homnem ante patrem et matrem. CAPUT V. 6. Miraculo nativitatis Christi movemur ad credendum Deum Verbum. Attulit ergo tibi temporale miraculum, ut tu eum quaeras et mireris aeternum. Etenim ipse qui tanquam sponsus processit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), de utero scilicet virginali, ubi sanctae nuptiae factae sunt, Verbum et caro; attulit, inquam, miraculum temporale: sed ipse est aeternus, ipse est Patri coaeternus, ipse est qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Fecit tibi unde sanareris, ut videre posses quod non videbas. Quod contemnis in Christo, nondum est contemplatio sanati, sed medicamentum aegroti. Noli festinare ad visionem sanorum. Angeli vident, Angeli gaudent, Angeli pascuntur et vivunt: nec deficit unde pascuntur, nec minuitur esca ipsorum. In sublimibus thronis, in partibus coelorum, in his quae supra coelos sunt, videtur Verbum ab Angelis, et gaudetur: et manducatur, et permanet. Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Haec est salus nostra: medicina infirmorum, cibus sanorum. 7. Explicandum quomodo Filius faciat quae viderit Patrem facientem. Et loquebatur hominibus, et dicebat quod audistis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jamne, putamus, est aliquis qui intelligat? Jamne, putamus, est aliquis in quo proficit collyrium carnis ad intuendum utcumque splendorem divinitatis? Locutus est, loquamur et nos: ille, quia Verbum; nos, quia de Verbo. Quare autem nos utcumque de Verbo? Quia ad similitudinem Verbi per Verbum. Quantum ergo capimus, quantum illius ineffabilitatis participes esse possumus, loquamur et nos, nec contradicatur nobis. Praecessit enim fides nostra, ut dicamus, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Loquor ergo quod credo: utrum etiam utcumque video, ille magis videt; hoc videre vos non potestis. Sed cum dixero, qui videt quod dico, sive credat et me videre quod dixi, sive non credat, quid ad me illud? Sinceriter videat, et de me quod vult credat. CAPUT VI. 8. Arianorum error in verbis dominicis. -- Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic Arianorum error exsurgit: sed exsurgit, ut cadat; quia non humiliatur, ut surgat. Quid est quod te movit? Filium minorem vis dicere. Audisti enim, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici: novi hoc, novi, hoc te movit: crede minorem non esse, videre nondum potes, crede, hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo, inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Attende et quod sequitur: Quaecumque enim facit Pater, eadem et Filius facit: non dixit, Talia. Paululum attendat Charitas vestra, ne vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo corde opus est, pia et devota fide, intentione religiosa: non in me vasculum, sed in illum attendite qui panem ponit in vasculo. Attendite ergo paululum. In his enim quae supra diximus hortantes ad fidem, ut animus imbutus fide sit intellectus capax, ea quae dicta sunt, festiva, laeta, facilia, sonuerunt, exhilaraverunt mentes vestras, secuti estis, intellexistis quae dixi. Quae vero dicturus sum, spero aliquos intellecturos: vereor tamen non omnes intellecturos. Et quia Deus nobis proposuit per lectionem Evangelii unde dicamus, nec vitare possumus quod proposuit Magister; forte vereor ne qui non intellexerint, qui fortassis plures erunt, putent me frustra sibi locutum: sed tamen propter eos qui intellexerint non frustra loquor. Laetetur qui intelligit, patienter ferat qui non intelligit: quod non intelligit ferat, et ut intelligat differat. CAPUT VII. 9. Refellit Arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quae fecit Pater nonnisi per Filium fecit. Non ergo ait, Quaecumque Pater facit, talia Filius facit: tanquam alia faciat Pater, et alia Filius. Videbatur enim tanquam hoc dixisse, cum superius diceret, Non facit a se Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende: neque ibi ait, Nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo carnalem intellectum, vel potius sensum interrogemus, quasi duos sibi proposuit artifices, Patrem et Filium; Patrem facientem nullo viso, Filium facientem a Patre viso. Carnalis adhuc aspectus est. Verumtamen ut ea quae superiora sunt intelligamus, ista humiliora et abjecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus aliquid, putemus esse duos fabros, patrem et filium. Fecit pater arcam, quam filius facere non poterat, nisi patrem videret facientem: attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non eamdem. Differo paululum verba quae sequuntur, et jam interrogo Arianum: Siccine intelligis, quomodo proposui? Fecit Pater aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit et ipse tale aliquid? Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus es? Neque enim ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem: sed ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ecce si sic intelligis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse quod faceret; faceret autem aliud aliquod tale, quale fecerat Pater. Hoc quod fecit Pater, per quem fecit? Si non per Filium, si non per Verbum; incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia enim per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Ergo jam quod fecerat Pater, per Verbum fecerat: si per Verbum fecerat, per Filium fecerat. Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit Patrem facientem? Non soletis dicere duos filios habere Patrem: unus est Unicus de illo genitus. Per misericordiam vero suam, solus ad divinitatem, et non solus ad haereditatem. Cohaeredes Unico suo fecit Pater: non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos de familia sua per ipsum adoptavit. In adoptionem quippe filiorum vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur (Ephes. I, 5). CAPUT VIII. 10. Non alia Pater, alia Filius, sed eadem opera Trinitas facit. Quid ergo dicis? Ipse Unicus loquitur: ipse Filius unigenitus in Evangelio loquitur: ipsum Verbum nobis verba fecit, ipsum audivimus dicentem, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jam fecit Pater ut videat quod faciat Filius: et tamen nihil facit Pater nisi per Filium. Certe turbaris, haeretice, certe turbaris: sed tanquam helleboro accepto turbaris, ut saneris. Jam te non invenis, sententiam tuam et carnalem intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas. Repone oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina intuere. Audis quidem humana verba per hominem, per Evangelistam, per Evangelium audis humana verba, sicut homo: sed de Verbo Dei audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit magister, ut erudiret; seminavit quaestionem, ut moveret intentionem. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Consequens erat quod diceret, Quaecumque enim Pater facit, talia facit Filius. Non hoc ait: sed, Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit. Non alia Pater facit, alia Filius facit: quia omnia quae Pater facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum Filius (Joan. XI), numquid Pater eum non suscitavit? Illuminavit Filius caecum (Id. IX), numquid Pater non illuminavit? Pater per Filium in Spiritu sancto. Trinitas est: sed una operatio, una majestas, una aeternitas, una coaeternitas, et opera eadem Trinitatis. Non alios homines creat Pater, alios Filius, alios Spiritus sanctus: unum eumdemque hominem et Pater et Filius et Spiritus sanctus creat; et Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus creat. CAPUT IX. 11. Trinitas personarum et unitas divinitatis. Attendis pluralitatem personarum, sed unitatem divinitatis agnosce. Propter pluralitatem enim personarum dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ait, Faciam hominem, et attende cum facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit; pluralitatem audio: ad imaginem nostram; item pluralitatem audio. Ubi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27). Dicitur, Faciamus hominem; et non dicitur, Fecerunt dii hominem. Intelligitur unitas in eo quod dictum est, Fecit Deus hominem. 12. Sensus verborum Christi imbutis ante recta fide, perquirendus. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confundatur, abscondatur, perimatur: loquatur nobis Verbum Dei. Jam pii, jam credentes, jam imbuti fide et comparato aliquo merito intelligentiae, convertamus nos ad ipsum Verbum, ad fontem luminis, et dicamus simul: Domine, eadem fecit Pater quae tu; quia quidquid facit Pater, per te facit. Te Verbum audivimus in principio: non vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per te facta sunt. Omnia ergo quae facit Pater, per te facit. Eadem ergo facis quae Pater. Quid est quare dicere voluisti, Non potest Filius a se facere quidquam? Video enim aequalitatem quamdam tibi cum Patre, in eo quod audio, Quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit: agnosco aequalitatem, hic intelligo, hic capio ut possum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid est, quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem? Quid est hoc? CAPUT X. 13. Difficultas intelligendi isthaec verba ex eo quod non intelligatur videre ipsius Verbi. Forte dicat mihi, imo dicat nobis omnibus: Hoc enim quod dixi, Non potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: videre meum quomodo intelligis? videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter te suscepit. Etenim in illa forma servi Dominus noster oculos et aures habebat in carne, et illa forma humana qualem et nos portamus eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa venerat ex Adam: sed non erat ille Adam. Ergo Dominus ambulans sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia quidquid voluit, potuit; inspexit quod voluit: jecit oculos, vidit; avertit oculos, et non vidit; a tergo erat qui sequebatur, ante erat qui videretur; oculis corporis quod ante erat, videbat. Divinitatem vero nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi: formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret; in qua erat aequalis Patri: per eum hoc accipe et intellige quid tibi ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Ibi eum vide, si potes; ut possis videre quid sit videre ipsius. In principio erat Verbum. Quomodo videt Verbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. III, 8). 14. In Christo forma servi mortalibus ostendebatur, forma Dei beatis servabatur. Aspicis Christum hominem et Deum: ostendit tibi hominem, servat tibi Deum. Et vide quia Deum tibi servat, qui se tibi hominem ostendit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit: qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tanquam diceretur, Quid ei dabis, quem diligis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi. Quid est hoc, fratres? Quem jam videbant, ipse se illis demonstraturum promittebat. Quibus? A quibus videbatur, an a quibus et non videbatur? Sic loquens apostolo quidam ait, quaerenti videre Patrem, ut sufficeret ei, et dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille stans ante oculos servi, in forma servi, servans oculis deificati formam Dei, ait illi: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 21, 8, 9). Patrem quaeris videre, me vide: vides me, et non vides me. Vides quod pro te assumpsi, non vides quod pro te servavi. Audi mandata, purga oculos. Quia qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum. Tanquam custodienti mandata mea, et tanquam sanato per mandata mea, Ostendam me ipsum illi. CAPUT XI. 15. Videre Verbi non aliud a Verbo. Charitas capaces reddit ad capienda divina. Sensus loci propositi. Si ergo, fratres, videre non possumus quid sit videre Verbi, quo imus? quam visionem forte praepropere exigimus? quid nobis ostendi volumus quod videre non possumus? Ideo ista dicta sunt quae desideramus videre, non quod jam possimus capere. Videre enim Verbi si videas, forte in eo quod vides videre Verbi, ipsum Verbum videbis; ut non aliud sit Verbum, aliud videre Verbi, ne ibi sit aliquid coaugmentatum et copulatum et duplex et compaginatum. Simplex enim aliquid est ineffabili simplicitate. Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manet homo. Hoc est quod dicebam dicturum me aliquid, quod non possent omnes intelligere: etiam Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres mei, ad hoc exhortatur, ut videamus, videre Verbi ultra vires nostras esse; quia parvae sunt, nutriantur, perficiantur. Unde? Mandatis. Quibus mandatis? Qui diligit me, mandata mea custodit. Quae mandata? Jam enim crescere volumus, jam roborari, jam perfici, ut videamus videre Verbi. Dic jam, Domine, quae mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Hanc ergo, fratres, charitatem de ubertate fontis hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis capax. Charitas te gignat, charitas nutriat, charitas perficiat, charitas roboret; ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse Verbum: et cito forte intelliges, quia illud quod dictum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; tale est, ac si diceret, Non esset Filius, nisi de Patre nasceretur. Sufficiat, fratres; novi id me dixisse, quod cogitatum forte aperiatur multis, saepe verbis dictum forte obscuretur SERMO CXXVII . De verbis Evangelii Joannis, Amen, amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent, etc. Cap. V, V\. 24-29: necnon de verbis Apostoli, Quod oculus non vidit, etc., I Cor., cap. II, V\. 9. CAPUT PRIMUM. 1. Spes Christianorum de iis est quae non videntur. Apta similitudo. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et christiano corde tenere debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse christianos; sed ad nescio quid aliud, quod Deus jam promittit, et homo nondum capit. De hoc enim bono dictum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non percipit: nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba loquentis intelligere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec aliquid agere, sed sicut eum videmus infirmum, jacentem, indigum opis alienae, tantummodo intelligere posset eum qui sibi loqueretur, et diceret ei, Ecce sicut vides me ambulantem, operantem, loquentem, post paucos annos talis eris: attendens se et illum, quamvis quod promitteretur, videret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tanquam infantibus in hac carne atque infirmitate jacentibus, et magnum est quod promittitur, et non videtur: et erigitur fides qua credimus quod non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non videt; quando venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec verba diceret, sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Haec est vita aeterna, quae nobis promittitur. 2. Vita aeterna nobis promissa quantum amanda. Qui amant homines vivere in hac terra, promissa est illis vita; et quia multum timent mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Vivere. Hoc habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere visum est humanae infirmitati, ut diceretur, Habebis vitam aeternam. Capit hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit. Sed quantum capit ex hoc parvo quod agit? Quia vivit, et mori non vult; amat vitam aeternam, vult semper vivere, nunquam mori. Sed et illi qui torquebuntur in poenis, velle habent mori, et non possunt. Non ergo magnum est diu vivere, aut semper vivere: sed magnum est beate vivere. CAPUT II. Amemus vitam aeternam, et ex eo noverimus quantum pro vita aeterna laborare debemus, cum videmus homines amatores praesentis vitae temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut quando venerit metus mortis, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Quantum homo laborat, quando mors imminet, fugiendo, latendo, quidquid habet dando, et se redimendo, laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et quidquid aliud homo potest? Videte quia consumptis laboribus et facultatibus suis, ut aliquantum vivat, potest facere: ut semper vivat, non potest. Si ergo labore tanto, tanto conatu, tantis impendiis, tanta instantia, tanta vigilantia, tanta cura agitur, ut aliquantum plus vivatur; quomodo agendum est, ut semper vivatur? Et si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem, et vivant paucos dies, ne perdant paucos dies, quam stulti sunt, qui sic vivunt, ut perdant aeternum diem?

3. Quid sit aeterna vita, et quanti emenda. Pretium vitae aeternae. Vita aeterna verbis hominis non dicitur. Hoc solum ergo nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut vivamus, ut salvi simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem vitam, cum promittitur aeterna, ut removeamus ab illa quidquid hic molestum patimur. Facilius enim invenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce hic vivimus, vivemus et ibi. Salvi sumus quando hic non aegrotamus, neque aliquid dolet in corpore: salvi erimus et ibi. Et quando nobis bene est in hac vita, nullas poenas patimur: nullas patiemur et ibi. Pone ergo hic hominem viventem, salvum, nullas poenas patientem: si ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret, quantum gauderet? quantum extolleretur? quomodo se non caperet laetitia sine poena, sine cruciatu, sine fine vitae? Si hoc solum nobis promitteret Deus, quod dixi, quod modo, quibus potui, verbis descripsi et commendavi; quanti erat emendum, si venale esset, quantum dandum erat, ut emeretur? CAPUT III. Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et tamen venale est: eme si vis. Nec multum exaestues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quantum habes. Ad aliquid ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, vel argentum, vel pecuniam, vel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et praeclarum, quo viveres in hac terra felix. Et hoc eme, si vis. Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te valet. Tantum valet, quantum es tu. Te da, et habebis illam. Quid turbaris? quid exaestuas? Numquid quaesiturus es te, aut empturus es te? Ecce tu qui es, qualis es, da te illi rei, et habebis illam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum esse. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris, et habebis, non quod dixi solum, salutem, incolumitatem, vitam, et sine fine vitam; non hoc solum habebis, adhuc alia tollo. Non ibi erit lassari et dormire: non ibi erit esurire et sitire: non ibi erit crescere et senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus qui est, ipse est; nec opus est ut augeatur, quia non ibi fit ut minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce jam vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horum; et tamen nondum dixi quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim dixi, falsum est quod scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor meum, ut dicerem quod in cor hominis non ascendit? Creditur, et non videtur: non solum non videtur, sed nec dicitur. Quomodo ergo creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem audit ut credat, dicitur: si dicitur, cogitatur: si cogitatur et dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diceretur nisi cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Jam ecce ista quaestio tantae rei conturbat nos, ut non possimus verbis explicare quaestionem. Quis explicat rem?

CAPUT IV. 4. Filius semper genitus a Patre. Attendamus itaque Evangelium, modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte in vitam, et in judicium non venit. Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Generando dedit: quia genuit, dedit. Filius enim de Patre est, Pater non est de Filio: sed Pater Filii Pater est, et Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio: et semper Filius; semper ergo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non erat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle ergo omnia tempora; semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus: si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est. 5. Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam hoc vidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem generavit: sed praecessit ille qui generavit, et secutus est tempore ille qui generatus est. Bene dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quaeris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne; quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanctos, qui haec vident, infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (I Cor. V, 6 et 7). Venturi sumus ad speciem, quae nobis sic promittitur per Joannem in Epistola ejus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). CAPUT V. 6. Deus cibus mentis beatae. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comedit vegetetur. Nam modo cibus vegetat comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur: quando autem coeperimus comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit lux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis; quid est ipse lux ad oculos cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem. 7. Resurrectio animae per fidem. Ecce quid tibi dicit Dominus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid est, qui audierint? Qui obedierint. Quid est, qui audierint? Qui crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent et obedirent, mortui jacebant: et ambulabant, et mortui erant. Quid valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent, portarent, sepelirent mortui mortuum: de quibus dictum est, Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). Tales mortui sic suscitantur verbo Dei, ut vivant in fide. Qui mortui erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus, Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat mortuos infideles: de quibus dicit Apostolus. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris hominis est, haec resurrectio animae est. CAPUT VI. 8. Resurrectio corporis aliis in bonum, aliis in malum. Sed non ista sola est, restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omnes resurrecturi sunt in corpore. In anima, inquam, non omnes resurgunt: sed qui credunt et obediunt; quia qui audierint, vivent. Sicut autem ait Apostolus, Non omnium est fides (II Thess. III, 2). Si ergo non omnium est fides, non omnes resurgunt in anima. Cum venerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent: boni sint, mali sint; omnes resurgent. Sed qui prius resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore: qui non prius resurgit in anima, malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, resurgit in corpore ad vitam: qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad poenam. Quia ergo Dominus commendavit nobis resurrectionem istam animarum, ad quam omnes debemus festinare, in qua laborare ut vivamus, et vivendo usque in finem perserveremus; restabat ut commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in fine saeculi. Sed audite quomodo et ipsam commendavit. 9. Incarnationis Filii Dei causa et ratio. Filius Dei in seipso vita. Quomodo mortuus sit. Cum dixisset, Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est, ihfideles, audient vocem Filii Dei, id est, Evangelium; et qui audierint, id est, qui obedierint, vivent, id est, justificabuntur, et infideles jam non erunt: cum ergo hoc dixisset, quoniam vidit docendos nos esse et de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait, Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad vivificandas mentes. Deinde adjecit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat: manens Deus, factus est homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos venit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id quod Filius Dei est, ait, Veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit, Filii hominis: veritatem enim commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso: non participando, sed in semetipso. Nos enim non habemus vitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Pater vitam in semetipso habet: et talem genuit Filium, qui haberet vitam in semetipso; non fieret vitae particeps, sed ipse vita esset, cujus nos vitae participes essemus: plane ut haberet vitam in semetipso, et esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis accepit: quod plus est, nobis dedit. Nam et mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo, nec nos vivere de nostro. Hoc ergo tanquam Deus, tanquam munigenitus, tanquam geneanti aequalis, commendavit nobis Dominus Jesus, quod si audierimus vivemus. CAPUT VII. 10. Christus judex in forma servi. Sed et potestatem, inquit, dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad judicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad judicium: ideo ait, Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Judex hic erit Filius hominis; forma illa hic judicabit quae judicata est. Audite, et intelligite: jam hoc propheta dixerat, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Ipsam formam videbunt, quam lancea percusserunt. Sedebit judex, qui stetit sub judice. Damnabit veros reos, qui factus est falsus reus. Ipse veniet, forma illa veniet. Hoc et in Evangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret in coelum, stabant illi et attendebant, et sonuit vox angelica, Viri Galilaei, quid statis? etc. Hic Jesus sic veniet, quomodo eum videtis euntem in coelum (Act. I, 11). Quid est, sic veniet? In ipsa forma veniet, Potestatem enim dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat, et hoc rectum erat, ut judicandi viderent judicem. Judicandi enim erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Restabat ut in judicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur. 11. Deum videre, summa felicitas. Quid enim accepturi sunt boni? Ecce jam dico, quod paulo ante non dixi; et tamen dicendo non dico. Dixi enim quia erimus illic salvi, erimus incolumes, erimus viventes, erimus sine poenis, erimus sine fame et siti, erimus sine defectu, erimus sine orbitate oculorum nostrorum. Totum hoc dixi: et quid habebimus plus, non dixi. CAPUT VIII. Videbimus Deum. Hoc autem tantum erit, et tanta res erit, ut in ejus comparatione nihil sit totum. Dixi quod viventes erimus, quod salvi et incolumes, quod famem sitimque non patiemur, quod in lassitudinem non cademus, quod somnus non nos premet. Totum hoc quid est ad illam felicitatem, qua Deum videbimus? Quia ergo Deus ipse ut est, modo ostendi non potest, quem tamen videbimus; ideo quod oculus non vidit, nec auris audivit, hoc videbunt boni, hoc videbunt pii, hoc videbunt misericordes, hoc videbunt fideles, hoc videbunt qui habebunt bonam sortem in resurrectione corporis, quia habuerunt bonam obedientiam in resurrectione cordis.

12. Forma servi ab omnibus videbitur, forma Dei a solis piis. Ergo et malus Deum visurus est? de quo dicit Isaias, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Ergo et impii et pii videbunt formam illam: et cum fuerit dicta sententia, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei; restat ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic in carne esset, et videretur non solum a bonis, sed etiam a malis. Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus occultus, homo manifestus; Deus regens homines, homo apparens inter homines: loquebatur ergo inter illos, et dicebat, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur illi, Et quid ei dabis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quando hoc dixit? Quando ab hominibus videbatur. Quando hoc dixit? Quando et ab eis videbatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non videbant dilectores sui? Ergo quia forma Dei servabatur, forma hominis ostendebatur: per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et visibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis servabat se. CAPUT IX. 13. Post resurrectionem vita aeterna in visione Dei. Quando se demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis, quando tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Tunc enim, cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa est vita aeterna. Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam. Quia vivimus, quid est? Quia salvi sumus, quid est? Quia videbimus Deum: magnum. Ipsa est vita aeterna: ipse hoc dixit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Haec est vita aeterna, ut cognoscant, videant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum capere poterant. Jam videat mens quod oculus non viderat, nec auris audierat, nec in cor hominis ascenderat: hoc illis dicetur in fine, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam. Justi autem quo? In vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Quid est vita aeterna? Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. CAPUT X. 14. Resurrectio carnis futura. Loquens ergo de futura resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora. Ibi non addidit, et nunc est: quia ista hora postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora novissima erit, in novissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet judicari. Quibus hominibus judicandis? Quos invenit vivos? Non solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis. Quomodo expressit carne mortuos? qui sunt in monumentis, quorum jacent sepulta cadavera, quorum favillae tectae sunt, quorum ossa dispersa sunt, quorum caro jam non est, et tamen Deo integra est. Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et prodient omnes. Boni sint, mali sint, audient vocem, et exient. Rumpentur omnia vincula inferorum: omne quod periit, imo perisse putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non potest reparare quod erat? CAPUT XI. 15. Mortuorum suscitatio a Deo, non minus credibilis quam creatio. Puto quia cum dicitur, Deus mortuos suscitaturus est, non res incredibilis dicitur: quia de Deo, non de homine dicitur. Magna res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te, qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat: et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod video, favilla est, cinis est, ossa sunt: et hoc item accipiet vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? quid, favilla ista, ossa ista, quae video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam, vides ossa: in utero matris tuae nihil erat. Hoc vides, vel favilla sunt, vel ossa sunt: tu antequam esses, nec favilla erat, nec ossa erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc; Veniet hora, et nunc est: tunc bono tuo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant vocem ejus, et prodeant. Non enim quia audis et prodis, jam gaudere debes: audi quod sequitur, Qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii. Conversi ad Dominum, etc.. SERMO CXXVIII . De verbis Evangelii Joannis, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., cap. V, V\. 31-35; deque verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit, etc., Galat. cap. V, V\. 14-17. CAPUT PRIMUM. 1. Testimonium Christi, etiam de se ipso quam verum sit. Audivimus verba sancti Evangelii: et hoc potest aliquem permovere, quod ait Dominus Jesus, Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Quomodo ergo non est verum testimonium veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Cui ergo credendum est, si veritati non est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non eligit credere veritati. Dictum est ergo hoc secundum ipsos, ut sic intelligas, et ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum, id est, sicut putatis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum: sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes, sol lucernas quaerebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat. 2. Cur quaesitum testimonium Joannis. Ideo quaesitus est Joannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait: Vos venistis ad Joannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus. Lucerna ista ad illorum confusionem parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). Denique hinc sunt confusi quodam loco per ipsum Joannem, quando dixerunt Domino Judaei: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit: Dicite mihi et vos, Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus? Audierunt, et tacuerunt. Cogitaverunt enim apud se cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia prophetam habent Joannem. Si dixerimus, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis ei? Quia Joannes perhibuit Christo testimonium. Angustati in cordibus suis quaestionibus suis, et illaqueati laqueis suis, responderunt, Nescimus. Quae potuit alia vox esse tenebrarum? Rectum est quidem homini, ut quando nescit, dicat, Nescio. Quando autem scit, et dicit, Nescio; testis est contra se. Utique noverant excellentiam Joannis, et quia de coelo erat baptismum ejus: sed nolebant acquiescere cui testimonium perhibuit Joannes. At ubi dixerunt, Nescimus: respondit eis Jesus, Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio (Luc. XX, 2-8). Et confusi sunt, et impletum est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione. CAPUT II. 3. In martyribus Christus sibi ipse perhibet testimonium. Martyres nonne testes sunt Christi, et testimonium perhibent veritati? Sed si diligentius cogitemus, quando illi martyres perhibent testimonium, ipse sibi perhibet testimonium. Ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati. Audi unum ex martyribus, ipsum apostolum Paulum: Numquid experimentum vultis accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Dum perhibet ergo testimonium Joannes, Christus sibi perhibet testimonium, qui habitat in Joanne. Perhibeat testimonium Petrus, perhibeat Paulus, perhibeant caeteri Apostoli, perhibeat Stephanus; ipse sibi perhibet testimonium, qui habitat in omnibus. Ipse enim sine illis Deus est; illi sine illo quid sunt? 4. Charitas ex Spiritu sancto. De ipso dictum est, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Quid est, captivavit captivitatem? Vicit mortem. Quid est, captivavit captivitatem? Mortem procuravit diabolus, et ipse diabolus de morte Christi est captivatus. Ascendit in altum. Quid altius coelo novimus? Evidenter et ante oculos discipulorum suorum ascendit in coelum (Act. I, 9). Hoc scimus, hoc credimus, hoc fatemur. Dedit dona hominibus. Quae dona? Spiritum sanctum. Qui tale dat donum, qualis ipse est? Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale sibi; quia donum ejus Spiritus sanctus est, et unus Deus tota Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde tibi, o mendice, charitas Dei diffusa est in corde tuo? Quid, aut in quo charitas Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia virtutis sit Dei (II Cor. IV, 7). Denique cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne putaret quisque a se sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ut ergo ames Deum, habitet in te Deus, et amet se de te; id est, ad amorem suum moveat te, accendat te, illuminet te, excitet te. CAPUT III. 5. Lucta animae et carnis. Subdenda anima Deo, animae caro. Lucta est enim in isto corpore: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu pugnamus, periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos (Id. VIII, 37). Pugnam nostram, modo cum Apostolus legeretur, audistis: Omnis, inquit, Lex in uno sermone impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ista dilectio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Prius vide si jam nosti diligere te ipsum; et committo tibi proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem nondum nosti diligere te; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si autem odisti animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua; sed ut torqueatur anima tua. Ergo prius anima diligenda est, quae Deo subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo, animae caro. Vis serviat caro tua animae tuae? Deo serviat anima tua. Debes regi, ut possis regere. Nam lucta ista tam periculosa est, ut si dimiserit rector, ruina sequatur. CAPUT IV. 6. Apostolus de pugna carnis et spiritus. Quae lucta? Si autem mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis; neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit autem hoc, adjuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in ejus sequentibus verbis facilius possit intelligi. Dixi enim, non frustra Apostolum noluisse dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem voluisse dicere, Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam proposuit. In hoc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur. Ideo sollicitus ne male homines intelligendo pereant, suscepi haec verba Apostoli, adjuvante Domino, exponere vestrae Charitati. Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum diem, id est sabbatum, maxime hi assolent convenire, qui esuriunt verbum Dei. Audite et attendite; dicam quantum potero diligenter. CAPUT V. 7. Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare difficiles locos Scripturae. Quid est hoc ergo quod dixi, Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis carnalibus et damnabilibus victi, committunt quaeque facinora atque flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quae turpe est etiam dicere; et dicunt sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit Apostolus, Ut non ea quae vultis, illa faciatis. Nolo facere, cogor, compellor, vincor, facio quae nolo, sicut ait Apostolus (Rom. VII, 19): Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, illa faciatis. Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrare. 8. Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non vincatur a carne. Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit, qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus carnem, fac adulterium. Si autem spiritus concupiscit adversus carnem, luctam video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a carne. Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere, sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum sic vive; quoniam qui fecit te, et in tenebris vid et te. Quare laudatur castitas publice ab hominibus? Quare non laudant adulterium nec adulteri? Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem (Joan. III, 21). CAPUT VI. Sed delectat adulterium. Contradicatur, resistatur, repugnetur. Non enim non habes unde pugnes. Deus tuus est in te, Spiritus bonus datus est tibi. Et tamen permittitur ipsa caro concupiscere adversus spiritum, suggestionibus pravis et delectationibus genuinis. Fiat quod ait Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non dixit, non sit. Jam est ibi. Quod ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in paradiso caro concupiscebat adversus spiritum, aut erat ibi ista pugna, ubi pax erat sola: sed facta transgressione, posteaquam homo noluit servire Deo, et donatus est sibi; nec sic donatus sibi, ut possit saltem possidere se; sed ab eo possessus, a quo deceptus; coepit caro concupiscere adversus spiritum. Et hoc in bonis concupiscit adversus spiritum: nam in malis non habet contra quem concupiscere. Ibi enim concupiscit adversus spiritum, ubi est spiritus.

9. Pugnare contra carnis concupiscentias munus est Spiritus sancti in nobis. Bene agit qui a bono agitur. Quod enim ait, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in te adversus te, adversus illud quod est in te contra te. Noluisti enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quomodo vas quando de manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit in te contra te, et integer stabis. CAPUT VII. Nam ut noveris ad Spiritum sanctum hoc officium pertinere, alio loco dicit Apostolus, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. In his verbis jam extollebat se homo, quasi spiritu suo facta carnis possit mortificare. Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Expone nobis, Apostole, quo spiritu. Habet enim et homo spiritum ad naturam propriam pertinentem, quo homo est. Homo enim constat ex corpore et spiritu. Et de ipso spiritu hominis dictum est: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Video ergo et ipsum hominem habere spiritum suum pertinentem ad naturam suam, et audio te dicentem, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quaero quo spiritu: meo, an Dei? Audio enim verba tua, et adhuc ambiguitate promoveor. Spiritus enim cum dicitur, et hominis est aliquando, et pecoris spiritus dicitur; sicut scriptum est, per diluvium mortuam esse omnem carnem, quae habebat in se spiritum vitae (Gen. VI, 17, et VII, 22). Ac per hoc et pecoris spiritus dicitur, et hominis spiritus dicitur. Aliquando et ventus spiritus dicitur; sicut habetur in Psalmo, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Cum ergo multis modis dicatur spiritus, quo spiritu dixisti, o Apostole, facta carnis mortificanda? meo, an Dei? Audi quod sequitur, et intellige. Sublata est quaestio sequentibus verbis. Cum enim dixisset, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; continuo addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14). Agis, si agaris; et bene agis, si a bono agaris. Ergo quod dixit tibi, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et ambiguum tibi erat de quo spiritu dixerat, in sequentibus verbis intellige praeceptorem, agnosce Redemptorem. Etenim ille Redemptor tibi Spiritum dedit, quo mortifices facta carnis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non sunt filii Dei, si non aguntur Spiritu Dei. Si autem Spiritu Dei aguntur, pugnant: quia magnum habent adjutorem. Non enim Deus sic nos spectat pugnantes, quomodo spectat populus venatores. Populus venatori favere potest, periclitantem adjuvare non potest.

CAPUT VIII. 10. Sancti hic non faciunt quae volunt, quomodo. Sic ergo et hic, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et quid est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Hic enim periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque expositoris. Ut non ea quae vultis, faciatis. Attendite, sancti quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant: non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat in membris ejus concupiscentia adversaria castitati. Pacem vult, sed nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste jam victo triumphatur. Audi ipsam victoriam, ipso Apostolo dicente, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Audi voces triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Percussisti, vulnerasti, dejecisti: sed vulneratus est pro me, qui fecit me. O mors, o mors! vulneratus est pro me, qui fecit me, et de morte sua vicit te. Et tunc triumphantes dicturi sunt: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? CAPUT IX. 11. Vult homo non esse concupiscentias, nec facit quod vult. Modo autem, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, contentio mortis est: non quod volumus facimus. Quare? Quia volumus ut nullae sint concupiscentiae, sed non possumus. Velimus nolimus, habemus illas: velimus nolimus, titillant, blandiuntur, stimulant, infestant, surgere volunt. Premuntur, nondum exstinguuntur; quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Numquid hoc etiam cum mortuus fuerit homo? Absit. Deponis carnem, quomodo tecum trahis concupiscentias carnis? Sed si bene pugnasti, reciperis ad quietem. De qua quiete coronandus es, non damnandus: ut postea perducaris ad regnum. Ergo quamdiu hic vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus: sed tamen habemus. Fatigati sunt quodam modo hostes nostri jam etiam per aetatem: sed tamen etiam fatigati non cessant qualibuscumque metibus infestare senectutis quietem. Acrior pugna juvenum est: novimus eam, transivimus per eam. Caro ergo concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quid enim vultis, o sancti, o boni praeliatores, o fortes milites Christi? quid vultis? Ut non sint omnino concupiscentiae malae. Sed non potestis. Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim interim pugnatur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis: id est, ut omnino nullae sint concupiscentiae carnis. CAPUT X. 12. Pugnandum ne regnet peccatum. Arma nostra. Potestas nobis data. Sed facite quod potestis; quod ait ipse Apostolus alio loco, quod commemorare jam coeperam: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus. Ecce quod nolo; mala desideria surgunt: sed noli obedire. Arma te, sume instrumenta bellorum. Praecepta Dei, arma tua sunt. Si bene me audis, et ex eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet? Id est, ad obediendum desideriis ejus. Si coeperitis obedire, regnat. Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13)? Nihil hoc doctore praeclarius. Quid vis jam ut exponam tibi? Fac quod audisti. Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum suum, ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid factura est quae surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua arma iniquitatis peccato; noli armare adversarium tuum contra te. Tene pedes, ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra: tene tu manus ab omni scelere: tene tu oculos, ne male attendant: tene aures, ne verba libidinis libenter audiant: tene totum corpus, tene latera, tene summa, tene ima. Quid facit libido? Surgere novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non surgere. CAPUT XI. 13. Concupiscentias perficere quid sit. Redeamus ergo ad verba, quae obscura de Apostolo proposueram, et plana jam esse videbimus. Hoc enim proposueram, quod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne habueritis: quia necesse est ut habeamus illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis ne feceritis? Quia facimus eas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere est. Sed ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Rom. VII, 17). Ergo quid tibi cavendum est? Hoc sine dubio, ne perficias. Surrexit libido damnabilis, surrexit, suggessit: non audiatur. Ardet, non se compescit, et velles ut non arderet. Et ubi est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Noli dare membra. Ardeat sine causa, et consumit se. In te ergo fiunt ipsae concupiscentiae. Fatendum est, fiunt. Ideo dixit, Ne perfeceritis. Sed non perficiantur. Decrevisti facere, perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas faciendum esse adulterium, et ideo non facias quia locus non est inventus, quia opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse commotus: ecce jam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo faciendum esse adulterium decrevisti. Jam, quod absit, si et membra fuerint operata, in mortem devolutus es. CAPUT XII. 14. In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus. Suscitavit Christus mortuam in domo filiam Archisynagogi (Marc. V, 22-42). In domo erat, elata nondum erat. Sic est homo qui flagitium decrevit in corde: mortuus est, sed intus jacet. Si autem usque ad membrorum perpetrationem pervenerit, elatus est foras. Sed et juvenem filium viduae suscitavit Dominus, quando extra portam civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere: Decrevisti in corde tuo, si te revocaveris ab actu tuo, sanatus eris antequam perpetres. Si enim egeris in corde tuo poenitentiam, quia rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi ubi mortuus jacebas intus, sic intus surrexisti. Si autem perfeceris, jam foras elatus es: sed habes qui tibi dicat, Juvenis, tibi dico, surge (Luc. VII, 11-15). Etiamsi perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est ad sepulcrum. Jam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum terrena multum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis, consuetudine sua nimia praegravatur. Clamat et Christus, Lazare, prodi foras. Homo enim pessimae consuetudinis jam putet. Merito ibi Christus clamavit: nec solum clamavit, sed magna voce clamavit (Joan. XI, 14-44). Ad Christi enim clamorem etiam tales, licet mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et ipsi; resurgent. De nullo enim jacente desperandum est sub tali suscitatore. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXXIX . De verbis Evangelii Joannis, cap. V, 39-47, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere, etc. Contra Donatistas. CAPUT PRIMUM. 1. Evangelicae lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quae recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca loquimur quae Dominus donat. Ad Judaeos Dominus loquebatur Jesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem: est qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad haec proposita nobis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda. CAPUT II. 2. Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista omnia facile est intelligere de Judaeis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, et nobis posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): sed ad omnes etiam postea futuros Christianos, et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait, Cavete a fermento Pharisaeorum. Tunc putaverunt ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Cavete a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina Pharisaeorum (Id. XVI, 6-12). Quae fuit doctrina Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei habent: novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Ignorare ergo Dei justitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum. Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet, caveamus; ne audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46) ? CAPUT III. 3. Judaeorum infidelitas. Relinquamus ergo paululum Judaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum: respondent nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus, Sed resurrexit: respondent, Absit; discipuli ejus furati sunt eum de sepulcro. Amant falsitatem Judaei emptores, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judaee, parentes tui pecunia emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi. 4. Verba Christi in Judaeos, Ecclesiae conveniunt in Donatistas. Sed istos, ut diximus, relinquamus: istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in coelo est, corpus in terra est: caput Dominus est, corpus Ecclesia ejus. Sed meministis dictum, Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 23, 31, 32). Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, locutus est ad Judaeos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id est, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres, filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me: Judaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit: Quaeretis me, et non invenietis (Joan. VII, 36). Quare? Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me. CAPUT IV. 5. Testimonia Veteris Testamenti de Christo et Ecclesia. Testimonium pro capite: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Testimonium pro corpore ad Abraham, quod commemoravit Apostolus. Abrahae dictae sunt promissiones. Vivo ego, dicit Dominus; per memetipsum juro, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti dilecto filio tuo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII, 16-18). Habes testimonium pro capite, habes pro corpore. Audi aliud breve, et prope una sententia complexum pro capite et pro corpore. De resurrectione Christi Psalmus loquebatur: Exaltare super coelos, Deus. Continuo pro corpore: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6, 12). Audi testimonium pro capite: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Audi continuo pro corpore, post pauca verba: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29). Audi pro capite: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Et in ipso psalmo audi pro corpore: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 6, 5). CAPUT V. 6. Novi Testamenti testimonium pro Christo et Ecclesia. Haec Judaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris Testamenti et Judaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt. Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes, dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 45, etc.). Dicat ergo Ecclesia inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant. Fratres, audistis testimonia, jam noscite me. Scrutamini Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini. Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? Quia ignorantes Dei justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei justitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico, ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei justitiam, et tuam vis constituere. Justificare me vis: sufficit tibi ut mecum justificeris. CAPUT VI. 7. Antichristi scelus imitantur Donatistae. De Antichristo dictum est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: Ego justifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baptizatus sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet, multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Quid ergo? quid mihi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cujus nomen credidi. Tu nescio unde veniens, imo non veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Joanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ipsum habes quaerentem te: imo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti. CAPUT VII. 8. Quae sit Catholicorum, quae Donatistarum doctrina. Intelligite ergo, fratres mei, vocem nostram et illorum, et videte quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus iniqui, et hoc magis ipse scit: vos in nobis spem non ponatis, qualescumque simus. Si boni sumus, facite quod scriptum est: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 10). Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine consilio remansistis: audite dicentem, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Illi autem contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur? Itane oblitus sum fundamentum meum? Nonne petra erat Christus (I Cor. X, 4)? Nonne qui aedificat super petram, ipsum non dejicit ventus, pluvia, flumina (Matth. VII, 25)? Veni ergo mecum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro petra. 9. Donatistae nec Moysi, nec Christo credunt vel resurgenti. Donatistae in Christum injurii. Dicat ergo et novissimum illud Ecclesia, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit: quia corpus sum ejus, de quo scripsit. Et de Ecclesia Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Moyses hoc in primo libro scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant illos. Non, pater Abraham; sed si quis a mortuis venerit, ipsum audient. Et ille: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 29-31). Hoc de Judaeis dictum est: ergo non dictum de haereticis? CAPUT VIII. A mortuis resurrexerat qui dicebat, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hoc credo. Credo, inquit. Credis? Quare non credis quod sequitur? Quia credis, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; hoc dictum est de capite: crede et quod sequitur de Ecclesia, Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Quare credis de capite, et non credis de corpore? Quid tibi fecit Ecclesia, ut eam velis quodam modo decollare? Tollere vis Ecclesiae caput, et capiti credere, corpus relinquere, quasi exanime corpus. Sine causa capiti, quasi famulus devotus blandiris. Qui decollare vult, et caput et corpus conatur occidere. Erubescunt negare Christum, et non erubescunt negare verba Christi. Christum nec nos vidimus oculis, nec vos. Judaei viderunt, et occiderunt. Nos non vidimus, et credimus: verba ipsius nobiscum sunt. Comparate vos Judaeis: illi contempserunt pendentem in ligno, vos comtemnitis sedentem in coelo: illis suggerentibus stetit titulus Christi, vobis stantibus deletur Baptismus Christi. Sed quid restat, fratres, nisi oremus et pro superbis, oremus et pro elatis, qui se sic extollunt? Dicamus pro illis Deo, Cognoscant quia tibi nomen Dominus: et non homines, sed tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXXX. De verbis Evangelii Joannis, ubi narratur miraculum de quinque panibus et duobus piscibus. Cap. V, V\. 5-14. 1. Miraculi significatio. Miraculum grande factum est, dilectissimi, ut de quinque panibus et duobus piscibus saturarentur quinque hominum millia, et residua fragmentorum implerent duodecim cophinos. Grande miraculum: sed non multum mirabimur factum, si attendamus facientem. Ille multiplicavit in manibus frangentium quinque panes, qui in terra germinantia multiplicat semina, ut grana pauca mittantur et horrea repleantur. Sed quia illud omni anno facit, nemo miratur. Admirationem tollit non facti vilitas, sed assiduitas. Dominus autem quando ista faciebat, non solum per verba, sed etiam per ipsa miracula intelligentibus loquebatur. Quinque panes significabant quinque libros Legis Moysi. Lex vetus hordeum est ad evangelicum triticum. Magna in illis libris de Christo mysteria continentur. Unde ait ipse: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed quomodo in hordeo medulla sub palea latet; sic in velamento mysteriorum Legis latet Christus. Ut panis mysteria illa exponuntur, et dilatantur; sic et panes illi crescebant, quando frangebantur. Et hoc quod vobis exposui, panem vobis fregi. Quinque millia hominum significant plebem sub quinque libris Legis constitutam. Duodecim cophini sunt duodecim Apostoli, qui et ipsi de fragmentis Legis impleti sunt. Duo pisces sunt, aut duo praecepta dilectionis Dei et proximi, aut duo populi ex circumcisione et praeputio, aut duae illae sacrae personae regis et sacerdotis. Haec cum exponuntur, franguntur; cum intelliguntur, manducantur. 2. Christus panis factus incarnatione. Mercator Christus. Redemptor noster, quomodo. Convertamur ad eum qui ista fecit. Ipse est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41): sed panis qui reficit, et non deficit; panis qui sumi potest, consumi non potest. Ipsum panem etiam manna significabat. Unde dictum est: Panem coeli dedit illis, panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis coeli, nisi Christus? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Si enim hoc non factus esset, carnem ipsius non haberemus: si carnem ipsius non haberemus, panem altaris non manducaremus. Festinemus ad haereditatem, quia magnum inde pignus accepimus. Fratres mei, desideremus vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo nobis non dabit bona sua, qui passus est mala nostra? In terris istis, in isto saeculo maligno quid abundat, nisi nasci, laborare et mori? Discutite res humanas, convincite me, si mentior: attendite omnes homines, utrum ad aliud sint in hoc saeculo, quam nasci, laborare et mori. Haec sunt mercimonia regionis nostrae, ista hic abundant. Ad tales merces Mercator ille descendit. Et quoniam omnis mercator dat et accipit; dat quod habet, et accipit quod non habet; quando aliquid comparat, dat pecuniam, et accipit quod emit: etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit? Quod hic abundat, nasci, laborare et mori. Et quid dedit? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone Mercator, eme nos. Quid dicam, eme nos, cum gratias agere debeamus, quia emisti nos? Pretium nostrum erogas nobis, sanguinem tuum bibimus; erogas ergo nobis pretium nostrum. Et Evangelium legimus, instrumentum nostrum. Servi tui sumus, creatura tua sumus: fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quisque servum suum, creare non potest: Dominus autem servos suos et creavit et redemit: creavit, ut essent; redemit, ne semper captivi essent. Incidimus enim in principem hujus saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, et coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor noster captivatori nostro? Ad pretium nostrum tetendit muscipulam crucem suam: posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem potuit sanguinem istum fundere, non meruit bibere. Et in eo quod fudit sanguinem non debitoris, jussus est reddere debitores; fudit sanguinem innocentis, jussus est recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo ille nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum. Istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae: intravit in domum ejus, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus arripuit (Matth. XII, 29). Nos sumus vasa. Ista impleverat ille amaritudine sua. Hanc amaritudinem etiam nostro Redemptori in felle propinavit. Impleverat ergo nos ille tanquam vasa sua: Dominus autem noster arripiens vasa ejus et sua faciens, fudit amaritudinem, implevit dulcedine. 3. Amandus Christus. Ex eo quod Deus fecit, credibile fit quod promisit. Amemus ergo eum, quia dulcis est. Gustate, et videte quia suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Timendus est, sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo duae personae. In Christo duae sunt quidem substantiae, Deus et homo: sed una persona, ut Trinitas maneat, non accedente homine quaternitas fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus, propter quos homo factus est Deus? Multum est quod fecit: mirabilius est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, debemus credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et videremus. Ubi videmus? In populis credentibus, in multitudine ad eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahae: et ex his quae videmus, credimus quae non videmus. Unus homo fuit Abraham, et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3). Si ad se attenderet, quando crederet? Unus homo erat, et jam senex erat, et uxorem sterilem habebat, et aetate jam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit, nos videmus. Ergo ex his quae videmus, debemus credere quae non videmus. Genuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Jacob, et hoc non vidimus: et Jacob genuit duodecim filios, et ipsos non vidimus: et duodecim filii ejus genuerunt populum Israel; magnum populum videmus. Jam coepi ea dicere quae videmus. De populo Israel nata est virgo Maria, et peperit Christum; et ecce in Christo benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid apertius? Desiderate mecum futurum saeculum, qui congregati estis ex Gentibus. In hoc saeculo implevit Deus promissum suum de semine Abrahae. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos fecit esse semen Abrahae? Hoc enim dicit Apostolus: Si autem vos Christi, Apostoli verba sunt, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). 4. Quod praestitit Christus, mirabilius est quam quod promittit. Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed aliquid sumus. Diximus Domino, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam dedit, et in Christo Domino nostro jam ipsum pulverem ad coeli regna perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram levavit in coelum, qui fecit terram et coelum. Si ergo duae res novae adhuc non factae proponerentur nobis, et quaereretur a nobis, Quid est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qui homo est fiat homo Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis promisit Christus? Quod nondum videmus: hoc est, ut simus homines ipsius, et regnemus cum illo, et non moriamur in aeternum. Quasi hoc difficile creditur, ut homo natus perveniat ad eam vitam, ubi nunquam moriatur. Hoc est quod excusso corde credimus, excusso dico a mundi pulvere, ne ipse pulvis claudat nobis oculos fidei. Hoc est quod jubemur credere, quia cum mortui fuerimus, etiam cum corporibus mortuis in vita erimus, ubi nunquam moriamur. Mirabile hoc est: sed mirabilius est quod fecit Christus. Quid est enim incredibilius, ut vivat semper homo, aut ut aliquando moriatur Deus? Accipere homines vitam a Deo credibilius est? accipere Deum mortem ab hominibus, puto quia incredibilius est. Et jam factum est: credamus et quod futurum est. Si factum est quod est incredibilius, non nobis dabit quod est credibilius? Potens est enim Deus Angelos homines facere, qui semina terrena et horribilia homines fecit. Quid erimus? Angeli. Quid fuimus! Pudet recordari: cogor considerare, et erubesco dicere. Quid fuimus? Unde Deus homines fecit? Quid fuimus antequam omnino essemus? Nihil eramus. Quando in ventribus matrum eramus, quid eramus? Sufficit quod recolitis. Tollite animos ab eo unde facti estis, et cogitate quod estis. Vivitis: sed vivunt et herbae et arbores. Sentitis: sentiunt et pecora. Homines estis: pecora transistis, superiores pecoribus estis; quia intelligitis quanta praestitit nobis. Vivitis, sentitis, intelligitis, homines estis. Isto autem beneficio quid comparari potest? Christiani estis. Hoc enim si non acceperimus, quid nobis prodesset quia homines essemus? Christiani ergo sumus, ad Christum pertinemus. Saeviat mundus, non nos frangit; quia ad Christum pertinemus. Blandiatur mundus, non nos seducit; ad Christum pertinemus. 5. Christianorum sub patrono Christo securitas. Magnum patronum invenimus, fratres. Nostis quia tendunt se homines de patronis suis. Minanti alicui, respondet cliens majoris: Salvo capite domini mei illius, nihil mihi facis. Quanto fortius et certius nos dicimus: Salvo capite nostro, nihil nobis facis? Quoniam patronus noster caput est nostrum. Quicumque se tendunt de aliquo homine patrono, clientes sunt ejus: nos patroni nostri membra sumus. Praestet nobis in se, et nemo nos evellat ab eo. Quoniam quoscumque in hoc mundo labores perpessi fuerimus, totum quod transit nihil est. Venient bona quae non transibunt: per labores ad ea venitur. Sed cum perventum fuerit, nemo inde nos avellit. Clauduntur portae Jerusalem, accipiunt etiam vectes, ut dicatur illi civitati: Lauda, Jerusalem: Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12-14). Portis clausis vectibus missis, nullus exit amicus, nullus intrat inimicus. Ibi veram et certam habemus securitatem, si hic non dimiserimus veritatem. SERMO CXXXI . De verbis Evangelii Joannis, cap. VI, 54-66, Nisi manducaveritis carnem, etc, deque verbis Apostoli et Psalmorum, contra Pelagianos. Habitus ad Mensam S. martyris Cypriani, IX calendas octobris, die dominica. CAPUT PRIMUM. 1. Corporis et sanguinis Christi sacramentum. Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati sunt discipuli ejus, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris: hoc est, incredibilis, sed incredulis. CAPUT II. 2. Fides donum Dei. Gratiae violentia suavis. Sed ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus, inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in hujus saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. (Galat. VI, 14.) CAPUT III. 3. Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda. Mirum est autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qui jam in ipsa via justa ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subjunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Deus est qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6)? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris. CAPUT IV. 4. Gratia justificato, ut in via justa ambulet, necessaria. Sed jam, inquis, ambulo viam istam: opus erat ut discerem, opus erat ut per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis arbitrium; quis me ab ista via separabit? Si legas diligenter, invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat, extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11): Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ostendisti, inquit, mihi quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem, cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10), quo te largitore implear, te servatore non perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus, quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus, ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo. CAPUT V. 5. Ambulans in via justa, si id sibi tribuat, perit de via justa. Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis. Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro, quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus, non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Numquid dixit, Ne quando irascatur Dominus, et non veniatis ad viam justam? Numquid, Ne quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam justam, aut non vos admittat ad viam justam? Jam in illa ambulatis, nolite superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non in longum. Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus homo quasi diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in eo (Psal. II, 11-13): non in se, sed in eo. Gratia salvi facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). CAPUT VI. 6. In Pelagianos. Remissio peccatorum in Baptismo. Languor post Baptismum. Forte dicatis: Quid sibi vult quod hoc saepe dicit? Iterum hoc, et tertium hoc: et prope nunquam loquitur, nisi quando hoc dicit. Utinam non sine causa dicam. Sunt enim homines ingrati gratiae, multum tribuentes inopi sauciaeque naturae. Verum est, magnas arbitrii liberi vires homo, cum conderetur, accepit; sed peccando amisit. In mortem lapsus est, infirmus factus est, a latronibus semivivus in via relictus est: in jumentum suum levavit eum transiens Samaritanus, quod interpretatur Custos; ad stabulum adhuc perducitur. Quid extollitur? Adhuc curatur. Sed sufficit, inquit, mihi quod in Baptismo accepi remissionem omnium peccatorum. Numquid quia deleta est iniquitas, finita est infirmitas? Accepi, inquit, remissionem omnium peccatorum. Prorsus verum est. Deleta sunt cuncta peccata in sacramento Baptismatis, cuncta prorsus, dicta, facta, cogitata, cuncta deleta sunt. Sed hoc est quod infusum est in via, oleum et vinum. Retinetis, charissimi, semivivus ille in via a latronibus sauciatus, quomodo sit consolatus, accipiens oleum et vinum vulneribus suis (Luc. X, 30-35). Jam utique errori ejus indultum fuit, et tamen sanatur languor in stabulo. Stabulum si agnoscitis, Ecclesia est. Stabulum modo, quia vivendo transimus: domus erit, unde nunquam migrabimus, cum ad regnum coelorum sani pervenerimus. Interim in stabulo libenter curemur, non adhuc languidi de sanitate gloriemur; ne nihil aliud superbiendo faciamus, nisi ut nunquam curando sanemur. CAPUT VII. 7. Gratiae beneficia quatuor: remissio peccatorum, curatio languoris, redemptio ab omni corruptione et concupiscentia.--Benedic, anima mea, Dominum. Dic animae tuae, dic: Adhuc in hac vita es, adhuc carnem fragilem portas, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15); adhuc post integritatem remissionis accepisti remedium orationis; adhuc utique dicis, donec sanentur languores tui, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Dic ergo animae tuae, humilis vallis, non erectus collis; dic animae tuae, Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Quas retributiones? Dic, enumera, gratias age. Quas retributiones? Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hoc factum est in Baptismo. Quid fit modo? Qui sanat omnes languores tuos. Hoc fit modo: agnosco. Sed quamdiu hic sum, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Dic ergo et quod sequitur, Qui redimit de corruptione vitam tuam. Post redemptionem de corruptione quid restat? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ibi recte, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeris locum ejus, et non invenis. Quid est aculeus mortis? Quid est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est peccatum? Quaeris, et nusquam est. Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 54-56). Apostoli, non mea verba sunt. Tunc dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Nusquam erit peccatum, nec quod te capiat, nec quod te impugnet, nec quod conscientiam titillet. Tunc non dicetur: Debita nostra dimitte nobis. Sed quid dicetur? Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis (Isai. XXVI, 12). CAPUT VIII. 8. Gratiae postremum beneficium, corona justitiae. Denique post redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona justitiae? Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Jam hic dicturus eras, Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Audi, Deus quid dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus fuisti quem vocaret, et vocatum justificaret, justificatum glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5). Nam ei qui operatur, merces non imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4). Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua, et videbis quia dona sunt mea. CAPUT IX. 9. Justitia Dei, quae Judaeis et Pelagianis ignota est. Gratia in Veteri Testamento occulta, in Novo revelata. Haec est ergo justitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus (Psal. III, 9), non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos facit: sic et Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, justitia Dei dicitur, non qua justus est Dominus, sed qua justificat eos quos ex impiis justos facit. Quidam vero, quomodo aliquando Judaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris, temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis justis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine, ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit. Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area compluta. Et hoc factum est (Judicum IV, 37-40). Repete tempus veteris Testamenti, gratia occulta est in nube, tanquam imber in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Judaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Judaeis. Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est. CAPUT X. 10. Concilia contra Pelagianos. Quod ergo dictum est de Judaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Fratres mei, compatimini mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXXXII . De verbis Evangelii Joannis, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est. Qui manducat meam carnem, etc. Cap. VI, V\ V\. 56, 57. CAPUT PRIMUM. 1. Ad regenerationis gratiam invitantur Catechumeni. Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Jesus Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui jam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem ejus, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, judicium sibi manducent et bibant (I Cor. XI, 29). Qui autem nondum manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Per istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius est illa in medio constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est? Quomodo manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est: sed si volueris, erit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti quaestionem. Quod enim dixit Dominus Jesus, jam fideles noverunt. Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens, et surdus es. Aures enim corporis patentes habes, quia verba quae dicta sunt audis: sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intelligis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et aperietur tibi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus pulso. CAPUT II. 2. Conjugati fideles, jam corpus Christi manducantes, de castitate servanda admonentur. Sed si Catechumeni exhortandi sunt, fratres mei, ut ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur: quanta nobis cura esse debet in aedificandis fidelibus, ut prosit eis quod accedunt; non sibi tales epulas in judicium manducent et bibant? Ut autem non in judicium manducent et bibant, bene vivant. Estote exhortatores non sermonibus, sed moribus vestris: ut illi qui non sunt baptizati, sic festinent sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui conjugati estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite quod exigitis. Vir, a femina exigis castitatem, praebe illi exemplum, non verbum. Tu es caput, qua is vide. Hac enim debes ire, qua illi non sit periculosum sequi: imo tu ipse qua vis eam sequi, illuc debes ambulare. Ab imbecilliore sexu exigis fortitudinem: carnis concupiscentiam ambo habetis; qui fortior est, prior vincat. Et tamen quod dolendum est, multi viri a feminis vincuntur. Servant feminae castitatem, quam viri servare nolunt: et in eo quod non servant, se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior sexu, ut eum facilius subjuget inimicus. Lucta est, praelium est, pugna est. Vir fortior est femina, vir caput est feminae (Ephes. V, 23). Femina pugnat, et vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, et jacet caput? Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad mensam Dominicam jam acceditis, et carnem Christi manducatis, et sanguinem bibitis, si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis ad vos venire, tales vos debent et ipsae invenire. Quis juvenis est, qui non castam velit ducere uxorem? Et si accepturus est virginem, quis non intactam desideret? Intactam quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. Si fieri non posset, nec illa posset. Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et illam, ut possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare gloriosior? Illam premit parentum custodia, refrenat infirmioris sexus ipsa verecundia: postremo leges timet, quas tu non times. Ideo ergo gloriosior eris, si feceris: quia tu si feceris, Deum times. Habet illa multa quae timeat praeter Deum: tu solum Deum times. Sed tu quem times, major est omnibus. Ipse timendus est in publico, ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris: lucerna ardet, videt te; lucerna exstincta est, videt te: in cubiculum intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, illum cui cura est ut videat te; et vel timendo castus esto. Aut si peccare vis, quaere ubi te non videat, et fac quod vis. CAPUT III. 3. Continentiae voto obstricti. Qui vero jam vovistis, corpus arctius castigate, et concupiscentiae frenos nec ad ipsa quae permissa sunt, patiamini relaxare; ut non solum a concubitu illicito divertatis, sed etiam licitum contemnatis aspectum. Mementote in quocumque sexu sitis, sive mares, sive feminae, Angelorum vitam ducere vos in terra. Angeli enim non nubunt, neque uxores ducunt. Hoc erimus, cum resurrexerimus (Matth. XXII, 30). Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem? Servate gradus vestros: servat enim vobis Deus honores vestros. Comparata est resurrectio mortuorum stellis in coelo constitutis. Stella enim ab stella differt in gloria, ut Apostolus dicit; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit castitas conjugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diverse lucebunt: sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, coelum commune. CAPUT IV. 4. Gradus cuique suus servandus. Cogitantes ergo gradus vestros, servantes et professiones vestras, accedite ad carnem Domini, accedite ad sanguinem Domini. Qui se scit aliter esse, non accedat. Compungimini magis sermone meo. Congratulantur enim qui sciunt servare conjugibus, quod a conjugibus exigunt; qui sciunt servare omni modo continentiam, si hanc Deo voverunt: qui vero audiunt me dicentem, Quicumque non servatis castitatem, nolite accedere ad illum panem, contristantur. Et ego nollem hoc dicere: sed quid facio? Timebo hominem, ut taceam veritatem? Ergo si illi servi non timent Dominum, etiam ego non timeam? quasi non sciam dictum esse, Serve nequam et piger, tu dares, et ego exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Ecce dedi, Domine Deus meus; ecce in conspectu tuo et Angelorum tuorum et in conspectu ipsius plebis tuae erogavi pecuniam tuam: timeo enim judicium tuum. Ego dedi, tu exige. Etsi non dicam, facturus es. Ergo hoc potius dico; Ego dedi, tu converte, tu parce. Fac pudicos qui fuerunt impudici, ut simul in tuo conspectu, cum judicium venerit, gaudeamus, et qui erogavit et cui erogatum est. Placet hoc? Placeat. Quicumque impudici estis, corrigite vos, dum vivitis. Ego enim verbum Dei loqui possum, impudicos autem in nequitia perseverantes, de judicio et damnatione Dei liberare non possum. SERMO CXXXIII . De verbis Evangelii Joannis, ubi Jesus non se ascensurum ad diem festum dixerat, et tamen ascendit, cap. VII, V\ 2-10. 1. Evangelicae lectionis expositio. Propositum est nobis, in adjutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare, nec est parva quaestio, ne periclitetur veritas, et falsitas glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare. Quid autem quaestionis habeat ista lectio, parumper accipite; et facti intenti per propositam quaestionem, orate ut sufficiamus ad solutionem. Dies festus erat Judaeorum scenopegia: hi dies sunt, quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant. Est enim illis ista solemnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam tabernaculum σκηνή dicitur, scenopegia est tabernaculi fabricatio. Hi dies festi apud Judaeos agebantur: et appellabatur unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed quia continuata festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschae, sicut dies festus azymorum, et tamen, sicut manifestum est, ille festus dies agitur per aliquot dies. Erat ergo in Judaea ista solemnitas; Dominus Jesus in Galilaea erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque cognatos habuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixerunt ergo ei, sicut lectum audivimus, fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta te mundo. Deinde subjungit Evangelista: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Si ergo non in eum credebant, invidiosa verba subjiciebant. Respondit eis Jesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc. Ego non ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum est. Deinde sequitur Evangelista: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi occulte. Huc usque extenditur quaestio, caetera aperta sunt. 2. Christum in eo loco non esse mentitum. Quid ergo quaeritur? quid movet? quid in periculo est? Ne Dominus, imo ut apertius dicamus, ne ipsa Veritas credatur esse mentita. Si enim volumus mentitum putari, mentiendi auctoritatem infirmus accipiet. Audivimus dicere mentitum esse. Qui enim putant esse mentitum, hoc dicunt: Dixit se non ascensurum ad diem festum, et ascendit. Primo ergo, quantum in angusto tempore possumus, videamus utrum mentiatur, qui dicit aliquid et non facit. Verbi enim causa, dixi amico, Cras te videbo: occurrit major necessitas, quae retineret; non ideo falsum dixi. Quando enim promisi, hoc sentiebam quod dicebam. Quando autem aliud majus occurrit, quod impedivit fidem promissionis meae, non mentiri volui, sed promissum implere non potui. Ecce, quantum arbitror, non laboravi, ut persuaderem, sed tantummodo admonui prudentiam vestram, non mentiri eum qui promittit aliquid et non facit, si ut non faciat, aliud occurrerit, quod ejus impediat promissionem, non quod convincat falsitatem. 3. Mentiri pejus est quam falli. Sed ait qui me audit: Numquid hoc potes de Christo dicere, quia vel non potuit implere quae volebat, vel futura nesciebat? Bene agis, bene suggeris, recte commones: sed, o homo, partire mecum sollicitudinem. Quem non audemus dicere minus valentem, audemus dicere mentientem? Ego quidem, quantum existimo, quantum pro mea infirmitate judicare possum, eligo ut homo in aliquo fallatur, quam ut in aliquo mentiatur. Falli enim pertinet ad infirmitatem, mentiri ad iniquitatem. Odisti, inquit, Domine, omnes qui operantur iniquitatem. Et continuo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Aut tantumdem valet iniquitas et mendacium; aut plus est Perdes, quam Odisti. Neque enim qui odio habetur, continuo perditione punitur. Verum sit illa quaestio, utrum aliquando mentiri necesse sit: non enim modo discutio: latebrosa est, multos sinus habet; non vacat omnes secare, et ad vivum pervenire. Ergo ejus curatio in tempus aliud differatur; fortassis enim sine sermone nostro divina opitulatione sanabitur. Sed quid distuli, quid volo hodie tractare, intendite et distinguite. An aliquando mentiendum sit, hanc dixi difficilem et latebrosissimam quaestionem, hanc differo. Utrum autem Christus mentitus sit, utrum Veritas aliquid falsum dixerit, hoc hodie suscepimus admoniti ex evangelica lectione. 4. Falli et mentiri quomodo differant. Quid autem intersit inter falli et mentiri, breviter dico. Fallitur qui putat verum esse quod dicit, et quia verum putat, ideo dicit. Hoc autem quod dicit qui fallitur, si verum esset, non falleretur: si non solum verum esset, sed etiam verum esse sciret, non mentiretur. Fallitur ergo, quia falsum est, et verum putat; dicit autem nonnisi quia verum putat. Error est in humana infirmitate, sed non est in conscientiae sanitate. Quisquis autem falsum putat esse et pro vero asserit, ipse mentitur. Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia, eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non idiotae. Sunt enim inter vos docti et eruditi viri et quibuscumque litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quae liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone Dei nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adjuvate me et attentione audiendi et prudentia cogitandi. Nec adjuvabitis, nisi adjuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adjutorium pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit tanquam verum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia ejus quod loquitur; aliud in se cogitat verum esse, aliud foras profert pro veritate. Duplex cor est, non simplex: non quod ibi habet hoc profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Sufficeret ut diceret, in corde locuti sunt mala; ubi est labia dolosa? Quid est dolus? Cum aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa non simplex cor; et quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia duplex cor. 5. Nec falli potest Christus, nec mentiri. Dominum ergo Jesum Christum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli, quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audemus mentiri? Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed omnino, sicut scriptum est (de illo quippe intelligitur, de illo debet intelligi), Nihil falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus. Si regem quemlibet hominem dixit, regem Christum regi homini praeponamus. Si autem, quod verius intelligitur, Christus est de quo dixit (ei quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex ejus ore nihil falsi procedit, quia non mentitur); quaeramus quomodo capitulum evangelicum intelligamus, et non voraginem mendacii quasi coelesti auctoritate construamus. Est autem absurdius quaerere exponere veritatem et locum praeparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui capitulum hoc exponis mihi? quid me vis docere? Nescio utrum audeas dicere, Falsitatem. Nam si ausus fueris hoc dicere, averto aures, et obturo spinis, ut si coarctare tentaveris, etiam punctus abscedam absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et solvisti quaestionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor paratum est, doce. Sed quaero quid? Non eo per multa. Quid docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus interrogo: Veritatem me docturus es, an falsitatem? Quid putamus cum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio, sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es? 6. Ex ipsa Evangelii veritate Christus a mendacio vindicatus. Vide aliud. Quid dicit? Mentitus est Christus. Ubi, rogo te? Ubi dixit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Ego quidem perscrutari velim istum locum, ne forte non sit Christus mentitus. Imo quia non dubito Christum non esse mentitum, locum istum aut perscrutabor et intelligam, aut non intelligens differam. Christum tamen mentitum esse non dicam. Fac me non intellexisse: discedam nesciens. Melius est enim cum pietate nescire, quam cum insania judicare. Tamen tentamus discutere, ne forte illo adjuvante qui Veritas est, aliquid inveniamus, aliquid et inveniamur, et ipsum aliquid non erit in veritate mendacium. Nam si quaerendo, mendacium invenio; non aliquid, sed nihil invenio. Ergo quaeramus ubi dicis Christum esse mentitum. Quia dixit, inquit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Unde scis eum dixisse? Quid, si ego dicam, imo non ego, sed aliquis; absit enim ut hoc ego dicam: quid, si dicat alius, Hoc Christus non dixit? unde convincis, unde probaturus es? Codicem aperturus, lectionem inventurus, homini demonstraturus, imo cum magna fiducia pectoris resistenti codicem impacturus: Tene, attende, lege, Evangelium portas. Quid ergo, rogo te, quid conturbas paululum? Noli urgere, dic planius, tranquillius. Ecce Evangelium porto, et quid hinc? Ille: Evangelium loquitur Christum dixisse quod negas. Et ideo credes hoc dixisse Christum, quia loquitur Evangelium? Ideo plane, inquit. Ego multum miror, quomodo dicas mentiri Christum et non mentiri Evangelium. Sed ne forte, cum dico Evangelium, codicem attendas, membranam et atramentum cogitas Evangelium, quid dicat vide graecum nomen: Evangelium est bonus nuntius, vel bona annuntiatio. Nuntius ergo non mentitur, et qui eum misit, mentitur? Iste nuntius, Evangelista scilicet, ut nomen etiam dicamus, iste Joannes qui hoc scripsit, de Christo mentitus est, an verum dixit? Elige quod vis, ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Joannes. Venit ad me rivulus, et dicis mihi, Bibe securus: et cum de ipso fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi, Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Joannes? Christum esse mentitum? Unde venit Joannes? A Christo. Vera mihi dicturus est qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in Evangelio, Joannes super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23): sed puto quia veritatem bibebat. Quid vidit super pectus Domini discumbens? Quid bibit? quid, nisi quod ructuavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt: tamen lucet, et si ego forte obscuritatis aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lumen: quis? Joannes; quis? Joannes Baptista. De ipso enim dicit Joannes evangelista, Non erat ille lumen: de quo dicit Dominus, Erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Sed lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? unde distinguis? De quo loco quaeris? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen verum. Ubi addidit Joannes verum, ibi tu quaeris mendacium. Adhuc audi ipsum Joannem evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus, inquit, gloriam ejus. Quid vidit? quam gloriam vidit? Gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Id. I, 1-14). Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi praesumere, dare Domino quod debetur: fonti gloriam demus, ut securi impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Quid est hoc? Deus plenus est: omnis homo inanis est: si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Porro si homo inanis est, quia mendax est, et quaerit impleri, et cum festinatione atque aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis, Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam, Est ibi venenum? 7. Solutio quaestionis. Jam, inquit, omnia dixisti, jam me cohibuisti, jam castigasti. Dic mihi quomodo non sit mentitus, qui dixit, Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero: parum tibi non sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a temeritate. Dicam tamen, quod et tu jam, si meministi verba quae commendavi, puto quia cognoscis. Ipsa verba solvunt quaestionem. Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant, non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod sequitur: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ergo non ascendit ad istum diem festum. Volebant enim fratres ejus, ut ipse prior iret; ideo illi dixerant, Transi hinc in Judaeam. Non dixerant, Transeamus, quasi comites ejus futuri; aut, Sequere nos in Judaeam, tanquam priores ituri; sed tanquam praemissuri. Hoc ille voluit, ut illi praecederent: hoc vitavit, commendans hominis infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in Aegyptum fugit (Matth. II, 14). Non enim erat impotentiae: sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi: ne quisquam servus ejus diceret, Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut fugeret. Dicturus suis, Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Id. X, 23); hoc ipse exemplum praebuit. Nam quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo, ne illi praevenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et praepararentur insidiae: Non ascendo, inquit, ad diem festum. Dixit: Non ascendo, ut occultaretur: addidit istum, ne mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit: nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de ejus ore procedit. Denique posteaquam haec dixit, Ubi autem ascenderunt fratres ejus: Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non ipsa lectio solvit quaestionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem. Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne venturum praenuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres ejus, ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi occulte. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid quasi occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur, qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi, occultatione exemplum praebebat cavendi insidias inimicorum infirmis discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat eos in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam loquitur, et nemo in eum manum mittit (Joan. VII, 25, 26). 8. Altera solutio. Jam vero si nos ipsos attendamus, si corpus ejus cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus, non esset verum, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Si nos ipse non essemus, non esset verum, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo et nos ipse, quia nos membra ejus, quia nos corpus ejus, quia ipse caput nostrum (Ephes. I, 22), quia totus Christus caput et corpus. Forte ergo nos praevidebat, quia dies festos Judaeorum non eramus acturi, et hoc est, Ego non ascendo ad diem festum istum. Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo modo veracem ipsi veritati praeponerem; missum ei a quo missus est, non praeferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est quod obscurum erat. Adjuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut potui, solvi quaestionem, et in Christo et in Evangelista. Tene mecum, amice, veritatem, amplectere sine contentione charitatem. SERMO CXXXIV . De verbis Evangelii Joannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V\. 31-34. CAPUT PRIMUM. 1. Magister omnium Christus. Manere in verbo Dei. Novit Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur vobis: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis et vobis, Si manseritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in ejus, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut, Si laudaveritis verbum meum: sed videte quid dixerit, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid dicimus, fratres? manere in verbo Dei, labor est, an non est? Si labor est, attende magnum praemium: si labor non est, gratis accipis praemium. Maneamus ergo in eo qui manet in nobis. Nos, si in illo non manserimus, cadimus: ille autem, si in nobis non manserit, non ideo domum perdidit. Novit enim ille manere in se, qui nunquam deserit se. Absit autem ab homine, ut maneat in se, qui perdidit se. Ergo nos in illo manemus indigentia: ipse in nobis manet misericordia. CAPUT II. 2. Praemium manentis in verbo Christi. Liberari duobus modis dicitur. Jam ergo si propositum est quid facere debeamus, quid accepturi sumus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est, Si manseritis? Si in petra aedificaveritis. O quam magnum est hoc, fratres, super petram aedificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 24, 25). Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? Praemium quod est? Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Compatimini nobis, quia vocem meam sentitis obtusam: adjuvate me tranquillitate. O praemium! Cognoscetis veritatem. Forte aliquis diceret: Et quid mihi prodest, cognoscere veritatem? Et veritas liberabit vos. Si non delectat veritas, delectet libertas. In consuetudine latinae linguae liberari duobus modis dicitur: et maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur, intelligatur periculum evadere, molestiis carere. Liberari autem proprie dicitur liberum fieri: quomodo salvari, salvum fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo dixi, Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in graeca lingua evidentius sonat, nec potest aliter intelligi. Et ut noveritis quia aliter intelligi non potest; loquente Domino, responderunt Judaei, Nos nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Veritas liberabit vos? Id est, Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis nobis, qui nemini unquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non habere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem? CAPUT III. 3. Servitus peccati. Audierunt quod debuerunt: sed non fecerunt quod debuerunt. Quid audierunt? Quia dixi, Veritas liberabit vos; attendistis vos quia non servitis homini, et dixistis, Nemini servivimus unquam. Omnis, Judaeus et Graecus, dives et pauper, honoratus et privatus, imperator et mendicus, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Si agnoscant homines servitutem, videbunt unde accipiant libertatem. Ingenuus est aliquis captivatus a barbaris, ex ingenuo factus est servus: audit homo miserator, considerat se habere pecuniam, fit redemptor, pergit ad barbaros, dat pecuniam, redimit hominem. Plane reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem. Sed quis abstulit iniquitatem? homo homini? Ille qui serviebat apud barbaros, a redemptore suo redemptus est: et multum interest inter redemptorem et redemptum; tamen sub domina iniquitate forte conservi sunt. Interrogo redemptum: Habes peccatum? Habeo, inquit. Interrogo redemptorem: Habes peccatum? Habeo, inquit. Ergo nec tu te jactes redemptum, nec tu te extollas redemptorem: sed fugite ambo ad verum liberatorem. Parum est quia qui sub peccato sunt, servi dicti sunt; et mortui dicuntur. Quod timet homo ne faciat illi captivitas, jam illi fecit iniquitas. Quid enim, quia videntur vivere, numquid ideo erravit ille qui dixit, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22)? Ergo mortui omnes sub peccato, servi mortui, serviendo mortui, moriendo servi. 4. A peccati servitute et morte non liberat nisi Christus. Similitudo carnis peccati in Christo. Quis ergo liberat a morte et a servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi inter peccatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Tenet quos decepit, quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni: agnoscat te captivus, fugiat te captivator; tu esto mihi liberator. Ille me perditum invenit, in quo diabolus nihil quod caro agit invenit. Invenit in illo carnem princeps hujus saeculi, invenit: et qualem carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, quam possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras. Vides in Domino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Vera caro, mortalis caro: sed non peccati caro. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: in carnem, non tamen in carnem peccati; sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato, quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). CAPUT IV. 5. Peccata, sacrificia pro peccatis. Si ergo similitudo erat carnis peccati, non caro peccati; quomodo, Ut de peccato damnaret peccatum in carne? Solet et similitudo capere nomen ejus rei cujus est similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete ostendas, et quaeras quid sit, respondetur, Homo. Peccatum ergo appellata est caro habens similitudinem carnis peccati, ut esset sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Eum qui non noverat peccatum: quem qui non noverat peccatum, nisi eum, qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit: eum ipsum Christum nescientem peccatum, fecit pro nobis Deus peccatum. Quid est hoc, fratres? Si diceretur, Fecit in illum peccatum, aut, Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo toleramus quod dictum est, Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit peccatum? Qui noverunt Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quae offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur. Peccatum ergo dicebatur sacrificium pro peccato: ita ut alicubi dicat Lex, sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum (Levit. IV, 29, sec. LXX). Ergo, Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum: id est, sacrificium pro peccato factus est. Peccatum oblatum est, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. CAPUT V. 6. Conclusio. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus captivator, quia carnem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit peccatum, vide: si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Verbum creator est, caro creatura est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis Dei creatura est. Peccatum quaere. Sed quid quaeras? Veritas loquitur: Veniet princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Non ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum. Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem; peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua erat: unde laetatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti aliquid invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo, fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo ejus. Si enim manserimus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Non enim soli illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos: id est, Christus Filius Dei, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Liberos nos faciet; hoc est, liberabit nos, non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne servus remaneat. Non remanebit in servitute anima nostra, quia quotidie dimittuntur debita nostra. SERMO CXXXV . De verbis Evangelii Joannis, Ego veni, ut faciam opera ejus qui misit me. Contra Arianos. Et de eo quod ait illuminatus ille qui erat caecus natus, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Cap. IX. CAPUT PRIMUM. 1. Caecitas omnium hominum a nativitate. Dominus Jesus, sicut audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, aperuit oculos homini qui caecus erat natus. Fratres, si attendamus haereditariam poenam nostram, totus mundus caecus est. Ideo venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator. Omnes caecos nasci fecit, qui primum hominem decepit. Currant ad illuminatorem, currant, credant, accipiant lutum de saliva factum. Saliva quasi Verbum est, terra caro est. Lavent faciem in piscina Siloae. Pertinuit autem ad Evangelistam exponere nobis quid significet Siloa, et ait, Quod interpretatur missus. Quis est ipse missus, nisi qui dixit in ipsa lectione, Ego, inquit, veni, ut faciam opera ejus qui me misit? Ecce Siloa; lavate faciem, baptizamini, ut illuminemini, et videatis qui ante non videbatis. 2. Locus ab Arianis calumniose usurpatus. Ecce primum ad hoc quod dictum est, oculos aperite: Ego, inquit, veni ut faciam opera ejus qui me misit. Jam hic existit Arianus, et dicit: Ecce videtis quia Christus non fecit opera sua, sed Patris qui eum misit. Nunquam hoc diceret, si videret, hoc est, si in ipso qui missus est, tanquam in Siloa, faciem lavaret. Quid ergo dicis? Ecce, inquit, ipse dixit. Quid dixit? Veni, ut faciam opera ejus qui me misit. Non ergo sua? Non. Et quid est quod ait ipse Siloa, ipse missus, ipse Filius, ipse Unicus quem tu quereris esse degenerem? Quid est quod ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15)? Tu dicis quia opera aliena faciebat; quia dixit, Faciam opera ejus qui me misit. Ego dico quia Pater res alienas habebat; secundum cor tuum loquor. Unde mihi vis praescribere quia dixit Christus, Veni, ut faciam opera ejus, quasi non mea, sed ejus qui misit me? CAPUT II. 3. Opera Patris et Filii eadem. Interrogo te, Domine Christe, solve quaestionem, fini contentionem. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt. Ergo Patris non sunt, si tua sunt? Non enim ait, Omnia quae habet Pater, dedit mihi: quamvis si et hoc dixisset, aequalitatem ostendisset. Sed molestum est quod dixit, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Si intelligas, Omnia quae habet Pater, Filii sunt; omnia quae habet Filius, Patris sunt. Audi illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. (Joan. XVII, 10.) Finita est quaestio, de his quae habet Pater et Filius: concordes habent, tu noli litigare. Opera Patris quae dicit opera sua; quia et tua mea sunt: quia illius Patris dicit opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quaecumque enim Pater facit: ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit, Veritas dixit. Quid dixit? Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter (Id. V, 19). Magna expressio, magna veritas, magna aequalitas. Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Sufficeret, Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter? Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis ambulantes, solent dicere: Pater fecit jubendo, Filius obsequendo; ergo dissimiliter. Si autem similiter, quomodo ille, sic ille: sic quae ille, haec iste. CAPUT III. 4. Filius Dei consubstantialis et coaeternus Patri. Sed jubet Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed sine praejudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater jubet, Filius obsequitur: numquid ideo non est ejus naturae Filius, quia ille jubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium: homines sunt duo; qui jubet, homo est; qui obsequitur, homo est: qui jubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid ille qui jubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim, quomodo accipis duos homines, Patrem jubentem, Filium obsequentem, tamen Deum et Deum. Sed simul isti duo sunt homines, simul ille unus Deus: hoc est divinum miraculum. Interim si vis ut tecum agnoscam obsequium, prius mecum agnosce naturam. Hoc genuit Pater, quod ipse est. Si aliud genuit Pater, quam quod est ipse, non verum genuit Filium: Pater dicit ad Filium Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quid est, ante luciferum? Per luciferum significantur tempora. Ergo ante tempora, ante omne quod ante dicitur; ante omne quod non est, vel ante omne quod est. Non enim ait Evangelium, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): aut, In principio natum est Verbum; aut, In principio Deus genuit Verbum, Sed quid ait? Erat, erat, erat. Audis Erat, crede. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Toties audis, Erat; noli quaerere tempus, quia semper erat. Ille ergo qui semper erat, et cum Filio semper erat, quia potens est Deus sine tempore generare; ille dixit ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est, Ex utero? Deus habuit uterum? Putabimus Deum per membra corporalia esse dispositum? Absit. Et quare dixit, Ex utero, nisi ut intelligeretur de sua substantia genuisse? Ergo ex utero hoc processit, quod erat ipse qui genuit. Nam si aliud erat qui genuit, aliud autem ex utero processit; monstrum est, non Filius. CAPUT IV. 5. Ut Filius opera Patris, sic Pater opera Filii facit. Ergo faciat Filius opera ejus qui misit eum, faciat et Pater opera Filii. Certe voluit Pater, efficit Filius. Ecce ostendo quia vult Filius, et facit Pater. Ubi ostendis, inquis? Modo ostendo. Pater, volo. Jam ego si calumniari vellem, ecce Filius jubet, et Pater facit. Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Evasimus, illic erimus ubi est ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo? Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Id. V, 21). Quos vult. Ne dicas, Illos vivificat Filius, quos jubet Pater ut vivificet. Quos vult vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non caeco, Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit. CAPUT V. 6. Peccatorum etiam orationes exaudiri. Nescio quid potest movere in verbis illius qui caecus erat, et forte multos non bene intelligentes facit desperare. Ait enim inter caetera sua verba, idem cui oculi aperti sunt: Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui roget, ecce est qui exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad perfectos. Ascende a verno ad aestatem: hoc enim cantavimus, Aestatem et vernum tu fecisti (Psal. LXXIII, 17). Id est, jam spirituales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Sed forte, fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores. Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt? Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem. Ecce enim ascendit Publicanus cum Pharisaeo orare, et dejecta facie in terram dicebat, longe stans, tundens pectus: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et descendit justificatus magis, quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Qui dixit, Propitius esto mihi peccatori: verum dixit, an falsum? Si verum dixit, peccator erat; et exauditus est, et justificatus est. Quid est ergo quod dixisti tu, cui Dominus oculos aperuit, Scimus quia peccatores Deus non exaudit? Ecce peccatores Deus exaudit. Sed lava interiorem faciem tuam, fiat in corde, quod factum est in facie tua; et videbis quia peccatores Deus exaudit. Fefellit te imaginatio cordis tui. Adhuc est quod tibi faciat. Certe projectus est iste de synagoga: audivit, venit ad eum, et dixit ei, Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat: videbat oculis, sed adhuc corde non videbat. Ait illi Dominus: Et vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis. CAPUT VI. 7. Nullus hic sine peccato. Incumbite ergo orationibus, peccatores; confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant: tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dixit, Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo (Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27). Sacrificia convincebant sacerdotes: ut si quis se justum et sine peccato diceret, responderetur ei, Non attendo quod loqueris, sed quid offeras; victima tua convincit te. Quare offers pro peccatis tuis, si nulla habes peccata? An in sacrificio mentiris Deo? Sed forte sacerdotes veteris populi peccatores erant, novi populi non sunt peccatores. Certe, fratres, quia Deus voluit, sacerdos ipsius sum, peccator sum, vobiscum pectus tundo, vobiscum veniam rogo, vobiscum Deum propitium spero. Sed forte Apostoli sancti, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte ipsi non habebant peccatum. Vere habebant et ipsi, habebant: non irascuntur, quia confitentur. Ego non auderem. Primum ipsum Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo illi sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate. Et inter caetera quae jussit orare, et hoc posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti exeunt, et ad orationem debitores redeunt. Ista vita non est sine peccato, ut quoties oratur, toties peccata dimittantur. CAPUT VII. 8. Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii. Sed quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi erant. Forte dicet hoc aliquis: Quando illos docuit orationem Dominus Jesus, adhuc parvuli erant, infirmi erant, carnales erant; nondum erant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo, fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem. Una est, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc es dicturus. Denique quod verum est, illo pendente trepidaverunt, et tunc desperaverunt Apostoli, quando credidit latro. Petrus ausus est sequi, quando Dominus ad passionem ductus est, ausus est sequi, qui ad domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, et friguit: ad ignem stetit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab ancilla, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit: interrogatus tertio, negavit (Matth. XXVI, 69-74). Deo gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio, diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos confirmavit, tunc facti sunt spirituales. Jam ergo non habebant peccatum? Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistolas, Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli, posteaquam surrexit Dominus, et confirmavit vos Spiritu sancto misso de coelo, cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne desperent peccatores, ne desinant rogare Deum, quia non sunt sine peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus amplius diligebat, et qui super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23), et regni coelorum quod ructuaret secretum bibebat. Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Joannes autem ille est, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Videte quanta transcenderat, ut perveniret ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes, qui mentis serenitate cernebat, In principio erat Verbum: ipse dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ergo orate. SERMO CXXXVI. In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap. IX. 1. Caeci nati illuminatio. Audivimus lectionem sancti Evangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos delectavit. Caecum a nativitate illuminavit Christus: quid miramini? Salvator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audivi: modo illud dixit; simul audivimus. Quando enim interrogaverunt eum discipuli ejus, et dixerunt, Domine, quis peccavit, iste aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? quid respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare differebat, quando minus oculus faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, fratres, parentes ejus nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Jesus, quia utrumque creaverat utrumque curavit. 2. Caeci error, putantis peccatores non exaudiri. Vidistis caecum istum oculis fidei, vidistis etiam ex caeco videntem: sed audistis errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audivimus unam responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo Pharisaeo jactante, ventilante merita sua, ille stans longe, et oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, justificatus de templo, magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista dixit, nondum laverat faciem cordis de Siloa. In oculis ejus praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae beneficium. Quando lavit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum Dominus foras missum a Judaeis, intromisit ad se. Invenit enim eum, et dixit ei, sicut audivimus: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe jam videbat oculis: jam corde? Nondum. Exspectate: modo videbit. Respondit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Numquid dubitavit? Continuo faciem lavit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur missus. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est dicens, Voluntatem facio Patris mei, qui me misit (Joan. IV, 34; V, 30, et VI, 38). Ergo ipse erat Siloa. Accessit corde caecus, audivit, credidit, adoravit: faciem lavit, vidit. 3. Judaeorum caecitas, calumniantium solvi sabbatum a Christo. Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus verbo curabat, aperte calumniabantur Judaei. Non enim sabbato operabatur aliquid, quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: jubenti calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die loquuntur, quoniam a veri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi, fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini, Extende manum tuam: fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat (Matth. XII, 10-14). Quid fecit? quid operatus est? quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus sabbatum solvebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi, Sabbatum solvebat? Lux ipse venerat, umbras removebat. Sabbatum enim a Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in umbra futuri. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Venerat quem venturum ista nuntiabant. Quid delectant umbrae? Judaei, aperite oculos: sol praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? quid scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum. Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicavit, quem dicitis non esse a Deo. Sabbatum carnaliter observatis, salivam Christi non habetis. Attendite in terra sabbati etiam salivam Christi, et intelligetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed vos quia salivam Christi in terra super oculos vestros non habetis, ideo ad Siloam non venistis, et faciem non lavistis, et caeci remansistis; bono caeci ejus, imo jam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo lutum, inuncti sunt ejus oculi, accessit ad Siloam, lavit faciem, in Christum credidit, vidit, non remansit in illo judicio valde terribili: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. 4. Caecitas Judaeorum quomodo Christi adventu aucta est. Magnus terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium est, professio medicinae est, Ut qui non vident, videant. Quid est, Domine, quod addidisti, Ut qui vident, caeci fiant? Si intelligamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen, qui vident? Judaei sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident: secundum veritatem non vident. Quid est ergo, vident? Videre se putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est, Nos scimus, nisi, nos videmus? Quid est, quia homo iste non est a Deo, quia sic solvit sabbatum? Videntes sunt: quod Lex dicebat, legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solveret sabbatum (Num. XV, 36). Ideo istum dicebant non esse a Deo: sed videntes caeci erant, quia in judicium venit in mundum ille judex futurus vivorum et mortuorum. Quare venit? Ut qui non vident, videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui vident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur, gravius obdurentur. Denique impletum est, Qui vident, caeci fiant: Legis defensores, Legis tractatores, Legis doctores, Legis intellectores auctorem Legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Quid est, Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est (Rom. XI, 25). Totus orbis caecus jacebat: sed venit ille, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Ignoratus est a Judaeis, crucifixus est a Judaeis: de sanguine suo collyrium fecit caecis. Duriores facti, caeci facti qui se jactabant videre lucem, crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux caecos illuminavit. 5. Pauli de Legis impotentia et de Judaeorum caecitate testimonium. Audi videntem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis Lex. Quid facit Lex sine gratia? O miseri! quid fecit Lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid facit Lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia Legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praevaricatores. Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit. Quid facit Lex sine gratia? Apostolus jam videns, jam ex caeco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: quid est quod dixit? Si data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Si non poterat vivificare, ut quid data est? Secutus adjunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Jesu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, Lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est, conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Quid est, conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fecit delictorem etiam praevaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiae, spe misericordiae. Accepisti Legem; facere voluisti, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litterae, et eris salvus. Nam si Spiritum litterae detrahas, littera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). 6. Elisaeus baculum praemittens, tum ipse veniens ad suscitandum mortuum, quid adumbret. Accipiat ergo Giezi servus Elisaei baculum, tanquam Legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, praecedat, praeveniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? cui baculum? Si data esset Lex quae posset vivificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc jacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit baculum per servum ad convincendum mortuum: veniat ipse, ipse veniat, ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inveniat mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus, sed vivus. Hoc enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super manus, vestigia super pedes posuit, coarctavit se, contraxit se, cum magnus esset parvum se fecit (IV Reg. IV). Contraxit se; ut ita dicam, minoravit se. Quia cum in forma Dei esset, exinanivit se, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Quid est, conformavit se vivus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est, conformavit se mortuo? Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Hoc est conformare se mortuo vivum: venire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus jacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis peccati? O Domine Jesu, passe pro nobis, non pro te, non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam solvas et poenam. SERMO CXXXVII . In Evangelii Joannis caput X, 1-16. De pastore, et mercenario, et fure. CAPUT PRIMUM. 1. Sanitas membrorum in unitate et charitate. Non ignorat fides vestra, charissimi, et ita vos didicisse novimus, docente Magistro de coelo, in quo spem vestram posuistis, quia Dominus noster Jesus Christus, qui jam pro nobis passus est et resurrexit, caput est Ecclesiae, et est corpus ejus Ecclesia, et in ejus corpore unitas membrorum et compago charitatis, tanquam sanitas exsistit. Quicumque autem in charitate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille, qui jam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est: quod autem praecisum fuerit, nec curari, nec sanari potest. Cum ergo sit ille caput Ecclesiae, et sit corpus ejus Ecclesia, totus Christus et caput et corpus est. Resurrexit jam ille. Caput ergo habemus in coelo. Caput nostrum interpellat pro nobis. Caput nostum sine peccato et sine morte, jam propitiat Deum pro peccatis nostris: ut et nos in fine resurgentes, et immutati in gloriam coelestem, sequamur caput nostrum. Quo enim caput, et caetera membra. Sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus, quia secuturi sumus caput nostrum. CAPUT II. 2. Unitas Christi et membrorum. Videte enim, fratres, dilectionem ipsius capitis nostri. Jam in coelo est, et hic laborat, quamdiu hic laborat Ecclesia. Hic Christus esurit, hic sitit, nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. Quidquid enim hic patitur corpus ejus, se dixit pati: et in fine segregans ipsum corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quibus meritis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et caetera sic exsequitur, tanquam ipse accepisset: usque adeo ut illi non intelligentes respondeant et dicant, Domine, quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit eis: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic etiam in nostro corpore caput sursum est, pedes in terra sunt: tamen in aliqua constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem calcat, nonne dicit caput, Calcas me? Nec caput tuum, nec linguam tuam quisquam calcavit: sursum est, in tuto est, nihil ei mali contigit; et tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit, Calcas me: cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam nemo contigit, dicit, Calcas me: sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt, dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et quomodo conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46). CAPUT III. 3. Janua Christus. Petrus infirmus sibi ipsi ignotus. Cum ergo Dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et januam. Utrumque ibi habes: et, Ego sum janua; et, Ego sum pastor. Janua est in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre, amas me? Respondit: Domine, amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus est Petrus, quod eum tertio interrogavit (Joan. XXI, 15-17): quasi ille qui vidit conscientiam negatoris, non videret fidem confitentis. Noverat illum semper, noverat illum et quando se Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit, Tecum ero usque ad mortem: et quam esset infirmus, nesciebat. Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut aegrotus nesciat quid in illo agatur, medicus autem sciat: cum ille aegritudinem ipsam patiatur, medicus non patiatur. Magis dicit medicus quid agatur in altero, quam ille qui aegrotat quid agatur in se ipso. Petrus ergo tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires, qui non habebat: ille autem tangens venam cordis ejus, dicebat quod ter eum esset negaturus. Et ita factum est quomodo praedixit medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus (Luc. XXII, 33, 34, 55-61). Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem Christi, sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris. CAPUT IV. 4. Quid a Petro exigitur. Intrare per januam in ovile. Ergo hoc Dominus exigit a Petro, Petre, amas me? quasi, Quid mihi dabis, quid mihi praestabis, quia amas me? Quid erat praestaturus Petrus resurgenti Domino, et eunti in coelum, atque sedenti ad dexteram Patris? Quasi diceret, Hoc mihi dabis, hoc mihi praestabis, si amas me, ut pascas oves meas: per januam intres, non per aliam partem ascendas. Audistis, cum Evangelium legeretur, Qui intrat per januam, pastor est: qui autem ex alia parte ascendit, fur est et latro; et dissipare quaerit, et spargere, et tollere. Quis est qui intrat per januam? Qui intrat per Christum. Quis est iste? Qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi: ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur illum, qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur, Esto aliquid minus quam es: sed, Cognosce quod es. Cognosce te infirmum, cognosce te hominem, cognosce te peccatorem; cognosce quia ille justificat, cognosce quia maculosus es. Appareat in confessione tua macula cordis tui, et pertinebis ad gregem Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum: quomodo in aegritudine qui dicit, Sanus sum, non quaerit medicum. Numquid non ad templum ascenderat Pharisaeus ille et Publicanus? Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vulnera sua medico ostendebat. Dicebat enim ille: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Gloriabatur super alterum. Ergo si Publicanus ille sanus esset, invideret illi Pharisaeus; quia non haberet super quem extolleretur. Quomodo ergo venerat, qui sic invidebat? Non erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus. Ille autem ad terram oculos dejiciens, et non audens in coelum tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit justificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Qui ergo se exaltant, per alteram partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per januam intrant ad ovile. Ideo de illo dixit, intrat: de illo, ascendit. Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit. Ille autem qui se submittit, ut per januam intret, non cadit, sed pastor est. CAPUT V. 5. Tres personae ad ovile venientes: pastor, fur, mercenarius. Diligendus est pastor, mercenarius tolerandus, cavendus latro. Sed tres personas dixit Dominus, et debemus illas investigare in Evangelio; pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium, designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et intrare per januam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si videat, fugere; quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor. Ille intrat per januam, quia pastor est; ille ascendit per aliam partem, quia fur est: ille videns eos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus; mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, invenit Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quaerentes ab hominibus commoda sua (Philipp. I, 21), sive pecuniaria, sive honorum vel laudis humanae. Quomodolibet volentes accipere munera evangelizant, et non tam salutem ejus quaerunt cui annuntiant, quam commodum suum. Ille autem qui audit salutem ab eo qui non habet salutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spem posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit detrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum. CAPUT VI. 6. Dictum Christi in Pharisaeos, spectare et ad malos de Ecclesia pastores. Ecclesia una ex Judaeis et Gentibus. Habes Dominum dicentem de Pharisaeis, Cathedram Moysi sedent (Matth. XXIII, 2). Non eos solos significabat Dominus: quasi vero eos qui crederent in Christum, ad Judaeorum scholam mitteret, ut ibi discerent quemadmodum iter sit ad regnum coelorum. Nonne ideo Dominus venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Judaeos bene credentes et bene sperantes et bene diligentes segregaret tanquam frumenta a paleis, et faceret unum parietem circumcisionis, cui conjungeretur alius paries ex praeputio Gentium, quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili? Loquebatur autem Judaeis: Oportet me, inquit, et eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor. Ideo duae naves erant, unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant, quando miserunt retia, et levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium, ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves (Luc. V, 2-7). Duae naves significabant unam Ecclesiam, sed de duabus plebibus factam, conjunctam in Christo, quamvis de diverso venientem. Hoc significant etiam duae uxores, habentes unum virum Jacob, Lia et Rachel (Gen. XXIX). Has duas significant etiam duo caeci, qui sedebant juxta viam, quos Dominus illuminavit (Matth. XX, 30-34). Et si advertatis Scripturas, in multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quae non sunt duae, sed una. Ad hoc enim valet lapis angularis, ut ex duabus faciat unam. Ad hoc valet ille pastor, ut de duobus gregibus faciat unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam suam praeter Judaeos, sicut modo videmus, numquid credentes in se, ad Judaeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisaeorum et Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui dicerent. et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi. Etenim personam ejus gerebat Moyses, et velum ante se ideo ponebat, quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quaerebant, velamen positum erat contra faciem eorum, ne viderent Christum in Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus, visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est velum templi a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51): et aperte dicit apostolus Paulus, Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen. Qui autem non transierit ad Christum, quamvis legat Moysen, velamen positum est super cor ejus, sicut dicit Apostolus (II Cor. III, 16, 15). Cum ergo praefiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid ait? Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. CAPUT VII. 7. Clerici mali pervertere nitentes Evangelium, dum exemplo suo laicos ad peccatum trahunt. Quando illud audiunt clerici mali quod in ipsos dicitur, volunt pervertere. Nam audivi quosdam pervertere velle istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam quaerunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et libravit; ut quisquis inde aliquid praecidere voluerit, aut inducere male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod praecisum est de Scriptura jungat Scripturae, et legat superiora vel inferiora, et inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis dicere istos de quibus dicitur, Quae dicunt, facite? Quia revera laicis dicitur. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Ambulem viam Domini, non sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei. Sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam. Quia si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine, vidi male viventem illum clericum tuum, et ideo male vixi: nonne mihi dicturus est, Serve nequam, non a me audieras, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tanquam palea in area toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi, ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quaerit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum ille defensurus est in die judicii, quemeumque malum voluerit imitari. Quomodo enim diabolus omnes quos seducit, non seducit cum quibus regnet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui sequuntur malos, comites sibi ad gehennam quaerunt, non patrocinia ad regnum coelorum. CAPUT VIII. 8. Perversa interpretatio Evangelii. Quomodo ergo pervertunt isti hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus, Merito dictum est a Domino, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite? Recte dictum est, inquiunt. Dictum est enim vobis, ut quae dicimus, faciatis; quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias hominum: quid dicam? mercenariorum. Nam si pastores essent, ista non dicerent. Ideo Dominus ut os illis clauderet, secutus est, et dixit, Cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quid est ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret, Dicunt enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt. Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices hominum, quae ipsi uno digito nolunt tangere (Matth. XXIII, 2-4). Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi quando sic volunt pervertere sententiam, ostendunt quia nihil quaerunt in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enim nossent ipsam paginam, et totum legissent, nunquam hoc dicere auderent. 9. Malos pastores esse in Ecclesia similes Pharisaeorum. Pastor quis mercenarius, quis castus. Uxor casta. Sed apertius attendite, quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nobis: Prorsus de Pharisaeis dixit, de Scribis dixit, de Judaeis dixit: nam tales non habet Ecclesia. Qui sunt ergo illi, de quibus omnibus Dominus dicit: Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus? Numquid in nomine Christi, Judaei faciunt ista? Certe manifestum est quia de his dicit qui nomen Christi habent. Sed quid sequitur? Tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Id. VII, 21-23). Audi Apostolum gementem de talibus. Dicit alios annuntiare Evangelium per charitatem, alios per occasionem: de quibus dicit, Annuntiant Evangelium non recte (Philipp. I, 17). Rem rectam, sed ipsi non recti. Quod annuntiant, rectum est; sed qui annuntiant, non sunt recti. Quare non est rectus? Quia aliud quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit. Si Deum quaereret, castus esset; quia legitimum maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Videte, fratres: si uxor amet maritum quia dives est; non est casta. Non enim maritum amat, sed aurum mariti. Si autem maritum amat, et nudum amat, et pauperem amat. Si enim propterea amat, quia dives est; quid, si (quomodo sunt casus humani) proscribatur et subito egens remaneat? Renuntiat illi forte; quia quod amabat, non maritus erat, sed res ejus. Si autem vere maritum amat, etiam pauperem plus amat; quia cum misericordia amat. CAPUT IX. 10. Deus caste quaerendus. Et tamen, fratres, Deus noster nunquam pauper esse potest. Dives est, ipse fecit omnia, coelum et terram, mare et Angelos. Quidquid videmus, quidquid non videmus in coelo, ipse fecit. Sed tamen non divitias amare debemus, sed eum qui fecit illas. Non enim tibi promisit nisi se. Inveni aliquid pretiosius, et hoc tibi dabit. Pulchra est terra, coelum et Angeli: sed pulchrior est qui fecit haec. Qui ergo annuntiant Deum, amantes Deum; qui annuntiant Deum, propter Deum, pascunt oves, et non sunt mercenarii. Ipsam castitatem exigebat ab anima Dominus noster Jesus Christus, quando dicebat Petro, Petre, amas me? Quid est, Amas me? Castus es? Non est cor tuum adulterum? Non tua quaeris in Ecclesia, sed mea? Si ergo talis es, et amas me, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Non enim eris mercenarius, sed eris pastor. 11. Mercenarii quomodo utiles. Pastores pauci, mercenarii multi. Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed quid dicit? Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Permisit ergo esse mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius occasione Christum annuntiat, aliud quaerens. Tamen et ille Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli: Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor voluit habere mercenarium. Faciunt enim ubi possunt, utiles sunt quantum possunt. Quando autem ad alios usus quaerebat Apostolus, cujus vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui vos commonefaciat vias meas (I Cor. IV, 17). Et quid ait? Misi pastorem qui vos commoneret vias meas: id est, qui quomodo ego ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Nonne cum illo erant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21): id est, Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi mercenarii sunt: sed non oportuerat ut mercenarius mitteretur. Ad alias res et negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem quas tunc volebat Paulus, pastor erat necessarius. Et vix invenit unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi mercenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). De pastore autem quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum semper (II Tim. II, 21). Non ad quasdam res paratum, et ad quasdam non paratum; sed ad omne bonum opus paratum. Haec de pastoribus dixi. CAPUT X. 12. Mercenarius fugiens, Donatistae, lupi et latrones. De mercenariis autem jam dicemus. Mercenarius quando videt lupum insidiantem ovibus, fugit. Hoc Dominus dixit. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Tamdiu ergo est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, quamdiu non videt furem et latronem: cum autem viderit, fugit. Et quis est de mercenariis, qui non fugit de Ecclesia, quando videt lupum et latronem? Abundant lupi, abundant latrones. Ipsi sunt qui ascendunt per alteram partem. Qui sunt isti qui ascendunt? Qui de parte Donati volunt depraedari oves Christi, ipsi per alteram partem ascendunt. Non per Christum intrant: quia non sunt humiles. Quia superbi sunt, ascendunt. Quid est, ascendunt? Extolluntur. Unde ascendunt? Per alteram partem: unde de parte dici volunt. Qui in unitate non sunt, de altera parte sunt, et de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, et volunt tollere oves. Quomodo ascendunt, videte. Nos, inquiunt, sanctificamus, nos justificamus, nos facimus justos. Ecce quo ascenderunt. Sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Potens est Dominus Deus noster humiliare eos. Lupus autem diabolus est: insidiatur ut decipiat, et qui illum sequuntur; nam dictum est, quod induti quidem pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Si viderit mercenarius aliquem loqui prava, aut sentire secundum perniciem animae suae, aut aliquid facere sceleratum et obscoenum, et tamen quia videtur habere alicujus momenti personam in Ecclesia, unde si sperat commoda, mercenarius est.: et cum videt hominem perire in peccato, videt illum sequi lupum, videt illius guttur morsu trahi ad supplicium; non illi dicit, Peccas; non illum objurgat, ne perdat commoda sua. Hoc est ergo, Cum viderit lupum, fugit: non illi dicit, Scelerate facis. Non corporis, sed animae haec fuga est. Quem vides corpore stare, fugit animo, cum videt peccatorem, et non illi dicit, Peccas; cum etiam consilium cum illo habet. CAPUT XI. 13. Uva de spinis quomodo legatur. Fratres mei, numquid non ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de superiore loco, nisi ne rapiantur res alienae, ne fraudes fiant, ne scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi sedent, et ipsa de illis loquitur, non ipsi. Quid est ergo, Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et, Omnis arbor ex fructu cognoscitur (Ibid. 16)? Pharisaeus potest bona loqui? Pharisaeus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu, Domine, dixisti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. De spinis me jubes uvam decerpere, cum dixeris, Numquid colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dominus: Non jussi te de spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, ut fieri solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam aliquando invenimus illud, fratres mei, vitem positam super caricem, quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in sepem spinosam, et pendet inter spinas botrus; et qui videt botrum carpit, non tamen de spinis, sed de vite, quae circumplexa est spinis. Sic ergo illi spinosi sunt: sed sedendo in cathedra Moysi, involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona, praecepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Pungit autem te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non inhaereas spinis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Facta ipsorum spinae sunt, verba ipsorum uva est, sed de vite, id est, de cathedra Moysi. 14. Mercenarii fugientes, dum iniquis favent. Augustinus non mercenarius. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident latronem. Hoc autem dicere coeperam, quia de loco superiore non possunt dicere isti, nisi, Bene facite, nolite perjurare, nolite fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt, ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt, consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed in nomine Christi, si Domino placet quod dicimus, nullus talis nos tentavit, et invenit quod volebat in nobis. Quia si vult ipse qui nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque ego meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4). Non ideo bona est conscientia mea, quia vos illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? ille laudet, qui videt: ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod ejus oculos offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos: sed tundimus pectus nostrum, et dicimus Deo, Propitius esto, ne peccem. Tamen puto, coram illo enim loquor, nihil aliud a vobis quaerens nisi salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum, et vim patimur, et torquemur animo, et aliquando corripimus illos: imo nunquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer correpti. CAPUT XII. 15. De ovibus quae ratio reddenda a pastore. Modo consilium nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dei estis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis divisi ab unitate. Communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus. Tota autem ratio nostra quae est, scitis. Domine, scis quia dixi, scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum dicerem, et non audirer. Ipsa puto quod integra ratio nostra est. Securos enim nos fecit Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam. Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis, speculatorem posui te domui Israel: si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, non dixeris: hoc est, ergo enim tibi dico, ut dicas; si non annuntiaveris: veneritque gladius, et tulerit eum, id est, quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Quare? Quia non dixit. Si autem speculator viderit gladium venientem, et cecinerit tuba, ut fugiat; et non se observaverit; id est, non se correxerit, ut non eum inveniat in supplicio, quod minatur Deus; veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem impius in iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti (Ezech. XXXIII, 7-9). Et in illo loco Evangelii quid aliud dicit servo? cum diceret, Domine, sciebam te molestum sive durum hominem, quia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger, magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi, et colligere ubi non sparsi, ipsa avaritia mea debuit te docere quia lucrum quaero de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum est (Luc. XIX, 20-23). Numquid dixit, Dares et exigeres? Nos ergo, fratres, damus; veniet ille qui exigat. Orate, ut paratos nos inveniat. SERMO CXXXVIII . De verbis Evangelii Joannis, Ego sum pastor bonus. etc., contra Donatistas. Cap. X, V\. 11-16. CAPUT PRIMUM. 1. Bonus pastor cur commendatus in singulari. Audivimus Dominum Jesum commendantem nobis boni pastoris officium. In qua commendatione admonuit nos utique, ut intelligi datur, bonos esse pastores. Et tamen ne intelligeretur perverso modo multitudo pastorum: Ego sum, inquit, pastor bonus. Et unde sit pastor bonus, consequenter ostendit: Pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit: quoniam non est ei cura de ovibus; mercenarius est enim. Pastor ergo bonus Christus. Quid Petrus? Nonne bonus pastor? nonne et ipse animam pro ovibus posuit? Quid Paulus? Quid caeteri Apostoli? Quid eorum tempora consequentes beuti episcopi martyres? Quid etiam sanctus iste Cyprianus? Nonne omnes pastores boni; non mercenarii, de quibus dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Omnes ergo isti pastores boni, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt. Non enim fuderunt elatione, sed charitate. CAPUT II. 2. Martyrium sine charitate nihil prodest. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerint, nomine martyrii se jactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo numero habendi sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanginem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves. Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero omnia sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna ergo res est postremo fides montes transferens. Illa quidem magna sunt: sed si ego haec sine charitate habeam, inquit, non illa, sed ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam. Jam ipsi sunt. Sed vide quid sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce venitur ad passionem, ecce venitur et ad sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt caetera. CAPUT III. 3. Charitas quantum bonum. Quale bonum est charitas ista, fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quae tamen habent et mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Nec respondebit ille, Non fecistis. Non enim in conspectu tanti judicis mentiri audebunt, aut jactare quae non fecerunt. Sed quia charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus unitatem commendans pastoribus bonis, noluit multos appellare pastores. Neque enim, ut dixi jam, non erat pastor bonus Petrus, Paulus, Apostoli caeteri, et posteriores sancti episcopi, beatusque Cyprianus. Omnes hi pastores boni: et tamen ille pastoribus bonis non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Ego sum, inquit, pastor bonus. CAPUT IV. 4. Petrum aliosque existere pastores bonos. Interrogemus Dominum qualicumque sensu, et humillima disceptatione cum tanto patrefamilias colloquamur. Quid dicis, Domine, bone pastor? Tu enim bonus pastor, qui bonus agnus; idem pastor et pascua, idem agnus et leo. Quid dicis? Audiamus, et adjuva ut intelligamus. Ego sum, inquit, pastor bonus. Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus? Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti, Domine, Amas me? et respondit, Amo. Et tu ei, Pasce oves meas. Tu, tu Domine, interrogatione tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti pastorem. Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse commendasti, pastor est. Videamus jam utrum non bonus. Ipsa id interrogatione et responsione ejus invenimus. Quaesisti, utrum amet te: respondit, Amo. Vidisti cor, quia verum respondit. Non est ergo bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio ex intimis prolata visceribus? Unde ille Petrus testes oculos tuos habens in corde suo, contristatus quod eum non solum semel, sed iterum et tertio interrogasti, ut trina confessione amoris, deleret trinum peccatum negationis; unde ergo contristatus, quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciret quod interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia, ipse nosti quoniam te amo (Joan. XXI, 15-17)? Itane ille talia confitens, imo profitens mentiretur? Veraciter ergo respondit amorem tuum, et de intimo corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35). Ergo et pastor, et bonus pastor: nihil quidem ad potestatem ac bonitatem pastoris pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et bonus: et caeteri tales pastores boni. CAPUT V. 5. Unus tamen bonus pastor Christus. Quid est ergo, quod pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore doces unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus, dixi: quia omnes caeteri, omnes pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et pastores pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore. Quid sunt haec, nisi quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12)? Ergo si sic et Christus, merito Christus in se habens omnes pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel. Erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra erant adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Hos noverat qui praedestinaverat: noverat qui redimere sanguine suo fuso venerat. Videbat eos, nondum videntes eum: noverat eos, nondum credentes in eum. Habeo, inquit, alius oves, quae non sunt de hoc ovili: quia non sunt de genere carnis Israel. Sed tamen non erunt extra hoc ovile, quia oportet me eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. CAPUT VI. 6. Sponsae ad Christum affectus. Merito huic pastori pastorum, amata ejus, sponsa ejus, pulchra ejus, sed ab ipso pulchra facta, prius peccatis foeda, post indulgentia et gratia formosa, loquitur amans et ardens in eum, et dicit ei, Ubi pascis? Et videte quemadmodum, quo affectu hic erigatur amor spiritualis. Melius multo isto affectu delectantur, qui aliquid ex hujus amoris dulceduine gustaverunt. Illi hoc bene audiunt, qui amant Christum. In ipsis enim hoc, et de ipsis cantat Ecclesia in Canticis canticorum: qui amant Christum, quasi foedum, et solum formosum. Vidimus enim eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Talis in cruce apparuit, talem se spinis coronatus exhibuit, foedum et sine decore, quasi amissa potentia; quasi non Filium Dei. Talis visus est caecis. Ex persona quippe Judaeorum hoc dixit Isaias, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quando dicebatur, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum non potest. Et percutientes de calamo in caput, Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit (Matth. XXVII, 40, 41; XXVI, 68)? Quia non habebat speciem neque decorem. Talem, Judaei, videbatis. Quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25), donec aliae oves venirent. Quia ergo caecitas facta est, ideo decorum sine decore vidistis. Si enim cognovissetis, nunquam Dominum gloriae crucifixissetis (I Cor. II, 8). Fecistis autem, quia non cognovistis. Et tamen ille qui vos quasi foedos toleravit; pro vobis formosus oravit: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si enim sine decore, quid est quod amat ista, quae dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea? Quid est quod amat? quid est quod ardet, quid est quod tantum ne ab illo aberret, timet? quid est quod tantum delectatur in ipso, cui sola poena est esse sine ipso? Quid esset unde amaretur, nisi formosus esset? Verum quomodo illa sic amaret, si ille illi sic appareret, quomodo caecis persequentibus, et quid faciant nescientibus? Qualem ergo illa amavit? Speciosum forma prae filiis hominum. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Ergo de ipsis labiis tuis annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Annuntia, inquit, mihi, o quem dilexit, non caro mea, sed anima mea. Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie: ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. CAPUT VII. 7. Sponsae verba ut intelligenda. Sodales, quasi simul edales. Obscurum videtur, obscurum est: quia thalami sacri mysterium est. Ipsa enim dicit, Introduxit me rex in cubiculum suum. Talis cubiculi hoc secretum est. Sed vos qui ab isto cubiculo profani non estis, audite quod estis, et dicite cum illa, si amatis cum illa: amatis autem cum illa, si estis in illa. Dicite omnes, et tamen una dicat, quia unitas dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Erat enim illis in Deum una anima et cor unum (Act. IV, 32). Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid significat meridies? Magnum fervorem magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, et doctrina fulgentes. Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12). Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier, cum ipsis te fruar. Dic mihi ergo, annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne incurram in eos qui alia de te dicunt, alia de te sentiunt; alia de te credunt, alia de te praedicant: et greges suos habent, et sodales tui sunt; quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae Sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul edant, quasi simul edales. Tales exprobrantur in Psalmo: Si enim inimicus meus super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset absconderem me utique ab eo. Tu vero, unanimis meus, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 13-15). Quare contra domum Domini modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. XII, 19)? Ideo, o tu, quem dilexit anima mea, ne in tales incidam, sodales tuos, sed quales fuerunt sodales Samson, non servantes amico fidem, sed volentes ejus corrumpere uxorem (Jud. XIV). Ergo ne in tales incurram, ne fiam super eos, id est, incidam in eos, velut operta, velut latens et obscura, non velut in monte constituta. Annuntia ergo mihi, o quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; qui sunt sapientes et fideles, in quibus maxime requiescis: ne forte sicut latens incurram in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Nam tu Petro non dixisti, Pasce oves tuas; sed, Pasce oves meas (Joan. XXI, 15). CAPUT VIII. 8. Sponsi responsum. Respondeat ergo amatae huic pastor bonus, et speciosus forma prae filiis hominum: respondeat ei quam formosam fecit ex filiis hominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam non blande, sed blanditiis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter mulieres: quamtumlibet enim sint aliae pulchrae donis viri tui, haereses sunt; ornatu non visceribus pulchrae sunt, foris et extrinsecus nitent, nomine justitiae se dealbant: Omnis autem pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14). Nisi ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit ille virginem castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea (II Cor. XI, 2, 3). Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu; exi. Aliis enim dicturus sum, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 23). Tibi non dicam, Intra: sed, Exi; ut sis inter eos qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed nisi cognoveris temetipsam, tunc exi. Si autem cognoveris temetipsam, intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7). Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum; non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex et unus pastor. Confirmata est, aedificata est, amata fortior facta est, parata mori pro viro, et vivere cum viro. CAPUT IX. 9. Sponsae verba prave usurpata a Donatistis. Haec verba quae commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsae epithalamio quodam: spirituales enim nuptiae sunt, in quibus nobis magna castitate vivendum est; quia Ecclesiae concessit Christus in spiritu, quod mater ejus habuit in corpore, ut et mater et virgo sit: haec ergo verba Donatistae accipiunt ad sensum suum perversum multo aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis, adjuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere coeperimus luce unitatis Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum, et poposcerimus ut ostendant ipsi de Scripturis aliquod testimonium, ubi Deus praedixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis caeteris gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, et dicere: Africa in meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et vox quasi respondentis, In meridie, hoc est, in Africa. Si ergo quae interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi pascit respondet, in Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quae interrogat, non erat in Africa. Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam Ecclesiae praeter Africam, In meridie, in Africa cubo, in Africa pasco, quasi in te non pasco. Porro si quae interrogat, Ecclesia est, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt nescio quid de Africa: haec ergo quae interrogat praeter Africam est; et quia Ecclesia est, est praeter Africam Ecclesia. CAPUT X. 10. Refelluntur Donatistae. Ecce accipio in meridie esse Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Aegyptus quam Africa. Illic autem in Aegypto, quomodo pastor est iste, qui norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem idolorum superstitionem, quae illic valida fuerat, crescendo fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus, assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos aeque attendite adhuc ista verba sponsae esse, nondum sponsi. Adhuc sponsa dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surde, caece, si in meridie vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum dicit, quem dilexit. Quomodo si diceret, Annuntia mihi, quam dilexit anima mea; intelligeremus sponsum haec loqui ad sponsam: sic cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas; illuc adde, ad hujus verba pertinent et quae sequuntur, in meridie. Quaero ubi pascas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Audio prorsus, accipio de Africa quod intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum, timens errorem incidere Africanum. O quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare, cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id est, super congregationes haereticorum, sodalium tuorum, Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, caeterarumque pestium extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum, amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis Ecclesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, neminem fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus: veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXXXIX . De verbis Evangelii Joannis, Ego et Pater unum sumus. Cap. X, V\. 30. CAPUT PRIMUM. 1. Christus quomodo Dei Patris Unicus. Dominus Deus, Jesus Christus, Filius De. unicus, natus de Deo Patre sine aliqua matre, et natus de virgine matre sine homine patre, audistis quid dixerit: Ego et Pater unum sumus. Sic accipite hoc, sic credite, ut mereamini intelligere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut sit intellectus fidei praemium. Propheta enim apertissime dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Quod ergo simpliciter praedicatur, credendum est: quod subtiliter disputatur, intelligendum est. Primitus ergo ad imbuendas vestras mentes per fidem praedicamus vobis Christum Dei Patris unicum. Quare additur, Unicum? Quia cujus est Unicus multos filios habet gratia. Caeteri ergo omnes sancti filii Dei sunt gratia, solus ille natura. Qui gratia filii sunt, non sunt quod Pater. Denique nullus sanctorum ausus est dicere, quod ille Unicus ait, Ego et Pater unum sumus. Numquid non Pater est et noster? Si non est Pater noster, quomodo dicimus orantes, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9)? Sed nos filii sumus, quos voluntate sua filios fecit, non ex natura sua filios genuit. Genuit quidem et nos, sed quomodo dicitur, adoptatos, adoptantis generatos beneficio, non natura. Denique et hoc dicti sumus, quia vocavit nos Deus in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5): homines adoptati sumus. Ille dicitur Unicus, Unigenitus; quia hoc est quod Pater: nos autem homines sumus, Deus est Pater. Quia ergo ille hoc est quod Pater, dixit, et verum dixit, Ego et Pater unum sumus? Quid est, unum sumus? Unius naturae sumus. Quid est, unum sumus? Unius substantiae sumus. CAPUT II. 2. Filius Dei et Pater sunt unius substantiae. Forte minus intelligitis quid est unius substantiae. Laboremus, ut intelligatis adjuvet Deus et me loquentem, et vos audientes: me, ut ea dicam quae vera sunt et apta sunt vobis; vos autem, ante omnia et praecipue ut credatis; deinde ut quomodo potestis intelligatis. Quid est ergo, unius substantiae? Similitudines vobis adhibeam, ut quod minus intelligitur, exemplo clarescat. Utputa, aurum est Deus, aurum est et Filius ejus. De terrenis si ad coelestia non sunt dandae similitudines, quomodo scriptum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4)? Ergo quidquid est Pater, hoc est et Filius: sicut dixi, verbi gratia, Aurum est Pater, aurum est Filius. Nam qui dicit, Non est ipsius substantiae Filius cujus est Pater: quid aliud dicit nisi, Aurum est Pater, argentum est Filius? Si aurum est Pater, argentum est Filius; degeneravit a Patre unicus Filius. Homo hominem generat: cujus substantiae est pater qui generat, ipsius substantiae? est filius qui generatur. Quid est, ipsius substantiae, Homo est ille, homo et ille: animam habet ille, animam et ille: carnem habet ille, carnem et ille: quod est ille, hoc et ille. 3. Arianorum objectio. Sed respondet mihi et dicit haeresis Ariana. Quid mihi dicit? Attende quod dixisti. Quid dixi? Quia filius hominis comparandus est Filio Dei. Plane comparandus: sed non, ut putas, ad proprietatem; sed ad similitudinem. Tu autem quidvis hinc facere, dic. Non vides, dicit, quia major est pater qui genuit, et minor est filius qui generatus est? Quomodo ergo vos dicitis, dicite mihi: quomodo ergo vos dicitis quia aequales sunt Pater et Filius, Deus et Christus; cum videatis quia homo quando generat filium, minor est filius, et major est pater? Homo sapiens, in aeternitate tempora inquiris; ubi non sunt tempora, quaeris aetates, Quando major est pater, minor est filius, ambo temporales sunt: ille crescit, quia ille senescit. Nam per naturam homo pater, per naturam, ut dixi, non genuit minorem; sed per aetatem. Vis nosse quia per naturam non genuit minorem? Exspecta, crescat, et patri erit aequalis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium natum, ut nunquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo perveniat. Jam ergo filius hominis natus ex homine, meliore conditione natus est quam Filius Dei. Quomodo? Quia ipse crescit, et pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut dicitis, ideo minor natus est, ut remaneat minor, et non sit exspectandus saltem aetatis accessus. Sic ergo dicis, quia est in natura diversitas. Sed quare hoc dicis, nisi quia non vis ejusdem substantiae credere Filium, cujus substantiae est Pater? Postremo prius confitere ipsius esse substantiae, et dic minorem. Attende hominem, homo est. Quae est substantia ejus? Homo est. Quid ille quem generat? Minor est, sed homo est. Aetas dispar est, aequalis natura est. Dic et tu: Quod est Pater, hoc est Filius, sed minor est Filius. Dic, fac gradum, dic ejusdem substantiae, sed minorem, et pervenis ad aequalem. Non enim parum accedis, non parum propinquas veritati, qua confitearis aequalem, si ejusdem substantiae confessus fueris et minorem. Sed non est ejusdem substantiae, hoc dicis. Ergo quia hoc dicis, Aurum est et argentum: tale est quod dicis, quale si homo generaret equum. Alterius enim substantiae est homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiae est quam Pater, monstrum generavit Pater. Quando enim creatura, id est, mulier parit quod non est homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit monstrum, hoc est qui natus est, quod est ille qui genuit; id est, homo et homo, equus et equus, columba et columba, passer et passer. CAPUT III. 4. Quanta blasphemia dicere Filium Dei alterius substantiae. Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Creaturis suis dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare, qui est ante saecula? Qui non habet initium temporis, generaret filium non hoc quod ipse est, generaret degenerem? Audite quanta blasphemia sit dicere, unicum Dei Filium alterius esse substantiae. Prorsus si ita est, degener est. Si dicas alicui filio hominis, Degener es; quanta injuria est? Et quomodo dicitur filius hominis degener? Utputa, pater ipsius fortis est, ille timidus et ignavus. Quicumque illum viderit, et vult corripere, attendens patrem ipsius virum fortem, quid ei dicit? Porro vade, degener. Quid est, degener? Fortis vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis. Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est, natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus: tamen homo et homo. Vitio ergo degener est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium, unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non hoc est quod Pater: et non jam natus, degener factus est dicis; sed generatus est. Istam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, et catholici fierent. CAPUT IV. 5. Ariani per Filii injuriam Patrem falso honorant. Sed quid dicam, fratres? Non eis irascamur: sed pro eis oremus ut det eis Dominus intellectum; quia forte hoc nati sunt. Quid est, hoc nati sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Praeponunt genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possint servare quod sunt: hoc est fiant catholici, ut possint servare quod homines sunt: ut non in illis pereat Dei creatura, accedat Dei gratia. Putant enim quia Patrem honorent per contumeliam Filii. Quando illi dixeris, Blasphemas: respondet, Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc esse, quod Pater est. Et ille mihi: Imo tu blasphemas. Quare? Quia aequare vis Patri Filium. Aequare volo Patri Filium, numquid extraneum? Gaudet Pater, quando illi aequo Filium unicum: gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidet, ideo hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis injuriam, et ipsi Patri, in cujus honorem vis contumeliam facere Filio. Certe enim ideo dicis non esse ejusdem substantiae Filium, ne injuriam facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia injuriam facis ambobus. Quomodo, inquit? Si dicam filio alicujus, Degener, non est similis patri tuo: degener, non hoc es quod pater. Audit illud filius, et irascitur, et dicit: Ergo degener natus sum? Audit illud pater, et plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego filium degenerem generavi? Ergo si aliud sum, aliud generavi, monstrum generavi. Quid est, quia cum vis uni deferre per alterius injuriam, ambobus facis injuriam? Filium offendis, sed Patrem non propitiabis. Cum de Filii contumelia honoras Patrem, et Filium offendis et Patrem. A quo fugis? ad quem fugis? Numquid irascente tibi Patre fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit et ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti? Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriae commendate, hoc in vestra fide conscribite. Hoc autem ut intelligatis, ad Deum Patrem et Filium, qui unum sunt, preces fundite. SERMO CXL . De verbis Evangelii Joannis, cap. XII, 44-50, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit Contra quoddam dictum Maximini Arianorum episcopi, qui cum Segisvulto comite constitutus in Africa blasphemabat. 1. Fides in Christum. Quid est quod audivimus, fratres, dicentem Dominum, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit? Bonum est nobis credere in Christum; maxime quia ipse aperte etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam ipse lux venerat in mundum, et qui credit in eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Bonum est ergo credere in Christum. Magnum bonum est credere in Christum: et magnum malum est non credere in Christum. Sed quia Christus Filius de Patre est quidquid est, Pater autem non est de Filio, sed Pater est Filii; commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat ad auctorem. 2. Nativitates Christi duae. Hoc enim firmum et fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Deum Filium genuit sine tempore, et fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambae tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non de matre: quando genuit mater filium, virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre natus est hodie certo initio. De Patre natus fecit nos: de matre natus refecit nos. De Patre natus est, ut essemus: de matre natus est, ne periremus. Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum de nullo, Filium Deum de Deo. Propterea omne quod Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud, quam est factus. Factus est enim justus, et potuit esse injustus. Unigenitus autem Dei Filius, quod est, hoc mutari non potest: in aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non potest, non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine dubio et ipsam aequalitatem cum Patre Pater dedit Filio. Quomodo Pater dedit? numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret aequalem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Jam vero dixi vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non indigenti, et aequalitatem sine dubio dedit, et aequalitatem dando aequalem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen aliud est ille, aliud iste: sed quod ille, hoc et iste. Non qui ille, hic et iste: sed quod ille, hoc et iste. 3. Verus Filius Dei cur dictus Christus.--Qui me misit, inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Joannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. O si donet ut dicam quod volo? Facit enim mihi angustias inopia mea, et copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quaere in Epistola Joannis hujus evangelistae quid de Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium ejus Jesum Christum. Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Quid est, Verus Deus, et vita aeterna? Verus Filius Dei, verus Deus est, et vita aeterna. Quare dixit, in verum Filium ejus? Quia multos filios habet Deus, propterea discernendus erat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo quod est Filius; sed addendo, ut dixi, quod est verus Filius: ideo discernendus erat, propter multos filios, quos habet Deus. Nos enim filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre per ipsum: ille quod Pater, hoc et ipse est: numquid quod Deus est, sumus et nos? 4. Unum se esse cum Patre nemo praeter Christum dicere ausit. Sed quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), quia habent inter se concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quae est natura Patris. Nam et Apostoli (et hoc ille dixit, non ego), nam et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio. Horrenda blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patre et Filio, quia obediunt voluntati Patris et Filii. Hoccine ausus est dicere? Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat quilibet propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit: absit ut dicat. Novit se aliam esse naturam, salvandam naturam: novit se aliam esse naturam, illuminandam naturam. Nemo dicit: Ego et Deus unum sumus. Quantumcumque proficiat, quantumcumque sanctitate praepolleat, quantolibet culmine virtutis excellat, nunquam dicit, Ego et Deus unum sumus: quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit; hoc dicendo, quod habebat, amisit. 5. Aequalitas Filii cum Patre. Aequalem ergo Patri credite Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio. Origo apud illum, aequalitas apud istum. Nam si aequalis non est, verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si aequalis non est, minor est: si minor est, interrogo salvandam naturam male credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor crescit, an non? Si crescit, ergo et Pater senescit. Si autem quod natus est, hoc erit; si minor natus est, et minor erit: cum detrimento suo perfectus erit, cum detrimento formae Patris perfectus natus, nunquam perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium: sic haeretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit? Filius Deus de Patre Deo: Pater Deus non de Filio Deus. Sed Filius Deus aequalis Patri, aequalis natus, non minor natus; non aequalis factus, sed aequalis natus. Quod est ille, hoc et iste qui natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit. Tolle Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius. Sine initio temporis Pater, sine initio temporis Filius: nunquam Pater ante Filium, nunquam Pater sine Filio. Sed tamen quia Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo Filio; non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre. Honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit divinitatem. 6. Verbum Dei mandatum Patris. Quia ergo dicebam, quod proposueram, Et scio, ait, quia mandatum ejus vita aeterna est. Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Et legimus apud ipsum Joannem de Christo, Ipse est verus Deus, et vita aeterna. Si mandatum Patris vita aeterna est, et Christus Filius ipse est vita aeterna; mandatum Patris ipse Filius est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod est Verbum Patris? Aut si mandatum a Patre Filio datum carnaliter accipitis, tanquam dixerit Pater Filio, Hoc mando tibi, hoc illud volo facias: quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando mandatum dabat ad Verbum, verba quaerebat? Quia ergo vita aeterna est Patris mandatum, et ipse Filius est vita aeterna, credite et accipite, credite et intelligite, quia Propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Non capitis? dilatamini. Apostolum audite: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). Qui hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant ergo, ut intelligant. Prorsus mandatum Patris vita aeterna est. Ergo mandatum Patris ipse Filius est, qui hodie natus est: mandatum non a tempore datum, sed mandatum natum. Exercet mentes Evangelium Joannis, limat et excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed spiritualiter sapiamus. Sufficiant ergo ista, fratres, vobis: ne in longitudine disputationis subrepat somnus oblivionis. SERMO CXLI . De verbis Evangelii Joannis, Ego sum via, et veritas, et vita. Cap. XIV, V\. 6. CAPUT PRIMUM. 1. Veritas a philosophis hujus saeculi inventa, non via. Inter caetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit: sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem, sapientes facientem, nonnulli etiam hujus saeculi philosophi viderunt. Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani. Ait enim, cum de talibus loqueretur: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli verba sunt. Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem iniquitate detinent. Numquid dixit eos non detinere veritatem? Sed, veritatem in iniquitate detinent. Bonum est quod tenent: sed malum est ubi tenent. Veritatem in iniquitate detinent. CAPUT II. 2. Unde ab illis inventa veritas. Occurrebat autem, ut diceretur ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est Dei, inquit, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorem dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis solatium: interroga terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, hominibus exornatam: interroga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum: interroga aera, quantis volatilibus viget: interroga omnia, et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent, Deus nos fecit. Haec et philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Quid ergo? quare revelatur ira Dei super ipsam impietatem? Quia veritatem in iniquitate detinent? Veniat, ostendat quomodo. Jam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia ejus, id est, Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quod curiositate invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam, Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. CAPUT III. 3. Stultitia colentium idola. Ostende, proba stultitiam ipsorum. Ostende, Apostole, et sicut ostendisti nobis unde potuerunt pervenire ad cognitionem Dei, quoniam invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: ita nunc ostende quomodo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Audi: Quia immutaverunt, ait, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 18-23). Figuras enim istorum animalium, sibi deos Pagani fecerunt. Invenisti Deum, et colis idolum. Invenisti veritatem, et ipsam veritatem in injustitia detines. Et quod per Dei opera cognovisti, per opera hominis perdis. Totum considerasti; coeli, terrae, maris, elementorumque omnium ordinem collegisti: istud non vis attendere, quod mundus opus est Dei, idolum opus est fabri. Si faber idolo, sicut dedit figuram, daret et cor; ab ipso idolo faber adoraretur. Quomodo enim, o homo, faber tuus Deus est, sic homo idoli faber est. Quis est Deus tuus? Qui te fecit. Quis est Deus fabri? Qui illum fecit. Quis est Deus idoli? Qui fecit illud. Ergo si idolum cor haberet, nonne fabrum adoraret qui illud fecit? Ecce in qua iniquitate veritatem tenuerunt, et ad possessionem illam quam viderunt, viam perducentem non invenerunt. CAPUT IV. 4. Christus factus via. Christus autem, quia ipse est apud Patrem veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est, Vita erat lux hominum (Joan. I, 4): quia ergo ipse est apud Patrem veritas et vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis. Noli quaerere qua ad illum venias, praeter ipsum. Si enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est qua venias. Non tibi dico, quaere viam. Ipsa via ad te venit: surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene ambulantes, praeter viam currunt. Invenies quippe homines bene viventes, et non christianos. Bene currunt: sed in via non currunt. Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas est, quia et bene ambulant, et non errant! Si autem non tenent viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est enim in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Haec satis sint Charitati vestrae. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXLII . De iisdem verbis Evangelii Joannis, Ego sum via, etc., cap. XIV, V\. 6. CAPUT PRIMUM. 1. Via tuta Christus. Erigunt nos divinae lectiones, ne desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tanquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via: sed insidias timeamus juxta viam. Inimicus insidiari non audet in via; quia Christus est via: sed juxta viam plane non desinit. Unde et in Psalmo dicitur: Juxta semitas scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Dicit et alia Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis (Eccli. IX, 20). Isti laquei inter quos ingredimur, non sunt in via: sed tamen sunt juxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur inimicus ponere juxta viam laqueos, ne securitate exsultationis via deseratur, et in insidias incidatur. CAPUT II. 2. Via Christus humilis. Fornicari a Domino. Via Christus humilis: Christus veritas et vita, Christus excelsus et Deus. Si ambules in humili, pervenies ad excelsum. Si infirmus humilem non asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et irremediabiliter te obsidebat infirmitas tua, et haec res fecit ut veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas. Sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te. Venit docens humilitatem, qua redeamus: quia superbia nos redire non sinebat ad vitam; et ipsa fecerat nos a vita recedere. Exaltatum enim humanum cor adversus Deum, et negligens in ipsa sanitate praecepta salutaria, decidit anima in infirmitatem: discat audire infirma quem contempsit fortis. Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem saeculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut rediret: saepissime per Prophetas increpat tanquam fornicariam, non tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariae, qui increpat fornicariam. CAPUT III. 3. Objurgatio peccatoris, ut salubriter confundatur. Non enim sic increpat, ut insultet: sed ad confusionem vult perducere, ut sanet. Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus hujus mundi inimicus Deo constituitur (Jacobi IV, 4) Amor mundi adulterat animam, amor fabricatoris mundi castificat animam: sed nisi de corruptione erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit. Confundatur ut redeat, quae se jactabat ne rediret. Superbia ergo impediebat animae reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum, sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante oculos; et quod post dorsum habere cupiebat, ad faciem illi admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3)? Revocatur ad se anima, quae ibat a se. Sicut a se ierat, sic a Domino suo ibat. Se enim respexerat, sibique placuerat, suaeque potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in se: et a se repellitur, et a se excluditur, et in exteriora prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amat terrena: quae si se ipsam amaret, neglecto a quo facta est, jam minus esset, jam deficeret amando quod minus est. Minus est enim ipsa quam Deus; et longe minus, tantoque minus, quanto minus est res facta quam factor. Ergo amandus erat Deus; et amandus est Deus ita, ut, si fieri potest, nos ipsos obliviscamur. Quis ergo est iste transitus? Oblita est anima se ipsam, sed amando mundum: obliviscatur se, sed amando artificem mundi. Pulsa ergo et a se, quodam modo perdidit se, nec facta sua novit videre, justificat iniquitates suas: effertur et superbit in petulantia, in luxuria, in honoribus, in potestatibus, in divitiis, in potentia vanitatis. Arguitur, corripitur, ostenditur sibi, displicet sibi, confitetur foeditatem, desiderat pulchritudinem, et quae ibat effusa, redit confusa. CAPUT IV. 4. Odium peccatoris cum ejus amore. Contra illam videtur orare, an pro illa, qui dicit: Imple facies eorum ignominia? Adversarius apparet, inimicus apparet. Audi quod sequitur, et vide utrum orare possit amicus. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). Oderat eos, quorum facies ignominia impleri cupiebat? Vide quemadmodum amat eos, quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? an et odit et amat? Imo et odit et amat. Odit tua, amat te. Quid est, Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod fecit Deus. Quae sunt enim tua nisi peccata? Et quid es tu, nisi quod fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam? Negligis quod factus es, diligis quod fecisti. Amas extra te opera tua, negligis in te opus Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis: merito audis, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Audi potius vocantem, et dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3). Non enim Deus advertitur, et convertitur: manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est, quia tu te avertisti. Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum. Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies a Deo fugiens? Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit aversum. Habes judicem fugiens, patrem habeto rediens. CAPUT V. 5. Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et janua. Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Conatur ingredi, impedit tumor: et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit; amplius tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit? Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se arctat? Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo enim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur: detumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam, decentem, Ego sum via. Quasi enim quaereret tumidus, Qua intrabo? Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut intres per januam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego sum janua (Joan. X, 7). Quid quaeris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videas qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, inquit (Matth. XI, 27). Fortasse dicturus es: Christo sunt tradita, numquid mihi? Audi Apostolum dicentem: audi, ut dixi jamdudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus, pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). An forte impius amari merebatur? Quaero quid merebatur impius? Damnari, respondes. Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est impio, jam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere: noli per avaritiam; per pietatem hoc quaere, per humilitatem hoc quaere. Si enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt omnia, et cum ipso omnia possidebis . CAPUT VI. 6. Christus medicus poculum prior aegroto bibit. Non haec nos quasi ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Id. VIII, 32)? Avare, ecce habes omnia. Omnia quae amas, ut non impediaris a Christo, contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur aegrotum, bibit quod opus ei non erat: tanquam recusantem alloquens, et trepidum erigens bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22): qui in me non habeo quod ab illo calice sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris bibere, cui opus est ut bibas. Jam videte, fratres, si amplius aegrotare debet genus humanum accepta tanta medicina. Jam humilis Deus et adhuc superbus homo? Audiat, discat. Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per me habebis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius. Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum me vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me. CAPUT VII. 7. Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus. Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit, Discite a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disce, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico discatis, quae quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum: nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Quibus voluit donavit expellere daemonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt haec miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi; legimus haec (IV Reg. IV, V). Et quis fecit tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines fecit: nec omnibus tamen haec dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud membrum, aliud illud. Compegit corpus Deus, non tribuit auri ut videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet; non dedit haec: sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem dedit, unitatem dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit. Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 27-29). Quoniam audivimus dicentem, Mitis sum et humilis corde: fratres mei, tota medicina nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23). CAPUT VIII. 8. Charitas sine inflatione. Quid ergo prodest ut discamus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Charitatem inserit, et germanissimam charitatem, sine confusione, sine inflatione, sine elatione, sine fallacia: hoc inserit qui dicit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quando potest habere sincerissimam charitatem superbus et inflatus? Necesse est ut invideat. An forte qui invidet, amat, et nos erramus? Absit ut quisquam sic erret, ut invidum dicat habere charitatem. Ergo quid dicit Apostolus? Charitas non aemulatur. Quare non aemulatur? Non inflatur (I Cor. XIII, 4): causam statim subjecit, unde abstulerit aemulationem charitati. Quia non inflatur, non aemulatur. Primo quidem illud dixit, Charitas non aemulatur: sed quasi tu quaereres, Quare non aemulatur? addidit, Non inflatur. Si ergo ideo aemulatur, quia inflatur; si non inflatur, non aemulatur. Si charitas non inflatur, et ideo non aemulatur; charitatem inserit qui ait, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. 9. Sine charitate non prosunt alia Dei munera. Jam quilibet habeat quod vult, jactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid excellentius? quid magnificentius? Audi adhuc aliud: Si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Jam ergo perfectus est, quia vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Non: ideo addidit, Et veni, sequere me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me. Quare te sequor? Jam venditis omnibus, distributis pauperibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequere me, ut discas quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisquam vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus. Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae haberent, jam secuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi, est imitari), non potuerunt ferre tentationem passionis. Jam Petrus, fratres, ex his erat qui dimiserant omnia, et secuti erant Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo nobis erit (Matth. XIX, 21-29)? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste jam ex eorum numero erat, qui haec fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat. CAPUT IX. 10. Ad perfectionem et ad charitatem imitatione Christi pervenitur. Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Perfectus est Petrus, jam Domino in coelo sedente ad dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus: at ubi coepit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est. Imo vero semper ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum Evangelium tibi reliquit, in Evangelio tecum est. Non enim mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20). Ergo sequere Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua charitate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod coeptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quaeso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 13, 12). Et quisquam hominum se audet de perfectione jactare? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem. SERMO CXLIII . De verbis Evangelii Joannis, Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam, etc. Cap. XVI V\. 7-11. CAPUT PRIMUM. 1. Fides in Christum ad justificationem necessaria. Medicina omnium animae vulnerum, et una propitiatio pro delictis hominum est, credere in Christum: nec omnino quisquam mundari potest, sive ab originali peccato, quod ex Adam traxit, in quo omnes peccaverunt, et filii irae naturaliter facti sunt; sive a peccatis quae ipsi non resistendo carnali concupiscentiae, sed eam sequendo, eique serviendo in flagitiis et facinoribus, addiderunt; nisi per fidem coadunentur et compaginentur corpori ejus, qui sine ulla illecebra carnali et mortifera delectatione conceptus est, nec eum in delictis mater in utero aluit, et peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). In eum quippe credentes, filii Dei fiunt; quia ex Deo nascuntur per adoptionis gratiam, quae est in fide Jesu Christi Domini nostri. Quapropter, charissimi, merito idem Dominus et Salvator noster hoc unum peccatum dicit, de quo arguit mundum Spiritus sanctus, quia non credit in eum. Ego, inquit, veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me: de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est. CAPUT II. 2. Peccatum infidelitatis in Christum cur solum arguitur. De hoc ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum: videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum imputari voluit, quo caetera colligantur. Et quia credendo nascuntur ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum (Joan. I, 12). Qui ergo credit in Filium Dei, in quantum adhaeret illi, et fit etiam ipse per adoptionem filius et haeres Dei, cohaeres autem Christi, in tantum non peccat. Unde dicit Joannes: Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et ideo peccatum unde mundus arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo itidem dicit: Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed adventu ejus hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo caetera tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus, Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23); ut qui crediderit in eum, non confundatur (Id. IX, 33): sicut et Psalmus dicit, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Qui ergo in se gloriatur, confundetur: non enim sine peccatis invenietur. Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de Judaeorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo enim diceret, Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit, Omnes enim peccaverunt? Sed ait, Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit (Rom. III, 3)? Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno clauditur adversus caetera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo uno peccato per adventum Spiritus sancti, hoc est, per donum ipsius gratiae quod fidelibus datur, mundus arguitur, dicente Domino, De peccato quidem, quia non crediderunt in me. CAPUT III. 3. Spiritus sancti magnum munus post Christi ascensionem. Non autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus ergo sanctus hoc magnum munus attulit credituris, ut eum quem carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria et spiritualibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille discipulus, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices ejus manu tetigisset, cum contrectacto corpore Domini quasi evigilans exclamasset, Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus, Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 25-29). Hanc beatitudinem Spiritus sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri aequalis etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur: ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis ejus, non palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit: non dicens in corde suo, Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Jesus: et si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 6-10). Haec, fratres, Apostoli verba sunt, ipsius sancti Spiritus sancta ebrietate ructuantis. CAPUT IV. 4. Justitia fidei a spiritu sancto post recessum Christi. Cum ergo hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus, nisi eam a Spiritu sancto acciperemus; merito dictum est, Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos. Semper quidem divinitate nobiscum est: sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper ejus corpus carnaliter videremus, et nunquam spiritualiter crederemus; qua fide justificati et beatificati, idipsum Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis, corde mundato contemplari mereremur. Et si non manu tangendo, sed corde creditur ad justitiam; recte de justitia nostra mundus arguitur, qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus justitiam fidei, de qua mundus argueretur incredulus, propterea Dominus ait, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Tanquam diceret: Haec erit justitia vestra, ut credatis in me mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis, quamvis eum carnaliter non videatis; ut per ipsum reconciliati, Deum spiritualiter videre possitis. Unde figuram Ecclesiae gestanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me tangere, inquit; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod mystice dictum intelligitur. Noli me per corporeum contactum carnaliter credere: spiritualiter autem credes, id est, fide spirituali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui non vident, et credunt. Et haec est justitia fidei, qua mundus carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur: quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Sive ergo quia in illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in justificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide vivimus, quoniam justus ex fide vivit: propterea dixit, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. CAPUT V. 5. Inexcusabilis infidelitas mundi. Nec inde se mundus excuset, quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim princeps mundi mittitur foras (Joan. XII, 31), ut jam non operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit possidere; sicut operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quos ad tentandos et tribulandos justos plerumque concitat. Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus praeliatur. Etsi ergo per ejus persecutiones Dominus dirigit mites in judicio (Psal. XXIV, 9); tamen jam ipse hoc ipso quo foras missus est, judicatus est. Et de hoc judicio mundus arguitur: quia frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem judicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres, et pueri, et puellae martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in illo in quem crediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt? Et hoc totum per gratiam, hoc est, per donum Spiritus sancti. Recte itaque idem Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum: et de justitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem crediderunt non viderunt; et per ejus resurrectionem se quoque in resurrectione perfici speraverunt: et de judicio, quia ipsi si vellent credere, a nullo impedirentur, quoniam princeps hujus mundi jam judicatus est. SERMO CXLIV . De verbis eisdem Evangelii Joannis, Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Cap. XVI, V\. 8-11. CAPUT PRIMUM. 1. Peccatum incredulitatis cur solum arguitur. Spiritus sanctus, gratia Dei dicitur. Cum Dominus et Salvator noster Jesus Christus de adventu Spiritus sancti, quem se missurum esse promisit et misit, multa diceret; ait inter caetera: Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Neque hoc cum dixisset, sermonem trajecit in aliud: sed ipsa aliquanto expressius insinuare dignatus est. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me: de justitia autem, quia ad Patrem vado: de judicio vero, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. Oboritur ergo nobis intelligendi desiderium, cur peccatum hominum quasi solum esset, non credere in Christum, ita de hoc solo dixit, quod mundum Spiritus sanctus argueret: si autem manifestum est praeter hanc infidelitatem alia multa hominum esse peccata, cur de hoc solo mundum Spiritus sanctus arguat. An quia peccata omnia per infidelitatem tenentur, per fidem dimittuntur; propterea hoc unum prae caeteris imputat Deus, per quod fit ut caetera non solvantur, dum non credit in humilem Deum homo superbus? Sic enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Gratia quippe Dei, donum Dei est. Donum autem maximum ipse Spiritus sanctus est; et ideo gratia dicitur. Cum enim omnes peccassent, et egerent gloria Dei (Rom. III, 23); quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12): ideo gratia, quia gratis datur. Ideo gratis datur, quia non quasi merces redditur post discussionem meritorum, sed donum datur post veniam delictorum. CAPUT II. 2. Credere Christum, et credere in Christum, differunt. De peccato igitur arguuntur infideles, id est, dilectores mundi: nam ipsi significantur mundi nomine. Cum enim dicitur, Arguet mundum de peccato; non alio quam quod non crediderunt in Christum. Hoc denique peccatum si non sit, nulla peccata remanebunt, quia justo ex fide vivente cuncta solvuntur. Sed multum interest, utrum quisque credat ipsum Christum, et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et daemones crediderunt, nec tamen in Christum daemones crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui et sperat in Christum et diligit Christum. Nam si fidem habet sine spe ac sine dilectione, Christum esse credit, non in Christum credit. Qui ergo in Christum credit, credendo in Christum, venit in eum Christus, et quodam modo unitur in eum, et membrum in corpore ejus efficitur. Quod fieri non potest, nisi et spes accedat et charitas. 3. Justitia de qua arguitur mundus. Quid sibi etiam vult quod ait, De justitia, quia ad Patrem vado? Et primo quaerendum est, si de peccato mundus arguitur, cur et de justitia. Quid enim de justitia recte argui possit? An de peccato quidem suo, de justitia vero Christi mundus arguitur? Non video quid aliud possit intelligi: quandoquidem, De peccato, inquit, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado. Illi non crediderunt, ipse ad Patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia. Sed cur in eo solo voluit nominare justitiam, quia vadit ad Patrem? Num non justitia est etiam quod huc venit a Patre? An illa potius misericordia est quod a Patre ad nos venit, justitia vero quod ad Patrem vadit? CAPUT III. 4. Justitia quod Christus vadit ad Patrem, quare. Ita, fratres, expedire arbitror, ut in tanta profunditate Scripturarum, in quibus forte verbis absconditum aliquid latet quod opportune aperiendum sit, tanquam simul fideliter inquiramus, ut salubriter invenire mereamur. Cur ergo hanc appellat justitiam quia vadit ad Patrem, et non etiam quia venit a Patre? An quia misericordia est quod venit, ideo justitia est quod vadit: ut et in nobis discamus impleri non posse justitiam, si pigri fuerimus praerogare misericordiam, non quae nostra sunt quaerentes, sed et quae aliorum? Quod cum monuisset Apostolus, continuo de ipso Domino conjunxit exemplum: Nihil, inquit, per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi; non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde statim addidit: Singuli quique hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est misericordia, qua venit a Patre. Quae igitur justitia est, qua vadit ad Patrem? Sequitur et dicit: Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 3-11). Haec est justitia, qua vadit ad Patrem. CAPUT IV. 5. Solus Christus ascendit in coelum. Unus Christus ex capite et membris. Christus aliter est unum cum Patre, aliter unum nobiscum. Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? Utquid ab Spiritu sancto de hac justitia mundus arguitur? Et tamen nisi solus iret ad Patrem, non alio loco diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed etiam Paulus apostolus dicit: Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Sed quare hoc? Quia item dicit: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Quomodo ergo ille solus? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo? Quae autem corpus ejus, nisi Ecclesia? Sicut dicit idem doctor: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII, 27). Cum ergo nos ceciderimus, et propter nos ipse descenderit, quid est, Nemo ascendit, nisi qui descendit; nisi quia nemo ascendit, nisi unum cum eo factus, et tanquam membrum compactus in ejus corpore qui descendit? Sic et discipulis dicit: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Aliter est enim unum cum Patre, et aliter unum nobiscum. Unum cum Patre est, quia una substantia est Patris et Filii: unum cum Patre est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unus autem nobiscum factus est, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: unus nobiscum factus est, secundum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes. Quod cum commemorasset, ait Apostolus: Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illi capiti cohaerentibus, unus est Christus: et quia et nobis dicit, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). Si enim unum est semen Abrahae, et illud unum semen Abrahae non intelligitur nisi Christus; hoc autem semen Abrahae etiam nos sumus: hoc ergo totum, id est, caput et corpus, unus est Christus. CAPUT V. 6. Justitia Christi quomodo nostra. Et ideo nos non debemus ab illa justitia separatos putare, quam Dominus ipse commemorat, dicens: De justitia, quia ad Patrem vado. Cum Christo enim et nos resurreximus, et nos cum capite nostro Christo sumus, interim fide et spe: complebitur autem spes nostra in ultima resurrectione mortuorum. Cum autem complebitur spes nostra, tunc complebitur etiam justificatio nostra. Quam completurus Dominus, quid sperare debeamus, ostendit in carne sua (hoc est, in capite nostro), in qua resurrexit et ascendit ad Patrem. Quia sic scriptum est: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Arguitur ergo mundus de peccato, in eis qui non credunt in Christum: et de justitia, in eis qui resurgunt in membris Christi. Unde dictum est: Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si enim non in ipso, nullo modo justitia. Si autem in ipso, totus nobiscum vadit ad Patrem, et haec implebitur in nobis perfecta justitia. Propter hoc et de judicio mundus arguitur, quia princeps hujus mundi jam judicatus est: id est, diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo, quem diligunt, et ideo mundus vocantur; sicut nostra conversatio in coelis est, si resurrexerimus cum Christo. Ergo quemadmodum nobiscum, id est, cum corpore suo unus est Christus: sic cum omnibus impiis quibus caput est, cum quodam corpore suo unus est diabolus. Quapropter sicut nos non separamur a justitia, de qua Dominus dixit, Quia ad Patrem vado: sic impii non separantur ab illo judicio, de quo dixit, Quia princeps hujus mundi jam judicatus est. SERMO CXLV . De verbis Evangelii Joannis, cap. XVI, V\. 24, Usque nunc nihil petiistis in nomine meo. Et de verbis Lucae, cap. X, V\ V\. 17, 20, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt. 1. Locus Joannis quomodo conciliandus cum verbis Lucae. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem intentam animam movere ad quaerendum, non ad deficiendum. Qui enim non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum est, Ne des ad movendum pedes meos (Psal. LXV, 9). Motus autem alius est quaerentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat quod mecum quaeratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum volo vobis ministrare, et ego merear accipere. Quid est, obsecro vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos cum misisset, data potestate ad praedicandum Evangelium et magnalia facienda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ei: Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Recognoscitis, recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo verum est, Usque modo nihil petiistis in nomine meo; et, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Movet certe animum, ad cognoscendum quaestionis hujus secretum. Ergo petamus, quaeramus, pulsemus. Hoc in nobis fidelis pietas, non carnis inquietudo, sed animi subjectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt pulsantes. 2. Timentibus absconditur dulcedo Dei, revelatur sperantibus. Quid ergo det Dominus ministrandum vobis, intenti, hoc est, esurientes accipite: quod cum dixero, sine dubio probabitis sanis faucibus cordis quod de cellario dominico vobis apponatur. Dominus Jesus sciebat unde posset anima humana, hoc est, mens rationalis ad imaginem Dei facta satiari, tanquam ipsa eo ipso satietur. Noverat hoc, et illam ea plenitudine adhuc carere sciebat. Noverat se apparere, noverat se latere. Sciebat quid in illo demonstraretur, quid absconderetur. Noverat hoc. Quam multa, inquit Psalmus, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te (Psal. XXX, 20). Dulcedinem tuam et magnam et multam abscondisti timentibus te. Si timentibus te abscondis, quibus aperis? Perfecisti sperantibus in te. Quaestio gemina nata est, sed alterutra solvitur ex altera. Alterum si quis inquirat, quid est hoc, Abscondisti timentibus te, perfecisti sperantibus in te? Alii timent, alii sperant? non ii ipsi sunt timentes Deum, sperantes in Deum? Quis in eum sperat, qui non eum timet? Quis eum pie timet, et in eum spem non habet? Ergo prius ista solvatur. De sperantibus et timentibus volo aliquid dicere. 3. Timor sub Lege, spes sub gratia. Lex timorem habet, gratia spem. Quid autem interest inter Legem et gratiam, quandoquidem unus dator et Legis et gratiae? Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Lex, inquam, terret: nolite contemnere, quia breve est; appendite, et magnum est. Videte quid dixerim, sumite quod ministramus, probate unde sumamus. Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Quid dicit Lex? Multa, et quis enumerat? Unum praeceptum parvum et modicum inde commemoro, quod commemoravit Apostolus, valde parvum: videamus quis supportat. Non concupisces. Quid est, fratres? Audivimus Legem; si gratia non sit, poenam tuam audisti. Quid mihi jactas, quisquis audiens hoc de te praesumis, quid mihi jactas innocentiam? Quid tibi de illa blandiris? Potes dicere, Non rapui res alienas: audio, credo, fortassis et video; non rapis res alienas, Non concupisces, audisti. Non accedo ad uxorem alienam: et hoc audio, credo, video. Non concupisces, audisti. Quid te foris circumspicis, et non intus inspicis? Inspice, et videbis aliam legem in membris tuis. Intus inspice, quid transis te? Descende in te. Videbis aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Merito tibi absconditur dulcedo Dei. Captivat te lex posita in membris tuis, repugnans legi mentis tuae. De dulcedine illa quae tibi absconditur, sancti Angeli bibunt: non potes dulcedinem pati et gustare captivus. Concupiscentiam nesciebas, nisi Lex diceret, Non concupisces. Audisti, timuisti; tentasti pugnare, non potuisti superare. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est mortem. Certe recognoscitis, Apostoli verba sunt, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid te jactabas superbus? Ecce armis tuis te vicit inimicus. Tu certe mandatum quaerebas ad monitionem: ecce per mandatum invenit hostis intrandi occasionem. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum fefellit, inquit, me, et per eum occidit. Quid est quod dixi, Armis tuis te vicit inimicus? Audi eumdem apostolum sequentem et dicentem: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Jam responde reprehensoribus Legis: Apostoli auctoritate responde, Mandatum sanctum, lex sancta, mandatum justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13, 23). Quare hoc, nisi quia mandato accepto timuisti, non dilexisti? Timuisti poenam, non amasti justitiam. Qui timet poenam, optat si fieri potest, facere quod libeat, et non habere quod timeat. Prohibet Deus adulterium; concupisti uxorem alienam, non accedis, non facis, occasio data est, habes tempus, patet locus, deest conscius, tu tamen non facis; unde? Quia times poenam. Sed nullus sciet. Numquid nec Deus? Ita plane, quia scit Deus quod facturus es, non facis: sed et ipsum Deum minantem tremis, non praecipientem diligis. Quare non facis? Quia si feceris, in gehennam mitteris. Ignem times. O si castitatem amares, non faceres, etsi omni modo impunitus esse deberes. Si tibi Deus diceret, Ecce fac, non te damnabo; in gehennam te non damnabo, sed faciem meam tibi negabo. Si propter hanc comminationem non faceres, amore Dei non faceres, timore judicii. Sed faceres, forte enim sic faceres: non enim meum est judicare. Adjuvat gratia, quae sanctos facit, si sic non facis, quia horres contaminationem adulterii, quia diligis praeceptorem, ut exigas promissorem, non quia times damnatorem: jam gratiae est, hoc tibi noli assumere, viribus tuis noli tribuere. Delectatione facis, bene; charitate facis, bene; annuo, consentio. Charitas de te operatur, quando volens facis. Jam gustas dulcedinem, si speras in Dominum. 4. Charitas non ex nobis, sed ex Deo. Sed unde tibi ista charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et magnus tibi videaris. Jam si charitate non facis, vere magnus es. Habes charitatem? Habeo, inquis. Unde? A me ipso. Longe es a dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes, scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid, quasi breve aliquid? Si linguis hominum loquereris et Angelorum, charitatem autem non haberes, aeramentum esses tinniens et cymbalum concrepans. Si scires omnia sacramenta et omnem haberes scientiam, omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferres, charitatem autem non haberes, prodesse tibi ista non possent. Si distribueres omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem autem non haberes, nihil esses (I Cor. XIII, 1-3). Quanta est ista charitas, quae si defuerit, nihil prosunt omnia? Compara eam non fidei tuae, non scientiae tuae, non linguae tuae; minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, ventri, alicui membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et charitatem a te habes? Si charitatem, quae superat omnia, tu tibi dedisti, vilem tibi Deum fecisti. Quid tibi plus potest dare Deus? Quidquid dederit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu tibi dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non accepisti (Id. IV, 7)? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus. Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scripturis Deus tibi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia superantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). 5. Hominis praesumptio per Legem, captivitas per gratiam tollitur. Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam. Lex terret de se praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Vide enim illum captivum. Videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivum se ducentem in lege peccati, quae est in membris ejus. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce captivatur, ecce subjugatur. Quid ei profuit, Non concupisces? Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret. Concupiscentiam enim, id est hostem suum, nesciebat, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam vidisti hostem; pugna, libera te, assere te in libertatem; prematur jucunda suggestio, perimatur illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si potes. Quid enim est quod ex aliquantula jam gratia Dei condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae: non repugnantem et nihil valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti, quomodo perficitur speranti? Clama sub hoste, quia habes oppugnatorem, habes et adjutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Jam videtis, quoniam clamastis. Sit iste clamor vester, quando forte sub hoste laboratis, dicite, in intimis praecordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego homo. Miser ego, ideo miser quia ego. Miser ego homo, et quia ego, et quia homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine perambulet homo (Psal. XXXVIII, 7): Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Numquid tu? Ubi sunt vires tuae, ubi est praesumptio tua? Certe aliqua taces: taces, sed taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et ipse Deus tacet et clamat; tacet a judicio, non tacet a praecepto: sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus, Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Exclama ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid dixeram? Lex terret de se praesumentem. Ecce homo de se praesumebat, tentavit pugnare, non potuit superare; victus est, prostratus est, subjugatus est, captivatus est. Didicit de Deo praesumere, et quem lex terruit de se praesumentem, restat ut gratia adjuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Jam vide dulcedinem, gusta, sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Factus est tibi suavis, quia liberavit te. Amarus tibi fuisti, cum praesumeres in te. Bibe dulcedinem, accipe pignus tanti horrei. 6. Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a Deo petentes, nihil petunt. Discipuli ergo Domini Jesu Christi adhuc sub lege mundi, adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: cum lex dicat, Non concupisces (Exod. XX, 17). Pace dixerim eorum sanctorum arietum, ducum gregis; pace eorum dixerim, quia verum dico: Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum major (Luc. XXII, 24), et adhuc in terra Domino constituto, principatus dissensione fluctuabant. Hoc unde, nisi ex fermento vetere? hoc unde nisi ex lege in membris, repugnante legi mentis? Fastigium quaerebant: enimvero cupiebant; quis major esset cogitabant: ideo altitudo eorum de puero confunditur. Vocat ad se Jesus humilem aetatem, ut domet tumidam cupiditatem (Marc. IX, 33-36). Merito ergo et quando redierunt, et dixerunt, Domine, ecce daemonia subjecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum erat, quid erat, ad illud quod Deus promittebat)? Dominus ergo, magister bonus, sedans timorem, aedificans firmitatem, ait illis: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt. Quare hoc? Quia multi venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo daemonia ejecimus; et dicam eis, Non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen jam ibi scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid enim petiistis in nomine meo? Ut daemonia vobis subjecta essent? In hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim aliquid esset, gaudere juberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia ad illam magnitudinem praemiorum Dei exiguum erat. Non enim vere Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor. III, 7). Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis dicimus, quando petimus in nomine Christi temporalia ista. Certe enim petiistis. Nam quis non petat? Alius sanitatem petit, si aegrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est; alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogat, et nihil est quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et accipietis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat. Nam quando petis nihil: qui bibet de hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Mittit in puteum hydriam cupiditatis, levat unde bibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum sit plenum: id est, ut satiemini, non ut ad tempus delectemini. Petite quod vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Joan, XIV, 8, 9). Ergo gratias agite Christo pro vobis infirmantibus, et fauces satiandas parate Christi divinitati. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CXLVI . De verbis Evangelii Joannis, Simon Joannis diligis me? etc. Cap. XXI, V\. 15-17. CAPUT PRIMUM. 1. Officium pastoris et ovium. Haereditas nostra, Deus ipse. Lectione hodierna animadvertit Charitas vestra, dictum esse Petro a Domino per interrogationem: Diligis me? Cui respondebat ille: Scis, Domine, quia amo te. Hoc secundo, hoc tertio; et ad singula verba respondentis dicebat Dominus, Pasce agnos meos. Commendabat Petro Christus agnos suos pascendos, qui pascebat et Petrum. Quid enim Petrus poterat praestare Domino, maxime jam immortale corpus gerenti, et in coelum ascensuro? Tanquam ei diceret, Amas me? In hoc ostende quia amas me, Pasce oves meas. Ergo, fratres, cum obedientia audite oves vos esse Christi: quia et nos cum timore audimus, Pasce oves meas. Si nos cum timore pascimus et timemus pro ovibus; ipsae oves quomodo pro se debent timere? Pertineat ergo ad nos cura, ad vos obedientia; ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis. Quanquam et nos qui vobis videmur loqui de superiore loco, cum timore sub pedibus vestris sumus; quoniam novimus quam periculosa ratio de ista quasi sublimi sede reddatur. Proinde, charissimi, catholica germina, membra Christi, cogitate quale caput habeatis. Filii Dei, cogitate qualem Patrem inveneritis. Christiani, cogitate quae vobis haereditas promittatur. Non talis qualis in terra possideri a filiis non potest, nisi cum mortui fuerint parentes eorum. Nullus enim in terra possidet haereditatem patris, nisi mortui. Nos vivo Patre nostro possidebimus quod donabit: quia Pater noster mori non poterit. Plus addo, plus dico, et verum dico: ipse Pater erit haereditas nostra. CAPUT II. 2. Recens baptizatos cavere jubet a malis christianis et a schismaticis. Congruenter vivite, maxime vos, candidati Christi, recens baptizati, modo regenerati, sicut vos ante admonui, et modo dico, et sollicitudinem meam pronuntio; quia timorem mihi majorem ingessit praesens evangelica lectio: observate vos, nolite imitari malos christianos. Nolite dicere: Faciam hoc, quia multi fideles hoc faciunt. Hoc non est defensionem parare animae, sed comites ad gehennam inquirere. Crescite in hac area dominica: in hac invenietis bonos, qui et vobis placeant, si et vos boni fueritis. Numquid enim peculium nostrum estis? Haeretici et schismatici de furtis dominicis peculia sibi fecerunt, et greges non Christi, sed suos contra Christum pascere voluerunt. Plane in ipsis depraedationibus suis titulum illius posuerunt, ut praedae ipsorum quasi defenderentur per titulum potentis. Quid facit Christus quando tales convertuntur, qui foris ab Ecclesia titulum ejus Baptismatis acceperunt? Ejicit praedatorem, titulum non deponit, et possidet domum: quia invenit ibi titulum suum. Quid opus est ut mutet nomen suum? Numquid attendunt quod ait Dominus Petro, Pasce agnos meos, pasce oves meas? Numquid dixit ei, Pasce agnos tuos: aut, Pasce oves tuas? Exclusis autem, quid dixit in Canticis canticorum ad Ecclesiam? Loquens sponsus ad sponsam ait, Nisi cognoveris temetipsam, pulchra inter mulieres, exi tu. Tanquam dicens, Non ego te ejicio, exi tu, nisi temetipsam cognoveris, pulchra inter mulieres, nisi cognoveris te in speculo Scripturae divinae; nisi attenderis, o mulier pulchra, speculum quod te falso nitore non fallit: nisi cognoveris quia de te dictum est, Super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12); quia de te dictum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8); et alia innumerabilia testimonia, quae catholicam Ecclesiam commendant. Nisi ergo cognoveris, partem non habes, haeredem te non potes facere. Ergo, exi tu in vestigiis gregum, non in societate gregis: et pasce haedos tuos (Cant. I, 7), non quomodo Petro dictum est, oves meas. Petro dicitur, oves meas; schismaticis dicitur, haedos tuos. Hic oves, ibi haedos: hic meas, ibi tuos. Recolite dexteram et sinistram judicis nostri: recolite ubi stabunt haedi, et ubi oves (Matth. XXV, 33): et apparebit vobis ubi dextera, ubi sinistra, candida et nigra, luminosa et tenebrosa, pulchra et deformis, acceptura regnum et inventura supplicium sempiternum. SERMO CXLVII . De eisdem verbis Evangelii Joannis, Simon Joannis, diligis me plus his? etc. Cap. XXI, V\ 15-19. CAPUT PRIMUM. 1. Petri praesumptio et negatio. Apostolum Petrum primum omnium Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se turbatum, sed a Christo innovatum. Fuit enim prius audax praesumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro Domino moriturum, cum prius pro illo esset Dominus moriturus. Quando ergo dicebat, Tecum ero usque ad mortem; et, Animam meam pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Luc. XX, 33, 34, 55-61, et Joan. XIII, 37, 38, XVII, 25-27). Ventum est ad horam: et quia Deus erat Christus, homo autem Petrus, impleta est Scriptura, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Dicit autem Apostolus, Quoniam Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Verax Christus, mendax Petrus. CAPUT II. 2. Petri amor in Christum verus. Unitas omnium pastorum in Petro figurata. Modo quid? Interrogat eum Dominus, sicut audistis cum Evangelium legeretur, et dicit ei: Simon Joannis, diligis me plus his? Respondit ille, et dixit: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Et iterum Dominus hoc interrogavit, et tertio hoc interrogavit. Et respondenti dilectionem, commendavit gregem. Per singula enim dicebat Dominus Jesus Petro dicenti, Amo te: Pasce agnos meos, pasce oviculas meas. In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum, sed bonorum, qui sciant oves Christi pascere Christo, non sibi. Numquid modo Petrus mendax erat, aut amare se Dominum mendaciter respondebat? Veraciter hoc respondebat: hoc enim respondebat, quod in corde suo videbat. Quando autem dixerat, Animam meam pro te ponam, de futuris voluit praesumere viribus. Omnis autem homo qualis sit tunc cum loquitur, forte scit; qualis crastino futurus sit, quis scit? Revocabat ergo oculos suos ad cor suum Petrus, quando interrogabatur a Domino, et fidens respondebat quod ibi videbat: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quod tibi dico, tu scis: quod hic video in corde meo, vides et tu. Non ausus est tamen dicere quod Dominus interrogaverat. Non enim simpliciter Dominus dixerat, Diligis me? sed addiderat, Plus his diligis me? id est, Plus me diligis quam isti? De aliis discipulis dicebat: ille non potuit dicere nisi, Amo te: non ausus est dicere, Plus his. Noluit iterum esse mendax. Suffecerat ei testimonium perhibere cordi suo: non debuit esse judex cordis alieni. CAPUT III. 3. Petrus desertus a Christo, et post roboratus. Verax ergo Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus Jesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus: quando autem placuit Domino Jesu Christo, implevit Petrum, et inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4). Et quid ei nuntiavit, quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro suas oviculas commendavit? Praenuntiavit ei passionem suam. Cum esses, inquit, junior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset Deum: id est, quia pro Christo fuerat crucifigendus; hoc est enim, Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deinde post haec ait Dominus Christus: Sequere me (Joan. XXI, 15-19). Non sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit, Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non quando negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod passus est Christus. Sed jam timere non debuit. Videbat enim in carne viventem, quem viderat in ligno pendentem. Resurgendo Christus abstulit mortis timorem: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito interrogabat Petri amorem. Ter negaverat timor, ter confessus est amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas confessionis, testimonium dilectionis. SERMO CXLVIII . De verbis Actuum Apostolorum, cap. V, V\. 4, Nonne manens tibi manebat, etc., die dominico octavarum Paschae dictus ad sanctos Martyres viginti. CAPUT PRIMUM. 1. Ananiae et Sapphirae non severior correptio, mors temporalis. Cum lectio legeretur de libro qui inscribitur Actus Apostolorum, animadvertistis quid contigerit eis, qui cum villam vendidissent, subtraxerunt de pretio villae, et ante pedes Apostolorum, quasi totum pretium, posuerunt. Continuo correpti exspiraverunt ambo, vir et uxor ejus. Nonnullis videtur nimis severa ista fuisse correptio, ut propter pecuniam de re sua subtractam, homines morerentur. Non hoc Spiritus sanctus avaritia fecit, sed Spiritus sanctus mendacium sic punivit. Nam verba audistis beatissimi Petri, dicentis: Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Si nolles vendere, quis te cogeret? Si velles offerre dimidium, quis exigeret totum? Si enim dimidium offerendum erat, dimidium dicendum erat. Pro toto dimidium, hoc est puniendum mendacium. Non tamen videatur, fratres, severa correptio, mors temporalis. Atque utinam hecusque vindicta processerit. Quid enim magnum mortalibus contigit quandocumque morituris? Sed per illorum temporalem poenam Deus sciri voluit disciplinam. Credendum est autem quod post hanc vitam eis pepercerit Deus: magna est enim ejus misericordia. De mortibus autem quae contingunt ex vindicta, ait quodam loco apostolus Paulus, corripiens eos qui male tractabant corpus et sanguinem Christi, et dicens, Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes: id est, quantum sufficit ad disciplinam imponendam. Multi in vobis dormiunt, hoc est, moriuntur. Flagello enim Domini corripiebantur; aegrotabant, et moriebantur. Et subjecit post haec verba, et ait: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 30-32). Quid si ergo huic viro et uxori ejus tale aliquid contigit? Correpti sunt mortis flagello, ne supplicio punirentur aeterno. CAPUT II. 2. Vota Deo reddenda. Hoc tantum attendat Charitas vestra, quia si Deo displicuit detrahere de pecunia quam voverant Deo, et utique illa pecunia usibus hominum fuerat necessaria: quomodo irascitur Deus, quando vovetur castitas, et non exhibetur; quando vovetur virginitas, et non exhibetur? Vovetur enim ad usus Dei, et non ad usus hominum. Quid est quod dixi, ad usus Dei? Quia de sanctis Deus facit sibi domum, facit sibi templum, in quo habitare dignetur: et utique sanctum vult permanere templum suum. Potest ergo virgini sanctimoniali nubenti dici, quod ait Petrus de pecunia: Virginitas tua numquid non manens tibi manebat, et antequam eam voveres, in tua fuerat potestate? Quaecumque autem hoc fecerint, voverint talia, et non reddiderint; non se putent temporalibus mortibus corripi, sed aeterno igne damnari. SERMO CXLIX . In quo quaestiones propositae ex Actibus Apostolorum, cap. X, et ex Evangelio, solvuntur; seu de quatuor quaestionibus: prima, de visione Petri. Secunda, de verbis Evangelii, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, etc. Et paulo post, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, etc. Tertia, de verbis Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Quarta, de dilectione inimici. Matth. cap. V, V\. 16, cap. VI, V\. 1-4, et cap. V, V\. 43-48. CAPUT PRIMUM. 1. Quaestiones solvendae: prima quaestio, de visione Petri. Ante diem dominicum superiorem, memini me propositarum de Scripturis quarumdam quaestionum factum esse debitorem Sanctitati vestrae. Est autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius debeamus, nisi solam charitatem, quae semper redditur, et semper debetur. De visione Petri dixeramus quaerendum esse, quid sibi velit vas illud, tanquam linteum submissum de coelo quatuor lineis, in quo erant omnia quadrupedia terrae, et serpentia, et volatilia coeli: et quod dictum est Petro voce divina, Occide et manduca: et quod ter factum est et assumptum. CAPUT II. 2. Voracitas non imperata Petro. Adversus eos quidem qui voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod dictum est, Occide, et manduca: non occidere et manducare peccatum est, sed immoderate uti donis Dei, quae tribuit ad usus homini. 3. Judaeorum abstinentia ab immundis animalibus figurativa erat. Judaei enim acceperant certa animalia quae manducarent, et certa a quibus abstinerent: quod in significatione rerum futurarum eos accepisse, manifestat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Itaque jam temporibus Ecclesiae dicit alio loco: Omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offensionem manducat (Tit. I, 5, et Rom. XIV, 20). Erant enim qui tempore illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in offensionem quorumdam infirmorum. Immolatitia enim caro eorum pecorum quae aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco idem apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est enim terra et plenitudo ejus. Et iterum: Si quis autem vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit, quod immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X, 25-28). Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non in contactu carnis, sed in conscientiae puritate, aut in macula constitutum est. CAPUT III. 4. Animalia Judaeis prohibita, signa sunt. Fissa ungula. Ruminatio. Unde data est licentia Christianis, quae Judaeis non est data. Omnia enim animalia quae Judaeis prohibita sunt manducare, signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbrae futurorum. Sicut illa circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne gestabant, et in corde repudiabant: sic et epulae illae praecepta mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem vel utrumque vel unum horum defuerit, non manducent (Deut. XIV): homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur. Lapsus enim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiae doctrinam quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege Domini meditatur die et nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut negligentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque vitio reprehenduntur. CAPUT IV. 5. Judaicarum observationum praecepta cur legantur Christianis. Sic caetera quae ad hunc modum praecepta sunt data Judaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut secundum hanc vanam consuetudinem non faciant, sed manducent quod velint, cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide, et manduca; ut non jam teneret observationes Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est. CAPUT V. 6. Visio Petri figurativa. Vas. Lineae quatuor. Sed tamen ut intelligatis hoc in figura esse monstratum, erant in illo vase serpentia. Numquidnam poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio? Vas illud Ecclesiam significat: quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas tenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro. A quatuor enim ventis dicit Deus congregari sanctos suos in fine (Matth. XXIV, 31): quia nunc per omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa, Gentes sunt. Omnes enim Gentes quae immundae erant, in erroribus et superstitionibus et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus, illo adveniente donatis sibi peccatis mundae sunt factae. Unde jam post remissionem peccatorum, quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat? CAPUT VI. 7. Petrus personam gerit Ecclesiae. Petrus enim in multis locis Scripturarum apparet quod personam gestet Ecclesiae; maxime illo in loco ubi dictum est, Tibi trado claves regni coelorum. Quaecumque ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris in terra, erunt soluta et in coelo (Id. XVI, 19). Numquid istas claves Petrus accepit, et Paulus non accepit? Petrus accepit, et Joannes et Jacobus non accepit, et caeteri Apostoli? Aut non sunt istae in Ecclesia claves, ubi peccata quotidie dimittuntur? Sed quoniam in significatione personam Petrus gestabat Ecclesiae, quod illi uni datum est, Ecclesiae datum est. Ergo Petrus figuram gestabat Ecclesiae; Ecclesia corpus est Christi. Recipiat igitur jam mundatas Gentes, quibus peccata donata sunt; unde miserat ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo gentiles erant. Hujus eleemosynae acceptae mundaverant eum ad quemdam modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere accedere ad participationem Evangelii, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum. CAPUT VII. 8. Gentium receptio intra Ecclesiam. Vas ergo illud dubitationem istam sustulit: et ideo post illam visionem admonitus est ab Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase fuerant demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, quia eleemosynas eorum inde acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi, id est, ut interficeretur in eis vita praeterita, qua non noverant Christum; et transirent in corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et ipse Petrus cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi Deus ostendit, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris. Et postea veniens ad fratres in Jerosolymam, cum quidam tumultuarentur, quod Gentibus Evangelium traderetur, reprimens eorum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit (Act. XI): quod nisi ad eamdem intelligentiam pertineret, commemorandum non esset. CAPUT VIII. 9. Linteum. Fortassis quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Excludat unusquisque de corde suo corruptiones malarum concupiscentiarum, atque ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia. CAPUT IX. 10. Trina submissio. Quare ter de coelo submissum est? Quia ipsae omnes Gentes, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quatuor ergo lineae et trina submissio, etiam duodenarium Apostolorum numerum ostendit: tanquam ternis per quatuor deputatis. Quater enim tria, duodecim fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est. CAPUT X. 11. Quaestio secunda, ex Evangelio. Alia quaestio a nobis dilata erat, quare Dominus in ipso sermone quem in monte habuit, dixit discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et paulo post in eo ipso sermone ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; et, Sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Fluctuat plerumque operator inter haec duo praecepta, et cui obtemperet nescit: quando utique Domino vult obtemperare, qui utrumque praecepit. Quomodo lucebunt opera nostra coram hominibus, ut videant bona facta nostra; et quomodo rursus erit eleemosyna nostra in abscondito? Si hoc observare voluero, in illud offendo: si illud observavero, hinc pecco. Ergo uterque Scripturae locus ita temperandus est, ut ostendantur divina praecepta adversa sibi esse non posse. Nam ista quae videtur pugna in verbis, pacem intellectoris inquirit. Habeat quisque cum Dei verbo in corde concordiam, et Scripturae nulla discordia est. CAPUT XI. 12. Locorum prava interpretatione discordia. Virgines oleum non ferentes. Propone ergo hominem eleemosynam facientem, sic ut omnino nesciat aliquis, si fieri potest, nec ille cui datur; ut ejus etiam oculos vitans ponat potius quod inveniat, quam porrigat quod accipiat. Quid potest facere amplius, ut abscondat eleemosynam suam? Iste utique incurrit in illam sententiam, et non facit quod Dominus ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra. Nemo videt facta ejus bona, non invitat ad imitandum. Erunt caeteri steriles, quantum in ipso est, dum putant a nemine fieri quod praecepit Deus, si hoc homines agant, ut non videantur bona opera eorum: cum major misericordia in eum fiat, cui proponitur bonae imitationis exemplum, quam cui porrigitur reficiendi corporis alimentum. Propone alterum eleemosynas suas apud populum ventilantem atque jactantem, nihil aliud in eis quam velle laudari: luceant opera ejus coram hominibus. Videtis quia non offendit in illud praeceptum: sed offendit in alterum dicentis Domini, Sit eleemosyna tua in abscondito. Talis qui fuerit, etiam pigrescit, si existant aliqui impii, qui forte reprehendant quod facit. Pendet ex lingua laudantium: similis est autem virginibus quae non portant oleum secum. Nostis enim quinque virgines stultas, quae oleum secum non portaverunt; alias autem sapientes, quae oleum secum portaverunt. Omnium lampades lucebant: sed aliae non habebant secum unde illam pascerent lucem, et ab eis quae habebant ita distinguebantur, ut illae stultae, illae sapientes dicerentur (Matth. XXV, 1-13). Quid est ergo, ferre oleum secum, nisi habere conscientiam placendi Deo de bonis operibus, et non ibi finem gaudii sui ponere, si homines laudent, qui conscientiam videre non possunt? Quia facit enim, potest videre homo: quo autem animo faciat, Deus videt. CAPUT XII. 13. Conciliantur loca in speciem contraria. Proponamus ergo aliquem praeceptum utrumque servantem, utrique obedientem. Porrigit panem esurienti, et porrigit coram illis quos vult facere imitatores suos; imitatus etiam Apostolum dicentem, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16, et XI, 1). Porrigit ergo pauperi panem, manifestus in opere, devotus in corde. Utrum laudem suam ibi quaerat, an gloriam Dei nullus hominum videt, nullus hominum judicat: sed tamen illi qui studio benevolo ad imitandum parati sunt, quod bonum fieri vident, etiam pio animo fieri credunt; et laudant Deum, cujus praecepto et dono talia fieri vident. Apparet ergo opus ejus, ut videant homines, et glorificent Patrem qui in coelis est: ipse autem effectus ejus in corde est, ut sit eleemosyna ejus in abscondito, et Pater qui videt in abscondito, reddat ei. Servavit iste modum quem debuit, nullius praecepti contemptor, sed utriusque perfector. Cavit enim ne fieret justitia ejus coram hominibus, id est, ne ibi haberet finem, ut ab hominibus laudaretur, quando non se ipsum, sed Deum voluit in opere suo bono laudari. Ea vero voluntas quia intus est in ipsa conscientia, facta est eleemosyna illa in abscondito, ut ille retribuat, cui nihil absconditur. Quis enim potest cor suum hominibus demonstrare cum facit, ut ostendat qua intentione animi faciat? CAPUT XIII. 14. Sensus legitimus utriusque loci ex ipsis Christi verbis eruitur. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta sunt, Attendite quomodo dicat: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini, inquit, ab eis. Si ibi posuit finem, ubi dixit, ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius inde quaerere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab hominibus, reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi jubet videri bona facta nostra, non ibi finem posuit, ut tantummodo homines hominem videant, et hominem laudent: sed transit ad gloriam Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: sed non hoc debes quaerere. Quid ergo? Addit et dicit: et glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc si quaeris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus. Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cujus gloriam quaeris, te videt hoc quaerere. Unde apostolus Paulus posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est praedicator, dicit: « Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo. Tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum. » Non gaudebat quia homo qui acceperat, cognoscebatur; sed quia Deus qui dederat, laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 22, 23, 24, 10). Et tamen alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista similis quaestio est. Sed quid adjungit? Non quaerens, inquit, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Hoc est, quod illo loco ait, Et in me magnificabant Deum: quod etiam Dominus dicit, Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quae fieri per homines vident, eum glorificant a quo haec homines acceperunt. CAPUT XIV. 15. Quaestio tertia, de Evangelio, ut sinistra nesciat opus dextrae. Restant duae quaestiones: sed vereor ne oneri sim jam fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Memini tamen quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et de dilectione inimici, eur antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis imperatur dilectio. Sed quid facio? Si breviter de his disseram, fortassis non ita ut oportet intelligar: si diutius, timeo ne plus gravem vos onere sermonis, quam fructu expositionis sublevem. Sed certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenete debitorem, ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est animi cupiditas carnalis, dextera est animi charitas spiritualis. Si ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistrae conscientiam operibus dexterae. Si autem simplici charitate et pura coram Deo conscientia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut illi placeat qui haec jubet, nescit sinistra quid facit dextera. CAPUT XV. 16. Quaestio quarta, de inimici dilectione et odio. De dilectione autem inimici difficilior est quaestio, nec ea brevitate solvi potest. Sed cum auditis, orate pro nobis; et forte Dominus Deus cito dabit quod putamus esse difficile. Ex uno enim horreo vivimus; quia in una familia sumus. Quod ergo nos putamus esse valde intus in abdito, forte ipse qui promittit ponit in limine, ut facillime dari possit petentibus. Dilexit inimicos ipse Dominus Christus: pendens enim in cruce ait, Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Secutus est ejus exemplum Stephanus, cum lapides in eum jacerentur; et ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Dominum imitatus est servus, ut nemo servorum sit piger, et putet hoc esse factum quod a solo Domino fieri poterat. Si ergo multum est ad nos imitari Dominum, imitemur conservum. Ad eamdem quippe gratiam vocati omnes sumus. Quare ergo antiquis dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum? Quia fortassis et ipsis verum dictum est; sed nobis apertius pro temporum distributione, per ejus praesentiam qui videbat quid quibus vel tegendum esset vel aperiendum. Si enim habemus inimicum, quem nunquam diligere jubemur; est autem diabolus: Diliges proximum tuum, hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Sed quia in ipsis hominibus saepe existunt inimicitiae, in animis eorum qui per infidelitatem dant locum diabolo, et ejus vasa fiunt, ut operetur in filiis diffidentiae; potest autem fieri ut relinquat homo malitiam suam, et convertatur ad Dominum; et dum adhuc saevit, dum adhuc persequitur, diligendus est, et orandum pro illo, et bene illi faciendum: ita et primum praeceptum implebis, ut diligas proximum tuum hominem, et oderis inimicum tuum diabolum; et secundum, ut diligas inimicos tuos homines, et ores pro eis qui te persequuntur. CAPUT XVI. 17. Orandum pro persequentibus. Nisi forte putas non orasse Christianos illo tempore pro Saulo persecutore Christianorum. Fortassis ad ejus conversionem vox illa Stephani martyris exaudita est. In illo enim persecutorum ejus numero fuit, et lapidantium vestimenta servavit (Ibid., 57). Idem etiam ad Timotheum scribens ait: « Obsecro primum omnium fieri deprecationes, adhorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus » (I Tim. II, 1, 2). Jubebat ergo orari pro regibus: et tunc reges persequebantur Ecclesias. Sed quas tunc pro se orantes persequebantur, nunc pro se exauditas defendunt. CAPUT XVII. 18. Proximi nomine inimicus etiam diligendus praecipitur. Vis ergo et illud antiquorum custodire praeceptum? Dilige proximum tuum, hoc est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Jesus Christus qui diligi praecipit inimicos, in duobus illis praeceptis totam Legem et Prophetas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40). Nihil ibi praecepit de dilectione inimici. Non ergo totum haec duo praecepta continent? Absit. Quia cum dicit, Diliges proximum tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici: quia etiam secundum spiritualem propinquitatem nescis quid tibi sit in praescientia Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia Dei ad poenitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sint in peccatis perseveraturi, qui relicturi justitiam et irrevocabiliter ad iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, invitans utique ad poenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint ejus bonitatem, experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum praesentes ejus inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in aeterna felicitate regnabit? Imple ergo praeceptum primum, Dilige proximum tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines: ora pro eis qui te persequuntur, sed pro hominibus: bene fac eis qui te oderunt, sed hominibus. CAPUT XVIII. 19. Explicatur Apostoli locus, de carbonibus congerendis super caput inimici. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Et hic quaestio est. Quomodo enim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3, 4). Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus, vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem laeserit. Ipsa vero ustio, poenitentia est, quae tanquam carbones ignis inimicitias ejus malitiasque consumit. SERMO CL . De verbis Actuum Apostolorum, Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum eo, etc. cap. XVII, V\. 18-34. Habitus Carthagini. CAPUT PRIMUM. 1. Paulus apud Athenienses praedicans. Advertit nobiscum Charitas vestra, cum legeretur liber Actuum Apostolorum, Paulum locutum esse Atheniensibus, et ab eis qui praedicationem veritatis irridebant, dictum fuisse verborum seminatorem. Dictum est quidem ab irridentibus, sed non respuendum est a credentibus. Erat enim revera ille seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet tantilli et nequaquam illius excellentiae comparandi, in agro Dei, quod est cor vestrum, verba Dei seminamus, et uberem messem de vestris moribus exspectamus. Verumtamen unde admonemur loqui Charitati vestrae, quod ipsa lectione continetur, hortamur attentius advertatis, si quomodo adjuvante Domino Deo nostro dicimus aliquid, quod nec facile, nisi dicatur, ab omnibus possit intelligi; neque cum intellectum fuerit, debeat ab ullo contemni. 2. Fides Christianorum. Apud Athenas loquebatur. Athenienses in omni litteratura atque doctrina per alios populos magna fama pollebant. Ipsa erat patria magnorum philosophorum. Inde se per caeteras Graeciae atque alias orbis terras varia et multiplex doctrina diffuderat. Ibi Apostolus loquebatur, ibi annuntiabat Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Hoc annuntiare inter superbos et doctos quanti periculi fuerit, vestrum est cogitare. Denique sermone finito, audita illi resurrectione mortuorum, quae praecipua fides est Christianorum, alii irridebant; dicebant autem alii, Audiemus te de hoc iterum. Nec defuerunt qui crediderunt, atque in eis nominatur quidam Dionysius Areopagites, id est Atheniensium principalis (Areopagos enim Atheniensium curia vocabatur); et mulier quaedam nobilis, et alii. Facta est ergo loquente Apostolo tripartita illa multitudo, per quosdam gradus mira distinctione disposita; irridentium, dubitantium, credentium. Quidam enim, ut scriptum esse audivimus, irridebant, quidam dicebant, Audiemus te de hoc iterum; isti dubitantes erant: aliqui crediderunt. Inter irridentes et credentes, medii sunt dubitantes. Qui irridet, cadit: qui credit, stat: qui dubitat, fluctuat. Audiemus te de hoc iterum, inquiunt: incertum an casuri essent cum irridentibus, an staturi cum credentibus. CAPUT II. Numquid tamen inaniter laboravit seminator ille verborum? Ille vero si formidaret irridentes, non perveniret ad credentes: quomodo seminator ille evangelicus, quem commemorat Dominus (nam utique hoc erat Paulus), si trepidaret mittere semina, ne aliud caderet in via, aliud inter spinas, aliud in loca petrosa; nunquam semen posset etiam ad terram optimam pervenire. Et nos seminemus, spargamus: corda praeparate, fructum date.

3. Epicurei et Stoici cum Apostolo conferentes. Hoc quoque, si meminit Charitas vestra, cum legeretur audivimus, quod quidam ex philosophis Epicureis et Stoicis conferebant cum Apostolo. Qui sint vel fuerint philosophi Epicurei et Stoici, id est, quid senserint, quid verum esse putaverint, quid philosophando sectati sint, procul dubio multi vestrum nesciunt: sed quoniam Carthagini loquimur, multi sciunt. Adjuvent ergo modo nos dicturos vobis. Ad rem quippe valde pertinet, quod puto esse dicendum. Audiant nos et nescientes et scientes: nescientes instruantur, scientes commoneantur; illi cognoscant, illi recognoscant.

CAPUT III. 4. Beata vita ab omnibus appetitur. Primo generaliter audite omnium philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes philosophi studendo, quaerendo, disputando, vivendo appetiverunt apprehendere vitam beatam. Haec una fuit causa philosophandi: sed puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si enim a vobis quaeram quare in Christum credideritis, quare christiani facti fueritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam. Appetitio igitur beatae vitae philosophis Christianisque communis est. Sed res tam consona ubi inveniri possit, inde quaestio est, deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle, vitam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatae vitae philosophis Christianisque communem: debui enim dicere, omnium hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nam et qui bonus est, ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi inde se beatum esse posse speraret. De bonis facilis quaestio est, quod beatam vitam quaerant, inde boni sint. De malis forte aliqui dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quaerant. Sed si separatos malos et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse? nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quaero ab illo, Quare furtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam. Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si ergo miserum est non habere, beatum putat habere. Sed in eo impudens est et errat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quaerit et malum facit. Quid quaerit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad mercedem bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo merces est. Deus opus jubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac, et hoc accipies. Ille autem malus respondet nobis: Nisi male fecero, beatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria sunt? Bonum quaeris, et malum facis? In contrarium curris; quando pervenis? CAPUT IV. 5. Epicureorum et Stoicorum opinio de beata vita. Relinquamus ergo istos; forte opportunum erit ut ad eos redeamus, cum de philosophis quod instituimus peregerimus. Non enim arbitror sine causa, per nescientes actum esse aliquid magnum dispensante divina ipsa providentia, ut cum essent plurimae philosophorum sectae in civitate Atheniensi, non contulerint cum Apostolo Paulo nisi Stoici et Epicurei (Act. XVII, 18). Cum enim audieritis quid sentiant in sectis suis, videbitis quam non frustra factum sit, ut ex omnibus philosophis soli cum Paulo conferrent. Neque enim ille eligere sibi potuit quibus altercantibus responderet; sed divina sapientia omnia gubernans hos ei apposuit, in quibus dissensionis philosophorum tota prope causa consisteret. Breviter ergo dico: indocti credant nobis, docti judicent de nobis. Puto quia mentiri non audeo indoctis, judicibus doctis; maxime quia dico aliquid, ubi pariter et docti et indocti possint veraciter judicare. Hoc ergo prius dico, hominem constare ex anima et corpore. Hic non peto ut credatis, sed et vos peto ut judicetis. Non enim timeo, ne in hoc dicto male quisquam judicet de me, qui agnoscit se. Homo ergo, quod nemo ambigit, constat ex anima et corpore. Substantia ista, res ista, persona ista quae homo dicitur, beatam vitam quaerit: et hoc nostis; nec insto ut credatis, sed admoneo ut agnoscatis. Homo, inquam, id est, res ista non parva, praecedens omnia pecora, omnia volatilia, omnia et natatilia, et quidquid carnem gerit et homo non est: homo ergo constans ex anima et corpore; sed non qualicumque anima, nam et pecus constat ex anima et corpore: homo ergo constans ex anima rationali et carne mortali, quaerit beatam vitam. Quae res faciat beatam vitam cum cognoverit homo, nisi hanc teneat, hanc sequatur, hanc sibi vindicet, assumat si potestas est, petat si difficultas est, beatus esse non potest. Tota igitur quaestio est, quid faciat beatam vitam. Constituite nunc ante oculos vestros Epicureos, Stoicos, et Apostolum: quod etiam sic dicere potui, Epicureos, Stoicos, Christianos. Interrogemus prius Epicureos, quae res faciat vitam beatam. Respondent: Voluptas corporis. Hic jam credatis peto, quia judices habeo. Utrum enim hoc dicant, hoc sentiant Epicurei, nescitis, quia illas litteras non legistis; sed sunt hic qui legerunt. Redeamus ad interrogandos. Quid dicitis, Epicurei, quae res facit beatam vitam? Respondent: Voluptas corporis. Quid dicitis, Stoici, quae res facit vitam beatam? Respondent: Virtus animi. Intendat mecum Charitas vestra, Christiani sumus, inter philosophos disceptamus. Videte quare illae tantum duae sectae procuratae sunt cum Apostolo collaturae. Nihil est in homine, quod ad ejus substantiam pertineat atque naturam, praeter corpus et animam. Horum duorum in uno, hoc est in corpore, Epicurei posuerunt beatam vitam: in alio, id est anima, Stoici posuerunt beatam vitam. Quantum ad hominem pertinet, si ab illo sibi est vita beata, nihil restat praeter corpus et animam. Aut corpus est causa beatae vitae, aut anima est causa beatae vitae: si plus quaeris, ab homine recedis. Hi ergo qui beatam vitam hominis in homine posuerunt, alibi ponere omnino non potuerunt, nisi aut in corpore, aut in anima. Horum qui in corpore posuerunt, principatum Epicurei tenuerunt: horum qui in anima posuerunt, principatum Stoici tenuerunt. CAPUT V. 6. Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei. Ecce sunt, conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni harum duarum sectae necessario consentire deberet, ut etiam ipse causam beatae vitae, aut in corpore, aut in anima poneret. Nunquam poneret Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam Epicurei et de corpore et de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt animam post mortem dissolvi quam corpus. « Adhuc, » inquiunt, « post efflatum spiritum manente cadavere, et integris membrorum lineamentis aliquantum durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus vento diverberata dissolvitur. » Non ergo miremur quod summum bonum, id est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam animam habere senserunt. Numquid hoc faceret Apostolus? Absit ut poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam e numero Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed porcorum. Ex hoc enim numero erant illi corrumpentes mores bonos colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Epicurei contulerunt cum Paulo apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet, Nihil erit post mortem, umbrae enim transitus est vita nostra. Dixerunt enim apud se cogitantes non recte inter caetera: Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. CAPUT VI. 7. Jejunium cum oratione et eleemosyna. Hoc si atrocius objurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et quod sequitur: Opprimamus pauperem justum (Sap. II, 8-10). Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite esse epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit, aut poena. Nemo dicat: Quis huc inde reversus est? Dives ille purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit (Luc. XVI, 19-24). Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo; sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem, quasi aliud nihil habentes nisi quod delectat carnem, dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post mortem victuri, et felices potius victuri post mortem, non dicant, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur, Cras enim moriemur; et dicite, Jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod praecipue observandum est praetermitto, ut de jejunio tuo fames pauperis satietur, aut si jejunare non potes, magis pascas, cujus saturitate tibi venia concedatur. Dicant ergo Christiani, Jejunemus et oremus et donemus; cras enim moriemur. Aut si duas res volunt dicere, ego eligo ut dicant, Donemus et oremus, quam, Jejunemus et non donemus. Absit ergo ut Apostolus in corpore poneret summum bonum hominis, id est, beatitudinis causam. CAPUT VII. 8. Stoicorum opinio Apostolo non probata. Sed cum Stoicis non indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant efficiens beatae vitae, id est, quod facit in homine beatam vitam: respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7). Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus igitur omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Quid ergo? Jam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo, Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice. Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei. CAPUT VIII. 9. Rejiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae. Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid rejicere et quid deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis, prudentia mala et bona discernens, justitia sua cuique distribuens, temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum, sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse donavit (Philipp. II, 13). Scio quia fortassis irrisurus es me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua: inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae, forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Judaei enim signa petunt; sed tu, Stoice, non es Judaeus: scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judaeus, subsannat Graecus. Judaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Judaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 22-24.) Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, jam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2.). Jam non dices: Virtus animi mei me facit beatum. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21 et 22). Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea (Psal. XCIII, 12). Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cujus non voluptas carnis, cujus non virtus propria; sed, beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). Haec est patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt. Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via. 10. Beatitudo et ad beatitudinem via Christus. Quid vult enim beatus, quid vult, nisi non falli, non mori, non dolere? Et quid quaerit? Plus esurire, et plus manducare? Quid, si melius est non esurire? Nemo beatus est, nisi qui vivit in aeternum sine ullo timore, sine ulla fallacia. Nam falli odit anima. Quantum falli oderit anima naturaliter, hinc intelligi potest, quoniam qui mente alienata rident, plorantur a sanis: et eligit homo utique ridere, quam flere. Si duo ista proponantur, Ridere vis, an flere? quis est qui respondeat, nisi, Ridere? Iterum si proponantur ista duo, Falli vis, an verum tenere? omnis homo respondet, Verum tenere. Et ridere eligit, et verum tenere: de duobus illis, risu et fletu, Ridere; de duobus istis, fallacia et veritate, Verum tenere. Sed tantum praevalet invictissima veritas, ut eligat homo sana mente flere, quam mente alienata ridere. Ibi ergo in illa patria veritas erit, fallacia et error nusquam. Sed et veritas erit, et flere non erit. Erit enim et verum ridere, et de veritate gaudere, quia ibi vita erit. Nam si dolor erit, vita non erit: neque enim vita dicenda est sempiternus immortalisque cruciatus. Ideo Dominus non appellans vitam quam habituri sunt impii, quamvis in igne victuri sint: vitam non finiunt, ne poenam finiant: Vermis enim eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur (Isai. LXVI, 24): tamen eam noluit appellare vitam, sed hanc appellavit vitam quae beata et aeterna est (Matth. XXV, 41, 46). Unde interrogante illo divite Dominum, Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? et ipse quidem vitam aeternam non nominabat, nisi beatam. Nam habebunt impii aeternam, sed non beatam vitam, quia cruciatibus plenam. Ergo ille ait, Domine, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit illi Dominus de mandatis. Ait ille, Haec omnia feci. Sed quando respondit de mandatis, quid ait? Si vis venire ad vitam (Id. XIX, 16, 17). Non ei dixit beatam; quia misera nec vita dicenda est. Non ei dixit aeternam; quia ubi mortis timor est, nec vita dicenda est. Ergo vita, quae hoc nomine digna est, ut vita dicatur, non est nisi beata; et beata non est, nisi aeterna. Hanc volunt omnes, hanc volumus omnes, veritatem et vitam: sed ad tam magnam possessionem, ad tam grandem felicitatem qua itur? Instruxerunt sibi vias erroris philosophi: alii dixerunt, Hac; alii, Non hac, sed hac. Latuit eos via, quia Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Lateret et nos, nisi venisset ad nos. Ideo Dominus: Ego, inquit, sum via. Piger viator, venire nolebas ad viam; ad te venit via. Quaerebas qua ires: Ego sum via. Quaerebas quo ires: Ego sum veritas et vita (Joan. XIV, 6). Non errabis quando is ad illum, per illum. Haec est doctrina Christianorum, non plane conferenda, sed incomparabiliter praeferenda doctrinis philosophorum, immunditiae Epicureorum, superbiae Stoicorum. SERMO CLI . De verbis Apostolis, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago, etc., Rom. cap. VII, V\. 15-25. CAPUT PRIMUM. 1. Locus Apostoli male intelligentibus periculosus. Lectio divina quae de apostoli Pauli Epistola recitata est, quotiescumque legitur, timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam ergo legitur, et tunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sit ergo intenta Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis: ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis. 2. Justi vita hic bellum, nondum triumphus. Vox triumphi. Prius ergo recolite, quod Deo propitio soletis audire, vitam justi in isto corpore adhuc bellum esse, nondum triumphum. Hujus autem belli aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, et voces belli, et voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est. Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quando audis repugnantem, quando audis captivantem, bellum non agnoscis? CAPUT II. Vox ergo triumphi nondum est: sed quia futura est, docet te idem apostolus, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem: ibi est vox triumphi: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dicant triumphantes: Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 53-55). Dicemus ergo; quandoque dicemus; et ipsum quandoque non erit longe. Non enim tantum remanet de saeculo, quantum jam exemptum est. Hoc igitur tunc dicemus. Modo autem in isto bello, ne male intelligentibus lectio ista tuba sit hostis, non nostra, unde ille incitetur, non unde vincatur; advertite, obsecro, fratres mei, et qui certatis certate. Qui enim nondum certatis, non estis intellecturi quod dico: qui jam certatis, intellecturi estis. Vox mea in aperto, vestra erit in silentio. Prius illud recolite quod scripsit ad Galatas, unde hoc bene possit exponi. Ait enim, fidelibus loquens, baptizatis loquens, quibus utique in sancto lavacro omnia fuerant dimissa peccata: his tamen loquens, sed pugnantibus loquens, ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non dixit, ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quare hoc? Sequitur et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Galat. V, 16-18): utique, sed sub gratia. Si Spiritu ducimini: quid est, duci Spiritu? Spiritui Dei consentire jubenti, non carni concupiscenti. Tamen concupiscit et resistit; et vult aliquid, et non vis tu: persevera, ut nolis tu.

CAPUT III. 3. Concupiscentiae interitus in votis esse debet. Manichaeorum insania. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nec sit ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium, inquam, tuum tale esse debet ad Deum, ut omnino non sit ipsa concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non consentiendo vincis: sed melius est hostem non habere, quam vincere. Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et vide si erit. Ubi est, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeres locum ejus, et non invenies. Non enim haec, quod maxime debetis audire: non enim haec quasi alia natura est, sicut insaniunt Manichaei. Languor noster est, vitium nostrum est. Non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Melius quidem erat implere quod Lex dixit, Ne concupiscas (Rom. VII, 7). Plenitudo est ista virtutis, perfectio justitiae, palma victoriae, Ne concupiscas. Hoc quia modo impleri non potest, vel illud impleatur quod sancta Scriptura item dicit: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Melius est eas non habere: sed quia sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire: noli post eas ire. Si velint post te ire, non erunt; quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant, expugna: hoc solum vide, ne vincant. CAPUT IV. 4. Quomodo concupiscentiae et consuetudini malae resistendum. Ecce aliquid inde ponam, unde caetera intelligatis. Nostis esse homines sobrios: pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos: abundant. Baptizatus est sobrius: quantum pertinet ad ebrietatem, non habet cum qua pugnet: habet alias concupiscentias, cum quibus pugnet. Sed ut de caeteris intelligatis, unius tantummodo hostis certamen in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus: audivit, et cum timore audivit, inter caetera mala, quibus hominibus male viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem: quia ubi dictum est, Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures; ibi additum est, Neque ebriosi, etc., regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Audivit, et timuit. Baptizatus est, dimissa sunt illi omnia quibus inebriatus est: restat adversaria consuetudo. Ergo habet cum qua pugnet renatus. Praeterita ejus vitia omnia dimissa sunt ei: observet, vigilet, pugnet, ne aliquando inebrietur. Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animum, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus: vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum, trahere captivum. Pugnat, repugna. O si et ipsa non esset! Si consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur: tu tantum noli ei satisfacere, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare. Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et nunquam inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt vires illius subjectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore moneo, dico, praedico: quid mali futurum sit ebriosis, ante denuntio. Non est quod dicas, Non audivi: non est quod dicas, Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed laboras, quia tibi validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti. Non laborasti, ut nutrires eum: labora, ut vincas eum. Et si minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit, quamvis ipsa tua mala consuetudo luctata sit tecum, si te non vicerit, fecisti quod ait apostolus Paulus, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Facta est concupiscentia titillando; sed non est perfecta potando. CAPUT V. 5. Concupiscentia nobis innata et ex primo peccato orta. Originale peccatum ex concupiscentia. Christus sine peccato conceptus, ut solveret peccatum. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquas consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus, baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malae, quam non habuerunt, consuetudinis. Ergo semper pugnandum est, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum est hoc nostrum mortis corpus. De ipsa dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quando transgressa est prima lex. Tunc nata est, inquam, ista lex, quando contempta et transgressa est prima lex. Quae est prima lex? Quam in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur? Quare nudi erant, et non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et invenit motum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti sunt oculi eorum. Quid enim? prius in paradiso clausis vel caecis oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus et bestiis, quando ad eum cuncta animalia adducta sunt (Gen. II, 25, 19, 20)? Quibus nomina imponebat, si non videbat? Deinde dictum est, Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi erant, et non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliquid quod nunquam senserant, quod in motu sui corporis nunquam expaverant. Aperti sunt oculi ad intuendum, non ad videndum: et quia senserunt pudendum, curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et fecerunt sibi succinctoria (Id. III, 1-7). Quod texerunt, ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi voluit, quem virgo concepit. Solvit illud, qui venit sine illo: solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad vitam iste homo? Quia Deus et homo. CAPUT VI. 6. Apostoli pugna contra concupiscentiam nobis proponitur ne desperemus. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non concupiscere, et tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid illa concupiscentia mala trahebat Apostolum subjugatum ad fornicationem et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor nostrum. Luctabatur, non subjugabatur. Sed quia nolebat nec hoc habere contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago. Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed tamen concupiscentiae non consentio. Non enim aliter diceret, Concupiscentias carnis ne perfeceritis; si eas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam moveri videres, forsitan de te desperares et diceres: Si ad Deum pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et quia nolo ut repugnet: caro enim mea est, ego ipse sum, pars mea est: Non quod volo ago; sed quod odi malum, hoc ago; quia concupisco. CAPUT VII. 7. Agere nec perficere seu bonum seu malum, quid sit. Quod ergo bonum ago? Quia concupiscentiae malae non consentio: Ago bonum, et non perficio bonum: et concupiscentia hostis mea agit malum, et non perficit malum. Quomodo ago bonum et non perficio bonum? Ago bonum, cum malae concupiscentiae non consentio: sed non perficio bonum, ut omnino non concupiscam. Rursus ergo et hostis mea quomodo agit malum, et non perficit malum? Agit malum, quia movet desiderium malum: non perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est tota vita sanctorum. Jam quid dicam de immundis, qui nec pugnant? Subjugati pertrahuntur: nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur. Haec, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho illius victoriae quid dicitur? imo quid dicit Apostolus jam praemeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Vox triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum: cujus punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius est: pupugit nos, et mortui sumus. Sed quando dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non quem fecisti: quando ergo dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? utique non erit; quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra peccatum data est Lex. Sed virtus peccati Lex (I Cor. XV, 54-56)? Quomodo virtus peccati Lex? Subintravit, ut abundaret delictum. Quomodo hoc? Quia fuit ante Legem homo peccator; data Lege atque transgressa, factus est et praevaricator. Peccato tenebantur homines rei: Lege data, plus praevaricatione facti sunt rei. CAPUT VIII. 8. Gratia Christi perimenda aliquando concupiscentia. Modo quid agendum fidelibus. Ubi spes, nisi quod sequitur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20)? Ideo iste miles et quodam modo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus, ut esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, legem foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subjunxit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et gementi subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Liberabit te a lege mortis hujus, id est, a corpore mortis hujus, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? et non erit: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? et nusquam erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente servio legi Dei, non consentiendo: carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, et carne legi peccati. Et hac delector, et ibi concupisco; sed non vincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nolo semper vincere: sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo, fratres, tenete istum modum: mente servite legi Dei, carne autem legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut faciat dormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic immorari sed non pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLII. De sequentibus verbis Apostoli, Rom. VII, et VIII, 1-4; usque ad, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, etc. 1. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola ( In superiore sermone ), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret, nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adjunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et non est inanis labor noster. 2. Idem tractatur argumentum. Jam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13); hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus. Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria ejus; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis. 3. Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et si habent desideria carnis, quibus non consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16). Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando. 4. Manichaeorum error cavendus. Dixi autem vobis, et maxime meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse non potest, etiam qui juste vivit; imo ille in ea est, qui juste vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui juste non vivit: ergo ne putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas, sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est. Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat; spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare vir, ut domet uxorem. Domata uxor subjugetur viro; subjugata uxore viro, fiat pax in domo. 5. Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus? Inquiramus et Domino adjuvante videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subjugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo: Et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29). Lex misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum? Jam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem. Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire; jubere novit, non juvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces. Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit, Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi jussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. 6. Lex Moysi defenditur contra Manichaeos.--Itaque, inquit, lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lex (quia et ipsam reprehendunt Manichaei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Apostoli verba sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis praevaricatio, nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum praevaricari rem malam. Quia vero malum est eam praevaricari, ergo bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quomodo satiat? quomodo inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis, Manichaee? Lex quae data est per Moysen mala est? Mala est, dicunt. O portenta! o frontem! Tu dixisti semel, Mala: audi Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Taces aliquando? Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat, ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem. Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra modum peccatum, delinquens per mandatum. Ideo, supra modum. Quando delinquebat sine mandato, minus erat: quando delinquit per mandatum, excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene facit. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur, subjugatur: jam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem servare. 7. Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quae jubet non juvat: lex quae tibi ostendit, non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 21-26). Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Lex Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege peccati et mortis. 8. Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: non in carne peccati. In carne quidem, sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro, caro peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus Filium suum. 9. De peccato in Christo quomodo damnatum peccatum.--Et de peccato damnavit peccatum in carne. De quo peccato? Quod peccatum? De peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleatur in nobis. Jam illa justitia legis impleatur in nobis; jam illa justitia quae jubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adjuvat: id est, lex litterae impleatur in nobis per spiritum vitae: qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Quod peccatum? Omne peccatum, omne nostrum peccatum damnavit. Sed de quo peccato? Ipse non habebat peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Nullum prorsus, nec trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero ejus sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte. Ideo ait: Ecce venit princeps hujus mundi (diabolum significans), et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, eamus hinc (Joan. XIV, 30 et 31). Et perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis, sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18). Si miraris potestatem, intellige majestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur. 10. Quorumdam sententia de loco Apostoli. De quo ergo peccato damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur, indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur: De quo peccato damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit peccatum. Si ergo non de suo, de cujus? De peccato Judae, de peccato Judaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem peccatorum? Quia crucifixus est a Judaeis. Quo tradente? Juda. Judaei quando illum occiderunt, Judas illum tradidit. Bene fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit peccatum. Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato Judaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo. Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum, eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Numquid hic potest intelligi peccatum Judae, peccatum Judaeorum, peccatum cujusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum. Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus. Ait enim alio loco: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? 11. Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus quomodo. Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad dilectum perveneritis. Prorsus, prorsus Christus Dominus noster, Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos essemus justitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum (Levit. IV); id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum: sed infirmabatur per carnem; et quod jubebat, in nobis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum, alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex gratiae. SERMO CLIII . De verbis Apostoli, Rom. VII, 5-13, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti, etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos. CAPUT PRIMUM. 1. Locus Apostoli exponendus quam difficilis. Audivimus, concorditerque respondimus, et Deo nostro consona voce cantavimus: Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Silentium si praebeatis, audietis. Non invenit locum sapientia, ubi non est patientia. Nos loquimur, sed erudit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus dictus est quem docet homo, sed quem tu erudieris, Domine. Nos plantare possumus et rigare: sed Dei est incrementum dare (I Cor. III, 7). Qui plantat et qui rigat, forinsecus operatur: qui dat incrementum, intrinsecus opitulatur. Quae nobis lectio de sancti Apostoli Epistola proposita sit ad loquendum, quam difficilis, quam latebrosa, quam (si non intelligatur aut male intelligatur) periculosa; puto, fratres, imo scio, quia nobiscum recitaretur, audistis; et fluctuastis, si advertistis; aut si aliqui et intellexistis, quam sit arduum sine dubitatione vidistis. Hanc itaque lectionem totumque ipsum molestum et obscurum, sed intelligentibus salubrem Epistolae Apostoli locum suscepimus, adjuvante misericordia Dei, exponere disserendo. Charitati vestrae debitores nos esse scio, exactores vos esse sentio. Quemadmodum nos, ut ista percipiatis, oramus: sic et vos orate, ut ea vobis explicare valeamus. Si enim oratio nostra concordet; et vos faciet Deus idoneos auditores, et nos debiti hujus fidelissimos redditores. CAPUT II. 2. Hoc loco abutuntur Manichaei.--Cum enim essemus in carne, ait Apostolus, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Hic videtur (quod non intelligentibus primum et grande periculum est) Apostolus reprehendere et culpare legem Dei. Dicit aliquis, Absit hoc ab animo qualiscumque christiani: quis hoc vel insanus audeat de Apostolo suspicari? Et tamen, fratres mei, verba ista male intellecta, fomitem insaniae furori Manichaeorum subministrarunt. Manichaei enim legem Dei per Moysen datam, dicunt non a Deo datam, et eam Evangelio contrariam esse contendunt. Et quando cum eis agitur, his testimoniis apostoli Pauli quae non intelligunt, conantur convincere, quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes? Non enim multum est, si quis velit esse diligens, post calumnias ab haeretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est expressa legis Dei. 3. Manichaeorum calumnia refellenda ex consequentibus. Videte enim prius et advertite. Cum enim essemus in carne, ait, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur. Hic jam Manichaeus erigit cervicem, exaltat cornua, impetit te, facit impetum: Ecce, inquit, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Quomodo bona est Lex, per quam in nobis sunt passiones peccatorum, et operantur in membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum progredere, totum audi patienter, et si non intelligenter. Hoc enim quod ait, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius esto mecum Legis laudator, et tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum seponamus, ad laudem Legis quae aperta est veniamus. Passiones, inquit, peccatorum, quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Adhuc videtur Legem arguere, culpare, improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quasi utique videtur Legem accusare atque culpare. Vidit hoc et ipse, vidit, sensit se non intelligi, et contra obscuritatem verborum suorum cogitationes hominum commoveri: sensit quid possis dicere, sensit quid possis contradicere; et prior hoc voluit dicere, ut tu non invenias quod diceres. CAPUT III. 4. Apostolus ipse Legis reprehensores ibidem damnat.--Quid ergo dicemus, inquit? Hoc sequitur. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Uno verbo Legem absolvit, Legis accusatorem damnavit. Auctoritatem Apostoli contra me proferebas, o Manichaee, et dicebas mihi, cum Legem reprehenderes, Ecce Audi Apostolum, lege Apostolum: Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Jactabas te, clamabas, dicebas, Audi, lege, vide: ista dixeras, et jam verso tergo ire cupiebas. Exspecta, audivi te, audi me: imo nec ego te, nec tu me; sed ambo simul audiamus Apostolum, qui solvit se, et alligat te. Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Hoc dicebas, Lex peccatum est, hoc nempe dicebas. Ecce audisti quod dicebas, audi quod dicas. Legem Dei peccatum esse dicebas, quando eam caecus et improvidus reprehendebas. Errasti: vidit Paulus errorem tuum. Quod dicebas, ipse dixit. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Quod dicebas, hoc dicimus? Lex peccatum est? Absit. Si Apostoli sequebaris auctoritatem, appende verbum, et cape inde consilium. Audi, Lex peccatum est? Absit. Audi, Absit. Si Apostolum sequeris, si ejus auctoritatem plurimi pendis, audi, Absit: et quod sentiebas, a te absit. Quid ergo dicemus? Quid dicemus? quia dixi, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; quia dixi, Evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; quia dixi, Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: Lex peccatum est? Absit. Quare ergo, Apostole, tanta illa dixisti? CAPUT IV. 5. Lex concupiscere malum prohibens, non est mala. Lex absit ut sit peccatum: Sed peccatum, inquit, non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam modo interrogo te, Manichaee, modo te interrogo, responde mihi. Mala est Lex quae dicit, Non concupisces? Hoc nec luxuriosus mihi et nequam aliquis responderit. Etenim et ipsi homines flagitiosi quando reprehenduntur, erubescunt; et quando sunt inter castos, lascivire non audent. Si ergo malam dicis esse Legem quae dicit, Non concupisces; impune vis concupiscere; accusas Legem, quia percutit libidinem. Fratres mei, si non audiremus Apostolum dicentem, Lex peccatum est? Absit; sed tantummodo verba Legis commemorantem, ubi dictum est, Non concupisces: etiam Legem illo non laudante, nos tamen laudare deberemus: illam laudare, nos accusare. Ecce Lex, ecce desuper tuba divina clamat homini, Non concupisces. Non concupisces, reprehende si potes; fac, si reprehendere non potes. Audisti, Non concupisces, reprehendere non audes. Quia bonum est quod dixit, Non concupisces; malum est concupiscere. Malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo concupiscere malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo fac quod jubet Lex, noli facere quod vetat Lex, noli concupiscere. CAPUT V. 6. Concupiscentiae malum ante Legem ignotum. Sed quid ait Apostolus? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Ibam enim post concupiscentiam meam, et qua trahebat currebam, ejusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate jucundas magnam felicitatem arbitrabar. Laudatur enim peccator, ait Lex, in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Invenis hominem concupiscentias suas carnales sectantem, totumque se illis servum donantem, aucupari undique voluptates, fornicari, inebriari; non dico amplius; fornicari, inquam, inebriari. Haec dixi quae licite committuntur, sed non Dei legibus. Quis enim aliquando ad judicem ductus est, quia meretricis lupanar intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando habens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi. Luxuriosus autem, immundus atque lascivus felix dicitur abundare voluptatibus, frui deliciis. Jamvero si se etiam vino ingurgitet, si bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est, bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum: procedit lex Dei, et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quae posset, suae concupiscentiae non negare, sequi qua trahit; audit, Non concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit, Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suorum, factus est doctus, et pejus est victus: coepit esse non solum peccator, sed etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat: sed antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque prostratus est; factus est et Legis praevaricator, qui fuit antea nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. 7. Concupiscentia per Legem aucta, non victa.--Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Minor erat concupiscentia, quando ante Legem securus peccabas, nunc autem oppositis tibi obicibus Legis, fluvius concupiscentiae quasi frenatus est paululum, non siccatus: sed increscente impetu qui te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus ruptis. Concupiscentia tua minor erat, quando tuam movebat libidinem, omnis est autem quando transcendit et Legem. Vis nosse quam magna sit? Vide quid ruperit: Non concupisces. Non homo dixit, Deus dixit, Creator dixit, Judex aeternus dixit, non quicumque dixit. Fac ergo quod dixit. Non facis? observa judicantem qui dixit. Sed quid facias, o homo? Ideo non vicisti, quia de te praesumpsisti. CAPUT VI. 8. Praesumens de se ipso vincitur. Attende ergo nunc verba superiora, quae videbantur obscura: Cum enim essemus in carne. Verba quae superiora diximus, unde coepit lectio quae obscura videbatur, attendite: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Unde per Legem sunt? Quia eramus in carne. Quid est, quia eramus in carne? Praesumebamus de carne. Num enim qui loquebatur Apostolus, jam exierat de ista carne, aut eis loquebatur qui jam exierant morte de ista carne? Non utique; sed secundum hujus vitae modum, et qui loquebatur, et quibus loquebatur, in carne erant. Quid ergo est, Cum essemus in carne; nisi, cum de carne praesumeremus, hoc est, de nobis consideremus? Homini enim dictum est, et de hominibus dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6). Quid est, Videbit omnis caro; nisi, videbit omnis homo? Et quid est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nisi, Verbum homo factum est? Non enim Verbum et caro erat, et anima ibi non erat: sed carnis nomine homo significatus est, in eo quod legitur, Verbum caro factum est. Ergo Cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis carnis versaremur, ibique totam spem nostram tanquam in nobis poneremus: passiones peccatorum, quae per legem sunt, auctae sunt per legem. Prohibendo enim fecerunt legis praevaricatorem; quia ille qui praevaricator est factus, Deum non habuit adjutorem. Operabantur ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, cui, nisi morti? Si damnandus erat peccator quam spem habet praevaricator? CAPUT VII. 9. Confidendum non in se, sed in Deo. Ergo, o homo, vicit te concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut moriaris. Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6). Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te, prohibitione Legis grandior facta est, majorem hostem pateris: sit Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat (Psal. XLIX, 22). Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me coepit. CAPUT VIII. 10. Delectatio legis Dei, et delectatio concupiscentiae.--Ego autem mortuus sum. Quid est, mortuus sum? Praevaricator factus sum, Et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in vitam. Qualis enim vita est, non concupiscere? O vita dulcis! Dulcis est quidem voluptas concupiscentiae: verum est, nec eam homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum, meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista concupiscentiae; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Suavia sunt, dulcia sunt, delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Felix anima quae hujusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem autem delectat lex Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviae vincat, non sibi arroget istam delectationem: Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Quam dicam? Domine, da mihi illam suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitias tuas (Psal. CXVIII, 68). In tua suavitate doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate doceas me. Caeterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est iniquitas, amara est veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis sit veritas, dulcedine tua contemnatur iniquitas. Multo melior est et suavior veritas, sed sanis suavis est panis. Quid melius et praeclarius pane coelesti? Sed si non obstupefacit dentes iniquitas. Scriptura enim dicit: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis; sic iniquitas utentibus ea (Prov. X, 26). Quid prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non manducatis. Cum ergo audis verbum, cum audis verbum justitiae et veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valeo? Quare non vales? Quia sanitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia peccando Creatorem offendisti? Ergo ut ejus panem, quem laudas, cum suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat enim sibi antea ignotus peccator, factus est manifestus praevaricator. Ecce inventum est illi in mortem, quod erat in vitam. CAPUT IX. 11. Homo superbus gladio proprio occisus.--Occasione autem, inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me occasione accepta per mandatum. Vide serpentem mulieri illi susurrantem. Quaesivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa, Dixit nobis Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis, morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpens: Non, inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus quia qua die ederitis, aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii (Gen. III, 2-5). Occasione ergo accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit; armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito esse arma, non quibus occidat te, sed quibus a te occidatur inimicus. Sed noli praesumere de viribus tuis. Vide parvum David contra Goliath, vide parvum contra ingentem; sed in nomine Domini praesumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in nomine Domini omnipotentis (I Reg. XVII, 45). Sic, sic; aliter non: omnino aliter non prosternitur inimicus. Qui praesumit de viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur. CAPUT X. 12. Apostolus etiam atque etiam Legis apertissimus laudator. Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum contra furorem Manichaeorum esse legis divinae apertissimum laudatorem, videte quid adjungat: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Numquid uberius laudari potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a crimine, non laudaverat. Aliud est a crimine objecto defendere, aliud debito praeconio praedicare. Crimen objectum fuit, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur veritas; quia magna est Apostoli defendentis auctoritas. Quid diu defendat? Sufficit. Absit. An vultis, inquit, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Modo autem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. 13. Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Quia bonum non est mors. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Mors non est lex, sed peccatum est mors. Jamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit, absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit; quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareat peccatum. Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ait, Ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quam mortem? Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Attende, supra modum peccator. Quare supra modum? Quia jam et praevaricatio. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). CAPUT XI. 14. Peccatum ex primo homine tractum. Videte ergo, fratres, videte genus humanum a prima illius primi hominis morte fluxisse. Etenim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Id. V, 12). Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate, videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus reus; peccatum nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus peccator, primus praevaricator. Venit ad sanandos de virgine Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de concupiscentia maris et feminae, non de illo vinculo concupiscentiae. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis aestuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quae tale obumbraculum haberet, quando ardore libidinis aestuaret? Quia ergo non qua venisti ad te venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato, jacentem in morte primi hominis, trahentem peccatum primi hominis, habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli aetatem excessisti: ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti, praevaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLIV . De verbis Apostoli, Rom. VII, Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc. Contra Pelagianos, qui dicunt hominem sine peccato esse posse in hac vita. Habitus ad mensam S. Martyris Cypriani. CAPUT PRIMUM. 1. Lex ad quid data est. Hesternam lectionem de sancti apostoli Pauli Epistola, qui sermoni adfuistis, audistis: illam lectio sequitur quae hodie recitata est. Adhuc versatur ille difficilis et periculosus locus, quem vobis in adjutorio Domini nostri, quantum me religioso apud eum adjuvatis affectu, pro viribus quas dare dignatur, exponere et enodare suscepimus. Patientiam mihi praebeat Charitas vestra, ut si habeo propter obscuritatem rerum difficilem disputationem, saltem habeam facilem vocem. Si enim utrumque sit difficile, multum laboratur: et utinam non sine causa laboretur. Ut autem prosit labor noster, sit patiens auditus vester. Quia Legem non culpat Apostolus, hesterno die audientibus, quantum existimo, satisfecimus. Ibi quippe ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est. Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatam per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est; id est latet, non apparet. Ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam (quid enim tam pertinens ad vitam, quam, Non concupisces?), hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit: concupiscentiam terruit, non exstinxit; terruit, non oppressit; fecit timorem poenae, non amorem justitiae. Itaque, inquit, lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non enim lex mors, sed peccatum mors. Quid ergo ex occasione mandati? Sed peccatum ut appareat peccatum - latebat enim quando mortuum dicebatur: per bonum mihi operatum est mortem; ut, addita praevaricatione, fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quia praevaricatio peccato non adderetur, si non esset mandatum. Alio enim loco dicit aperte idem apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Quid ergo? Quid dubitamus ad hoc datam esse Legem, ut inveniret se homo? Quando enim Deus non prohibebat a malo, latebat se homo: vires suas languidas non invenit, nisi quando legem prohibitionis accepit. Invenit ergo se, in malis invenit se. Quo fugit se? Quocumque enim fugerit se, sequitur se. Et quid ei prodest de se invento scientia, quam sauciat conscientia? CAPUT II. 2. De se ipso an hic loquatur Apostolus. Loquitur ergo et in ista lectione, quae hodie recitata est, ille qui invenit se. Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quaeritur hoc loco magna diligentia quis intelligatur, utrum ipse Apostolus qui loquebatur; an alium aliquem in se transfiguravit, quem tangeret in se, sicut dixit quodam loco: Haec autem omnia transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis (I Cor. IV, 6). Si ergo Apostolus loquitur (quod nemo dubitat), et cum dicit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, non de altero, sed de se ipso dicit: quid sumus intellecturi, fratres mei? Itane apostolus Paulus nolebat, verbi gratia, facere adulterium, et faciebat adulterium? nolebat esse avarus, et erat avarus? Quis autem nostrum audeat se induere tali blasphemia, ut de Apostolo hoc sentiat? Forte ergo alius est aliquis: forte tu es, aut tu es, aut ille est, aut ego sum. Si ergo aliquis nostrum est, ipsum quasi de ipso audiamus, et non irati nos corrigamus. Si autem ipse est, forte enim et ipse est; non sic intelligamus quod dixit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, tanquam vellet esse castus, et esse adulter; aut vellet esset misericors, et esset crudelis; aut vellet esse pius, et esset impius. Non ad hoc accipiamus, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. CAPUT III. 3. Apostolus nec ipse sine concupiscentia. Sed ad quid? Volo non concupiscere, et concupisco. Lex quid dixit? Non concupisces. Homo Legem audivit, vitium agnovit: bellum indixit, captivitatem invenit. Sed forte aliquis homo, non Apostolus. Quid ergo dicimus, fratres mei? Non habebat ullam concupiscentiam Apostolus in carne sua, quam habere nollet; cui tamen existenti, titillanti, suggerenti, sollicitanti, aestuanti, tentanti non consentiret? Dico Charitati vestrae, si crediderimus Apostolum nullam prorsus habuisse infirmitatem concupiscentiae cui reluctaretur, multum credimus de illo: atque utinam ita sit. Non enim invidere nos oportet Apostolis, sed Apostolos imitari. Verumtamen, charissimi, audio ipsum Apostolum confitentem, nondum eum ad tantam perfectionem justitiae pervenisse, quantam in Angelis esse credimus: quorum Angelorum aequalitatem speramus, si ad hoc quod volumus perveniamus. Quid enim aliud nobis Dominus promittit in resurrectione, ubi ait: In resurrectione mortuorum neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30, et Luc. XX, 35, 36)? 4. Apostolum loqui de propria sua imperfectione. Dicit ergo aliquis: Et tu unde scis quia Paulus apostolus angeli justitiam et perfectionem nondum habebat? Non facio injuriam Apostolo, non credo nisi Apostolo, alium testem non quaero; suspicantem non audio, nimium laudantem non curo. Dic mihi, sancte Apostole, de te ipso, ubi nemo dubitat quia de te ipso loqueris. Nam ubi dixisti, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio; existunt qui dicant, quod alium in te nescio quem transfiguraveris laborantem, deficientem, victum, captivum. Tu mihi dic de te, ubi nemo dubitat quia loqueris de te. Fratres, ait Apostolus, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et quid facis? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem, ait, non secundum perfectionem; secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Supra jam dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12-14). Adhuc contradicitur et dicitur: Dicebat ista Apostolus, quia nondum pervenerat ad immortalitatem; non quia nondum pervenerat ad justitiae perfectionem. Jam ergo tam justus erat quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Sic, inquiunt, sic est prorsus. Modo dixisti: Tam erat justus quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Ergo perfectionem justitiae jam tenebat, sed sequendo palmam supernam, immortalitatem quaerebat. CAPUT IV. 5. Infirmitatem animi sui confitetur Apostolus. Dic nobis, sancte Apostole, alium aliquem manifestiorem locum, non ubi quaeris immortalitatem, sed ubi confiteris infirmitatem. Et hic jam susurratur, jam contradicitur. Videor mihi audire quorumdam cogitationes, et hic dicitur mihi: Verum est, novi quid dicturus es: confitetur infirmitatem, sed carnis, non mentis; confitetur infirmitatem, sed corporis, non animi: in animo autem est perfecta justitia, non in corpore. Nam quis ignorat utique Apostolum in corpore fuisse fragilem, corpore fuisse mortalem, sicut dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7)? Quid tibi ergo cum vase fictili? De thesauro aliquid loquere. Si aliquid minus habuit, si erat quod ei ad aurum justitiae posset addi, inveniamus. Ipsum audiamus, ne injuriosi existimemur. Et ne magnitudine revelationum mearum, Apostolus dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Nempe hic agnoscitis Apostolum habentem magnitudinem revelationum, et timentem elationis praecipitium. Ut ergo noveris quia et ipse Apostolus, qui volebat alios salvos facere, adhuc curabatur: ut noveris quia et ipse adhuc curabatur; si magnipendis ipsius honorem, audi quid medicus ei apposuerit ad tumorem: audi non me, ipsum audi. Audi confitentem, ut sentias docentem. Audi: Et ne magnitudine revelationum mearum extollar. Ecce jam possum dicere apostolo Paulo: Ne extollaris, sancte Apostole? Tu ne extollaris, adhuc cavendum est? Tu ne extollaris, adhuc timendum est? Tu ne extollaris, adhuc huic infirmitati medicina quaerenda est? CAPUT V. 6. Tumoris epithema Apostolo datum. Quid mihi, inquit, dicis tu? Et tu audi quid sim; et noli altum sapere, sed time. Audi quomodo brevis agnus ingrediatur, ubi aries sic periclitatur. Ne magnitudine, inquit, revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Qualem tumorem timuit, qui mordacissimum epithema accepit? Jam ergo modo dic quia tanta in illo erat justitia, quanta est in Angelis sanctis. An forte et angelus sanctus in coelo, ne extollatur, accipit stimulum angelum satanae, a quo colaphizetur? Absit hoc de sanctis Angelis suspicari. Homines sumus, Apostolos sanctos homines agnoscamus; vasa electa, sed adhuc fragilia; adhuc in hac carne peregrinantes, nondum in coelesti patria triumphantes. Ergo quoniam Dominum ter rogavit, ut ab illo iste stimulus auferretur; nec auditus est ad voluntatem, quia exauditus est ad sanitatem (II Cor. XII, 7-9); forte non indecenter ipse loquitur, ubi dicit, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. 7. Sanctus quisque in hac vita carnalis et spiritualis. Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis? alios tanquam spirituales alloquitur, et ipse carnalis est? Sed quid dixit et ipsis spiritualibus, quia nondum erant in perfectione coelesti et angelica, nondum erant in illius patriae securitate, sed in hujus peregrinationis sollicitudine versabantur? quid eis dixit? Certe spirituales eos vocavit: Vos, inquit, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Ecce, quem spiritualem jam appellavit, timuit illi tentationis fragilitatem, unde posset tentari spiritualis, etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritualis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortali carnalis: idem spiritualis, idemque carnalis. Ecce spiritualis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritualis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, sic est. CAPUT VI. 8. Quis totus carnalis, quis ex parte vel totus spiritualis. Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis atque consentis, qui eas vel bonas putas ad explendam libidinis saturitatem, vel certe sic jam vides malas, ut eis tamen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, et ea quae mala suggerunt perpetres; totus carnalis es. Tu, tu quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem, quod Lex vetat, cum dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17); servas tamen aliud quod item Lex jubet, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): mente spiritualis es, carne carnalis. Aliud est enim, non concupiscere; aliud, post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria? Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quae futura est vox illa triumphantis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Vides victorem, audi exsultantem, exspecta triumphantem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Ubi est? Ecce erat, et non est. Ubi est, mors, contentio tua? Ecce mortis contentio: Non quod volo ago. Ecce mortis contentio: Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Si ergo Apostolus de se ipso dicit; si dico, non confirmo: si Apostolus dicit, Scimus quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: mente enim spiritualis, corpore carnalis: quando totus spiritualis? Cum, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Modo ergo quando fervet mortis contentio, non quod volo ago: ex parte spiritualis, ex parte carnalis; ex parte meliore spiritualis, ex parte inferiore carnalis. Adhuc confligo, nondum vici: magnum mihi est non vinci. Non quod volo, hoc ago; quod odi, illud facio. Quid facis? Concupisco. Etsi concupiscentiae non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo; tamen adhuc concupisco: et utique etiam in ipsa parte ego sum. CAPUT VII. 9. Idem carnalis simul et spiritualis. Non enim ego in mente, et alius in carne. Sed quid? Igitur ipse ego: quia ego in mente, ego in carne. Non enim duae naturae contrariae, sed ex utraque unus homo: quia unus Deus, a quo factus est homo. Igitur ipse ego, ego ipse, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente non consentio legi peccati: sed tamen nollem esset in membris meis lex ulla peccati. Quia ergo nollem, et tamen est; non quod volo ago: quia concupisco, et nolo, non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Quid odi? Concupiscere. Odi concupiscere, et tamen ago illud carne, non mente: Quod odi, illud facio. 10. Consentiens cum lege.--Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona est. Quid est hoc, Si quod nolo, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est? Consentires legi, si quod vellet faceres: facis quod lex odit, quomodo consentis legi? Prorsus, Si quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Quomodo? Quia jubet lex, Non concupisces, Quid volo ego? non concupiscere? Volendo quod vult lex, consentio legi, quoniam bona est. Si diceret lex, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentirem legi, et omnino ab illa voluntatis perversitate diversus existerem. Dicente enim lege, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentio legi Dei. Quid modo? quid dicis, o lex? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et ego nolo; quod non vis, nolo: ideo consentio, quia quod non vis, nolo. Non implet legem infirmitas mea: sed Legem laudat voluntas mea. Ergo si quod nolo, hoc ago; ideo consentio legi, quia nolo quod non vult, non quia ago quod nolo. Ipsum enim agere concupiscere est, non concupiscentiae consentire: ne aliquis jam in Apostolo peccandi sibi quaerat exemplum, et det malum exemplum. Non quod volo ago. Quid enim lex dicit? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et tamen concupisco; quamvis concupiscentiae meae assensum non praebeam, quamvis post eam non eam. Resisto enim, averto mentem, nego arma, teneo membra; et tamen fit in me quod nolo. Quod non vult lex, nolo cum lege; quod non vult, nolo: ergo consentio legi. CAPUT VIII. 11. Ignorare peccatum. Sed quia ego sum in carne, ego sum in mente; sed magis ego sum in mente, quam in carne. Quia enim ego sum in mente, ego sum in regente: mens enim regit, caro regitur: et magis sum ego in eo quo rego, quam in eo in quo regor. Quia ergo magis ego in mente: Nunc autem jam non ego operor illud. Nunc autem, quid est? Nunc autem, jam redemptus, qui fui antea sub peccato venumdatus, jam accepta gratia Salvatoris, ut mente condelecter legi Dei, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me. Iterum ergo in me: audi quod sequitur, hoc est in carne mea bonum. Velle enim mihi adjacet. Scio. Quid scis? Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Jamdudum dixeras, Quod operor, ignoro. Si ignoras, quomodo scis? Modo dicis, Ignoro; modo dicis, Scio: ego quomodo intelligam, nescio. An hoc est quod intelligo? Ubi enim ait, Quod operor, ignoro; dixit ignoro, non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio, non laudo. Non enim et Christus eos ignorabit, quibus dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Prorsus etiam hoc intelligo, Quod enim operor, ignoro: quia quod non facio, ignoro. Non enim ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Ideo ignoro: quia non ego facio, sicut dictum est de Domino, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21). Quid est, non noverat? Ergo non noverat quod arguebat? non noverat quod puniebat? Si ergo non noverat quod puniebat, injuste puniebat. Quia vero juste puniebat, noverat quod puniebat. Et tamen peccatum non noverat, quia peccatum non fecerat. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem, accepta jam gratia, non ego operor illud: libera est mens, caro captiva. Non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. CAPUT IX. 12. Perficere legem in hac vita sanctis non conceditur.--Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non adjacet. Adjacet velle, perficere non adjacet. Non dixit, facere; sed, perficere. Non enim nihil facis. Rebellat concupiscentia, et non consentis; delectat uxor aliena, et non annuis, mentem avertis, in secretarium mentis intras. Vides foris strepentem concupiscentiam, profers adversus eam sententiam, mundans conscientiam. Nolo, inquis, non facio. Puta quia delectat, non facio, habeo cui condelecter. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quid tu de carne tua tumultuaris? Quid delectationes stultas, temporales fluxas, vanas, noxias, tumultuose suggeris, et eas quasi garrula mihi narras? Narraverunt mihi injusti delectationes. Inde est et ista concupiscentia. Narrat mihi delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Condelector enim legi Dei: non de me, sed de gratia Dei. Tu concupiscentia in carne tumultuaris, mentem tibi non subdis. In Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5). Me, me, hoc est, mente non consentiente, tumultuatur caro. In Deo, inquit, sperabo; non timebo quid faciat mihi caro. Sicut nec aliena, ita nec mea. Qui ergo in se haec agit, nihil facit? Multum facit: magnum est quod facit, sed tamen non perficit. Quid est enim perficere? Ubi est, mors, contentio tua? Ergo, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non. 13. Idem tractatur argumentum.--Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Et repetit, Si autem quod nolo ego, hoc facio, id est, concupisco; jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum. Bonum invenio legem; bonum est lex, bonum aliquid est lex. Unde probo? Quia implere volo. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adjacet. Et hoc mihi. Non enim caro non mea, aut de alia substantia caro, aut de alio principio caro, aut anima ex Deo, et caro de gente tenebrarum. Absit. Languor repugnat sanitati. Semivivus jacet in via (Luc. X, 30), curatur adhuc, sanantur omnes languores ejus (Psal. CII, 3). Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo ego, illud facio; invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Quod malum? CAPUT X. 14. Idem tractatur argumentum.--Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis: captivum, sed ex carne; captivum, sed ex parte. Nam mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic enim intelligere debemus, si de se ipso Apostolus loquitur. Jam ergo si mens non consentit peccato titillanti, suggerenti, blandienti; si mens non consentit, quoniam habet alias interius delectationes suas, delectationibus carnis ex nulla parte conferendas: si ergo non consentit, et est in me quiddam mortuum, et quiddam vivum, mors adhuc contendit, sed mens viva non consentit. Numquid ipsa mors non est in te? Numquid illud quod mortuum est, non pertinet ad te? Adhuc tibi est contentio. Quid etiam inde sperandum est? 15. Idem tractatur argumentum.--Miser ego homo: etsi non in mente, tamen in carne miser homo. Non enim in mente homo, et in carne non homo. Quis enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29)? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid est hoc, fratres? Quasi carere vult corpore. Quid festinas? Si tantum ibi est intentio tua, ut corpore careas; mors quandoque ventura est, et te ab isto corpore mortis dies adveniens ultimus procul dubio liberabit. Quid est quod pro magno gemis? Quid est quod dicis, Quis me liberabit? Mortalis loqueris, moriturus loqueris. Separatio mentis a carne quandoque ventura est: propter brevitatem vitae nunquam longe est; propter quotidianos casus quando sit, nescis. Ergo sive festines, sive tardes, omnis vita humana brevis est: quid pro magno gemis, et dicis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? CAPUT XI. 16. In resurrectione soli justi liberantur de corpore mortis. Et adjungit: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Pagani enim qui non habent gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore mortis hujus liberabuntur? Tu quid est quod pro magno gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vis tribuere, quia de corpore mortis hujus liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum ejus cepimus, imo quia Domino adjuvante, sine dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis hujus, quia veniet dies ultimus vitae hujus, et solventur ad tempus a corpore mortis hujus. Veniet et dies, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: ecce liberati a corpore mortis hujus. Qui mala fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29): ecce redierunt ad corpus mortis hujus. Corpus mortis hujus redit ad impium, nec inde aliquando solvetur. Tunc non erit vita aeterna, sed mors aeterna, quia poena aeterna. CAPUT XII. 17. Corpus sanctorum post resurrectionem immortale. Tu autem, o Christiane, roga quantum potes, exclama et dic: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondetur tibi: securus efficeris, non de te, sed de Domino tuo; securus efficeris de pignore tuo. Spera cum Christo regnum Christi, jam pignus tenes sanguinem Christi. Dic, dic, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut respondeatur tibi, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim sic liberaberis de corpore mortis hujus, ut hoc corpus non habeas. Habebis, sed jam non mortis hujus. Ipsum erit, sed non ipsum erit. Ipsum erit, quia ipsa caro erit: non ipsum erit, quia mortale non erit. Sic, sic liberaberis a corpore mortis hujus, ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. A quo? per quem? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Quia per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis. In Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis, inde est quod cum morte confligis, inde est corpus mortis hujus. Sed sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Vivificatus accepto corpore immortali, ubi dicas, Ubi est, mors, contentio tua? liberatus eris a corpore mortis hujus: non tamen virtute tua, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLV . De verbis Apostoli, Rom. VIII, 1-11, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu, etc., Contra Pelagianos. Habitus in basilica SS. Martyrum Scillitanorum. CAPUT PRIMUM. 1. Concupiscentia cur vocetur peccatum. Peccatum quomodo regnum amittit. Hesterna lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi dictum est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In qua conclusione demonstravit Apostolus, ad hoc se dixisse quae supra dixerat, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 25, 20); quia non mente operabatur consentiendo, sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata, id est, ex carnali concupiscentia. Quidquid enim est peccatorum in dictis, in factis, in cogitationibus, non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae delectationi si resistamus, si non consentiamus, si membra velut arma non ministremus; non regnat peccatum in nostro mortali corpore. Peccatum enim ante regnum perdit, et sic perit. In hac ergo vita, quantum ad sanctos attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim regnum perdit, quando post concupiscentias nostras non imus: ibi autem perit, quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? CAPUT II. 2. Quomodo in sanctis nulla hic damnatio. Ergo cum dixisset Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; non dando membra committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo, nec tamen illicitae concupiscentiae manus dando: ergo cum dixisset, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; subjecit et ait, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1). His qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt in Christo Jesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc postea futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta, ut nec concupiscentia sit in te, contra quam contendas, cum qua confligas, cui non consentias, quam frenes et domes: post exspecta, quia nec ipsa erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore etiam postea erit; Ubi est, mors, contentio tua? falsum erit. Quid ergo postea futurum sit, sciamus. Tunc enim fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 54-56). Quia ex prohibibitione auctum est desiderium, non exstinctum. Lex peccato dedit virtutem, tantummodo per litteram jubendo, non per spiritum subveniendo. Ergo tunc non erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc, quaeris? Quod et paulo ante dixit: Nunc autem jam non ego operor illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud? Non consentio, non annuo, non decerno, semper mihi displicet: membra mea teneo. Et magnum est hoc: cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant corporis membra, quando non regnat peccatum, id est, carnis concupiscentia; plus habet juris mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis ad movenda membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis, et membra carnis: mens tamen quia dominatum habet: si tamen desuper adjuvetur, ne cum ei multum contar Dei gratiam damus, non regem, sed tyrannum faciamus: tantum ergo valet mens, sic regit cum regitur, ut de membris ipsius carnis, contra concupiscentiam carnis ipsius, possit agere quod ait Apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). CAPUT III. 3. A lege peccati nemo liber nisi per gratiam.--Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non sint solliciti, si concupiscentiis illicitis titillantur: non sint solliciti, quod videtur adhuc esse lex in membris repugnans legi mentis. Nulla enim condemnatio est. Sed quibus? etiam nunc quibus? Qui sunt in Christo Jesu. Et ubi est illa sententia, de qua dicebat paulo ante. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis (Id. VII, 23)? Sed me dicebat ex carne, non ex mente. Ubi ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu? Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu. Lex enim, non illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non illa in vetustate litterae; sed Lex spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit te a lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dei secundum interiorem hominem, unde haberes, nisi lex spiritus vitae in Christo Jesu liberaret te a lege peccati et mortis? Ideo, mens humana, ne tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens humana, quod non consentis desideriis carnis, quod lex peccati non te de arce deponit: Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra dictum est, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Ibid. 6). Quare illa non liberavit? Nonne et ipsa digito Dei scripta est? Nonne digitus Dei Spiritus sanctus intelligitur? Lege Evangelium, et vide quia ubi dicit unus evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28); alius dicit, Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Si ergo et lex illa digito Dei scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi Pharaonis dixerunt, Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19): si ergo et ipsa, imo cum et ipsa Spiritu Dei, hoc est, digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu? CAPUT IV. 4. Lex peccati et mortis quaenam. Lex Moysi cur data. Lex enim mortis non ipsa dicitur, lex peccati et mortis non illa lex dicitur quae data est in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Sed illa lex, ipsa est quae dicta est, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Et subjecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quid est, supra modum? Ut addatur praevaricatio. Data est ergo lex illa, ut inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, sed etiam ut augeretur, et vel sic medicus quaereretur. Si enim levis morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non quaereretur: si medicus non quaereretur, morbus non finiretur. Ideo ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20): quae delevit cuncta peccata quae invenit, et ad non peccandum voluntati nostrae conanti adjutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non in se ipsa, sed in Deo laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die (Psal. XLIII, 9): et, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Audiant mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est Lex digito Dei scripta, quae dat adjutorium hoc gratiae, de qua loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). CAPUT V. 5. Veteris ac novae Legis concordia. Denique, fratres mei, in magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascha in veteri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate fermenti. Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Celebratum est ergo Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione Paschae, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in monte Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur Christus: transitum facit a morte ad vitam. Transitus enim interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens, Cum autem veniret hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Celebratur ergo Pascha, resurgit Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus Dei. CAPUT VI. 6. Legum earumdem differentia. Sed videte ibi quomodo, et hic quomodo. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide (Exod. XIX, XX, et XXXI, 18), non in corde. Huc autem quando venit Spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed intravit in domum. De coelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens: sonuit, sed nullus expavit. Audisti sonum, vide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus; sed illic etiam fumus, hic vero ignis serenus. Visae sunt enim illis, inquit Scriptura, linguae divisae, velut ignis. Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Audi linguam loquentem, et intellige Spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. Lex ergo spiritus vitae, scripta in corde, non in lapide; in Christo Jesu, in quo celebratum est verissimum Pascha; liberavit te a lege peccati et mortis. Nam ut noveris ipsam esse distantiam evidentissimam veteris et novi Testamenti; unde et dicit Apostolus. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Dominus apud prophetam dicit, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra Aegypti. Deinde ipsam differentiam evidenter ostendens: Dans, inquit, leges meas in cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas. (Jerem. XXXI, 31-33). Si ergo scribatur lex Dei in corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. CAPUT VII. 7. Legis infirmitas ex carne. Christus in similitudine carnis peccati.--Quod enim impossibile erat Legis. Hoc enim sequitur in lectione Apostoli, Quod impossibile erat Legis. Et ne ipsa culparetur, quid subjunxit? In quo infirmabatur per carnem. Lex enim jubebat, et non implebat; quia caro, ubi non erat gratia, invictissime resistebat. Et lex infirmabatur per carnem: quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Quomodo ergo lex mihi opitularetur jubens per litteram, et non dans gratiam? Infirmabatur per carnem. Quid fecit Deus, cum hoc impossibile esset legis, et infirmaretur per carnem? Deus Filium suum misit. Per quid infirmabatur lex, et propter quid erat hoc impossibile legis? Infirmabatur per carnem. Quid ergo Deus? Contra carnem misit carnem: imo etiam pro carne misit carnem. Peccatum enim carnis occidit, carnis substantiam liberavit. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. In carne quidem vera, sed non in carne peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccati? Id est, ut esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de peccato mors: mors est utique in omni carne peccati; de qua dicit Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Quia ergo mors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et peccatum in carne caetera. In carne peccati et mors est, et peccatum: in similitudine carnis peccati mors erat, et peccatum non erat. Si enim caro peccati esset, et merito peccati poenam mortis lueret, non diceret ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Quare ergo me occidit? Quia quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Prorsus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non redditis tributum? Vocavit ad se Petrum, et ait ei: Reges mundi a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et qui primus surrexerit, id est, primogenitus a mortuis; aperi, inquit, os ejus, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor drachmas: quia didrachma, id est, duae drachmae, in caput exigebatur. Invenies ibi staterem, hoc est, quatuor drachmas, da eis pro me et te (Matth. XVII, 23-25). Quid est, Pro me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Ecclesiae quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, et persolvebat. Ille nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito liberaret. CAPUT VIII. 8. Christus peccatum factus.--Quod ergo impossibile erat Legis, quae faciebat praevaricatorem, quia nondum mens convicta quaesierat Salvatorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato damnavit peccatum? Jam aliquando exposuimus vobis hoc: sed qui meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti sunt, recolant. Peccatum vocabatur in Lege sacrificium pro peccato. Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed saepissime peccata dicebantur sacrificia pro peccatis. Tale peccatum erat Christus. Quid enim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum non habebat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, secundum illam intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo peccatum erat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis exponebam, quando ista dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum nostrum Jesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21): eum ipsum Christum qui non noverat peccatum, Deus pater pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Videte duo, justitia Dei non nostra; in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit Psalmus, Justitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso Psalmo, ubi dictum est, Justitia tua: non enim justitia eorum, sed, Justitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium enim meum a Domino; qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2): ergo cum dixisset, Justitia tua sicut montes Dei; quasi quaereretur, Utquid ergo alii nascuntur qui non pertinent ad justitiam Dei? subjecit, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7). Quid est, sicut multa abyssus? Altum est, impenetrabile est, inaccessum est humanae intentioni. Divitiae enim Dei inscrutabiles: inscrutabilia judicia ejus, investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Ergo et hic, Misit Deus Filium suum, propter praescitos, et praedestinatos, vocandos, justificandos, glorificandos: ut montes Dei dicant, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 29-31)? Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se, impleta est per Christum. Non enim venit legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). CAPUT IX. 9. Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Justitia legis quomodo nunc impletur. Sed quomodo justitia legis impleretur in nobis, vel quomodo impletur nobis, vel quibus nobis? Vis audire in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum ambulare? Adjuvari spiritu in mente, et concupiscentiis carnis non obedire. Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis justitia Dei. Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Post concupiscentias tuas, cum audis, illicitas accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate nostra adjuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis praeteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat delectatio illicitae concupiscentiae: pugna, resiste, noli consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam, volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra. Ideo quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Justitia, inquit, legis impleretur in nobis. CAPUT X. 10. Prudentia carnis et spiritus. Sed in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Prudentia enim carnis inimica in Deum. Legi enim Dei non est subjecta: neque enim potest. Quid est, neque enim potest? Non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa caro, quia Dei creatura, non potest: sed prudentia carnis non potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres, Claudicatio rectae ambulationi non est subjecta: neque enim potest. Pes potest, sed claudicatio non potest. Tolle claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Sed quamdiu claudicatio est, non potest: sic quamdiu prudentia carnis est, non potest. Non sit prudentia carnis, et homo potest. Prudentia spiritus vita et pax. Quod ergo ait, Prudentia carnis inimica in Deum, noli sic accipere, quasi inimica ista possit laedere Deum. Resistendo inimica est, non occidendo. Illi autem nocet, in quo est prudentia carnis: quia vitium naturae nocet, in qua natura inest. Medicina autem ideo inventa est, ut pellatur vitium, et sanetur natura. Venit ergo Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, ideo magnus medicus venit. 11. Manichaeorum error. Hoc propterea dixit, quia Manichaei volentes aliam contra Deum inducere naturam mali, aliquantum de hoc Apostoli testimonio errorem suum existimant adjuvari, et putant quasi naturaliter dictum, quia dictum est, non potest, inimica est in Deum: Legi enim Dei non est subjecta, neque enim potest: et non attenderunt non de carne dictum esse, non potest: non de homine dictum esse, non potest; non de anima dictum esse, non potest; sed de prudentia carnis. Prudentia ista vitium est. CAPUT XI. Vis nosse quid est, sapere secundum carnem? Mors est. Sed ille ipse unus homo, eademque natura a Domino Deo vero et bono condita, heri sapiebat secundum carnem, hodie sapit secundum spiritum: expulsum est vitium, sanata est natura. Nam quamdiu esset prudentia illa carnis, omnino legi Dei subjecta esse non posset. Quamdiu enim inest per vitium claudicatio, nullo modo potest esse recta ambulatio. Sanato aurem vitio, reparata est natura. Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).

12. In carne non esse. Videte ergo quid sequitur: Qui autem in carne sunt; id est, qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur, qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt, ipsi sunt in carne; Deo placere non possunt. Non enim sic dictum est, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; quasi dictum esset, In hac vita cum sunt homines, Deo placere non possunt. Ergo non placuerunt sancti Patriarchae? Ergo non placuerunt sancti Prophetae? Ergo non placuerunt sancti Apostoli? Non placuerunt sancti martyres, qui antequam corpus deponerent patiendo, Christum confitendo, non solum voluptatem contemnebant, sed dolores quoque patientissime perferebant? Placuerunt, sed in carne non fuerunt. Portabant carnem, non portabantur a carne. Jam enim paralytico dictum erat, Tolle grabatum tuum (Marc. II, 11). Qui ergo in carne sunt, quemadmodum dixi, quemadmodum jam exposui, non in hoc saeculo vivendo, sed carnis concupiscentiis consentiendo, Deo placere non possunt. CAPUT XII. 13. Non in carne, sed in spiritu esse. Denique audite ipsum, quaestionem sine ulla dubitatione solventem. Vivens utique in hoc corpore loquebatur: et tamen adjunxit, Vos autem non estis in carne. Putas, est aliquis hic in nobis, cui dictum est? Ecce populo Dei dixit, Ecclesiae dixit: Romanis quidem scribebat; sed universae Christi Ecclesiae dixit; sed tritico dixit, non paleae; massae dixit latenti, non stipulae apparenti. Unusquisque in corde suo agnoscat. Nos auribus loquimur, conscientias non videmus: tamen secundum ea quae superius locuti sumus, existimo in nomine Christi esse in plebe Christi quibus dictum est, Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo concupiscentiis carnis; sed estis in Spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini legi Dei: et hoc est, Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro praesumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in Spiritu Dei sitis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem, redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias saeculares: et erunt illius hominis pejora novissima quam erant prima (Luc. XI, 26). Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium. Non estis in carne, et hoc ex viribus vestris? Absit. Unde ergo? CAPUT XIII. Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Non ergo se extendat, non se jactet, non sibi arroget virtutem propriam, egena et vitiata natura. O humana natura! o Adam, quando sanus eras, non stetisti, et tuis viribus surrexisti? Si quis Spiritum Christi non habet: ipse enim Spiritus Dei, qui Spiritus Christi; et Patris est enim et Filii: Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non est ejus.

14. De carne quid sperandum. Ecce, adjuvante ipsius misericordia, Spiritum Christi habemus: ex ipsa dilectione justitiae, integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus. Sed quid de carne illa mortali? Quid de lege in membris nostris repugnante legi mentis? Quid de illo gemitu, Miser ego homo? Audi, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ergo de corpore mortuo propter peccatum, jam desperandum est? Nulla spes est? Sic dormit, ut non adjiciat ut resurgat (Psal. XL, 9). Absit. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Remansit tristitia de nostro corpore. Nemo autem carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Videmus quam sollicite curetur sepultura mortuorum. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Jam dicebas ad consolationem, Vellem quidem et corpus meum esset in vita: sed quia non potest, sit vel spiritus meus, sit vel anima mea. Exspecta, noli esse sollicitus. CAPUT XIV. 15. Carnis restitutio et immortalitas piis promissa.--Si enim Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, Quid timetis? Quid etiam pro ipsa carne solliciti estis? Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Adam peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Jesus, si est Spiritus ejus in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra; quia suum sanguinem dedit pro salute vestra. Promissum reddi dubitas, qui tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit mortis illa contentio, sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Quia Christus Jesus, si Spiritus ejus habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non adderet, mortis hujus, et diceret, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur error cogitationi humanae, et diceretur: Vides quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore, inquit, mortis hujus. Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima inimica, et erit mihi in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); etsi modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed concordiam quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit, prudentiam carnis odit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44); et videbis plenam perfectamque concordiam, videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLVI . De verbis Apostoli, Rom. VIII, 12-17, Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, etc. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Gratiani, die natali martyrum Bolitanorum. CAPUT PRIMUM. 1. In Scripturis quaedam clausa, quaedam aperta. Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima, et haberet vires quibus posset ad clausa pulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas Charitati vestrae, quantum Dominus adjuvare dignatus est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem passi sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti eramus et pro nobis et pro vobis. Quantum autem existimo, adjuvit Dominus et nos et vos; et ea quae prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia enim mens odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. De talibus ait Psalmus: Noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). Vos autem, charissimi, quia bonum est bene sentire de vobis, exigitis intellectum, exigit Deus fructum. Intellectus enim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Hoc tamen quod restat et hodie recitatum est, quamvis non habeat tantam difficultatem, quantam habuerunt superiora, quae jam, ut potuimus, adjuvante Domino, transvecti sumus, desiderat tamen intentionem vestram: velut enim conclusio fit, propter illa quae dicta sunt in superioribus lectionibus, ubi laborabatur, ne forte reus constitueretur Apostolus omnium quodam modo peccatorum dicendo, Non enim quod volo ago (Rom. VII, 15). Deinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habenti liberum arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quare sit lex data, quia et ipsa in adjutorium data est, sed non sicut gratia. CAPUT II. 2. Lex cur data. Gratiae medicinalis necessitas. Data est enim, sicut jam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et diligentius nos commendare debemus; data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente medicus quaereretur (Supra, in Serm. 155, n. 4). Et quis est iste medicus, nisi qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Qui ergo non confitetur Creatorem, negat superbus auctorem. Qui autem negat aegritudinem suam, superfluum judicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis infliximus, Salvatorem quaeramus. Et quomodo quaerimus Salvatorem? Ut det legem? Parum est: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino esset ex lege justitia. Si ergo non est data lex, quae posset vivificare, quare data est? Sequitur, et ostendit quare sit data: quia etiam sic in adjutorium data est, ne te sanum putares. Si ergo data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Et quasi quaereremus, Quare ergo data est? Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Quando audis promissorem, exspecta factorem. Idonea fuit humana natura per liberum arbitrium vulnerare se: sed jam vulnerata et saucia, non est idonea per liberum arbitrium sanare se. Si enim volueris intemperanter vivere ut aegrotes, ad hoc medicum non requiris: ad labem sufficis tibi. Cum autem intemperanter agens coeperis esse aegrotus, non sic potes ab aegritudine liberare te, quomodo potuisti per intemperantiam te in aegritudinem praecipitare. Et tamen medicus etiam sano praecipit temperantiam. Bonus medicus hoc facit, non vult esse necessarius aegrotanti. Sic etiam Dominus Deus creato homini sine vitio temperantiam praecipere dignatus est: quam si ille servasset, medicum postea morbo suo non desideraret. Sed quia non servavit, languidus factus est, cecidit; infirmus creavit infirmos, id est, infirmus genuit infirmos. Et tamen in omnibus qui nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus, vivificando corpus, alimenta praebendo, pluviam suam et solem suum super bonos et malos dando: non est unde accusent bonum, nec mali. Insuper etiam genus humanum justo suo judicio condemnatum noluit in interitum sempiternum relinquere: sed misit et medicum, misit Salvatorem, misit eum qui gratis sanaret; parum est qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi mercedem? Optime fecit. Sciebat enim se divitem venisse ad pauperem: et sanat aegrotos, et sanatis donat, et non aliud quam se ipsum donat. Salvator est adjutorium languidi, ipse Salvator est praemium sanati. CAPUT III. 3. Lege uti legitime. Lex paedagogus.--Ergo, fratres, quod hodie admoniti estis, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Ad hoc enim adjuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus, ad hoc etiam in laboribus nostris quotidianum adjutorium postulamus. Lex cui minatur non implendo quod jubet, eum facit esse sub se: hi sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Quid est ergo legitime uti lege? Per legem agnoscere morbum suum, et quaerere ad sanitatem divinum adjutorium. Quia, sicut dixi, et saepe dicendum est, Si lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: nec quaereretur salvator, nec veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quaereret. Sic enim dicit alio loco idem apostolus: Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Quae igitur utilitas legis, et quod adjutorium? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu (Id. III, 24). Ex ista similitudine rem de qua loquor, attendite. Paedagogus puerum non ducit ad se ipsum, sed ad magistrum: sed cum puer bene institutus jam creverit, sub paedagogo non erit. CAPUT IV. 4. Legis utilitas. Tractans de his Apostolus etiam alio loco: valde enim assidue hoc commendat; sed utinam non surdis. Commendat autem hoc assidue, commendans fidem Gentibus; quia fide impetrant adjutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi impetrantes per fidem: ad hoc assidue dicit et commendat ista Apostolus, propter Judaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur: ac per hoc quia libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur, Ignorantes Dei justitiam, id est, ex fide justitiam datam a Deo, et suam volentes statuere, quasi suis viribus impletam, non clamante fide impetratam, justitiae Dei, sicut dicit, non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ait, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 3, 4). Ergo cum de his tractat, opposuit sibi, Quid ergo lex? Quasi, Quae utilitas legis? Respondit: Praevaricationis gratia posita est. Hoc est quod dicit alibi, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Et ibi quid addidit? Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. V, 20). Quia in leviore aegritudine contemnebatur adjutorium medicinae: crevit morbus, et quaesitus est medicus. Quid ergo lex? Praevaricationis gratia posita est: unde humiliaretur cervix superborum multum sibi tribuentium, et voluntati suae tantum arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad justitiam sufficere: quae tunc quando erat integra libertate, id est, in paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad ruendum, non ad surgendum. Lex ergo praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. CAPUT V. 5. Mediatoris necessitas. Fides laudabilis quae sit.--Mediator autem unius non est: Deus autem unus est (Galat. III, 19, 20). Quid est, Mediator unius non est? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et mediator non est unius; inter quid et Deum quaerimus mediatorem? quia mediator unius non est, Deus autem unus est. Inter quid et quid sit mediator, invenimus ipso Apostolo dicente; Unius enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Si non jaceres, mediatorem necessarium non haberes: quia vero jaces, et surgere non potes, mediatorem quodam modo Deus tibi porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus. Qui hoc dicit, aegritudinem amat, non sanitatem. Gratia medicina est. Qui vult semper aegrotare, ingratus est medicinae. Ergo, fratres, accepto adjutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio, brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio Spiritu sancto, debitores sumus non carni, ut secundum carnem ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem. Ipsa est enim fidelium fides, ne sit daemonum fides: quia et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Illa est ergo laudabilis fides, ipsa est vera gratiae fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ut autem habeamus dilectionem, et ex ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare non possumus, cum scriptum sit, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Charitas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo Joanne dicente, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). CAPUT VI. 6. Secundum carnem vivere malum est. Anima secundum Deum, caro secundum animam vivat.--Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non quia caro malum est: nam et ipsa Dei creatura est, et ab eo condita a quo et anima; nec illa, nec illa pars Dei, sed et illa et illa creatura Dei. Ergo caro non est malum: sed secundum carnem vivere malum est. Deus summe bonus est, quia summe est qui ait, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Deus ergo summe bonus est: anima magnum bonum, sed non summum bonum. Cum autem audis, Deus summe bonus est, noli putare de Deo tantum Patre dictum, sed de Patre et Filio et Spiritu sancto. Haec enim Trinitas unum sunt, et unus est Deus, et summe bonus est. Ita plane unus est Deus, ut quando de ipsa Trinitate interrogaris, hoc respondeas: ne forte cum audieris, Unus est Deus, putes ipsum esse Patrem, ipsum esse Filium, ipsum esse Spiritum sanctum. Non ita est: sed qui Pater est in illa Trinitate, non est Filius: qui Filius est in in illa Trinitate, non est Pater: qui Spiritus sanctus est in illa Trinitate: nec Filius est, nec Pater; sed Spiritus Patris, idemque Spiritus Filii. Ipse est enim unus Spiritus sanctus et Patris et Filii, coaeternus Patri et Filio, consubstantialis, aequalis. Haec tota Trinitas, unus Deus summe bonus. Anima vero, ut dixi, creata a summo bono, non tamen summum bonum, sed magnum bonum. Item caro nec summum bonum, nec magnum bonum; sed tamen parvum bonum. Anima ergo magnum bonum, sed non summum bonum: vivens inter summum bonum et parvum bonum, id est, inter Deum et carnem, inferior Deo, carne superior; quare non vivit secundum summum bonum, sed vivit secundum parvum bonum? Hoc planius dicitur: Quare non vivit secundum Deum, sed vivit secundum carnem? Debitrix enim est non carni, ut secundum carnem vivat. Caro debet secundum ipsam vivere, non ipsa secundum carnem. Ipsa vivat secundum ipsam, quae vivit de ipsa. Certe unaquaeque secundum hoc vivat, unde vivit. Unde vivit caro tua? De anima tua. Unde vivit anima tua? De Deo tuo. Unaquaeque harum secundum vitam suam vivat. Caro enim sibi non est vita; sed anima carnis est vita. Anima sibi non est vita: sed Deus est animae vita. Anima ergo quae debet secundum Deum vivere; non enim debitrix est carni, ut secundum carnem vivat: ergo quae secundum Deum debet vivere, si secundum se ipsam vivat, deficit; secundum carnem vivit et proficit? Tunc autem recte vivit caro secundum animam, si anima vivat secundum Deum. Nam si anima, non dico secundum carnem, sed secundum se ipsam, ut dixi, voluerit vivere; dicturus vobis sum quid sit secundum se ipsam vivere: bonum est enim, ut hoc noveritis, et valde salubre. CAPUT VII. 7. Epicurei secundum carnem viventes, et Stoici secundum animam. Fuerunt philosophi saeculi hujus, alii putaverunt non esse beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, et bonum hominis in voluptate corporis posuerunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt, ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qui alii similes eorum. Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carne se removentes, et totam spem beatitudinis suae in anima sua constituentes, posuerunt summum bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto Psalmo, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7). Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum carnem viventes, isti secundum animam viventes, nec illi nec isti secundum Deum viventes. Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istae philosophorum disciplinae studio et contentione fervebant, venisset apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorum legitur; ubi vos gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo praevenire sermonem, sicut ibi scriptum est, Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum et Stoicorum (Act. XVII, 18): contulerunt cum illo secundum carnem viventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes, contulit cum illis secundum Deum vivens. Dicebat Epicureus: Mihi frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente, bonum est. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Dicebat Epicureus: Beatus cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Dicebat Stoicus: Imo beatus cujus est in fructu virtus animae ejus. Dicebat Apostolus: Beatus cujus est nomen Domini spes ejus. Errat Epicureus: falsum est enim, esse hominem beatum, cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Fallitur et Stoicus: falsum est enim, et omnino mendosissimum, beatum esse hominem, cujus est in fructu virtus animae ejus. Beatus ergo cujus est nomen Domini spes ejus. Et quia illi vani sunt et mentiuntur: Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). CAPUT VIII. 8. Anima secundum se vivens est carnalis.--Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima, carnalis erit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum jacenti non tenet. Si enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est, Quid faciat mihi homo? ibi dictum est, Quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5, 11). Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio terribiliter dicit, Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Si ergo secundum carnem vixeritis, moriemini. CAPUT IX. 9. Opus nostrum in hac vita, mortificatio carnis.--Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est opus nostrum in hac vita, actiones carnis spiritu mortificare; quotidie affligere, minuere, frenare, interimere. Quam multa enim proficientes non jam delectant, quae antea delectabant? Quando ergo delectabat, et non ei consentiebatur, mortificabatur: quia jam non delectat, mortificatum est. Calca mortuum, transi ad vivum: calca jacentem, conflige cum resistente. Mortua est enim delectatio una, sed vivit altera: et illam, dum non consentis, mortificas; cum coeperit omnino non delectare, mortificasti. Haec est actio nostra, haec est militia nostra. In hoc agone cum confligimus, Deum habemus spectatorem: in hoc agone cum laboramus, Deum poscimus adjutorem. Si enim nos ipse non adjuvat, non dico vincere, sed nec pugnare poterimus. 10. Praesumptio de se cavenda in carnis mortificatione. Cum ergo dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est: si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem, spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic jam metuendum est, ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo praesumat. Non solum enim Deus spiritus est: sed et anima tua spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25): quia spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. V, 17). Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de spiritu tuo praesumas, et superbia pereas, et tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). CAPUT X. Ne forte ergo suboriretur tibi ista superbia, vide quid sequatur. Cum enim dixisset, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se idoneum firmumque jactaret, subjecit, et ait, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quid te ergo jam volebas extollere, ubi audisti, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis? Dicturus enim eras: Hoc potest voluntas mea, hoc potest liberum arbitrium meum. Quae voluntas? quod liberum arbitrium? Nisi ille regat, cadis: nisi ille erigat, jaces. Quomodo ergo spiritu tuo, cum audias Apostolum dicentem, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei? Tu te vis agere, a te ipso vis agi ad actiones carnis mortificandas? Quid tibi prodest quia non eris Epicureus, et eris Stoicus? Sive Epicureus eris, sive Stoicus eris, inter filios Dei non eris. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt, non qui secundum spiritum suum vivunt; non qui carnis voluptate ducuntur, non qui spiritu suo aguntur: sed, quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.

CAPUT XI. 11. Ad bonum et agimur et agimus. Dicit mihi aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo: Imo et agis, et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei qui te agit, agenti adjutor est tibi. Ipsum nomen adjutoris praescribit tibi, quia et tu ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis, quando dicis: Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Adjutorem utique invocas Deum. Nemo adjuvatur, si ab illo nihil agatur. Quotquot enim, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: non littera, sed Spiritu: non Lege praecipiente, minante, promittente; sed Spiritu exhortante, illuminante, adjuvante. Scimus, inquit idem apostolus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Si non esses operator, ille non esset cooperator. 12. Nihil boni sine adjutorio Dei. Libertas sine gratia qualis. Sed hic fortiter vigilate, ne forte dicat spiritus vester: Si subtraxerit se cooperatio Dei et adjutorium Dei, spiritus meus facit hoc: etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen implere potest. Quomodo si aliquis dicat: Remis quidem pervenimus, sed cum aliquo labore, o si ventum habeamus, facilius pervenimus. Non sic est adjutorium Dei, non sic est adjutorium Christi, non sic est adjutorium Spiritus sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni agere poteris. Agis quidem illo non adjuvante libera voluntate, sed male. Ad hoc idonea est voluntas tua, quae vocatur libera, et male agendo fit damnabilis ancilla. Cum dico tibi, Sine adjutorio Dei nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio Dei liberam voluntatem: quanquam non est illa libera. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). CAPUT XII. 13. Gratia non tantum ut facilius, sed omnino ut facere possis necessaria. Prorsus hoc credite, sic vos agere bona voluntate. Quia vivitis, utique agitis. Non enim adjutor est ille, si nihil agatis: non enim cooperator est ille, si nihil operamini. Sic vos tamen scitote agere bona, ut sit rector Spiritus adjutor: qui si defuerit, nihil boni omnino agere valeatis. Non sicut quidam dicere coeperunt, qui coarctati sunt aliquando gratiam confiteri: et benedicimus Deum, quia vel hoc aliquando dixerunt; accedendo enim proficere poterunt, et ad id quod vere rectum est pervenire. Jam ergo dicunt adjutricem esse gratiam Dei, ad facilius facienda. Ista sunt enim verba eorum: Ad hoc dedit, inquiunt, Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere jubentur per liberum arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Velo facilius, remo difficilius: tamen et remo itur. Jumento facilius, pedibus difficilius: sed tamen et pedibus pervenitur. Non est sic. Magister enim verus qui neminem palpat, neminem fallit, verax doctor idemque Salvator, ad quem nos duxit molestissimus paedagogus; cum de bonis operibus, id est, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur, non ait, Sine me quidem potestis facere aliquid, sed facilius per me: non ait, Fructum vestrum sine me potestis facere, sed uberiorem per me. Non hoc dixit. Legite quid dixerit: Evangelium sanctum est, omnium superba colla subduntur. Non haec dicit Augustinus, haec dicit Dominus. Quid dicit Dominus? Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Jam nunc cum auditis, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, nolite vos demittere. Neque enim templum suum sic de vobis aedificat Deus, quasi de lapidibus qui non habent motum suum: levantur, ab structore ponuntur. Non sic sunt lapides vivi: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei (Ephes. II, 22, et I Petr. II, 5). Ducimini, sed currite et vos: ducimini, sed sequimini: quia cum secuti fueritis, verum erit illud, quia sine illo nihil facere potestis. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). CAPUT XIII. 14. Lex vetus et nova. Spiritus servitutis et libertatis. Forte dicturi eratis: Et Lex sufficit nobis. Lex timorem dedit: et videte quid hinc subjunxit Apostolus, cum diceret, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: quia cum Spiritu Dei aguntur, charitate aguntur: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5): secutus adjunxit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Quid est, iterum? Quomodo terrente molestissimo paedagogo. Quid est, iterum? Sicut in monte Sina accepistis spiritum servitutis. Dicit aliquis: Alius est spiritus servitutis, alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus, iterum. Idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timore, in tabulis cordis in dilectione. Jam nudiustertius qui adfuistis audistis, quomodo longe positam plebem, voces, ignis, fumus in monte terrebat (Exod. XIX, XX, et XXXI, 18); quomodo autem veniens Spiritus sanctus, idem ipse digitus Dei, quinquagesimo die post umbram Paschae quomodo venerit, et igneis linguis super unumquemque eorum insederit (Act. II, 1-4). Jam ergo non in timore, sed in dilectione; ut non servi, sed filii simus. Qui enim adhuc ideo bene agit, quia poenam timet, Deum non amat, nondum est inter filios: utinam tamen vel poenam timeat. Timor servus est, charitas libera est; et ut sic dicamus, timor est servus charitatis. Ne possideat diabolus cor tuum, praecedat servus in corde tuo, et servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore poenae, si nondum potes amore justitiae. Veniet domina, et servus abscedet: quia consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. V, 18), Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Novum Testamentum est, non vetus. Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18). CAPUT XIV. 15. Abba et Pater, quia duo populi in Christo. Denique quid sequitur? Quid ergo accepimus, quasi diceres: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Dominus timetur, pater amatur. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Clamor iste cordis est, non faucium, non labiorum: intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso ore, labiisque immotis, Susanna ista voce clamabat (Dan. XIII). Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Cor clamet, Pater noster qui es in caelis (Matth. VI, 9), Ergo quare non tantum Pater? Quid sibi vult, Abba, Pater? Si enim quaeras quid sit Abba, respondetur tibi, Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde praeputium, tantum a se et inter se longe, quantum ab angulo longe: quantum autem ad angulum prope, et inter se utique prope; in angulo autem inter se juncti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ergo inde circumcisio, inde praeputium, parietum concordia, anguli gloria. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. CAPUT XV. 16. Spiritus arrha potius quam pignus. Qualis res est, si pignus tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de ipsa re datur, quae danda promittitur; ut res quando redditur, impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera charitate dicat, Pater. Non modo quaeritur quanta sit ipsa charitas, utrum magna, an parva, an mediocris: utrum vel sit, quaero. Si nata est, latendo crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem: ad hoc perficietur, ut aeterna permaneat. Vide enim quid sequitur. Clamamus, Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Non spiritus noster reddit testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei: sed Spiritus Dei, arrha reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa est. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. 17. Haereditas filiorum Dei.--Si autem filii, et haeredes. Non enim inaniter filii. Haec est merces: Et haeredes. Hoc est quod paulo ante dicebam, quia medicus noster et sanitatem nobis donat, et mercedem insuper largiri dignatur. Quae est illa merces? Haereditas. Sed non quomodo est hominis patris haereditas. Relinquit enim filiis suis, non possidet cum filiis suis: et tamen magnum se facit, et gratias sibi agi desiderat, quia voluit dare quod non possit auferre. Moriens enim tolleret secum? Puto quia si posset, nihil hic filiis suis dimisisset. Haeredes Dei sic sunt, ut ipse Deus sit haereditas nostra, cui dicit Psalmus: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Haeredes quidem Dei: si parum vobis est, audite, quo amplius gaudeatis: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLVII . De verbis Apostoli, Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Rom. cap. VIII, V\ V\. 24, 25. CAPUT PRIMUM. 1. Spes Christianorum de aeternis. Mundo fallaci creditur, non Deo. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres charissimi, Spe salvi facti sumus: Spes autem, inquit, quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Hinc vobis exhortatorium et consolatorium praebere sermonem admonet nos ipse Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ipse, inquam, qui spes nostra est in terra viventium, jubet ut vos alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) Quia ergo quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in Psalmo dicitur, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Mundi enim promissa semper fallunt; Dei autem promissa nunquam fallunt. Sed quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in terra viventium nobis daturus est: multi fatigantur exspectare veracem, et non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas (Eccli. II, 16). Cum etiam viriliter agentibus et corde confortato Deum sustinentibus, filii sempiternae mortis insultare non cessant jactantes suas delicias temporales, quae ad tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient eas. Dicunt enim nobis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quae creditis? Ecce nos in nostrarum voluptatum satietate laetamur, quia quod videmus, speramus: vos autem in laboribus continentiae cruciamini, credendo quod non videtis. Deinde subjungunt quod commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 32-34). CAPUT II. 2. Patientia et mansuetudo necessaria. Cavete ergo, fratres, ne talibus colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes, enervetur patientia, et divertatis in vias pravas. Imo vero mites atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus: de quibus Psalmus dicit, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Patientiam quippe in laboribus hujus vitae, sine qua non potest custodiri spes futurae vitae, nemo potest perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit voluntati Dei, cujus jugum lene est et sarcina levis, sed credentibus Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites atque mansueti non solum consolationes ejus amabitis, sed etiam flagella ejus tanquam boni filii tolerabitis; ut quoniam quod non videtis speratis, per patientiam exspectetis. Sic agite, sic ambulate. In Christo enim ambulatis, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Quomodo in illo ambulandum sit, discite, non solum ejus verbo, sed etiam ejus exemplo. Huic enim proprio Filio non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): non utique nolentem, neque recusantem, sed pariter volentem; quia una est voluntas Patris et Filii secundum aequalitatem formae Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo: et singulariter obedientem, secundum quod semetipsum evacuavit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Nam ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Sic ergo Pater proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis. CAPUT III. 3. Videmus in capite nostro quod speramus. Traditus ergo ille excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in opprobrium hominum et abjectionem plebis, in contumeliam, in flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta patientia in illo ambulemus: et firmavit nos exemplo suae resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod non videmus quidem, speramus: sed corpus sumus illius capitis, in quo jam perfectum est quod speramus. De illo enim dictum est quod ipse sit caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Et de nobis scriptum est: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, securi; quoniam qui resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusquam resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Non itaque in flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus. Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nec Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit eum. Intuentes ergo eum, qui sine peccati merito flagellatus est, qui mortuus est propter delicta nostra. et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), non timeamus ne abjiciamur flagellati; sed potius confidamus quia recipiemur justificati. CAPUT IV. 4. Nec modo sine gaudio sumus. Fluxae peccatorum deliciae. Quamvis enim nondum venerit nostri gaudii plenitudo: nec modo tamen sine gaudio relicti sumus; quia spe salvi facti sumus. Ideo et ipse Apostolus, qui ait, Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; dicit alio loco, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Habentes ergo talem spem, multa fiducia utamur (II Cor. III, 12): et sermo noster in gratia conditus sit sale, ut sciamus quemadmodum oporteat unicuique respondere (Coloss. IV, 6). Dicendum est enim eis qui cum perdidissent, vel nunquam suscepissent sustinentiam, nobis sustinentibus Dominum (quia quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus) etiam insultare audent, cum imitari deberent: Ubi sunt deliciae vestrae, propter quas ambulatis per vias pravas? Non dicimus, ubi erunt, cum haec vita transierit; sed modo ubi sunt? Cum hesternum diem hodiernus abstulerit, et hodiernum crastinus ablaturus sit, quid eorum quae diligitis, non transcurrit et transvolat? Quid non fugit pene antequam capitur, cum ex ipso hodierno die nulla possit vel hora retineri? Ita enim secunda excluditur a tertia, sicut prima exclusa est a secunda. Ipsius horae unius, quae praesens videtur, nihil est praesens: omnes enim partes ejus, et omnia momenta fugitiva sunt. CAPUT V. 5. Vanitas temporalium. Propter quid peccat homo, si non excaecatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat videre quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum transierit, cum poenitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus aeterna, quae non videmus; cum vos eis quae videntur temporalibus subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat: quem saepe bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, eum ne fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus aeterna: quae cum venerint, non transibunt; quia nec ipsa veniunt, sed semper manent: nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quae transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt: nec cessant vos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia. Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostrae necessitatem: sed non in eis gaudia nostra figimus, ne illis labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tanquam non utentes (I Cor. VII, 31), ut veniamus ad eum qui fecit hunc mundum, et in eo maneamus, ejus aeternitate perfruentes. CAPUT VI. 6. Spei nostrae certitudo. Quid est autem quod dicitis, Quis huc inde venit, et quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit? Et hinc vobis os clausit, qui mortuum quarta die resuscitavit (Joan. XI, 39-44), et ultra non moriturus die tertio resurrexit, et antequam moreretur, qualis vita morientes excipiat, tanquam ille quem nihil lateret, et in paupere quiescente et in divite ardente narravit (Luc. XVI, 19-31). Sed illi ista non credunt, qui dicunt, Quis huc inde reversus est? Credituros se volunt videri, si quis parentum suorum revivisceret. Sed maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ideo ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut et quod futurum esset homini, in hominis carne ostenderetur, et Deo tamen, non homini crederetur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, jam ante oculos eorum est. Legant eam ante tot saecula uni homini promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18). Quod ergo uni Abrahae credenti promissum est, jam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Illi se adhuc cras dicunt morituros, veritas autem illos jam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem, fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum Angelorum, Dei haeredes, et Christi cohaeredes, cavete imitari eos, qui cras exspirando moriuntur, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed sicut dicit idem apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala; sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 32-34): ambulantes angustam, sed certam viam ducentem ad latitudinem Jerusalem coelestis, quae mater nostra aeterna est; firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum habetis; quia veracem promissorem Christum fidelissime retinetis. SERMO CLVIII . De verbis Apostoli, Rom. VIII, 30, 31, Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit, etc. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Contra Pelagianos. CAPUT PRIMUM. 1. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Saeviat, saeviat quantum potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit? CAPUT II. 2. Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione, justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, 35)? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti. CAPUT III. 3. Vocati et praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Id. IV, 17). Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria (Rom. XI, 36). Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati. CAPUT IV. 4. Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17): justus, inquam, ex fide vivit; quia credit quod non videt. CAPUT V. 5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et Deus meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 28 et 29). Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati praedicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus est: non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Nos sumus, et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo crescit dicam, et vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque vestrum jam in ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur. CAPUT VI. 6. Fides justificans a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Illi autem audiunt, Obmutescite (Marc. I, 25): et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur multi (Hebr. XII, 15). Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas (I Cor. XII, 31 et XIII). Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). CAPUT VII. 7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Esuriat et sitiat peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). CAPUT VIII. 8. Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad justitiam pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus (Isai. XXXV, 10). Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die (Rom. VIII, 23, 24, 25, 35, 36). Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29)? Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17)? Modo per fidem, tunc per speciem: modo per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6 et 7). CAPUT IX. 9. Deus beatis erit omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Jam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13). Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 36, 37). Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos? SERMO CLIX . De verbis eisdem Apostoli, Rom. VIII, 30, 31, seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi I, 2-4, Omne gaudium existimate, fratres mei cum in tentationes varias incideritis, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Justificatio hic in nobis imperfecta. Perfecta justificatio in martyribus. Injuria est, pro martyre orare. Hesterno die de justificatione nostra, quae nobis est a Domino Deo nostro, sermo productus est, ministrantibus nobis, donante illo, audientibus vobis. Et cum simus in hac vita onerati sarcina corruptibilis carnis, non utique sine peccato; quia si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): justificatos tamen nos esse secundum modum peregrinationis nostrae, viventes ex fide quousque fruamur specie, claruit, quantum arbitror, Charitati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione dicit anima nostra: Quoniam ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). In patria vero nullus orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare orandi locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur, ibi videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic petitur, ibi accipitur. Perfectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres pervenerunt. Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur: pro caeteris autem commemoratis defunctis oratur. Injuria est enim, pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari. Certavit enim contra peccatum usque ad sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et tamen ex parte justificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad sanguinem pugnastis, adversus peccatum certantes (Hebr. XII, 4). Si ergo illi nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique sancti martyres; de quibus lectio sancti apostoli Jacobi modo audita est. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Perfectis jam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. CAPUT II. 2. Justitiae amor admittit aliquot gradus. Primus gradus. Delectationes sensuum licitae et illicitae. Amanda est enim justitia; et in hac justitia amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori justitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quae delectant, plus te delectet ipsa justitia; non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet. Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem nostram, ut cibus et potus delectant esurientes atque sitientes; ut nos delectat haec lux, quae de coelo funditur sole exorto, vel quae de sideribus et luna fulget, vel quae in terra accenditur luminibus consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum quaecumque pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et haec omnia, quae nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae: sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Haec licita, illa illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus delectat auditum: sed delectant auditum etiam cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant olfactum flores et aromata, et haec Dei creatura: delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum. Hoc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus; delectant gustum etiam epulae sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant conjugales amplexus: delectant etiam meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi, esse in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes. Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ei delectationi qua licite delectaris, praepone justitiam. CAPUT III. 3. Delectatio mentis de justitia et fide. Constituamus ante oculos, propter hoc quod dixi, exemplum certaminis. Interrogo utrum ames justitiam: respondebis, Amo. Quod non responderes veraciter, nisi te aliquatenus delectaret. Non enim amatur, nisi quod delectat. Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4), Scriptura dicit. Dominus autem justitia est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi idolum. Invisibilibus similis est Deus; et ea in nobis sunt meliora, quae sunt invisibilia. Melior est fides quam caro, melior est fides quam aurum, et melior est fides quam argentum, quam pecunia, quam praedia, quam familia, quam divitiae; et ista omnia videntur, fides non videtur. Cui ergo similiorem putabimus Deum, visibilibus, an invisibilibus? pretiosis, an vilibus? De vilioribus loquar. Habes duos servos, unum deformem corpore, alium pulcherrimum; sed illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic mihi quem plus diligas: et video te amare invisibilia. Quid ergo, quando plus amas servum fidelem, licet corpore deformem, quam pulchrum infidelem, errasti, et foeda pulchris praeposuisti? Utique non: sed pulchriora foedis praeposuisti. Contempsisti enim oculos carnis, et erexisti oculos cordis. Interrogasti oculos carnis, et quid tibi renuntiaverunt? Iste pulcher est, ille foedus. Repulisti eos, eorum testimonium reprobasti: erexisti oculos cordis in servum fidelem, et in servum infidelem: istum invenisti foedum carne, illum pulchrum; sed pronuntiasti et dixisti, Quid fide pulchrius? quid infidelitate deformius? CAPUT IV. 4. Justitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est justitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione justitiae. Si habes oculos interiores, vide justitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Item si habes aures interiores, audi justitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectetur me (Cant. II, 6). 5. Justitiae delectatio anteponenda caeteris delectationibus. Exemplum ergo, ut dicere coeperam, hujus certaminis proponamus. Videamus, fratres mei, quisnam sit; interrogo, et respondeat, quod dicturus sum, utrum sic delectetur justitia, ut eam caeteris ad hos sensus corporis pertinentibus delectationibus anteponat. Ecce delectat te aurum tuum, oculos tuos delectat: metallum est pulchrum, fulgentissimum, delectat. Pulchrum est, non nego: nam si pulchrum negavero, Creatori injuriam facio. Venit ergo tentator, et dicit tibi: Tollo tibi aurum, nisi dixeris pro me falsum testimonium: si autem dixeris, addo tibi. Decertant in te duae delectationes: modo interrogo te quid praeponas, quid te plus delectet, aurum, an veritas; aurum, an verum testimonium. An hoc lucet, et illud non lucet? Fides quaeritur in vero testimonio. Aurum lucet, fides non lucet? Erubesce, habeto oculos: quod amabas in servo tuo, redde Domino tuo. Jamdudum enim cum interrogarem de duobus servis tuis, uno deformi fideli, alio pulchro infideli, quem magis diligeres; respondebas mihi juste, et praeponebas quod praeponendum fuit. Redi in te, quia modo agitur de te ipso. Certe amasti servum fidelem: Dominus tuus indignus est, si te habeat servum fidelem? Et tu servo tuo fideli pro magno quid promittebas? Ut multum diligeres, summum praemium libertatis. Quid magnum promittebas fideli servo tuo? Libertatem temporalem. Nonne videmus multos servientes non egentes, et liberos mendicantes? Et exigebas ab eo fidem, cui promittebas libertatem: nec ei servas fidem, qui tibi promittit aeternitatem! CAPUT V. 6. Justitia cum delectatione examore sectanda. Longum est, per singulos corporis sensus excurrere: sed quod de oculis dixi, hoc de caeteris intelligite; et praeponite delectationi carnis, delectationem mentis. Carnem quippe vestram delectant illicitae voluptates: mentem vestram delectet invisibilis, pulchra, casta, sancta, canora, dulcis justitia, ut non ad eam timore cogamini. Si enim ad eam timore cogimini, nondum delectat. Peccare non debes, non timore poenae, sed amore justitiae. Hinc Apostolus dicit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Quid dixi? Humanum dico: quod potestis portare, dico. Quando exhibuistis membra vestra iniquitati ad flagitia perpetranda, timore adducti estis, an delectatione invitati? Quid dicitis? Respondete nobis, quia et qui bene vivitis, male aliquando fortasse vixistis. Quando peccabatis, delectabamini in peccatis vestris; timor vos adducebat ad peccandum, an suavitas peccati? Respondebitis, Suavitas. Ad peccatum suavitas adducit, et ad justitiam timor impingit? Probate vos, inspicite vos. Tollat aurum qui minatur: suavior est justitia, lucidior est justitia. Non det aurum qui promittit: praeponenda est auro justitia, delectando praeponenda est; fulgentior est, lucidior est, suavior est, dulcior est. Jam ergo si quis se probat, et in hoc certamine superavit, audivit Apostolum dicentem, Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sine dubio pepercit infirmitati: et nescio quid gratius minus idoneis dicere tentavit. CAPUT VI. 7. Pro justitia non solum contemnenda voluptas, sed etiam ferendus dolor. Ecce, inquit, hoc dico quod capere potestis: exhibuistis membra vestra deliciis illicitis, peccatorum suavitate ducti estis, ut illa faceretis; ducat vos ad recta facta suavitas et dulcedo justitiae: amate justitiam, quomodo amastis iniquitatem. Digna est justitia, quae a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod exhibuistis iniquitati: hoc est Humanum dico, hoc est, quod infirmitas vestra tolerare adhuc potest. Quid ergo suspendit Apostolus? quid distulit dicere? Quid distulit, dicam, si potero. Appende justitiam et iniquitatem: tantumne digna est justitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus est voluptatem, pro justitia tolera dolorem. In injustitia, inquam, secutus es delectationem, pro justitia tolera dolorem: hoc est plus. Ecce nescio quis aetatis lubricae impudicus adolescens, suavitate illiciente injecit oculos in conjugem alienam, amavit, cupit pervenire; quaerit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus timeat dolorem. Quare quaerit latere? Timet apprehendi, ligari, adduci, includi, produci, torqueri, occidi. Haec omnia timendo, in illa appetitione suavitas suae latebra quaerit: aucupatur absentiam mariti, ipsum adjutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se formidat implicare. Et videmus eum suavitate duci: sed suavitas illa non est tanta, ut vincat etiam timorem et dolorem timoremque poenarum. Da mihi pulchram justitiam, da mihi fidei pulchritudinem: procedat in medium, ostendat se oculis cordis, inspiret fervorem amatoribus suis. Jam tibi dicitur: Frui me vis? Contemne quidquid te aliud delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi: Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestrae. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat: contemne quidquid te terrebat; contemne carceres, contemne vincula, contemne equuleum, contemne tormenta, contemne mortem. Haec vicisti, me invenisti. In utroque gradu amatores justitiae vos probate. CAPUT VII. 8. Martyres perfecti amatores justitiae. Invenimus forsitan aliquos qui praeponant justitiae delectationem voluptatibus et delectationi corporis sui: qui autem pro illa poenas, delores, mortemque contemnat, putas est aliquis in vobis? Saltem cogitemus, quod profiteri non audemus. Quid cogitamus? Ubi cogitamus? Millia martyrum adjacent oculis nostris, ipsi veri amatores perfectique justitiae. De illis dictum est: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. Quid addi potest, ut opus perfectum habeat? Amat, ardet, fervet; calcat omnia quae delectant, et transit: venit ad aspera, horrenda, truculenta, minantia; calcat, frangit, et transit. O amare, o ire, o sibi perire, o ad Deum pervenire! Qui animam suam amat, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet illam. Sic armandus est amator justitiae, sic armandus est amator invisibilis pulchritudinis. Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, super tecta praedicate (Matth, X, 39, 27). Quid est, quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine? Quae dico et auditis mente, dicite praesumentes. Et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Quid est, In aure auditis? In secreto auditis; quia profiteri et confiteri adhuc timetis. Quid est ergo, Super tecta praedicate? Domus vestrae, corpora vestra; domus vestrae, carnes vestrae. Ascende in tectum, calca carnem, et praedica verbum. CAPUT VIII. 9. Ex Deo est, si quid justitiae habemus. Sed prius, fratres mei, plangite quod eratis, ut quod nondum estis, esse possitis. Hoc quod loquor magnum est. Et unde nobis magnum? Summum est, perfectum est, optimum est: unde nobis? Audite unde nobis: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Inde est quod habemus bonum, inde est quod nondum habemus. Non habetis? Petite, et accipietis. Si vos, ait Salvator, si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 11)? Examinet se ergo omnis homo, et quidquid in se boni invenerit, quod pertineat ad justificationem nostram, agat gratias illi qui dedit; et agendo gratias illi qui dedit, ab illo petat et quod nondum dedit. Non enim tu in accipiendo proficis, et ille in dando deficit. Quantumlibet capaces fauces, capacem ventrem afferas; fons vincit sitientem. SERMO CLX . De verbis Apostoli, I Cor. cap. I, 31, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et de versu Psalmi LXX, 2, In tua justitia erue me, et exime me. 1. Glorietur homo in Domino, non in sua justitia. Admoniti ab Apostolo sumus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur; eique Domino cantavimus, In tua justitia erue me, et exime me. Hoc est ergo in Domino gloriari, non in sua, sed in ejus justitia gloriari. Haec autem justitia latuit eos qui de sua justitia gloriantur. Et hoc maxime vitium apparuit in Judaeis novum Testamentum recusantibus et in vetere homine remanentibus. Frustra et infructuose in suis codicibus legerant atque cantaverant, In tua justitia erue me. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Nemo ergo tanquam de sua justitia glorietur, etiamsi justus est. De sua quippe justitia glorianti dictum est: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim securius, quam in illo gloriari, de quo nemo potest omnino confundi? Nam si gloriatus fueris in homine, potest inveniri aliquid in homine, imo multa inveniri possunt in homine, de quibus confundatur qui in illo gloriatur. Cum autem audis non esse in homine gloriandum, utique nec in te: non enim tu non homo. Si ergo gloriaris in te, in homine gloriaris: et hoc est stultius et exsecrabilius. Quia si gloriatus fueris in homine justo aliquo vel alio sapiente, ille non in se gloriatur in quo tu gloriaris; tu autem si in te gloriaris, non sapiens, non justus es: si autem non oportet in homine sapiente gloriari, multo minus oportet in insipiente gloriari. Qui autem gloriatur in se, in insipiente gloriatur. Eo enim ipso insipiens convincitur, quia in se ipso gloriatur. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil tutius, nihil securius. Si potes, habes quod apprehendas, in Domino gloriatus non confunderis. Non enim aliquid reprehensionis inveniri potest in illo, in quo gloriaris. Ac per hoc et ille qui non dicebat, In mea justitia erue me; sed, In tua justitia erue me: hoc prius dixit, In te speravi, Domine, non confundar in aeternum (Psal. LXX, 1). 2. Judaei propriae justitiae opinione excaecati. Numquid enim aliud est, in quo erraverunt Judaei, aut quo alio vitio ab evangelica gratia extorres facti sunt, nisi uno illo de quo Apostolus non tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ubi laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi consuleremus Apostolum, et diceremus, Quid est quod dixisti, non secundum scientiam? Quae est ista scientia, quam illi non habent, qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire? Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. II, 3). Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam, et pertinere ad Testamentum novum, ad quod Judaei propterea pertinere non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scientiam habuerunt; agnosce Dei justitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si quam habes: si bene vivis, si praecepta Dei facis, noli tuum putare; hoc est enim velle suam justitiam constituere. Agnosce a quo acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in te gloriaris: et ubi est, Qui gloriatur, in Domino glorietur? Datum tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum promitteret Dominus: Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37, 38). Unde in te hoc flumen? Recordare tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses: si non sitisses, non bibisses. Quid est, si non sitisses, non bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non credidisses. Antequam diceret, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus; prius dixit, Si quis sitit, veniat et bibat. Ideo flumen habebis aquae vivae, quia bibis: non bibis, si non sitis: si autem sitiebas, quare tanquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. 3. Scire Christum crucifixum magna sapientia. Superbia hominem prohibet a fide in Christum.--Et ego, inquit, fratres, veniens ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiae, annuntians vobis mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1, 2)? Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nesciebat. Magnum est scire Christum crucifixum: sed ante oculos parvulorum tanquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum. Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a Christo, thesaurum scientiae et sapientiae Dei promisit in Christo. Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 8, 3). Christus crucifixus, thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiae dicipi. Ad hoc involucrum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur, orate. Stulte hujus mundi philosophe, quod quaeris nihil est: quem non quaeris. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando pertransis? Contemnis humilitatem, quia non intelligis majestatem. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Jesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi aliquid me in vobis scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum: humilitatem ejus, quam irrident superbi, ut fiat in eis, Increpasti superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis (Psal. CXVIII, 21). Et quod est mandatum ejus, nisi ut credamus in eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia. Mandatum ejus est, ut credamus in eum. In quem? In Christum crucifixum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus in Christum crucifixum. Hoc omnino: sed superbus iste, erecta cervice, tumenti gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum. Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi quia vilem vesticulam forinsecus circumdatam vident, latentem intus thesaurum non vident? Videt carnem, videt hominem, videt crucem, videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere, noli insultare. Exspecta, scrutare: forte est aliquid intus quod te multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Videt oculus carnem: est infra carnem quod oculus non videt. Audit auris tua vocem: est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum, quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortuus: est illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum usitatae cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare fratres suos (Exod. II, 11); humana est ista conditio. Et cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent, cum subito resurrexisse conspicerent, Ipse est, non est; caro est, spiritus est: hoc eis dicit, Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum (Luc. XXIV, 38)? 4. Humilitas crucis via ad celsitudinem. Quaeramus ergo, si possumus, non quod in cor nostrum possit ascendere, sed quo cor nostrum mereatur ascendere. Merebitur enim in regnante glorificari, qui didicerit in crucifixo gloriari. Unde videns ipse Apostolus, non solum quo ascendat, sed etiam qua ascendat: multi enim viderunt quo, nec viderunt qua: amaverunt celsitudinis patriam, sed ignoraverunt humilitatis viam: sciens ergo Apostolus, et cogitans et praemeditans, non solum quo, sed etiam qua, Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi. Poterat dicere, In sapientia Domini nostri Jesu Christi; et verum diceret: poterat, In majestate; et verum diceret: poterat, In potestate; et verum diceret: sed dixit, in cruce. Ubi mundi philosophus erubuit, ibi thesaurum Apostolus reperit: non contemnendo vile involucrum, pervenit ad pretiosum involutum. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Bonam sarcinam sustulisti, ibi totum est quod quaesisti; et quid ibi magnum lateret, ostendisti. Quale adjutorium? Per quem mihi, inquit, mundus crucifixus est et ego mundo (Galat. VI, 14). Quando tibi crucifigeretur mundus, nisi pro te crucifigeretur per quem factus est mundus? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quo Domino? Christo crucifixo. Ubi humilitas, ibi majestas; ubi infirmitas, ibi potestas; ubi mors, ibi vita. Si vis ad illa pervenire, noli ista contemnere. 5. Filii Zebedaei celsitudinem appetentes ad viam vocantur. Audisti in Evangelio filios Zebedaei. Quaerebant altitudinem, dicentes ut unus eorum sederet ad dexteram tanti patrisfamilias, alter ad sinistram. Magnam plane illi celsitudinem requirebant, magnam: sed quoniam postponebant qua, vocat eos Christus ab eo quo ire volebant, ad illud qua ire debebant. Quaerentibus quippe tantam celsitudinem quid respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Quem calicem, nisi humilitatis, nisi passionis? quem bibiturus et in se transformans infirmitatem nostram ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Id. XXVI, 39). Istos ipsos in se transformans, qui talem calicem bibere recusabant, et altitudinem quaerebant, humilitatis viam negligebant, Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Christum quaeritis excelsum; redite ad crucifixum. Vultis regnare et gloriari in sedibus Christi; prius discite dicere, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Haec est doctrina christiana, humilitatis praeceptum, humilitatis commendatio, ut non gloriemur, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Nam non est magnum in Christi sapientia gloriari: magnum est in cruce Christi gloriari: unde tibi insultat impius, inde glorietur pius; unde insultat superbus, inde glorietur christianus. Noli erusbescere de cruce Christi: ideo in fronte tanquam in sede pudoris signum ipsum accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. 6. Circumcisio veteris Testamenti, crux novi signum. Signum veteris Testamenti circumcisio in latenti carne: signum novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio est, hic revelatio: illud est sub velamine, hoc in facie. Quamdiu enim legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Quare? Quia non transierunt ad Christum. Cum enim transieris ad Christum, auferetur velamen: ut qui habebas in occulto circumcisionem, in fronte portes crucem. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, inquit, transformamur, de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 15, 16, 18). Ne hoc tibi tribuas, ne hoc tuum putes, ne ignorans Dei justitiam et tuam volens constituere, justitiae Dei non sis subjectus. Transi ergo ad Christum, o qui gloriaris de circumcisione. Inde enim vis gloriam habere, quod verecundaris ostendere. Signum est, verum est, a Deo praeceptum est: sed occultationis signum est. Novum enim Testamentum in veteri velabatur: vetus Testamentum in novo revelatur. Ideo signum ab occulto transeat in manifestum, et incipiat esse in fronte quod latebat sub veste. Nam in eo signo Christum esse praenuntiatum quis ambigat? Inde cultellus petrinus: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Inde octavus dies circumcisionis, et dominicus resurrectionis. Ideo Apostolus inde transiens, inde veniens, transiens scilicet ad Christum, ut auferatur velamen, novit unde glorietur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quid enim prius dixerat? Neque enim qui circumcisi sunt, ii legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur (Galat. VI, 14, 13). Tu quid, Apostole? Transfer signum ad frontem. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Hic habeo, inquit, quod ignorabam. Venit Testamentum novum, revelatum est quod occultabatur. Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). Revelatum est eis quod occultabatur: quod latebat, in aperto est. Venit ipsa Petra, omnes nos spiritu circumcidit, et suae humilitatis signum in redemptorum fronte defixit. 7. Gloriatio sit in cruce Christi, non in nostra justitia. Jam gloriatio in cruce sit Christi: non nos pudeat humilitatis Excelsi. Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum Deus venter, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Illis futura praenuntiabantur, jam facta credantur. Non simus ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut veniret. Sed unde Judaei ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quam scientiam? Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere: non tenentes Deum nisi in praeceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse praecepta, adjutorium devitarunt. Finis enim legis Christus, perfectio legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4). Et quid facit Christus? Justificat impium. Credendo quippe in eum qui justificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit impium: credenti ergo in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, tanquam ipse fecerit, tanquam sibi hoc ipse praestiterit; habet gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, 5, 2). Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; et securus dicat, In tua justitia erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est sapientiae, scire cujus est donum (Sap. VIII, 21). Quis hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quae justitia, quae particula justitiae impleri potest, sine aliqua continentia? Delectat enim peccare: nam si non delectaret, non fieret. Minus autem delectat justitia, aut non delectat, aut minus quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animae? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos? Qui omnes idonei fuimus vulnerare nos, quis nostrum est idoneus curare quod fecit? Sic et in ipsis delictis, quis non cum voluerit, vulnerat se? Sed non quis cum voluerit, sanat se. Sit ergo animus pius, sit fideliter christianus, sit gratiae non ingratus. Agnoscatur medicus: nunquam se sanat aegrotus. SERMO CLXI . De verbis Apostoli, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores . . . regnum Dei possidebunt. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? etc. I Cor. cap. VI, V\ V\. 9, 10, 15, 19. CAPUT PRIMUM. 1. Fornicatio fugienda. Injuriam Christo facit fornicator. Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem humanas libidines; et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit; quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos: caput de quo dictum est, Ipse Salvator corporis nostri (Ephes. V, 23). Corpus autem ejus Ecclesia est (Coloss. I, 18). Si ergo Dominus noster Jesus Christus tantummodo animam humanam susciperet; membra ejus non essent nisi animae nostrae: quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus; profecto illius membra sunt et corpora nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et in se ipso contemnebat se ipsum; non in se contemnat Christum: non dicat, Faciam, nihil sum: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed corpus tuum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te tanquam praecipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Meretrix est enim quae tibi ad adulterium consentit: et forte ipsa christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem in vobis contemnitis Christum, nec agnoscitis Dominum vestrum, nec cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne praestita est, non honor ei retribuitur? Si non praestaretur, desideraretur: quia praestita est, contemnitur? CAPUT II. 2. Fornicator in Spiritum sanctum injuriosus. Haec autem corpora nostra, quae dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; haec ergo corpora nostra dicit idem apostolus templum esse in nobis Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Propter corpus Christi corpora nostra membra sunt Christi: propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra sunt templum Spiritus sancti. Quid horum in te contemnis? Christum, cujus membrum es? an Spiritum sanctum, cujus templum es? Ipsam meretricem, quae tibi consentit ad malum, non audes fortasse introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum conjugalem: sed quaeris aliquem abjectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuae, et non defers templo Dei tui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum conjuge tua, et tu ipse is ad impudicam, cum sis templum Dei? Puto quia melius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuae. Quocumque enim ieris, Jesus videt te; qui fecit te, et perditum redemit te, et pro mortuo mortuus est pro te. Tu te non agnoscis: sed ille a te oculos non avertit, non ad adjuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Continuo subjecit, et terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant, Faciam: non enim Deus me tam turpia facientem dignatur attendere. Audi quid sequitur, cujus sis attende; quoniam quocumque ieris, Jesus videt: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17). Sed de qua terra? Ubi dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). CAPUT III. 3. Fornicatio excludit a regno Dei. Forte enim malus, iniquus, adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Ecce ego jam senui, qui ab ineunte aetate usque in hodiernum diem tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum funera juvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis impudicus supervixi. Quid est quod dicitur, quia Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi non est impudicus, est alia terra in regno Dei. Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt. Hoc est, perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem sibi ponunt: propter eos qui perdite viventes spem sibi ponunt in regno Dei, quo non accessuri sunt, dictum est, Perdet de terra memoriam eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova, quam justi inhabitabunt. Ibi impii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum tempus est ut possit mutari. CAPUT IV. 4. Habitationes duae, in igne, aut in regno. Pro corpore quantum timetur. Duae quippe habitationes sunt; una in igne aeterno, alia in regno aeterno. Puta quia in igne aeterno aliter ille, aliter ille torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam alteri civitati (Matth. X, 15): et quidam circumeunt mare et terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt eum filium gehennae duplo quam sunt ipsi (Id. XXIII, 15). Puta quia alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus: non est regio ubi tibi eligas locum. Quaecumque ibi mitiora tormenta sunt, pejora sunt, quam quae formidas in isto saeculo. Cogita quomodo tremas, si tibi aliquis calumnietur, ne mittaris in carcerem: et tu ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis, conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre desideras, ad pedes ejus volutaris. Quaerit, quare? Libera me, inquis. Quid agitur? Ecce ille mihi calumniatur. Et quid tibi facturus est? Domine, concutior; Domine, in carcerem mittor; miserere mei, libera me. Ecce quomodo timetur carcer, quomodo timetur conclusio; et non timetur gehennae exustio! Postremo, quando augetur calamitas, et pressura saevit atrocior, et usque ad mortem saevit, quando bonum videtur homini ne moriatur, ne occidatur, debere succurri omnes clamant, adjutoria cuncta implorantur; subvenite, currite propter animam. Tota exaggeratio calamitatis est, quia dicitur, propter animam. Succurrendum est quidem, nec huic timori adjutorium denegandum: faciendum quod fieri potest, a quo potest. CAPUT V. 5. Mors animae plus timenda quam corporis. Verumtamen ego interrogare volo periclitantem, et isto nomine mea viscera commoventem; quoniam dicit, Curre propter animam. Facile huic ego respondeo: Ego quidem curro propter carnem tuam; utinam tu curreres propter animam tuam. Et tu noveris quia propter corpus tuum curro, non propter animam tuam. Melius audio Christum vera dicentem, quam te timore falso murmurantem. Ipse enim Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Certe propter animam tuam me vis currere: ecce quem times, et sub cujus comminationibus expallescis, non potest occidere animam tuam: usque ad corpus saevit, tu noli saevire in animam tuam. Ab illo occidi non potest, a te potest; non lancea, sed lingua. Inimicus qui te percutit, finit hanc vitam: Os autem quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Ex his ergo quae in hoc tempore homines timent, conjiciant quae timere debeant. Timet enim carcerem, et non timet gehennam? Timet quaestionarios tortores, et non timet infernales angelos? Timet cruciatum temporalem, et non timet poenas ignis aeterni? Postremo timet ad modicum mori, et non timet in aeternum mori? 6. Vita animae et vita corporis unde. Animae vita Deus. Ille qui te occisurus est, quem times, quem exhorrescis, quem fugis, a cujus timore non sineris dormire, et ipsum in somnis si vides, cum dormieris, expavescis, quid est facturus tibi? Exclusurus est de carne tua animam tuam: anima tua exclusa quo eat, vide. Neque enim potest ille aliter carnem tuam occidere, nisi inde excludat animam tuam, per quam vivit caro tua. Praesentia quippe animae tuae caro vivit, et quamdiu in carne tua praesens est anima tua, necesse est ut vivat caro tua. Ille autem qui tuam mortem quaerit, ejicere vult de carne tua vitam tuam, qua vivit caro tua. CAPUT VI. Putas, non est aliqua vita, qua vivit ipsa anima tua? Est enim anima vita quaedam, qua vivit caro tua. Putas, nulla alia vita est, qua vivit ipsa anima tua; aut quomodo habet caro tua vitam, animam qua vivit caro tua, fit et ipsa anima tua, ut habeat aliquam vitam suam? et quomodo caro, cum moritur, exspirat animam vitam suam; sic et anima, quando moritur, exspirat aliquam vitam suam? Si invenerimus quae sit haec vita, non corporis tui, quod est anima tua; sed vita vitae corporis tui, hoc est, vita animae tuae: si invenerimus eam, ex hac morte, qua times ne de carne ejiciatur anima tua, puto quia plus debes timere illam mortem, ne vita animae tuae projiciatur de anima tua. Breviter ergo dicam: et quid multis teneor? Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Spiritus Dei habitat in anima, et per animam in corpore, ut et corpora nostra templum sint Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Venit enim Spiritus ad animam nostram: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et totum possidet qui principale tenet. In te quippe illud principatur, quod melius est. Tenens Deus quod melius est, id est, cor tuum, mentem tuam, animam tuam, profecto per meliorem possidet et inferiorem, quod est corpus tuum. Saeviat igitur inimicus, minetur mortem, faciat si permittitur, excludat de carne animam tuam: anima tua non excludat a se vitam suam. Si recte plangis, et putas te miserabiliter dicere potenti inimico tuo, Noli ferire, parce sanguini meo: non tibi dicit Deus, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24)? Anima tua forte dicit: Roga illum, ne feriat; nam dimitto te. Si enim percusserit, manere tecum non possum. Roga ne feriat, si vis ut non te dimittam. Quae tibi dicit, si vis ut non te dimittam? Tu ipse: tu enim qui loqueris, anima es. Si ergo percusserit carnem, tu fugis, tu exis, tu migras, jacet terra in terra. Ubi erit quod animavit terram? quod flatu Dei tibi datum est, ubi erit? Si non efflavit vitam suam, id est, Deum suum, in illo erit quem non perdidit, in illo erit quem non a se exclusit. Si autem obtemperas infirmitati animae tuae, dicenti tibi, Ferit, et dimitto te; non times Deum dicentem tibi, Peccas, et dimitto te?

CAPUT VII. 7. Timor vanus et timor utilis. De timore vano timorem utilem capiamus. Timor vanus est omnium hominum timentium amittere temporalia, quandoque migraturorum, et migrare trepidantium, volentium semper differre quod non possunt auferre. Vanus est iste timor hominum: et tamen est, et vehemens est, et resisti ei non potest. Hinc increpandi, hinc objurgandi, hinc plangendi, hinc lugendi homines, timentes mori, et nihil aliud agentes, nisi serius mori. Quare non agunt non mori? Quoniam quidquid agunt, non efficiunt ut non moriantur. Possunt autem aliquid agere, quo efficiant ut nunquam moriantur? Nullo modo. Prorsus quidquid egeris, quantumcumque invigilaveris, quocumque fugeris, quaelibet munimenta quaesieris, quibuslibet divitiis te redemeris, quibuslibet calliditatibus hostem fefelleris; non fallis febrem. Nihil enim aliud agis, ut non cito ab hoste moriaris, nisi ut serius aliquando a febre moriaris. Habes quod agas, ut nunquam moriaris. Si times mortem, ama vitam. Vita tua Deus est, vita tua Christus est, vita tua Spiritus sanctus est. Non illi places male agendo. Templum ruinosum non inhabitat, templum sordidum non ingreditur. Sed geme ad illum, ut mundet sibi locum; geme ad illum, ut aedificet templum sibi: quod tu destruxisti, ipse construat; quod tu exterminasti, ipse reformet; quod tu dejecisti, ipse erigat. Clama ad Deum, clama interius, clama ubi audit: quia et ibi peccas, ubi videt; ibi clama, ubi audit. 8. Timore poenae malum non faciens, nondum laudandus. Gehennae timor ad quid utilis. Et cum timorem correxeris, et utiliter timere coeperis, non temporales cruciatus, sed aeterni ignis supplicia, et ideo adulter non fueris: hinc enim loquebamur, propter Apostolum, qui dixit, Corpora vestra membra Christi sunt: cum ergo ideo adulter esse non coeperis, quia times ardere in igne sempiterno, nondum laudandus es; non quidem ita dolendus, ut ante, sed tamen nondum laudandus. CAPUT VIII. Quid enim magnum est, timere poenam? Magnum est, sed amare justitiam. Interrogo te, et invenio te. Tu inspice interrogationem meam sonantem, et fac de te ipso interrogationem silentem. Dico ergo tibi: Libidine cum victus habes consentientem, quare non committis adulterium? Et respondebis: Quia timeo gehennam, timeo supplicium ignis aeterni, timeo judicium Christi, timeo societatem diaboli, ne puniar ab illo, et cum illo ardeam. Quid? dicturus sum, Male times? quomodo tibi dicebam de adversario, quia quaerebat corpus tuum occidere. Ibi enim recte dicebam, Male times, securum te fecit Dominus tuus, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Modo cum dicis mihi, Gehennam timeo, ardere timeo, in aeternum puniri timeo: quid dicturus sum? Male times? vane times? Non audeo, quandoquidem ipse Dominus ablato timore, subjecit timorem; et ait, ubi dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant: sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis: ita dico vobis, hunc timete (Luc. XII, 4, 5). Cum ergo Dominus timorem incusserit, et vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit, dicturus ego sum, Male times? Ista non dicam. Plane time, nihil melius times; nihil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te: Si non te videret Deus, quando facis, nec quisquam te convinceret in judicio illius, faceres? Tu te vide. Non enim potes ad verba omnia mea respondere, inspice te ipsum. Faceres? Si faceres, ergo poenam times, castitatem nondum amas, charitatem nondum habes: serviliter times; formido est mali, nondum dilectio boni. Sed time tamen, ut ista formido custodiat te, ut perducat ad dilectionem. Timor enim iste, quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et sic volentem peccare animum interiorem non sinit. Est enim quidam custos timor, quasi paedagogus legis; littera est minans, nondum gratia juvans. Custodiat tamen te timor iste, dum non facis timendo, et veniet charitas; intrat in cor tuum, et quantum illa intrat, tantum timor exit. Timor enim id agebat, ne faceres: charitas id agit, ut nolis facere, etiam si impune possis admittere.

CAPUT IX. 9. Charitas timorem alium pellit, alium introducit. Timor servilis. Timor castus. Dixi quid timeatis, dixi quid appetatis. Sectamini charitatem, intret charitas; admittite illam, timendo peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor erit: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Intrat ergo charitas, pellit timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet, secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Servilis timor est, quo times cum diabolo ardere: timor castus est, quo times Deo displicere. Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne jubeat eum verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat carcere includi, jubeat eum pistrino conteri. Haec timens servus non peccat: sed quando senserit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat, non justitiam diligebat. Vir autem bonus, vir justus, homo liber (nam solus justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan. VIII, 34] ), delectatur ipsa justitia: et si possit sine teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit audire Deum dicentem sibi, Video te cum peccas, non te damnabo, sed displices mihi: ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi judicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur; sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si enim amat ipse, et amantem sui dominum sentit, non facit quod displicet amanti se. CAPUT X. 10. Vis impuri amoris. Lubricos et inhonestos amatores attendite; si quis amore feminae lascivus et nequam vestit se aliter quam illi placet, vestit se aliter quam amatae suae placet, aut ornat se aliter quam illi placet. Illa dixerit, Nolo habeas talem byrrhum; non habet: si per hiemem illi dicat, In lacerna te amo; eligit tremere, quam displicere. Numquid illa cui displicet, damnatura est? numquid in carcerem missura? numquid tortores adhibitura? Hoc solum ibi timetur, Non te videbo: hoc solum ibi contremiscitur, Faciem meam non videbis. Si hoc impudica dicit, et terret; Deus dicit, et non terret? Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non amamus, non inde terremur; sed terremur ut servi, de igne, de gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de exaggeratissimis diaboli angelis, ejusque suppliciis? Vel inde terreamur. Si illud minus amamus, vel illa timeamus. CAPUT XI. 11. Virgines sacras amor facit. Ornamenta feminarum. Non ergo fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 16, 17). Licita sunt matrimonia, nihil amplius requiratis. Non enim grande onus impositum est. Virginibus major amor imposuit majus onus. Virgines quod licebat noluerunt, ut plus placerent ei cui se devoverunt. Ambierunt illam majorem pulchritudinem cordis sui. Quid jubes? Tanquam dicerent, Quid jubes? Ne adulterae simus, hoc praecipis? Amando te, plus facimus quam jubes. De virginibus, ait Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Ergo quare hoc faciunt? Consilium autem do (I Cor. VII, 25). Illae autem amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptaverunt praeceptum, ut non recusarent consilium: ut plus placerent, plus se ornaverunt. Corporis enim hujus, id est, exterioris hominis ornamenta quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis moribus pulchris homo interior adornatur. Unde dicit et Petrus: Ornantes se non in tortis crinibus. Cum enim dixisset, Ornantes se; quid aliud a carnalibus, quam visibilia ista ornamenta putarentur? Continuo tulit cogitationi quod cupiditas inquirebat. Non inquit, in tortis crinibus, neque auro, vel margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 3, 4, et I Tim. II, 9, 10). Neque enim Deus divitias daret exteriori homini, et inopem relinqueret interiorem: dedit invisibili divitias invisibiles, et invisibilem ornavit invisibiliter. CAPUT XII. 12. Virginum sacrarum amor. His ornamentis studentes Dei puellae, sanctae virgines, nec quod licebat appetierunt, nec quod cogebantur consenserunt. Multae enim etiam parentum suorum contrarios conatus igne superni amoris superaverunt. Iratus est pater, ploravit mater: non curavit illa, cui ante oculos versabatur speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ei quippe se ornari desideravit, ut tota ejus curam gereret. Quia quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo viro placeat: quae autem innupta est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placet Deo (I Cor. VII, 34). Videte quid sit amare. Non dixit, Cogitat ne damnetur a Deo. Adhuc enim iste timor ille servilis est, custos quidem malorum, ut abstineant se a malis, et abstinendo digni sint ad se admittere charitatem. Sed illae non cogitant quemadmodum non puniantur a Deo, sed quomodo placeant Deo, pulchritudine interiore, decore occulti hominis, decore cordis, ubi illius oculis nudae sunt: nudae intus, non foris; integrae et intus et foris. Vel virgines doceant conjugatos et conjugatas, non ire in adulterium. Illae faciunt plus quam licet; illi non faciant quod non licet. SERMO CLXII. De verbis Apostoli, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. I Cor. cap. VI, V\. 9-20. FRAGMENTUM. 1. Difficilis quaestio ex verbis Apostoli. Quaestio de Epistola Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; nescio si possit ad liquidum dissolvi, quamvis possit, donante Domino, aliquid inde probabiliter dici: ita enim profunda est. Nam cum superius in eadem Epistola Apostolus diceret, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt: et paulo post, Nescitis, ait, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: atque ibi subjunxit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. An nescitis quia corpus vestrum, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro: cum ergo multa et horrenda in hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum Dei, quae tamen nonnisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt; quod corpus utique jam fidelium, templum esse dicit Spiritus sancti, quem habemus a Deo; ipsaque membra corporis nostri, membra esse asseverat Christi: de quibus arguendo et quodam modo interrogando, ait: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? responderitque sibi, Absit; subjungat adhuc et dicat, Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est; et concludat, Fugite fornicationem: sequitur tamen ipse, et dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa quae dinumeravit peccata, dicens, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt; ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut exerceri possunt? Quis hoc sani capitis homo negaverit? Totum quippe istum locum Apostolus, propter ipsum corpus jam emptum pretio magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus sancti factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inviolatum tanquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat. Quare ergo subjungere voluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur; id est, ut diceret, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat: cum sive ipsa fornicatio, sive alia hujusmodi, quae nonnisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim? poteritne esse quispiam (ut caetera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel maledicus, vel rapax, extra operationem corporis hujus? Quamvis nec ipsa idololatria neque ipsa avaritia, praeter servitium corporis hujus poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est, Dixit impius in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): idem beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere, illo loco ubi ait, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Quia videlicet nonnisi in corpore constitutus impius potuit dicere, Non est Deus. Ut taceam quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit, Manifesta autem sunt opera carnis: et exsequitur, Quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Numquid enim non videtur nobis extra corpus fieri caetera illa quae ibi imterposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, invidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit Doctor Gentium in fide et veritate. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? 2. Solutio difficultatis. Cur sola fornicatio dicitur peccatum in corpus proprium. Apparet igitur cuivis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio difficilis: quam Dominus piae intentioni nostrae, si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque revelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. Videtur enim beatus Apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare voluisse fornicationis malum super caetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur; non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis, commisceri facit animum vis ingens libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodam modo agglutinari et devinctum esse; in tantum ut nihil aliud ipso momento et experimento hujus tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentem, quam captivam subdit ipsa submersio, et quodam modo absorptio libidinis et concupiscentiae carnalis; ut hoc esse videatur quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: quia tunc fit proprie et familiariter servum corporis cor hominis fornicantis, in tempore maxime ipsius nequissimae operationis: in tantum ut ipse Apostolus inculcatius volens commendare cavendum hominibus hoc malum, dixerit, Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? et exsecrans atque detestans responderit, Absit. An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibuscumque facinoribus hominum? Liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus, et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi: quod in fornicationis ipso opere atque tempore non licet animo, ad aliud aliquid cogitandum liberum esse. Sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut jam dici non possit ipse animus suus esse; sed simul totus homo dici possit quod caro sit, et spiritus vadens et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Sic ergo possumus intelligere, quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut videatur, ut dixi, Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione hujus fornicationis, caetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata; solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia majore libidinis ardore, quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum, efficitque captivum. 3. Generalis fornicatio, qua non adhaeretur Deo. Haec dicta sint de speciali fornicatione hujus corporis. Verum quia non solum fornicatio in sacris Litteris specialiter, sed etiam generaliter arguitur et nominatur; conemur, Deo adjuvante, et hinc aliquid probabiliter dicere. Generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in Psalmo, ubi dicitur: Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Ubi subsequenter, qualiter ista generalis fornicatio evadi et effugi possit, adjunxit dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Ut exinde facile advertamus, illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret mundo. Unde beatus apostolus Joannes dicit: Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo (I Joan. II, 15). Et apostolus Jacobus dicit: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo (Jacobi IV, 4)? Breviter ergo definitum est, non posse habere dilectionem Dei, qui habuerit dilectionem mundi; et inimicum esse Dei, qui amicus esse voluerit mundi. Ad hoc etiam pertinet quod Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Et concludit: Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24). Ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio, omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur Deo, dum adhaeretur mundo: ut sic etiam intelligere valeamus, secundum istam generalem fornicationem, quod ait Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Quia si non fornicetur anima humana, adhaerendo Deo, nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata, a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit pro ipsa fragilitate mortalitatis, vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo, vel non intelligendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: quia nullum hic corporalis vel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum, dici videtur. Quod si adhaerens mundo mundanus homo, longe se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat: quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia et carnalia, carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur creaturae serviens potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. 4. Apostoli interpretatio duplex. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide, intelligi potest utriusque fornicationis malum, tam specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut aut exaggeratio facta sit ab Apostolo hujus specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccari recte intelligitur; quia nusquam sic totus homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel inevitabiliter affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali, caetera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur. Quemadmodum solius fornicationis vis quaedam imperiosae libidinis, conditioni suae subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis; ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore, non sit liberum humanae menti vel cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: sic accipiendum est et intelligendum, ut quisque dum non adhaeret Deo, qui adhaeret mundo, omnia temporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est, universae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus, tanquam totus creaturae servus ab ipso Creatore alienus, per illam initium omnis peccati superbiam, cujus superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14). A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intelligatur extra corpus esse; id est, extra corporeae et temporalis omnis concupiscentiae malum, alienum esse, extra corpus, ut saepe dictum est, esse. Tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a Deo, tanquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cujus universaliter concupiscentiae serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo: quod est, ut dictum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Joannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo; quoniam quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut ille manet in aeternum (I Joan. II, XV, 17). Ista ergo dilectio mundi, quae universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus humanus indesinenter servit animus, ab ipso Creatore universorum desolatus atque derelictus. SERMO CLXIII . De verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Galat. cap. V, V\. 16-21. Habitus in Basilica Honoriana VIII cal. octobris. CAPUT PRIMUM. 1. Templi antea profani dedicatio. Si consideremus, fratres, ante gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse coeperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius commutantur, ita etiam terrarum loca quae prius contra Dei gratiam fuerunt, nunc Dei gratiae dedicantur. Nos enim, sicut dicit Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quod dicit Deus, Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quae autem hic simulacra fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Deambulat autem in nobis praesentia majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 16, 13, 14). Si dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quae non novit angustias; videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente Apostolo, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Propter hanc latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus. CAPUT II. 2. In nobis, uti in profano templo, alia dejicienda, alia consecranda. Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem, adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc aedificabat, nondum dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in melius convertuntur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores usus commutantur; sic et nos sumus. Opera carnis fuerunt in nobis. Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis; contentiones, inimicitiae, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; dejicienda sunt, non mutanda: quae praedico, inquit, vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ista in nobis, tanquam idola frangenda sunt. In usus autem meliores vertenda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quae serviebant immunditiae cupiditatis, serviant gratiae charitatis. CAPUT III. 3. Aedificatio per fidem, dedicatio per resurrectionem. Sed videte quid dixerit, et diligenter advertite. Operarii Dei sumus, adhuc aedificatur templum Dei. In capite suo jam dedicatum est; quoniam Dominus resurrexit a mortuis, devicta morte, mortalitate consumpta ascendit in coelum: quia scriptus de illo erat Psalmus dedicationis domus. Ideo post passionem dicit: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me jucunditate; ut psallat tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13). Facta est ergo illa post passionem dedicatio in resurrectione. Ergo et nostra modo fit aedificatio per fidem, ut fiat et ipsa dedicatio per ultimam resurrectionem. Denique post istum psalmum dedicationis domus, ubi ostenditur resuscitatio capitis nostri, alius est psalmus post istum, non ante istum, cujus sic habet titulus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Recolite captivitatem, ubi antea fuerimus, quando totum mundum velut massam infidelium diabolus possidebat. Propter hanc captivitatem Redemptor advenit; pretium nostrum sanguinem suum fudit: fuso suo sanguine, captivitatis nostrae instrumenta delevit. Lex, inquit Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14). Antea sub peccato venumdati, sed postea gratia liberati. Post illam captivitatem, domus modo aedificantur; et ut aedificetur, evangelizatur. Sic enim incipit Psalmus ipse: Cantate Domino canticum novum. Et ne putes domum istam in uno angulo aedificari, sicut aedificant schismatici vel haeretici; attende quod sequitur: Cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). CAPUT IV. 4. Novum canticum. Salutare Dei Christus ab antiquis desideratus.--Cantate Domino canticum novum: contra canticum vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: novus homo, ut deponatur vetus homo. Exuite vos, inquit, veterem hominem cum actibus suis; et induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22-24). Ergo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate, et aedificate; cantate, et bene canite. Annuntiate diem ex die salutare ejus: annuntiate diem ex die Christum ejus. Quid est enim salutare ejus, nisi Christum ejus? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Desiderabant hoc salutare antiqui justi, de quibus Dominus dicebat discipulis: Multi voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt (Luc. X, 24). Et salutare tuum da nobis. Dixerunt hoc antiqui justi, Salutare tuum da nobis: Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Videamus in carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur caro, et redimat animam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da nobis. In hoc desiderio erat ille sanctus senex Simeon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam senectus matura excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit; accepit eum in manus suas, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26-30). Ecce unde dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit. Ergo si mundum veterem invenit, audiat mundus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas, novitas surgat. CAPUT V. 5. Christi praedicatio.--Cantate Domino canticum novum, cantate Domino. Videte certamen aedificantium. Cantate Domino, benedicite nomen ejus. Bene nuntiate, quod est graece evangelizate. Quid? Diem ex die. Quem diem ex die? Salutare ejus. Quem diem ex die? Lumen ex lumine, Filium de Patre, salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Ecce quomodo domus aedificatur post captivitatem. Terribilis est super omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 1-5). Sanctos fecit, Apostolos fecit. Quoniam coeli enarrant gloriam Dei. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 2, 4, 5): quia omnis terra cantat canticum novum. 6. Lucta carnis et spiritus. Audiamus ergo et Apostolum, architectum magistri: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Audiamus ergo istum architectum, quaedam nova construentem, quaedam vetera dejicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfeceritis, veterum est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Adhuc enim aedificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quae vultis faciatis. CAPUT VI. Quae enim vultis? Ut omnino nullae sint concupiscentiae malarum et illicitarum delectationum. Quis sanctus non haec velit? Sed non efficit: quamdiu hic vivitur, hoc non impletur. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut ea quae vultis facere, ut nullae sint in vobis prorsus rerum illicitarum concupiscentiae, non possitis. Quid ergo restat? Spiritu ambulate; et, quia non potestis efficere ut concupiscentias carnis consumatis, concupiscentias carnis ne perficiatis. Consumere quidem illas atque finire, et penitus exstirpare omni modo velle debetis: sed quamdiu sunt in vobis, et est alia lex in membris vestris repugnans legi mentis vestrae, concupiscentias carnis ne perficeritis. Quid enim vultis? Ut omnino non sint concupiscentiae carnis. Non vos permittunt implere quod vultis; nolite eas permittere implere quod volunt. Quid vultis? Ut omnino non sint. Sed sunt. Caro concupiscit adversus spiritum: concupiscat spiritus adversus carnem. Ut non ea quae vultis faciatis, id est, ut non sint in vobis ipsae concupiscentiae carnis; nec ipsae faciant quod volunt, ut opus earum perficiatis. Si non tibi in totum ceditur, noli et tu cedere. Prius aequetur pugna, ut aliquando sit victoria.

CAPUT VII. 7. Victoria post resurrectionem. Cur differtur victoria. Etenim procul dubio, fratres mei, erit: credamus, speremus, amemus, erit aliquando victoria, in dedicatione domus, quae modo aedificatur post captivitatem. Novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)? Triumphantium ista vox est, non pugnantium. Pugnantium autem vox est, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde; et tu, Domine, usquequo (Psal. VI, 3, 4)? Vide laborantem in certamine. Et tu, Domine, usquequo? Quid est, Usquequo? Quousque probes quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, luctamen non sentires: si luctamen non sentires, tanquam de tuis viribus superbires; et per istam superbiam nunquam ad victoriam pervenires. Dictum est quidem, Adhuc te loquente dicam. Ecce adsum (Isai. LVIII, 9): sed Deus et cum differt adest, et quod differt adest, et differendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem, perfectam non impleat sanitatem. CAPUT VIII. 8. Medicamentum elationis in Paulo. Non enim, fratres mei, apostolo Paulo non aderat, qui cum certaret, ne extolleretur, timebat. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar. Videte in conflictatione certantem, nondum in securitate triumphantem. In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Quis dicit, Ne extollar? O terror, o tremor! Quis dicit, Ne extollar? Cum tanta ejus verba sint retundentia elationem, compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum est quia dicit. Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. O venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Caput caedebatur, ne caput extolleretur. O antidotum, quod quasi de serpente conficitur, et propterea theriacum nuncupatur! Serpens enim ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5): superbiae persuasio ista est. Unde cecidit, inde dejecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propter quod, non semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat, ideo non aderat, et falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 7-9). Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua. Haec erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et divinum auxilium postulantis. CAPUT IX. 9. Humilitate victoria obtinenda. Triumphantis autem verba quae erunt? Verba certantis, dum domus aedificatur: verba triumphantis, cum domus in ultimo dedicatur. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic ista dicebat Apostolus, quasi ipse jam ibi esset. Denique post haec verba, quae constat esse de futura perceptione, non de praesenti conflictatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Tunc fiet ut nusquam sit aculeus mortis, nusquam possit inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur in te humilitas, ut tunc in te fiat; ne superbia non permittat ut vel tunc in te fiat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras, dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Tu tibi diabolus eris. Nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non enim verum dicimus, dicendo nos non habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum. CAPUT X. 10. Lex sine gratia. Sed de lege praesumis, quia data est tibi lex, et datum est tibi praeceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut velis. Adjuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis videre quid valeat sine Spiritu adjuvante littera jubens? Ibi dixit. Cum dictum est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; continuo subjunxit, Virtus autem peccati lex (I Cor. XV, 54-56)? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala jubendo, vel bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona jubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, inquit, lex ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria praesumitur virtute, factum est grande vitium. Sed quid fecit gratia? Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, totum dimisit, totum delevit; orationem docuit, gratiam promisit; certamen indixit, laboranti subvenit, victorem coronavit, Itaque, inquit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, Nam quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit (Rom. VII, 7-13). Ecce quid est, Littera occidit (II Cor. III, 6). CAPUT XI. 11. Necessitas divini adjutorii. Si vis ergo evadere legem minantem, ad Spiritum fuge adjuvantem. Quod enim lex imperat, fides sperat. Clama ad Deum tuum, adjuvet te. Non remaneas sub littera reus, sed Spiritu suo te adjuvet Deus: ne tibi similis sit superbus Judaeus. Cum enim aculeus mortis esset peccatum, virtus autem peccati lex; quid ageret humana infirmitas, in qua fatigabatur voluntas? Velle, inquit, adjacet mihi; perficere autum bonum non invenio (Rom. VII, 18). Quid ergo ageret? Ecce aculeus mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut abundaret delictum. Si enim lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo conclusit? Ne vagareris, ne praecipitareris, ne mergereris; cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam convolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis. Si tu facturus esses, praenuntiator esset Deus, non promissor. Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo quia aculeus mortis est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia Dei, ut concluderentur homines sub peccato, et quaererent adjutorem, quaererent gratiam, quaererent Deum, non de sua virtute praesumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Id. XV, 56, 57). Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. CAPUT XII. 12. Invocandum Dei adjutorium. Ergo cum coeperis laborare pugnans contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum Dei quaere. Et si lex in membris repugnat legi mentis tuae ex parte inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et hoc emendabitur, et hoc transiet in jura victoriae. Tu tantum clama, tu tantum invoca. Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Invoca omnino, invoca adjutorium. Adhuc te loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, et audis dicentem animae tuae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Cum ergo lex carnis repugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in lege peccati, quae est in membris tuis: orando dic, confitendo dic, Miser ego homo. Quid enim aliud est homo? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Dic, Miser ego homo: quia nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ubi lex in membris meis repugnat legi mentis meae. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Si hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXIV . De verbis Apostoli, Galat. cap. VI, 2-5, Invicem onera vestra portate: et de istis, Unusquisque onus suum portabit. Contra Donatistas, paulo post habitam Carthagine Collationem pronuntiatus. CAPUT PRIMUM. 1. Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Omnes nos per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus: et in eo ipso quo nos admonet, ut invicem onera nostra portemus, quo fructu id faciamus ostendit, adjungens et dicens, Et sic adimplebitis legem Christi: quae non implebitur, nisi invicem onera nostra portemus. Quae sint onera ista, et quemadmodum portanda sint, quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari debemus implere legem Christi, adjuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum esse proposui, mementote ut exigatis: et cum reddidero, non petatis. Hoc me demonstraturum esse proposui, adjuvante Domino intentionem meam et pro me orationes vestras, quae sint onera quae invicem nos jubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut impleamus legem Christi. 2. Onera distinguenda. Dicit aliquis: Obscure enim apostolus locutus est, ut tu coneris exponere quae sint ista onera, vel quemadmodum invicem sustinenda? Est illic quaestio, quae nos cogit onera distinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ibi positum, Unusquisque autem proprium onus portabit. Jam ergo occurit sensibus vestris, Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo dicit, Invicem onera vestra portate? Nisi quia onera distinguenda sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe, non enim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe superius aut inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua, utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus. CAPUT II. 3. Onerum duo genera. Alia ergo sunt onera, in quibus unusquisque proprium portat, nec portat cum alio alter, nec projicit in alterum; et alia sunt onera, in quibus recte dicis fratri, Porto tecum, aut Porto pro te. Si ergo distinctione opus est, non est facilis intellectus. Contra eos ergo qui putabant posse hominem contaminari peccatis alienis, respondit Apostolus, Unusquisque onus proprium portabit. Item, contra eos quibus per hoc possit negligentia subintrare, ut quasi securi facti quod non contaminarentur peccatis alienis, neminem curarent corrigere, Invicem onera vestra portate. Breviter dictum, breviterque distinctum est: et quantum existimo, manifestationem veritatis non impedivit. Nam et breviter audistis, et cito intellexistis. Corda vestra non vidi: sed testes cordis voces audivi. Jam ergo tanquam de intellectis securi, aliquanto latius disseramus; non ut intelligendum insinuetur, sed ut quod intellectum est, commendetur. 4. Sua cuique onera, peccata. Concionator mundi, Christus. Onera quae unusquisque sua portat, peccata sunt. Has detestabilium onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus, Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsae auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; audite, filii Adam; audi, genus laboriosum et infructuosum: video laborem vestrum, videte donum meum. Scio, laboratis et onerati estis; et quod est miserius, perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis: ad haec, quod pejus est, onera addi vobis petitis, non deponi. CAPUT III. 5. Onus avaritiae. Onus pigritiae. Quis nostrum brevi tempore potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen inde pauca commemoremus, et de his caetera conjectemus. Vide hominem oneratum sarcina avaritiae, vide illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid exspectas, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? quid laboras? quid inhias? quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. O vota inania et facta nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam? Illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa alterum onus pigritiae, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te, et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent. Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit, Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit, Quiesce; illa non sinit quiescere. Jubet, non solum, Procede; sed et, Naviga trans mare, quaere terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt: non nosti linguam Indorum, sed intelligibilis videtur sermo avaritiae. Venies ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus pervenisti, cum periculis redis, exclamas in mari exagitatus tempestate, Deus, libera me. Non audis respondentem, Quare? Misi te? Avaritia tibi jussit ut acquireres quod non habebas: ego tibi jussi ut sine labore ante ostium tuum pauperi dares quod habebas. Illa te ad Indos misit ad reportandum aurum: ego tibi ad ostium Christum posui, a quo emeres regnum coelorum. Laboras in jussione avaritiae, in jussione mea uon laboras. Ambo jussimus; non audisti me: cui obaudisti liberet te. CAPUT IV. 6. Pro sarcinis cupiditatis, suscipiendae sarcinae charitatis. Quam multi has sarcinas portant? Quanti mihi modo contra ipsas sarcinas loquenti sub ipsis positi exclamant? Cum sarcinis intrarunt, cum sarcinis exeunt: avari ingressi sunt, avari discedunt. Ego loquendo contra istas sarcinas laboravi. Si clamatis, ponite quod portatis. Postremo me nolite audire; Imperatorem vestrum audite clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Non enim venitis, nisi laborare desinatis. Vultis ad me currere, sed cum gravibus sarcinis non potestis. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Do veniam praeteritorum peccatorum, tollam quod premebat oculos vestros, sanabo quod nocuit humeris vestris. Tollam quidem sarcinas, sed inanes a sarcinis non dimittam: tollam sarcinas malas, et imponam bonas. Cum enim dixisset, Et ego vos reficiam; adjunxit, Tollite jugum meum super vos. Male te subjugaverat cupiditas, salubriter te subjuget charitas. 7. Christus magister quid a se disci velit. Sarcina Christi levis. -- Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Si vobis viluit humanum qualecumque magisterium, discite a me. Christus clamat magister, unicus Dei Filius, solus verax, verus, veritas clamat, Discite a me. Quid? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3)? Numquid hoc ab eo discere poterimus, mundum fabricare, coelum luminibus implere, diei noctisque, vicissitudines ordinare, tempora et saecula jubere percurrere, seminibus vim tribuere, animalibus terram replere? Nihil horum nos jubet discere magister coelestis: illa facit ut Deus. CAPUT V. Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est, audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite, inquit, a me; non mundum fabricare, et creare naturas: nec illa quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa dicit, Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super aquas ambulare: nec hoc dicit, Discite a me. Haec enim dedit quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a me, omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Quare dubitas hanc sarcinam ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina gravis est, fides, spes, charitas? Istae enim humilem, istae mitem reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Quid est, levis est? Quid si habet pondus, sed minus? plus habet avaritia, minus justitia? Nolo sic intelligas. Haec sarcina non est pondus onerati, sed alae sunt volaturi. Habent enim et aves pennarum suarum sarcinas. Et quid dicimus? Portant illas, et portantur. Portant illas in terra, portantur ab illis in coelo. Tu si misericordiam velis praebere avi, praesertim aestate, et dicas, Miseram istam aviculam onerant pennae, et detrahas onus hoc; in terra remanebit, cui subvenire voluisti. Porta ergo pennas pacis, alas accipe charitatis. Haec est sarcina, sic implebitur lex Christi.

CAPUT VI. 8. Cupiditatis aut charitatis quisque suae onus portat. Distincta sunt onera. Videte nunc, nescio quis avarus intrat: nosti illum avarum, stat tecum, et tu non es avarus; sed etiam misericors, das pauperi quod habes, non inhias in ea quae non habes; audis dicentem Apostolum, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Audisti, agnovisti, didicisti, tenuisti, fecisti. Fac quod facis, noli pigrescere, noli cessare. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Bene fecisti homini, ingratus est homo: non te poeniteat bene fecisse, ne fundas poenitendo quod implesti miserando: dic in corde tuo, Non videt iste in quem feci, videt ille propter quem feci; quia iste si videret, si ingratus non esset, sibi potius quam mihi prodesset. Ad Deum me teneam, quem non latet quod facio; non solum quod facio, sed etiam quod corde facio: illum sperem retributorem, qui facti mei non quaerit testem. Talis es, et forte in populo Dei stat juxta te avarus raptor, inhians rebus alienis. Quem nosti talem, et fidelis est, vel potius fidelis vocatur, non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad altare: noli timere; Unusquisque proprium onus portabit. Memento Apostoli, ut securus accedas: Unusquisque proprium onus portabit. Tantummodo non tibi dicat, Porta mecum. Nam si cum illo communicare volueris avaritiam, onus non minuetur, sed duo gravabuntur. Portet ergo sarcinam suam, et tu tuam: quoniam quando ex humeris Dominus tuus talem sarcinam excussit, alteram imposuit; excussit cupiditatis, imposuit charitatis. Ergo secundum cupiditates malas unusquisque sarcinam suam portat, malus malam, bonus bonam. CAPUT VII. 9. Onera quae communicanda. Paupertas, onus. Divitïae, onus. Converte te jam et ad illud praeceptum, Invïcem onera vestra portate. Habes enim sarcinam Christi; unde portes cum altero onus proprium. Pauper est, dives es: onus illius paupertas est; tu tale onus non habes. Vide ne forte cum te interpellaverit pauper, tu dicas, Unusquïsque onus proprium portabit. Hic alterum praeceptum audi: Invïcem onera vestra portate. Paupertas non est onus meum, sed est onus fratris mei. Vide ne divitiae sint majus onus tuum. Nam non habes onus paupertatem, sed habes onus divitias. Si bene intendas, onus est. Ille alterum onus habet, tu alterum. Porta cum illo, et portet tecum, ut invicem onera vestra portetis. Quod est onus paupertatis? Non habere. Quod est divitiarum onus? Plus quam opus est habere. Et ille oneratus est, et tu oneratus es. Porta cum illo non habere, portet tecum plus habere; ut fiant aequales sarcinae vestrae. Si enim dederis indigenti, minuis illi non habenti onus ipsius, quod erat non habere: si ei dederis, incipit habere; minutum est illi onus, quod vocatur non habere: minuit et ipse onus tuum, quod vocatur plus habere. Duo ambulatis viam Dei in peregrinatione hujus saeculi: tu portabas sumptus magnos superfluos; ille autem sumptus non habebat: adhaesit tibi, comes tuus esse desiderans; noli negligere, noli spernere, noli relinquere. Non vides quantum portes? Nihil portanti et non habenti da inde aliquid, et comitem adjuvabis, et te relevabis. Apostolica sententia satis, quantum opinor, exposita est. 10. Donatistae in schismate post Collationem pertinaces. Non vobis fumos vendant qui dicunt: Sancti sumus, non portamus sarcinas vestras, ideo vobis non communicamus. Majores isti portant sarcinas divisionis, majores portant sarcinas praecisionis, sarcinas schismatis, sarcinas haeresis, sarcinas dissensionis, sarcinas animositatis, sarcinas falsorum testimoniorum, sarcinas calumniosarum criminationum. Istas sarcinas conati sumus, et conamur deponere de humeris fratrum nostrorum. Illi amant illas tenentes ad se, minores esse nolunt, quia ipsis sarcinis tumuerunt. Nam et qui ponit sarcinam, quam gestabat collo, quasi minor fit; sed pondus posuit, non staturam. 11. Qui tolerat malos non eo ipso communicat eorum peccatis. Sed ego, inquis, non communico peccatis alienis. Quasi hoc tibi dicam: Veni, communica peccatis alienis. Non hoc dico, novi quid dicat Apostolus: sed illud dico. Propter peccata aliena, si vera essent, et non tua magis essent, gregem Dei mixtum ovibus et haedis non desereres; aream dominicam, quamdiu palea trituratur, non relinqueres; retia dominica quamdiu bonos et malos pisces ad littus trahunt, non disrumperes. Et quomodo, inquis, ferrem quem novi malum? Nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce quomodo ferres: si attenderes Apostolum dicentem, Unusquisque proprium onus portabit; liberaret te ista sententia. Non enim cum illo communicares avaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam? Apostolus dicit: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Sibi, non tibi. Sane si judex es, si judicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada. Sic vigilet tolerantia, ut non dormiat disciplina. CAPUT VIII. 12. Caecilianus absens et innocens damnatur. Leges Imperatorum contra Donatistas. Caecilianus ter absolutus. Primianus. Sed damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus? A quibus? Primo absens, deinde a Traditoribus innocens. Allegata sunt ista, Gestis inserta, probata sunt. Enervare quidem vires veritatis conati sunt, et inanium nebulis prosecutionum ejus serenitatem nebulare, quantum potuerunt, enisi sunt. Adfuit Dominus, vicit serenitas ejus nebulas eorum. Et videte quomodo nescientes absolverunt Ecclesiam orbis terrarum, cujus communione gaudemus, qualescumque in ea simus. Non ipsos nos, sed ipsam tuemur, defendimus, obtinemus, aream dominicam defendendo, pro area dominica clamo. Tu quis in ea sim, nolo cures: ventilabrum exspecto (Matth. III, 12). Nolo, inquam, hoc cures: aut si curare vis, noli cum lite curare, ut possis fratrem sanare. Cura paleam, si potes: sed triticum noli relinquere, si paleam curare non potes. Excutiuntur aliquando de area dominica et paleae; interdum et grana, sed non longe. Sunt autem operarii boni, circumeunt aream, et ea quae foris excussa sunt, quibusdam mundatoriis trahunt et revocant in aream, etsi trahendo, etsi cogendo. Mundatoria instrumenta sunt leges istae mundanae. Revoca, etiam cum terra trahe triticum, ne propter terram pereat triticum. Damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Danatus est semel absens, ter absolutus est praesens. Respondimus eis; et homines indociles, quantum potuimus, breviter de suis factis admonuimus, et diximus: Quid recitatis contra Caecilianum concilium septuaginta episcoporum, sententias in absentem proferentium? Plures prolatae sunt a Maximianistarum concilio contra absentem Primianum. Diximus: Absens ab illis damnatus est Caeciliamus, absens ab istis damnatus est Primianus. Quomodo isti non praejudicant absenti Primiano, sic et illi praejudicare non potuerunt absenti Caeciliano. CAPUT IX. 13. Donatistae sua ipsorum sententia damnati. Quid eos putatis in hac angustia respondisse? Quid enim dicerent? Qua evaderent inclusi retibus veritatis? Ut haec retia violenter rumperent, quid dixerunt breviter et absolute pro nobis? Et quidem multa, et pene omnia pro nobis, sicut Gesta indicabunt, quae jam proponenda vestra Charitas lectura est. Sed hoc loco rogo vos, et obsecro per Christum, ut teneatis, dicatis, in ore semper habeatis. Non potuit enim pro nobis brevior, et certior, et liquidior ferri sententia. Quid ergo dixit, cum hoc objiceremus: Sic non praejudicant isti Caeciliano, quomodo nec illi Primiano. Et ille defensor illorum: Nec causa causae praejudicat, nec persona personae (Brevic. Collationis cum Donatistis, die 3, cap. 16, n. 28). O responsum breve, liquidum, verum! Non enim scivit quid dixit; sed Caiphae similis, cum esset pontifex prophetavit (Joan. XI, 49): Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Si nec causa causae, nec persona personae praejudicat, ergo unusquisque sarcinam suam portat. Eat nunc et objiciat tibi Caecilianum: non tibi cuicumque homini, sed ipsi orbi terrarum objiciat Caecilianum. Quod cum facit, innocentem objicit innocentibus. Prorsus Gesta indicabunt liquidissime. Purgatus est Caecilianus. Sed fac eum non purgatum, fac criminosum inventum; audi vocem tuam ab orbe terrarum: Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Anima haeretica, insanabilis, animosa, cum tu in te sententiam dicas, judicem quid accusas? Si illum ego corrupi, ut judicaret pro me; te quis corrupit, ut damnares te? CAPUT X. 14. Donatistas quid in errore detineat. Utinam haec aliquando cogitent, vel sero cogitent, vel detumescente animositate cogitent; ad se redeant, se interrogent, se discutiant, sibi respondeant, pro veritate non timeant eos quibus falsitatem diutissime vendiderunt. Ipsos enim timent offendere; erubescunt humanae infirmitati, et non erubescunt invictissimae veritati. Utique hoc timent, ne dicatur eis: Quare ergo nos decepistis? quare nos seduxistis? quare tanta mala et falsa dixistis? Respondere deberent, si Deum timerent: Humanum fuit errare, diabolicum est per animositatem in errore manere. Melius quidem erat si nunquam erraremus: sed vel quod secundum est faciamus, ut errorem aliquando emendemus. Decepimus, quia decepti eramus: falsa praedicavimus, qui praedicantibus falsa credidimus. Dicant suis: Simul erravimus, simul ab errore recedamus. Duces vobis fuimus ad foveam, et secuti estis cum duceremus ad foveam; et nunc sequimini cum ducimus ad Ecclesiam. Possent ista dicere: indignantibus dicerent, iratis dicerent, aliquando et illi ponerent indignationem, amarent vel sero unitatem. 15. Patientia in ipsos exhibenda. Nos tamen, fratres, patientes circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non dico ut curare cessemus; sed ut non insultationibus ad majores amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet, Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam, et resispiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur mundum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)? Ergo quamdiu tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXV . De verbis Apostoli, Ephes. cap. III, 13-18, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, etc., deque gratia et libera voluntate, contra Pelagianos. Habitus in basilica Majorum. CAPUT PRIMUM. 1. Spes collocanda in Deo, non in viribus liberi arbitrii. Gratiae et liberi arbitrii concursus. Apostolum audivimus, Psalmum audivimus, Evangelium audivimus; consonant omnes divinae lectiones, ut spem non in nobis, sed in Domino collocemus. Peto, inquit Apostolus, non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Peto, inquit, non infirmari, id est, ut non infirmemini, quando auditis me pati pro vobis tribulationes; quia haec est gloria vestra. Petit ergo eos, ut non infirmentur; quod non faceret, nisi eorum vellet excitare voluntatem. Si enim responderent, Quid nos petis quod in potestate non habemus? numquid non viderentur sibi justum reddidisse responsum? Et tamen Apostolus, nisi sciret esse in eis voluntatis propriae consensionem, ubi et ipsi aliquid agerent, non diceret, Peto. Et si diceret, Jubeo, nisi eos nosset adhibere posse jussioni suae voluntatem, sine causa hoc verbum de ejus ore procederet. Sed rursus sciens sine Dei adjutorio infirmam esse hominis voluntatem, non solum ne dicerent, Voluntatis arbitrium non habemus, dixit, Peto; verum etiam ne dicerent, Voluntatis arbitrium sufficit nobis, videte quid addidit: Hujus rei gratia. Cujus rei gratia, nisi quam supra dixerat, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra? Quia ergo voluntatis habetis arbitrium, Peto. Quia vero vobis voluntatis non sufficit arbitrium ad implendum quod peto, Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Ut det vobis. Quid, det vobis? Quod peto a vobis, rogo det vobis. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis: rogo det vobis, propter auxilium majestatis. CAPUT II. 2. A Deo petitur hoc ipsum quod ab homine exigitur. Sed Apostoli verba praevenimus. Adhuc fortasse exspectatis audire, qui textum ejusdem lectionis memoria non tenetis, utrum revera ideo Apostolus pro ipsis ad Patrem genua flectat, ut det illis quod dixerat eis, Peto. Mementote ergo quid petierit ab ipsis. Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis: hoc ab ipsis petit. Modo videte quid illis petit: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari. Quid est aliud, nisi non infirmari? Virtute corroborari, inquit, per Spiritum ejus. Iste Spiritus gratiae. Videte quid petit. Hoc a Deo petit, quod ab hominibus exigit: quia ut Deus velit dare, debes et tu ad accipiendum accommodare voluntatem. Quomodo vis accipere gratiam divinae bonitatis, qui sinum non aperis voluntatis? Det, inquit, vobis. Non enim habetis, nisi det vobis. Det vobis virtute corroborari per Spiritum ejus. Si enim dederit vobis virtute corroborari, ibi dabit vobis non infirmari. In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Totum hoc det vobis. In charitate radicati et fundati, ut praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Quid comprehendere? Det vobis per Spiritum suum virtute corroborari, et habitare in interiore homine vestro Christum per fidem, atque ita in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis: quid? Quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Altitudo quidem in latina lingua utrumque significat: et quod sursum versus est, altitudinis nomen habet; et quod in profundum altum est, altitudinis nomen habet. Ideo bene respondit interpres ad id quod sursum altum est, altitudinem dicere; ad illud quod deorsum altum est, profundum dicere. CAPUT III. 3. In quatuor dimensionibus mysterium crucis. Quid est ergo, fratres mei, exponam hoc ego vobis. Facilius forte si cuiquam sit, quid ergo? quia latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profundum, quatuor ista quae dicit Apostolus, minus idoneus sum vel comprehendere vel proferre, transibo ab hoc? An forte pulsabo, et ut vobis salubre aliquid proferam, vestris orationibus adjuvabor? Quid pergis corde, homo christiane, per latitudinem terrae, longitudinem temporum, altitudinem coeli, profunditatem abyssi? Quando ista comprehendis vel mente vel corpore? hoc est, sive cogitando sive carnis oculis intuendo, quando ista comprehendis? Ipsum audi Apostolum dicentem tibi: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et nos in illa gloriemur, vel quia super illam incumbimus. In illa gloriemur omnes, o boni fratres, in illa gloriemur. Ibi forte inveniemus et latitudinem, et longitudinem, et altitudinem, et profundum. His enim Apostoli verbis crux quodam modo nobis ante oculos constituta est. Habet enim latitudinem, in qua manus figuntur: habet longitudinem, quod inde usque ad terram ducitur lignum; habet et altitudinem, quod ab ipso transverso, in quo figuntur manus, excedit aliquantum, ubi caput crucifixi ponitur: habet et profundum, hoc est quod in terra figitur, et non videtur. Videte magnum sacramentum. Ab illo profundo quod non vides, surgit totum quod vides. CAPUT IV. 4. Crucis latitudo, longitudo et altitudo. Ubi ergo est latitudo? Confer te ad vitam moresque sanctorum, qui dicunt, Absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Invenimus in moribus eorum latitudinem charitatis; unde illos admonet ipse Apostolus, dicens, Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus. Et quia ipse latus erat, qui eos ad latitudinem exhortabatur, audi quid dicat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11-14). Latitudo ergo charitas est, quae sola bene operatur. Latitudo facit ut hilarem datorem diligat Deus (Id. IX, 7). Si enim angustiam passus fuerit, tristis dabit: si tristis dabit, perit quod dabit. Opus est ergo latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quoniam ait Dominus. Ubi abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; da mihi et longitudinem. Quae est longitudo? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Haec est longitudo crucis, ubi totum corpus porrigitur: ubi quodam modo statur, quo stando perseveratur. Si ergo quaeris, qui in cruce gloriaris, habere crucis latitudinem; habeto bene operandi virtutem. Si vis habere crucis longitudinem; habeto perseverandi longanimitatem. Si autem vis habere crucis altitudinem; nosce quid audias, et ubi audias, Sursum cor. Quid est, Sursum cor? Ibi spera, ibi ama: inde pete virtutem, ibi exspecta mercedem. Nam si bene operaris, et hilariter tribuis, videris habere latitudinem. Si in iisdem bonis operibus usque in finem perseveraveris, videris habere longitudinem. Sed si omnia haec non propter supernam mercedem facis, altitudinem non habebis; et illa jam nec latitudo erit nec longitudo. Quid est enim habere altitudinem, nisi cogitare Deum, amare Deum; et gratis amare ipsum Deum adjutorem, ipsum spectatorem, ipsum coronatorem, ipsum praemii largitorem; postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare? Si amas, gratis ama: si vere amas, ipse sit merces quem amas. An vero tibi chara sunt omnia, et vilis est ille qui condidit omnia? CAPUT V. 5. Profundum crucis. Haec ut possimus, flexit genua sua pro nobis Apostolus, utique ideo ut detur nobis. Terret enim et Evangelium: Vobis datum est scire mysterium regni, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei. Quis autem habet cui dabitur, nisi cui datum est? Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 11, 12). Quis autem non habet, nisi cui non est datum? Quare ergo illi datum est, et illi non est datum? Non me piget dicere, hoc est profundum crucis. De profundo nescio quo judiciorum Dei, quae perscrutari contemplarique non possumus, procedit omne quod possumus. De profunditate, inquam, nescio qua judiciorum Dei, quae inscrutabilia contemplari non possumus, perscrutari non valemus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video: unde possim, non video; nisi quia et hoc hactenus video, quod novi esse a Deo. Quare autem illum, et non illum: multum est ad me, abyssus est, profundum crucis est; admiratione exclamare possum, disputatione demonstrare non possum. Quid possum exclamare de ista profunditate? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Gentes illuminantur, Judaei excaecantur. Quidam parvuli sacramento Baptismatis abluuntur, quidam vero parvuli in morte primi hominis relinquuntur. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae! Et sequitur: Vir imprudens non cognoscit, et stultus non intelligit haec (Psal. XCI, 6, 7). Quid non intelligit stultus et imprudens? Quia vel profundum est. Nam si stultus non intelligit, et sapiens intelligit, non est nimis profundum. Sed si sapiens intelligit quia profundum est, stultus non intelligit quia vel profundum est. 6. Error de animarum peccato ante corpus, unde. Ideo multi de isto profundo quaerentes reddere rationem, in fabulas vanitatis abierunt. Aliqui dixerunt quod animae sursum in coelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis ibi quasi carceribus includuntur. Ierunt post cogitationes suas; volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum. Occurrit enim eis Apostolus, volens gratiam commendare, et elegit illos geminos in utero Rebeccae, et dicit: Nondum enim natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali (Rom. IX, 11). Vide quemadmodum tulit vanis hominibus phantasias conversationis animarum ante corpus in coelo. Si enim ibi jam conversatae sunt, jam aliquid boni egerunt vel mali, et pro meritis suis ad corpora terrena detrusae sunt. Si placet, contradicamus Apostolo, qui dixit, Nondum natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali. Hoc autem quia propter Apostoli evidentem sententiam respuit catholica fides, quod animae in coelis prius vivant et conversentur, et illic recipiendorum corporum merita assumant, modo isti novelli non audent dicere. CAPUT VI. 7. Mors nonnisi ex peccato. Parvulorum mors ex peccato primi hominis. Sed quid dicunt? Aliqui, sicut audivimus, ipsorum ita disputant: Prorsus, inquiunt, pro meritis suis omnes homines moriuntur, quia peccaverunt; non enim esset mors, nisi veniens de peccato. Optime quidem et vere dictum est, Non esset mors, nisi veniens de peccato. Sed ego, cum hoc audio, ideo laudo, quia illam primam mortem intueor et illius primi hominis peccatum. Audio enim Apostolum: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Omnes enim unus fuerunt. Sic te audio dicentem mortem hominis de peccato esse? Non, inquit. Et quid dicis? Omnem hominem Deus immortalem creat modo. Mirabilis novitas. Quid dicis? Prorsus, inquit, omnem hominem Deus immortalem creat. Quare ergo moriuntur parvuli infantes? Nam si dicam, Quare moriuntur grandes homines? dicturus es mihi, Peccaverunt. Ergo de majorum aetate non disputabo: parvulorum infantiam contra te testem citabo. Non loquuntur, et convincunt: tacent, et quod dico probant. Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo homine traxerunt habentes: quibus propterea est gratia Christi necessaria, ut in Christo vivificentur, qui in Adam mortui sunt; ut quia inquinati sunt generatione, purgentur regeneratione. Ipsos ergo testes citabo. Responde mihi: Quare moriuntur, si omnes homines immortales nascuntur, et quoniam peccant, ideo moriuntur? Quid putatis dici potuisse? Quae aures ferant? Peccaverunt et ipsi. Ubi peccaverunt? Rogo te, quando peccaverunt? quomodo peccaverunt? Bonum et malum quid sit nesciunt. Peccatum accipiunt, qui praeceptum non capiunt? Proba mihi peccatores infantes: quod dixisti, vere quia oblitus es quod fuisti, proba mihi peccata infantium. An quia plorant, peccant? quia motibus quasi mutorum animalium, molestias repellunt, voluptates accipiunt, ideo peccant? Si motus isti peccata sunt, ampliores peccatores in Baptismo fiunt; quia cum baptizantur, vehementissime reluctantur. Quare illis in tanta reluctatione non imputatur peccatum, nisi quia nullum est adhuc voluntatis arbitrium? 8. Parvuli in utero exstincti. Sed aliud dico: Isti quia nati sunt, ut arbitraris, peccarunt. Nam si non peccarent, inquis, non morerentur. Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? O angustia! Et ipsi, inquit, peccarunt, ideo moriuntur. Mentiris, an falleris? Contradicit Apostolus: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Magis Apostolum audio quam te: magis Apostolo credo quam tibi. Nondum natis, nec aliquia agentibus boni aut mali. Si autem hoc testimonium refellis, vade tibi potius ad illas vagationes, et dic: Quia in coelo peccarunt, et inde in corpora praecipitantur. Non dico, inquit. Quare non dicis? Quia dicit Apostolus, Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Si ergo non eos accusas in coelo, quare accusas in utero? Ad utrumque respondet Apostolus, et eis respondet qui dicunt, In coelo peccaverunt; et eis respondet qui dicunt, In utero peccaverunt, quia ad utrumque valent illa verba quae dicunt, antequam nascerentur, nihil egisse vel boni vel mali. Quare ergo moriuntur? Et hic te auditurus sum, et non potius Magistrum Gentium? CAPUT VII. 9. Gratia parvulis et majoribus subveniens. Gratiae mysterium inscrutabile. Dic mihi, Paule apostole, quare moriuntur? Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce primus homo totam massam damnabilem fecit: veniat, veniat Dominus noster, secundus homo; veniat, veniat; ex alio tramite veniat, per virginem veniat; vivus veniat, mortuos inveniat: moriatur, ut morienti subveniat, mortuos ad vitam transferat, mortuos redimat a morte, servet vitam in morte, occidat mortem de morte. Sola est ista gratia parvulorum, sola majorum: sola liberat pusillos cum magnis. Quare illum, et quare illum; quare non illum atque illum; nolo a me quaeras. Homo sum: profundum crucis adverto, non penetro; expavesco, non scrutor. Inscrutabilia sunt judicia ejus, investigabiles sunt viae ejus (Rom. XI, 33). Homo sum, homo es: homo erat qui dicebat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? Homo dicebat, homini dicebat. Audiat homo, ne pereat homo, propter quem Deus factus est homo. In hac ergo crucis profunditate, in hac rerum tanta obscuritate teneamus quod cantavimus: non de nostra virtute praesumamus, non ingenioli nostri viribus in hac quaestione aliquid arrogemus: Psalmum dicamus, cum Psalmo dicamus, Miserere mei, Deus, miserere mei. Quare? Quia virtutem habeo qua te promerear? Non. Quare? Quia voluntatis arbitrium gero, unde gratiam tuam meritum meum praecedat? Non. Sed quare? Quoniam in te confidit anima mea (Psal. LVI, 2). Magna scientia, ista confidentia. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXVI . Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax. CAPUT PRIMUM. 1. Mendacium prohibitum homini. Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus jubet? Non. Quid ergo jubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc jubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Jubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me itaque conjunxi, ne quis irascatur. CAPUT II. 2. Homines cur objurgantur quod sint homines. In vetere homine mendacium, in novo veritas. Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tanquam crimen objecisse hominibus, quia homines sunt: objurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, objecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 3 et 4)? Exprobrans et objurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subjungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6 et 7). Et ibi opprobrium objectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis: Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax. CAPUT III. 3. Quomodo quae Dei sunt, fiant nostra. Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44): quia omnis homo mendax. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax. CAPUT IV. 4. Vocatus es ut non sis homo, sed filius Dei. Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae, tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Jam enim veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati. SERMO CLXVII . De Verbis Apostoli, Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ephes. cap. V, V\ V\. 15, 16. CAPUT PRIMUM. 1. Dies mali unde. Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt: ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat. Quid prophetat? In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et justus fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit. CAPUT II. 2. Justi hic nunquam sine persecutione. Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione vivere hic justi non possunt. Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Caetera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi non noverunt. 3. Redimere tempus. Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimere. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt. Redimere tempus, hoc est, quando aliquis tibi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo: ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut aliquam supellectilem: das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti. Quando autem aliquid amittis ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere. CAPUT III. 4. Proverbium Punicum cum Christi praecepto consentiens. Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam, Redimentes tempus, quando ait, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo: non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce tempus perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos judicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Jam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam, et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit. Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die judicii pejores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat. SERMO CLXVIII . De verbis apostoli, Ephes., cap. VI, 23, Pax fratribus, et charitas cum fide. Sive de gratia Dei, secundum Vasis electionis confessionem atque doctrinam, quoniam fides misericordiae Dei donum est. CAPUT PRIMUM. 1. Filios fidei Abrahae facit, qui promisit. Lectionibus, canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad judicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens est et facere. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere (Rom. IV, 20, 21). Magnum nostrum gaudium: nos promisit Abrahae; nos promissionis filii sumus (Galat. IV, 28). Quando enim dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat: Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es, tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat, inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti, nisi ex fide? Fides in te donum Dei est. CAPUT II. 2. Fides Christianorum alia a fide daemonum. Fides filiorum Dei, cum charitate. Fides initium salutis. Pax vera. Audi Apostolum ipsum fidei disputatorem, et gratiae magnum defensorem: audi eum dicentem, Pax fratribus, et charitas cum fide. Magna tria dixit, Pax, charitas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit. Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum. Nam, sicut dicit Jacobus apostolus, Et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19). Et daemones dixerunt Christo, Tu es Filius Dei. Confitebantur daemones quod non credebant homines. Illi tremuerunt, illi occiderunt. Quid enim quia dixerunt daemones, Tu es Filius Dei, scimus qui sis (Marc. III, 12, et I, 24); ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit. Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI, 15-17). O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones: quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur: sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charitas. Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, charitas, cum fide. Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama: quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum charitate. CAPUT III. 3. Omnia bona, et ipsa etiam fides a Deo est. Fides plena. Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas cum fide: magna bona. Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non in Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); confitere pacem, charitatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiam consecutus sum. O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum (Id. VII, 25). CAPUT IV. 4. Gratia data infideli et persecutori crudeli. Veniamus ad ejus primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Jerosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat, cujus via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita ejus. Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor futurus: sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes ejus ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat mancipium crudelitati: et ecce vox de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce quare dixit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate crudelis: sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (Act. VII-IX). Quid dicturus es Deo dicenti, Hoc volo? Ergo, Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 15)? CAPUT V. 5. Et fides et oratio ex Dei gratia. Pelagiana objectio. Habete fidem: sed ut habeatis fidem, orate fide. Sed orare fide non possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Rom. X, 14, 15)? Ideo loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos. Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi, rogavi: ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et Deus dedit quod credens oravi. Solvatur quaestio: non enim parva est. Hoc te video loqui, quia tu prior dedisti aliquid Deo, ut caetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam. Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, et 35)? Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Deo: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret. CAPUT VI. 6. Fidem donum Dei esse probat oratio facta pro Saulo infideli. Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet: posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando caetera acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti, ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator: posteaquam coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Numquid dixit, et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa, caedibus sanguinea, ut deposita ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus. CAPUT VII. 7. Paulus, id est modicus, gratiae in se collatae praedicator. Quid est Paulus? Minimus. Ego enim sum minimus Apostolorum. Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine modicum est. Sic loquimur quando dicimus, Post paulum video te, paulo post facio illud. Quid est, paulo post? Modico post: post paulum, post modicum. Quare ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Bene dicis: unde debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire? Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras: quod es, gratia Dei es. Et gratia ejus, inquit, vacua in me non fuit. Ecce evangelizat fidem quam aliquando vastabat: nec gratia ipsa vacat in illo, qui ait, In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim habes quod non accepisti? Statim respexit: et cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subjecit se humilem Paulum, Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). 8. Oratur pro infidelibus, ut credant. Ergo, fratres mei, ut noveritis etiam fidem a Domino Deo esse nobis, orate pro illis qui nondum crediderunt. Si quis habet amicum forte infidelem, moneo illum ut oret pro illo. Vere opus est ut ego illum moneam? Maritus christianus est, uxor infidelis est: non orat pro uxore sua, ut credat? Uxor est christiana, maritus infidelis est: non orat mulier religiosa pro marito suo, ut credat? Quando hoc orat qui orat; quid orat, nisi ut Deus det illi fidem? Ergo donum Dei est fides. Nemo se extollat, nemo sibi arroget, quasi sibi aliquid dederit. Qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31). SERMO CLXIX . De verbis Apostoli, Philipp., cap III, 3-16, Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, etc. Contra Pelagianos. Habitus ad mensam S. martyris Cypriani. CAPUT PRIMUM. 1. Spiritu Deo servire, quid sit. Ad apostolicam lectionem aures et animum intendat Sanctitas vestra, adjuvando nos affectu vestro apud Dominum Deum nostrum, ut ea quae ille nobis revelare dignatur, ad vos apte atque salubriter proferre possimus. Ergo cum legeretur, audistis dicentem apostolum Paulum, Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus. Scio plerosque codices habere, Qui spiritu Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus, plures graeci hoc habent, Qui spiritui Dei servimus. Sed non ibi quaestio est. Manifestum est enim utrumque, et congruum regulae veritatis, quia et spiritui Dei servimus, et non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo: quia carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur: nec spiritus bene regit, si non regatur. 2. Circumcisio et justitia quomodo nos sumus. Justitia nostra ex Dei dono. Cum ergo ait, Nos sumus circumcisio; videte quid voluerit intelligi in illa circumcisione, quae in umbra data est significante, quae remota est luce veniente. Cur autem non dixerit, Nos habemus circumcisionem; sed, Nos sumus circumcisio: sic accipite hoc voluisse Apostolum dicere, Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat quod dicit dicendo nos esse justitiam, quam dicendo nos esse justos: ita tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Non enim sumus illa incommutabilis justitia, cujus participes facti sumus: sed quemadmodum dicitur, Magna ibi juventus est, pro multis juvenibus; sic dicitur justitia, ut intelligantur justi. Audite hoc ipsum evidentius, eodem dicente Apostolo, Ut nos, inquit, simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Nos simus justitia, non nostra, sed Dei; ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non usurpata; donata, non rapta. Cuidam enim rapina erat esse aequalis Deo: et quoniam quaesivit rapinem, invenit ruinam. Dominus autem noster Jesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Cui enim aequalitas Dei natura erat, rapina non erat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7), ut nos essemus justitia Dei in ipso. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illius paupertate, sicut scriptum est, nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Divitiae illius quid nos facturae sunt, cujus paupertas nos divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed exposuit; lucem praetendit, umbram removit. CAPUT II. 3. Circumcisio spiritualis gloriantium in Christo. Circumcisio quare octavo die fiebat. Dominicus dies.--Nos sumus, inquit, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Respexit quosdam in carne fidentes: ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. De quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Intellige tu circumcisionem, et esto circumcisio: intellige, et esto, Intellectus enim bonus, sed omnibus qui faciunt eum (Psal. CX, 10). Non utique frustra octavo die jussus est infans circumcidi (Gen. XVII, 12; Levit. XII, 3), nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus (Josue V, 2): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quare ergo octavo die? Quia in hebdomadibus idem primus qui octavus. Completis enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus sepultus: reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim resuscitatio promisit nobis aeternum diem et consecravit nobis Dominicum diem. Qui vocatur dominicus ipse videtur proprie ad Dominum pertinere: quia eo die Dominus resurrexit. Reddita est petra, circumcidantur qui volunt dicere, Nos enim sumus circumcisio. Traditus est enim propter peccata nostra, et resurrexi propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Justificatio tua, circumcisio tua, non est a te. Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus (Ephes. II, 8, 9). Ne forte dicas, Promerui, et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse, qui non promerereris, nisi accepisses. Gratia praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito; emisti, non gratis accepisti. Pro nihilo, inquit, salvos facies eos (Psal. LV, 8). Quid est, Pro nihilo salvos facies eos? Nihil in eis invenis unde salves, et tamen salvas. Gratis das, gratis salvas. Omnia merita praecedis, ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes. CAPUT III. 4. Fidere in carne.--Nos ergo, inquit, sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, et gloriamur in Christo Jesu. Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et non in carne fidentes. Et quid est, fidere in carne? Audite, inquit. Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam, et in carne. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego. Ne arbitremini, inquit, me hoc contemnere quod non habeo. Quid magnum est, si homo abjectus, plebeius, ignobilis, contemnat nobilitatem, et tunc exhibeat veram humilitatem? Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam et in carne. Ideo vos, inquit, doceo contemnere, quoniam videtis me habere quod contemnam. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego. 5. Paulo causa gloriandi in carne quae fuerit. Et audi in carne fiduciam: Circumcisione octavi diei; id est, non proselytus, non advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus. Primarii quidam erant, et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati, non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum, quasi segregationem interpretari, quomodo in latina lingua dicitur egregius, quasi a grege separatus. Fuerunt autem Israelitae, id est, ex genere Israel, etiam illi qui separati fuerant a templo. Remansit autem ad templum tribus Juda, et tribus Benjamin. Tribus Levi in sacerdotibus, tribus Juda regia, et tribus Benjamin, hoc solum remansit ad Jerusalem et ad templum Dei, quando facta est separatio illa in servo Salomonis (III Reg. XII). Non ergo leviter accipiatis quod ait, tribu Benjamin: inhaerens Judae, non recedens a templo. Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Inter merita sua commemorat quod fuerit persecutor: secundum aemulationem, inquit. Quam aemulationem? Non eram, inquit, piger Judaeus: quidquid erat quod Legi meae adversarium videretur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Judaeos nobilitas: sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus, hic Paulus. Saulus a Saüle nomen derivatur. Qui fuerit Saül, nostis: ipsius electa est statura proceris. Sic eum describit Scriptura, quod supereminens esset omnibus, quando electus est ut ungeretur in regem (I Reg. IX, 2). Non fuit sic Paulus, sed factus Paulus. Paulus enim parvus, ideo Paulus modicus. Ergo, secundum aemulationem, inquit, persequens Ecclesiam. Hinc intelligant homines, qualis apud Judaeos fuerim, qui Christi Ecclesiam persequebar aemulatione traditionum paternarum. CAPUT IV. 6. Ambulare in lege sine querela. Addit, Secundum justitiam quae est in lege, qua fuerim sine querela. Novit Charitas vestra, dictos esse sine querela ambulasse in omnibus justificationibus Domini Zachariam et Elizabeth. In omnibus, inquit Scriptura, justificationibus Domini ambulantes sine querela (Luc. I, 6). Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine querela ambulabat: et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sine querela secundum justitiam, quae in lege est, malum est? Si malum est, secundum justitiam quae in lege est, esse sine querela; ergo aliquid mali est lex? Sed habemus eumdem apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12). Si lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; secundum justitiam quae est ex lege sancta, conversari sine querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte quid dicat: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in justitia, quae est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen, inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini nostri. Attendo, inquit, laudes meas, comparo eminentiae Domini nostri Jesu Christi. Illud sitio, hoc contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non solum detrimenta esse, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. CAPUT V. 7. Justitia ex Lege cur a Christo removeat. Quaestio major exorta est, o Paule! Si secundum justitiam, quae in lege est, versabaris sine querela, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus computas, ut Christum lucrifacias, ergo justitia illa a Christo prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus, ut illuminet et nos, a quo ipse illuminatus est, qui Epistolam istam scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Videtis, charissimi, quam sit arduum, quam difficile intelligere hoc: cum constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem non datam nisi a Domino Deo nostro: secundum istam justitiam, quae in lege est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, inter damna et detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta, inquit, credidi haec omnia, et stercora existimavi, ut Christum lucrifaciam. Intendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela secundum justitiam, quae in lege est. Existimavi ergo haec omnia detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est. Qui praevenistis intellectu expositionem, arbitramini vos tanquam veloces in via cum tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes tardior deseratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est. Si meam dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus legem imposuit, Deus legi suae te obtemperare praecepit. Lex si non te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere justitiam sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est a Deo? CAPUT VI. 8. Solutionem quaestionis aggreditur. Justitia ex lege, cum legi timore obeditur. Timore poenae concupiscentia non tollitur. Justitiae delectatio donum Dei. Jam ergo dicam ut potero: revelet melius qui vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit enim effectum, si donabit affectum. Hoc est enim quod volo dicere: lege Dei proposita, ipsa enim dixit, Non concupisces (Exod. XX, 16): lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus sacramentis, quae fuerunt umbrae futurorum: lege Dei proposita quisquis timuerit, et suis viribus eam implere se posse putaverit, et fecerit quod lex jubet, non amando justitiam, sed timendo poenam; fuit quidem secundum justitiam, quae ex lege est, homo sine querela; non furatur, non adulterat, non dicit falsum testimonium, non facit homicidium, non concupiscit rem proximi sui: potest hoc, potest fortassis; unde? Timore poenae. Quanquam qui timore poenae non concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obviam euntis, etiam leo revocatur a praeda: et tamen leo venit, leo redit; praedam non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc justitia est, qua justitia tibi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam timere? Quis eam non timet? quis latro, quis sceleratus, quis nefarius? Sed hoc interest inter timorem tuum; timoremque latronis, quod latro timet leges hominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat se fallere leges hominum: tu autem leges ejus times, ejus poenam times, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum ab ovili reversus est lupus: ipse tamen semper est lupus. In ovem vertatur. Facit enim et hoc Dominus: sed ipsa est justitia ejus, non tua. Nam quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare justitiam. CAPUT VII. Ergo, fratres mei, habet delicias suas iniquitas, et justitia non habet? Delectat malum, et non delectat bonum? Delectat omnino: sed, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Ille nisi prior det suavitatem, terra nostra non habebit nisi sterilitatem. Hanc ergo justitiam concupivit Apostolus, delectatus est: memor fuit Dei, et delectatus est (Psal. LXXVI, 4): concupivit anima ejus, et aestuavit in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3); et viluerunt omnia quae pro magno habebat, facta sunt damna, detrimenta, stercora.

9. Saulus Ecclesiae persecutor, quia justitiam suam constituens. Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur secundum aemulationem paternarum traditionum (Galat. I, 14); inde erat, quia suam justitiam constituebat, non justitiam Dei quaerebat. Videte enim, quia inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus? ait alio loco ipse Apostolus: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Sed quam? Justitiam autem quae ex fide est. Gentes autem quae non sectabantur justitiam, quae ex lege est, quasi propriam suam, quae fit de timore poenae, non de amore justitiae; quia non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem, inquit, persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide. Quid est, Quia non ex fide? Non speravit in Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5): non fuit similis Publicano oculos in terram dejicienti, pectus suum percutienti, et dicenti, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Ergo persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 30, 32). Ecce unde Saulus persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra jacebat: in coelis quidem et ipse erat, levata illo carne sua a mortuis resuscitata; sed nisi et in terra Christus jaceret, non ipse Saulo clamaret, Quid me persequeris? Ergo ille jacebat, quia humilitatem praeferebat: ille offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non videre, unde erat? De tumore superbiae. Quid est, De tumore superbiae? Quasi de justitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid est, Ex lege? Quia in mandatis legis. Quid est, De sua? Tanquam de viribus suis. Amor deerat, amor justitiae, amor charitatis Christi. Et unde illi amor? Solus illum possidebat timor, sed charitati venturae locum in corde servabat. Cum saeviret erectus, jactabundus, glorians apud ipsos Judaeos quod secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam; cum sibi videretur excelsus, audivit desuper vocem Domini nostri Jesu Christi, jam in coelo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calces mittere (Act. IX, 4 et 5). Possem te dimittere: tu enim vexareris punctionibus meis, non ego frangerer calcibus tuis: sed non te dimitto. Saevis, et misereor. Quid me persequeris? Non enim timeo te, ne iterum crucifigas me: sed volo agnoscas me, ne occidas non me, sed te. CAPUT VIII. 10. Justitiam suam horret Paulus, ut habeat justitiam a Deo. Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectus et instructus. Factum enim est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Non enim ait, Sanabo, et percutiam; sed, Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic prostratus horruit justitiam suam, in qua erat certe sine querela, laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Judaeos: detrimenta existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in illo non habens suam justitiam, quae ex lege est; sed eam quae per fidem est Christi, quae est, inquit, ex Deo. Illi autem qui offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse Apostolus? Quia non, inquit, ex fide, sed tanquam ex operibus. Quia ipsi quasi sua justitia offenderunt in lapidem offensionis: sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. IX, 32, 33). Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam, quae ex lege est, quamvis sit bona lex; sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data ex Deo. Ita enim non confundetur. Charitas enim est legis plenitudo (Id. XIII, 10). Et unde ista charitas diffusa est in cordibus nostris? Non utique a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Offenderunt ergo illi in lapidem offensionis, et petram scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem. Deprecatur Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut convertantur. Videtis quia nec ipsa conversio sine Dei adjutorio. Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim perhibeo, quia zelum Dei habent. Sic habebat et ipse: zelum Dei habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non secundum scientiam. Quid est hoc, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere. Unde iste correctus inquit, Non habens meam justitiam. Illi volunt suam constituere, adhuc eos delectat in stercore jacere. Ego non habeo meam justitiam, sed eam quae est per fidem Christi, justitiam ex Deo; justitiam, inquam, ex Deo, qui justificat impium. CAPUT IX. 11. Justitia nobis vera non est nisi ex gratia. Tolle te, tolle, inquam, te a te, impedis te: si tu te aedificas, ruinam aedificas. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Noli ergo velle habere justitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est: certe Deus dedit legem, et quia justitia ex lege est, non sit tua. Apostolus Paulus loquitur: mihi amantes justitiam suam non calumnientur. Ecce ubi illum habes: aperi, lege, audi, vide. Tuam justitiam noli habere: stercora illam deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen quia suam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere justitiae, Dei non sunt subjecti (Rom. X, 1-3). Noli putare quia christianus vocaris, ideo te non posse offendere in lapidem offensionis. Cujus gratiae derogas, in ipsum offendis. Minus est offendere Christum in cruce pendentem, quam in coelo sedentem. Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam (Psal. CXXXI, 16). Vestis accipitur, non cum capillis nascitur: pecora de suo vestiuntur. Hanc praedicat apostolus Paulus: a Deo tibi sit. Geme ut impetres, Plora ut impetres, crede ut impetres. Qui, inquit, invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). An putatis sic dictum esse, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, justus erit. Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit, Non veui vocare justos, sed peccatores (Matth. IX 12, 13). CAPUT X. 12. Magnum est cognoscere virtutem resurrectionis Christi. Resurrectio nostra mirabilior. Videte ergo quid sequitur. Et inveniar, inquit, in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quae est per fidem Christi; quae impetratur a Deo, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus. Aliquid magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem resurrectionis ejus? Nonne erit etiam nostra in fine saeculi resurrectio? Nonne et nostrum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a mortuis, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) .; sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nam illius caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est quidem, quia praecessit in exemplo, et dedit nobis quid speraremus: sed non hoc est solum illi qui de justitia loquebatur non sua, sed illa quae ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi: agnosce ibi justificationem tuam. Ex illius enim resurrectione justificamur, tanquam a petra circumcidamur. Propterea inde coepit, Nos sumus circumcisio. Unde circumcisio? A petra. Qua petra? Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo ressurrexit Dominus dominico die. CAPUT XI. 13. Justificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntate. Hanc ergo, fratres mei, justificationem et habeamus in quantum habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55.)? Sed totum ex Deo: non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia Dei. Voluntas quidem non est nisi tua, justitia non est nisi Dei. Esse potest justitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non potest praeter voluntatem tuam. Demonstratum est quid agere debeas: jussit lex, Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud. Demonstratum est tibi, jussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor, intellexisti quid facias: roga ut facias, si cognoscis virtutem resurrectionis Christi. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Quid est, propter justificationem nostram? Ut justificet nos, ut justos faciat nos. Eris opus Dei, non solum quia homo es, sed etiam quia justus es. Melius est enim justum esse, quam te hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et justum tu te facis; melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus. Non enim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo consentiebas qui non eras? Qui ergo fecit te sine te, non te justificat sine te. Ergo fecit nescientem, justificat volentem. Tamen ipse justificat, ne sit justitia tua, ne redeas ad damna, ad detrimenta et stercora, invenire in illo non habens justitiam tuam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo: justitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus. Et ipsa virtus tua erit; communicatio passionum Christi, virtus tua erit. 14. Communicatio passionum Christi ex charitate. Quid autem erit in communicationibus passionum Christi, si charitas non erit? Nonne inveniuntur torti latrones in tanta fortitudine corporum, ut quidam eorum non solum conscios prodere noluerint, sed nec nomina sua confiteri dignati sint; inter cruciatus, inter tormenta, effossis lateribus, et pene perditis membris, manserit animus in obstinatione nequissima? Vide ergo quid amabant. Facere tamen ista sine magno amore non poterant. Sed non sic amator Dei. Deus non amatur, nisi de Deo. Amavit ille nescio quid aliud de carne, sicut homo. Quodlibet amaverit, socios suos amaverit, conscientiam scelerum amaverit, gloriam in facinoribus amaverit; quodlibet amaverit, multum amavit, qui torqueri potuit, deficere non potuit. Si ergo ille non potuit, qui torqueri potuit, deficere non potuit; si ergo ille non potuit tanta perferre sine amore; nec tu poteris communicare Christi passionibus sine amore. CAPUT XII. 15. Charitas et dilatatio cordis a Spiritu sancto. Sed quaero quo amore. Non sit cupiditas, sed sit charitas. Si enim, inquit, tradidero corpus meum ut ardeam, et charitatem non habeam; nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ut prosit tibi communicatio passionum Christi, charitas adsit. Unde tibi charitas? O mendicissima infirmitas, unde tibi charitas Dei? Vis ostendo tibi unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te fuerit charitas Dei, communicabis Christi passionibus et verus eris martyr. In quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II Cor. IV, 7). Ergo unde tibi charitas, nisi quia diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum Dei. Non timeat spiritus tuus, ne cum coeperit in te habitare Spiritus Dei, angustias patiatur in corpore tuo. Cum habitare in corpore tuo coeperit Spiritus Dei, non inde excludet spiritum tuum: noli timere. Si divitem aliquem hospitio suscipias, pateris angustias; ubi maneas tu non invenis, ubi illi lectus paretur, ubi conjux, ubi filii, ubi familia. Quid ago, inquis? Quo eo? quo migrabo? Suscipe divitem Spiritum Dei: dilataberis, non angustaberis. Dilatasti gressus tuos subter me (Psal. XVII, 37.): dicis. Hospiti tuo dicturus es, Dilatasti gressus meos subter me. Quando non hic eras, angustias patiebar: implesti cellam meam, et non me exclusisti, sed angustiam meam. Cum enim dicit, Charitas Dei diffusa est, ipsa diffusio latitudinem significat. Non ergo timeas angustias, recipe hospitem istum: et non sit hospes quasi de transeuntibus. Non enim habet dare discedendo: Veniens habitet in te, et dedit. Ipsius esto, non te deserat, non inde migret: tene illum omnino, et dic illi, Domine Deus noster, posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX). CAPUT XIII. 16. Apostolus imperfectum se profitetur. Ergo ad hoc, inquit, habeamus justitiam, quae ex Deo est, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, conformati morti ipsius. Consepulti enim, inquit, sumus cum Christo per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Morere, ut vivas: sepelire, ut resurgas. Cum enim sepultus fueris, et resurrexeris; tunc verum erit, Sursum cor. Sapuit quod dixi. Numquid iste sermo saperet, nisi esset in vobis interna dulcedo? Conformatus, inquit, morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. De justitia loquebatur, justitia quae est ex fide Christi, justitia quae a Deo est, et sic cuncta exsecutus est. Et cum justitiam quaereret dicens, Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed justitiam quae est ex fide Christi, quae est ex Deo; dicit modo, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti, Si quo modo occurram? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Praevenit me justitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non sit mea. Si quo modo occurram. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem Apostolum: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem habebat, charitate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime praedicabat, omnes persecutiones tolerabat, in omnibus patiens, amans Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans: quid nondum acceperat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus. Novimus enim quid audiamus: quid dicis? Fratres, ait. Quid est quod dicis? quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse. Nolite, inquit, in me falli: plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem: hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4.). Ipsum est unum, quod se dicebat nondum apprehendisse Apostolus: et quantum illi deerat, in tantum nondum perfectus erat. CAPUT XIV. 17. Marthae et Mariae officia. Contemplatio. Meministis, fratres mei, evangelicae illius lectionis, ubi duae sorores Dominum susceperunt, Martha et Maria. Certe recolitis: Martha in multo ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe Dominum hospitio receperat et discipulos ejus. Satagebat omni cura religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur injuriam. Cum ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror ejus sedebat ad pedes Domini, et verbum ejus audiebat. Illa in labore stomachabunda, quod illam videret sedentem, et de suis laboribus nihil curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine, quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupata. Porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 38-42). Tu bonam, sed ista meliorem. Tu bonam (bonum est enim conversari in obsequio sanctorum), sed ista meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulos dormituris, praebes domum habitare volentibus: omnia ista transeunt. Erit tempus ubi nemo esuriat, nemo sitiat, nemo dormiat. Ergo cura tua auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quae non auferetur ab ea. Non auferetur: contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivebat de Verbo, sed sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum Verbum vita est. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa erat una, ut contemplaretur delectationem Domini. Hoc in saeculi hujus nocte non possumus. Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Ergo, Ego, inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem. CAPUT XV. 18. Proficienaum semper in via ad Deum. Quid ergo facio? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor. Adhuc sequor: ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Adhuc sequor, adhuc proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me extendo, nondum perveni. Ergo si et tu ambulas, si te extendis, si ea quae ventura sunt cogitas; obliviscere praeterita, noli in ea respicere, ne ibi remaneas ubi respexeris. Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Dixerat, Non sum perfectus, et dicit, Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Ego me non arbitror apprehendisse. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: et dicit, Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Perfecti, et non perfecti: perfecti viatores, nondum perfecti possessores. Et ut noveritis quod perfectos viatores dicat; qui jam in via ambulant, perfecti viatores sunt: ut scias viatores eum dixisse, non habitatores, non possessores; audi quod sequitur: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Et si quid aliter sapitis, ne forte subrepat vobis, quia vos aliquid estis. Qui autem se ipsum putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). Et qui se putat aliquid scire, necdum scit quemadmodum oportet scire (I Cor. VIII, 2). Ergo, Et si quid aliter sapitis, quasi parvuli; id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quo pervenimus, in eo ambulemus. Ut revelet nobis Deus et quod aliter sapimus, in quo pervenimus, non in eo remaneamus, sed in eo ambulemus. Videtis quia viatores sumus. Dicitis, Quid est ambulare? Breviter dico, Proficere; ne forte non intelligatis, et pigrius ambuletis. Proficite, fratres mei, discutite vos semper sine dolo, sine adulatione, sine palpatione. Non enim aliquis est intus tecum, cui erubescas, et jactes te. Est ibi, sed cui placet humilitas, ipse te probet. Proba et te ipsum tu ipse. Semper tibi displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris, Sufficit; et peristi: Semper adde, semper ambula, semper profice: noli in via remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet, qui non proficit; retro redit, qui ad ea revolvitur unde jam abscesserat; deviat, qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor praeter viam. Conversi ad Dominum etc. SERMO CLXX . De iisdem verbis Apostoli, Philipp., cap. III, 6-16, Secundum justitiam quae ex Lege est, qui fuerim sine querela, etc., deque verbis Psalmi CXLII, 1, 2, Exaudi me in tua justitia, etc., ac postremo de lectione Evangelii Joannis, cap. VI, 39, Voluntas Patris est ut omnia quae dedit mihi, non pereant, etc.. CAPUT I. 1. Justitia ex Lege Apostolo damnum videtur. Divinae lectiones omnes ita sibi connectuntur, tanquam una sit lectio: quia omnes ex uno ore procedunt. Multa sunt ora ministerium sermonis gerentium: sed unum est os ministros implentis. Audivimus apostolicam lectionem, et forte aliquem moveat quod ibi scriptum est: Secundum justitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela. Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Deinde secutus ait: Non solum damna, sed etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed justitiam quae est ex fide Jesu Christi. Quomodo enim stercora existimavit et damna, secundum justitiam quae ex lege est, conversari sine querela? Quis enim legem dedit? Nonne ipse legem praemisit, qui postea reis legis cum indulgentia venit? Sed his eum credimus venisse cum indulgentia, quos reos lex tenebat. Numquid autem lex reos tenebat eos qui secundum justitiam quae ex lege est conversati sunt sine querela? Si ergo indulgentiam et veniam peccatorum reis legis attulit Dominus, non attulit Paulo apostolo, qui dicit sine querela se in lege conversatum? Sed ipsum audiamus alio loco: Non ex operibus, inquit, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Et iterum, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13), et reliqua. Hac se constituit conversatum in lege sine querela, hac talem se confitetur fuisse peccatorem, ut omnis peccator propterea de se non desperet, quia Paulus meruit indulgentiam. CAPUT II. 2. Dictum Apostoli sic accipiendum, ut caveatur error Manichaeorum de lege veteri. Lex ad quid data. Originale peccatum. Videte, fratres, et vim sermonis hujus intuemini, quomodo Paulus apostolus damna existimat et stercora, ubi sine querela dicit se conversatum fuisse. Hac impletor legis, hac reus legis, uno eodemque tempore, ante Baptismum, ante gratiam. Sed non sine causa damna esse dicit: ne subintrent cogitationes noxiae, hoc ideo dixisse apostolum Paulum, quod alius dederit legem, alius Evangelium: sicut Manichaeus mente perversa sentit, et reliqui haeretici, qui dixerunt, alium fuisse datorem legis quae data est per Moysen, alium autem largitorem evangelicae gratiae; illum quidem Deum malum, illum vero Deum bonum. Quid miramur, fratres? In obscuritate legis, tanquam in clausis ostiis, caliginem passi sunt; quia non pietate pulsaverunt. Invenimus aliquando eumdem Paulum apertissime dicere, legem bonam esse (Rom. VII, 12): quam tamen ideo datam dicit esse, ut abundaret peccatum; et ideo abundasse peccatum, ut superabundaret gratia (Id. V, 20). Praesumebant enim homines de viribus suis, et faciendo quidquid sibi licere arbitrabantur, peccabant in legem Dei occultam. Unde ista lex manifesta promulgata est eis, qui omnino sibi rei esse non videbantur. Data est illis lex, non quae sanaret, sed quae aegrotantes probaret. Lex praecucurrit ante medicum, ut se aegrotus, qui se sanum putabat, inveniret aegrotum: et dixit: Non concupisces (Rom. VII, 7). Et quia ante datam legem praevaricatio nondum erat: Ubi enim non est, inquit, lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15): antea sine lege peccabatur; data vero lege posteaquam peccatum est, amplius peccatum est, quia cum praevaricatione peccatum est. Invenit se homo vinci a cupiditatibus suis, quas mala consuetudine adversum se nutriebat; qui etiam cum vinculo et obligatione peccati ex Adam fuerat propagatus. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II, 3). Inde est, quod nec unius diei infantem mundum dicit a peccato (Job XIV, 4, sec. 70): non ex eo quod commisit, sed ex eo quod contraxit. CAPUT III. 3. Peccatum in Christo nullum. Audi Psalmum interiora dicentem, et peccatorum nostrorum secretiora canentem. Ex persona enim generis humani dicitur Christo: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Non ex persona unius David hoc dicit, sed ex Adam persona, de quo est genus humanum. Audi enim sequentia: Tibi, inquit, soli peccavi, et malignum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis. Christo dicitur: unde hoc intelligimus? Audi quod sequitur: Et vincas, eum judicaris (Psal. L, 6). Non est judicatus Deus Pater, non est judicatus Deus Spiritus sanctus: non invenimus nisi solum Filium in ista carne, quam de nostra massa suscipere dignatus est, judicatum: non ex modo concupiscentiae hominis et feminae: virgo credidit, virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Et ideo dicitur, Et vincas, cum judicaris. Judicatus est enim, et vicit; quia sine peccato judicatus est. Patientiae fuit sustinere judicium, non reatus. Multi innocentes judicantur, sed in ipsis causis quas agunt. Nam de reliquo, peccato non carent; quia sicut ante homines facti, sic ante Deum cogitationis peccatum est. Factum tuum coram oculis Dei, cogitatio tua est. Testis facti est ipse judex: accusatrix facti ipsa conscientia. Ergo ille vere innocens judicatus est, et ideo vicit. Solus enim vicit, non de judice Pontio Pilato, neque de Judaeis saevientibus; sed de ipso diabolo, qui omnia nostra peccata rimatur diligentia invidentiae. CAPUT IV. 4. Mundus, peccatores et dilectores mundi. Solus Christus innocens. Originale peccatum. Et quid ait Dominus Jesus de ipso diabolo? Ecce venit princeps mundi hujus. Jam saepe dictum est Charitati vestrae, mundum istum appellari peccatores. Et quare peccatores nomine mundi appellantur? Quia dilectione mundi inhabitant mundum. Qui enim non diligunt mundum, non habitant in eo quod non diligunt. Nostra, inquit, conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si ergo qui diligit Deum, in coelo habitat cum Deo; qui diligit mundum, in mundo cum principe habitat mundi. Omnes itaque dilectores mundi, ipsi sunt mundus: habitatores mundi, non carne, quod omnes justi; sed animo, quod soli peccatores, quibus princeps est diabolus. Quomodo dicitur domus habitatores domus: secundum quam sententiam dicimus malam domum esse marmoratam, et bonam domum esse fumigatam. Invenis domum fumosam, quam boni habitant, et dicis, Bona domus. Invenis domum marmoratam et laqueatam, quam possident iniqui, et dicis, Mala domus: domum appellans non parietes et receptacula corporum, sed ipsos habitatores. Sic mundum appellavit Scriptura habitatores mundi per concupiscentiam dilectionis, non per conversationem corporis. Ergo, Ecce, inquit, venit princeps mundi, et in me nihil invenit. In solo ipso nihil invenit diabolus. Et tanquam diceretur ei, Quare ergo moreris? ibi sequitur, Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Surgit, et it ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris mei facio. Propter hanc ergo singularem innocentiam ait Psalmus, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris: quia nihil mali in te invenit. Quare autem in te invenit, o genus humanum? Quia sequitur et dicit, Ego enim in iniquitate conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 6, 7). Dicit hoc David. Quaere unde natus sit David; invenies de legitima uxore, de nullo adulterio. Secundum quam ergo propaginem dicit, In iniquitate conceptus sum; nisi quia ibi est quiddam de mortis propagine, quod secum trahit omnis qui ex conjunctione viri et feminae nascitur? CAPUT V. 5. Conversatio sine querela secundum legem. Habens ergo unusquisque concupiscentiam, attendat legem dicentem, Non concupisces (Exod. XX, 16): invenit in se quod lex prohibet, et fit reus legis. Inveniens autem in se cui subditus est, incipiat jam dicere, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Cognovit se aegrotum, imploret medicum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondeat medicus, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Gratia Dei, non merita tua. Quare ergo te dixisti in lege cum justitia sine querela conversatum? Attendite: sine querela dixit hominum. Est enim quaedam justitia, quam potest homo implere, ut nullus hominum queratur de homine. Dicit enim, Non concupiscas alienum. Tu si non rapueris alienum, nulla querela erit hominum. Ergo aliquando concupiscis, et non rapis. Sed sententia Dei supra te est, quia concupiscis: reus es legis, sed in oculis legislatoris. Sine querela vivis: quare ergo ista damna? quare ista stercora? Constrictior est aliquanto nodus iste: sed solvet qui solet. Hoc autem non ego solus pia subjectione, sed omnes pia intentione mereamur. Quidquid faciebant Judaei, unde homines non quererentur, et esset ipsis conversatio in lege sine querela, sibi tribuebant, et ipsam justitiam secundum legem viribus suis assignabant: implere non poterant, sed in tantum faciebant, in quantum poterant; sibi tribuendo, nec hoc pie implebant. CAPUT VI. 6. Justitia hominis nisi a Deo, nulla. Hoc ergo dicit legem implere, hoc est, non concupiscere. Quis hoc qui vivit, potest? Adjuvet nos Psalmus, qui modo cantatus est, Exaudi me in tua justitia: hoc est, non in mea. Si diceret, Exaudi me in justitia mea: tanquam meritum vocaret. Vocat quidem in nonnullis locis et suam justitiam: sed hic melius discernit, quia et suam quando dicit, datam dicit; quomodo dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3). Quomodo, nostrum; quomodo, da? Ergo hic distinctius loquens ait, Exaudi me in tua justitia. Et sequitur, Et non intres in judicium cum servo tuo. Quid est, Non intres in judicium cum servo tuo? Non stes mecum in judicio, exigendo a me omnia quae praecepisti, exigendo omnia quae jussisti. Nam reum me invenies, si in judicium intraveris mecum. Opus est ergo, inquit, mihi misericordia tua potius, quam liquidissimo judicio tuo. Quare ergo, Ne intres in judicium cum servo tuo? Sequitur, et dicit, Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Servus enim sum: quare mecum stas in judicio? Misericordia Domini utar. Quare? Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quid dixit? Quamdiu vivitur in hac vita, nemo justificatus est, sed in conspectu Dei. Non frustra addidit, in conspectu tuo: nisi quia potest esse justificatus aliquis in conspectu hominum, ut et illud impleatur, Secundum justitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela, in conspectu hominum. Refer ad conspectum Dei: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. CAPUT VII. 7. Justitia hujus vitae ad justitiam futuram collata, quam nihili facienda. Quid ergo facturi sumus? Clamemus, Ne intres in judicium cum servo tuo. Clamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc ergo Psalmum audivimus, hoc Apostolum audivimus; quia cum fuerit illa justitia secundum quam vivunt Angeli, cum fuerit illa justitia ubi nulla erit concupiscentia, inde unusquisque metiatur se quid est modo, et quid erit tunc; et inveniet in comparatione illius justitiae, istam damna esse et stercora. Quisquis autem putat se modo posse implere justitiam, cum vixerit bene atque innocenter secundum probabilitatem existimationis humanae; in via remansit: non desiderat melius, quia implesse se putat; maximeque sibi tribuens, erit superbus. Et melior est peccator humilis, quam justus superbus. Ideo ait, Et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sicut Judaei putabant; sed justitiam quae ex fide est Christi Jesu. Deinde secutus ait, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Ibi se credidit impleturum esse justitiam, id est, plenam se habiturum justitiam. In comparatione resurrectionis illius, stercus est tota vita quam gerimus. Adhuc Apostolum audi apertius dicentem, Si quo modo occurram in resurrectionem justorum: non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim Et contexit deinde, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quomodo comparat justitiam justitiae, salutem saluti, fidem speciei, peregrinationem civitati? CAPUT VIII. 8. Perfectae justitiae desiderio contemnenda praesens justitia. Attendite quomodo hoc impleat: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem. Quid unum, nisi ex fide vivere, spe salutis aeternae, ubi erit plena et perfecta justitia, in cujus comparatione damna sunt quae transitura sunt, et stercora quae reprobanda sunt? Quid ergo, Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Et ad eos qui de sua perfectione possent praesumere, Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Jam dudum dixerat se imperfectum, nunc autem perfectum. Quare, nisi quia ipsa est perfectio hominis, invenisse se non esse perfectum? Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Et si quid forte aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: id est, ut si vos in aliquo profectu animi justificatos probatis, legendo Scripturas, et inveniendo quae sit vera et perfecta justitia, inveniatis vos reos, et desiderio futurorum damnetis praesentia, vivatis ex fide et spe et charitate; et intelligatis quia quod adhuc creditis, nondum videtis; quod adhuc speratis, nondum tenetis; quod adhuc desideratis, nondum impletis. Et si talis est charitas peregrinantium, qualis erit videntium? Ergo ille qui docebat justitiam Dei, et non constituebat suam, clamabat de Psalmo, Exaudi me in tua justitia. Et non intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. CAPUT IX. 9. Perfecta justitia et felicitas cum videbitur Deus. Secundum hanc vitam dicitur Moysi, Nemo faciem Dei vidit, et vixit (Exod. XXXIII, 20). Non enim vivendum est in hac vita, ut illam faciem videamus. Moriendum est mundo, ut Deo in sempiternum vivamus. Tunc non peccabimus, non solum factis, sed nec concupiscentiis, cum illam faciem videbimus, quae vincit omnes concupiscentias. Tam enim dulcis est, fratres mei, tam pulchra, ut illa visa nihil aliud possit delectare. Satietas erit insatiabilis, nullum fastidium; semper esuriemus, semper saturi erimus. Audi ipsas duas sententias de Scriptura: Qui bibunt me, dicit Sapientia, adhuc sitient; et qui edunt me, adhuc esurient (Eccli. XXIV, 29). Sed ne putes quia ibi erit indigentia et fames, audi Dominum: Qui biberit ex aqua hac, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Sed dicis: Quando erit? Quandocumque erit, tamen exspecta Dominum, sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum (Psal. XXVI, 14). Numquid tanta restant, quanta peracta sunt? Intende ab Adam usque ad hodiernum diem, quot saecula evoluta sunt, et ecce jam non sunt. Pauci dies remanent quodam modo: sic enim dicendum est quod remanet in comparatione transactorum saeculorum. Exhortemur invicem, exhortetur nos ille qui venit ad nos, qui cucurrit viam, et dixit, Sequimini: qui ascendit prior in coelum, ut caput de sublimioribus subveniat caeteris membris in terra laborantibus; qui dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo nemo desperet: reddetur nobis in fine quod promissum est; ibi implebitur illa justitia. CAPUT X. 10. Dies noster, Christus. Toto desiderio tendendum in coelum. Audistis et Evangelium his sermonibus concordare. Voluntas, inquit, Patris est, ut omnia quae dedit mihi non pereant, sed habeant vitam aeternam; et ego resuscitabo eos in novissimo die. Se ipsum primo die, nos novissimo die. Primus dies ad caput Ecclesiae. Dies enim noster Dominus Christus, non facit occasum. Novissimus dies, erit finis saeculi. Nolo dicas: Quando iste erit? Generi humano longe erit, unicuique hominum prope erit; quia novissimus dies est cujusque dies mortis. Et enim cum hinc exieris, recipieris pro meritis, et resurges ad recipienda quae gessisti. Tunc Deus coronabit, non tam merita tua, quam dona sua. Quidquid tibi donavit, si servasti, cognoscet. Nunc ergo, fratres, desiderium nostrum non sit, nisi in coelum; non sit, nisi ad vitam aeternam. Nemo sibi placeat, quasi qui hic juste vixerit, et comparet se illis qui male vivunt, secundum Pharisaeum qui se justificabat (Luc. XVIII, 11), qui non audierat Apostolum, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Ergo non acceperat adhuc hoc quod desiderabat. Pignus acceperat, sic dixit: Qui dedit nobis pignus Spiritum (II Cor. V, 5). Cujus rei pignus erat, ad hoc pervenire cupiebat: participatio quaedam, sed distat. Aliter modo participamus, aliter tunc participabimus. Modo per fidem, per spem, in eodem Spiritu: tunc autem species erit, res erit; idem autem Spiritus, idem Deus, eadem plenitudo. Qui clamat absentibus, exhibebit praesentibus: qui vocat peregrinos, nutriet et alet in patria. CAPUT XI. 11. Via nostra, Christus. Via nobis factus est Christus, et desperamus nos perventuros? Via ista finiri non potest, praecidi non potest, corrumpi non potest, nec pluvia, nec diluviis, nec a latronibus obsideri. Ambula securus in Christo, ambula; ne offendas, ne cadas, ne retro respicias, ne in via remaneas, ne a via recedas. Ista omnia praecave tantum, et pervenisti. Cum perveneris, tunc jam gloriare ex hoc: noli in te. Nam qui se laudat, Deum non laudat; sed se a Deo avertit: quomodo qui vult recedere ab igne, ignis calidus remanet, sed ille frigescit: quomodo qui vult recedere a lumine, si recesserit, lumen in se lucidum remanet, sed ille tenebratur. Non recedamus a calore Spiritus, a lumine veritatis. Vocem modo audivimus, tunc autem facie ad faciem videbimus. Nemo sibi placeat, nemo alii insultet. Omnes sic velimus proficere, ut non invideamus proficientibus, non insultemus deficientibus: et erit in nobis cum gaudio impletum quod promissum est in Evangelio, Et ego resuscitabo eos in novissimo die. SERMO CLXXI . De verbis Apostoli, Gaudete in Domino semper, etc. Philipp., cap. IV, V\. 4-6. CAPUT PRIMUM. 1. Gaudium sit in Domino, non in saeculo. Dominus nobis proximus. Gaudere nos Apostolus praecipit, sed in Domino, non in saeculo. Quicumque enim voluerit amicus esse hujus mundi, sicut Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur (Jacobi IV, 4). Sicut autem non potest homo duobus dominis servire (Matth. VI, 24); sic nemo potest gaudere et in saeculo, et in Domino. Multum inter se haec duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando gaudetur in saeculo, non gaudetur in Domino: quando gaudetur in Domino, non gaudetur in saeculo. Vincat gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in saeculo. Gaudium in Domino semper augeatur: gaudium in saeculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista dicuntur, quoniam in hoc saeculo cum sumus, gaudere non debemus; sed ut etiam in hoc saeculo constituti, jam in Domino gaudeamus. Sed ait aliquis: In saeculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi sum. Quid enim? quia es in saeculo, in Domino non es? Audi eumdem apostolum ad Athenienses loquentem, et in Actibus apostolorum dicentem de Deo et de Domino Creatore nostro, In illo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Qui enim ubique est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Magnum est hoc, quod ascendit super omnes coelos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste longinquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est proximus? CAPUT II. 2. Samaritanus homini sauciato subveniens, Christus. Totum enim genus humanum est homo ille qui jacebat in via semivivus a latronibus relictus, quem contempsit transiens sacerdos et Levites, et accessit ad eum curandum eique opitulandum transiens Samaritanus. Ut autem narraret hoc, unde causa descendit? Quemdam quaerentem quae sint optima praecepta et summa in Lege, admonuit duo esse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ille autem: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus, Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho. Ostendit illum quodam modo Israelitam. Et incidit in latrones. Cum exspoliassent, et plagas ei graves irrogassent, dimiserunt eum in via semivivum. Transiit sacerdos, utique genere proximus, praeteriit jacentem. Transiit Levites, et hic genere proximus, jacentem etiam ipse contempsit. Transiit Samaritanus, genere longinquus, misericordia proximus, fecitque quod nostis (Luc. X, 25-37). In quo Samaritano se voluit intelligi Dominus Jesus Christus. Samaritanus enim Custos interpretatur. Ideo surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): quia non dormit, neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Denique quando conviciis tantis blasphemabant Judaei, dixerunt illi: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? Cum ergo duo essent verba conviciosa objecta Domino, dictumque illi esset, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? poterat respondere, Nec Samaritanus sum, nec daemonium habeo: respondit autem, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII, 48, 49). Quod respondit, refutavit: quod tacuit, confirmavit. Negavit se habere daemonium, qui se noverat daemoniorum exclusorem: non se negavit infirmi custodem. Ergo Dominus in proximo est; quia Dominus nobis factus est in proximo. CAPUT III. 3. Incarnatione Deus homini factus est proximus. Quid tam longinquum, quid tam remotum, quam Deus ab hominibus, immortalis a mortalibus, justus a peccatoribus? Non loco longe, sed dissimilitudine. Nam solemus etiam ita loqui, cum de duobus hominibus dicimus, quando diversi sunt mores: Iste longe est ab illo. Etiamsi juxta steterint, etiamsi vicinius inhabitent, etiamsi una catena colligentur; longe est pius ab impio, longe est innocens a reo, longe est justus ab injusto. Si hoc de duobus hominibus dicitur, quid de Deo et hominibus? Cum ergo longe a nobis esset immortalis et justus, tanquam a mortalibus et peccatoribus, descendit ad nos, ut fieret nobis proximus ille longinquus. Et quid fecit? Cum haberet ipse duo bona, et nos duo mala; ille duo bona, justitiam et immortalitatem; nos duo mala, iniquitatem et mortalitatem: si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster factus esset, et liberatore nobiscum opus haberet. Quid ergo fecit, ut esset proximus nobis? Proximus non hoc quod nos, sed prope nos. Duo attende: Justus est, immortalis est. In duobus tuis malis, una est culpa, altera est poena: culpa est quod injustus es, poena est quia mortalis es. Ille ut esset proximus, suscepit poenam tuam, non suscepit culpam tuam: et si suscepit, delendam suscepit, non faciendam. Justus et immortalis, longe ab injustis et mortalibus. Peccator mortalis, longe eras a justo immortali. Non est factus ille peccator, quod tu: sed factus est mortalis, quod tu. Manens justus, factus est mortalis. Suscipiendo poenam et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam. Dominus ergo in proximo est, nihil solliciti fueritis. Etsi super omnes coelos ascendit corpore, non recessit majestate. Ubique praesens est, qui fecit omnia. CAPUT IV. 4. Gaudium in saeculo. Gaudete in Domino semper. In saeculo gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine, gaudere de dedecore, de deformitate. De his omnibus gaudet saeculum. Quae omnia non essent, nisi homines voluissent. Alia sunt quae faciunt homines, alia quae patiuntur, etsi nolunt, ferunt. Quid ergo est hoc saeculum, et quod est gaudium saeculi? Dico, fratres, breviter quantum possum, quantum Deus adjuvat; festinanter, breviter dico. Saeculi laetitia est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur, turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: et videte saeculi gaudium. Ista mala quae commemoravi, non castiget fames, non belli timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquae adversitates; sed sint omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate malae mentis: ecce videte saeculi gaudium. Sed non cogitat Deus sicut homo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere: et ne cogatur in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare. CAPUT V. 5. Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas. Nam vis nosse, nulla poena quanta sit poena, non tamen justo, sed peccatori, cui est temporalis poena, ne succedat aeterna? Vis ergo nosse, nulla poena quanta sit poena? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator. Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Prae magnitudine irae suae non requirit (Psal. IX, 4). Intelligite, fratres christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult damnare mundum. Prae magnitudine irae suae non exquirit. Ideo non exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira ejus. Parcendo saevit, sed juste saevit. Est enim severitas, quasi saeva veritas. Si ergo aliquando saevit parcendo, bonum est nobis ut subveniat castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid patimur? Non secundum peccata nostra fecit nobis (Psal. CII, 10). Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus est pro nobis Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus. Multos enim filios Dei fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus est suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in Domino, non in saeculo: id est, gaudete in veritate, non in iniquitate; gaudete in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Ita gaudete: et ubicumque, et quamdiucumque hic fueritis, Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. SERMO CLXXII . De verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, 12, Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur . CAPUT PRIMUM. 1. Tristitia de mortuis, qualis prohibetur. Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis charissimis nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Est ergo de mortuis eis qui diligunt, quaedam tristitia quodam modo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur: inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. CAPUT II. 2. Orationes et sacrificium ac eleemosynae pro defunctis. Proinde pompae funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari; ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum, universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari, pro quibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est, ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), ejusque Sacramentis, de corporibus exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis impenduntur officia, cujus, dum hic essent, pignore caruerunt, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum hic viverent, ut eos haec aliquid adjuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non poterit habere post ipsam. 3. Luctus et officia defunctis exhibenda. Permittantur itaque pia corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali; quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolentibus adhibentur, ne sit justa querela dicentium, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi: quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt: nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque jacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore praedicati atque collaudati sunt, qui ista fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adjuvant spiritus defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pro eis observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter amant. SERMO CLXXIII . De eisdem verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, V\. 12-17. CAPUT PRIMUM. 1. In defunctorum exsequiis quid recogitandum. Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15): secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Ideoque propter spem, In memoria aeterna erit justus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Erit enim auditus quo nullus sit pejor, quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo justus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt: in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adjungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26, 25). Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, vivimus si credimus. CAPUT II. 2. Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors paena peccati. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Dicit Judaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII, 37). Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam (Luc. XV, 4), et quam quaerit novit, et ubi quaerat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita restituat ut eam ulterius non perdat. Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo jubente victurum (Joan. XI)? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Jaan. XXI, 18). Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo. CAPUT III. 3. Consolatio in mortuorum luctu. Ideo et Apostolus, De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat jacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit hujus tristitiae consolatio. Quae consolatio? « Quia ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. » Numquid et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXXIV . De verbis Apostoli, I Tim. Cap. I, 15, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, etc. deque lectione Evangelii Lucae, cap. XIX, 1-10, ubi de Zacchaeo. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Celerinae, die dominica. CAPUT PRIMUM. 1. Adventus Christi in mundum ratione carnis intelligendus. Incarnationis necessitas. Audivimus beatum apostolum Paulum dicentem, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus, et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus esset, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si ergo recte intelligimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Christus est certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ergo in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Et hic erat, et venit: hic erat per divinam majestatem, venit per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo praedicans adventum ejus dixit, Humanus sermo. Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem? CAPUT II. 2. Incarnationis causa peccatum. Liberi arbitrii infirmitas cernitur in Adamo. Gratiae donum in Christo perspicitur. Ergo, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Attende Evangelium. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Si homo non perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit Deus homo, et inventus est homo. Perierat homo per liberam voluntatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem. Quaeris quid valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quaeris quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adjutorio Dei malum; non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo. Prorsus nusquam sic apparet benignitas gratiae et liberalitas omnipotentiae Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu (I Tim. II, 5). Quid enim dicimus, fratres mei? In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus et tenemus mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, in quantum homo erat, ejus esse naturae cujus et nos sumus. Non enim alterius naturae caro nostra et caro illius, nec alterius naturae anima nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse judicavit. Nihil minus habebat in natura, sed nihil habebat in culpa. Natura pura, sed non sola humana. Ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dei. Et sicut tu unus homo, anima es et caro; sic et ille unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia natura nostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus Jesus? Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus nostris, conversatione vitae nostrae meruisse ut efficiamur filii Dei: possumus dicere, Accepimus praeceptum, si servaverimus et bene vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius vixit filius hominis, et bene vivendo factus est filius Dei? Inde coepit, et inde incoepit, et susceptione factus est. Verbum enim caro factum est, ut habitaret in nobis. Verbum Dei, unicus Dei Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis, nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria laborantis, sed omnino gratis. Nihil enim praecessit illam susceptionem: susceptione factus est. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator? Non utique prius justus fuit. Quomodo enim justus fuit, qui nec fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito dictum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Amas liberam voluntatem tuam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quae me contingit (Luc. XV, 12). Quid te tibi committis? Melius te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus est: hoc tibi dicit, Quaere dona mea, obliviscere merita tua; quia si ego quaererem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te extollere, pusillus esto, Zacchaeus esto. CAPUT III. 3. Zacchaei factum allegorice. Sycomorus, crux Christi. Crux in fronte. Sed dicturus es: Si Zacchaeus fuero, prae turba non potero videre Jesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te pependit Jesus, et videbis Jesum. Et quale genus ligni ascendit Zacchaeus? Sycomorum. In regionibus nostris aut omnino nusquam, aut raro forte alicubi nascitur: in illis autem partibus multum est hujus generis ligni et pomi. Sycomora dicuntur poma quaedam ficis similia: sed tamen distant aliquid; quod possunt nosse qui viderunt vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis, sycomora Fici fatuae latine interpretantur. Jam vide Zacchaeum meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Jesum, et non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat: et ipsa turba ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat: ascendit a turba, et vidit Jesum non impediente turba. Turba enim dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, injurias suas Deo dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba insultat, et dicit: Indefense, qui te non potes vindicare. Turba impedit ne videatur Jesus: turba glorians et exultans quando se potuerit vindicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hunc ergo volens videre Zacchaeus, in quo figurabatur persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum: attende sycomorum: Gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Denique de cruce Christi nobis insultant sapientes hujus mundi, et dicunt: Quale cor habetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor habemus? Non utique vestrum. Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (Id. III, 19). Non enim vestrum cor habemus. Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus sycomorum, et videamus Jesum. Ideo enim vos Jesum videre non potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat Zacchaeus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est, ascendat; ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro erubescitur, ibi figatur unde non erubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me fecit videre Jesum. Sed tu irrides sycomorum, quia homo es: stultum autem Dei sapientius est quam hominum (Id. I, 25). CAPUT IV. 4. Gratiae praevenientis necessitas. Et vidit Dominus ipsum Zacchaeum. Visus est, et vidit: sed nisi visus esset, non videret. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit (Rom. VIII, 30). Ipse est qui Nathanaeli dixit, jam quasi testimonio suo adjuvanti Evangelium, et dicenti, A Nazareth potest aliquid boni esse? Dominus ad illum, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 46, 48). Nostis unde sibi succinctoria fecerunt primi peccatores Adam et Eva. Quando peccaverunt, de foliis fici succinctoria sibi fecerunt et pudenda texerunt (Gen. III, 7): quia quod eos puderet peccando fecerunt. Ergo si succinctoria sibi primi peccatores fecerunt, unde originem ducimus, in quibus perieramus, ut veniret ille quaerere et salvare quod perierat, de folii fici ad pudenda tegenda fecerunt; quid aliud dictum est, Cum esses sub arbore fici, vidi te; nisi, non venires ad purgatorem peccati, nisi prior te vidisset in umbra peccati? Ut videremus, visi sumus; ut diligeremus, dilecti sumus. Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). 5. Suscipere Jesum in cor. Jam ergo Dominus, qui Zacchaeum in corde susceperat, in domum ejus dignatus est suscipi: et dixit, Zacchaee, festinans descende, quoniam in domo tua oportet me manere. Magnum beneficium ille arbitrabatur, Christum videre. Qui magnum et ineffabile beneficium putabat, transeuntem videre, subito meruit in domo habere. Infunditur gratia, operatur fides per dilectionem; suscipitur Christus in domum, qui jam habitabat in corde. Dicit Christo Zacchaeus: Domine, dimidium rerum mearum do pauperibus; et si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo. Quasi diceret: Ideo mihi dimidium teneo, non quod habeam, sed unde reddam. Vere ecce quod est suscipere Jesum, in cor suscipere. Ibi enim erat Christus, in Zacchaeo erat, et de illo sibi dicebat, quod ex ore ejus audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). CAPUT V. 6. Qui sani sibi videntur, insaniunt in medicum. Sanguis medici medicamentum suo interfectori. Jam ergo quia Zacchaeus erat, quia princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana illa turba, quae impediebat videre Jesum, admirata est, et reprehendit quod in domum peccatoris intrasset Jesus. Hoc erat reprehendere quod in domum aegroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchaeus irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit irridentibus: Hodie salus huic domui facta est. Ecce quare intravi, salus hodie facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, aegrote? Voca et tu Jesum, noli tibi sanus videri. Cum spe aegrotat, qui mendicum suscipit: desperate aegrotat, qui per insaniam medicum caedit. Qualis ergo ejus insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quaerere et salvare quod perierat, pendens sine causa dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Insani sunt, medicus sum: saeviant, patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere: magnos, pusillos, peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. CAPUT VI. 7. Originale peccatum probatur. Christus etiam infantibus est Jesus Parvulorum baptismus et communio. Qui dicit infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus, omnibus fidelibus infantibus Christum negat esse Jesum. Qui dicit, inquam, infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum fidelibus infantibus, id est, in Christo baptizatis infantibus non esse Jesum. Jesus enim quid est? Interpretatur Jesus, Salvator. Salvator est Jesus. Quos non salvat, non habendo quod in eis salvet, non est illis Jesus. Jam si corda vestra tolerant, aliquibus baptizatis Christum non esse Jesum, nescio utrum fides vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra ejus fiunt. Infantes sunt, sed Sacramenta ejus accipiunt. Infantes sunt, sed mensae ejus participes fiunt, ut habeant in se vitam. Quid mihi dicis, Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi, Aufer hinc eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quaerere et salvare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat? CAPUT VII. 8. Causa quare Christus venit. Ratio nominis Jesu. Parvuli Salvatore egent. Fides recta sit respondentium pro ipsis in Baptismo.--Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum de coelo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Haec est causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Quare vocabis nomen ejus Jesum? Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? quae ratio est hujus nominis? Audi quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Populum suum a peccatis eorum. Numquid ad istum populum non pertinent parvuli, quem salvum faciet Jesus a peccatis eorum? Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic credite, cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si hanc fidem in corde non habueritis, pro quibus respondetis, lingua vestra occidatis. Prorsus, fratres, qui non cum ista fide cum parvulo cucurrerit, fingit. Sanus est, nihil mali habet, nihil vitii habet; sed tollam illum ad medicum. Quare? Quia sic solet fieri. Non times ne tibi dicat medicus. Tolle hinc tecum ipsum; non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). CAPUT VIII. 9. Omnes parvuli tanquam pupilli considerandi. Parvulis regeneratio necessaria. Objectio contra peccatum originale. Regula antiqua fidei, baptizare parvulos. Commendaverim Charitati vestrae causam eorum qui pro se loqui non possunt. Omnes parvuli tanquam pupilli considerentur, etiam qui nondum parentes proprios extulerunt. Omnis praedestinatorum numerus parvulorum populum Dei quaerit tutorem, qui exspectat Dominum salvatorem. Universam massam generis humani in homine primo venenator ille percussit; nemo ad secundum transit a primo, nisi per Baptismatis sacramentum. In parvulis natis et nondum baptizatis agnoscatur Adam: in parvulis natis et baptizatis et ob hoc renatis agnoscatur Christus. Qui Adam non agnoscit in parvulis natis, nec Christum agnoscere poterit in renatis. Sed quare, inquiunt, jam baptizatus homo fidelis, jam dimisso peccato, generat eum qui est cum primi hominis peccato? Quia carne illum generat, non spiritu. Quod natum est de carne, caro est (Joan. III, 6). Et si exterior homo noster, ait Apostolus, corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ex eo quod in te renovatur, non generas parvulum: ex eo quod in te corrumpitur, generas parvulum. Tu ut non in aeternum moriaris natus es, et renatus es: ille adhuc natus, renatus nondum est. Si tu renascendo vivis, sine ut et ille renascatur et vivat; sine, inquam, renascatur, sine renascatur. Quare contradicis? quare novis disputationibus antiquam fidei regulam frangere conaris? Quid est enim quod dicis, Parvuli non habent omnino vel originale peccatum? Quid est quod dicis, nisi ut non accedant ad Jesum? Sed tibi clamat Jesus, Sine parvulos venire ad me (Marc. X, 14). Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXXV . De eisdem verbis Apostoli, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, etc. I Tim. cap. V\ V\. 15, 16. CAPUT PRIMUM. 1. Incarnationis Christi causa. Quod lectum est modo de sancto Evangelio, hoc et Paulus apostolus dicit, cujus verba ista sunt: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit de coelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae jacebat aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides (II Thess. III, 2). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Superbiebant Judaei, extollebant se, alta sapiebant, justos se putabant, et Dominum colligentem peccatores insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti sunt in montibus, ad nonaginta novem pertinent (Matth. XVIII, 12). Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt, non in dextera. Nonaginta enim et novem in sinistra numerantur; unum adde, ad dexteram transitur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Totum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Isti autem superbiendo, quod est pejus, et aegrotabant, et sanos se esse credebant. CAPUT II. 2. Judaeorum periculosior aegritudo. Judaei in medicum insanientes. Periculosius aegrotant, qui mentem febribus perdiderunt. Illi rident, et sani plorant. Ridet enim phreneticus; sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanae, plorat phreneticum ridentem. Primum, si duo ista proponas, Quid est melius, ridere, an plorare? quis non sibi eligat ridere? Denique propter dolorem salubrem poenitentiae, in fletu Dominus posuit officium, in risu beneficium. Quomodo? Quando ait in Evangelio, Beati qui plorant, quoniam ridebunt (Luc. VI, 21). Ergo in ploratu officium est, in risu est praemium sapientiae. Risum enim pro gaudio posuit, non cachinnationem, sed exsultationem. Ergo si duo ista proponas, et quaeras quid horum sit melius, ridere, an plorare; omnis homo plorare non vult, et ridere vult. Porro si addas personas ad istos affectus, et ita proponas cum personis, Quid est melius, ridere phreneticum, an plorare sanum? eligit sibi homo fletum cum sanitate, quam risum cum amentia. Tantum valet mentis sanitas, ut etiam cum planctu eligatur. Isti ergo qui sanos se putabant, multo periculosius et desperatius aegrotabant; et ipsa aegritudine qua mentes perdiderant, etiam medicum caedebant. Parum est, caedebant: dicam totum; non solum caedebant, sed etiam occidebant. Ille autem etiam cum occideretur, medicus erat, vapulabat, et curabat; patiebatur phreneticum, nec deserebat aegrotum: tenebatur, alligabatur, colaphis percutiebatur, arundine plagas accipiebat, irridebatur, insultabatur ei, postremo audiebatur, damnabatur, ligno suspendebatur, undique circumfremebatur; et medicus erat. CAPUT III. 3. Christus interfectoribus suis medicamentum parat de suo sanguine. Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Illi perdita mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant: ille autem etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat. Non enim vere frustra dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Orat christianus, et exauditur; orat Christus, et non exauditur? Nam qui exaudit cum Patre, quia Deus est, quomodo non exauditur homo, quod pro nobis factus est? Prorsus exauditus est. Ibi erant, ibi saeviebant: de his erant qui reprehendebant eum, et dicebant, Ecce cum publicanis et peccatoribus convescitur (Marc. II, 16). Erant in ipso populo, a quo ipse medicus occidebatur, et in ejus sanguine etiam ipsis antidotum parabatur. Cum enim Dominus non solum sanguinem funderet, verum etiam ipsam suam mortem ad medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret patientiam nostram; et in resurrectione sua praemium patientiae demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in coelum, deinde ab eo Spiritus sanctus est missus, ante promissus. Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Venit ergo et promissio ipsius, venit Spiritus sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui linguis omnium gentium: signum in illis procedebat unitatis. Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat unitas Ecclesiae in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant. Noverant enim homines idiotas fuisse, unius tantum linguae; et mirabantur ac stupebant, quod unius linguae homines, vel ut multum duarum, linguis omnium gentium loquerentur: suspensi sunt stupore, perdiderunt elationem, de monte facti sunt valles. Jam si humiles sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si venerit aqua ad concavum et humilem locum, et capitur et stat. Tales jam illi erant; stupebant, mirabantur, perdiderant saevitiam. CAPUT IV. 4. Interfectorum Christi conversio. Denique loquente sibi Petro, compuncti sunt, et factum est in illis quod Psalmus praedixerat: Conversus sum in aerumnam, cum configeretur spina (Psal. XXXI, 4). Quid est spina? Compunctio poenitentiae. Sic habes et verba ipsa Scripturae in Actibus Apostolorum: Compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid faciemus? Quare dixerunt, Quid faciemus? Novimus quid fecimus: quid faciemus? Quantum ad nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sit ergo in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non enim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si quemcumque hominem innocentem occidissemus. Latronem elegimus, innocentem occidimus; mortuum elegimus, medicum occidimus: dicite, quid faciemus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; ut transeatis de nonaginta novem ad centum: quia cum nonaginta et novem essetis, poenitentiam vobis necessariam non putabatis, et Domino colligenti peccatores et volenti eos facere poenitentes, insuper insultabatis. Modo ergo compuncti, quia cognovistis peccatum vestrum, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; baptizetur in ejus nomine quem occidistis sine crimine: et remittuntur vobis peccata vestra. Reducti sunt in spem: doluerunt, gemuerunt, conversi sunt, sanati sunt (Act. II). Ipsi erant illi; Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. CAPUT V. 5. Peccatores Christus amat ut non semper sint peccatores. Unusquisque ergo, charissimi, quando audit Dominum Jesum Christum non venisse propter justos, sed propter peccatores, non amet esse peccator: ne forte dicat in corde suo, Si justus fuero, non me amat Christus; si peccator fuero, amat me: quia propter peccatores descendit, non propter justos. Respondet enim tibi: Si medicum agnovisti, febrem quare non timuisti? Utique medicus ad aegrotum venit, constat: sed ideo venit medicus ad aegrotum, ne ille sit semper aegrotus. Quid ergo dicimus? quid pronuntiamus? quid definimus? Aegrotum amat medicus, an sanum? Quod vult facere amat; non quod invenit. Ad aegrotum quidem venit, ad sanum non venit: noli attendere quia ad illum venit, ad illum non venit; plus enim amat sanum, quam aegrotum. Nam, ut noveritis quia plus amat sanum, quam aegrotum; numquid faceret quod odisset? 6. Paulus quomodo peccatorum primus. Ergo Paulum apostolum attende: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Dixit, quorum primus ego sum. Quomodo erat primus? Ante illum non fuerunt peccatores tot Judaei? Ante illum non fuerunt peccatores in genere humano? Ante illum in omnibus hominibus nemo peccato tenebatur? Adam non ante illum fuit, qui primus peccavit, et nos omnes in mortem praecipitavit? Quid est, Quorum primus ego sum? Ad quos venit, primus ego sum? Sed nec hoc verum est. Primus electus est Petrus, primus Andreas (Matth. IV, 18), primi alii apostoli; tu apostolus es novissimus: quomodo dicis, Quorum primus ego sum? Ergo apostolus novissimus, primus peccator. Et hoc quomodo primus peccator? Ante te peccavit Petrus, quando ipsum Dominum ter negavit (Id. XXVI, 70-74). Nolo dicere, quia et ipse nisi peccator inventus esset, de sinistra ad dexteram non transisset. CAPUT VI. 7. Primus peccatorum, quia omnibus pejor. Quid est ergo, Quorum primus ego sum? Quia omnibus pejor sum. Ergo pejorem voluit intelligi primum. Quomodo in artificibus, quicumque vult aedificare, quid dicit? Quis est hic primus structor? quis est primus faber? Aut si curari vult, Quis est hic primus medicus? Non utique interrogat quis prior sit aetate, aut quis prior sit professione; sed quis prior sit arte. Quomodo illi in arte primi, sic iste in iniquitate primus. Quare Paulus in iniquitate primus? Recolite Saulum, et invenietis. Attenditis Paulum, obliti estis Saulum: attenditis ad pastorem, obliti estis lupum. Nonne ille est cui ad lapidandum Stephanum manus una non sufficiebat, et aliorum vestimenta servabat? Nonne ipse est qui Ecclesiam ubique persequebatur? Nonne ipse est qui litteras acceperat a principibus sacerdotum? Quia parum illi erat persequi Christianos, qui erant in Jerusalem; sed volebat ad alia loca venire, ubi eos inveniret, et ligaret, et puniendos adduceret. Nonne cum iter agens spirat et anhelat caedes, de coelo percussus est, et vocem Domini ad salutem fulminatus audivit? Dum ambulat, prosternitur; ut videat, excaecatur. Ipse est ergo qui primus erat persecutor, illo pejor non fuit. CAPUT VII. 8. Pauli conversio. Audite unde plus intelligatis. Ananiae loquebatur ipse Dominus Christus, jam illo prostrato, jam erecto: et dicebat ei, Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis Ciliciae, loquere ei. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se, et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur, credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem. Saül erat ille persecutor David. In David Christus erat, in David Christus praefigurabatur, in Saüle Saulus praefigurabatur: tanquam David Saüli de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ananias Ovis interpretatur: loquebatur ovi pastor, et timebat ovis lupum. Tanta hujus lupi fama praecesserat, ut non se putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum, quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit: Domine, audivi de isto homine quanta mala fecit sanctis tuis in Jerusalem, et modo dicitur epistolas accepisse a principibus sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat. Quo me mittis? ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Jam enim dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Si missae sunt oves in medio luporum, quare trepidas ire, Anania, ad eum qui jam non est lupus? Lupum timebas: sed respondet tibi Dominus Deus tuus, De lupo ovem feci; facio de ove pastorem. CAPUT VIII. 9. Christi medici ars commendata in curatione Pauli. Quomodo ergo ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse misericordiam, quia primus, hoc est excellens in peccatis inventus est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam: ut dicant sibi omnes, Si Paulus sanatus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est ex persecutore apostolus (Act. VII-IX). Quia quo venit medicus, quaerit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod coeperam. Quomodo ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator erat, assumptum atque sanatum, nec dixit, Maneam in peccato, quia propter me venit Christus, non propter justum: ita etiam tu, qui audieras quia Christus propter peccatores venit, noli tibi dormire in dulci stratu; sed audi ipsum Paulum dicentem, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Noli amare stratum peccati. Totum stratum ejus vertisti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4), dictum est antea. Surge, sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire ad sinistram, de valle ad montem, de humilitate ad tumorem. Cum factus fueris sanus, id est, cum juste coeperis vivere, Deo tribue, non tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius aegrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXXVI . De tribus lectionibus Apostoli, I Tim. cap. I, 15, 16, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, etc. Psalmi XCIV, 6, 2, Venite adoremus, et prosternamur ei, etc., ac Evangelii Lucae, cap. XVII, 12-19, ubi de decem leprosis a Domino mundatis. Contra Pelagianos . CAPUT PRIMUM. 1. Lectiones et cantus in Ecclesia. De divinis lectionibus quod Dominus admonere dignatur, intenti audite, fratres, illo dante, me ministrante. Primam lectionem audivimus Apostoli: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem suam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Hoc de apostolica lectione percepimus. Deinde cantavimus Psalmum, exhortantes nos invicem, una voce, uno corde dicentes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et fleamus coram Domino qui fecit nos: et ibi praeveniamus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Post haec, evangelica lectio decem leprosos mundatos nobis ostendit, et unum ex eis alienigenam gratias agentem mundatori suo. Has tres lectiones, quantum pro tempore possumus, pertractemus, dicentes pauca de singulis; et quantum conari possumus, adjuvante Domino, non in aliqua earum sic immorantes, ut aliis duabus impedimentum afferamus. CAPUT II. 2. Gratiarum actio ab omnibus debita medico. Peccatum originale in parvulis. Pupillorum tutores episcopi. Proponit nobis Apostolus scientiam gratiarum actionis. Mementote quid ultima evangelica lectio resonet, quomodo Jesus Dominus laudat gratias agentem, ingratos improbat, mundatos in cute, leprosos in corde. Quid ergo Apostolus? Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus. Quis est iste sermo? Quia Christus Jesus venit in mundum, Utquid? Peccatores salvos facere. Quid tu? Quorum primus ego sum. Qui dicit, vel Non sum peccator, vel Non fui, ingratus est Salvatori. Nullus hominum in ista quae ex Adam defluit massa mortalium, nullus omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus. Quid de parvulis pueris, si ex Adam aegroti? Nam et ipsi portantur ad Ecclesiam: et si pedibus illuc currere non possunt, alienis pedibus currunt, ut sanentur. Accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur: ut quoniam quod aegri sunt alio peccante praegravantur, sic cum hi sani sunt, alio pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit: hoc a majorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit. Quoniam non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Quid necessarium ergo habuit infans Christum, si non aegrotat? Si sanus est, quare per eos qui eum diligunt, medicum quaerit? Si quando portantur infantes, dicuntur omnino nullum propaginis habere peccatum, et veniunt ad Christum; quare non eis dicitur in Ecclesia qui eos apportant, Auferte hinc innocentes istos: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13)? Nunquam dictum est: sed nec aliquando dicetur. Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur. Clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidadatur: clamet cum Apostolo, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum, nullam aliam ob causam, nisi peccatores salvos facere. Qui venit ad Christum, habet quod in eo sanetur: qui non habet, non est causa quare medico offeratur. Eligant parentes unum de duobus: aut confiteantur in parvulis suis sanari peccatum, aut eos medico offerre desinant. Hoc nihil est aliud quam velle medico sanum offerre. Quid offers? Baptizandum Quem? Infantem. Cui offers? Christo. Ei certe qui venit in mundum? Ita, inquit. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Ergo quem offers, habet quod in illo salvum fiat? Si dixeris, Habet; confitendo deles: si dixeris, Non habet; negando tenes. CAPUT III. 3. Paulus quomodo peccatorum primus. --Peccatores, inquit, salvos facere, quorum primus ego sum. Ante Paulum non erant peccatores? Certe vel ipse Adam ante omnes, et plena peccatoribus terra deleta diluvio, et deinceps quam multi. Unde verum est, ego primus sum? Primum se dixit, non peccatorum ordine, sed peccati magnitudine. Magnitudinem peccati sui attendit, unde se primum dixit peccatorum; quomodo dicuntur inter advocatos, verbi gratia, primi: primus est iste, non quia plures annos habet, ex quo causas agit; sed quia ex quo coepit, caeteros superavit. Dicat ergo Apostolus alio loco unde primus sit peccatorum: Ego, inquit, sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Nemo acrior inter persecutores: ergo nemo prior inter peccatores. CAPUT IV. 4. In Pauli curatione spes salutis allata desperatis.--Sed misericordiam, inquit, consecutus sum. Et quare sit misericordiam consecutus, exponit causam: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Christus, inquit, daturus veniam conversis ad se peccatoribus usque ad inimicos suos, me primo elegit acriorem inimicum; quem cum sanaret, nemo in caeteris desperaret. Faciunt hoc medici: quando ad ea loca veniunt ubi ignoti sunt, quos curent primitus eligunt desperatos; ut in eis et benevolentiam exerceant, et commendent doctrinam; ut unusquisque in illo loco dicat proximo suo, Vade ad illum medicum, securus esto, sanat te. Et ille, Me sanat? Non vides quid patiar? Ego novi quid simile: tu quod pateris, et ego quidem passus sum. Sic dicit Paulus unicuique aegroto, et de se volenti desperare: Qui curavit me, misit me ad te, et dixit mihi, Illi desperanti vade, et dic quid habuisti, quid in te sanavi, quam cito sanavi. De coelo vocavi, una voce percussi et dejeci, alia erexi et elegi, tertia implevi et misi, quarta liberavi et coronavi (Act. IX). Vade, dic aegrotis, clama desperatis: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Quid timetis? quid trepidatis? Quorum primus ego sum. Ego, inquit, vobis loquor, sanus aegrotantibus, stans jacentibus, securus desperantibus. Ideo enim misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem. Morbum meum diu pertulit, et sic abstulit; tanquam bonus medicus phreneticum patienter toleravit, sustinuit me ferientem se, donavit mihi feriri pro se. Omnem, inquit, longanimitatem ostendit in me, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. CAPUT V. 5. Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiae beneficia. Confessio duplex. Nolite ergo, desperare. Aegroti estis, accedite ad eum, et sanamini: caeci estis, accedite ad eum, et illuminamini. Et qui sani estis, ei gratias agite: et qui aegrotatis, ad eum sanandi currite: dicite omnes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et ploremus coram Domino qui fecit nos, et homines, et salvos. Nam si ille nos fecit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum hominem; quod tu fecisti melius est. Noli te extollere super Deum: subde te Deo, adora, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Sane quando te fecit, quid tu faceres non habebas: quando autem jam es, habes et tu ipse quod facias; ad medicum curras, medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor tuum, et posse implorare donavit tibi; Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Quia ut haberes bonam voluntatem, illius vocatio praecessit. Clama, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Ut esses, ut sentires, ut audires, ut consentires, praevenit te misericordia ejus. Praevenit te in omnibus: praeveni et tu in aliquo iram ejus. In quo, inquis, in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in malis tuis illum accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille qui in tantis bonis praevenit te, venturus est ad te, et inspecturus dona sua et mala tua; quomodo bono ejus usus fueris, inspicit te. Ergo quia in omnibus istis donis praevenit te, vide in quo tu praevenias faciem venturi: audi Psalmum, Praeveniamus faciem ejus in confessione. Praeveniamus faciem ejus: antequam veniat, propitietur; antequam adsit, placetur. Habes enim sacerdotem per quem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te, qui homo est propter te. Ita jubilabis in Psalmis, praeveniens faciem ejus in confessione. Jubila in Psalmo: praeveniens faciem ejus in confessione, accusa te; jubilans in Psalmo, lauda illum. Accusando te, et laudando eum qui fecit te; veniet qui mortuus est pro te, et vivificabit te. CAPUT VI. 6. Doctrina varia et inconstans lepra mentis. Hoc tenete, in hoc persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans, non habens unum colorem, mentis lepram significat: et istam Christus mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et in melius sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum est. Noli tibi tribuere, ne sis inter novem qui gratias non egerunt. Unus egit gratias: caeteri Judaei erant: ille alienigena erat, gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedit. Illi ergo debemus quod sumus, quod vivimus, quod intelligimus: quod homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi debemus. Nostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Vos ergo, maxime qui scitis quid audiatis, curandum ab aegritudine, mundatum a varietate sursum cor ponite, et Deo gratias agite. SERMO CLXXVII . De verbis Apostoli, Nihil in hunc mundum intulimus, sed nec auferre aliquid possumus, etc. I Tim. cap. VI, V\. 7-19. 1. Avaritia verbis apud omnes damnatur, non factis. Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerant se doloribus multis. Digna res quae intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante oculos nostros avaritia: accusatur, non defendatur; imo accusata damnetur, ne defensor ejus cum illa damnetur. Nescio quo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna, et gravia, et vera; et poetae et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avaritiam. Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere, quam de vitiis ejus non tacere. 2. Christianis quae fugiendae avaritiae doctrina traditur. Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus, discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: habentes victum et tegumentum, his contenti simus, multi dixerunt. Etiam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis. Quapropter, charissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et avaritiam accusaverunt et contempserunt; ne nobis magni videantur aut hominibus Dei, propterea, Tu autem, homo Dei. Si ullo modo compararentur, primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus afferatur, quilibet amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet majorem curam regula pietatis. Turpe est enim, et nimis pudendum et dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et cultor Dei unius ab avaritia subjugetur, et fiat avaritiae mancipium, cujus sanguis fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab illis quantum longe est, vide), ut serves mandatum irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Hujus familiae facti sumus, in hujus familiam adoptati sumus; hujus filii non nostris meritis, sed ipsius gratia sumus. Nimis grave est et nimis horribile, ut avaritia nos teneat in terris; cum illi dicamus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), cujus desiderio vilescunt omnia; nec nata nobis sunt inter quae nati sumus, quia propter illum renati sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad charitatis affectum: sint tanquam stabulum viatoris, non tanquam praedium possessoris. Refice, et transi. Iter agis, attende ad quem venisti; quia magnus est qui ad te venit. Discedendo de hac vita, locum facis venienti: stabuli est ista conditio: cedes, ut alius accedat. Sed si vis ad locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus, Deduxisti me per semitas justitiae tuae, propter nomen tuum (Psal. XXII, 3): non propter meritum meum. 3. Itineri hujus vitae necessaria sine cupiditate habeantur. Aliud est ergo iter mortalitatis, aliud iter pietatis. Iter mortalitatis commune est; illuc enim ambulant omnes nati: illuc, nonnisi renati. Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint hujus itineris sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non unde ad hanc viam finiendam juveris, sed unde potius ad hanc viam finiendam gravius onereris? Nimium quippe mirabile est, quod tibi vis ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via pecunia, et per hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quem amasti: sed tollis vitium quod amasti. Si perseveranter amas mundum; qui fecit mundum, non te invenit mundum. Si ergo in usum temporalem moderata pecunia sit viatici, in eo fine constituto qui scriptus est, Sine amore, inquit, pecuniae, modus sufficiens est praesentibus (Hebr. XIII, 5). Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore, inquit: ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae per amorem cor alligare volueris, inseris te doloribus multis: et ubi erit, Tu autem, homo Dei, haec fuge? Non enim ait, Relinque, et desere; sed, Fuge quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge aurum: cor tuum fugiat, et servus est tuus. Cupiditas non sit, pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri, non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te blasphemat. Servum autem te facit cupiditas, liberum charitas. Inde servus, si non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa si non vis esse servus, esto fugitivus. 4. Divitiae interiores sectandae. Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo justitiam, fidem, pietatem, charitatem. Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sint: fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus, et peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini: fons earum non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus; quando intravit, ipse dilatavit. 5. Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor. Ergo, Sine amore pecuniae, modus sufficiens est praesentibus: quare praesentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res decipit hominem ad avaritiae computum? Quid, si diu vivo? Qui dat vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo sint reditus, quare quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit, frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus dicit, Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Matth. VI, 21)? Tu dicis: Non illic orit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse. Inter divitem esse, et divitem velle esse, justa discretio negari non potest. Ibi facultas est, hic cupiditas. 6. Divitiarum cupiditas insatiabilis. Nam et ipse Apostolus non ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri, non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine, quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est quidem avaritia; nec tamen in ipsis qui multum habent, desiderium dicendum est ejus rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat, sitit; et tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus sitit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est, humore periclitatur, et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero impletus est, distentus abundantissimus factus est haereditatis. Quotidie bibit, venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta est, non potestas. 7. Divitiae sine cupiditate si habentur, non culpandae. Pauperi cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia. Sed non amo, inquis, quod habeo, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives quidem sum, sed quia jam sum, non autem volo esse, ut incidam in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum. Jam sum, inquis, dives, non esse volo. Jam es dives, jam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles? Nollem, inquis. Jam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit; accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc enim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et caetera. Qui volunt, inquit, divites fieri; tanquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te invenerunt? Dic illa, et dives es: dic in corde ex corde, Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri, incidam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo Timotheo de hoc dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse (Philipp. IV, 11). A varo autem non sufficit. Ergo, Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Jam divites inventi sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe sapere. Adhuc habentur divitiae, multumque amantur. Nidus colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; quod pejus est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet febris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives eam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe hujus mundi divitibus, non superbe sapere. Agnoscant pauperes suos: pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant: tamen non ambo non sentiunt? Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant; et vere tales erunt, quales videri esse volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur. 8. Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti. Sed quae sequantur vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti facultatem; da tibi, si potes, securitatem. Neque sperare in incerto divitiarum. Tolle inde spem, ubi fixisti. Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi non te inde abrumpat: in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis omnia abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro jucunditate. Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit sursum cor. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in his tentationibus sine vinculo remanere. 9. Homini sufficit solus Deus. Avaritiae crimen et poena.--Non sperare in incerto divitiarum: non tamen nusquam; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere, Hoc fecit Deus, quod non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur foris. Ibi ergo sunt omnia praecipua, immortalia, indeficientia, permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis ipse erit omnia in omnibus. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo dictum est, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed, Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me vidit, et Patrem vidit (Joan. XIV, 8, 9). Omnia Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Merito solus sufficit. Si avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, solus nos satiare poterit de quo dictum est, Qui satiat in bonis desiderium tuum (Psal. CII, 5). Hoc peccatori non sufficit? hoc tantum, tam magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere omnia, plus perdidit omnia: quia, Radix est omnium malorum avaritia. Merito per prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit: Existimasti, si a me discederes, aliquid te amplius habituram. Sed quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti (Luc. XV, 15): ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti. Jam intellige quia id quod tibi pater dabat, tutius ipse servabat. Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quid ergo sufficit, nisi quod sequitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28)? Ergo sursum cor, non in terra, non in mendacissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit. 10. Divitiae piis operibus impendendae. Divitiis emenda vera vita. Quid ergo sis facturus ex his quae habes, dives, attende. Jam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur. Divites sint in operibus bonis. Haec videamus; et quod non videmus, credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquis, probabo? Ex eo quod sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subjecit, Ut apprehendant veram vitam: non aurum, quod in terra remansit, non facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam modo ergo migramus, quando hoc illuc transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quod hic abundat damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmodum plerique trajectitias merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mihi in Africa oleum: et migrat et non migrat; jam quod desiderat accepit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non possumus, etsi vellemus. Quare ergo perit? Id quod minus est detur, ut quod est majus ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus coelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, et accipimus ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista mutatione rerum, in ista mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes remaneamus. 11. Tinea malae cogitationis revocans a faciendis eleemosynis. Non intret arcam cordis tinea malae cogitationis: non dicatur, Non dabo, ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: imo multum cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec ita, quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem angustia, sed ex aequalitate (II Cor. VIII, 13). Habe: tantum noli amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis; hoc est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cum dixisset, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Propter malas cogitationes, quae dicunt, Si thesaurum non habuero, quis mihi dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit mihi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me redimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam? Quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et computare non poteris, plerumque una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in digitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? cogitabasne tibi calamitates? non timebas unam grandem? Attende quod sequitur, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Ipse enim dixit: Non te derelinquam, non te deseram (Hebr. XIII, 5). Timebas mala nescio quae, propterea pecuniam servabas: tene fidejussorem; hoc Deus tibi dicit, Non te derelinquam, non te deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege quod tenes, cautionem tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua debita relaxari petisti. SERMO CLXXVIII . De verbis Apostoli, Tit. cap. I, 9, Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Contra rerum alienarum raptores . CAPUT PRIMUM. 1. Episcoporum onus. Beati Apostoli Epistola cum legeretur de constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos: et vos commemoravit non judicare nos; maxime quia omnes audivimus capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite judicare personaliter, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Personam itaque judicando nemo accipit alienam, si non accipit suam. Beatus Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27). Suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus ubi aries tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus, qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostrae vires sufficiunt ad loquendum, nec vestrae ad audiendum. Quid ergo est quod volo dicere, si adjuvet me qui terruit me? Inter caetera ait episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus. Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 2, 3). Nulla enim causa est, quae magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. CAPUT II. 2. Avarus suorum reconditor damnatur. Prius ergo quid sit, contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo: sed multi male vivendo. Quando mihi audet dicere christianus, bonum esse rapere res alienas; quandoquidem non audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas, et diceret animae suae, Anima, habes multa bona in multum tempus, laetare, jucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena quaerebat? Fructus suos colligere disponebat, ubi poneret consulebat, non de cujusquam vicini agris, non limite perturbato, non spoliato paupere, non circumvento simplice, sed tantummodo de suis colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter servabat sua; et hinc intelligite quid exspectent, qui rapiunt aliena. Cum ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur, de apothecis veteribus angustis dejiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et omnibus suis fructibus colligendis et recondendis, non alienis concupiscendis atque rapiendis; ait illi Deus, Stulte: ubi tibi sapiens videris, ibi stulte. Stulte, inquit, hac nocte repetunt a te animam tuam; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Si servaveris, tua non erunt: si erogaveris, tua erunt. Quid, inquit, reponis, quod relicturus es? Ecce increpatus est stultus male recondens. Si stultus est qui recondit sua, vos invenite nomen ei qui tollit aliena. Si sordidus est reconditor suorum, ulcerosus est raptor alienorum. Sed non qualis ille ulcerosus, qui jacebat ante januam divitis, et cujus canes linguebant ulcera. Ille enim ulcerosus erat in corpore; raptor, in corde. CAPUT III. 3. Dives quia immisericors, punitur. Fortassis aliquis respondeat, et dicat: Non valde magna poena erat illi homini, cui dixit Deus, Stulte. Non sic dicit Deus, Stulte, quomodo homo dicit. Tale in quemquam Dei verbum, judicium est. Numquid enim Deus stultis daturus est regnum coelorum? Quibus autem non est daturus regnum coelorum, quid eis restat, nisi poena gehennarum? Conjicere hoc videmur: aperte hoc manifesteque videamus. Nam et ille dives, ante cujus januam jacebat pauperrimus ulcerosus, non est dictus raptor rerum alienarum. Erat quidam dives, inquit, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Dives, inquit, erat: non dixit, Calumniator; non dixit, Pauperum oppressor; non dixit, Rerum alienarum raptor, aut delator, aut receptor; non dixit, Pupillorum spoliator; non dixit, Viduarum persecutor; nihil horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et Dominus de illo reticeret, et personam ejus acciperet, si crimina ejus absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter judicare? Si vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quaerere, quam audis a Veritate. Dives erat; induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quod ergo ejus crimen? Jacens ante januam ulcerosus, et non adjutus. Hoc enim aperte de illo dictum est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper ille ante januam jacens sufficientem panem a divite acciperet, diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Propter hanc solam inhumanitatem, qua contemnebat pauperem ante januam suam jacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est et sepultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit pauperem in sinu Abrahae. Et quid pluribus immorer? Desideravit guttam, qui non dedit micam: non accepit justa sententia, qui non dedit crudeli avaritia (Luc. XVI, 19-26). Si haec ergo poena est avarorum, quae poena raptorum? CAPUT IV. 4. Raptoris eleemosynae Deo non acceptae. Sed ait mihi raptor rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio, vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, peregrinos suscipio. Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet; cui abstuleris, plorat: quem duorum istorum exauditurus est Dominus? Dicis ei cui dederis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti, et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alteri abstulisti egentibus dedisses, nec talia opera diligit Deus. Dicit tibi Deus: Stulte, jussi ut dares, sed non de alieno. Si habes, da de tuo: si non habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis. Dicturus est Dominus Christus, cum in judicio suo sederit, et alios ad dexteram et ad sinistram alios separaverit, bene operantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem, qui nihil boni in pauperes operati sunt: Ite in ignem aeternum. Et quae dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Et respondebunt illi: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille ad eos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum; quando spolias christianum, spolias Christum. Attendite quid sinistris dicturus est: Ite in ignem aeternum. Quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non vestistis me (Matth. XXV, 34, etc.). Ite. Quo? In ignem aeternum. Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in ignem aeternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non vestisti me; quem locum in igne aeterno habebit cui dicturus est, Vestitus fui, et spoliasti me? CAPUT V. 5. Paganorum res rapere non licet. Hic fortasse ut evadas hanc vocem, ne dicat tibi Christus, Vestitus fui, et spoliasti me; mutata consuetudine, cogitas spoliare paganum, et vestire christianum. Et hic respondebit tibi Christus, imo nunc respondebit tibi per servum qualemcumque ministrum suum: respondebit tibi Christus, et dicet, Etiam hic parce damnis meis. Cum enim christianus spolias paganum, impedis fieri christianum. Etiam et hic fortasse respondebis adhuc: Ego non odio poenam ingero, sed dilectione potius disciplinae: ideo spolio paganum, ut per hanc asperam et salubrem disciplinam faciam christianum. Audirem et crederem, si quod abstulisti pagano, redderes christiano. 6. Raptores redarguit. Diximus contra unum vitium rapinarum, quo res humanae usquequaque vastantur: diximus, et nemo nobis contradicit. Quis enim audet apertissimae loquendo contradicere veritati? Non ergo facimus quod Apostolus monuit, non contradicentes redarguimus; obedientes alloquimur, laudantes instruimus; non contradicentes redarguimus. Ita vero non contradicunt lingua, sed vita. Moneo, rapit; doceo, rapit; praecipio, rapit; arguo, rapit: quomodo non contradicit? Dicam ergo quod de hac re sufficere existimo. Abstinete vos, fratres, abstinete vos, filii, abstinete vos a consuetudine rapiendi: et vos qui sub manibus raptorum gemitis, abstinete vos a cupiditate rapiendi. Alius potens est, et rapit: tu in manu raptoris gemis; quia rapere non potes, ideo non facis. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. CAPUT VI. 7. Res inventa restituenda. Beatum sancta Scriptura dicit, qui post aurum non abiit; qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui facere mala potuit, et non fecit (Eccli. XXXI, 8, 10). Tu autem dicis, Nunquam negavi rem alienam. Quia forte nemo tibi commendavit; aut forte commendavit, sed sub testibus commendavit. Dic mihi, reddidisti, quando a solo solus, ubi Deus inter vos fuerat, accepisti? Si tunc reddidisti, si mortuo qui commendavit, nescienti filio reddidisti; tunc te laudabo, quia post aurum non isti; quia potuisti transgredi, et non es transgressus; quia potuisti mala facere, et non fecisti. Si forte alienum sacculum solidorum, ubi nemo te vidit, in via invenisti, et sine ulla mora cujus fuerat reddidisti. Eia, fratres, redite ad vos, inspicite vos, interrogate vos, vera respondete vobis, et judicate vos non secundum personam, sed justum judicium judicate. Ecce christianus es, ecclesiam frequentas, verbum Dei audis, de lectione verbi Dei laetissime commoveris. Tu laudas tractantem, ego quaero facientem: tu, inquam, laudas dicentem, ego quaero facientem. Christianus es, frequentas ecclesiam, amas verbum Dei, et libenter audis. Ecce hoc quod propono, in eo te examina, in eo te appende, in eo ascende mentis tuae tribunal, et constitue te ante te, et judica te: et si pravum inveneris, corrige te. Propono ergo. Deus dicit in lege sua, inventionem esse reddendam (Deut. XXII, 3): Deus in lege sua dicit, quam primo populo dedit, pro quibus Christus nondum erat mortuus, inventionem tanquam alienum esse reddendam; si quisquam, verbi gratia, in via inveniat alienum sacculum solidorum, debere reddere. Sed nescit cui? Non se excusat ignorantia, si non dominetur avaritia. CAPUT VII. 8. Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset grammatici: sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus; melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: « Qui solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum. » Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vel decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet: noluit ille. Stomachabundus homo projecit sacculum: Nihil perdidi, ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi. Quale certamen, fratres mei, quale certamen? qualis pugna, qualis conflictus? Theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille quod offerebatur accepit: continuo totum pauperibus erogavit, unum solidum in domo sua non dimisit. CAPUT VIII. 9. Idem tractatur argumentum. Quid est? Si aliquid egi in cordibus vestris, si verbum Dei insedit in vobis, si requiem invenit apud vos, facite hoc, fratres mei: nolite putare damnum vos pati, si feceritis; magnum lucrum est, si feceritis quod dico. Perdidi viginti solidos, perdidi ducentos, quingentos. Quid perdidisti? De domo tua perierant: alter perdiderat, non tu. Terra communis est, in una domo estis, in hoc mundo ambo viatores, hujus vitae unum stabulum intrastis. Posuit ille, oblitus est ille; cecidit ab illo, tu invenisti alibi. Quis invenisti? Christianus. Quis invenisti? Qui legem audisti, christianus qui legem audisti. Quis invenisti? Qui cum audires multa laudasti, tu invenisti. Si ergo veraciter laudasti, redde quod invenisti. Si ergo non reddidisti quod invenisti; quando laudasti, testimonium contra te dixisti. Estote fideles inventores, et tunc iniquos vituperate raptores. Nam quod invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si possit et tollit. Quod non tollis, timor prohibet: non bonum facis, sed malum metuis. CAPUT IX. 10. Timor servilis nequitiam cordis non impedit. Quid est magnum, timere malum? Magnum est, non facere malum: magnum est, amare bonum. Nam et latro timet malum; et ubi non potest, non facit: et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, non manum. Lupus venit ad ovile ovium, quaerit invadere, quaerit jugulare, quaerit devorare: vigilant pastores, latrant canes: nihil potest, non aufert, non occidit; sed tamen lupus venit, lupus redit. Numquid quia ovem non tulit, ideo lupus venit, et ovis redit? Lupus venit tremens, lupus redit tremens: lupus est tamen et fremens et tremens. Interroga ergo te, quisquis vis judicare; et vide si tunc non facis male, quando potes facere et ab homine non puniri: tunc times Deum. Nemo est ibi, nisi tu et ille cui facis malum, et Deus qui ambos videt: vide, ibi time. Parum est quod dico, Vide, ibi time malum: ibi ama bonum. Nam etiamsi timore gehennae non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere, si timore gehennae non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse judicium: gaudeo fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Quid est quod dixi? Quia si timore gehennae non facis malum, non amore justitiae facis bonum. CAPUT X. 11. Amor justitiae castus unde probatur. Aliud est, timere poenam; aliud est, amare justitiam. Amor castus in te esse debet, quo amore desideres videre, non coelum et terram, non campos liquidos maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum: sed desidera videre Deum tuum, amare Deum tuum; quia dictum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter quam noli facere malum. Si enim amas videre Deum tuum, si in hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid libuerit, licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennas mitto, faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod dictum est, Faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, in non videndo Deum tuum magnam poenam putasti; gratis amasti. Si ergo sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite: ad hanc augendam vos advocate prece, humilitate, dolore poenitentiae, dilectione justitiae, operibus bonis, gemitibus sinceris, conversatione laudabili, amicitia fideli. Hanc scintillam boni amoris flate in vobis, nutrite in vobis: ipsa cum creverit, et flammam dignissimam et amplissimam fecerit, omnium cupiditatum carnalium fena consumit. SERMO CLXXIX . De verbis Apostoli Jacobi, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Ac de illis ibidem, Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, etc. Cap. I, V\ V\. 19, 22. CAPUT PRIMUM. 1. Dicendum de utrorumque officio, auditorum et praedicatorum verbi Dei. Verbi Dei assiduos auditores, beatus Jacobus apostolus convenit, dicens: Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Neque enim eum cujus verbum est, aut per quem dicitur verbum; sed vosmetipsos fallitis. Ex hac ergo sententia manante de fonte veritatis, per os apostolicum veracissimum, audemus et nos exhortari vos: et cum exhortamur vos, respicere nos. Verbi Dei enim inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus auditor. Nec ita aversi ab humanitate et fideli consideratione sumus, ut pericula nostra non intelligamus, qui verbum Dei populis praedicamus. Consolatur autem nos, quia ubi periclitamur in ministeriis nostris, adjuvamur orationibus vestris. Nam ut noveritis, fratres, quam tutiore loco stetis quam nos, ipsius apostoli aliam sententiam profero dicentis, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Prius itaque de hoc officio nostro loquar, propter hanc sententiam, qua admonemur esse velociores ad audiendum, tardiores ad loquendum: ut cum officium nostrum qui saepe loquimur, excusavero, tunc veniam ad id quod primo proposui. CAPUT II. 2. Audire verbum Dei tutius est quam praedicare. Oportet nos exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam factores. Quod ergo saepe vobis loquimur, quis non, parum advertens necessitatem nostram, judicat nos, cum legit, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum? Ecce studium vestrum nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare, sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego qui vobis assidue loquor, jubente domno et fratre meo episcopo vestro, et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium, inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando praedico. Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem. Non ibi formidatur praecipitium elationis, ubi est petra solidae veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde secutus adjunxit, Exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Ubi audimus ergo, humiles sumus: ubi autem praedicamus, et si non elatione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor, periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine teste delector. Noverat hoc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat, et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi stat, et audit eum: et gaudio, inquit, gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Non propter vocem suam, sed propter vocem sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audiebat, foras populis non claudebat. CAPUT III. 3. Mariae et Marthae officia. Pars Marthae bona. Hospitalitatis bonum. Hanc partem sibi elegerat etiam illa Maria, quae ministrante et circa multum ministerium occupata sorore sua, sedebat ad pedes Domini, et otiosa verbum ejus audiebat. Joannes stabat, illa sedebat: sed illa corde stabat, et ille humilitate sedebat. Statio enim significat permansionem; sessio, humilitatem. Et ut sciatis quia statio permansionem significat, hanc permansionem dicitur diabolus non habuisse; de quo dictum est: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Item quia sessio significat humilitatem, ille psalmus ostendit, ubi admonet de poenitentia, et dicit: Surgite postquam sedistis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Quid est, Surgite postquam sedistis? Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Quid autem boni habeat auditio, ipse Dominus testis est, loquens de Maria quae sedebat ad pedes ejus, et verbum ejus audiebat. Cum enim soror ejus occupatissima circa ministerium, a germana sua desertam se esse quereretur, ab interpellato Domino audivit: Martha, Martha, circa multa es occupata; porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea (Id. X, 38-42). Numquid malum erat quod Martha agebat? Quis nostrum satis explicet verbis, quantum sit bonum hospitalitatem ministrare sanctis? Si quibuslibet sanctis, quanto magis capiti et praecipuis membris, Christo et Apostolis? Nonne unusquisque vestrum habens hoc hospitalitatis bonum, quando audit quid Martha faciebat, dicit apud se ipsum: O beata, o felix, quae suscipere Dominum meruit; cujus hospites Apostoli facti sunt ambulantes in carne! Nec tu deficias, quia non potes quod Martha, suscipere Christum in domum tuam cum Apostolis suis: facit te ipse securum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Opus ergo magnum est, valde magnum, quod praecipit Apostolus dicens: Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Quam laudans in Epistola ad Hebraeos dicit: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt Angelos (Hebr. XIII, 2). Magnum ergo ministerium, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit; quia sorore sollicita, laborante, multa curante, illa vacabat, sedebat, audiebat. CAPUT IV. 4. Pars Mariae melior, quia non aufertur. Marthae opus aufertur, non merces. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior. Continuo quippe cum dixisset, Maria meliorem partem elegit; quasi quaereremus, ut scire vellemus unde meliorem, subjunxit et ait, Quae non auferetur ab ea. Quid intelligimus, fratres mei? Si ideo meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea; sine dubio Martha eam partem elegerat, quae auferretur ab ea. Plane auferetur ab omni homine, qui ministrat sanctis ea quae sunt corpori necessaria, auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est sanctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Haec omnia non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Cum enim transierit ipsa necessitas, nullum erit ministerium necessitatis. Auferetur labor, sed reddetur merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus, ubi sitit nemo? cui hospitium? ubi peregrinus est nemo? Dominus ergo cum discipulis suis, ut posset mercedem hujus operis reddere, dignatus est indigere. Esuriebat et ipse, et sitiebat: non quia cogebatur, sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta sunt omnia, esuriret: sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum quisque pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat? Quid dabat? Cibum pani dabat. Quis dabat? Ille utique dabat, qui plus accipere volebat. Unde dabat? numquid de suo? quid enim habebat, quod non acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Pars ergo Marthae transit: sed, ut dixi, merces pro illa data non transit. CAPUT V. 5. Pars Mariae quomodo non transit. Pars vero Mariae non transit. Videte quomodo non transeat. Unde delectabatur Maria quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid manducabat, quid bibebat? Ipsum Dominum interrogemus, qui talem suis praeparat mensam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). De isto fonte, de isto horreo justitiae sancta Maria sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum quantum in illa sua futura mensa daturus est, nec ipsi discipuli, nec ipsi Apostoli capere tunc poterant, quando illis dicebat: Adhuc habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo (Joan. XVI, 12). Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? Justitiam, veritatem. Veritate delectabatur, veritatem audiebat: veritati inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat, sitiens bibebat: et ipsa reficiebatur, et unde pascebatur non minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror, quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit, Ego sum veritas (Id. XIV, 6)? Et quid amplius dicam? Manducabatur, quia panis erat: Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Id. VI, 41). Iste panis est qui reficit, nec deficit. CAPUT VI. 6. Veritate pasci, pars Mariae quae non transit. Delectatio de lumine veritatis. Intendat itaque Charitas vestra. Ecce dicimus ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere, pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne hoc transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate, non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo spirituali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem iu Israel. Et ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 10, 11). Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit (I Cor. VI, 13). Quare evacuabit? Quia fames non erit ibi. Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc praemium sanctis suis promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere; et transiet, et ministrabit eis (Luc. XII, 37). Quid est, faciet eos recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet vacare? Quid est, transibit, vel, transiet, et ministrabit eis? Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit Christus: veniemus ad eum quo transivit, ibi jam non transit. Nam et Pascha in hebraea lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus ostendit, imo evangelista, ubi de Domino dixit: Cum autem venisset hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiae, delectatio cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur. Quod enim dicis, Minus est, quasi crescendo par erit. Nolo dicere, Minor: non comparo; alterius generis est, longe aliud est. Quid est enim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quae forma, quae figura, quae statura, quae lineamenta membrorum, quae corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amatis. Quando enim sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil videretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta, colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis, amatis, laudatis. Si haec delectatio veritatis dulcis est nunc, multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. CAPUT VII. 7. Factores verbi et intus et foris esse debemus. Ostendi, sicut potui, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, dulcissimae Charitati vestrae, quam tutiore loco stetis audiendo, quam nos praedicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, sed magistrum Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos monere. Vos enim estis auditores verbi, nos praedicatores. Intus autem ubi nemo videt, omnes auditores sumus: intus in corde, in mente, ubi vos docet ille, qui vos admonet laudare. Ego enim forinsecus loquor, ille intus excitat. Omnes ergo intus auditores sumus; et omnes et foris et intus in conspectu Dei factores esse debemus. Unde intus factores? Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Et potest esse moechus, nullo hominum vidente, sed Deo puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti (Isai. LVIII, 7). Hoc enim cum fit, videt et proximus: sed quo animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos: non Deum, non eum qui praedicat. Ego enim, vel quisquis vobis praedicat verbum, cor vestrum non videt: quid agatis intus in cogitationibus vestris, judicare non potest. Quia homo non potest, intuetur Deus, cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias, quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis, quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes: ille novit qui exacturus est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus: veniet exactor qui dixit, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. CAPUT VIII. 8. Auditores verbi aedificantes alii super petram, alii super arenam. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto magis facere. Si non audis, auditum negligis, nihil aedificas. Si audis et non facis, ruinam aedificas. Domini Christi est de hac re proposita congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non cecidit? Fundata enim erat super petram. Ergo audire et facere, aedificare est super petram. Ipsum enim audire aedificare est. Qui autem, inquit, audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat. Et ipse aedificat. Quid aedificat? Ecce aedificat domum suam: sed quia non facit quod audit, et audiendo aedificat super arenam. Ergo super arenam, qui audit et non facit, aedificat: super petram, qui audit et facit: nec super arenam, nec super petram aedificat, qui omnino non audit. Vide autem quid sequatur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 24-27). Spectaculum miserabile! CAPUT IX. 9. Non audire, quasi non aedificare, malum est. Ait ergo aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo enim, inquit, et non faciendo, ruinam aedificabo. Nonne tutius est nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine proposita attingere noluit, sed intelligendam dedit. In hoc enim saeculo, pluvia, venti, flumina non quiescunt. Non aedificas super petram, ut veniant, et non te dejiciant? Non aedificas super arenam, ne cum venerint, domum dejiciant? Ergo sine ullo tecto, quia nihil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina: numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi elegeris partem. Non eris, ut putas, non audiendo securus: necesse est te nudUm sine ullo tecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum est super arenam aedificare, malum est nihil aedificare; restat ut non sit bonum nisi in petra aedificare. Malum est ergo non audire: malum est audire et non facere: restat audire et facere. Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. CAPUT X. 10. Auditor negligens praedicatoris vitia ne causetur. Post hanc exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam. Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in ista vestra frequenti praesentia judicat me, et dicit: Vellem scire, si iste qui mihi loquitur, omnia facit quae vel ipse audit, vel caeteris dicit. Huic respondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte, quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed tibi de me, o quisquis ita moveris, Dominus securitatem dedit. Si enim facio quae dico vel quae audio, imitatores mei estote; sicut et ego Christi (I Cor. IV, 3, 16). Si autem dico, et non facio; Dominum audite: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Ergo si bene de me sentis, laudas me: si male sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo enim te excusabis, si in malum praedicatorem veritatis verbum Dei tibi dicentem, et sua mala opera facientem contorqueas accusationem; cum Dominus tuus, redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiae suae, et faciens de servo suo fratrem suum, non te desinat commonere, et dicat, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Bona dicunt, mala faciunt: tu audi bona, et noli facere mala. Hic respondebis: Quomodo audio bona ab homine malo? Numquid colligunt de spinis uvas (Id. VII, 16)? SERMO CLXXX . De verbis apostoli Jacobi, Ante omnia nolite jurare, etc., cap. V, V\. 12. CAPUT PRIMUM. 1. De cavenda juratione admonitio. Prima lectio quae nobis hodie recitata est apostoli Jacobi, oblata nobis est ad disserendum, et quodam modo indicta. Intentos enim vos fecit, admonens ante omnia ne juretis. Difficilis quaestio est. Hoc peccatum quem non reum teneat, si jurare peccatum est? Nam perjurium peccatum esse, et grande peccatum, nemo dubitat. Sed non ait Apostolus, de cujus lectione tractamus, Ante omnia, fratres mei, nolite perjurare; sed, nolite jurare. Praecessit etiam ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio similis admonitio: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Non perjurabis: ego autem dico vobis, nolite jurare, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per caput tuum jurabis, quia non tibi est potestas facere unum capillum album aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: si quid amplius est, a malo est (Matth. V, 33-37). Huic dominicae admonitioni memorata Apostoli lectio omnino sic congruit, ut nihil aliud Deus jussisse videatur: quia nullus alius hoc dixit, quam ille qui per Apostolum dixit: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Nisi quod iste addidit, Ante omnia: ex quo multum fecit intentos, auxitque difficultatem quaestioni. CAPUT II. 2. Juratio licet a Deo usurpata, homini tamen fugienda. Perjurium quot modis contingit. Invenimus enim jurasse sanctos, jurasse primitus ipsum Dominum, in quo non est omnino peccatum. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Aeternitatem sacerdotii Filio cum juratione promisit. Habes etiam, Per memetipsum juro, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Et illud juratio est, Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28). Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. Non est ergo peccatum jurare? Durum est hoc dicere: et quoniam diximus Deum jurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Jurat Deus qui peccatum non habet: non ergo est peccatum jurare; sed magis peccatum est pejerare. Fortasse quis dicat non esse proponendum de Domino Deo jurationis exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit jurare, qui non potest pejerare. Homines enim falsum jurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem ista perjuria, quae duo commemoravi. Fac illum jurare, qui verum putat esse, pro quo jurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex animo iste perjurat; fallitur, hoc pro vero habet quod falsum est; non pro re falsa sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et dicit verum esse; et jurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim hoc fieri velit? Omnes homines talia detestantur. Fac alium, putat falsum esse, et jurat tanquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis, Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse; dicitur ei, Vere pluit? Vere, et jurat: et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse; perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi mens rea. Quis est autem qui non fallatur, etsi noluit fallere? Quis est homo cui non subrepat fallacia? Et tamen juratio ab ore non discedit, frequentatur: plura sunt plerumque juramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties juret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguae se feriat et transfigat, quis in illo locus invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est pejerare, compendium tibi dedit Scriptura, Noli jurare. CAPUT III. 3. Periculum perjurii in juratione. Quid tibi dicturus sum homo! Verum jura? Ecce verum jura, non peccas: si verum juras, non peccas. Sed homo inter tentationes positus, carne involutus, calcans terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); inter ista multa tua cogitata incerta, volatica, conjecturas humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est, posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a perjurio? Jurare noli. Qui enim jurat, aliquando verum jurare potest; qui autem non jurat, mendacium jurare nunquam potest. Juret ergo Deus, qui jurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat, quia nec falli potest. Cum enim jurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum juras, Deum adhibes testem; sic ipse cum jurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7). Ne ergo mendacium jures, noli jurare. Ipsa est angustia. Perjurium praecipitium. Qui jurat, juxta est: qui non jurat, longe est. Peccat et graviter qui falsum jurat: non peccat qui verum jurat: sed nec ille peccat, qui omnino non jurat. Sed qui non jurat, et non peccat, longe est a peccato: qui autem verum jurat, non peccat, sed prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris; a sinistra praeceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terrae in labio praecipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui jurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis. Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid te excipit? Perjurii poena. Ergo volebas verum jurare: audi consilium Dei, Noli jurare. CAPUT IV. 4. Verum jurare fas est; non jurare, tutius. Si peccatum esset juratio, nec in veteri Lege diceretur, Non perjurabis; reddes autem Domino jusjurandum tuum (Levit. XIX, 12). Non enim peccatum praeciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si juraveris, non damnabo: si verum juraveris, non damnabo. Sed numquid si non juraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quae non damno unquam; veram jurationem, et nullam jurationem: damno autem falsam jurationem. Falsa juratio exitiosa est, vera juratio periculosa est, nulla juratio secura est. Scio esse difficilem quaestionem, et Charitati vestrae fateor, semper illam vitavi. Nunc autem cum die dominico debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi inspiratum esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus voluit: hinc vos audire. Obsecro ne contemnatis, obsecro ut cor stabiliatis, linguae mobilitates mutetis. Non frustra est omnino, non vacat quod cum eam, ut dixi, quaestionem semper devitare voluerim, imposita est necessitati meae, ut imponatur et Charitati vestrae. CAPUT V. 5. Juratio ab Apostolo adhibita. Ut noveritis, verum jurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. XV, 31). Per vestram gloriam, juratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior, quasi vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus est, per gladium mortuus est, per bestiam mortuus est, per inimicum mortuus est; id est, faciente inimico, faciente gladio, faciente veneno, et similia: non sic dixit, Per vestram gloriam. Ambiguitatem graecus sermo dissolvit. Inspicitur in Epistola graeca, et invenitur ibi juratio quae non est ambigua, Νὴ τὴν ὑμετέραν καύχησιν. Νὴ τὸν Θεόν, ubi dixerit graecus, jurat. Quotidie auditis Graecos, et qui graece nostis, Νὴ τὸν Θεόν: quando dicit, Νὴ τὸν Θεόν, juratio est, Per Deum. Ergo nemo dubitet jurasse Apostolum, cum dixit, Per vestram gloriam, fratres, (et ne putemus eum per humanam gloriam jurasse) quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Est alio loco juratio prorsus certa et expressa: Testem invoco super animam meam. Apostolus dicit, Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum (II Cor. I, 23). Et alio loco ad Galatas: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20). CAPUT VI. 6. Varii modi jurandi. Intendite, quaeso, et advertite: et si non tam plausibilis sermo vobis sit, propter angustias quaestionis; utilis tamen est, si ad viscera vestra perveniat. Ecce juravit Apostolus. Non vos fallant, qui nescio quomodo volentes ipsas jurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse jurationem, quando dicit homo, Scit Deus, Testis est Deus, Invoco Deum super animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit, Deum, testem fecit Deum: numquid juravit? Qui haec dicunt, nihil aliud volunt, nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero, quisquis es pravi cordis, et perversi cordis, si dicas, Per Deum, juras; si dicas, Testis est Deus, non juras? Quid est enim, Per Deum; nisi, Testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus; nisi, Per Deum? 7. Jurare quid sit. Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras; jus saluti tuae reddere, quando per salutem tuam juras; jus filiis tuis reddere, quando per filios tuos juras? Quod autem jus debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro, nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum fit, ipsa est vera juratio: quia et cum dicit quisque, Per meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios meos, oppignerat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo filios suos, vel caput suum, vel salutem suam quisque in juratione nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magis quando pejerat per ipsum Deum? Timet enim falsum jurare per filium suum, et non timet falsum jurare per Deum suum? Fortassis hoc dicens in animo suo, Timeo per filium meum falsum jurare, ne moriatur: Deo autem qui non moritur, etsi falsum per eum juretur, quid mali contingit? Bene quidem dicis, nihil mali contingit Deo, quando falsum juras per Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per hujus salutem, quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti, noli pejerare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meum timeo Creatorem. CAPUT VII. 8. Perjurium animae mortiferum. Vita corporis anima, vita animae Deus. Sed quia Deus, quando per eum juras, non tibi dicit, Ego te vidi, noli jurare, fecisti: sed times ne te iste occidat, tu te ante occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non vidit? Et ubi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi: sed aliter quando vindicat in perjurum. Sed non in omnes vindicat: ideo homines aedificantur ad exemplum. Ego scio, ille mihi falsum juravit, et vivit. Ille tibi falsum juravit, et vivit? Falsum juravit, et vivit: ille falsum juravit. Tu falleris. Si tu oculos haberes unde mortem hujus videres, si et tu in eo quod est mori, et non mori, non fallereris, videres hujus mortem. Et modo intende Scripturam; et ibi invenies jacentem, quem putas viventem. Quia pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit auribus, officiis caeteris membrorum satis utitur, viventem putas. Vivit, sed corpus ejus: mortua est autem anima ejus, mortuum est quod melius est ejus. Vivit habitaculum, mortuus est habitator. Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus non viveret, nisi vivificatum ab anima? Quomodo ergo mortua est anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animae Deus est. Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: et putas quia non recedit Deus, cum ipsa anima feritur perjurio? Vis videre quia mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Sed tu praesentem Deum ultorem putas, si ille qui te juratione falsa deceperit, continuo exspiret. Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid est, exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, ejecit. Hoc est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro. Pejeravit, exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis; exspiravit, sed non vides. Carnem enim jacentem sine anima vides, animam miseram sine Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos fidei. Nemo perjurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset: habet in secreto cordis sui tortorem conscientiae suae, et impunitus vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui mihi mendacium juravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et ipse Deus, per quem juravit, invisibilis est. Juravit per invisibilem, feritur poena invisibili. Sed vivit, inquit, et quodam modo scatet et bullit luxuriis. Si hoc ita est, quod scatet luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animae mortuae. Denique omnis homo prudens, qui tales luxuriantes perjuros attendit, sano cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua? CAPUT VIII. 9. Cur dicitur a juratione ante omnia abstinendum. Breviter ergo audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem: Ante omnia nolite jurare. Quare, Ante omnia? Si magnum est facinus pejerare, nulla autem culpa est verum jurare, quare, Ante omnia nolite jurare? Debuit enim dicere, Ante omnia nolite pejerare. Ante omnia, inquit, nolite jurare. Jurare enim pejus est, quam furari? Jurare pejus est, quam adulterare? Non dico falsum jurare; jurare dico: jurare pejus est, quam hominem occidere? Absit. Hominem occidere, adulterare, furari, peccatum est: jurare non est peccatum; sed falsum jurare, peccatum est. Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis prae caeteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo jurandi. Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te super caetera, unde te attendas. Considerat enim te jurare, Per Deum, per Christum occido illum: et haec quoties per diem, quoties per horam? Non aperis os, nisi ad talem jurationem. Nolles ut diceret tibi, Ante omnia, ut te adversus consuetudinem intentissimum redderet, ut omnia tua inspiceres, omnes motus linguae tuae diligentissime custodires, esses custos malae consuetudinis tuae, ad eam constringendam? Audi, Ante omnia. Dormiebas, pungo, Ante omnia, spinas admoveo. Quid est, Ante omnia? Ante omnia vigila, ante omnia intentus esto. CAPUT IX. 10. Jurandi consuetudini aliquando obnoxius Augustinus. Juratio qua conditione adhibenda. Juravimus et nos passim, habuimus istam teterrimam consuetudinem et mortiferam. Dico Charitati vestrae: ex quo Deo servire coepimus, et quantum malum sit in perjurio vidimus, timuimus vehementer, et veternosissimam consuetudinem timore frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens emoritur, et malae consuetudini bona succedit. Denique non vobis dicimus, non nos jurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, juro; sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus. Cum videro non mihi credi nisi faciam, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione et consideratione librata, cum magno timore dico, Coram Deo; aut, Testis est Deus; aut, Scit Christus sic esse in animo meo: et video quia plus est, id est, quia amplius est quam Est, est; Non, non: sed quod amplius est, a malo est; et si non a malo jurantis, a malo est non credentis. Denique non ait, Si amplius facit, malus est: et, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; si quis amplius facit, malus est: sed, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Sed quaere cujus. Sed tamen aliud habet humana pessima consuetudo. Et cum tibi creditur, juras; et cum nemo exigit, juras; et horrentibus hominibus juras; non taces jurando, vix es sanus non perjurando. Nisi forte putatis, fratres, quia si sciret apostolus Paulus credere sibi Galatas, adderet jurationem et diceret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20). Videbat ibi eos qui credebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro, si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti. CAPUT X. 11. Juramentum ab alio exigens, quomodo peccet. Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus judicet, jura mihi. Et ipse qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum fecisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit jurare, homicida est. Ille enim suo perjurio se perimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Jura si non tulisti, jura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille tunc, Christiano non licet jurare; quando ab illo exigitur jusjurandum, non licet jurare; Christianus sum, non mihi licet. Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo loquebaris; misce alias fabulas, et invenies eum millies jurantem, qui semel jurare noluit. Istam ergo consuetudinem quotidianam, crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis dubitante jurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris, circumcidite ab ore vestro. CAPUT XI. 12. Jurandi consuetudini operosius resistendum. Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante omnia? Prae caeteris cautus esto, plus ad hoc intentus esto, quam ad alia. Major consuetudo majorem intentionem flagitat, non rei levis consuetudo. Si de manu aliquid faceres, facilius manui tuae imperares ne faceret; si pedibus aliquo eundum esset, pigritia retardante excitares te ut surgeres, et ires. Lingua facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis; timebis, si christianum te esse cogitaveris. Nam tantum mali habet juratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum jurare per lapides: tu non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum manentem, Deum in contemptorem vindicantem? Claudit ille templum super lapidem, et it ad domum suam: ipse super deum suum clausit, et tamen quando illi dicitur, Jura per Jovem, praesentis oculos timet. CAPUT XII. 13. Falsum jurare per idola, perjurium est. Et ecce dico Charitati vestrae, et qui per lapidem falsum jurat, perjurus est. Unde hoc dico? Quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nihil est per quod jurant, non se crimine teneri perjurii. Prorsus perjurus es, quia per id quod sanctum putas, falsum juras. Sed ego illud sanctum non puto. Sanctum putat cui juras. Non enim quando juras, tibi juras, aut lapidi juras; sed proximo juras. Homini juras ante lapidem: sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem: sed punit te Deus fallentem. 14. Jurandi consuetudo quomodo convellitur. Ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus haec loqui compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, saepe me istam quaestionem devitasse: timui ne monendo et praecipiendo plus reos facerem non audituros: hodie autem plus timui ne loqui recusarem, quod loqui juberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris hujus mei, si omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum jurent adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus consuetudinem suam, et admoneant se hodie, cum ad domos suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguae repetiverint; admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus, hoc est quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est, Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adjuvatur enim consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua laboramus: et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXXXI . De verbis Epistolae I Joannis, cap. I, 8, 9, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra Pelagianos. CAPUT PRIMUM. 1. Nemo hic vivit sine peccato. Beatissimus Joannes apostolus salubriter et veraciter scribens, inter caetera ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. His verbis docuit beatus Joannes, imo ipse Dominus Jesus non se tacens per Joannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili corpore, in ista terra, in isto maligno saeculo, in ista vita tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura dicit, Nec infans cujus est vita diei unius super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Talis parvulus peccatum non fecit, sed de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis homo fidelis, et omnia dimissa sunt ei; jam sub gratia vivit, in fide vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est: et tamen sic quomodo membrum Christi et templum Dei factus est, si dixerit se non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in eo non est; prorsus mentitur, si dicat, Justus sum. CAPUT II. 2. Pelagianorum error, justos hic sine peccato reperiri. Argumentum Pelagianorum. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu elationis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiae morbo tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt ergo, justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Haeretici autem sunt Pelagiani, iidemque Coelestiani, qui hoc dicunt. Et cum responsum illis fuerit, Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec verbo, nec cogitatione? Respondent de illo superbiae vento, quo pleni sunt: quem ventum utinam finirent, reflarentur et tacerent, id est, humiles fierent, non elati: respondent, inquam, Prorsus isti homines sancti, fideles Dei, nec facto, nec verbo, nec cogitatione possunt ullum habere peccatum. Et cum eis dicitur, Qui sunt isti justi, qui sine peccato sunt? respondent et dicunt, Tota Ecclesia. Mirari potuissem, si invenirem unum, duos, tres, decem, quot quaerebat Abraham. Abraham enim a quinquaginta usque ad decem descendit (Gen. XVIII, 24-32): tu, haeretice, respondes, et dicis mihi totam Ecclesiam. Unde hoc probas? Probo, inquis. Proba, rogo te. Magnum enim mihi gaudium affers, si docere potueris, totam prorsus Ecclesiam in singulis quibusque fidelibus suis nullum habere peccatum. Probo, inquis. Dic unde? Apostolus loquitur. Quid loquitur Apostolus? Christus, inquit, dilexit Ecclesiam. Audio, et Apostoli verba esse cognosco. Mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 25-27). Audivimus de nube magna tonitrua. Nubes enim Dei Apostolus. Verba ista sonuerunt, et tremere nos fecerunt. CAPUT III. 3. Refutantur ab ipsorum de se ipsis professione. Haeretici extra Ecclesiam sunt. Sed dicite nobis, antequam quaeramus quomodo ista verba Apostolus dixerit; dicite, inquam, nobis, utrum vos justi estis, an non. Respondent, Justi sumus. Ergo non habetis peccatum? Per omnes dies, per omnes noctes nihil mali facitis, nihil mali dicitis, nihil mali cogitatis? Non audent dicere, Nihil. Sed quid respondent? Nos quidem peccatores sumus; sed de sanctis loquimur, non de nobis. Hoc vos interrogo: Christiani estis? Non dico, Justi estis? Christiani estis? Non audent negare: Christiani, inquiunt, sumus. Fideles ergo estis? Baptizati estis? Baptizati, inquiunt, sumus. Dimissa sunt vobis cuncta peccata? Dimissa, inquiunt. Quomodo ergo estis peccatores? Sufficit mihi unde vos repellam. Vos christiani estis, baptizati estis, fideles estis, membra Ecclesiae estis, et habetis maculas et rugas? Quomodo ergo est Ecclesia isto tempore sine macula et ruga, cum vos sitis ruga ejus et macula? Aut si non vultis esse Ecclesiam, nisi eam quae sine macula et ruga est, cum rugis vestris et maculis praecidite vos a membris ejus, praecidite vos a corpore ejus. Sed quid adhuc dicam ut se ab Ecclesia segregent, cum hoc jam fecerint? Haeretici enim sunt, jam foris sunt: cum tota munditia sua foris remanserunt. Redite, et audite; audite, et credite. 4. Mendax humilitas Pelagianorum. Forte dicturi estis, in corde vestro tumido et inflato: Numquid potuimus dicere quia justi sumus? Necesse utique erat propter humilitatem, ut diceremus nos peccatores esse. Propter humilitatem ergo mentiris? Justus es, sine peccato es: sed propter humilitatem dicis te peccatorem. Quomodo te accipiam tanquam christianum in alterum testem, quem contra te ipsum teneo falsum testem? Justus es, sine peccato es, et dicis te habere peccatum. Testis ergo falsus es contra te. Non accipit Deus mendacem humilitatem tuam. Inspice vitam tuam, vide conscientiam tuam. Ergo justus es, sed non potes nisi dicere te peccatorem? Audi Joannem; ipse tibi repetit quod etiam superius veraciter dixit: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Tu non habes peccatum, et dicis te habere peccatum; veritas in te non est. Quia non dixit Joannes, Si dixerimus quia peccatum non habemus, humilitas in nobis non est: sed dixit, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo mentimur, si dixerimus nos non habere peccatum. Si mendacium timuit Joannes, tu mendacium non times, ut cum sis justus, dicas te esse peccatorem? Quomodo ergo te accipiam ad alienam causam testem, qui in causa tua mentiris? Sanctos reos constituis, dum contra te falsum testimonium dicis. Quid facturus es alteri, qui te infamas? Quomodo alter tuam calumniam devitabit, quando te tuae linguae mendacio reum facis? CAPUT IV. 5. Mendacium specie humilitatis, peccatum est. Iterum te interrogo alio modo: Justus es, aut peccator? Respondes, Peccator. Mentiris, quia non quod te esse corde credis, hoc ore dicis. Ergo et si non eras peccator, esse incipies dum mentiris. Dicis enim: Humilitatis causa nos dicimus peccatores esse; nam Deus videt quia justi sumus. Cum ergo humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas? 6. Ecclesiam hic non esse sine peccato, liquet ex dominica oratione. Postremo omittamus Joannis verba: ecce in corpore Ecclesiae, quam dicis non habere maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, et esse sine peccato, ecce veniet hora orationis, oratura est tota Ecclesia: et tu quidem foris es; veni ad orationem dominicam, veni ad trutinam, veni, dic, Pater noster, qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sequere, et die: Dimitte nobis debita nostra. Responde, haeretice, quae sunt debita tua? An forte pecuniam mutuam a Deo accepisti? Non, inquit. Non te ego amplius interrogabo de hoc: ipse enim Dominus expositurus est, quae sint debita quae nobis petimus relaxari. Dicamus ergo sequentia: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Exponat hoc Dominus: Si enim dimiseritis hominibus peccata (ergo debita vestra peccata sunt), dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Redi ergo, haeretice, ad orationem, si obsurduisti contra veram fidei rationem. Dimitte nobis debita nostra, dicis, an non dicis? Si non dicis, etsi praesens fueris corpore, foris tamen es ab Ecclesia. Ecclesiae enim oratio est, vox est de magisterio Domini veniens. Ipse dixit, Sic orate (Matth. VI, 9-14): discipulis dixit, Sic orate: discipulis dixit, Apostolis dixit, et nobis qualescumque agniculi sumus dixit; arietibus gregis dixit, Sic orate. Videte quis dixerit, et quibus dixerit. Veritas discipulis, Pastor pastorum arietibus: Sic orate, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Rex militibus, Dominus servis, Christus Apostolis, veritas hominibus loquebatur, sublimitas humilibus loquebatur. Scio quid in vobis agatur: ego vos appendo, ego de trutina mea renuntio, prorsus dico quid in vobis agitur. Hoc enim ego plus quam vos scio. Dicite, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. CAPUT V. 7. Tota Ecclesia hic petit sibi dimitti peccata. Hic agitur ut Ecclesia in coelis sit sine macula et ruga. Interrogo te, homo juste, sancte, homo sine macula et ruga; interrogo te, inquam: Oratio ista Ecclesiae est, fidelium est, an catechumenorum? Certe utique regeneratorum est, id est, baptizatorum: postremo, quod totum superat, filiorum est. Nam si non est filiorum, qua fronte dicitur, Pater noster, qui es in coelis? Ubi ergo estis, o justi et sancti? In membris Ecclesiae hujus estis, an non estis? Ibi eratis, sed jam non estis ibi. Et utinam jam praecisi accepta ratione audiant et credant. Ergo si tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra, reprobus est qui hoc non dicit. Et nos quidem cum dicimus, debita nostra, quousque id quod petimus accipiamus, reprobi sumus, quia peccatores sumus: sed quod vos non facitis, nos faciendo, id est peccata nostra confitendo, mundamur; si tamen faciamus quod dicimus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ubi es ergo, haeretice Pelagiane vel Coelestiane? Ecce tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra. Habet ergo maculas et rugas. Sed confessione ruga extenditur, confessione macula abluitur. Stat Ecclesia in oratione, ut mundetur confessione: et quamdiu hic vivitur, sic stat. Et cum de corpore exierit unusquisque, dimittuntur ei omnia, quae talia habebat ut dimitterentur debita; quia et quotidianis precibus dimittuntur: et tunc exit mundatus, et thesaurizatur Ecclesia in thesauros Domini aurum purum; ac per hoc in thesauros Domini Ecclesia est sine macula et ruga. Et si ibi sine macula et ruga est, hic quid orandum est? Ut venia percipiatur. Qui dat veniam, maculam extergit: qui ignoscit, rugam extendit. Et ubi extenditur ruga nostra? Tanquam in tendicula magni fullonis, in cruce Christi. In ipsa enim cruce, id est, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit. Et nostis fideles quale testimonium perhibeatis sanguini quem accepistis. Certe enim dicitis, Amen. Nostis qui sit sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit Ecclesia sine macula et ruga, tanquam bene mundata in tendicula crucis extenditur: sed hic omnino potest id agi. Exhibet sibi Ecclesiam gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hic, exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non habeamus maculam aut rugam. Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluendo fecerat sine macula. Ipse qui venit sine macula et sine ruga, extensus est in tendicula; sed propter nos, non propter se, ut nos faceret sine macula et ruga. Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam fecerit, ad horrea nos ducat, ibique nos reponat, ubi pressorium non erit. CAPUT VI. 8. Remedia peccatorum sine quibus vivi non potest.--Mortifera non facit bonae fidei et bonae spei Christianus. Conditio qua nobis relaxantur quotidiana peccata. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quae dicit, Dimitte nobis debita nostra? Debita se habere confitetur, quae relaxentur. Qui non confitentur, non ideo non habent: sed ideo eis non relaxabuntur. Confessio nos sanat, et vita cauta, vita humilis, oratio cum fide, contritio cordis, lacrymae non fictae de vena cordis profluentes, ut dimittantur nobis peccata, sine quibus esse non possumus. Confessio, inquam, nos sanat, dicente apostolo Joanne, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Non autem, quia dico quod non possumus hic esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel caetera mortifera peccata, quae uno ictu perimunt. Talia non facit bonae fidei et bonae spei christianus: sed illa sola, quae quotidiano orationis penicillo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidie, Dimitte nobis debita nostra: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsio haec cum Deo, vera sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et debitor etiam tu es. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi dicit: Ego debita non habeo, tu habes debita; debes enim mihi: sed etiam frater tuus debet tibi. Debitor meus es, habes et tu debitorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio et ego cum meo: id est, si dimittis, dimitto; si tenes, teneo. Tu contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea, fratres; etsi non sumus sine peccatis, oderimus tamen ea: et maxime a criminibus nos abstineamus; abstineamus, quantum possumus, a levibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus dimittat: sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non hic sumus sine peccato, sed exibimus hinc sine peccato. SERMO CLXXXII . De verbis Epistolae I Joannis, cap. IV, 1-3, Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt, etc. Contra Manichaeos. CAPUT PRIMUM. 1. Non cuilibet spiritui credendum. Quando Joannes apostolus legebatur, audivimus loquentem per eum Spiritum sanctum, et dicentem: Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Repeto, quia necessarium est ut repetam, et hoc mentibus vestris, quantum Dominus adjuvat, vehementer inculcem. Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Praecepit Spiritus sanctus, ne omni spiritui credamus: et causam cur hoc praeceperit, dixit. Quae illa causa est? Quoniam multi, inquit, pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Quisquis ergo ista praecepta contempserit, et omni spiritui credendum putaverit, necesse est incurrat in pseudoprophetas, et quod pejus est, blasphemet veros Prophetas. CAPUT II. 2. Ex Deo non est, qui negat Christum in carne venisse. Hic jam ex isto praecepto homo cautus effectus dicturus est mihi: Audivi, teneo, obtemperare desidero, quia et ego in pseudoprophetas nolo incurrere. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? Siquidem pseudopropheta est mendax propheta. Da mihi hominem religiosum, non vult fallere: da mihi hominem impium, sacrilegum, fallere vult, falli non vult. Cum ergo nolint fallere boni, falli autem nec boni velint nec mali, quis est qui in pseudoprophetam velit incurrere? Verba dico consulentis me: sed utique in pseudoprophetam nemo nisi invitus incurrit. Audivi praeceptum Joannis, imo Domini per Joannem, Nolite omni spiritui credere. Ecce accipio, ita volo. Addit, et dicit, Sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Unde probo? Probare vellem, si errare non possem. Certe nisi probavero spiritus qui ex Deo sunt, incurram necesse est in spiritus qui ex Deo non sunt, et ex hoc seducar a pseudoprophetis. Quid agam? Quomodo observem? O si sanctus Joannes, quomodo nobis dixit, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; dicere dignaretur, quomodo probentur spiritus qui ex Deo sunt! Noli esse sollicitus, et hoc audi. Hinc cognoscitur spiritus Dei: hoc certe exspectabas audire, ut probares spiritus qui ex Deo sunt. Hinc cognoscitur spiritus Dei: Joannes dixit, non ego: hoc sequitur in lectione quam tracto. Cum enim nos propterea faceret sollicitos et cautos, ne omni spiritui credamus, sed probemus spiritus qui ex Deo sunt, quia multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum; continuo vidit quid desideraremus, occurrit exspectationi, injecit oculum tacitae cogitationi. Gratias Deo, quia et hoc per illum loqui dignatus est. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Eia audite; audite, intelligite, discernite; inhaerete veritati, resistite falsitati. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Unde, rogo te? Hoc est quod audire cupiebam. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est (I Joan. IV, 1-3). Interim ergo, charissimi, repellite ab auribus vestris omnem disputatorem, praedicatorem, scriptorem, susurratorem, qui negat Jesum Christum in carne venisse. Ergo repellite Manichaeos a domibus, ab auribus, a cordibus vestris. Manichaei enim Christum in carne venisse apertissime negant. Spiritus ergo illorum non sunt ex Deo.

3. Manichaeorum in ipso loco Joannis insidiae. Error de duabus naturis. Hic video unde velit lupus obrepere; agnosco, et quantum valeo, devitandum esse demonstro. Hinc, in eo quod dixi, vel potius ab Apostolo dictum commemoravi; quia Omnis spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; insidiatur Manichaeus in hoc verbo, et dicit mihi: Ecce spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; unde est ergo? Si ex Deo non est, inquit, unde est? Numquid enim potest esse, nisi aliunde? Si ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur, capiamus, captum trucidemus. Trucidemus plane; moriatur error, vivat homo. Ecce in eo quod dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo; ibi solvitur quaestio. Sed recolite quod proposui, ne obliti quaestionem, non intelligatis solutionem. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. CAPUT III. Et Manichaeus continuo: Et unde est? Si ex Deo non est, aliunde est. Si aliunde est, docui duas esse naturas. Hanc quaestionem tenete, et mentes ad illa mea verba revocate, ubi dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo. Error non est ex Deo, homo ex Deo est. Redite ad quaestionem: Omnis spiritus qui non confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo non est. Dico et ego, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Sed si non omnis spiritus ex Deo est, quomodo spiritus qui ex Deo non est laudat Dominum? Prorsus omnis spiritus laudet Dominum. Utrumque video, languidum intelligo; vitium sanetur, natura liberetur. Vitium natura non est, sed naturae inimicum est. Sana unde langues, remanet unde laudes. Medicina vitia persequitur, non naturam. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. In quantum non confitetur Christum in carne venisse, in tantum ex Deo non est; quia iste error qui non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est. Fratres, quid est quod renascimur? Si bene nati sumus, quid est quod renascimur? Natura quae corrupta fuerat, reparatur; natura quae lapsa fuerat, erigitur; natura quae deformis jacebat, gratia reformatur. Solus enim Creator, Pater, Filius et Spiritus sanctus; trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis, incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut minus sit; nec transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omni modo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed Creatori impar valde. Vis adhaerere diabolo desertori, si aequare contendis condita Conditori.

CAPUT IV. 4. Manichaeorum error, animam esse partem Dei, confutatur. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, fratres, cui clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Et si susurret tibi, ut in oratione invenias tentationem, et dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a me, ne incurram in te. Hoc dic Manichaeo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te: quia si Deus liberaverit me a me malo, ero bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est enim vitium, ut errem et credam tibi: quoniam anima mea impleta est illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Non sum mihi ipse lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde ergo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo. Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo. CAPUT V. 5. Lumen sibi esse homo non potest. Mala non ex natura, sed ex vitio naturae. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes. Erat lumen verum. In comparatione Joannis dictum est, Erat lumen verum. Numquid non et Joannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et lucens, Dominus dixit (Joan. V, 35). Numquid lucerna lumen non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest. Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Illuminandi sumus, non lumen sumus. Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea. Quid est ergo quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est, Libera nos a malo? Nonne possemus et possumus haec verba dicere, Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quae in nobis sunt reliquiae tenebrarum, donec in totum lux efficiamur, nihil habentes in nobis quod resistat charitati, quod repugnet veritati, quod subjaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis deficiat. Tunc totum videte quid erit, quando erit, Corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 53-56). Ubi malum? CAPUT VI. 6. Mala hominis duo, error et infirmitas. Modo mala hominum quae? Error et infirmitas. Aut nescis quid agas, et errando laberis; aut scis quid agi debeat, et infirmitate superaris. Ergo omne malum hominis error et infirmitas. Contra errorem clama, Dominus illuminatio mea. Contra infirmitatem adde, Et salus mea (Psal. XXVI, 1). Crede, bonus esto: tu es malus, tu eris bonus. Noli dividere. Natura in te sananda est, non separanda. Vis nosse quid es? Tenebrae. Quare tenebrae? Homo qui dicis, Corrumpitur Deus, aliquid his tenebris potest esse profundius? Crede, agnosce Christum in carne venisse, accepisse quod non erat, non amisisse quod erat; hominem in se mutasse, non in hominem fuisse mutatum. Agnosce, et tu ipse ex malo eris bonus, ex tenebris eris lux. An mentior, et non est unde convincam? Apostolum accipis, si te non fingis accipere; Apostolum legis, et deciperis, et decipis. Unde deciperis? Errando malo tuo te ipso. Si autem credideris, erroremque discusseris, audies ab Apostolo, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux. Sed addidit, lux, sed ubi? In Domino (Ephes. V, 8). Ergo tenebrae in te, lux in Domino. Quia non tibi potes lucere, accedendo illuminaris, recedendo tenebraris: quia non tibi lumen tu ipse es, aliunde illuminaris. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). CAPUT VII. 7. De eodem Joannis loco quaestio alia differtur in subsequentem sermonem. Scio, charissimi, de ista lectione sancti Joannis in re una multum me fuisse immoratum, nec vos esse fatigandos ultra video, vel ultra capacitatem replendos; et nostra infirmitas cogitanda est. Nam haec verba sancti Joannis habent adhuc magnas latebras suas. Interim eos qui negant Christum in carne venisse, repellite. Constat enim eos non esse ex Deo. In quantum errant, in quantum peccant, in quantum blasphemant, non sunt ex Deo: sanentur, et ex Deo erunt; quia et natura ex Deo erant. Hinc quantumcumque disputavi, attendite Scripturas. Nolite credere eis qui negant Christum in carne venisse. Sed certe dicturus es mihi: Ergo qui dicit Christum in carne venisse, ex Deo est? Audiamus Donatistas, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Arianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Eunomianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Photinianos, quia confitentur Christum in carne venisse. Si enim omnes spiritus qui confitentur Christum in carne venisse, ex Deo sunt, quam multae sunt haereses mendaces, deceptrices, insanae, confitentur tamen Christum in carne venisse. Quid ergo dicturi sumus? Quomodo istam quaestionem soluturi? Quomodocumque solvenda sit, hodie solvi non potest. Tenete me debitorem: sed Deum pro me et pro vobis orate adjutorem. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CLXXXIII . Rursum de verbis Epistolae I Joannis, cap. IV, 2, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. CAPUT PRIMUM. 1. Quaestio tractanda. Vestrae Charitatis exspectatio, mei debiti exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adjutorio Domini de sancti Joannis lectione promiserim. Cum ergo audistis Lectorem, credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe quaestionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte possit intelligi quod ait in Epistola sua beatus Joannes, non Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Videmus enim multas haereses confiteri Christum in carne venisse, et tamen non eas possumus dicere ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichaeus. Non est laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse, Eunomianus, Sabellianus, Photinianus. Quid istis convincendis quaerimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quae sunt notiora tractemus. Multis quippe haereses illae, quas nominavi, ignotae sunt, et est ista ignorantia tutior. Certe quod novimus, Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit hic error ex Deo. Ut de recentioribus haereticis loquar, Pelagianista confitetur Christum in carne venisse: tamen omnino non est hic error ex Deo. CAPUT II. 2. Haeretici in hoc conveniunt, ut negent Christum in carne venisse. Proinde, charissimi, diligenter consideremus, quoniam non dubitamus veram esse sententiam, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: convincendi sunt isti quod non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, vel adversus eos scuto veritatis defendimus? Adjuvet nos Dominus, quia et vestra exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non confitentur Christum in carne venisse. 3. Arianus, quomodo negat Christum in carne venisse. Arianus audit, et praedicat partum virginis Mariae. Confitetur ergo Christum in carne venisse? Non. Quomodo probamus? Si adjuvet Dominus intelligentias vestras, facillime. Quid est quod exigimus? Utrum confiteatur Jesum Christum in carne venisse. Quomodo confiteri potest, in carne venisse Jesum Christum, qui negat ipsum Christum? Quis enim est Christus? Beatum Petrum interrogemus. Modo cum Evangelium legeretur, audistis, cum quaesisset Dominus ipse Jesus Christus, quem illum dicerent homines Filium hominis; responderunt discipuli opiniones alienas, et dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Qui haec confitebantur vel confitentur, Jesum Christum plus quam hominem non noverunt. Si autem Jesum Christum plus quam hominem non noverunt, Jesum Christum utique non noverunt. Si enim tantummodo homo est, et nihil amplius, non est ipse Jesus Christus. Vos ergo, inquit, quem me esse dicitis? Respondit Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). CAPUT III. 4. Idem tractatur argumentum. Ecce habes confessionem veram, confessionem plenam. Jungere enim debes utrumque, quod de se Christus, et quod de Christo Petrus. Quid de se Christus? Quem me dicunt homines esse Filium hominis? Quid de Christo Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi. Utrumque conjunge, et venit Christus in carne. Hoc de se Christus quod minus est, hoc de Christo Petrus quod majus est. Respondit de veritate humilitas, et de humilitate veritas: hoc est de veritate Dei humilitas, et de humilitate hominis veritas. Quem me dicunt homines esse, inquit, Filium hominis? Dico ego quod factus sum propter vos: dictu, Petre, quis est qui fecit vos. Qui ergo confitetur Jesum Christum in carne venisse, profecto confitetur Filium Dei in carne venisse. Dicat nunc Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne venisse. Si Filium Dei negat Christum, nescit Christum: alium pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei? Quomodo quaerebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit Filius Dei: quaeramus, quid est Filius Dei. Ecce Filius Dei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. In principio erat Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis, fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); tu autem dicis, In principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam dicis Verbum. Tu ergo dicis, In principio fecit Deus Verbum: sed Evangelista dicit, In principio erat Verbum. Et ideo in principio fecit Deus coelum et terram, quia erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Factum dicis. Si factum dicis, Filium negas. CAPUT IV. 5. Idem tractatur argumentum. Filium enim quaerimus natura, non gratia; Filium unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium quaerimus, tam verum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur: illum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non rapina, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non erat ei rapina, natura erat: sic erat ex aeternitate, sic erat coaeternus gignenti, sic erat aequalis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: ut confiteamur Jesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo? Amittendo quod erat, an assumendo quod non erat? Sequatur Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sic se exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse. Arianus autem qui non confitetur aequalem, non confitetur Filium. Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse? CAPUT V. 6. Eunomianus. Sic et Eunomianus par ejus, socius ejus, non multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel similis est Patri Filius; et si non aequalis dixerunt, sed similis, Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus verus Patri aequalis est et similis, profecto qui negat aequalem, negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat aequalem et similem, negat in carne venisse Christum. Quaero enim: Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? aequalis Patri, an inaequalis? Respondet: Inaequalis. Inaequalem ergo Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia Christus aequalis est Patri. 7. Sabellianus. Sabellianum audi. Ipse est Filius, qui est et Pater. Hoc dicit, hinc pungit, hinc venena diffundit. Ipse est, inquit, Pater. Quando vult, Filius est: quando vult, Pater est. Non est ipse Christus. Et tu erras, si hunc Christum dicis in carne venisse: quia iste Christus non est, negas Christum in carne venisse. 8. Photinus. Quid dicis, Photine? Ait Photinus: Christus solum homo est, Deus non est. Formam servi confiteris, formam Dei negas. Et Christus in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi consors est nobis. Et tu negas Christum in carne venisse. 9. Donatista. Donatista quid? Donatistae plurimi hoc confitentur de Filio quod nos, quod aequalis sit Patri Filius, ejusdemque substantiae: alii vero eorum, ejusdem quidem substantiae confitentur, sed aequalem negant. Quid opus est disputare de his qui negant aequalem? Si enim negant aequalem, negant Filium. Si negant Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur in carne venisse Christum? CAPUT VI. 10. Idem tractatur argumentum. De illis subtilior disputatio est, qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium aequalem Patri, ejusdem substantiae, aeterno coaeternum; et tamen Donatistae sunt. Dicamus eis: Verbis confitemini, factis negatis. Aliquis enim negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia inquit, munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse, factis autem negant (Tit. I, 15, 16). Quid est, negare factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine gloriari. Ita factis negatur Christus: unitatem quippe amat Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut apertius loquamur. Nos eum dicimus Christum, de quo ait Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Bonum conjugium, sanctae nuptiae. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus, quam habet sponsam: dicat, ne fortassis erremus, et invitati ad nuptias sancta vota turbemus: dicat, ostendat primo se ipsum sponsum. CAPUT VII. 11. Idem tractatur argumentum. Post resurrectionem ait discipulis suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista sequitur et dicit, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus, quem confessus est Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quaerebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio die resurrexit: caput est Ecclesiae. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de columba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et praedicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Ubi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Sic est factum. Legimus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi est obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est hujus Ecclesiae, quae praedicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terrae, incipientibus ab Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tu dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Si dicis, Ipse est, et non est ipse, negas Christum in carne venisse. CAPUT VIII. 12. Pelagianista. Pelagianista restat, non ex haeresibus omnibus, sed eis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi, Quis numerat tot pestes? Quid dicis, Pelagianista? Audite quid dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus invenitur negare. Christus enim in carne venit, quae similitudo esset carnis peccati, non esset caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non in similitudinem carnis, quasi caro non esset caro; sed in similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non erat. Iste autem Pelagius et caeteram carnem omnis infantis carni Christi conatur aequare. Non est, charissimi. Non pro magno commendaretur in Christo similitudo carnis peccati, nisi omnis caetera caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in carne venisse, et omnium infantium carni eum conaris aequare? Et tibi hoc dico quod Donatistae: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cum parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio damnandos. Mater quaelibet mulier pietate currens cum parvulo filio dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pelagius contra: Quid salvetur? Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce damnationis attraxit. Si aequalis est Christo, quare quaerit Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne, salvator est et majorum et minorum, salvator est et grandium et infantium, et ipse est Christus: tu autem dicis salvatorem Christum majorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu Christum in carne venisse. CAPUT IX. 13. Haereticis commune est et malis Catholicis, negare incarnationem Christi. Et si discutiamus omnes haereses, invenimus eas negare Christum in carne venisse. Omnes haeretici negant Christum in carne venisse. Quid miramini, si Pagani negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Judaei negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Manichaei apertissime negant Christum in carne venisse? Sed dico Charitati vestrae, etiam omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse; factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi. Adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope est fides daemoniorum. Audite me, charissimi, audite me, ne sit vobis testis sudor hic meus; audite me. Jacobus apostolus cum de fide et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid ideo daemones ab aeterno igne liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt! Ecce modo quod audistis in Evangelio, quod ait Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: legite, et invenietis dixisse daemones, Scimus qui sis, Filius Dei. Petrus tamen laudatur, daemon compescitur. Una vox, facta diversa. Unde separantur istae duae confessiones? Laudatur amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc daemones, Tu es Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in confessione dicebant: Quid nobis et tibi (Marc. I, 24, 25)? Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem (Luc. XXII, 33), CAPUT X. 14. Et recta fides et bona vita ex Deo. Sed et ipse Petrus unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore, Tu es Christus Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei, quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus ad eum: Beatus es, Simon Bar-Jona. Quare? De tuo beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelavit tibi: hoc enim es tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Et sequitur, et dicit caetera quae commemorare longum est. Paulo post Dominus ibi, post haec verba sua, quibus approbavit fidem Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis suis, quia oportebat eum venire Jerosolymam, et multa pati, et reprobari a senioribus et scribis et sacerdotibus, et occidi, et tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem Christi, expavit aeger medicinam suam. Absit a te, Domine, inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18)? Oblitus es, Petre? Oblitus es, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Id. XV, 13)? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius; trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri: imo de Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Jona: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Jona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde? Recolite unde beatus. Jam dixi: Quia non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Unde satanas? Dicat Dominus: Neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16-23). 15. Et credendo et bene vivendo confiteri debemus Christum in carne venisse. Sperate in Dominum, et verae fidei bona facta conjungite. Confitemini Christum in carne venisse, et credendo, et bene vivendo, et utrumque ab illo acceptum tenete, ab illo augendum et perficiendum sperate. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Et bonum est homini ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.