Sermones de tempore (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones de tempore
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 38

AugHip.SeDeTe 38 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


SERMO CLXXXIV. In Natali Domini nostri Jesu Christi,

I. CAPUT PRIMUM. 1. Incarnationis mysterium sapientibus mundi absconditum.


Natalis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quo Veritas de terra orta est, et dies ex die in nostrum natus est diem, anniversario reditu nobis hodie celebrandus illuxit: exsultemus et jucundemur in eo. Quid enim nobis praestiterit tantae sublimitatis humilitas, fides habet Christianorum, remotum est a cordibus impiorum; quoniam abscondit Deus haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25). Teneant ergo humiles humilitatem Dei: ut in hoc tanto adjumento, tanquam in infirmitatis suae jumento, perveniant ad altitudinem Dei. Sapientes autem illi et prudentes, dum alta Dei quaerunt, et humilia non credunt, ista praetermittentes, et propter hoc nec ad illa pervenientes; inanes et leves, inflati et elati, et tanquam inter coelum et terram in ventoso medio pependerunt. Sunt enim sapientes et prudentes, sed hujus mundi, non illius a quo factus est mundus. Nam si esset in eis vera sapientia, quae Dei est et Deus est, intelligerent a Deo carnem potuisse suscipi, nec eum in carnem potuisse mutari: intelligerent eum assumpsisse quod non erat, et permansisse quod erat; et in homine ad nos venisse, et a Patre non recessisse; et id eum perseverasse quod est, et nobis apparuisse quod sumus; et corpori infantili potentiam esse inditam, et mundanae moli non esse subtractam. Cujus opus est apud Patrem manentis mundus universus, hujus opus est ad nos venientis Virginis partus. Dedit quippe indicium majestatis ejus Virgo mater, quam virgo ante conceptum, tam virgo post partum; a viro praegnans inventa, non facta: gravida masculo, sine masculo: felicior atque mirabilior fecunditate addita, integritate non perdita. Hoc tam grande miraculum malunt illi fictum putare, quam factum. Ita in Christo homine et Deo, credere quoniam non possunt humana, contemnunt; quoniam non possunt contemnere divina, non credunt. Nobis autem quanto illis abjectius, tanto sit gratius in humilitate Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit divinior in hominis nativitate virginis partus. CAPUT II. 2. Natalis Christi cunctis laetitiae causa. Proinde Natalem Domini frequentia et festivitate debita celebremus. Exsultent viri, exsultent feminae: Christus vir est natus, ex femina est natus; et uterque sexus est honoratus. Jam ergo ad secundum hominem transeat, qui in primo fuerat ante damnatus. Mortem nobis persuaserat femina: vitam nobis peperit femina. Nata est similitudo carnis peccati (Rom. VIII, 3), qua mundaretur caro peccati. Non itaque caro culpetur, sed ut natura vivat, culpa moriatur: quia sine culpa natus est, in quo is qui in culpa fuerat, renascatur. Exsultate, pueri sancti, qui Christum praecipue sequendum elegistis, qui conjugia non quaesistis. Non ad vos per conjugium venit, quem sequendum invenistis; ut donaret vobis contemnere per quod venistis. Vos enim venistis per carnales nuptias, sine quibus ille spirituales venit ad nuptias: et vobis dedit spernere nuptias, quos praecipue vocavit ad nuptias. Ergo unde nati estis, non quaesistis; quia eum qui non ita natus est, plus quam caeteri dilexistis. Exsultate, virgines sanctae: Virgo vobis peperit, cui sine corruptione nubatis; quae nec concipiendo, nec pariendo potestis perdere quod amatis. Exsultate, justi: Natalis est Justificatoris. Exsultate, debiles et aegroti: Natalis est Salvatoris. Exsultate, captivi: Natalis est Redemptoris. Exsultent servi: Natalis est dominantis. Exsultent liberi: Natalis est liberantis. Exsultent omnes Christiani: Natalis est Christi. 3. Nativitas Christi duplex. Admiranda in Deo infante. Hic de matre natus istum diem saeculis commendavit, qui de Patre natus saecula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit matrem, nec ista quaesivit hominem patrem. Denique natus est Christus et de patre, et de matre; et sine patre, et sine matre: de patre Deus, de matre homo; sine matre Deus, sine patre homo. Generationem ergo ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8): sive illam sine tempore, sive istam sine semine; illam sine initio, istam sine exemplo; illam quae nunquam non fuit, istam quae nec antea nec postea fuit; illam quae non habet finem, istam quae initium illic habet, ubi finem? CAPUT III. Merito ergo Prophetae nuntiaverunt nasciturum, coeli vero atque Angeli natum. Jacebat in praesepio continens mundum: et infans erat et Verbum. Quem coeli non capiunt, unius feminae sinus ferebat. Illa regem nostrum regebat; in quo sumus, illa portabat; panem nostrum illa lactabat. O manifesta infirmitas, et mira humilitas, in qua sic latuit tota divinitas! Matrem cui subjacebat infantia, regebat potentia; et cujus ubera sugebat, eam veritate pascebat. Perficiat in nobis sua munera, qui sumere non abhorruit etiam nostra primordia: et ipse faciat nos Dei filios, qui propter nos fieri voluit hominis filius.

SERMO CLXXXV. In Natali Domini, II. CAPUT PRIMUM. 1. Verbi incarnatione Veritas orta de terra. Natalis Domini dicitur, quando Dei Sapientia se demonstravit infantem, et Dei Verbum sine verbis vocem carnis emisit. Illa tamen occulta divinitas, et Magis coelo teste significata, et pastoribus angelica voce nuntiata est. Hanc igitur anniversaria solemnitate celebramus diem, qua impleta est prophetia dicens: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Veritas quae est in sinu Patris, de terra orta est, ut esset etiam in sinu matris. Veritas qua mundus continetur, de terra orta est, ut femineis manibus portaretur. Veritas qua beatitudo Angelorum incorruptibiliter alitur, de terra orta est, ut carnalibus uberibus lactaretur. Veritas cui coelum non sufficit, de terra orta est, ut in praesepio poneretur. Cujus bono in tanta humilitate venit tanta sublimitas? Nulli utique suo; sed magno, si credimus, nostro. Expergiscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Pro te, inquam, Deus factus est homo. In aeternum mortuus esses, nisi in tempore natus esset. Nunquam liberareris a carne peccati, nisi suscepisset similitudinem carnis peccati. Perpetua te possideret miseria, nisi fieret haec misericordia. Non revixisses, nisi tuae morti convenisset. Defecisses, nisi subvenisset. Perisses, nisi venisset. CAPUT II. 2. Justitia incarnatione Christi nobis allata. Celebremus laeti nostrae salutis et redemptionis adventum. Celebremus festum diem, quo magnus et aeternus dies ex magno et aeterno die venit in hunc nostrum tam brevem temporalem diem. Hic est nobis factus justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Ut enim superbiae Judaeorum similes non essemus, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): propterea cum dixisset, Veritas de terra orta est; mox addidit, et justitia de coelo prospexit: ne sibi eam mortalis infirmitas arrogaret, ne ista sua diceret, et se homo a se ipso justificari, hoc est a se justum fieri credens, Dei justitiam recusaret. Veritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), de virgine natus est. Et justitia de coelo prospexit: quoniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo justificatus est. Veritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est (Id. I, 14). Et justitia de coelo prospexit: quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est (Jacobi I, 17). Veritas de terra orta est, caro de Maria. Et justitia de coelo prospexit: quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27). CAPUT III. 3. Gloria Dei in hominum gratuita justificatione.--Justificati igiturex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei (Rom. V, 1, 2). His, fratres, quae mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi hujus admiscere delectat, et consonantiam reperire. Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia justitia et pax osculatae sunt invicem. Per Dominum nostrum Jesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Non ait, Gloriae nostrae; sed, gloriae Dei: quia justitia non de nobis processit, sed de coelo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virgine Domino, cujus diem Natalem hodie celebramus, praeconium vocis angelicae factum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In terra enim pax unde, nisi quia Veritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): ut essemus homines bonae voluntatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gaudeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. Hinc enim dictum est, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Nam quae major gratia Dei nobis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, faceret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quaere meritum, quaere causam, quaere justitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam. SERMO CLXXXVI. In Natali Domini, III. CAPUT PRIMUM. 1. Christus virginis partu editus. Incarnatione Deus esse non destitit. Gaudeamus, fratres: laetentur et exsultent gentes. Istum diem nobis non sol iste visibilis, sed Creator ipsius invisibilis consecravit; quando eum pro nobis visibilem factum, a quo invisibili et ipsa creata est, visceribus fecundis et genitalibus integris Virgo Mater effudit. Concipiens virgo, pariens virgo, virgo gravida, virgo feta, virgo perpetua. Quid miraris haec, o homo? Deum sic nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam, qui est factus ex illa. Antequam enim fieret, erat: et quia omnipotens erat, fieri potuit manens quod erat. Fecit sibi matrem, cum esset apud Patrem: et cum fieret ex matre, mansit in Patre. Quomodo Deus esse desisteret, cum homo esse coepit, qui genitrici suae praestitit ne desisteret virgo esse, cum peperit? Proinde quod Verbum caro factum est, non Verbum in carnem pereundo cessit; sed caro ad Verbum, ne ipsa periret, accessit: ut quemadmodum homo est anima et caro, sic esset Christus Deus et homo. Idem Deus qui homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturae, sed unitate personae. Denique qui Filius Dei generanti est coaeternus semper ex Patre, idem filius hominis esse coepit ex Virgine. Ac sic et Filii divinitati est addita humanitas; et tamen non est personarum facta quaternitas, sed permanet trinitas. CAPUT II. 2. Verbo non mutato factus est idem Dei et hominis filius. Regula fidei, symbolum. Non ergo vobis subrepat quorumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim: Qui filius est hominis, factus est Filius Dei; qui vero Filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut dicerent, quod verum est attenderunt; sed verum eloqui non valuerunt. Quid enim attenderunt, nisi quia humana natura potuit in melius commutari, in deterius autem divina non potuit? Hoc verum est: sed etiam sic, id est, nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen caro factum est. Neque enim ait Evangelium, Caro Verbum facta est; sed ait, Verbum caro factum est. Verbum autem Deus; quia Deus erat Verbum (Joan. I, 14). Et quid caro, nisi homo? Non enim sine anima in Christo hominis caro. Unde ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Si ergo Verbum Deus, et homo caro, quid est aliud, Verbum factum est caro; nisi, Qui Deus erat, factus est homo? Ac per hoc qui erat Dei Filius, factus est hominis filius, assumptione inferioris, non conversione potioris; accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat. Nam quomodo in Regula fidei confiteremur, credere nos in Filium Dei qui natus est ex virgine Maria, si non Filius Dei, sed filius hominis natus est ex virgine Maria? Quis enim christianus neget ex illa femina filium hominis natum? sed tamen Deum hominem factum, et ita hominem Deum factum. Deus enim erat Verbum, et Verbum caro factum est. Confitendum est igitur, eum qui Filius Dei erat, ut de virgine Maria nasceretur, assumpta forma servi filium hominis factum, quod erat manentem, quod non erat assumentem: esse incipientem quo minor est Patre, et semper manentem in eo quod unum sunt ipse et Pater. CAPUT III. 3. Dei Filium eumdem esse filium hominis incarnatione. Nam si ille qui semper est Dei Filius, non ipse est factus hominis filius, quomodo de illo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo? Neque enim alius, sed ipse in forma Dei aequalis Patri, qui est utique unigenitus Dei Filius, semetipsum exinanivit, in similitudinem hominum factus. Neque alius, sed idem ipse in forma Dei aequalis Patri, humiliavit, non alium, sed semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6, 7). Quod totum non fecit Dei Filius, nisi in ea forma qua est hominis filius. Item si ille qui semper est Dei Filius, non est ipse factus hominis filius, quomodo dicit Apostolus ad Romanos: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Ecce Filius Dei, quod utique semper erat, factus est ex semine David secundum carnem, quod non erat. Item si ille qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4)? Quo nomine secundum hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur. Quis enim a Patre est missus, nisi unigenitus Dei Filius? Quomodo ergo ex muliere factus, nisi quia idem ipse qui erat apud Patrem Dei Filius, missus factus est hominis filius? De Patre natus sine temporis die, de matre natus hoc die. Istum enim diem quem creavit, in quo crearetur elegit, sicut factus est de matre quam fecit. Nam et ipse dies a quo deinceps incrementum lucis accipit dies, opus Christi significat, a quo interior homo noster renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Aeterno quippe Creatori in tempore creato ille dies debuit esse natalis, cui creatura congrueret temporalis. SERMO CLXXXVII. In Natali Domini, IV. CAPUT PRIMUM. 1. Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia. Laudem Domini loquetur os meum: ejus Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio jacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit (Sap. VIII, 1); quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus. CAPUT II. 2. Verbum a Patre non recessisse adventu in carnem, similitudine monstratur. Quid hoc miramur de Verbo Dei, cum sermo iste quem promimus ita liber sensibus influat, ut eum et recipiat, et non includat auditor? Nam nisi reciperetur, neminem instrueret: si includeretur, ad alios non veniret. Et utique sermo iste verbis syllabisque dividitur: nec tamen ex eo tanquam ex cibo ventris singulas particulas tollitis; sed omnes totum auditis, totum singuli capitis. Nec timemus dum loquimur, ne totum audiendo unus absumat, nec alter possit habere quod sumat: sed ita vos attentos esse volumus, nullius aurem mentemque fraudantes, ut et totum singuli audiatis, et totum ad audiendum caeteris relinquatis. Neque hoc fit alternis temporibus, ut cum sermo qui dicitur ad te primum intraverit, exeat a te, ut ad alium possit intrare: sed simul ad omnes venit, et totus ad singulos pervenit. Et si totus memoria teneri valuisset, sicut ad totum audiendum omnes venistis, ita cum toto singuli rediretis. Quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et quod in se manens innovat omnia; quod nec locis concluditur, nec temporibus tenditur, nec morulis brevibus longisque variatur, nec vocibus texitur, nec silentio terminatur; quanto magis hoc tantum et tale Verbum potuit matris uterum assumpto corpore fecundare, et de sinu Patris non emigrare? hinc ad oculos humanos exire, inde mentes angelicas illustrare? hinc ad terras procedere, inde coelos extendere? hinc homo fieri, inde homines facere? CAPUT III. 3. Verbum incarnatione non mutatum. Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium: sed potius credamus et non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Neque enim quia dictum est, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14); sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanue, natum est, nobiscum Deus (Matth. I, 23). Sicut verbum quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et intus maneat quod intelligatur, et foris sonet quod audiatur: hoc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce, et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deserit cogitantem. Non cum ipsa vox in silentio cogitatur, quae vel graecae est, vel latinae, vel linguae alterius cujuslibet: sed cum ante omnem linguarum diversitatem res ipsa quae dicenda est, adhuc in cubili cordis quodam modo nuda est intelligenti, quae ut inde procedat loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur intelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est: neque illud manebit, cum oblitus fueris; neque hoc, cum silueris: Verbum autem Domini manet in aeternum, et incommutabiliter manet. CAPUT IV. 4. Verbum incarnatum Deus et homo. Et cum carnem assumpsit ex tempore, ut ad temporalem vitam nostram procederet, non in carne amisit aeternitatem, sed etiam carni praestitit immortalitatem. Ita ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed ut propter nos fieret quod non erat, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens: et per hanc in similitudinem hominum factus; nec propria substantia; sed habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). Hoc enim totum quod sumus vel in anima vel in corpore, nostra natura est, illius habitus: nos nisi hoc essemus, non essemus; ille si hoc non esset, esset utique Deus. Et cum hoc esse coepit quod non erat, homo factus est permanens Deus: ut non unum horum, sed utrumque verissime diceretur; et propter quod homo factus est, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28); et propter quod permansit Deus, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nam si Verbum in carnem, hoc est, Deus in hominem mutatus converteretur, non esset verum, nisi, Pater major me est; quia homine major est Deus: illud autem falsum esset, Ego et Pater unum sumus; quia non sunt unum Deus et homo. Sed forsitan posset dicere: Ego et Pater, non unum sumus, sed unum fuimus. Quod enim erat et esse destitit, non est utique, sed fuit. Nunc autem, et propter veram formam servi, quam acceperat, verum dixit, Pater major me est; et propter veram formam Dei, in qua permanebat, verum dixit, Ego et Pater unum sumus. Exinanivit ergo se apud homines, non ita factus quod non erat, ut non esset quod erat: sed occultans quod erat, et demonstrans quod factus erat. Proinde quia Virgo concepit et peperit filium, propter manifestam servi formam, Puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Quia vero Dei Verbum quod manet in aeternum, caro factum est, ut habitaret in nobis, propter Dei formam latentem, sed manentem, sicut nuntiavit Gabriel, vocamus nomen ejus Emmanuel. Factus est enim homo, permanens Deus, ut et filius hominis recte vocetur Nobiscum Deus: non alter Deus, alter homo. Exsultet itaque in credentibus mundus, quibus salvandis venit per quem factus est mundus. Conditor Mariae, natus ex Maria: filius David, Dominus David: semen Abrahae, qui est ante Abraham: factor terrae, factus in terra: creator coeli, creatus sub coelo. Ipse est dies quem fecit Dominus, et dies cordis nostri ipse est Dominus. Ambulemus in lumine ejus, exsultemus et jucundemur in eo. SERMO CLXXXVIII. In Natali Domini, V. CAPUT PRIMUM. 1. Verbum Dei explicari ab homine non potest. Filium Dei, sicuti est apud Patrem aequalis illi et coaeternus, in quo condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et Deum, vitam et lucem hominum, si laudare moliamur; non mirum est quod nulla humana cogitatio, nullus sermo sufficiat. Quomodo enim laudare digne valeat lingua nostra, quem cor nostrum adhuc videre non valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitas, si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Non mirum est, inquam, nos non invenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut essemus, qui de illo aliquid diceremus. Haec enim verba cogitata atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur. Nec eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum: quia nec eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo fecit cuncta per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus unus est Deus. Mundum autem fecit Deus; mundus transit, et permanet Deus. Et sicut ea quae facta sunt, se ipsa utique non fecerunt: sic a nullo factus est, per quem fieri omnia potuerunt. Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis nonexplicat Verbum, per quod facta sunt omnia. CAPUT II. 2. Verbum aeternum nostri causa natum in tempore. Huc itaque paululum aures et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: sed ex eo quod Verbum caro factum est: si forte dicatur a nobis per quod habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14); si forte ibi possit esse dicibilis, ubi voluit esse visibilis. Propter hoc enim et istum celebramus diem, quo nasci est dignatus ex virgine: quam generationem suam fecit ab hominibus utcumque narrari. In illa vero aeternitate, in qua Deus de Deo natus est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Ibi talis dies non est, qui solemniter celebretur. Neque enim transit anniversario volumine rediturus; sed manet sine occasu, quia non coepit exortu. Est ergo illud unicum Dei Verbum, illa vita, illa lux hominum, aeternus quidem dies: iste autem in quo humanae carni copulatus, factus est tanquam sponsus procedens de thalamo suo, nunc hodiernus est, cras fit hesternus. Verumtamen hodiernus natum ex virgine commendat aeternum, quia aeternus natus ex virgine consecravit hodiernum. Quas itaque laudes charitati Dei dicamus, quas gratias agamus? Qui nos ita dilexit, ut propter nos fieret in tempore, per quem facta sunt tempora; et multis servis suis in mundo minor esset aetate, ipso mundo antiquior aeternitate; homo fieret qui hominem fecit, crearetur ex matre quam creavit, portaretur manibus quas formavit, sugeret ubera quae implevit, in praesepi muta vagiret infantia Verbum, sine quo muta est humana eloquentia. CAPUT III. 3. Verbum infans doctor humilitatis. Vide, o homo, quid pro te factus est Deus: doctrinam tantae humilitatis agnosce, etiam in nondum loquente doctore. Tu quondam in paradiso tam facundus fuisti, ut omni animae vivae nomina imponeres (Gen. II, 19, 20): propter te autem Creator tuus infans jacebat, et nomine suo nec matrem vocabat. Tu in latissimo fructuosorum nemorum praedio te perdidisti, obedientiam negligendo: ille obediens in angustissimum diversorium mortalis venit, ut mortuum quaereret moriendo. Tu cum esses homo, Deus esse voluisti, ut perires (Id. III): ille cum esset Deus, homo esse voluit, ut quod perierat inveniret. Tantum te pressit humana superbia, ut te non posset nisi humilitas sublevare divina. 4. Maria Christum sine virginitatis damno peperit. Celebremus ergo cum gaudio diem quo peperit Maria Salvatorem, conjugata conjugii creatorem, virgo virginum principem; et data marito, et mater non de marito; virgo ante conjugium, virgo in conjugio; virgo praegnans, virgo lactans. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Bona est enim fecunditas in conjugio: sed melior integritas in sanctimonio. Homo igitur Christus qui utrumque praestare posset ut Deus (idem namque homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod conjuges diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse contemnunt. Virgo itaque sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Unde virginem castam in tot populis utriusque sexus, in tot non solum pueris et virginibus, verum etiam conjugatis patribus, matribusque? unde, inquam, virginem castam, nisi in fidei, spei, et charitatis integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiae facturus in corde, prius Mariae servavit in corpore. Humano quippe conjugio sponso femina traditur, ut virgo jam non sit: Ecclesia vero virgo esse non posset, nisi sponsum cui traderetur, filium virginis invenisset. SERMO CLXXXIX. In Natali Domini, VI. CAPUT PRIMUM. 1. Christus dies de die. Sanctificavit nobis, fratres, istum diem, dies qui fecit omnem diem. De quo Psalmus canit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: benedicite de die in diem salutare ejus (Psal. XCV, 1 et 2). Quis est dies de die, nisi Filius de Patre, lumen de lumine? Sed dies ille hunc genuit diem, qui de Virgine natus est hodie. Dies ergo ille non habet ortum, non habet occasum. Diem dico Patrem Deum. Quid est dies, nisi lumen? Non oculorum carnalium, non lumen commune cum pecoribus; sed lumen quod Angelis lucet, lumen cui videndo corda purgantur. Transit ista nox in qua modo vivimus, in qua nobis accenduntur lucernae Scripturarum: et veniet illud quod in Psalmo canitur, Mane astabo tibi, et contemplabor te (Psal. V, 5). CAPUT II. 2. Mirabilis ortus Christi ex virgine. Justitia ortu Christi nobis allata. Dies ergo ille, Verbum Dei, dies qui lucet Angelis, dies qui lucet in illa unde peregrinamur patria, vestivit se carne, natusque est de Maria virgine. Mirabiliter natus. Quid mirabilius virginis partu? Concipit, et virgo est; parit, et virgo est. Creatus est de ea quam creavit: attulit ei fecunditatem, non corrupit ejus integritatem. Maria unde? Ex Adam. Adam unde? De terra. Si Maria de Adam, et Adam de terra; ergo et Maria terra. Si autem Maria terra, agnoscamus quod cantamus, Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit? Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Judaei enim, sicut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecit. Unde potest homo esse justus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? Quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem? Unde justitia? Quae justitia sine fide? Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17). Qui sine fide se dicit justum, mentitur. Quoniam mentitur in quo non est fides; si vult dicere verum, convertat se ad veritatem. Longe enim veritas erat, quae de terra orta est. Dormiebas, venit ad te: gravi opprimebaris somno, excitavit te: viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo, Veritas de terra orta est, quia Christus de virgine natus est: justitia de coelo prospexit, ut per justitiam homines resipiscerent, qui per injustitiam desipuerunt. CAPUT III. 3. Regenerationis beneficium ex humana Christi generatione. Mortales eramus, peccatis opprimebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo quando nascitur, a miseria inchoat. Noli quaerere prophetantem: interroga nascentem, vide flentem. Cum haec esset in terra Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia. Fecit diem, venit in diem. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem, habet et Natalem. In principio Verbum, qui nisi haberet humanam generationem, nos ad divinam non perveniremus regenerationem, natus est, ut renasceremur. Christus natus est, nemo dubitet renasci: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cujus damnata est generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia ejus. Portavit eum mater in utero: portemus et nos in corde. Gravidata est virgo incarnatione Christi: gravidentur pectora nostra fide Christi. Peperit virgo Salvatorem: pariat anima nostra salutem, pariamus et laudem. Non simus steriles: animae nostrae Deo sint fecundae. CAPUT IV. 4. Generatio Christi duplex. Generatio Christi a Patre sine matre, et a matre sine patre: ambae mirabiles. Prima, aeterna; secunda, temporalis. Natus est aeternus de aeterno. Quid miraris? Deus est. Sit consideratio divinitatis; et perit causa admirationis. Transeat admiratio, ascendat laudatio: fides adsit, crede quod factum est. Parumne pro te humiliatus est Deus? Qui Deus erat, factus est. Augustum erat diversorium, involutus pannis, in praesepe positus est, quis non admiretur? Ille qui mundum implet, in diversorio locum non invenit. In praesepio positus cibus noster est factus. Accedant ad praesepe duo animalia, duo populi. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Noli erubescere Dei esse jumentum: Christum portabis, non errabis; ambulas per viam, sedet super te. Sedeat super nos Dominus, et quo vult nos dirigat: jumentum ipsius simus, ad Jerusalem eamus. Ipso insidente non opprimimur, sed elevamur: ipso ducente, non errabimus, per ipsum ad ipsum eamus; ut cum nato hodie puero in perpetuum gaudeamus. SERMO CXC. In Natali Domini, VII. CAPUT PRIMUM. 1. Diem quo nasceretur Christus mysterii causa elegit. Dominus noster Jesus qui erat apud Patrem antequam natus esset ex matre, non solum virginem de qua nasceretur, sed et diem quo nasceretur, elegit. Errantes homines plerumque eligunt dies, alius novellandi, alius aedificandi, alius proficiscendi, et aliquando etiam alius uxorem ducendi. Quod cum facit, ideo facit, ut inde aliquid natum feliciter nutriatur. Nemo tamen potest eligere diem, quo ipse nascatur. Sed ille potuit utrumque eligere, qui utrumque potuit et creare. Nec ita elegit diem, sicut eligunt qui fata hominum inaniter de siderum dispositione suspendunt. Non enim per diem felix factus est qui est natus; sed felicem fecit diem, quo nasci est ipse dignatus. Nam et dies nativitatis ejus, habet mysterium lucis ejus. Sic enim dicit Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Agnoscamus diem, et simus dies. Nox enim eramus, cum infideliter vivebamus. Et quoniam ipsa infidelitas quae totum mundum vice noctis obtexerat, minuenda fuerat fide crescente; ideo die Natalis Domini nostri Jesu Christi, et nox incipit perpeti detrimenta, et dies sumere augmenta. Habeamus ergo, fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc solem. Quod enim Verbum erat, caro factum est (Joan. I, 14), ut propter nos posset esse sub sole. Carne quippe sub sole: majestate autem super universum mundum, in quo condidit solem. Nunc vero et carne super istum solem, quem pro Deo colunt, qui mente caeci verum justitiae non vident solem. CAPUT II. 2. Nativitates Christi duae. Cur nasci ex femina voluit. Diem ergo istum, Christiani, non divinae nativitatis celebremus, sed humanae, scilicet qua contemperatus est nobis; ut per invisibilem visibilem factum, a visibilibus ad invisibilia transiremus. Debemus enim fide catholica retinere duas esse nativitates Domini: unam divinam, alteram humanam; illam sine tempore, hanc in tempore. Ambas autem mirabiles: illam sine matre, istam sine patre. Si istam non comprehendimus, illam quando enarramus? Quis comprehendat novitatem novam, inusitatam, unicam in mundo, incredibilem credibilem factam, et toto mundo incredibiliter creditam, ut virgo conciperet, virgo pareret, virgo pariens permaneret? Quod humana ratio non invenit, fides capit: et ubi humana ratio deficit, fides proficit. Quis enim dicat non potuisse Dei Verbum per quod facta sunt omnia, facere sibi carnem etiam sine matre, sicut primum hominem sine patre fecit et matre? Sed quoniam utrumque sexum, id est, masculi et feminae, ipse utique creavit; ideo utrumque sexum etiam nascendo voluit honorare, quem venerat liberare. Lapsum certe primi hominis nostis, quia non est ausus serpens loqui viro, sed ad eum dejiciendum femineo usus est ministerio. Per infirmiorem, obtinuit fortiorem: et qui per alterum penetravit, de utroque triumphavit. Ideo ut non possemus mortem nostram in femina velut motu justi doloris horrere, eamque credere sine reparatione damnatam; Dominus veniens quaerere quod perierat, utrumque voluit honorando commendare, quia utrumque perierat. In nullo igitur sexu debemus injuriam facere Creatori: utrumque ad sperandam salutem commendavit Nativitas Domini. Honor masculini sexus est in carne Christi: honor feminini est in matre Christi. Vicit serpentis astutiam gratia Jesu Christi. CAPUT III. 3. Christus propter nos infans in praesepi. Uterque ergo sexus in eo qui hodie natus est renascatur, et celebret hodiernum diem: quo die non Dominus Christus esse coepit, sed qui erat semper apud Patrem, carnem quam accepit ex matre, in hanc lucem protulit; matri fecunditatem afferens, integritatem non auferens. Concipitur, nascitur, infans est. Quis est iste infans? Infans enim dicitur, quod non possit fari, id est loqui. Ergo et infans, et Verbum est. Per carnem tacet, per Angelos docet. Nuntiatur pastoribus princeps pastorque postorum: et in praesepi jacet fidelium cibaria jumentorum. Praedictum enim fuerat per Prophetam: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Ideo in asello sedit, quando Jerusalem cum laudibus multitudinis praecedentis et consequentis intravit (Matth. XXI, 1-9). Et nos agnoscamus, ad praesepe accedamus, cibaria manducemus, Dominum rectoremque portemus; ut ad coelestem Jerusalem illo ducente veniamus. Infirma est Christi ex matre nativitas; sed ex Patre ampla majestas. Habet in diebus temporalibus temporalem diem; sed ipse est dies aeternus ex aeterno die. 4. Celebranda Christi nativitas. Merito psalmi ejus tanquam voce tubae coelestis accendimur, ubi audimus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus (Psal. XCV, 1 et 2). Agnoscamus ergo, et annuntiemus diem ex die, qui in carne natus est isto die. Dies Filius ex die Patre, Deus ex Deo, lumen ex lumine. Hoc est enim salutare, de quo alibi dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos: ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2, 3). Quod dixit, in terra; hoc repetivit, in omnibus gentibus: et quod dixit, viam tuam; hoc repetivit, salutare tuum. Ipsum Dominum dixisse meminimus, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Et modo cum Evangelium legeretur, audivimus Simeonem beatissimum senem responsum accepisse divinum, quod non gustaret mortem, nisi prius vidisset Christum Domini. Qui cum accepisset in manibus infantem Christum, et cognovisset parvulum magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26, 29, 30). Bene ergo nuntiemus diem ex die, salutare ejus. Annuntiemus in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus (Psal. XCV, 2 et 3). In praesepi jacet, sed mundum continet: ubera sugit, sed Angelos pascit: pannis involvitur, sed immortalitate nos vestit: lactatur, sed adoratur: locum in diversorio non invenit, sed templum sibi in credentium cordibus facit. Ut enim fieret fortis infirmitas, infirma facta est fortitudo. Magis ergo miremur, quam contemnamus ejus etiam carnalem nativitatem; et ibi agnoscamus tantae propter nos celsitudinis humilitatem. Inde accendamus charitatem, ut perveniamus ad ejus aeternitatem. SERMO CXCI. In Natali Domini, VIII. CAPUT PRIMUM. 1. Verbum ut indigna pro indignis ferret incarnatum est. Verbum Patris per quod facta sunt tempora, caro factum, Natalem suum nobis fecit in tempore: et in ortu humano habere voluit unum diem, sine cujus nutu divino nullus volvitur dies. Ipse apud Patrem praecedit cuncta spatia saeculorum: ipse de matre in hac die cursibus se ingessit annorum. Homo factus, hominis factor: ut sugeret ubera, regens sidera; ut esuriret panis, ut sitiret fons, dormiret lux, ab itinere via fatigaretur, falsis testibus veritas accusaretur, judex vivorum et mortuorum a judice mortali judicaretur, ab injustis justitia damnaretur, flagellis disciplina caederetur, spinis botrus coronaretur, in ligno fundamentum suspenderetur, virtus infirmaretur, salus vulneraretur, vita moreretur. Ad haec atque hujusmodi sustinenda pro nobis indigna, ut liberaret indignos; quando nec ille aliquid mali, qui propter nos tanta pertulit mala, nec nos boni aliquid merebamur, qui per eum tanta accepimus bona: propter haec ergo, qui erat ante omnia saecula sine initio dierum Dei Filius, esse in novissimis diebus dignatus est hominis filius; et qui de Patre natus, non a Patre factus erat, factus est in matre quam fecerat; ut ex illa ortus hic aliquando esset, quae nisi per illum nunquam et nusquam esse potuisset. 2. Virginitate matris illaesa natus Christus. Sic adimpletum est quod praedixerat Psalmus, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Maria virgo ante conceptum, virgo post partum. Absit enim ut in ea terra, hoc est in ea carne unde orta est veritas, periret integritas. Nempe post resurrectionem suam, cum spiritus putaretur esse, non corpus: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38). Et tamen illius juvenilis corporis soliditas, non patentibus foribus se ad discipulos intromisit (Joan. XX, 19). Cur ergo qui potuit per clausa ostia magnus intrare, non potuit etiam per incorrupta membra parvus exire? Sed neque hoc, neque illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque credit; quia infidelitas utrumque non credit. Ipsa est quippe infidelitas, cui nulla in Christo videtur esse divinitas. Porro si fides Deum natum credit in carne, Deo non dubitat utrumque possibile; ut et corpus majoris aetatis non reserato aditu domus, intus positis praesentaret, et sponsus infans de thalamo suo, hoc est utero virginali, illaesa matris virginitate procederet (Psal. XVIII, 6). CAPUT II. 3. Ecclesia mente et virgo et mater. Illic namque unigenitus Dei Filius humanam sibi dignatus est conjungere naturam, ut sibi capiti immaculato immaculatam consociaret Ecclesiam: quam Paulus apostolus virginem vocat, non solas in ea considerans etiam corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes. Desponsavi enim vos, inquit, uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Ecclesia ergo imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo. Nullo itaque modo virginitatem matri suae nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam suam de fornicatione daemonum redimendo virginem fecit. Ex cujus incorrupta virginitate procreatae virgines sanctae, quae terrenas nuptias contemnentes, esse etiam carne virgines elegistis, gaudentes celebrate solemniter hodierno die Virginis partum. Ille quippe est natus ex femina, qui non est a masculo satus in femina. Qui vobis attulit quod amaretis, matri non abstulit quod amatis. Qui sanat in vobis quod traxistis ex Eva, absit ut vitiaret quod dilexistis in Maria. CAPUT III. 4. Virginitas Mariae imitanda. Illa igitur cujus vestigia sectamini, et ut conciperet, cum viro non mansit; et cum pareret, virgo permansit. Imitamini eam quantum potestis; non fecunditate, quia hoc non potestis, salva virginitate. Sola utrumque potuit, quorum vos unum habere voluistis; quia hoc perditis, si utrumque habere velitis. Sola utrumque potuit, quae omnipotentem peperit, per quem potuit. Solum enim unicum Dei Filium, isto unico modo fieri oportebat filium hominis. Nec tamen ideo non est vobis aliquid Christus, quia unius est virginis fetus. Ipsum quippe vos, quem filium edere non potuistis carne, sponsum invenistis in corde: et talem sponsum, quem et redemptorem sic teneat felicitas vestra, ut peremptorem non timeat virginitas vestra. Qui enim matri virginitatem nec corporali abstulit partu, multo magis in vobis eam spirituali servat amplexu. Nec propterea vos steriles deputetis, quia virgines permanetis. Nam et ipsa pia integritas carnis, ad fecunditatem pertinet mentis. Agite quod ait Apostolus: quoniam non cogitatis ea quae sunt mundi, quomodo placeatis maritis; cogitate quae Dei sunt, quomodo illi in omnibus placeatis (I Cor. VII, 32-34); ut non uterum fetibus, sed animum fecundum possitis habere virtutibus. Postremo omnes alloquor, omnibus dico; universam virginem castam, quam desponsavit Apostolus Christo, ista voce compello. Quod miramini in carne Mariae, agite in penetralibus animae. Qui corde credit ad justitiam, concipit Christum: qui ore confitetur ad salutem (Rom. X, 10), parit Christum. Sic in mentibus vestris et fecunditas exuberet, et virginitas perseveret. SERMO CXCII. In Natali Domini, IX. CAPUT PRIMUM. 1. Incarnatio Filii Dei propter homines, quam admiranda. Hodie Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), Christus de carne natus est. Gaudete solemniter, et sempiternum diem hodierno quoque admoniti cogitate, aeterna dona spe firmissima concupiscite; filii Dei esse accepta potestate praesumite. Propter vos temporalis effectus est temporum effector, propter vos in carne apparuit mundi Conditor, propter vos creatus est Creator. Quid adhuc mortales mortalibus rebus oblectamini, et fugitivam vitam, si fieri posset, tenere conamini? Spes longe clarior effulsit in terris, ut terrenis vita promitteretur in coelis. Hoc ut crederetur, res incredibilior praerogata est. Deos facturus qui homines erant, homo factus est qui Deus erat: nec amittens quod erat, fieri voluit ipse quod fecerat. Ipse fecit quod esset, quia hominem Deo addidit, non Deum in homine perdidit. Miramur virginis partum, et novum ipsum nascendi modum incredulis persuadere conamur, quod in utero non seminato germen prolis exortum est, et a complexu carnis viscera immunia filium hominis protulerunt, cujus patrem hominem non tulerunt: quod virginitatis integritas et in conceptu clausa, et in partu incorrupta permansit. Mira est ista potentia, sed plus est miranda misericordia, quod ille qui sic nasci potuit, nasci voluit. Erat enim jam unicus Patri, qui unicus natus est matri: et ipse est factus in matre, qui sibi fecerat matrem; sempiternus cum Patre, hodiernus ex matre: post matrem de matre factus, ante omnia de Patre non factus: sine quo Pater nunquam fuit, sine quo mater nunquam fuisset. CAPUT II. 2. Virginibus, viduis et conjugatis ex Christi nativitate laetitiae causa. Ecclesia, mater est et virgo. Exsultate, virgines Christi, consors vestra est mater Christi. Christum parere non potuistis, sed propter Christum parere noluistis. Qui non ex vobis natus est, vobis natus est. Verumtamen si verbi ejus memineritis, sicut meminisse debetis; estis etiam vos matres ejus, quia voluntatem facitis Patris ejus. Ipse enim dixit: Quicumque facit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater et soror et mater est (Matth. XII, 50). Exsultate, viduae Christi: qui fecundam fecit virginitatem, illi vovistis continentiae sanctitatem. Exsulta etiam, castitas nuptialis, omnes fideliter viventes cum conjugibus vestris: quod amisistis in corpore, in corde servate. Ubi jam non potest esse a concubitu caro integra, sit in fide virgo conscientia, secundum quam virgo est omnis Ecclesia. In Maria Christum pia virginitas peperit: in Anna Christum viduitas parvum grandaeva cognovit: in Elisabeth Christo conjugalis castitas et anilis fecunditas militavit. Omnes gradus fidelium membrorum capiti contulerunt, quod ipsius gratia conferre potuerunt. Proinde quia veritas et pax et justitia Christus est, hunc fide concipite, operibus edite; ut quod egit uterus Mariae in carne Christi, agat cor vestrum in lege Christi. Quomodo autem non ad partum Virginis pertinetis, quando Christi membra estis? Caput vestrum peperit Maria, vos Ecclesia. Nam ipsa quoque et mater et virgo est: mater visceribus charitatis, virgo integritate fidei et pietatis. Populos parit, sed unius membra sunt, cujus ipsa est corpus et conjux, etiam in hoc similitudinem gerens illius virginis, quia et in multis mater est unitatis. CAPUT III. 3. Veritas de terra, justitia de coelo. Die minimo anni cur natus Christus. Omnes itaque unanimes, castis mentibus et affectibus sanctis, diem Natalis Domini celebremus: quo die, sicut istum sermonem exorsi sumus, Veritas de terra orta est. Jam enim et quod in eodem psalmo sequitur, factum est. Nam ille qui de terra ortus est, hoc est, de carne natus est, quia de coelo venit, et super omnes est (Joan. III, 31); procul dubio cum ascendit ad Patrem, etiam justitia de coelo prospexit. Hanc enim justitiam verbis suis ipse commendat, promittendo Spiritum sanctum: Ipse, inquit, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem vado; et jam non videbitis me (Joan. XVI, 8-10). Haec est justitia, quae de coelo prospexit. A summo enim coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum coeli. Ne vero quisquam contemneret veritatem, quia de terra orta est, cum sicut sponsus processit de thalamo suo, id est, de utero virginali, ubi Verbum Dei creaturae humanae quodam ineffabili conjugio copulatum est: ne hoc ergo quisquam contemneret, et quamvis mirabiliter natum, et dictis factisque mirabilem, tamen propter similitudinem carnis peccati nihil amplius Christum quam hominem crederet: cum dictum esset, Tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; continuo subjunctum est, A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Quod ergo audis, Veritas de terra orta est, dignatio est, non conditio; misericordia est, non miseria. Veritas ut de terra oriretur, de coelo descendit: sponsus ut de thalamo suo procederet, a summo coelo egressio ejus. Inde est quod hodie natus est, quo die minor dies nullus in terris, a quo tamen incrementa dies sumunt. Qui ergo inclinatus est, et nos erexit, minimum elegit diem, sed unde lux crescit: ipso suo tali adventu, nos etiam tacitus tanquam sonitu magni clamoris exhortans, ut qui pauper propter nos factus est, in illo divites esse discamus; qui propter nos formam servi accepit, in illo libertatem accipiamus; qui propter nos de terra ortus est, in illo coelum possideamus. SERMO CXCIII. In Natali Domini, X. 1. Angelorum vocem, per quam Dominus Jesus Christus natus Virginis partu, pastoribus nuntiatus est, cum Evangelium legeretur, audivimus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Festa vox et gratulatoria, non uni feminae, cujus uterus prolem ediderat; sed generi humano, cui Virgo pepererat Salvatorem. Dignum enim erat, et hoc prorsus decebat, ut ei fetae quae Dominum coeli et terrae procreaverat, et post editum fetum integra manserat, non mulierculae humanis solemnitatibus, sed Angeli divinis laudibus, fetalia celebrarent. Dicamus ergo et nos, et quanta possumus cum exsultatione dicamus, qui non pecorum pastoribus eum natum nuntiamus, sed ejus Natalitia cum ejus ovibus celebramus: dicamus, inquam, et nos fideli corde, devota voce, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et haec verba divina, has Dei laudes, hoc angelicum gaudium, quanta valemus consideratione perspectum, fide et spe et charitate meditemur. Sicut enim credimus et speramus et desideramus, erimus et nos gloria in excelsis Deo, cum resurgente corpore spirituali rapti fuerimus in nubibus obviam Christo: si modo cum in terra sumus, pacem cum bona voluntate sectemur. In excelsis quippe vita, quia ibi regio vivorum; et ibi dies boni, ubi Dominus idem ipse est, et anni ejus non deficiunt. Quisquis autem vult vitam, et diligit videre dies bonos, cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus non loquantur dolum; declinet a malo, et faciat bonum: et ita sit homo bonae voluntatis. Et quaerat pacem, ac sequatur eam (Psal. XXXIII, 13-15): quia in terra pax hominibus bonae voluntatis. 2. Quod si dicis, o homo, Ecce velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio; et condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati quae est in membris tuis: persiste in bona voluntate, et exclama quod sequitur, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 18-25). Ipse est enim pax in terra hominibus bonae voluntatis, post bellum in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V, 17): quoniam ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Persistat igitur bona voluntas adversus concupiscentias malas, et persistens imploret auxilium gratiae Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Repugnatur illi a lege membrorum carnalium, et ecce jam etiam captivatur: imploret auxilium, non fidat viribus suis; et saltem fessa, non dedignetur esse confessa. Aderit enim qui dixit eis quos jam videbat credentes in eum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Aderit et liberabit veritas de corpore mortis hujus. Ideo quippe Veritas, cujus Natalitia celebramus, de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), ut sit pax in terra hominibus bonae voluntatis. Nam quis idoneus est velle et posse, nisi inspirando adjuvet ut possimus, qui vocando praestitit ut velimus? Quia ubique misericordia ejus praevenit nos, ut vocaremur qui nolebamus, et ut impetremus posse quod volumus. Dicamus ergo ei: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Statui quidem, et quia imperasti, promisi obedientiam: sed quoniam video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis; humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum. Ecce velle adjacet mihi: ergo voluntaria oris mei approba, Domine (Psal. CXVIII, 106-108); ut fiat pax in terra hominibus bonae voluntatis. Dicamus ista, et si qua alia suggerit pietas, sanctis instructa lectionibus: ut nati ex Virgine Domini celebritatem non inaniter frequentemus, inchoati bona voluntate, perficiendi plenissima charitate; quae et diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). SERMO CXCIV. In Natali Domini, XI. CAPUT PRIMUM. 1. Nativitas Christi duplex. Dies nativitatis Christi et Joannis. Audite, filii lucis, adoptati in regnum Dei; fratres charissimi, audite; audite, et exsultate, justi, in Domino, ut vos rectos possit decere laudatio (Psal. XXXII, 1). Audite quod nostis, recolite quod audistis, amate quod creditis, praedicate quod amatis. Sicut anniversarium celebramus hunc diem, sic huic diei debitum exspectate sermonem. Natus est Christus, Deus de Patre, homo de matre. De Patris immortalitate, de matris virginitate. De Patre sine matre, de matre sine patre. De Patre sine tempore, de matre sine semine. De Patre principium vitae, de matre finis mortis. De Patre ordinans omnem diem, de matre consecrans istum diem . CAPUT II. Praemisit enim hominem Joannem, qui tunc nasceretur, cum dies inciperent minui: et natus est ipse, cum dies inciperent crescere, ut ex hoc praefiguraretur quod ait idem Joannes, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Debet enim vita humana in se deficere, in Christo proficere; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15): et dicat unusquisque nostrum quod dicit Apostolus, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Illum enim oportet crescere, me autem minui.

2. Verbum Angelorum in coelis, et hominum in praesepio cibus. Laudant eum condigne omnes Angeli ejus, quorum cibus aeternus est, incorruptibili eos sagina vivificans; quia Verbum Dei est, cujus vita vivunt, cujus aeternitate semper vivunt, cujus bonitate semper beate vivunt. Illi eum condigne laudant, Deum apud Deum, et dant gloriam in excelsis Deo. Nos autem plebs ejus et oves manuum ejus (Psal. XCIV, 7), pro modulo infirmitatis nostrae pacem per bonam voluntatem reconciliati mereamur. Ipsorum enim Angelorum vere hodierna vox est, quam nato nobis Salvatore exsultando fuderunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Laudant ergo illi competenter, laudemus et nos obedienter. Sunt illi nuntii ejus, sumus et nos pecora ejus. Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra praesepe nostrum. Plenitudo enim mensae ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Plenitudo praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ut enim panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Illi laudant vivendo, nos credendo: illi fruendo, nos petendo: illi capiendo, nos quaerendo: illi intrando, nos pulsando. CAPUT III. 3. Verbi visione post hanc vitam satiabimur. Quis enim hominum omnes thesauros sapientiae et scientiae noverit in Christo occultos, atque in paupertate carnis ejus absconditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur (II Cor. VIII, 9). Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit, non ablatas amisit. Quam multa multitudo dulcedinis ejus, quam abscondit timentibus se, perficit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20)! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum est. Cui capiendo ut idonei praestaremur, ille aequalis Patri in forma Dei, in forma servi factus similis nobis, reformat nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei, multos filios hominum facit filios Dei; et nutritos servos per visibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Nam qui sunt illi sapientiae scientiaeque thesauri, quae illae divitiae divinae, nisi quia sufficiunt nobis? Et quae illa multitudo dulcedinis, nisi quia satiat nos? Ostende ergo nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Ipse autem et Pater unum sunt (Joan. X, 30): et qui ipsum videt, videt et Patrem (Id. XIV, 9). Ergo Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Convertens nos, ostendet nobis faciem suam; et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4), et satiabimur, et sufficiet nobis. CAPUT IV. 4. Conclusio. Dicat itaque illi cor nostrum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 8, 9). Et respondeat ipse cordi nostro: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Videbant utique eum oculis illi quibus hoc dicebat, et sonum vocis ejus auribus audiebant, et humano corde hominem cogitabant: sed quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, eumdem ipsum se promittebat ostendere diligentibus se (I Cor. II, 9). Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod sufficiat nobis, donec eum fontem vitae potemus et satiemur; interim dum ambulantes per fidem peregrinamur ab eo, dum esurimus et sitimus justitiam, et formae Dei pulchritudinem ineffabili ardore desideramus, formae servi Natalem devoto obsequio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre, frequentemus quod nocturnis horis est natus ex virgine. Nondum capimus, quod ante solem permanet nomen ejus (Psal. LXXI, 17), agnoscamus in sole positum tabernaculum ejus. Nondum contuemur Unicum permanentem in Patre suo, recordemur sponsum procedentem de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Nondum idonei sumus convivio Patris nostri, agnoscamus praesepe Domini nostri Jesu Christi. SERMO CXCV. In Natali Domini, XII. 1. Nativitas Christi duplex, utraque inenarrabilis. Filius Dei idemque filius hominis Dominus noster Jesus Christus, sine matre de Patre natus, creavit omnem diem; sine patre de matre natus, consecravit hunc diem; divina nativitate invisibilis, humana visibilis, utraque mirabilis. Proinde quod de illo propheta praedixit, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? de qua potius dictum sit, judicare difficile est; utrum de illa ubi nunquam non natus coaeternum habet Patrem, an de ista ubi aliquando natus, in qua fieret, jam fecerat matrem: utrum de illa ubi semper natus est, qui semper erat; quis enim enarrabit quomodo natum sit lumen de lumine, et unum lumen utrumque sit? quomodo natus sit Deus de Deo, nec deorum numerus creverit? quomodo velut de re transacta dicatur quod natus est, cum tempus in illa nativitate nec transierit, quo praeterita esset; nec praecesserit, quo futura esset; nec praesens fuerit, quasi adhuc fieret, et perfecta non esset? Hanc ergo generationem quis enarrabit; cum id quod enarrandum est supra tempora maneat, sermo autem enarrantis in tempore transeat? Istam quoque ex virgine generationem quis enarrabit, cujus conceptus in carne non carnaliter factus, cujus ortus ex carne ubertatem nutrienti attulit, integritatem parienti non abstulit? Quamlibet itaque earum, sive utramque generationem ejus quis enarrabit? 2. Christus virginis filius, virginis sponsus. Hic est Dominus Deus noster, hic est mediator Dei et hominum homo Salvator noster, qui natus de Patre creavit et matrem; creatus de matre glorificavit et Patrem: sine femineo partu unicus Patri, sine virili complexu unicus matri. Hic est speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), sanctae filius Mariae, sanctae sponsus Ecclesiae, quam suae genitrici similem reddidit: nam et nobis eam matrem fecit, et virginem sibi custodit. Ad hanc quippe dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). De qua rursus dicit, matrem nostram non ancillam, sed liberam, cujus multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Galat. IV, 26 et 27). Est ergo et Ecclesiae, sicut Mariae, perpetua integritas, et incorrupta fecunditas. Quod enim illa meruit in carne, haec servavit in mente: nisi quod illa peperit unum, haec parit multos, in unum congregandos per unum. 3. Cur Christus in carne venit. Hic est ergo dies quo venit in mundum, per quem factus est mundus; quo carne factus est praesens, virtute nunquam absens: quia in hoc mundo erat, et in sua venit. In mundo erat, sed mundum latebat: quia lux lucebat in tenebris, et eam tenebrae non comprehendebant (Joan. I, 10, 11, 5). Venit ergo in carne, carnis vitia mundaturus. Venit in medicinali terra, unde curaret interiores oculos nostros, quos exterior nostra excaecaverat terra: ut eis sanatis, qui fuimus antea tenebrae, lux efficiamur in Domino (Ephes. V, 8); et non jam lux in tenebris luceat praesens absentibus, sed appareat certa cernentibus. Ad hoc processit sponsus de thalamo suo, et exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Speciosus ut sponsus, fortis ut gigas, amabilis et terribilis, severus et serenus, pulcher bonis, asper malis, manens in sinu Patris, implevit uterum matris. In quo thalamo, id est, Virginis utero, natura divina sibi copulavit humanam: ubi Verbum caro factum est pro nobis, ut a matre procedens, habitaret in nobis (Joan. I, 14); ut ad Patrem praecedens, ubi habitemus praeparet nobis. Hunc ergo diem laeti solemniter celebremus; et aeternum diem, per eum qui nobis aeternus in tempore natus est, fideliter exoptemus. SERMO CXCVI. In Natali Domini, XIII. CAPUT PRIMUM. 1. Christi nativitates duae sunt. Filius sine initio semper genitus a Patre. Hodiernus dies Natalis Domini nostri Jesu Christi nobis festus illuxit. Natalis dies, quo natus est dies. Et ideo hodie, quia ex hodierno crescit dies. Nativitates Domini nostri Jesu Christi, duae sunt; una divina, altera humana: ambae mirabiles; illa sine femina matre, ista sine viro patre. Quod ait sanctus Isaias propheta, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? ad ambas generationes referri potest. Quis digne enarret generantem Deum? Quis digne enarret virginis partum? Illud sine die, hoc certo die: utrumque sine humana aestimatione, et cum magna admiratione. Illam primam attendite generationem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Cujus Verbum! Ipsius Patris. Quod Verbum? Ipse Filius. Nunquam Pater sine Filio. Et tamen qui nunquam sine Filio, genuit Filium. Et genuit, et non coepit. Sine initio generato nullum est initium. Et tamen Filius, et tamen genitus. Dicturus est homo: Quomodo genitus, et non habet initium? Si genitus, habet initium: si non habet initium, quomodo genitus? Quomodo, nescio. Quaeris ab homine quomodo sit genitus Deus? Interrogatione tua laboro; sed Prophetam appello: Generationem ejus quis enarrabit? Veni mecum ad istam generationem humanam, veni mecum ad istam, in qua se ipsum exinanivit formam servi accipiens: si forte vel ipsam capere possimus, si forte vel de ipsa aliquid loqui valeamus. Etenim quis capiat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Quis hoc capiat? quis hoc digne cogitet? Cujus mens hoc audeat perscrutari? Cujus lingua audeat pronuntiare? Cujus valeat cogitatio capere? Interim hoc omittamus: multum est ad nos. Ut autem non multum esset ad nos, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7). Ubi? In virgine Maria. Inde ergo aliquid loquamur, si forte possumus. Angelus nuntiat, virgo audit, credit, et concipit. Fides in mente, Christus in ventre. Virgo concepit, miramini: virgo peperit, plus miramini: post partum, virgo permansit. Generationem ergo istam quis enarrabit? CAPUT II. 2. Tres vitae, conjugalis, vidualis, et virginalis, Christo attestantur. Dico quod vos delectet, charissimi. Tres vitae sunt in Ecclesia membrorum Christi: conjugalis, vidualis, virginalis. Quia ipsae vitae, ipsae pudicitiae futurae erant in sanctis membris Christi; omnes istae vitae tres attestatae sunt Christum. Prima, conjugalis: quando Maria virgo concepit, Elisabeth uxor Zachariae et ipsa conceperat; hujus Judicis praeconem ferebat in utero. Venit ad eam sancta Maria, tanquam ad cognatam suam salutandam. Exsultavit infans in utero Elisabeth. Ille exsultavit, illa prophetavit. Habes attestantem pudicitiam conjugalem. Ubi vidualis? In Anna. Audistis modo cum Evangelium legeretur, quod esset sancta prophetissa vidua octoginta et quatuor annorum, quae septem annis vixerat cum viro suo; frequentans templum Domini, serviens in orationibus nocte et die. Et ipsa vidua agnovit Christum. Vidit parvum, agnovit magnum. Et ipsa attestata est. Habes et in ista vitam vidualem. In Maria, virginalem (Luc. I et II). Eligat sibi quisque de istis tribus quam voluerit. Qui praeter istas esse voluerit, in membris Christi esse non disponit. Non dicant conjugatae: Nos ad Christum non pertinemus. Habuerunt maritos sanctae feminae. Non se extollant virgines. Quanto magnae sunt, humilient se in omnibus (Eccli. III, 20). Omnia exempla salutis proposita sunt ante oculos nostros. Nemo exorbitet. Nemo praeter uxorem: melius sine uxore. Si pudicitiam conjugalem quaeris; habes Susannam: si vidualem; habes Annam: si virginalem; habes Mariam. CAPUT III. 3. Deus nostri causa infans. Dominus Jesus homo esse voluit propter nos. Non vilescat misericordia: jacet in terra Sapientia. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. O cibus et panis Angelorum: de te implentur Angeli, de te satiantur, et non fastidiunt; de te vivunt, de te sapiunt, de te beati sunt. Ubi es propter me? In diversorio angusto, in pannis, in praesepio. Propter quem? Qui regit sidera, sugit ubera: implet Angelos, fatur in sinu Patris, tacet in sinu matris. Sed locuturus est competente aetate, impleturus Evangelium nobis. Propter nos passurus, propter nos moriturus, ad exemplum praemii nostri resurrecturus, ante oculos discipulorum in coelum ascensurus, ad judicium de coelo venturus. Ecce qui in praesepi jacebat, diminutus est, sed non perdidit se: accepit quod non erat, sed mansit quod erat. Ecce habemus infantem Christum, crescamus cum illo. CAPUT IV. 4. Calendarum Januariarum solemnitas superstitiosa. Satis haec sint Charitati vestrae. Quia multos hic video propter solemnitatem, oportet ut dicam. Calendae Januariae venturae sunt. Christiani estis omnes; Deo propitio, christiana est civitas. Duo genera hominum hic sunt, Christiani et Judaei. Non fiant illa quae odit Deus: per lusum iniquitas, per jocum improbitas. Non sibi faciant homines judices, ne veniant in manus veri Judicis. Audite, Christiani estis, membra Christi estis. Cogitate quid estis, cogitate quanti empti estis. Postremo si vultis scire quid facitis: ego eis dico, qui faciunt. Nolite ad injuriam vestram referre, quibus ista displicent: eis dico qui faciunt, et quibus placent. Vultis nosse quid facitis, et qualem tristitiam nobis ingeritis? Faciunt illud Judaei? Vel sic erubescite, ne fiat. Natali Joannis, id est ante sex menses (tot enim menses inter se habent praeco et Judex), de solemnitate superstitiosa pagana, Christiani ad mare veniebant et ibi se baptizabant. Absens eram: sed, sicut comperi, per disciplinam Christianorum presbyteri permoti, quibusdam dignam et ecclesiasticam disciplinam dederunt. Murmuraverunt inde homines, et dixerunt quidam: Quantum erat ut indicaretur nobis? Si ante praemoneremur, non faceremus. Ipsi praemonuissent presbyteri, non fecissemus. Ecce episcopus praemonet; moneo, praedico, denuntio. Audiatur episcopus jubens, audiatur episcopus monens, audiatur episcopus rogans, audiatur episcopus adjurans. Adjuro per ipsum qui hodie natus est: adjuro, obstringo, nemo faciat. Ego me absolvo. Melius est ut monens audiar, quam tristis sentiar. SERMO CXCVII. De Calendis Januariis, contra Paganos FRAGMENTA. 1. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem. Quorum, nisi et Judaeorum et Gentium? Sed ne diceretur, Quare super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Judaeos, quibus data est Lex, et eam observare noluerunt: Gentibus autem non est data. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens, Quomodo possunt habere veritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et caetera, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ex regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quo merito, nisi superbiae? Nam vide sequentia: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Non enim debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se jactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod illi utique reddendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaererent. Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et superbus, qui eis promitteret quod per partes nescio quas superbiae purgarentur animae illorum, et fecit cultores daemoniorum. Inde sacra omnia quae celebrantur a Paganis, quae valere dicunt ad purgationem animarum suarum. Et audi Apostolum consequenter haec dicentem, quia pro mercede superbiae ista receperunt; quia non sic honorificaverunt Deum, ut honorificandus est Deus. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Jam simulacra sunt. Et ista quidem omnium Graecorum aliarumque gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est major et superstitiosior idololatria quam Aegyptiorum: nam Aegyptus perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus: cum dixisset, In similitudinem imaginis corruptibilis hominis; addidit, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Numquid enim, fratres, in aliis templis vidistis simulacrum capite canino vel taurino, caeterorumque animalium irrationabilium figmenta? Haec enim idola Aegyptiorum sunt. Utrumque enim genus complexus, ait Apostolus: « In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. » Haec mala eorum, ex impietate superbiae sunt. Ista vero peccata quia de superbia, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit, Tradidit illos Deus, jam de vindicta est cujusdam peccati, ut haec faciant. « Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. » Quid est, « commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem » scilicet « imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. » Et ne quisquam eorum diceret, Non simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subjecit statim, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 18-25). Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium. Nam mare veritas est; Neptunus autem, mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem: homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicant, Non colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem. 2. Sed forsitan dicet aliquis: Etsi ipse humiliter natus est, in discipulorum nobilitate jactare se voluit. Non elegit reges, aut senatores, aut philosophos, aut oratores: imo vero elegit plebeios, pauperes, indoctos, piscatores. Petrus piscator, Cyprianus orator. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Non de se quisquam desperet abjectus: teneat Christum, et spes ejus falsa non erit, etc.. 3. Quid volebat Simon, nisi laudari in miraculis, extolli superbia? Ipsa enim eum compulit, ut pecunia emendum putaret donum Spiritus sancti (Act. VIII, 18, 19). Cui superbiae contrarius Apostolus, in humilitate manendo, in meridie fervens spiritu, fulgens prudentia, dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quia dixerat: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 7, 6). Et iterum: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Vide quomodo se coli respuit pro Christo, et non vult se fornicanti animae ostentare pro sponso. Nonne magnum videtur plantare et rigare? Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat. Quomodo timuit? Non se dicit aliquid ad salutem eorum quos in Christo aedificare cupiebat. 4. Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi sequentia: aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest, Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli ejus. Donatum Donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant detrahentem Donato. 5. Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et licet dicat, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum (Galat. IV, 14). In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum! 6. Quid est Juno? Juno, inquiunt, est aer. Jam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut aerem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi hujus (Coloss. II, 8). Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cum diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse admonens. SERMO CXCVIII. De Calendis Januariis, II. 1. Solemnitas Calendarum Januariarum. Admonemus Charitatem vestram, fratres, quoniam vos quasi solemniter hodie convenisse conspicimus, et ad hunc diem solito frequentius congregatos; ut memineritis quod modo cantastis, ne sit lingua perstrepens corde muto; sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras, clametis affectu ad aures Dei. Hoc enim cantabatis: Salva nos, Domine Deus noster, congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo (Psal. CV, 47). Et modo si solemnitas Gentium, quae fit hodierno die in laetitia saeculi atque carnali, in strepitu vanissimarum et turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt Gentes non vos delectent, congregabimini ex Gentibus. 2. Separatio nostra a Gentibus Christiana fide, spe, et charitate. Vos certe cantavistis, et adhuc divini cantici sonus recens est in auribus vestris, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Quis potest congregari de Gentibus, nisi cum fit salvus? Qui ergo miscentur Gentibus, salvi non sunt; salvantur autem qui congregantur de Gentibus, salute fidei, salute spei, salute sincerissimae charitatis, salute spirituali, salute promissorum Dei. Qui ergo credit, sperat, et amat, non continuo salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, et quid amet. Nemo quippe vivit in quacumque vita, sine tribus istis animae affectionibus, credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod credunt Gentes, non speras quod sperant Gentes, non amas quod amant Gentes; congregaris de Gentibus, segregaris, hoc est separaris de Gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione mentis. Quid enim tam separatum, quam ut credant illi daemones deos, credas tu qui unus et verus est Deus? sperent illi inania saeculi, speres tu aeternam vitam cum Christo? ament illi mundum, ames tu artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas? Quomodo libera fronte cantas, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus? Segregaris enim de Gentibus, mixtus corpore Gentibus, dissimili vita. Et quanta sit ista segregatio, videte, si modo facitis, si modo probatis. Jam enim Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium. Itaque suum dedit ille pretium: ad hoc dedit, ut redimat, ut congreget de Gentibus. Si autem misceris Gentibus, non vis sequi eum qui te redemit: misceris autem Gentibus vita, factis, corde, talia credendo, talia sperando, talia diligendo: ingratus es Redemptori tuo, nec agnoscis pretium tuum, sanguinem Agni immaculati. Ut ergo sequaris Redemptorem tuum, qui te redemit sanguine suo, noli te miscere Gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus Scripturarum: currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam: inebriantur illi, vos jejunate. Si hodie non potestis jejunare, saltem cum sobrietate prandete. Hoc si feceritis, bene cantastis, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. 3. Piis operibus secernuntur Christiani a Paganis. Dii falsi malis moribus cultorum suorum delectantur. Itaque multi luctabuntur hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus enim, Nolite strenas lare, date pauperibus. Parum est ut tantum detis, amplius etiam date. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi: Quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das pauperi, nihil accipis? Certe non hoc credas, quod Gentes credunt; certe non hoc speres, quod Gentes sperant. Ecce si dicis te nihil recipere cum pauperi dederis, factus es pars Gentilium: sine causa cantasti, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus, Noli oblivisci illius praescriptionis, ubi dicitur: Qui dat pauperibus, nunquam egebit (Prov. XXVIII, 26). Oblitus es jam quid dicturus Dominus eis, qui pauperibus dederunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? et quid dicetur eis qui non dederint, Mittite eos in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41)? Modo qui libenter audierunt quid dixit, cum his certe stant qui non libenter audierunt. Ego nunc Christianis veris loquor. Si aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis; aliter vivite, et distantem fidem, spem, et charitatem vestram distantibus moribus approbate. Audite Apostolum commonentem: « Nolite, » inquit, « jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis ad tenebras? Quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templi Domini cum idolis » (II Cor. VI, 14-16)? Et alibi dicit: « Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, » inquit, « socios fieri daemoniorum » (I Cor. X, 20). Ergo Deos ipsorum delectant mores eorum. Ille autem qui dixit, Nolo vos fieri socios daemoniorum, voluit ut ab illis qui daemonibus servirent, vita et moribus separarentur. Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione pro pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt daemoniis de cordibus suis. Spiritus enim seductores gaudent seductis; et eorum quos seduxerint atque deceperint, malis moribus et vita turpi infamique pascuntur. « Vos autem, » sicut dicit Apostolus, « non ita didicistis Christum: si tamen eum audistis, et in ipso edocti estis (Ephes. IV, 20, 21). Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sicut filii lucis ambulate » (Id. V, 7, 8): ut et nos, qui vobis verbum Domini praedicamus, possimus vobiscum et de vobis in illa perpetua luce gaudere. SERMO CXCIX. In Epiphania Domini, I. CAPUT PRIMUM. 1. Christus Judaeos et Gentes in se mox copulat. Nuper celebravimus diem quo ex Judaeis Dominus natus est: hodie celebramus, quo a Gentibus adoratus est. Quoniam salus ex Judaeis (Joan. IV, 22): sed haec salus usque ad fines terrae (Isai. XLIX, 6). Nam et illo die pastores adoraverunt, hodie Magi. Illis Angeli, istis autem stella nuntiavit. Utrique de coelo didicerunt, cum regem coeli in terra viderunt, ut esset gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Jam hinc infans natus atque annuntiatus ostenditur lapis ille angularis, jam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos ex diverso parietes in se copulare jam coepit, pastores a Judaea, Magos ab Oriente perducens: ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem; pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14-20). Ideoque illi ipso die de proximo accedentes, de longinquo isti hodie venientes, duos dies celebrandos posteris signaverunt, unam tamen lucem mundi utrique viderunt. 2. Magorum fides et contra infidelitas Judaeorum. Sed hodie de istis loquendum est, quos de remotis terris fides duxit ad Christum. Venerunt enim, et quaesierunt eum, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 2). Nuntiant et interrogant, credunt et quaerunt; tanquam significantes eos qui ambulant per fidem, et desiderant speciem. Nonne alii reges Judaeorum jam toties in Judaea nati erant? Quid est, quod iste ab alienigenis in coelo agnoscitur, in terra quaeritur; in alto fulget, in humili latet? In Oriente Magi vident stellam, et in Judaea natum intelligunt regem. Quis est iste rex tam parvus, tam magnus; nondum in terris loquens, jam in coelis edicta proponens? Verumtamen propter nos, quibus de Scripturis suis sanctis innotescere voluit, ipsos etiam Magos quibus tam clarum signum in coelo dederat, et quorum cordibus se in Judaea natum esse revelaverat, Prophetis tamen suis de se credere voluit. Quaerendo enim civitatem in qua natus erat, quem videre et adorare cupiebant, necesse habuerunt percontari principes Judaeorum; ut illi de sancta Scriptura, quam in ore, non in corde gestabant, infideles fidelibus de gratia fidei responderent, mendaces a se, veraces contra se. Quantum enim erat, ut illis quaerentibus Christum comites fierent, cum ab eis audissent quod visa stella ejus venirent eum adorare cupientes; ipsi eos ad Bethlehem Judae, quam de Libris divinis indicaverant, ducerent, pariter viderent, pariter intelligerent, pariter adorarent? Nunc vero aliis demonstrato vitae fonte, ipsi sunt mortui siccitate. Facti sunt eis tanquam lapides ad milliaria: viatoribus ambulantibus aliquid ostenderunt, sed ipsi stolidi atque immobiles remanserunt. Magi quaerebant, ut invenirent: Herodes quaerebat, ut perderet: Judaei civitatem nascentis legebant, tempus venientis non intelligebant. Inter Magorum pium amorem, et Herodis crudelem timorem, illi evanuerunt Bethlehem demonstrantes: Christum autem qui ibi natus est, non tunc quaesitum, sed visum postea negaturi, nec tunc infantem, sed loquentem postea necaturi. Felix potius infantum ignorantia, quos Herodes persecutus est territus, quam istorum scientia quos consuluit perturbatus. Illi pro Christo potuerunt pati, quem nondum poterant confiteri: isti docentis non secuti sunt veritatem, cujus nascentis potuerunt nosse civitatem. CAPUT II. 3. Error de sidereis fatis. Magos sane ad ipsum proprie locum, ubi Deus Verbum infans erat, illa stella perduxit. Hic jam erubescat stultitia sacrilega, et quaedam, ut sic dicam, indocta doctrina, quae ideo putat Christum sub stellarum decreto esse natum, quia scriptum est in Evangelio, quando natus est, stellam ejus Magos in Oriente vidisse. Quod verum non esset, nec si homines sub decreto ejusmodi nascerentur: quia non sicut Dei Filius propria voluntate, sed naturae mortalis conditione nascuntur. Nunc autem tantum abhorret a vero, sub stellato fato natum esse Christum, ut nullum hominum ita nasci credat quisquis recte credit in Christum. Sed de genituris hominum vani homines loquantur quod insipienter opinantur, negent voluntatem qua peccant, confingant necessitatem qua peccata defendant; perditos mores, per quos in terra ab hominibus detestantur, in coelo etiam figere conentur, et a sideribus manare mentiantur: videat tamen unusquisque eorum quemadmodum non vitam, sed familiam suam qualicumque potestate regendam putet; quandoquidem ista sentiendo servos suos in domo peccantes verberare non sinitur, nisi prius deos suos in coelo radiantes blasphemare cogatur. Christum tamen isti nec secundum suas vanissimas conjecturas, et non sane fatidicos, sed plane falsidicos libros, possunt ideo putare sub stellarum decreto esse natum, quia eo nato stellam Magi in Oriente viderunt. Hinc enim potius Christus non sub dominatu ejus, sed Dominus ejus apparuit: quia illa non in coelo sidereas vias tenuit, sed hominibus quaerentibus Christum viam usque ad locum, in quo natus fuerat, demonstravit. Unde non ipsa Christum fecit mirabiliter vivere, sed ipsam fecit Christus mirabiliter apparere: nec ipsa Christi mirabilia decrevit, sed ipsam Christus inter sua mirabilia demonstravit. Ipse enim natus ex matre, de coelo terrae novum sidus ostendit, qui natus ex Patre coelum terramque formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo moriente lux antiqua est in sole velata. Eo nascente superi novo honore claruerunt, quo moriente inferi novo timore tremuerunt, quo resurgente discipuli novo amore exarserunt, quo ascendente coeli novo obsequio patuerunt. Celebremus ergo devota solemnitate et hunc diem, quo cognitum Christum Magi ex Gentibus adoraverunt (Matth. II, 1-11); sicut celebravimus illum diem, quo natum Christum pastores ex Judaea viderunt (Luc. II, 8-20). Ipse enim Dominus Deus noster elegit Apostolos ex Judaea pastores, per quos congregaret salvandos etiam ex Gentibus peccatores. SERMO CC. In Epiphania Domini, II. CAP. PRIMUM. 1. Manifestationis Christi solemnitas. Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hunc diem hodie celebramus, huic debitam solemnitatem sermonemque persolvimus. Illis dies iste primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant primitiae Gentium, nos populus Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit Apostolorum, stella illis tanquam lingua coelorum: et nobis iidem Apostoli, tanquam coeli, enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Cur enim non agnoscamus eos coelos, qui facti sunt sedes Dei? sicut scriptum est, Anima justi, sedes est sapientiae (Sap. VII). Per hos enim coelos ille coelorum fabricator et habitator intonuit, quo tonitru mundus contremuit, et ecce jam credit. Magnum sacramentum. In praesepi tunc jacebat, et Magos ab Oriente ducebat. Abscondebatur in stabulo, et agnoscebatur in coelo; ut agnitus in coelo manifestaretur in stabulo, et appellaretur Epiphania dies iste, quod latine manifestatio dici potest: simul ejus celsitudinem humilitatemque commendans, ut qui in aperto coelo signis sidereis monstrabatur, in angusto diversorio quaesitus inveniretur; invalidus infantilibus membris, involutus infantilibus pannis, adoraretur a Magis, timeretur a malis. 2. Herodis terror. Timuit enim eum rex Herodes, eisdem sibi Magis nuntiantibus, cum adhuc quaererent parvulum, quem cognoverant coelo teste jam natum. Quid erit tribunal judicantis, quando superbos reges cunae terrebant infantis? Quando consultius nunc reges, non sicut Herodes, interficere quaerunt; sed sicut Magi potius, adorare delectantur, jam praesertim eum qui et ipsam mortem quam cupiebat inimicus inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit, eamque in suo corpore occisus occidit. Pie timeant nunc reges ad Patris dexteram jam sedentem, quem rex ille impius timuit adhuc matris ubera lambentem. Audiant quod scriptum est: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 10 et 11). Ille enim rex, ultor impiorum regum, et rector piorum, non ita natus est, ut reges nascuntur in saeculo; quia et ille natus est, cujus regnum non est de hoc saeculo. Nobilitas fuit nascentis, in virginitate parientis; et nobilitas parientis, in divinitate nascentis. Denique cum tam multi jam nati atque defuncti essent reges Judaeorum, nunquam quemquam eorum adorandum Magi quaesierunt: quia nec quemquam eorum coelo loquente didicerunt. CAPUT II. 3. Judaeorum caecitas in ipsa illuminatione Magorum. Scripturae apud Judaeos propter Gentium fidem relictae. Verumtamen, quod praetereundum non est, haec Magorum illuminatio magnum testimonium caecitatis exstitit Judaeorum. In terra eorum isti requirebant, quem illi in sua non agnoscebant. Apud eos isti infantem in venerunt, quem illi apud se docentem negaverunt. In his terris de longinquo isti peregrini puerum Christum nondum verba promentem adoraverunt, ubi cives illi juvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in membris parvis Deum agnoverunt; illi in factis magnis nec tanquam homini pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in ejus nativitate fulgentem, quam solem ejus in morte lugentem. Jam vero quod eadem stella, quae Magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, quae utique poterat eos et ad ipsam perducere civitatem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua Christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Judaei, ut ipsi eam secundum divinae Scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent, In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem, terra Juda, non es minima in principibus Juda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israel (Matth. II, 1-6): quid aliud hic significavit divina providentia, nisi apud Judaeos solas divinas Litteras remansuras, quibus Gentes instruerentur, illi excaecarentur; quas portarent non ad adjutorium salutis suae, sed ad testimonium salutis nostrae? Nam hodie cum praemissas prophetias de Christo proferimus, jam rerum completarum luce declaratas, si forte Pagani, quos lucrari volumus, dixerint non eas tanto ante praedictas, sed post rerum eventum, ut haec quae facta sunt prophetata putarentur, a nobis esse confictas; Judaeorum codices recitamus, ut tollatur dubitatio Paganorum: qui jam in Magis illis figurabantur, quos Judaei de civitate in qua natus est Christus, divinis eloquiis instruebant, et eum ipsi nec requirebant, nec agnoscebant. CAPUT III. 4. Christo charitate cum Judaeis Gentes cohaerent. Nunc ergo, charissimi, gratiae filii et haeredes, videte vocationem vestram, et manifestato Judaeis et Gentibus Christo tanquam angulari lapidi perseverantissima dilectione cohaerete. Manifestatus enim est in ipsis cunabulis infantiae suae his qui prope, et his qui longe erant; Judaeis in pastorum propinquitate, Gentibus in Magorum longinquitate. Illi ipso die quo natus est, isti ad eum hodie advenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec istis justis. Praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis Magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis applicuit: quippe qui venit stulta mundi eligere, ut confunderet sapientes (I Cor. I, 27); et non vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); ut nullus magnus superbiret, nullus infimus desperaret. Unde Scribae et Pharisaei dum nimis docti et nimis justi sibi videntur, cujus nascentis civitatem ostenderunt prophetica eloquia recitantes, hunc reprobaverunt aedificantes. Sed quia factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), et quod natus ostendit, passus implevit; huic nos inhaereamus cum alio pariete habente reliquias Israel, quae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). Eos enim pastores illi praefigurabant de proximo conjungendos, ut et nos, quorum ex longinquo vocationem Magorum significabat adventus, jam non peregrini et inquilini, sed cives sanctorum et domestici Dei maneamus, coaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu: qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22), ut in uno amemus unitatem, et ad colligendos ramos qui etiam de oleastro inserti, per superbiam fracti haeretici sunt facti, quoniam potensest Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 17-24), habeamus infatigabilem charitatem. SERMO CCI. In Epiphania Domini, III. CAPUT PRIMUM. 1. Manifestatio Christi facta Gentibus. Stella lingua coeli. Ante paucissimos dies Natalem Domini celebravimus: hodierno autem die manifestationem, qua manifestari Gentibus coepit, solemnitate non minus debita celebramus. Illo die natum pastores Judaei viderunt: hodie Magi ab Oriente venientes adoraverunt. Natus quippe fuerat lapis ille angularis, pax duorum parietum ex circumcisione et praeputio, non ex parva diversitate venientium; ut in illo copularentnr, qui factus est pax nostra, et fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Hoc in pastoribus Judaeorum, et Magis Gentium praesignatum est. Inde coepit, quod in universo mundo fructificaret et cresceret. Nos itaque duos dies, Nativitatis et Manifestationis Domini nostri, spirituali laetitia gratissimos habeamus. Judaei pastores ad eum angelo nuntiante, gentiles Magi stella demonstrante perducti sunt. Haec stella vanas computationes astrologorum divinationesque confudit, cum stellarum adoratoribus Creatorem coeli et terrae adorandum potius demonstravit. Nam ipse novam stellam declaravit natus, qui antiquum solem obscuravit occisus. Illa luce inchoata est fides Gentium; illis tenebris accusata est perfidia Judaeorum. Quid erat illa stella, quae nec unquam antea inter sidera apparuit, nec postea demonstranda permansit? Quid erat, nisi magnifica lingua coeli, quae narraret gloriam Dei, quae inusitatum virginis partum inusitato fulgore clamaret, cui postea non apparenti Evangelium toto orbe succederet? Quid denique Magi venientes dixerunt? Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Quid est hoc? Nonne tam multi antea reges erant nati Judaeorum? Quid tantopere alienae gentis regem nosse et adorare cupierunt? Vidimus enim, inquiunt, stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 2). Numquid hoc tanta devotione requirerent, tanto pietatis affectu desiderarent, nisi eum agnoscerent regem Judaeorum, qui rex est etiam saeculorum? CAPUT II. 2. In Pilato et Magis significatae Gentes ab Oriente et Occidente congregandae. Hinc et Pilatus nonnulla utique aura veritatis afflatus est, quando in ejus passione titulum scripsit, Rex Judaeorum: quem Judaei conati sunt mendosi emendare. Quibus ille respondit, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19 22): quia praedictum erat in Psalmo, Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1). Advertamus itaque magnum hoc et mirabile sacramentum. Magi ex Gentibus erant, ipse etiam Pilatus ex Gentibus: illi stellam viderunt in coelo, ille titulum scripsit in ligno: utrique tamen non regem Gentium, sed Judaeorum vel quaerebant, vel agnoscebant. Judaei vero ipsi nec stellam secuti sunt, nec titulo consenserunt. Jam igitur praesignabatur quod postea ipse Dominus dixit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11 et 12). Nam Magi ab Oriente, Pilatus ab Occidente venerat. Unde illi orienti, hoc est nascenti; ille autem occidenti, hoc est morienti, attestabantur regi Judaeorum: ut cum Abraham et Isaac et Jacob, ex quibus Judaei ducebant originem, recumberent in regno coelorum; non ex eis propagati per carnem, sed eis inserti per fidem: ut ille de quo Apostolus loquitur, olivae inserendus jam praemonstraretur oleaster (Rom. XI, 24). Propterea quippe non rex Gentium, sed Judaeorum ab eisdem Gentibus, vel quaerebatur, vel agnoscebatur; quia oleaster ad olivam, non ad oleastrum oliva veniebat. Rami tamen frangendi, hoc est, infideles Judaei, et Magis inquirentibus ubi Christus nasceretur, In Bethlehem Judae, respondebant (Matth. II, 5); et Pilato exprobrante quod regem suum crucifigi vellent, pertinacissime saeviebant. Itaque Magi adoraverunt, Judaeis ostendentibus locum Christi nascentis; quia in Scriptura, quam Judaei acceperunt, Christum cognoscimus. Pilatus ex Gentibus manus lavit, Judaeis mortem Christi petentibus (Id. XXVII, 24); quia sanguine quem Judaei fuderunt, nostra peccata diluimus. Sed de testimonio Pilati per titulum, in quo scripsit regem Judaeorum esse Christum, alius est disserendi locus: quo passionis est tempus. CAPUT III. 3. Judaei ad Gentium salutem Scripturarum custodes. Nunc vero quod attinet ad manifestationem nati Christi, de cujus manifestationis die, quae graeco vocabulo Epiphania nominatur, qua manifestari coepit Gentibus cum eum Magi adoraverunt, quae restant pauca dicamus. Nam etiam atque etiam considerare delectat, quemadmodum Magis quaerentibus ubi Christus nasceretur, Judaei responderunt: In Bethlehem Judae; nec tamen ad eum venerunt ipsi, sed eis abscedentibus, Magos ad eum locum in quo infans erat, eadem stella perduxit; ut ostenderetur quod et civitatem poterat demonstrare, sed ad hoc se aliquantum subtraxerat, ut Judaei possent interrogari. Ad hoc sunt autem interrogati Judaei, ut demonstraretur eos non ad suam, sed ad Gentium salutem et agnitionem testimonia divina portare. Propter hoc enim illa gens regno suo pulsa est et dispersa per terras, ut ejus fidei cujus inimici sunt, ubique testes fieri cogerentur. Perdito quippe templo, sacrificio, sacerdotio, ipsoque regno, in paucis veteribus sacramentis nomen genusque custodiunt; ne permixti gentibus sine discretione dispereant, et testimonium veritatis amittant: velut Cain accipiente signum, ut eum nullus occidat, qui fratrem justum invidus et superbus occidit (Gen. IV, 1-15). Hoc nimirum etiam in quinquagesimo octavo psalmo non incongruenter intelligi potest, ubi Christus ex persona sui corporis loquitur et dicit: Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae (Psal. LVIII, 12). In eis quippe inimicis fidei Christianae demonstratur Gentibus quomodo prophetatus est Christus: ne forte, cum vidissent tanta manifestatione impleri prophetias, putarent easdem Scripturas a Christianis esse confictas, cum de Christo praedicta recitarentur, quae completa cernuntur. Proferuntur ergo codices a Judaeis, atque ita Deus demonstrat nobis in inimicis nostris; quos ideo non occidit, hoc est, de terris non penitus perdidit, ne obliviscerentur legis ipsius: quam propterea legendo, et quaedam ejus quamvis carnaliter observando, meminerunt, ut sibi sumant judicium, nobis praebeant testimonium. SERMO CCII. In Epiphania Domini, IV. CAPUT PRIMUM. 1. Epiphania, manifestatio Christi. Hodierni diei per universum mundum nota solemnitas quid nobis afferat festivitatis, quidve anniversaria repetitione commemoret, anniversario quoque sermone tempus admonet ut loquamur. Epiphania quippe graece, latine manifestatio dici potest. Hoc enim die Magi Dominum adorasse perhibentur; stella scilicet apparente commoniti, et praecedente perducti. Eo quippe die quo natus est, illi stellam in Oriente viderunt; et quem natum indicaverit, agnoverunt. Ex illo igitur die ad hunc diem occurrerunt, Herodem regem nuntio terruerunt, Judaeis ex prophetica Scriptura respondentibus, Bethlehem civitatem, ubi Dominus natus fuerat, invenerunt. Ad ipsum deinde Dominum stella eadem ducente venerunt, demonstratum adoraverunt; aurum, thus, et myrrham obtulerunt; alio itinere redierunt (Matth. II, 1-12). Manifestatus est quidem et die ipso nativitatis suae Dominus pastoribus ab angelo admonitis; quo etiam die per stellam et illis est longe in Oriente nuntiatus: sed isto die ab eis est adoratus. Suscepit ergo devotissime istum diem celebrandum universa Ecclesia Gentium: quia et illi Magi quid jam fuerunt, nisi primitiae Gentium? Israelitae pastores, Magi gentiles: illi prope, isti longe: utrique tamen ad angularem lapidem concurrerunt. « Veniens quippe, sicut Apostolus dicit, evangelizavit pacem nobis qui eramus longe, et pacem his qui prope. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et commutavit utrosque in uno corpore Deo, interficiens inimicitias in semetipso » (Ephes. II, 11-22). CAPUT II. 2. Primitiae Gentium in Magis delibatae. Merito istum diem nunquam nobiscum haeretici Donatistae celebrare voluerunt: quia nec unitatem amant, nec Orientali Ecclesiae, ubi apparuit illa stella, communicant. Nos autem manifestationem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, qua primitias Gentium delibavit, in unitate Gentium celebremus. Tunc enim puer, priusquam sciret vocare patrem aut matrem, sicut de illo fuerat prophetatum, accepit virtutem Damasci, et spolia Samariae (Isai. VIII, 4): id est, antequam per humanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci, illud scilicet unde Damascus praesumebat. In divitiis quippe civitas illa secundum saeculum florens aliquando praesumpserat. In divitiis autem principatus auro defertur, quod Christo Magi suppliciter obtulerunt. Spolia vero Samariae iidem ipsi erant, qui eam incolebant. Samaria namque pro idololatria posita est. Illic enim populus Israel aversus a Domino, ad idola colenda conversus est. Debellaturus scilicet Christus gladio spirituali per universum orbem regnum diaboli, haec prima puer spolia idololatriae dominationi detraxit, ut ad se adorandum Magos conversos a peste illius superstitionis averteret, et in hac terra nondum loquens per linguam, loqueretur de coelo per stellam; ut et quis esset, et quo, et propter quos venisset, non voce carnis, sed virtute Verbi, quod caro factum est, demonstraret. Hoc enim Verbum, quod in principio erat Deus apud Deum, jam etiam caro factum, ut habitaret in nobis, et ad nos venerat, et apud Patrem manebat; sursum Angelos non deserens, et deorsum ad se homines per Angelos colligens; et coelestibus habitatoribus secundum Verbum incommutabili veritate fulgebat, et propter angustum diversorium in praesepi jacebat. Ab ipso in coelo demonstrabatur stella, et ipsum adorandum demonstrabat in terra. Et tamen infans tam potens, tam magnus, parvulus propter inimicitias Herodis in Aegyptum portantibus parentibus fugit: ita nondum sermone, sed factis jam suis membris loquens, et tacitus dicens, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Mortalem quippe carnem, in qua nos praefiguraret, gerebat, in qua erat etiam pro nobis opportuno tempore moriturus. Unde a Magis illis non solum aurum honorandus, et thus adorandus, verum etiam myrrham sepeliendus acceperat. Quales etiam fuissent pro ejus nomine morituri, quam innocentes, quam humiles, ostendit in parvulis, quos Herodes occidit. Nam ex quibus tota Lex pendet et Prophetae, etiam illum numerum praeceptorum (Matth. XXII, 37-40) significavit bimatus illorum. CAPUT III. 3. Judaei Christum suis ritibus et Scripturis ostendunt. Jam vero quem non facit intentum, quid sibi velit quod Magorum inquisitioni, ubi Christus nasceretur, Judaei de Scriptura responderunt, et ipsi cum eis non adoraverunt? Nonne hoc videmus etiam nunc, quando ex ipsis sacramentis, quibus eorum duritia subditur, nihil aliud quam Christus, in quem nolunt credere, ostenditur? Nonne et quando occidunt ovem et Pascha manducant (Exod. XII, 9), gentibus Christum demonstrant, quem cum eis ipsi non adorant? Nam illud quale est, quod saepe de testimoniis propheticis, quibus Christus praenuntiatus est, quibusque hominibus dubitantibus, ne forte a Christianis illa conscripta sint, non adhuc futura, sed facta, ad Judaeorum codices provocamus, ut animos dubitantium confirmemus? Nonne etiam tunc Judaei Christum ostendunt Gentibus, quem nolunt adorare cum Gentibus? 4. Pristina vita post poenitentiam non repetenda. Nos ergo, charissimi, quorum erant illi Magi primitiae, nos haereditas Christi usque ad terminos terrae, propter quos caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25), cognito Domino et Salvatore nostro Jesu Christo, qui propter nos consolandos tunc jacuit in angusto diversorio, nunc propter sublimandos sedet in coelo; sic eum annuntiemus in hac terra, in hac regione carnis nostrae, ut non qua venimus redeamus, nec prioris nostrae conversationis vestigia repetamus. Hoc est enim quod et illi Magi non qua venerant redierunt. Via mutata, vita mutata est. Et nobis coeli enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2); et nos ad Christum adorandum fulgens ex Evangelio veritas, tanquam de coelo stella, perduxit; et nos prophetiam in gente Judaica celebratam, tanquam indicium Judaeorum non nobiscum pergentium, fideli aure percepimus; et nos regem et sacerdotem et pro nobis mortuum Christum agnoscentes atque laudantes, tanquam in auro et thure et myrrha honoravimus: superest ut eum evangelizantes novam viam carpamus, non qua venimus redeamus. SERMO CCIII. In Epiphania Domini, V. CAPUT PRIMUM. 1. Epiphaniae festivitas merito instituta. Epiphania graecae linguae vocabulo, latine manifestatio dici potest. Hodierno igitur die manifestatus Redemptor omnium gentium, fecit solemnitatem omnibus gentibus. Cujus itaque nativitatem ante dies paucissimos celebravimus, ejusdem manifestationem hodie celebramus. Dominus ergo noster Jesus Christus ante dies tredecim natus, a Magis hodie traditur adoratus. Quia factum est, Evangelii loquitur veritas: quo die autem factum sit, ubique clamat tam praeclarae istius solemnitatis auctoritas. Justum enim visum est, quod et vere justum est, ut quoniam illi Magi primi ex Gentibus Christum Dominum cognoverunt, et nondum ejus sermone commoti, stellam sibi apparentem et pro infante Verbo visibiliter loquentem, velut linguam coeli, secuti sunt (Matth. II, 1-12), ut diem salutis primitiarum suarum Gentes gratanter agnoscerent, et eum Domino Christo cum gratiarum actione solemni obsequio dedicarent. Primitiae quippe Judaeorum ad fidem revelationemque Christi in illis pastoribus exstiterunt, qui ipso die quo natus est, eum de proximo veniendo viderunt. Illis Angeli, istis stella nuntiavit. Illis dictum est, Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14): in istis impletum est, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Utrique sane tanquam initia duorum parietum de diverso venientium, circumcisionis et praeputii, ad angularem lapidem cucurrerunt: ut esset pax eorum, faciens utraque unum (Ephes. II, 11-22). CAPUT II. 2. In Judaeis gratia prior, in gentibus humilitas amplior. Verumtamen illi Deum, ex eo quod Christum viderant, laudaverunt; isti autem visum Christum etiam adoraverunt. In illis gratia prior, in istis humilitas amplior. Fortasse ergo illi pastores minus rei, de salute alacrius exsultabant: isti autem Magi multis onerati peccatis, submissius indulgentiam requirebant. Haec est illa humilitas, quam plus in eis qui ex Gentibus erant, quam in Judaeis, divina Scriptura commendat. Ex Gentibus enim erat ille Centurio, qui cum Dominum in toto pectore suscepisset, se tamen dixit indignum ut in domum ejus intraret, nec ab eo aegrum suum voluit videri, sed salvum juberi (Matth. VIII, 5-10). Sic interius praesentem corde retinebat, cujus a suo tecto praesentiam honorifice revocabat. Denique Dominus, Non inveni, inquit, tantam fidem in Israel. Illa etiam Chananaea ex Gentibus erat, quae cum se a Domino audisset canem, et cui panis filiorum mitteretur indignam, micas tanquam canis exegit: et ideo non esse meruit, quia id quod fuerat non negavit. Nam et ipsa audivit a Domino, O mulier, magna est fides tua (Id. XV, 21-28). Humilitas in ea fecerat fidem magnam; quia se ipsam fecerat parvam. CAPUT III. 3. Gentium omnium salus figurata. Veniunt ergo pastores de proximo videre, et Magi de longinquo veniunt adorare. Haec est humilitas qua inseri meruit oleaster in olivam, et olivam dare contra naturam (Rom. XI, 17); quia naturam meruit mutare per gratiam. Nam cum hoc oleastro totus silvesceret et amaresceret mundus, per insertionis gratiam pinguefactus enituit. Veniunt enim ab extremo terrae, secundum Jeremiam, dicentes: Vere mendacia coluerunt patres nostri (Jerem. XVI, 19). Et veniunt, non ab una orbis parte, sed sicut Evangelium secundum Lucam loquitur, ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone et Meridie, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Luc. XIII, 29). Sic totus orbis ex partibus quatuor Trinitatis gratia vocatur in fidem. Secundum quem numerum, cum quatuor ter ducuntur, duodenarius numerus apostolicus consecratus est; tanquam universi orbis salutem ex quatuor mundi partibus, in Trinitatis gratiam praefigurans. Hunc enim numerum etiam discus ille significavit, qui demonstratus est Petro plenus omnibus animalibus (Act. X, 11), tanquam omnibus gentibus. Nam et ipse quatuor lineis suspensus e coelo ter submissus assumptus est; ut quaterni duodecim facerent. Ideo fortasse post Natalem Domini duodecim diebus additis, Magi primitiae Gentium ad Christum videndum adorandumque venerunt, et non solum accipere propriam, sed omnium quoque gentium salutem significare meruerunt. Celebremus ergo devotissime etiam istum diem; et Dominum Jesum, quem primitiae illae nostrae adoraverunt jacentem in diversorio, nos habitantem adoremus in coelo. Hoc quippe in eo illi venerati sunt futurum, quod nos veneramur impletum. Adoraverunt primitiae Gentium inhiantem uberibus matris: adorant gentes sedentem ad dexteram Dei Patris. SERMO CCIV. In Epiphania Domini, VI. 1. Epiphania, Christi manifestatio. Ante paucos dies Natalem Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo graeco vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait Apostolus, Sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16). Ambo itaque dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natus est homo ex homine matre, qui sine initio Deus erat apud Patrem. Sed carni est manifestatus in carne; quia caro eum videre non poterat, sicut erat in spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius nuncupatur, viderunt eum pastores Judaeorum: hodierno autem die qui Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vero stella nuntiavit. Coelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo coeli enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). 2. Christus Judaeis et Gentibus adunandis angularis lapis. Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit Apostolus, duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid enim est angulus, nisi conjunctio duorum parietum, qui ex diverso veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe inter se fuerunt circumcisio et praeputium, hoc est Judaei et Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui « commutavit utrosque in uno corpore Deo, » sicut Idem apostolus consequenter adjungit, « per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et « veniens evangelizavit pacem vobis, inquit, qui eratis longe, et pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem » (Ephes. II, 11-22). Videte si non et duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem lapidem demonstravit Dominum Jesum, ad quem de diverso utrique accesserunt, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex Judaeis in eum, et qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo, « accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent » (Psal. XXXIII, 6). Scriptum est enim: « Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non confundetur » (I Petr. II, 6). Qui audierunt et obedierunt, hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias finierunt: utrorumque primitiae pastores et Magi fuerunt. In eis coepit bos agnoscere possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Ex Judaeis animal cornutum, ubi Christo crucis cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, praedictum erat: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Ipse namque possessor bovis et dominus asini in praesepi jacebat, et ambobus alimentum commune praebebat. Quia ergo pax venerat eis qui erant longe, et pax eis qui erant prope; pastores Israelitae tanquam prope inventi, eo die quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt, invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nos, hoc est, Ecclesiam quae congregatur ex Gentibus, hujus diei celebrationem, quo est Christus primitiis Gentium manifestatus, illius diei celebrationi, quo est Christus ex Judaeis natus, adjungere, et tanti sacramenti memoriam geminata solemnitate servare. 3. Ex Judaeis alii reprobati, alii electi. Jacob et benedictus et claudus. Quando duo parietes isti cogitantur, unus ex Judaeis, alius ex Gentibus, angulari lapidi cohaerendo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); non offendat animum reproborum multitudo Judaeorum, in quibus fuerunt aedificantes, id est, volentes esse Legis doctores: sed quales dicit Apostolus, Non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. 1, 7). Per hanc enim mentis caecitatem, lapidem reprobaverunt, qui factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Sed non fieret in caput anguli, nisi duobus populis de diverso venientibus praeberet pacificam, gratia copulante, juncturam. Non ergo cogitentur in Israelitico pariete persecutores et interfectores Christi, quasi legem aedificantes et fidem destruentes, angularem lapidem reprobantes et ruinam civitati miserae fabricantes. Nec ista ibi cogitetur numerositas Judaeorum dispersa per terras, ad divinarum, quas nescientes ubique portant, testimonium Litterarum. In his enim claudicat Jacob, cui tacta et arefacta femoris latitudo (Gen. XXXII, 25), qua significaretur a semitis suis claudicans generis multitudo. Sed in pariete sancto, qui ex eis ad pacem lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus est Jacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in sanctificatis, claudus in reprobatis. Illi in isto pariete cogitentur, quorum abundantia praecedebat et sequebatur asellum Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Illi cogitentur qui discipuli inde electi, et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in graeca lingua coronae nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiae, de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. 1, 22-24). Isto modo Israeliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus venienti, qui nunc est conspicuus, adjungatur: atque ita lapis angularis prius in praesepio positus, usque ad coeli culmen erectus, non frustra praedictus Christus Dominus invenitur. SERMO CCV. In Quadragesima, I. 1. Quadragesimae tempore crux castigandi corporis assumenda. Christianus perpetuo debet pendere in cruce. Crux totius vitae nostrae. Observationem Quadragesimae, solemni reditu praesentatam, hodierno die ingredimur: quo vobis solemniter etiam exhortatio nostra debetur; ut Dei sermo per nostrum officium ministratus, jejunaturos corpore, pascat in corde; ac sic interior homo cibo suo refectus, exterioris castigationem possit agere, et robustius sustinere. Congruit enim nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem jam propinquantem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis ipsi etiam faciamus, sicut dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). In hac quidem cruce, per totam istam vitam, quae in mediis tentationibus ducitur, perpetuo debet pendere christianus. Non enim est in hac vita tempus evellendi clavos, de quibus in Psalmo dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Carnes, sunt carnales concupiscentiae; clavi, sunt praecepta justitiae: his illas timor Domini configit, qui nos illi acceptabilem hostiam crucifigit. Unde item dicit Apostolus: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Crux ergo ista, in qua Dei servus non solum non confunditur, sed etiam gloriatur dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14): crux, inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius hujus vitae, quae mystico numero quadraginta istorum significatur dierum; sive quod homo ducturus hanc vitam, sicut nonnulli asserunt, diebus quadraginta formatur in utero; sive quod Evangelia quatuor cum denaria Lege concordant, et quater deni istum numerum signant, nobisque in hac vita Scripturas utrasque necessarias esse demonstrant; sive alia qualibet probabiliore causa, quam potest intellectus melior et luculentior invenire. Unde et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt: ut insinuaretur nobis et in Moyse et in Elia et in ipso Christo, hoc est, in Lege et Prophetis et in ipso Evangelio, id nobiscum agi, ne conformemur et haereamus huic saeculo, sed crucifigamus hominem veterem, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione agentes; sed induamus Dominum Jesum; et carnis curam ne fecerimus in concupiscentiis (Rom. XIII, 13 et 14). Sic semper hic vive, Christiane: si terreno limo gressus non vis immergere, noli de ista cruce descendere. Si autem hoc faciendum est per hanc totam vitam, quanto magis per istos Quadragesimae dies, quibus non solum agitur, verum etiam significatur haec vita? 2. Pia opera ferventius exercenda per Quadragesimae tempus. Per alios ergo dies non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34): per hos autem etiam jejunate. Per alios dies, adulteria, fornicationes, omnesque illicitas corruptelas nolite contingere: per hos autem etiam a conjugibus abstinete. Quod vobis demitis jejunando, eleemosynis addite praerogando. Tempus quod reddendo conjugali debito occupabatur, supplicationibus impendatur. Corpus quod carnalibus affectibus solvebatur, puris precibus prosternatur. Manus quae amplexibus implicabantur, orationibus extendantur. Vos autem qui etiam per alios dies jejunatis, per hos augete quod facitis. Qui per alios dies perpetua continentia crucifigitis corpus, per hos Deo vestro crebrioribus et intentioribus inhaerete orationibus. Omnes unanimes, omnes fideles fideliter, omnes in hac peregrinatione unius patriae desiderio suspirantes, et amore ferventes. Donum Dei, quod ipse non habet, nullus in altero invideat, nullus irrideat. In spiritualibus bonis, tuum deputa, quod amas in fratre: suum deputet, quod amat in te. Nemo sub abstinentiae specie, mutare affectet potius, quam resecare delicias; ut pretiosos cibos quaerat, quia carne non vescitur, et inusitatos liquores, quia vinum non bibit: ne per occasionem quasi domandae carnis, magis agat negotium voluptatis. Alimenta quidem mundis munda sunt omnia: sed in nullo est munda luxuria. 3. A litibus in primis jejunandum. Prae caeteris, fratres, a litibus et discordiis jejunate. Mementote prophetam quibusdam exprobrantem atque clamantem: In diebus jejunii vestri, inveniuntur voluntates vestrae, quod omnes qui sub jugo vestro sunt stimulatis, et caeditis pugnis; auditur in clamore vox vestra (Isai. LVIII, 3-5), et caetera talia. Quibus commemoratis adjunxit: Non hoc jejunium ego elegi, dicit Dominus. Si clamare vultis, illum frequentate clamorem, de quo scriptum est: Voce mea ad Dominum clamavi (Psal. CXLI, 2). Ille quippe non est litis, sed charitatis; nec carnis, sed cordis. Non est talis ille, de quo dicitur: Expectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem; et non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7). Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI. 37 et 38). Hae sunt duae alae orationis, quibus volat ad Deum: si illud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti. SERMO CCVI. In Quadragesima, II. 1. Quadragesimae tempus operibus pietatis et humilitatis fervere debet. Anniversario reditu Quadragesimae tempus advenit, quo vobis exhortatio nostra debetur: quia et vos tempori congrua Domino opera vestra debetis: quae tamen non Domino utilia possint esse, sed vobis. Orationibus, jejuniis, eleemosynis et alia quidem tempora debent christiano fervere: verumtamen et illos qui diebus aliis in his pigri sunt, debet ista solemnitas excitare; et ii qui per alios dies ad ista sunt alacres, nunc ea debent ferventius exercere. Tempus quippe humilitatis nostrae vita in hoc saeculo est, quam dies significant isti, Domino pro nobis Christo, qui semel moriendo passus est, velut annis omnibus revoluta solemnitate passuro. Quod enim semel in toto tempore factum est, ut vita nostra novaretur; celebratur annis omnibus, ut in memoriam revocetur. Si ergo veracissimae pietatis affectu, toto peregrinationis hujus tempore, quo in mediis tentationibus vivimus, humiles corde esse debemus: quanto magis his diebus, quibus ipsum tempus humilitatis nostrae non solum vivendo agimus, sed etiam celebrando significamus? Humiles esse nos docuit humilitas Christi, quia impiis moriendo cessit: excelsos nos facit celsitudo Christi, quia pios resurgendo praecessit. Si enim commortui sumus, ait Apostolus, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus (II Tim. II, 11 et 12). Unum horum modo, tanquam ejus propinquante passione; alterum post Pascha, tanquam ejus resurrectione completa, devotione debita celebramus. Tunc enim post dies hujus humilitatis, etiam nostrae celsitudinis tempus, etsi nondum videndo agere vacat; jam tamen praemeditando significare delectat. Nunc itaque orationibus ingemiscamus instantius: tunc uberius exhilarabimur laudibus. 2. Oratio fulcienda jejunio et eleemosyna. Duo genera eleemosynarum. In paupere pascitur Deus. Nemo pauper in altero eleemosynae genere. Sed orationibus nostris, quibus ad Deum facilius volando perveniant, eleemosynis et jejuniis pennas pietatis addamus. Hinc autem intelligit animus christianus, quantum remotus esse debet a fraude alienae rei; quando sentit simile esse fraudi, si superflua sua non tribuerit indigenti. Dominus dicit: Date et dabitur vobis; dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Haec duo genera eleemosynarum, tribuendi et ignoscendi, clementer et ferventer operemur; qui nobis a Domino ut bona tribuantur, et mala non retribuantur, oramus. Date, inquit, et dabitur vobis. Quid verius, quid justius; ut qui dare detrectat, se fraudet ipse, nec accipiat? Si impudenter agricola quaerit messem, ubi se novit non praemisisse semen; quanto impudentius quaerit Deum divitem dantem, qui hominem pauperem noluit exaudire poscentem? In paupere enim se pasci voluit, qui non esurit. Deum ergo nostrum egentem non spernamus in paupere, ut egentes satiemur in divite. Habemus egentes, et egemus: demus ergo, ut accipiamus. Verumtamen quid est quod damus? Et pro isto exiguo, visibili, temporali atque terreno, quid est quod accipere desideramus? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Nisi ipse promitteret, impudentiae fuisset dare ista, et accipere velle illa: et nolle dare nec ista: quae tamen ista nec ipsa haberemus, nisi dante illo qui exhortatur ut demus. Qua igitur fronte in utrisque speramus dantem, si in minimis contemnimus imperantem? Dimittite, et dimittetur vobis. Hoc est, Ignoscite, et ignoscetur vobis. Conservus conservo reconcilietur; ne juste servus a Domino puniatur. In hoc genere eleemosynae, nullus est pauper. Potest hoc facere ut in aeternum vivat, etiam qui ad tempus non habet unde vivat. Gratis datur, dando cumulatur, quae non consumitur, nisi quando non erogatur. Cujus ergo usque ad hos dies inimicitiae perdurarunt, confundantur atque finiantur. Finiantur, ne finiant: non teneantur, ne teneant: perimantur per redemptorem, ne perimant retentorem. 3. Jejunia Deo accepta. Jejunia vestra non sint talia, qualia propheta condemnat, dicens: Non hoc jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII, 5). Arguit enim jejunia litigiosorum: quaerit piorum. Arguit opprimentes: quaerit relaxantes. Arguit inimicantes: quaerit liberantes. Inde enim per hos dies a rebus licitis desideria vestra frenatis, ne illicita committatis. Nullis diebus se ingurgitet vino, nec adulterio, qui diebus istis temperat a conjugio. Ita oratio nostra humilitate et charitate, jejunando et dando, temperando et ignoscendo, bona tribuendo et mala non retribuendo, a malo declinando et bona faciendo, quaerit pacem, et consequitur eam (Psal. XXXIII, 15). Volat enim talibus oratio pennis adminiculata virtutum: et quo Christus pax nostra praecessit, facilius perfertur in coelum. SERMO CCVII. In Quadragesima, III. 1. Eleemosyna isto maxime tempore eroganda. In adjutorio misericordiae Domini Dei nostri, tentationes saeculi, insidiae diaboli, mundi labor, carnis illecebra, turbulentorum temporum fluctus, et corporalis omnis atque spiritualis adversitas, eleemosynis, et jejuniis, atque orationibus superandae sunt. Haec cum per totam vitam fervere debeant christiano; tum maxime propinquante solemnitate Paschali, quae suo reditu anniversario nostras excitat mentes; innovans in eis memoria salutari, quod Dominus noster unicus Dei Filius misericordiam praestitit nobis, jejunavit oravitque pro nobis. Eleemosyna quippe graece, misericordia est. Quae autem major esse misericordia super miseros potuit, quam illa quae coeli creatorem de coelo deposuit, et terreno corpore terrae induit conditorem; eum qui in aeternitate Patris manet aequalis, mortalitate coaequavit et nobis, formam servi mundi Domino imposuit; ut ipse panis esuriret, satietas sitiret, virtus infirmaretur, sanitas vulneraretur, vita moreretur? Hoc autem, ut nostra pasceretur fames, rigaretur ariditas, consolaretur infirmitas, exstingueretur iniquitas, ardesceret charitas. Quae major misericordia, quam creari creatorem, servire dominatorem, vendi redemptorem, humiliari exaltatorem, occidi suscitatorem? Nobis de praebendis eleemosynis praecipitur ut panem demus esurienti (Isai. LVIII, 7): ille se ipsum ut nobis daret esurientibus, prius pro nobis se tradidit saevientibus. Praecipitur nobis ut peregrinum recipiamus: ille pro nobis in sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Ipsum denique benedicat anima nostra, qui propitius fit omnibus iniquitatibus ejus, qui sanat omnes languores ejus, qui redimit de corruptione vitam ejus, qui eam coronat in miseratione et misericordia: qui satiat in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 2-5). Exerceamus itaque eleemosynas nostras tanto impensius, tantoque frequentius, quanto propinquior fit dies qua nobis praerogata eleemosyna celebratur. Quia jejunium sine misericordia ei nihil est qui jejunat. 2. Jejunium et abstinentia qualis requiritur. Minuendae voluptates, non mutandae. Jejunemus etiam humiliantes animas nostras, appropinquante die quo magister humilitatis humiliavit semetipsum, factus subditus usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Imitemur ejus crucem, abstinentiae clavis edomitas concupiscentias configentes. Castigemus corpus nostrum, et servituti subjiciamus: et ne per indomitam carnem ad illicita prolabamur, in ea domanda aliquantum et licita subtrahamus. Crapula et ebrietas etiam per dies caeteros devitanda: per hos autem dies etiam concessa prandia removenda. Adulteria et fornicationes semper exsecranda atque fugienda: his autem diebus et a conjugibus temperandum est. Facile tibi obtemperabit caro, ne inhaereat alienis, quae refrenari consueverit et a suis. Sane cavendum est ne mutes, non minuas voluptates. Videas enim quosdam pro usitato vino, inusitatos liquores exquirere, et aliorum expressione pomorum, quod ex uva sibi denegant, multo suavius compensare; cibos extra carnes multiplici varietate ac jucunditate conquirere; et suavitates quas alio tempore consectari pudet, huic tempori quasi opportune colligere: ut videlicet observatio Quadragesimae non sit veterum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum occasio. Haec, fratres, ne vobis persuasa subrepant, quanta potestis vigilantia providete. Parcimonia jejuniis conjungatur. Sicut ventris castiganda saturitas, ita gulae irritamenta cavenda sunt. Non humanorum alimentorum genera detestanda, sed carnalis est delectatio refrenanda. Esau non pingui vitulo vel volatilibus saginatis, sed immoderate concupita lenticula reprobatus est (Gen. XXV, 30-34). Sanctum David aquam plus justo desiderasse poenituit (I Paral. XI, 18, 19). Non operosis ergo neque pretiosis, sed in promptu et positis quibusque vilioribus alimentis est corpus a jejunio reficiendum, vel potius fulciendum. 3. Oratio jejunantis libera sit a cupiditate et odio. Quomodo oratio facit eleemosynas. His diebus adminiculis piarum eleemosynarum et frugalium jejuniorum oratio nostra in superna sustollitur: quia nec impudenter a Deo misericordia petitur, cum ab homine homini non negatur, nec serena cordis petentis intentio carnalium voluptatum phantasmatibus nubilis impeditur. Sit autem oratio casta, ne forte non quod charitas, sed quod cupiditas quaerit, optemus; ne inimicis mali aliquid imprecemur; ne in quos nocendo vel vindicando non possumus, orando saeviamus. Certe sicut nos apti efficimur ad orandum eleemosynis et jejuniis, sic et ipsa nostra oratio facit eleemosynas, cum dirigitur atque profunditur, non pro amicis tantum, verum etiam pro inimicis, et jejunat ab iro et odio et a perniciosissimis vitiis. Si enim nos jejunamus a cibis, quanto potius illa a venenis? Denique nos debitis opportunisque temporibus alimentorum perceptione reficimur: nunquam illam escis talibus oblectemus. Perpetua suscipiat ista jejunia: quia est illi cibus proprius, quem sumere sine intermissione praecipitur. Semper ergo jejunet ab odio, semper dilectione pascatur. SERMO CCVIII. In Quadragesima, IV. 1. Quadragesimalis abstinentia qualis esse debet. Restringendae deliciae, non mutandae. Solemne tempus advenit, quo vestram commoneamus et exhortemur in Domino Charitatem: quanquam ipsum tempus, etiam tacentibus nobis, satis vos admoneat et hortetur, ut jejuniis et orationibus et eleemosynis solito instantius et alacrius ferveatis. Sed ministerium nostri sermonis accedit, ut et vocis hujus tuba, vires suas spiritus vester adversus carnem dimicaturus accipiat. Sint ergo vestra jejunia sine litibus, clamoribus, caedibus: ut etiam qui sub jugo vestro sunt, remissionem cautam sentiant et benignam; ut aspera severitas refrenetur, non ut salubris disciplina solvatur. Cum vero aliquo genere ciborum etiam concessorum atque licitorum, causa castigandi corporis abstinetis, mementote omnia munda mundis: ne quid putetis immundum, nisi quod infidelitas inquinaverit. Immundis enim et infidelibus, ait Apostolus, nihil est mundum (Tit. I, 15; Rom. XIV, 20). Sed plane fidelium corpora cum servituti subjiciuntur, proficit spirituali saluti, quidquid corporali minuitur voluptati. Ideoque cavendum est, ne pretiosas escas vel pro aliis alias, vel etiam pretiosiores sine carnibus animalium requiratis. Cum enim corpus castigatur, et servituti subjicitur (I Cor. IX, 27), restringendae sunt deliciae, non mutandae. Quid enim interest in quali cibo concupiscentia immoderata culpetur? Non utique de solis carnibus, sed etiam de quibusdam pomis et agriculturae alimentis Israelitarum concupiscentia divina voce damnata est (Num. XI, 5, 33, 34). Et Esau, non propter offam suillam, sed propter lenticulam defricatam, sua primogenita perdidit (Gen. XXV, 30-34). Ut omittam quid esuriens Dominus tentatori etiam de ipso pane responderit (Matth. IV, 3, 4): qui certe non suam carnem quasi rebellem domabat, sed quid in talibus tentationibus respondere debeamus misericorditer admonebat. Quapropter, charissimi, a quibuscumque cibis vobis placuerit abstinere; mementote ut propositum vestrum pia temperantia conservetis, non ut Dei creaturam sacrilego errore damnetis. Quicumque etiam estis conjugibus alligati, nunc maxime apostolica monita nolite contemnere, ut invicem abstineatis ad tempus, ut vacetis orationibus (I Cor. VII, 5). Quod enim et aliis diebus utiliter fit, nimis inverecundum est si modo non fiat. Arbitror onerosum non esse debere, anniversaria observatione solemnibus diebus hoc facere conjugatos, quod viduae ex quadam vitae parte professae sunt, quod tota vita sanctae virgines susceperunt. 2. Eleemosynae opera amplificanda. Eleemosynae genus, parcere inimicis. Jam vero eleemosynas his diebus augere, quodam modo ex debito est. Ubi enim justius quam miserendo impenditis, quod vobis abstinendo demitis? Et quid iniquius, quam ut quod minus erogat abstinentia, servet permanens avaritia, aut consumat dilata luxuria? Intendite itaque quibus debeatis quod vobis denegatis; ut quod detrahit temperantia voluptati, addat misericordia charitati. Quid jam dicam de illo opere misericordiae, ubi nihil de apothecis, nihil de sacculo impenditur, sed ex corde dimittitur; quod magis si maneat, quam si recedat, incipit esse damnosum? Iram dico adversus aliquem in corde servatam. Quid autem stultius, quam inimicum forinsecus devitare, et multo pejorem in praecordiis intimis retinere? Unde Apostolus dicit, Sol non occidat super iracundiam vestram; moxque subjungit, Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26 et 27). Tanquam hoc agat, qui non cito iram pellit ex animo, ut per illam velut per januam aditum praestet diabolo. Primitus itaque agendum est, ut super iram non occidat iste sol; ne deserat ipsam mentem justitiae sol. Sed in cujus pectore adhuc usque permansit, pellat eam saltem jam proximus dies Dominicae passionis, qui non est iratus interfectoribus suis, pro quibus in ligno pendens et precem fudit et sanguinem (Luc. XXIII, 34). In cujuscumque ergo vestrum pectore usque ad istos sanctos dies fronte impudentissima perduravit, nunc inde saltem ira discedat (Eccle. XI, 10), ut oratio secura procedat: nec offendat, aut palpitet, aut sub conscientiae stimulis obmutescat, cum ad eum locum venerit, ubi dicendum est, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Aliquid petituri estis ne vobis retribuatur, et aliquid ut tribuatur. Remittite ergo, et remittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. VI, 73 et 38). Haec, fratres, etiamsi non admoneam, perpetua meditatione curare debetis. Cum vero tot divinorum testimoniorum ministra vox nostra diei quoque praesentis celebritate juvetur; timere non debeo ne me, vel potius omnium Dominum in me, aliquis vestrum forte contemnat: sed sperare potius quod grex ejus agnoscens ejus esse quod dicitur, eum efficaciter exaudiendus exaudiat. SERMO CCIX. In Quadragesima, V. 1. Quadragesimali observatione finiendae inimicitiae. Tria vitia, quibus inimicitiae vivunt. Solemne tempus advenit, quando de anima attentius cogitanda et corpore castigando vestram commoneam Charitatem. Hi sunt enim quadraginta dies sacratissimi toto orbe terrarum, quos propinquante Pascha universus mundus, quem Deus in Christo reconciliat sibi, praedicanda devotione concelebrat. Si quae inimicitiae, quae vel nasci non debuerunt, vel cito mori debuerunt, et tamen usque ad hoc tempus sive negligentia, sive pertinacia, sive non modesta, sed superba verecundia, inter fratres perdurare potuerunt; saltem modo finiantur. Super quas sol non debuit occidere (Ephes. IV, 26), saltem post multos solis ortus et occasus, etiam ipsae suo tandem aliquando exstinguantur occasu, nec ulterius ullo renoventur exortu. Negligens inimicitias finire obliviscitur; pertinax veniam non vult concedere, cum rogatur; superbe verecundus veniam petere dedignatur. His tribus vitiis inimicitiae vivunt: sed animas in quibus non moriuntur, occidunt. Vigilet contra negligentiam memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam verecundam submissa prudentia. Qui se concordiae recolit neglectorem, excutiat expergiscendo torporem: qui se cupit esse sui debitoris exactorem, Dei se cogitet debitorem: qui erubescit petere ut sibi frater ignoscat, vincat per bonum timorem malum pudorem: ut noxiis inimicitiis finitis, ut eis mortuis, vos vivatis. Totum hoc charitas agit, quae non agit perperam (I Cor. XIII, 4). Charitas, fratres mei, in quantum adest, exerceatur bene vivendo; in quantum autem minus est, impetretur petendo. 2. Orationes eleemosynis adminiculandae. Ut autem nostrae orationes congruis adminiculis adjuventur, quoniam in his diebus ferventiores eas habere debemus; etiam eleemosynas ferventius erogemus. Ipsis adjiciatur, quod nobis jejunando et a cibis solitis abstinendo detrahitur. Quamvis eas debeat largiores habere, qui propter aliquam necessitatem corporis sui et consuetudinem alimentorum non potest abstinere, ut hoc addat pauperi, quod sibi detrahit: sed ideo pius det pauperi, quia sibi non detrahit; ut quoniam minus potest orationes suas castigatione corporis adjuvare, abundantiorem in corde pauperis includat eleemosynam, quae pro illo possit orare. De Scripturis sanctis hoc est saluberrimum amplectendumque consilium: Include, inquit, eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15). 3. Abstinentia qualis suscipienda. Admonemus etiam eos qui se a carnibus abstinent, ne vasa in quibus sunt coctae tanquam immunda devitent. Sic enim loquens Apostolus ait: Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Quod enim fit in hujusmodi observationibus sana doctrina, non fit causa immunditiae devitandae, sed concupiscentiae refrenandae. Unde et illi qui sic se a carnibus temperant, ut alias escas et difficilioris praeparationis et pretii majoris inquirant, multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinentiam, sed mutare luxuriam. Quomodo istis dicturi sumus, ut quod sibi detrahunt dent pauperi; a quibus solitus ita cibus relinquitur, ut in alio comparando sumptus augeatur? Estote ergo his diebus et crebrius jejunantes, et vobis parcius impendentes, et egenis largius tribuentes. A conjugali quoque concubitu, hi dies postulant continentiam: Ad tempus, ait Apostolus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII, 5). Non est hoc arduum atque difficile diebus paucis fidelibus conjugatis, quod a certo vitae articulo usque in finem sanctae viduae susceperunt, quod tota vita sanctae virgines faciunt. Atque in his omnibus ferveat devotio, comprimatur elatio. Nemo sic gaudeat de bono largitatis, ut bonum amittat humilitatis. Omnia vero caetera Dei dona non faciunt prodesse aliquid, nisi adsit vinculum charitatis. SERMO CCX. In Quadragesima, VI. CAPUT PRIMUM. 1. In Quadragesima considerandum anni tempus et dierum numerus. Solemne tempus advenit, quod amplius quam per anni caetera spatia, nos orationibus atque jejuniis animam humiliare, et corpus castigare commoneat. Cur autem hoc propinquante solemnitate Dominicae passionis, et cur quadragesimi numeri mysterio celebretur, quoniam solet movere nonnullos, merito de hac re quod dicendum Dominus donare dignatus est, ad vestram Charitatem proferre suscipimus. Quos autem ista non ad litigandum, sed ad cognoscendum quaerere novimus, eorum fide atque pietate multum adjuvamur, ut dicenda impetrare possimus. 2. Quaestio: Cur eo tempore jejunetur, ante Baptismi celebrationem. Responsio. Hoc enim solet facere quaestionem, cur ipse Dominus Jesus Christus, qui humano corpore assumpto ad hoc utique hominibus homo factus apparuit, ut nobis et vivendi et moriendi et resurgendi praeberet exemplum, non antequam baptizaretur, sed posteaquam baptizatus est jejunavit. Sic enim scriptum est in Evangelio: « Baptizatus autem confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit » (Matth. III, 16 et 17; IV, 2). Nos autem cum eis qui baptizandi sunt, ante diem Baptismi eorum, qui dies Paschalis appropiat, jejunamus, post quem diem per dies quinquaginta jejunia relaxamus. Quod merito movere deberet, si baptizare vel baptizari nisi die Paschali solemnissimo non liceret. At cum per totum annum, sicut unicuique vel necessitas fuerit vel voluntas, non prohibeatur a Baptismo, id donante illo qui dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); anniversariam vero Domini passionem, nonnisi certo anni die, quod Pascha dicitur, liceat celebrari: Baptismi sacramentum a Pascha procul dubio distinguendum est. Hoc enim omni die licet accipere: illud uno et certo anni die fas est agere. Hoc ad innovandam vitam datur: illud ad religionis memoriam commendatur. Sed quod ad illum diem longe major baptizandorum numerus confluit, non gratia uberior salutis hic distat, sed laetitia major festivitatis invitat. CAPUT II. 3. Baptismus Joannis a Baptismo Christi discernendus. Sacramenta veteris Legis cur suscepit Christus. Quando tentatio infertur, jejunandum. Quid quod etiam baptismus Joannis, quem tunc Christus accepit, a baptismo ipsius Christi, quem fideles ejus accipiunt, discernendus est; nec ideo ille quo baptizatus est Christus, melior est isto quo baptizatur christianus, quia christiano melior est Christus; sed ideo magis istud baptismum, quia Christi est, illi praeponitur? Joannes enim baptizavit Christum, cum se Christo confiteretur minorem: Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Joanne majorem. Sicut circumcisione carnis, quamvis eam et Christus accepit, et nemo christianus nunc accipit, melius est sacramentum resurrectionis Christi, quo ad expoliandam carnalem ac veterem vitam circumciditur christianus, ut audiat Apostolum dicentem: Sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Sicut ipsum vetus Pascha, quod agni occisione celebrare praeceptum est, non ideo quia hoc cum discipulis celebravit Christus, melius est quam Pascha nostrum, quo immolatus est Christus. Pertinuit enim ad praebendum nobis humilitatis et devotionis exemplum, ut illa etiam sacramenta veniens suscipere dignaretur, quibus venturus ipse praenuntiabatur: ut hinc ostenderet quanta religione nos oportet haec suscipere sacramenta, quibus jam venisse nuntiatur. Non ergo quia Christus post acceptum Joannis baptismum continuo jejunavit, tanquam regulam observationis dedisse credendus est, ut post ipsius Christi Baptismum acceptum, continuo jejunare necesse sit: sed plane illo exemplo docuit jejunandum esse, quando forte acriore luctamine cum tentatore confligimus. Ob hoc enim Christus, qui sicut homo dignatus est nasci, non respuit sicut homo tentari, ut christianus magisterio ejus instructus non possit a tentatore superari. Sive ergo continuo post Baptismum, sive quolibet intervallo temporis interposito, quando simile praelium tentationis infertur homini, jejunandum est: ut et corpus impleat de castigatione militiam, et animus impetret de humiliatione victoriam. In illo ergo dominico exemplo illius causa jejunii, non Jordanis tinctio, sed diaboli tentatio fuit. CAPUT III. 4. Cur Quadragesimale jejunium ante Pascha. Ablato sponso filiis lugendum. Cur autem nos ante solemnitatem passionis Dominicae jejunemus, et illa jejuniorum relaxatio quinquagesimo die perficiatur, haec ratio est. Omnis qui recte jejunat, aut animam suam in gemitu orationis et castigatione corporis humiliat ex fide non ficta; aut ab illecebra carnali inopia aliqua spirituali veritatis et sapientiae delectatione suspensa, ad famem sitimque sentiendam descendit ejus intentio. De utroque jejunii genere Dominus respondit interrogantibus cur discipuli ejus non jejunarent. Nam de illo primo, quod habet animae humiliationem: Non possunt, inquit, lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus. Sed veniet hora quando auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. De illo autem altero, quod habet epulas mentis, ita consequenter locutus est: Nemo assuit pannum novum vestimento veteri, ne major scissura fiat: neque mittunt vinum novum in utres veteres, ne et utres rumpantur, et vinum effundatur; sed vinum novum in utres novos mittunt, et utraque servantur (Matth. IX, 15-17). Proinde quia jam sponsus ablatus est, utique nobis filiis illius pulchri sponsi, lugendum est. Speciosus enim forma prae filiis hominum, cujus diffusa gratia in labiis ejus (Psal. XLIV, 3), inter manus persequentium non habuit speciem neque decorem, et ablata est de terra vita ejus (Isai. LIII, 2, 8). Et recte lugemus, si flagramus desiderio ejus. Beati quibus eum licuit ante passionem tunc habere praesentem, interrogare sicut vellent, et audire sicut audire deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum ejus, neque viderunt: quia in alia dispensatione fuerant ordinati, per quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur. De his enim ad discipulos loquitur dicens: Multi justi et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17). In nobis autem illud impletum est, quod ipse itidem dicit: Venient dies, quando desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis (Luc. XVII, 22) CAPUT IV. 5. Cur gemendum et jejunandum in hac vita. Quis non sancti desiderii flamma uratur? quis non hic lugeat? quis non laboret in gemitu suo? quis non dicat, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Credimus quippe in eum jam sedentem ad dexteram Patris: sed tamen quamdiu sumus in corpore, peregrinamur ab eo (II Cor. V, 6), nec eum dubitantibus vel negantibus et dicentibus, Ubi est Deus tuus? valemus ostendere. Merito Apostolus ejus concupiscebat dissolvi, et esse cum illo: manere autem in carne non sibi optimum ducebat, sed necessarium propter nos (Philipp. I, 23, 24). Ubi cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; quoniam deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 14, 15). Inde tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1): et in hac saeculi nocte circuit leo quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non Leo de tribu Juda, rex noster (Apoc. V, 5); sed leo diabolus, adversarius noster. Ille autem quatuor animalium de Apocalypsi Joannis figuras in se uno exprimens, natus ut homo, operatus ut leo, immolatus ut vitulus, volavit ut aquila (Id. IV, 7). Volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 11 et 12). Posuit tenebras, et facta est nox, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, tentatores videlicet per quos diabolus quaerit quem devoret; non quidem habentes potestatem, nisi in eis quos acceperint quia et in Psalmo ipso ita sequitur, Quaerentes a Deo escam sibi (Psal. CIII. 20, 21). In tam periculosa et tentationibus plena hujus saeculi nocte quis non timeat, quis non medullis omnibus contremiscat, ne dignus judicetur qui devorandus dimittatur in fauces tam crudelis inimici? Unde jejunandum et orandum est. CAPUT V. 6. Jejunium ante solemnitatem passionis Christi maxime conveniens. Et quando potius, quando instantius, quam propinquante ipsa Dominicae passionis solemnitate, qua celebritate anniversaria quodam modo nobis ejusdem noctis memoria resculpitur, ne oblivione deleatur, ne nos non corpore, sed spiritu dormientes, ille rugiens devorator inveniat. Nam et ipsa Dominica passio, quid nobis aliud in capite nostro Christo Jesu, quam ipsam vitae hujus tentationem maxime commendavit? Unde adveniente jam mortis suae tempore, Petro dixit: « Postulavit satanas vexare vos sicut triticum: et ego rogavi, Petre, pro te, ne deficiat fides tua, vade et conforta fratres tuos (Luc. XXII, 31 et 32). » Et plane confortavit nos per apostolatum, per martyrium, per epistolas suas. Ubi etiam noctem, de qua loquor, admonens formidandam, consolatione prophetiae tanquam nocturni luminis, ut cauti vigilaremus, edocuit. « Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. 1, 19). » 7. Dies nunc laboris et tristitiae. Sint ergo lumbi nostri accincti et lucernae ardentes, et nos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Nec dicamus invicem nobis, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Sed eo magis, quo incertus est mortis dies, et molestus est vitae dies, jejunemus et oremus, cras enim moriemur. Pusillum, inquit, et non videbitis me; et iterum pusillum, et videbitis me. Haec est hora de qua dixit, Vos tristes eritis, saeculum autem gaudebit: id est, vita ista tentationibus plena, in qua peregrinamur ab eo. Sed iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Joan. XVI, 19, 20, 22). In hac spe fidelissimi promissoris etiam nunc utcumque gaudemus, donec veniat illud uberrimum gaudium, cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), et gaudium nostrum nemo auferet a nobis. Hujus enim spei tam gratum et gratuitum etiam pignus Spiritum sanctum accepimus, qui in cordibus nostris inenarrabiles gemitus operatur sanctorum desideriorum. « Concepimus enim, » sicut ait Isaias, « et parturivimus spiritum salutis » (Isai. XXVI, 18). Et « mulier cum parturit, » ait Dominus, « tristitia est illi, quoniam venit dies ejus: sed cum pepererit, fit gaudium magnum, quoniam natus est homo in saeculum » (Joan. XVI, 21). Hoc erit gaudium, quod nemo auferet a nobis; quo in aeternum lumen ex hac fidei conceptione transfundemur. Nunc ergo jejunemus, et oremus, cum dies parturitionis est. CAPUT VI. 8. Jejunium quadragenario numero cur institutum. Hoc totum corpus Christi per totum orbem diffusum, id est, tota hoc agit Ecclesia, et illa unitas quae dicit in Psalmo: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Unde jam nobis elucet cur Quadragesima instituta sit hujus humiliationis solemnitas. Quae enim a finibus terrae clamat, cum angitur cor ejus, a quatuor orbis terrae partibus clamat, quas frequenter etiam Scriptura commemorat, Oriente et Occidente, Aquilone et Meridie. Per hoc totum ille decalogus Legis, jam non per litteram tantummodo metuendus, sed per gratiam charitatis implendus, indictus est. Unde quater multiplicatis decem, videmus quadraginta compleri. Sed adhuc in labore tentationis, cum venia delictorum. Quis enim perfecte implet, Non concupisces (Exod. XX, 17)? Unde jejunandum et orandum est: a bono tamen opere non cessandum. Cui labori merces illa redditur in fine, quae denarii nomine nuncupatur (Matth. XX, 2-13). Sicut autem ternarius a tribus, quaternarius a quatuor; ita denarius a decem nomen accepit: qui conjunctus quadragenario tanquam merces labori redditur. Quinquagenarii numeri figura tempus illius gaudii significat, quod nemo auferet a nobis: cujus in hac vita nondum functionem habemus; sed tamen post solemnitatem Dominicae passionis a die resurrectionis ejus per dies quinquaginta, quibus jejunia relaxamus, hoc in dominicis laudibus personante Alleluia celebramus. 9. Quadragesimae tempus abstinentia et piis operibus magis fervere debet. Nunc itaque, in persona Christi, ut non circumveniamini a satana, exhortor vos, dilectissimi, ut quotidianis jejuniis, largioribus eleemosynis, ferventioribus orationibus Deum propitietis. Nunc tempus est quo et conjugati ab uxoribus, et nuptae a suis viris abstineant, ut orationibus vacent: quanquam et per totum annum certis diebus hoc facere debeant; et quanto crebrius, tanto utique melius: quia et qui concessa immoderate appetit, eum qui concessit offendit. Oratio quippe spiritualis res est, et ideo tanto est acceptior, quanto magis suae naturae implet effectum. Tanto magis autem spirituali opere funditur, quanto magis animus qui eam fundit, a carnali voluptate suspenditur. CAPUT VII. Quadraginta diebus jejunavit Moyses Legis administrator, quadraginta Elias excellentissimus Prophetarum, quadraginta ipse Dominus testimonium habens a Lege et Prophetis. Inde cum his duobus in monte se ostendit. Nos autem qui tam longum jejunium perpetuare non possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut et illi, accipiamus, saltem quantum possumus faciamus; ut exceptis diebus per quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet jejunare, Domino Deo nostro vel quotidiano vel crebro jejunio placeamus. Sed numquid sicut a cibo et potu abstinentia per tot dies non potest esse continua, sic et a concubitu non potest? cum videamus in nomine Christi multos utriusque sexus ab hac re penitus immunia membra Deo dicata servare. Puto non esse magnum, ut tota Paschali solemnitate possit conjugum castitas, quod potest tota vita virginitas.

CAPUT VIII. 10. Deliciosi quadragesimae observatores. Jamvero illud, quanquam admonere non debui, quandoquidem tempus humiliandae animae, quantum potui, maxime commendavi; tamen propter hominum errores, qui per vaniloquas seductiones et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis curam inferre non cessant, tacere non possum. Sunt quidam observatores Quadragesimae deliciosi potius quam religiosi, exquirentes novas suavitates magis quam veteres concupiscentias castigantes; qui copiosis pretiosisque apparatibus fructuum diversorum, quorumlibet obsoniorum varietates et sapores superare contendunt: vasa in quibus coctae sunt carnes tanquam immunda formidant, et in sua carne ventris et gutturis luxuriam non formidant: jejunant, non ut solitam temperando minuant edacitatem; sed ut immoderatam differendo augeant aviditatem. Nam ubi tempus reficiendi advenerit, opimis mensis tanquam pecora praesepibus irruunt; numerosioribus ferculis corda obruunt ventresque distendunt; artificiosis et peregrinis condimentorum diversitatibus gulam, ne vel copia compescatur, irritant. Denique tantum capiunt manducando, quantum digerere non sufficiant jejunando. CAPUT IX. 11. Abstinentia a vino delicato. Sunt etiam qui vinum ita non bibunt, ut aliorum expressione pomorum alios sibi liquores, non salutis causa, sed jucunditatis, exquirant: tanquam non sit Quadragesima piae humilitatis observatio, sed novae voluptatis occasio. Quanto enim honestius, si stomachi infirmitas aquam potare non tolerat, vino usitato et modico sustentetur, quam quaerantur vina quae vindemiam nesciunt, quae torcularia non noverunt; non ut potus mundior eligatur, sed ut frugalior improbetur? Quid autem absurdius, quam tempore quo caro arctius castiganda est, tantas carni suavitates procurare, ut ipsa faucium concupiscentia nolit Quadragesimam praeterire? Quid inconvenientius, quam in diebus humilitatis, quando pauperum victus omnibus imitandus est, ita vivere, ut si toto tempore sic vivatur, vix possint divitum patrimonia sustinere? Cavete ista, dilectissimi: cogitate quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Quod saluberrimum praeceptum si omni tempore observandum est, quanto amplius his diebus, quando ita turpe est si cupiditas nostra ad inusitatas laxetur illecebras, ut merito culpetur qui non restrinxerit usitatas? CAPUT X. 12. Misericordiae opera in pauperes. Alterum misericordiae genus in ignoscendo. Praecipue sane pauperum mementote, ut quod vobis parcius vivendo subtrahitis, in coelesti thesauro reponatis. Accipiat esuriens Christus, quod jejunans minus accipit christianus. Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam, qui fecit injuriam: det veniam, qui accepit injuriam: ut non possideamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum. Et haec enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo, ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Mementote servi illius, cui omne debitum dominus ejus quod donaverat, replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quae debebat accepit (Matth. XVIII, 26-35). In hoc genere operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est. Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, jejunare non possum. Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est, nullum vel carnis suae membrum in adjutorium animae assumitur, ut hoc impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. Fac securus, da securus, nihil in corpore dolebis, nihil in domo minus habebis. Jam vero, fratres, videte quid mali sit, ut poenitenti fratri non ignoscat, cui praeceptum est ut inimicum adhuc diligat. Quae cum ita sint, cum scriptum sit, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); considerate, charissimi, utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere. SERMO CCXI. In Quadragesima, VII. De fraterna concordia, et condonatione offensarum. CAPUT PRIMUM. 1. Finiendae querelae in Quadragesima. Pactum dimittendi ut dimittatur nobis. Aliud ira, et aliud odium. Dies isti sancti, quos agimus in observatione Quadragesimae, commonent nos de fraterna concordia loqui vobis, ut quicumque habet adversus alium querelam, finiat, ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim vita ista mortalis et fragilis, quae inter tot terrenas tentationes periclitatur, et orat ne submergatur, non potest esse in quovis justo sine qualibuscumque peccatis; unum est remedium per quod vivere possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in Oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Pactum et placitum cum Deo fecimus, et conditionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitti nobis plena fiducia petimus, si et nos dimittimus: si autem non dimittimus, dimitti nobis peccata non putemus; ne nos ipsos fallamus. Homo se non fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci: et utinam nec hoc possemus. Humanum est irasci: sed non debet iracundia tua, natus surculus brevis, suspicionibus irrigari, et ad trabem odii pervenire. Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur filio, sed non odit filium: irascitur, ut corrigat. Si propterea irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non vides (Id. VII, 3). Culpas in alio iram, et tenes odium in te ipso. In comparatione odii, ira festuca est. Sed festucam si nutrias, trabes erit. Si evellas et projicias, nihil erit. CAPUT II. 2. In tenebris et carcere est qui odit. Si advertistis, beati Joannis, cum ejus Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera jam lucet. Deinde secutus adjunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 8 et 9). Sed forte tales tenebras esse homo putet, quales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque fundebantur, et lux fulgebat in cordibus. In illis tenebris carceris oculis non videbant, sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis scire quales sunt istae tenebrae, de quibus dictum est, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Qui odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer ejus, cor ejus est. Cum audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte contemnas tales tenebras, adjungit, et dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce jam homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. CAPUT III. 3. Ignoscendum, ut possis dominicam orationem dicere. Forte peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater, ignosce mihi quod peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult dimittere debitum: quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster, qui es in coelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic: Veniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dixisti: quod sequitur vide ne forte velis transcendere, et aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo, et verum dic: aut si non habes quare dicas, Dimitte nobis debita nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem apostolus dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8)? Si autem mordet conscientia fragilitatis, et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis; dic ergo, Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide. Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo, et dicturus es, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9-12). An non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus: si autem dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic, et verum dic. Quomodo dicturus es verum, qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum? CAPUT IV. 4. Securus apud Deum est, cui petenti negatur venia a fratre. De iis qui veniam ab homine petere erubescunt. Venia a quibusdam nonnisi tacite et blandiendo petenda. Illum admonui: modo te consolor, o quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo, Dimitte mihi quod in te peccavi: si dixisti ex toto corde, si vera humilitate, non ficta charitate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo, habetis Dominum: conservo tuo debes, noluit tibi dimittere; interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si potest, exigat servus. Dico aliud: Admonui ergo eum qui noluit dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod nolebat; ne, quando orat, non accipiat quod desiderat. Admonui et illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo, et non accepit; ut in eo quod non impetravit a fratre suo, securus sit de Domino suo. Est et aliud quod admoneam: Peccavit in te frater tuus, et noluit tibi dicere, Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundant verba ista: utinam illa Deus eradicet de agro suo, hoc est de cordibus vestris. Quam multi sunt enim, qui sciunt se peccasse in fratres suos, et nolunt dicere, Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare, et erubescunt rogare: non erubuerunt de iniquitate, et erubescunt de humilitate. CAPUT V. Ipsos ergo in primis admoneo. Quicumque habetis discordiam cum fratribus vestris, et revocatis vos ad vos, et consideratis vos, et justum judicium fertis in vos, intus in cordibus vestris, et invenitis vos non debuisse facere quod fecistis, non debuisse dicere quod dixistis; petite veniam fratres a fratribus vestris, facite fratribus quod ait Apostolus, Donantes vobis ipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV, 32): facite, nolite erubescere veniam petere. Perinde omnibus dico, viris et feminis, minoribus et majoribus, laicis et clericis: dico et mihi ipsi. Omnes audiamus, omnes timeamus. Si peccavimus in fratres nostros, si adhuc inducias vivendi accepimus, non ideo morimur: adhuc enim vivimus, nondum damnati sumus: dum vivimus, faciamus quod jubet Pater, qui erit Deus judex; et petamus veniam a fratribus, quos forte peccando in eos aliquid offendimus, aliquid laesimus. Sunt personae humiles pro ordine saeculi hujus, a quibus si petas veniam, extolluntur in superbiam: hoc est quod dico; aliquando dominus peccat in servum suum: quia etsi ille dominus est, ille servus; ambo tamen alieni servi sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt. Tamen durum videtur ut hoc etiam jubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus peccat in servum suum injuste litigando, injuste caedendo; dicat ille, Ignosce mihi, da mihi veniam. Non quia non debet facere, sed ne ille incipiat superbire. Quid ergo? Ante oculos Dei poeniteat eum, ante oculos Dei puniat cor suum: et si non potest servo dicere, quia non oportet, Da mihi veniam; blande illum alloquatur. Blanda enim appellatio, veniae est postulatio.

CAPUT VI. 5. Nolenti petere veniam, quomodo ignoscendum ex animo. Restat ut eos alloquar, in quos alii peccaverunt, et illi qui in eos peccaverunt, veniam petere noluerunt. Illos enim jam sum allocutus, qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant; credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum fratribus vestris aliquas habere discordias, et invenistis quod non ipsi vos in eos peccaveritis, sed illi in vos. Etsi non modo mihi loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et audire; tamen forte cogitando loquimini, et dicitis vobis, Volo concordare, sed ille me laesit, ille in me peccavit, et non vult veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum, Vade ad illum, et tu pete veniam? Absit. Nolo mentiaris: nolo dicas, Da mihi veniam, qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest, cum tu fueris tuus accusator? Quid expetas tibi ignosci, ab eo quem non laesisti, aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo facias: nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in illum. Scio, inquit. In ista tuta scientia, sit tua conscientia. Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit, et ultro ab illo petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici, qui illum objurgent, ut a te prius veniam petat: tu tantum paratus esto ignoscere, prorsus paratus esto ex corde dimittere. Si paratus es dimittere, jam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo, ut petat a te veniam; quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me, et obesse illi quod peccavit in me, si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut ignoscas ei. CAPUT VII. 6. Offensae donandae exemplo Christi. Ecce dixi vobis quod maxime per istos dies jejuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiae vestrae, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra, qui contristor litibus vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus ejus passionem, qui nihil cuiquam debebat, et pretium pro debentibus solvit: Dominum Jesum Christum dico, qui in neminem peccavit, et prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris, quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere, frontem terrae concutere, aliquando vultum suum lacrymis rigare; et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora, ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur. SERMO CCXII. In traditione Symboli, I. Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae. 1. Symbolum unde dictum. Tempus est ut Symbolum accipiatis, quo continetur breviter, propter aeternam salutem, omne quod creditis. Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam, translato vocabulo; quia symbolum inter se faciunt mercatores, quo eorum societas pacto fidei teneatur. Et vestra societas est commercium spiritualium, ut similes sitis negotiatoribus bonam margaritam quaerentibus (Matth. XIII, 45). Haec est charitas, quae diffundetur in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis (Rom. V, 5). Ad hanc pervenitur ex fide, quae isto Symbolo continetur: ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, regem saeculorum, visibilium et invisibilium creatorem; et quidquid aliud digne de illo vel ratio sincera, vel Scripturae sanctae auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium separetis. Neque enim sic ista de Patre dicuntur, ut ab illo aliena sint qui dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): et de quo Apostolus ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Rapina quippe usurpatio est alieni: cum illa aequalitas natura sit. Ac per hoc quomodo non erit omnipotens Filius, per quem facta sunt omnia; cum etiam sit Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), de qua scriptum est, quod cum sit una, omnia potest (Sap. VII, 27)? Est autem etiam natura invisibilis, in ea ipsa forma, in qua aequalis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei, quod in principio erat, et Deus erat (Joan. I, 3, 1): in qua natura etiam immortalis omnino, id est omni modo incommutabilis manet. Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis: sed non est vera immortalitas, ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere et proficere potest. Unde mors ejus est, alienari a vita Dei per ignorantiam quae est in illa: vita vero ejus, currere ad fontem vitae, ut in lumine Dei videat lumen. Secundum quam vitam etiam vos per Christi gratiam reviviscetis a morte quadam, cui renuntiatis. Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius, cum Patre semper incommutabiliter vivit; nec deficit, quia permansio non minuitur; nec proficit, quia perfectio non augetur. Est etiam ipse saeculorum visibilium et invisibilium creator: quia, sicut dicit Apostolus, In ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et omnia illi constant (Coloss. I, 16, 17). Sed quoniam semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens (Philipp. II, 7); per hanc formam servi invisibilis visus est: quia natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. In hac forma servi infirmatus est omnipotens: quia passus est sub Pontio Pilato. Per hanc formam servi, immortalis mortuus est: quia crucifixus est et sepultus. Per hanc formam servi, rex saeculorum die tertio resurrexit. Per hanc formam servi visibilium et invisibilium creator ascendit in coelum, unde nunquam recessit. Per hanc formam servi, sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris: de quo dicit propheta, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? In hac forma servi, venturus est judicare vivos et mortuos: in qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum nobis Spiritus sanctus missus est a Patre, et ab ipso. Spiritus Patris et Filii ab utroque missus, a nullo genitus: unitas amborum, aequalis ambobus. Haec Trinitas unus Deus est, omnipotens, invisibilis, rex saeculorum, visibilium et invisibilium creator. Neque enim tres dominos, aut tres omnipotentes, aut tres creatores, aut quidquid aliud de excellentia Dei dici potest, dicimus: quia nec tres dii, sed unus Deus. Quamvis in hac Trinitate Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus nec Filius sit nec Pater: sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille Spiritus Patris et Filii. Credite, ut intelligatis. Nisi enim credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post hanc etiam mortem, quae in omnes pertransit, quae vetustati primi hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 54), ut jam non aggravet animam (Sap. IX, 15), nec ullam quaerat refectionem, quia nullam patietur defectionem. 2. Symbolum memoria tenendum, quare. Hinc igitur brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, in quo Symbolo quod audieritis, totum in isto sermone nostro breviter collectum agnoscetis. Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis scribere; sed audiendo perdiscere: nec cum didiceritis, scribere; sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo audituri estis, in divinis sacrarum Scripturarum litteris continetur. Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi, commemoratio fit promissionis Dei, ubi per prophetam praenuntians Testamentum novum dixit: Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos, dicit Dominus, dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam (Jerem. XXXI, 33). Hujus rei significandae causa, audiendo symbolum discitur: nec in tabulis, vel in aliqua materia, sed in corde scribitur. Praestabit ille qui vos vocavit ad suum regnum et gloriam, ut ejus gratia regeneratis vobis, etiam Spiritu sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod creditis diligatis, et fides per dilectionem operetur in vobis; ac sic Domino Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo poenam, sed liberaliter amando justitiam. Hoc est ergo Symbolum, quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos insinuatum est: sed sub hac brevi forma fidelibus consistendum et proficiendum est. SERMO CCXIII. In traditione Symboli, II. CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens. Symbolum est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam; paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2 et 3). Ad hoc nobis est ejus omnipotentia necessaria. Nam universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur. Omnipotens est ad facienda majora et minora: omnipotens est ad facienda coelestia et terrestria: omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia: omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non potest peccare, non potest mentiri, non potest falli. Tanta non potest: quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini. CAPUT II. 2. Christus Filius Dei unicus. Quomodo incarnatus. Christus nobis unicus Salvator. Post hoc quid? Et in Jesum Christum. Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo Patri aequalem. Si Filium unicum, ergo ejusdem substantiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo ejus omnipotentiae cujus est Pater. Si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria. Ecce qua venit, quis, ad quos. Per virginem Mariam, in qua operatus est Spiritus sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic factus est homo qui fecit hominem, assumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Non Verbum in carnem versum est, sed Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est, in nobis? In hominibus. Factus unus ex hominum numero, unus et unicus. Unicus Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator: nemo enim praeter ipsum salvator noster. Et nobis unicus Redemptor: nemo enim praeter ipsum redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo. CAPUT III. 3. Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus. Ergo ipsa, ubi empti sumus, ejus commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria: jam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus, Filius Dei unicus Dominus noster sepultus est. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Et Dominum gloriae ostendit, et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illaesa carne tua conscindat, tibi facit injuriam: nec sic clamas pro veste tua, ut dicas, Conscidisti tunicam meam; sed, Conscidisti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est; sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro jacebat, et tamen confiteris Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria, qui Jesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro jacet, et tu dicis, Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). CAPUT IV. 4. Dextera Dei aeterna felicitas. Non contemnamus solam carnem: quando jacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper jacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in Symbolo. Cum confessi fuerimus ejus passionem, confitemur et resurrectionem. In passione quid egit? Docuit quid toleremus. In resurrectione quid egit? Ostendit quid speremus. Hic opus, ibi merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia resurrexit a mortuis, hic remansit. Sed quid sequitur? Ascendit in coelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellige dexteram, ne quaeras ibi sinistram. Dextera Dei dicitur aeterna felicitas. Dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis, incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera Dei. Ibi sedet. Quid est, Ibi sedet? Ibi habitat. Sedes enim dicuntur, ubi quisque habitat. Num enim quando illum vidit Stephanus sanctus, mentiebatur qui dicebat, Sedet ad dexteram Patris? Quomodo enim dicit Stephanus: Ecce ego video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55)? Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc, Sedet ad dexteram Patris? Sedet ergo, dictum est, manet, habitat. Quomodo? Quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod docuit, dicamus quod novimus. CAPUT V. 5. Salvator noster, judex noster et advocatus. Quid? Inde venturus judicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne timeamus judicem. Qui enim modo in eum credit, et praecepta ejus facit, et diligit eum, non timebit quando veniet judicare vivos et mortuos: non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem amamus? Sed timeamus, quia judex noster erit. Qui modo est advocatus noster, ipse tunc erit judex noster. Audi Joannem: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, » dixit, « fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum » (I Joan. I, 8-II, 2). Si haberes causam apud aliquem judicem agendam, et instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum judicem venturum; quantum gauderes, quia ipse potuit esse judex tuus, qui fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro nobis interpellat. Advocatum eum habemus, et judicem timeamus? Imo quia advocatum praemisimus securi, judicem venturum speremus. CAPUT VI. 6. De Spiritu sancto. Sic accipi debet Spiritus sanctus, ut non credatur minor quam Filius, et minor quam Pater. Transitum est in Symbolo quod pertinet ad Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum: sequitur, Et in Spiritum sanctum, ut compleatur Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio multa sunt dicta, quia Filius suscepit hominem, Filius Verbum caro factum est, non Pater, non Spiritus sanctus: sed carnem Filii tota Trinitas fecit. Inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo accipite Spiritum sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium, et minorem esse quam Patrem. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas unus Deus. Nihil ibi distat, nihil varium, nihil defectivum, nihil alteri contrarium; aequale semper, invisibile et incommutabile Pater et Filius et Spiritus sanctus. Liberet nos Trinitas a multitudine peccatorum. CAPUT VII. 7. Sancta Ecclesia catholica quae. Inventa meretrix et facta virgo. Mariae similis, et parit et virgo est. Jam quod sequitur ad nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus, Deo propitio, Christiani fideles in hac ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot sunt et in toto orbe terrarum: quoniam a solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini (Psal. CXII, 3). Sic se habet Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi conjux. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam? Magna est sponsi et singularis dignatio; meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fuit, non debet negare, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis carne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit. Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est. In carne paucas habet virgines sanctimoniales: in fide omnes virgines debet habere et feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque Litterae illae pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis ejus exstinxit. Hoc timeo, dicit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Virgo est ergo Ecclesia: virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dicturus es mihi forte: Si virgo est, quomodo parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina nostra, ut de ejus visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit. Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia, et parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra ejus sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo membra Christi parit, Mariae simillima est. CAPUT VIII. 8. Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica. Quotidianus baptismus. Remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem sanctum, diluemini Baptismo, salutari lavacro regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erant vestra peccata, persequentibus, sed usque ad mare Rubrum (Exod. XIV). Quid est, usque ad mare Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei. Si crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium nostrum (Joan. XIX, 34). Ideo signo Christi signatur Baptismus, id est, aqua ubi tingimini, et quasi in mari Rubro transitis. Peccata vestra, hostes vestri sunt. Sequuntur, sed usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur: quomodo evadentibus per siccum Israelitis, aqua cooperuit Aegyptios. Et quid dicit Scriptura? Unus ex eis non remansit (Psal. CV, 11). Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva: quod est minus ex eis non remansit. Sed quoniam victuri sumus in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato; ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo gratias qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adjungamus, Remissionem peccatorum. CAPUT IX. 9. Carnis resurrectio qualis promissa. Post haec, Carnis resurrectionem. Iste jam finis est. Sed finis sine fine erit resurrectio carnis. Sed erit postea nulla mors carnis, nullae angustiae carnis, nulla fames et sitis carnis, nullae afflictiones carnis, nulla senectus et lassitudo carnis. Noli ergo horrere carnis resurrectionem. Bona ejus vide, mala obliviscere. Prorsus quidquid querelarum est carnalium modo, tunc ibi non erit. Aeterni erimus, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Unam cum Angelis sanctis civitatem habebimus, a Domino possidebimur, haereditas ejus erimus, et ipse haereditas nostra erit: quoniam ipsi dicimus modo, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Et de nobis dictum est Filio ipsius: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Id. II, 8). Possidebimus, et possidebimur; tenebimus, et tenebimur. Quid dicam? Colimur, et colimus. Sed colimus ut Deum, colimur ut ager. Ut sciatis quia colimur, Dominum audite: Ego sum vitis vera, vos estis sarmenta, Pater meus agricola (Joan. XV, 1, 5). Si agricola dicitur, agrum colit. Quem agrum? Colit nos. Et agricola terrae hujus visibilis arare potest, fodere potest, plantare potest; rigare, si aquam invenerit, potest: numquid potest incrementum dare, germen educere in terram, radicem figere, in auras promovere, robur addere ramis, fructibus onerare, foliis honestare? numquid agricola potest? Agricola tamen noster Deus Pater omnia ista potest in nobis. Quare? Quia credimus in Deum Patrem omnipotentem. Ergo tenete quod et proposuimus vobis, et quomodo Deus dare dignatus est exposuimus. SERMO CCXIV In traditione Symboli, III. 1. Symbolum fidei cur institutum. Pro modulo aetatis rudimentorumque nostrorum, pro tirocinio suscepti muneris atque in vos dilectionis affectu, qui jam ministrantes altari, quo accessuri estis, assistimus, nec ministerio sermonis vos fraudare debemus. Apostolus dicit: « Quoniam si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Dominus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore confessio fit ad salutem » (Rom. X, 9 et 10). Hoc in vobis aedificat Symbolum, quod et credere et confiteri debetis, ut salvi esse possitis. Et ea quidem, quae breviter accepturi estis, mandanda memoriae et ore proferenda, non nova vel inaudita sunt vobis. Nam in sanctis Scripturis et in sermonibus ecclesiasticis ea multis modis posita soletis audire. Sed collecta breviter et in ordinem certum redacta atque constricta tradenda sunt vobis; ut fides vestra aedificetur, et confessio praeparetur, et memoria non gravetur. Haec sunt quae fideliter retenturi estis, et memoriter reddituri. (Post hanc praelocutionem pronuntiandum est totum Symbolum, sine aliqua interposita disputatione: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et caetera quae sequuntur in eo. Quod Symbolum nostis quia scribi non solet: quo dicto, adjungenda est haec disputatio.) 2. Credere omnipotentem Deum oportet, creatorem universorum. Ista quae breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriae commendare et ore proferre debetis. Sed quoniam munienda sunt adversus diversa sentientes et a diabolo captivatos, qui insidiantur fidei, cum adversantur saluti; mementote ita credere omnipotentem Deum, ut nulla omnino natura sit, quam ipse non condidit. Et ideo peccatum punit, quod ipse non fecit; quia eo foedatur natura, quam fecit. Omnes ergo visibiles invisibilesque creaturas, vel quidquid rationabili mente potest esse particeps incommutabilis veritatis, sicuti angelus et homo; quidquid vivit et sentit, quamvis careat intellectu, sicut sunt cuncta animalia, in terra, in aquis, in aere, gradientia, reptilia, natatilia, volatilia; quidquid sine intellectu, sine aliquo sensu, quoquo modo dicitur vivere, sicut sunt ea quae radicibus figuntur in terra, et in auras germinando erumpunt atque consurgunt; quidquid sola corpulentia locum occupat, sicut lapis, atque ipsius mundanae molis quaecumque cernuntur vel etiam tanguntur elementa: haec omnia fecit omnipotens, mediis ima et summa conjungens, et universa quae creavit locis congruis temporibusque disponens. Fecit autem non ex aliqua materie quam ipse non fecit. Non enim aliena formavit, sed ipse quod formaret instituit. Qui enim dicit quod aliquid facere de nihilo non potuerit, quomodo credit quod omnipotens fecerit? Sine dubio quippe negat omnipotentem, qui dicit quod mundum Deus facere non posset, si unde faceret non haberet. Nam quae est omnipotentia, ubi tanta est indigentia, ut ad sui operis effectum, quemadmodum faber, pervenire non posset, nisi eum materies quam ipse non instituit adjuvaret? Ab his igitur opinionibus et erroribus purget animum, qui credit in omnipotentem Deum. Illa enim quae dicitur informis rerum materies, formarum capax et subjecta operi Creatoris, in omnia est convertibilis, quae placuerit facere Conditori. Non eam Deus velut sibi coaeternam, unde mundum fabricaret, invenit: sed eam ipse ex omnino nihilo, cum rebus quas de illa fecit, instituit. Nec fuit ante res ipsas, quae factae videntur ex ipsa: ac per hoc omnipotens ex nihilo primitus cuncta fecit, cum quibus fecit pariter unde fecit. Materies itaque coeli et terrae, sicut haec in principio sunt creata, simul cum ipsis est creata: nec fuit unde fierent quae Deus in principio fecit: et tamen facta sunt quae omnipotens fecit, quae facta composuit, implevit, ornavit. Si enim quae in principio fecit, ex nihilo utique fecit; etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia omnipotens est. 3. Omnipotens iniquis multa contra ejus voluntatem facientibus non superatur. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem. Quia et cum faciunt quod non vult, hoc de eis facit quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant, vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas omnipotentis impletur. Quod ergo non vult omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc est, bono ejus opere male utuntur; sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, ne omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faceret, nullo modo eos vel nasci vel vivere sineret; quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata quae sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen eos futuros praescius ignorare non potuit: sed sicut noverat quae ipsi essent mala facturi; sic etiam noverat quae bona de illis esset ipse facturus. Quis verbis explicet, quis aequiparet laudibus, quantum nobis bonum contulerit passio Salvatoris, cujus in remissione peccatorum sanguis effusus est? et tamen tantum hoc bonum per malitiam zabuli, per malitiam Judaeorum, per malitiam Judae traditoris impletum est. Nec eis juste tribuitur bonum, quod per illos Deus, non ipsi hominibus contulerint: sed eis juste retribuitur supplicium, quoniam nocere voluerunt. Sicut autem aliquid invenire potuimus, quo manifestum esset nobis, quemadmodum Deus etiam malis operibus et Judaeorum et Judae traditoris bene usus est ad nostram redemptionem ac salutem: sic in universa creatura occultis atque abditis sinibus, quos nec oculorum nec mentis acie penetramus, novit quemadmodum malis Deus bene utatur, ut in omnibus quae nascuntur et administrantur in mundo, voluntas omnipotentis impleatur. 4. Omnipotens id solum non potest, quod non vult. Sed quoniam dixi hoc solum omnipotentem non posse, quod non vult: ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid omnipotentem non posse; hoc et beatus Apostolus dixit. Si non credimus, ille qui fidelis permanet, negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13). Sed quia non vult, non potest; quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Unde admonemur Deum omnipotentem, non hoc solum quod ait Apostolus, Negare seipsum non potest, sed multa non posse. Ecce ego dico, et ejus veritate dicere audeo, quod negare non audeo: Deus omnipotens non potest mori, non potest mutari, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec atque hujusmodi absit ut possit omnipotens. Ac per hoc non solum ostendit veritas omnipotentem esse, quod ista non possit; sed etiam cogit veritas omnipotentem non esse, qui haec possit. Volens enim est Deus quidquid est; aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est: est autem omnipotens; ergo quidquid vult potest. Et ideo quod non vult, esse non potest; qui propterea dicitur omnipotens, quoniam quidquid vult potest. De quo et Psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6). 5. Christus Filius Dei unicus. Deus igitur omnipotens, qui quaecumque voluit fecit omnia, genuit unicum Verbum per quod facta sunt omnia: sed hoc non de nihilo, sed de se ipso: ideo non fecit, sed genuit. In principio enim fecit coelum et terram (Gen. I, 1): non autem fecit in principio Verbum; quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hic est Deus de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo. Hic est Filius Dei unicus; quia de substantia Patris, coaeternus, aequalis Patri filius nullus alius est. Verbum Deus: non sicut verbum, cujus sonus et corde cogitari potest, et ore proferri; sed, sicut dictum est, quod brevius et melius dici non potest. Deus erat Verbum. Apud Patrem incommutabiliter manens, et incommutabilis etiam ipse cum Patre: de quo dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Esse quippe aequalem Patri, natura illi est, non rapina. Sic credimus in Jesum Christum Filium Dei Patris unicum, Dominum nostrum. 6. Nativitas Christi de Spiritu sancto ex Virgine. Sed quia ille, qui in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, per quem creati sumus, ut quod perierat quaereret et salvaret, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7): sic in eum credimus quod natus sit de Spiritu sancto et virgine Maria. Utraque enim ejus nativitas mira est, et divinitatis et humanitatis. Illa est de Patre sine matre, ista de matre sine patre: illa est sine aliquo tempore, ista in acceptabili tempore: illa aeterna, ista opportuna: illa sine corpore in sinu Patris, ista cum corpore, quo non violata est virginitas matris: illa sine ullo sexu, ista sine ullo virili complexu. Ideo autem dicimus natum de Spiritu sancto et Maria virgine, quia cum sancta virgo inquisisset ab angelo, Quomodo fiet istud? ille respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Deinde addidit: Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Non ait, Quod nascetur ex te, vocabitur filius Spiritus sancti. Susceptus quippe a Verbo totus homo, id est, anima rationalis et corpus; ut unus Christus, unus Deus Dei Filius non tantum Verbum esset, sed Verbum et homo, totum hoc Dei Patris est Filius propter Verbum, et hominis filius propter hominem. Per id quod Verbum est, aequalis est Patri: per id quod homo est, major est Pater. Et simul cum homine Filius Dei est, sed propter Verbum, a quo susceptus est homo: et simul cum Verbo filius hominis est, sed propter hominem, qui est susceptus a Verbo. Propter cujus sanctam in virginis utero conceptionem, non concupiscentia carnis urente factam, sed fidei charitate fervente, ideo dicitur natus de Spiritu sancto et virgine Maria: ut unum eorum pertineat, non ad gignentem, sed ad sanctificantem, alterum vero ad concipientem atque parientem. Propterea, inquit, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia Sanctum, ideo de Spiritu sancto; quia nascetur ex te, ideo de virgine Maria; quia Filius Dei, ideo Verbum caro factum est (Joan. I, 14). 7. Christus Filius Dei crucifixus, mortuus et sepultus. Oportebat autem ut in homine assumpto, non solum invisibilis videretur, et Patri coaeternus temporaliter nasceretur; verum etiam incontrectabilis teneretur, insuperabilis ligno suspenderetur, inviolabilis clavis configeretur, et vita et immortalis in cruce moreretur, in monumento sepeliretur: hoc totum Dei Filius Dominus noster Jesus Christus. Unde consequens est ut eumdem ipsum Filium Dei unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, non solum hominem ex homine natum, verum etiam usque ad mortem et sepulturam humana passum, et corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem. Cum enim sit totus Filius Dei unicus Dominus noster Jesus Christus Verbum et homo, atque ut expressius dicam, Verbum, anima, et caro; ad totum refertur quod in sola anima tristis fuit usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); quia Filius Dei unicus Jesus Christus fuit: ad totum refertur quod in solo homine crucifixus est, quoniam Filius Dei unicus Jesus Christus crucifixus est: ad totum refertur quod in sola carne sepultus est. Ex quo enim coepimus dicere credere nos in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ex illo quidquid aliud de illo dicimus, non subauditur nisi Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster. Nec miremini: sic enim dicimus Filium Dei unicum Jesum Christum Dominum nostrum sepultum, cum sola caro ejus sepulta sit; quemadmodum, verbi gratia, dicimus apostolum Petrum hodie jacere in sepulcro, cum et illud verissime dicamus, eum in requie cum Christo gaudere. Eumdem quippe apostolum dicimus: non enim duo apostoli Petri, sed unus est. Eumdem ergo ipsum dicimus, et in solo corpore jacere in sepulcro, et in solo spiritu gaudere cum Christo. Additur autem, Sub Pontio Pilato, sive unde colligatur temporis veritas, sive unde Christi plus commendetur humilitas, quod sub homine judice sit tanta perpessus, qui judex vivorum et mortuorum est cum tanta potestate venturus. 8. Christi resurrectio et ascensio. Sessio ad dexteram Patris. Tertio vero die resurrexit in carne vera, sed nequaquam ulterius moritura. Hoc discipuli ejus oculis manibusque probaverunt; nec eorum fidem deciperet tanta bonitas, nec falleret veritas. Sed propter brevitatem cito subjungitur quod ascendit in coelum. Nam quadraginta diebus fuit cum discipulis suis; ne tam magnum resurrectionis ejus miraculum, si eorum oculis cito subtraheretur, ludificatio putaretur. Ubi nunc sedet ad dexteram Patris: quod fidei oculis prudenter debemus intueri; ne arbitremur in aliqua sede immobiliter fixum, ut ei stare vel ambulare non liceat. Non enim quia Stephanus sanctus eum stantem videre se dixit (Act. VII, 55), ideo vel ille falsum vidit, vel Symboli hujus verba turbavit. Absit hoc putare, absit hoc dicere. Sed illius habitatio in excelsa et ineffabili beatitudine ita significata est, ut illic sedere diceretur. Unde etiam sedes habitationes dicuntur; velut cum interrogamus ubi sit aliquis, et respondetur, In sedibus suis. Et de servis Dei maxime ac saepissime dicitur, Tot annos ille in illo vel in illo monasterio sedit; hoc est, requievit, commoratus est, habitavit. Nec sancta Scriptura hoc genus locutionis ignorat. Ille quippe Semei a rege Salomone in Jerusalem civitate jussus habitare, addita comminatione, ut, si quando inde auderet exire, poenas debitas lueret, per tres ibi annos sedisse perhibetur ( ἐκάθισε) (III Reg. II, 38, sec. LXX), quod intelligitur habitasse. Dextera vero ipsa Patris non ita dicitur secundum humani corporis situm, tanquam Filio sit ipse ad sinistram, si ei secundum istos corporeos situs habitusque membrorum Filius collocatur ad dexteram. Sed ad dexteram Dei dicitur, honoris et felicitatis inenarrabilis celsitudo. Sicut de sapientia dictum legitur: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectitur me (Cant. II, 6). Si enim subter jacuerit terrena commoditas, tum desuper amplectitur aeterna felicitas. 9. Christus visibili forma judex veniet. De sublimi ergo habitatione coelorum, ubi nunc est ejus etiam immortale jam corpus, Dominus noster Jesus Christus ad judicandos vivos mortuosque venturus est, secundum evidentissimum angelicum testimonium, quod scriptum est in Actibus Apostolorum. Intuentes enim discipuli Dominum ascendentem in coelum, et eum suspensis aspectibus deducentes, audierunt Angelos dicere: Viri Galilaei, quid hic statis? Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Repressa est multa et diversa continens humana praesumptio. In ea forma judicabit Christus, in qua judicatus est. Sic enim eum viderunt Apostoli ascendentem in coelum, quando audierunt sic esse venturum. Illa forma erit conspicua vivis et mortuis, bonis et malis: sive bonos intelligamus nomine appellatos esse vivorum, malosque mortuorum; sive illos vivos accipiamus, quos nondum finisse istam vitam inveniet ejus adventus, mortuos autem quos ejus praesentia suscitabit, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens, Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt, et illi quem contempserunt. Formam vero Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur enim impius, sicut dicit propheta, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Haec de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro satis dicta sint. 10. Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis mysterium. Credimus enim in Spiritum sanctum, de Patre procedentem (Joan. XV, 26), nec tamen filium: super Filium manentem (Id. I, 32), nec Filii patrem: de Filii accipientem (Id. XVI, 14), nec tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii; Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Non creaturae templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis, ut templum simus creaturae: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo substantiae. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus Spiritus sanctus Deus. Nec tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Haec fides imbuat corda vestra, et confessionem dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligatis; ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis. 11. Ecclesia sancta catholica, columna et firmamentum veritatis. Remissio peccatorum. Sanctam quoque Ecclesiam, matrem vestram, tanquam supernam Jerusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate. Ipsa est quae in hac fide, quam audistis, fructificat et crescit in universum mundum (Coloss. I, 6). Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15): quae malos in fine separandos, a quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat in communione Sacramentorum. Haec propter sua frumenta inter paleas modo gementia, quorum in novissima ventilatione massa horreis debita declarabitur, claves accepit regni coelorum; ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia reviviscet anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cujus gratia sumus salvi facti. 12. Resurrectio carnis. Conclusio. Sed nec de ista carne mortali, quod resurrectura sit in saeculi fine, dubitare debemus. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 42, 43). Haec est christiana, haec catholica, haec apostolica fides. Credite Christo dicenti, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18): et infidelitate depulsa, quanti valeatis, potius cogitate. Quid enim nostrum a Redemptore nostro contemni potest, quorum capillus contemni non potest? Aut quomodo dubitabimus quod animae et carni nostrae vitam daturus sit aeternam, qui pro nobis animam et carnem, et suscepit in qua moreretur, et posuit cum moreretur, et recepit ne mors timeretur? Omnia quae traduntur in Symbolo pro modulo nostro, fratres mei, vestrae exposui Charitati. Quod ideo Symbolum dicitur, quia ibi nostrae societatis fides placita continetur, et ejus confessione tanquam signo dato christianus fidelis agnoscitur. Amen. SERMO CCXV. In Redditione Symboli. 1. Symbolum fidei animo semper versandum. Sacrosancti martyrii Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis ejus mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, quae retro sunt obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp. II, 13); et credere quod nondum vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). 2. De Deo quid credendum. Fides ergo haec et salutis est regula, credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus omnipotens, qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est ante saecula, qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur, aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur: sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9); quomodo potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut lingua narrare? 3. De Christo. Nativitas ejus aeterna et temporaria, utraque inenarrabilis. In carne natus est illaesa matris virginitate. Credimus et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos. Ipse enim et Pater unum sunt (Joan. X, 30): et per Moysen populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit (Hebr. XI, 6). Si vero nativitatem ejus secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Quanquam et hanc ipsam nativitatem ejus quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Jesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem ejus quis enarrabit? Cujus enim mens ad cogitandum, cujus ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14), eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad ejus enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi. 4. Maria credendo concepit sine viro. Christus nostri gratia natus est in carne. Credimus ergo in Jesum Christum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Nam et ipsa beata Maria, quem credendo peperit, credendo concepit. Cum enim promisso sibi filio, quaesisset quemadmodum fieret, quoniam virum non cognosceret; utique solus ei modus cognoscendi atque pariendi notus erat, quem quidem ipsa experta non fuerat, sed ex aliis feminis natura frequentante didicerat, ex viro scilicet et femina hominem nasci: responsum ab Angelo accepit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quae cum dixisset Angelus, illa fide plena, et Christum prius mente quam ventre concipiens, Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 34-38). Fiat, inquit, sine virili semine conceptus in virgine; nascatur de Spiritu sancto et integra femina, in quo renascatur de Spiritu sancto integra Ecclesia. Sanctum quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius; quoniam qui natus est de Deo Patre sine ulla matre, mirabiliter oportuit ut fieret hominis filius; in ea carne natus, ut per clausa viscera parvus exiret, in qua resuscitatus per clausa ostia magnus intraret. Mira sunt haec, quia divina sunt; ineffabilia, quia et inscrutabilia: non sufficit explicando os hominis, quia nec investigando cor hominis. Credidit Maria, et in ea quod credidit factum est. Credamus et nos, ut et nobis possit prodesse quod factum est. Quamvis ergo mirabilis sit etiam ista nativitas: tamen cogita, o homo, quid pro te Deus tuus, Creator pro creatura susceperit; ut Deus in Deo manens, aeternus cum aeterno vivens, aequalis Filius Patri, pro reis et pro peccatoribus servis formam servi non dedignaretur induere. Neque enim hoc meritis humanis est exhibitum. Nam pro iniquitatibus nostris poenas potius merebamur: sed si iniquitates observasset, quis sustinuisset? Pro impiis ergo et pro peccatoribus servis Dominus factus est homo, de Spiritu sancto et virgine Maria nasci dignatus est. 5. Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Majorem autem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 6, 10, 8). Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10). Denique ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei (Marc. VIII, 38). Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus. 6. Resurrectionis Christi fides. Haec fides Christianos discernit. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, Tertia die resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et sepultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur, Tertia die resurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum; Deum attende, omnipotentem cogita, et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem jam fecerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non opus est. Sola haec fides est, quae Christianos ab omnibus hominibus discernit et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani modo credunt, et Judaei tunc viderunt: quia vero tertia die resurrexit a mortuis, nec Paganus nec Judaeus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum. Nam et apostolus Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis (II Tim. II, 8). Credamus ergo, fratres, et quod in Christo factum credimus, hoc futurum speremus in nobis. Deus enim qui promittit, non fallit. 7. Christi sessio ad dexteram Patris. Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus (Rom. XIV, 8). 8. De Spiritu sancto, remissione peccatorum, etc. Credamus et in Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus est (Joan. IV, 24). Per ipsum remissionem accipimus peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una majestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: Ite, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Credentes ergo divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne quis vos ab Ecclesiae catholicae fide ac unitate seducat. « Qui enim vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. » Apostolum, non me audite, qui ait: « Sed etsi nos, aut angelus de coelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit » (Galat. I, 9, 8). 9. In ecclesia catholica vivendum. Videtis certe, charissimi, etiam in ipsis sancti Symboli verbis, quomodo conclusioni omnium regularum, quae ad sacramentum fidei pertinent, quasi supplementum quoddam additum, ut diceretur, Per sanctam Ecclesiam. Fugite ergo, quantum potestis, diversos et varios deceptores, quorum sectas et nomina prae multitudine sui, nunc longum est enarrare. Multa enim habemus dicere vobis; sed non potestis illa portare modo. Unum vestris precibus commendo, ut ab eo qui catholicus non est, animum et auditum vestrum omnimodis avertatis: quo remissionem peccatorum et resurrectionem carnis et vitam aeternam, per unam veram et sanctam Ecclesiam catholicam apprehendere valeatis; in qua discitur Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. SERMO CCXVI. Ad competentes CAPUT PRIMUM. 1. Competentes quinam. Rudimenta ministerii nostri, et vestri conceptus quo fidei concipitis utero generari coelesti gratia, adjuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus, vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in ejus via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quae nec fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno coelorum (Luc. IX, 62). Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibus mentis vestrae conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes vocamini, ostendit. Quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes; ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum, quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abjectis desideriis carnalibus et superatis terroribus saeculi clamat intrepidus? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me bellum, in hoc ego sperabo. Et quae illa sit exprimens, adjunxit et dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Atque hujus regionis et habitationis beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler delectationem Domini, et protegar a templo ejus (Psal. XXVI, 3, 4). CAPUT II. 2. Hortatur ut renuntient saeculo. Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi abjicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in ejus gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto jam jamque superabitis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adjutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei eritis, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis semper manens condidit nos (I Joan. III, 2). Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo (Coloss. III, 9, 10). Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo imaginem portastis ejus qui de terra est, ita etiam ejus qui de coelo est ultra portate (Id. XV, 49). Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma justitiae Deo (Rom. VI, 19). In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris jaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos jure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet. CAPUT III. 3. De regno coelorum emendo cogitent. Non abjecte de se sentiant. Bonorum operum fructus reddant. Ecce cum auctione et mercatu fidei, regnum vobis coelorum venale proponitur: inspicite et congerite vestrae conscientiae facultates, thesauros cordis vestri unanimiter congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quae vobis offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod acquiritis. Non sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester tam charos aestimat, ut vobis quotidie Unigeniti sui pretiosissimum sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguatis a vili; si non creaturae, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato mundemini (Psal. XVIII, 14); si non in vobis semen verbi Dei, quod etiam nunc spargit coelestis agricola in agro cordis vestri, aut tanquam in via indignorum transitu conculcetur, aut tanquam inter petrosa durissimae conscientiae vestrae stoliditate jam germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum perniciosis aculeis suffocetur. Si a tam damnosae damnandaeque terrae sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte fueritis, sexageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc occurretis, non erit vester ingratus etiam trigeni proventus (Matth. XIII, 1-23); quia coelestibus omnes horreis excipientur, omnes in aeterna requie recondentur. De omnium fructibus coelestis panis ille conficietur, et omnis operarius in dominica vinea sine dolo laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum tanti seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi datoris, evangelica praedicatione gloria diffamatur. CAPUT IV. 4. Ad Deum conversi tendant ad aeternam vitam. Accedite ergo ad eum in obtritione cordis: quoniam prope est omnibus qui obtriverunt cor, et ipse vos humiles spiritu salvos faciet (Psal. XXXIII, 19). Certatim accedite, ut illuminemini. Estis enim adhuc in tenebris, et tenebrae in vobis. Eritis autem lux in Domino, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Confortamini saeculo, reformamini Deo. Babylonicae captivitatis vos aliquando jam taedeat. Ecce Jerusalem mater illa coelestis, in viis hilariter invitans occurrit, et obsecrat ut velitis vitam, et diligatis videre dies bonos, quos nunquam habuistis, nec unquam in hoc saeculo habebitis. Ibi enim deficiebant, sicut fumus, dies vestri: quibus augeri, minui; et quibus crescere, deficere; et quibus ascendere, vanescere fuit. Qui vixistis peccato annos multos et malos, desiderate vivere Deo: non multos annos quandoque finiendos, et ad intereundum in umbra mortis currentes; sed bonos, et in veritate vivacis vitae propinquos; ubi nulla fame, nulla siti lassabitis; quia cibus vester fides, potus sapientia erit. Nunc enim in Ecclesia in fide benedicitis Dominum: tunc autem in specie affluentissime rigabimini de fontibus Israel. CAPUT V. 5. Hic vitae aeternae desiderio lugeant, et membra sua mortificent. Sed in hac interim peregrinatione sint vobis lacrymae vestrae panis die ac nocte; dum dicentibus vobis quotidie, Ubi est Deus vester (Psal. XLI, 4)? non potestis carnalibus demonstrare quod oculus non vidit, nec auris audivit, aut in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Donec veniatis et appareatis ante oculos Dei vestri, nolite deficere. Veniet enim et ipse promissa persolvere, qui se sponte professus est debitorem: qui nihil ab aliquo mutuatus est, et suo promisso debitor esse dignatus est. Nos debebamus; et tantum debebamus, quantum peccaveramus. Venit ille sine debito, quia sine ullo peccato; invenit nos damnoso ac damnando fenore oppressos, et quae non rapuerat exsolvens, nos a sempiterno debito misericorditer liberavit. Nos admiseramus culpam, exspectabamus poenam; ille non factus socius culpae nostrae, sed factus particeps poenae, simul et culpae esse voluit donator et poenae. Ipse est enim qui ex usuris et iniquitate eruet animas credentium (Psal. LXXI, 14), atque ex corde in unoquoque dicentium: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Haec terra, non terreno vel mortuo, sed coelesti quodam modo ac vivo corde concupiscenda est. Ipsa est enim cui in psalmo alio flagrans quidam ejus amore et alacriter cantans dicit. Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ad quam illi tendunt, qui vitaliter mortificant membra sua super terram: non membra quibus corporis mundi hujus compago consistit, sed illa membra quibus animae virilitas miserabiliter infirmatur. Apertissime ea dinumerans ac designans Vas electionis Paulus apostolus dicit: « Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus » (Coloss. III, 5). Ecce quae in hac terra morientium mortificare debeatis, qui in illa terra viventium vivere concupiscitis. Sic ergo efficiamini membra Christi, ut non ea tollatis, et faciatis membra meretricis. Quae enim turpior, quae dedecorosior est meretrix, quam ipsa quae prima posita est fornicatio, et ultima avaritia? Quam idolorum servitutem veraciter appellavit; quia non solum in corporis luxu, sed etiam in animae fluxu agnoscere et vitare debetis, ne illam perditionem minacis et casti sponsi ac justi judicis incurratis, cui dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quanto justius, quanto utilius, in cordis ad eum castitate singuli quique clamabitis: Mihi adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 27 et 28)? Hanc adhaesionem illa dilectio praestat, de qua similiter dicitur: Dilectio sine simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono (Rom. XII, 9). CAPUT VI. 6. Quod illis certamen indictum. Exorcismus adjurato Christi nomine. Maledicta in diabolum. Expulsio diaboli. Ecce ubi est stadium vestrum, ecce ubi lucta certantium, ecce ubi cursus currentium, ecce ubi ferientium pugillatus. Si vultis perniciosissimum colluctatorem fidei lacertis elidere; prosternite mala, complectimini bona. Si vultis sic currere, ut comprehendatis; fugite iniquum, consequimini justum. Si vultis sic pugillare, ut non aerem caedatis, sed hostem viriliter feriatis; castigate corpus vestrum, et in servitutem redigite, ut ab omnibus abstinentes ac legitime certantes, bravii coelestis et incorruptae coronae participes triumphetis. Quod in vobis adjurato vestri Redemptoris nomine facimus, hoc vestri cordis scrutatione et contribulatione complete. Nos precibus ad Deum et increpationibus inveterati hostis dolis resistimus: vos votis et vestri cordis contritione persistite, ut eruamini de potestate tenebrarum, et transferamini in regnum claritatis ejus. Hoc est nunc opus vestrum, et hic labor vester. Digna in eum nos suis nequitiis maledicta congerimus: vestra vos potius aversione ac pia renuntiatione gloriosissimum ei certamen indicite. Atterendus, vinciendus, excludendus est Dei et vester, ac sui potius inimicus. Nam furor ejus et in Deum protervus, et adversum vos nefarius, et in se perniciosus ostenditur. Anhelet usquequaque caedes, supponat muscipulas, exacuat multiplices et dolosas linguas suas: omnia venena ejus, obtestato nomine Salvatoris, vestris cordibus effundite. CAPUT VII. 7. Ad spiritualem renascentiam cooperentur Christo et Ecclesiae. Quidquid facinorosissimis suggestionibus, quidquid flagitiosissimis illecebris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc populabitur captivitas ejus, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur a vobis jugum, quo vos immaniter deprimebat, et ejus cervicibus imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro vestrum praebete consensum. Sperate in eum, omne concilium novae plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut salubriter pariaris, ne feraliter abortiaris. Ecce uterus matris Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere, et partus vestri januas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris, lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapientia et aetate. Ille quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec brevitate temporis deficit, nec longitudine ulla temporis proficit, sed a diebus aeternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite hic, sicut benignus parvulum nutritor admonet, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Ut Competentes competenter adolescite in Christo, ut in virum perfectum juveniliter accrescatis. Laetificate, ut scriptum est, profectu sapientiae vestrae patrem vestrum, et nolite defectu vestro contristare matrem vestram (Prov. X, 1, et XV, 20). CAPUT VIII. 8. Novae regenerationis gratia. Amate quod eritis. Eritis enim filii Dei, et filii adoptionis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque conferetur. In quo largius uberiusque abundabitis, quanto plus grati ei a quo haec accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui sint ejus. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui ejus sunt nosse, si nominantes nomen Domini, ab injustitia recedatis (II Tim. II, 19). Parentes carnis vestrae habetis, vel habuistis in saeculo, qui vos in laborem atque ad poenam mortemque genuerunt: sed quia feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus dicere, Pater meus et mater mea dereliquerunt me (Psal. XXVI, 10); illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus suscepit te ex utero matris tuae, cui quidam fidelis fideliter dicit, De ventre matris meae tu es protector meus (Psal. XXI, 11). Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis geniti fueratis. Hos partus, non labor, non miseria, non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda generatio est. Illi nos generando in aeternam poenam generant, propter veterem culpam: isti regenerando, nec poenam faciunt remanere, nec culpam. Haec est illa regeneratio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Humiles quaerite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis. Infantia vestra innocentia erit, pueritia reverentia, adolescentia patientia, juventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus aetatis, non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior secunda succedet, aut tertiae ortus secundae erit interitus, aut quarta jam nascitur ut tertia moriatur; non quinta quartae invidebit ut maneat, nec quintam sexta sepeliet. Cum simul aetates istae non veniant, tamen in anima pia et justificata pariter et concorditer perseverant. Hae te ad septimam perennem quietem pacemque perducent. Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus aetatis mortiferae liberatum, jam in septima non te tangent mala (Job V, 19). Non enim certabunt quae non erunt, aut praevalebunt quae nec audebunt. Ibi secura immortalitas, ibi immortalis securitas. CAPUT IX. 9. Aetates spirituales. Et unde haec, nisi de immutatione dexterae Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem (Psal. CXLVII, 13, 14)? Excitamini ergo ad haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, praesciti, vocati, justificandi, glorificandi: ut crescentes, juvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum, in senecta uberi, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est: quia magnum nomen ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Vitam quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se (Psal. XVI, 7). Si ebrietatem deliciasque sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos (Psal. XCIV, 6): et inebriabit vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos (Psal. XXXV, 9). CAPUT X. 10. Cavenda superbia, et adhibenda vigilantia. Sed cavete, ne veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant peccatorum (Ibid., 12). Primum ne contingat, orate ut ab occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et dejiciat vos, petentes ut ab alienis parcat vobis (Psal. XVIII, 13, 14); jacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite, adsistentes persistite. Nolite ultra ferre jugum: disrumpite potius vincula eorum, et abjicite a vobis jugum ipsorum (Psal. II, 3), ne iterum servitutis jugo attineamini. Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Manducate nunc panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis laetitiae ministretur. Sed meritum illius, hujus est tolerantia, Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere, et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter aerumnosus orare. In tantis ergo catervis molestantium induite vos cilicio, et humiliate in jejunio animam vestram. Redditur humilitati quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen vestri pedes in eodem mystice constiterunt. CAPUT XI. 11. Quanta Dei misericordia: quomodo ad illam confugiendum. Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare (Luc. XV, 11-32). Ejus carnibus pascemini, ejus sanguine potabimini: cujus effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27): ac saturati salubriter ejus panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur. SERMO CCXVII. De oratione Christi, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Joan. cap. XVII, 24. Habitus paulo ante Pascha. 1. Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione. 2. Locus bonus, quo nobis migrandum de hoc loco malo. Audistis quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2). Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et, Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14)? 3. Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio. SERMO CCXVIII. De Passione Domini in Parasceve. CAPUT PRIMUM. 1. Passionis Dominicae mysteria explicanda. Cujus sanguine delicta nostra deleta sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur; ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur, et ipsa frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem donat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae hujus transigendae utilitatem, in his quae passus est ab inimicis Dominus noster, exemplum patientiae nobis praebere dignatus est; ut pro evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa ejus passionem gesta atque conscripta sunt. CAPUT II. 2. Quid significet quod Christus crucem suam portavit. Ac primum, quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit (Joan. XIX, 17); continentiae signum dedit, et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit, ubi ait: Qui diligit me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Tollit enim quodam modo crucem suam, qui regit mortalitatem suam. CAPUT III. 3. Calvariae locus. Quod in loco Calvariae crucifixus est (Joan. XIX, 17, 18); significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in Psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei (Psal. XXXIX, 13). CAPUT IV. 4. Latrones a dextris et a sinistris. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt (Joan. XIX, 18); ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10); sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). CAPUT V. 5. Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus crucem, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19), illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. CAPUT VI. 6. Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Judaeorum, et non Gentium. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca, et latina (Ibid., 20); non solum Judaeis, sed etiam Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum ejus, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam graeca, latinaque subjungens, Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 6, 7). Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis tribus linguis Christo subjuganda universitas gentium omnium monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed tantummodo Judaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab Jerusalem (Isai. II, 3). Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo, Subjecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris (Psal. XLVI, 4); nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27)? CAPUT VII. 7. Judaei apud Pilatum agentes de mutando titulo. Quod suggesserunt principes Judaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Judaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Judaeorum (Joan. XIX, 21); ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Nec ideo tamen, non est rex ille Judaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum (Rom. XI, 1, 2, 17). Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12 et 11). Pilatus quidem regem Judaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit (Joan. XIX, 22.): cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1; LVII, 1). Omnes gentes credunt in regem Judaeorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Judaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem olivae nomen non possit auferre. CAPUT VIII. 8. Vestes in quatuor partes divisae. Quod in quatuor partes divisa vestimenta ejus milites abstulerunt (Joan. XIX, 23); per quatuor orbis partes peragratura sacramenta ejus significaverunt. CAPUT IX. 9. Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti (Ibid., 23, 24); satis demonstratum est sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide (Act. VIII, 21). CAPUT X. 10. Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit (Joan. XIX, 26, 27); congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Id. II, 4). Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce. CAPUT XI. 11. Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt (Id. I, 11); pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum (Joan. XIX, 28, 29), quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam poenitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit, sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). CAPUT XII. 12. Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum (Joan. XIX, 30); non necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22): tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est (Joan. X, 18). Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Judae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9): per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem. CAPUT XIII. 13. Crura latronibus, non Christo confracta. Jamvero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in ejus praenuntiata prophetia commendatum esse Pascha Judaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent. CAPUT XIV. 14. Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri. CAPUT XV. 15. Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus eum sepeliunt (Joan. XIX, 31-42); sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῖκος victoria est, δῆμος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur (Id. XII, 24, 25)? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit? SERMO CCXIX. In Vigiliis Paschae, I. Vigiliae sacrae. Celebrandae quomodo. Beatus Paulus apostolus exhortans nos ad imitationem suam, inter alia multa suae virtutis insignia, dicit etiam: In vigiliis saepius (II Cor. XI, 27). Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium sanctarum vigilirum, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus? Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre (I Joan. II, 15 et 16). Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et angeli ejus: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit apostolus, ubi ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quod et nos fuimus aliquando, nunc autem lux in Domino. Luce itaque vigiliarum, resistamus rectoribus tenebrarum. Non ergo ille mundus in hac solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum (II Cor. V, 19). Quanquam tam clara sit vigiliae hujus celebritas toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui corde, non dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt. Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur, quod tanto ante promissum est: Et nox tanquam dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Fit hoc in cordibus piorum, quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae. nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Fit hoc etiam in aemulis omnium, et qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut laudet medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet judicem condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens: vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum charitas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit. Unde ab ipsis etiam nostris inimicis nescientibus admonemur quemadmodum debeamus vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis. Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nomine consignati, tamen ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei propinquant, Dei jam timore non dormiunt. Diversis causis excitat eos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire paganus? Quomodo decet eum, qui hanc domum magnam intravit, in tanta ejus festivitate vigilare, quando jam vigilat qui disponit intrare? Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus.

SERMO CCXX. In Vigiliis Paschae, II. Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae. Scimus, fratres, et fide firmissima retinemus, semel Christum mortuum esse pro nobis; pro peccatoribus justum, pro servis Dominum, pro captivis liberum, pro aegrotis medicum, pro miseris beatum, pro egenis opulentum, pro perditis quaesitorem, pro venditis redemptorem, pro grege pastorem, et quod est omnibus mirabilius, pro creatura creatorem: servantem tamen quod semper est, tradentem quod factus est; Deum latentem, hominem apparentem; virtute vivificantem, infirmitate morientem, divinitate immutabilem, carne passibilem: ut ait Apostolus, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hoc semel factum esse, optime nostis. Et tamen solemnitas tanquam saepius fiat, revolutis temporibus iterat, quod veritas semel factum tot Scripturarum vocibus clamat. Nec tamen contraria sunt veritas et solemnitas, ut ista mentiatur, illa verum dicat. Quod enim semel factum in rebus veritas indicat, hoc saepius celebrandum in cordibus piis solemnitas renovat. Veritas quae facta sunt, sicut facta sunt aperit: solemnitas autem non ea faciendo, sed celebrando, nec praeterita praeterire permittit. Denique Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Ille utique semel occisus, qui jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Proinde secundum vocem veritatis, semel Pascha dicimus factum, et ulterius non futurum: secundum autem vocem solemnitatis, omni anno dicimus Pascha venturum. Sic intelligi arbitror quod in Psalmo scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem solemnem celebrabunt tibi (Psal. LXXV, 11). Nisi enim quod de rebus temporaliter gestis dicitur cogitatio memoriae commendaret, nullas post tempus reliquias inveniret. Ideo cogitatio hominis intuens veritatem Domino confitetur: reliquiae vero cogitationis quae sunt in memoria, notis temporibus non cessant celebrare solemnia, ne ingrata cogitatio judicetur. Ad hoc pertinet noctis hujus tam praeclara solemnitas, ubi vigilando tanquam resurrectionem Domini per cogitationis reliquias operemur, quam semel factam cogitando verius confitemur. Quos ergo fecit doctos praedicata veritas, absit ut faciat irreligiosos deserta solemnitas. Haec istam noctem per totum mundum fecit illustrem. Haec demonstrat Christianorum agmina populorum, haec confundit tenebras Judaeorum, haec evertit idola Paganorum.

SERMO CCXXI. In Vigiliis Paschae, III. Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur. Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus. Quod die tertio resurrexerit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit christianus. Hac autem nocte hoc factum esse, sanctum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est: non secundum dierum ordinem qui commemoratur in Genesi: quanquam et illic tenebrae praecesserunt. Nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum enim praecesserat dies: divisit quippe Deus inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus (Gen. I, 3-5): manifestum est illos dies a luce coepisse, et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. Sed posteaquam creatus homo a luce justitiae ad peccati tenebras declinavit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est ut nunc dies a noctibus computemus: quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur, et Domino adjuvante fieri speramus. Sicut et Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis (Rom. XIII, 12). Dies igitur Dominicae passionis quo crucifixus est, jam transactam noctem propriam sequebatur; ideoque clausus et terminatus est usque ad Parasceven, quam Judaei etiam Coenam puram vocant, ab ejus noctis exordio incipientes sabbati observationem. Deinde sabbati dies a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei: quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium dominici diei pertinentis, nunc ista solemnitate memoriam celebramus: illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit; et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut jam non moriatur, et mors ei ultra non dominetur. Nam quando venientes ad sepulcrum ejus, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab Angelis, quod jam resurrexerat; manifestum est quod ea nocte resurrexit, cujus extremitas illud diluculum fuit. Deinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat; nec sic vigilando sumus incongrui: quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus.

SERMO CCXXII. In vigiliis Paschae, IV. Vigilandum adversus diabolum. Rectores mundi diabolus et angeli ejus. In coelestibus quibusnam habitant. Diabolus e cordibus piorum ejectus. Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas sanctae hujus noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est, adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Nec ideo sane diabolum et angelos ejus, quos Apostolus his verbis significat, mundi hujus existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Nam eos rectores mundi cum etiam ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter quod jam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sunt ergo ista spiritualia nequitiae in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli commorantur; sed in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum nubibus (Psal. CXLVI, 8). Ubi et aves volitant: et tamen dicuntur volatilia coeli (Psal. XLIX, 11). In his ergo coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum spiritum, inquit, mundi hujus secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2). Quod ergo est spiritus mundi hujus, hoc sunt rectores mundi. Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis: sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait, principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13). Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Nam quicumque habetis fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), missus est princeps hujus mundi foras a cordibus vestris (Joan. XII, 31): sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non ergo detis locum diabolo, quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate.

SERMO CCXXIII. In Vigiliis Paschae, V. 1. Dies, fideles baptizati. Hortatur ut bones imitentur, tolerent malos. In libro qui appellatur Genesis, Scriptura dicit: Et vidit Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter lucem et tenebras: et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5). Si ergo Deus vocavit diem lucem, sine dubio illi quibus dicit apostolus Paulus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), dies erant: quoniam ille qui jussit de tenebris lumen clarescere, illuminavit eos (II Cor. IV, 6). Infantes isti, quos cernitis exterius dealbatos, interiusque mundatos, qui candore vestium splendorem mentium praefigurant, cum peccatorum suorum nocte premerentur, tenebrae fuerunt. Nunc autem quia mundati sunt lavacro indulgentiae, quia irrigati fonte sapientiae, quia perfusi luce justitiae: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Audiat nos dies Domini, audiat nos dies factus a Domino: audiat, et obaudiat; ut exsultemus et laetemur in eo. Quoniam, sicut ait Apostolus, hoc est gaudium et corona nostra, si vos statis in Domino (Philipp. IV, 1). Audite ergo nos, o novelli filii castae matris: imo audite nos, filii virginis matris. Quoniam fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate, filiis lucis adhaerete; atque ut hoc ipsum planius dicam, bonis fidelibus adhaerete. Sunt enim, quod pejus est, fideles mali. Sunt fideles qui vocantur, et non sunt. Sunt fideles, in quibus sacramenta Christi patiantur injuriam: qui sic vivunt, ut et ipsi pereant, et alteros perdant. Pereunt quippe ipsi, male vivendo: perdunt vero alios, male vivendi exempla praebendo. Vos ergo, dilectissimi, nolite talibus jungi. Bonos quaerite, bonis adhaerete: boni estote. 2. Bonorum et malorum permixtio in Ecclesia. Neque miremini multitudinem christianorum malorum, qui ecclesiam implent, qui ad altare communicant, qui episcopum, vel presbyterum de bonis moribus disputantem magnis vocibus laudant: per quos impletur quod congregator noster praedixit in Psalmo, Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). In Ecclesia hujus temporis possunt esse nobiscum: in illa vero, quae post resurrectionem futura est, congregatione sanctorum esse non poterunt. Ecclesia enim hujus temporis areae comparatur, habens mixta grana cum paleis, habens permixtos bonis malos; habitura post judicium sine ullis malis omnes bonos. Haec area continet messem ab Apostolis seminatam, a sequentibus usque in praesens tempus bonis doctoribus irrigatam, non parum etiam inimicorum persecutione contritam; sed quod solum restat, nondum superna ventilatione purgatam. Veniet autem ille de quo reddidistis in Symbolo, Inde venturus est judicare vivos et mortuos: et, sicut Evangelium loquitur, habebit ventilabrum in manu sua, et expurgabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Quod dico audiant et antiqui fideles. Qui granum est, cum tremore gaudeat, et permaneat, et ab area non recedat. Non se judicio suo velut a palea conetur exuere: quoniam si se voluerit modo a palea separare, non poterit in area permanere. Et cum venerit ille qui sine errore discernit, quod in area non invenerit, ad horreum non levabit. Incassum se de spica tunc grana jactabunt, quaecumque nunc ab area recesserunt. Implebitur illud horreum, atque claudetur. Quidquid extra remanserit, flamma vastabit. Qui ergo bonus est, charissimi, toleret malum: qui malus est, imitetur bonum. In hac quippe area possunt in paleas grana deficere; possunt rursus grana de paleis consuscitari. Quotidie fiunt ista, fratres mei: plena est vita haec suppliciis atque solatiis. Quotidie qui videbantur boni, labuntur et pereunt: et rursus qui videbantur mali, convertuntur et vivunt. Non vult enim Deus mortem impii, tantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Audite me, grana; audite me, qui estis quod esse desidero: audite me, grana. Nolite contristari de permixtione palearum: non erunt vobiscum in aeternum. Quantum est hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum grana simus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus (I Cor. X, 13). Audiant nos et paleae; ubicumque sunt, audiant. Nolo hic sint: alloquamur eas tamen, ne forte sint. Ergo audite me, paleae: quamvis, si auditis, paleae non eritis. Audite ergo. Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana vos faciat. Non vobis desunt imbres verborum Dei: non sit sterilis in vobis ager Dei. Ergo revirescite, granascite, maturascite. Qui enim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas. SERMO CCXXIV. In die Paschae, I. Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos. CAPUT PRIMUM. 1. Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos. Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Jesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a Judaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis, ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore. CAPUT II. 2. Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera. Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei, et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio (Id. III)? CAPUT III. 3. Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est quaecumque concubina praeter uxorem. Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis, nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, objurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non corrigimus. Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Modo quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris? Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire: Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis (Id. VI, 15)? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo, concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus? Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis, illa quae praeter uxorem tecum dormit, jam dixi, meretrix est. Ecce vade, et dic ei quia injuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, jam dixi, meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis: Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado? numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt. CAPUT IV. 4. Morum correctio non differenda. Vel hic liceat mihi loqui, et dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint, et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur, sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora, nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris? Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus. Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam ille corvus, cujus vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit (Gen. VIII, 7). Tu autem, frater, redi in Ecclesiam, quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati; audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis, per Sacramenta quae accepistis, per judicium futurum vivorum et mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de sepulcro resurgere. SERMO CCXXV. In die Paschae, II. Ad Infantes. CAPUT PRIMUM. 1. Christus quid erat ante incarnationem. Commendat nobis divinae circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII, 57, 58). Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce quod erat, In principio erat Verbum. Non est in principio factum Verbum, sed erat Verbum. De isto autem mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Quaeritis per quod fecit? In principio erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed erat Verbum. Jam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid? Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Jam dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum. Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat Verbum. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si ergo erat qui se faceret, nunquam non erat. CAPUT II. 2. Incarnatio Christi opus est totius Trinitatis. Virginitatis propositum in Maria. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare Spiritum sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus sanctus. In isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et erat maritus ejus, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos, quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est testificatio, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus sanctus superveniet in te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35) Et bene dixit, Obumbrabit tibi: ne tua virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum est de illa, Inventa est Maria habens de Spiritu sancto in utero (Matth. I, 18). Operatus est ergo Spiritus sanctus carnem Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam. Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1). 3. Incarnatione quomodo Verbum non recessit a Patre. Ergo animadvertite. Tantus Deus, Deus apud Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quomodo in utero includitur? Primum ut ibi esset Verbum, deseruit coelum? Ut esset in utero virginis Verbum, deseruit coelum? Et unde Angeli viverent, si Verbum deseruit coelum? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Adhuc cogitatio humana erret per nebulas suas, deficiat, quaerat, dicat, ut inveniat, quomodo Verbum Dei in utero virginis, per quod facta sunt omnia, Angelos non deseruit, Patrem non deseruit. Quomodo in illo utero includi potuit? Esse potuit, includi non potuit. Quomodo, inquit, esse potuit tantus in loco tantillo? Ergo cepit uterus, quod non capit mundus. Nec minoratus est, ut esset in utero. In utero erat, et tantus erat. Quantus erat? Dic quantus erat, dic quod erat. CAPUT III. Et Verbum erat apud Deum. Dic quod erat. Et Deus erat Verbum. Et ego scio, inquam, qui tecum loquor; nec ego comprehendo: sed cogitatio facit nos extendi, extensio dilatat nos, dilatatio nos capaces facit. Nec facti capaces totum comprehendere poterimus: sed verbo meo vobiscum ago. Ecce quod dico, quod dicturus sum, hoc audite, hoc comprehendite verbum meum, hoc est verbum humanum. Si autem nec hoc comprehendere poteritis, videte ab illo quam longe sitis. Certe miramur quomodo Christus carnem accepit, de virgine natus est, et a Patre non recessit: ecce ego qui vobiscum loquor, antequam ad vos venirem, cogitavi ante quod vobis dicerem. Quando cogitavi quod vobis dicerem, jam in corde meo verbum erat. Non enim vobis dicerem, nisi ante cogitarem. Inveni te Latinum, latinum tibi proferendum est verbum. Si autem Graecus esses, graece tibi loqui deberem, et proferre ad te verbum graecum. Illud verbum in corde nec latinum est, nec graecum: prorsus antecedit linguas istas quod est in corde meo. Quaero illi sonum, quaero quasi vehiculum; quaero unde perveniat ad te, quando non recedit a me. Ecce audistis quod est in corde meo, jam est et in vestro. In meo est et in vestro est: et vos habere coepistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, per quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis dixi? Homo loqui volui de Deo. Tantus est, talis est, ut nec eum loqui possimus, nec eum tacere debeamus.

CAPUT IV. 4. Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas sancta. Gratias tibi ago, Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). O vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem (Gen. I, 5). Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus, Hic est aies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus sanctus habitare coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris. Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto; cantantes vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 18, 19). Qui laetatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Spiritus Dei et potus et lux est. Si invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6): nolite recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes, sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet, mori non licet. SERMO CCXXVI. In die Paschae, III. Ad populum et ad Infantes. Sic audistis praedicari Dominum Christum, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipse est enim Dominus Christus, qui si non se humiliaret, sed semper sic manere voluisset, homo perisset. Agnoscimus Verbum Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine, diem ex die. Ipse est dies, qui fecit diem: a die non factus, sed genitus. Si ergo dies de die, non factus, sed genitus est; quis est dies quem fecit Dominus? Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem. Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus et jucundemur in eo. In prima conditione mundi legitur quia tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 2-5). Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est, in quo exsultare et jucundari debemus? Est alius dies quem fecit Dominus, quem magis debemus agnoscere, et in eo jucundari et exsultare. Quoniam dictum est fidelibus in Christum credentibus, Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Si lux, utique dies: quia lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno die Dei Spiritus super aquam, et tenebrae erant super abyssum, quando isti Infantes adhuc sua peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Alloquamur istum diem apostolicis verbis. O dies quem fecit Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae. Fuistis, aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis. Respicite conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia ergo fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in vobis, sed in Domino; sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). Satis sint vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi sumus, et de Sacramentis altaris hodie Infantibus disputandum est.

SERMO CCXXVII. In die Paschae, IV. Ad Infantes, de Sacramentis. Memor sum promissionis meae. Promiseram enim vobis, qui baptizati estis, sermonem quo exponerem mensae Dominicae Sacramentum, quod modo etiam videtis, et cujus nocte praeterita participes facti estis. Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie accipere debeatis. Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis. Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). Sic exposuit sacramentum mensae Dominicae: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam conjuncta sunt, et post quamdam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per aquam conspergatur, ad istam formam minime venit, quae panis vocatur. Sic et vos ante jejunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi molebamini. Accessit Baptismum et aqua; quasi conspersi estis, ut ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo significat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri, Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostolorum advertite, quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie coepit liber qui vocatur Actuum Apostolorum. Qui vult proficere, habet unde. Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote ad Scripturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatem, qua ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et fenum nostrum exuratur, et cor quasi aurum purgetur. Accedit ergo Spiritus sanctus, post aquam ignis: et efficimini panis, quod est corpus Christi. Et ideo unitas quodam modo significatur. Tenetis sacramenta ordine suo. Primo post orationem, admonemini sursum habere cor. Hoc decet membra Christi. Si enim membra Christi facti estis, caput vestrum ubi est? Membra habent caput. Si caput non praecessisset, membra non sequerentur. Quo ivit caput vestrum? Quid reddidistis in Symbolo? Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Ergo in coelo est caput nostrum. Ideo cum dicitur, Sursum cor; respondetis. Habemus ad Dominum. Et ne hoc ipsum quod cor habetis sursum ad Dominum, tribuatis viribus vestris, meritis vestris, laboribus vestris, quia Dei donum est sursum habere cor; ideo sequitur episcopus, vel presbyter qui offert, et dicit, cum responderit populus, Habemus ad Dominum sursum cor: Gratias agamus Domino Deo nostro, quia sursum cor habemus. Gratias agamus, quia nisi donaret, in terra cor haberemus. Et vos attestamini, Dignum et justum est dicentes, ut ei gratias agamus qui nos fecit sursum ad nostrum caput habere cor. Deinde post sanctificationem sacrificii Dei, quia nos ipsos voluit esse sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum est primum illud, sacrificium Dei et nos, id est signum rei quod sumus: ecce ubi est peracta sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum: et osculantur se Christiani in osculo sancto. Pacis signum est: sicut ostendunt labia, fiat in conscientia. Id est, quomodo labia tua ad labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde ejus non recedat. Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse quomodo commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat corpus Christi, aut bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Quid est indigne accipere? Irridenter accipere, contemptibiliter accipere. Non tibi videatur vile, quia vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile, non transit; sed permanet. Ecce accipitur, comeditur, consumitur: numquid corpus Christi consumitur? numquid Ecclesia Christi consumitur? numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur aeternaliter, quanquam transire videatur. Sic ergo accipite, ut vos cogitetis, ut unitatem in corde habeatis, sursum cor semper figatis. Spes vestra non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma sit in Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo hic non videtis, et creditis; visuri estis illic, ubi sine fine gaudebitis.

SERMO CCXXVIII. In die Paschae, V. Ad populum et ad Infantes. 1. Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempla probitatis praebeant alii fideles. Post laborem noctis praeteritae, quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere sermone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus in laetitia usque ad Pentecosten, quando missus est de coelo promissus Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabantur Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius nati fuerant saeculo. In illis est novata, quae in vobis debet esse firmata: et qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum Adam nascuntur: prius parvuli sunt; post mores majorum cum sentire coeperint, quid imitentur attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum est ut bona via major eat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque vos, fratres, qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum eis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quem fidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem, tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego, Respondetur ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam rationem Deo reddetis. 2. Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos alloquor, ut grana sint in area, ut paleam quae vento circumfertur, non sequantur, cum qua pereant; sed maneant pondere charitatis, ut perveniant ad regnum immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos novella germina matris Ecclesiae, obsecro vos per quod accepistis, ut attendatis in eum qui vos vocavit, qui dilexit vos, qui perditos quaesivit vos, qui inventos illuminavit vos, ut non sectemini vias perditorum, in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur quid vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si natus est, ubi est nova vita? Si fidelis est, ubi est fides? Audio nomen, agnoscam et rem. Eligite vobis quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei cum timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes, memoria retinentes, cogitatione ruminantes, factis implentes; ipsos eligite quos imitemini. Non dicat cor vestrum: Et ubi inveniemus tales? Estote tales, et invenietis tales. Omnis res similis ad similem cohaeret: si perditus vixeris, non se tibi junget nisi perditus. Incipe bene vivere, et videbis quanti socii te circumdent, de quanta fraternitate gratuleris. Postremo, non invenis quod imiteris? Esto quod alius imitetur. 3. Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris. Sermonem ad altare Dei debemus hodie Infantibus de Sacramento altaris. Tractavimus ad eos de sacramento Symboli, quod credere debeant: tractavimus de sacramento orationis dominicae, quomodo petant; et de sacramento fontis et Baptismi. Omnia haec et disputata audierunt, et tradita perceperunt: de Sacramento autem altaris sacri, quod hodie viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis de hac re sermo debetur. Propterea hic sermo brevis esse debet, et propter laborem nostrum, et propter aedificationem illorum. SERMO CCXXIX. De Sacramentis fidelium, feria II Paschae. FRAGMENTUM. Quia passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus et sanguinem suum; quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accipimus, nos sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et creati estis. Ad aream dominicam comportati estis: laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis moli jejuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis: accedente fervore Spiritus sancti cocti estis; et panis dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse quod factum est, sic unum estote vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt: quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis racemis fuit, et modo in unum est. Unum est in suavitate calicis, post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem et contritionem, jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis: et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus: quia simul vivimus.

SERMO CCXXX. In diebus Paschalibus, I. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus. Sicut Domino nostro cantavimus, ita illo adjuvante faciamus. Omnis enim dies a Domino factus est: non tamen sine causa de aliquo praecipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus cum Deus conderet coelum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta est lux. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem (Gen. I, 3, 5). Sed est alius dies certus nobis et praecipue commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occidente perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dei in cordibus fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum. Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostolum dicentem, « Filii enim lucis sumus, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis » (Rom. XIII, 13, 14). Hoc si facitis, toto corde cantatis, Hic est dies quem fecit Dominus. Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non cantant, Hic est dies quem fecit Dominus. Respondet eis Dominus: Tenebrae estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit Dominus, bene vivite; et habebitis lucem veritatis, quae nunquam occasum faciet in cordibus vestris.

SERMO CCXXXI. In diebus Paschalibus, II. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT PRIMUM. 1. Discipuli non credentes merito objurgati. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo objurgavit Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse (Marc. XVI, 14). Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se (Matth. XXVI, 33-35, 69-75). Ecce isti adhuc non credebant, cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis. CAPUT II. 2. Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei cum conditione homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Quem sine concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam. Poena culpae mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus (Gen. XVII, 12). Circumcisio fiebat in cultellis petrinis (Josue V, 2): quia petra erat Christus (I Cor. X, 4). In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus jacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus. CAPUT III. 3. Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus, et jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat: « Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis. » Ipse dicit Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur. « Si resurrexistis cum Christo, » verba repeto Apostoli, « quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria » (Coloss. III, 1-4). Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit, resurrexit. CAPUT IV. 4. Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium. Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis (Gen. III, 19)? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis terram, et efficeris ejus inimicus, de quo dicit Psalmus: Et inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9). Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis, scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium est, quod quaeritis. CAPUT V. 5. Beata vita ubi quaerenda. Beatus vis esse? Ostendo, si vis, unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit; mira fecit, mala passus est, flagellatus est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulcro positus; sed tertio die resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in ejus resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in coelo sedendi ad dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse: hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes: nemo potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio ejus rei quam quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quaereres in loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, nonne diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico, Nihil est quod quaeris; sed, Non est ubi quaeris. Sic et ru quando dicis, Beatus esse volo; bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille invenit, attende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod hic abundat? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriae tuae. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit. Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam coeli mensam Angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens in cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, et promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae vestrae. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utique dabit. Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem suam praerogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito, ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore justitiae cum Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus est pro nobis. SERMO CCXXXII. In diebus Paschalibus, III. De resurrectione Christi secundum Lucam. CAPUT PRIMUM. 1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Passio nonnisi secundum Matthaeum. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi et hodie recitata est; sed de altero libro Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum, hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam: sic habet ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta est; sic dies isti septem vel octo dant spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthaeum. Volueram aliquando, ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; non audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui autem amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei, sic quisque proficit. CAPUT II. 2. Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi. Nunc attendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri commendavi Charitati vestrae, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum ejus beneficio nobis praestitum est, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante eorum oculos tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit, carnem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad monumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum ab Angelis audierunt: feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum est? quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanae! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti creditum est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus, ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evae? Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus non crediderunt discipuli? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Jesus Christus, ut prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant feminae: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant. CAPUT III. 3. Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quae acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judaeorum, de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur: cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt, quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens factis et dictis (Luc. XXIV, 1-19). Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum? Judici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Jesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es; alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce, et tali voce. « Beatus es, Simon Bar-Jona; quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo. » Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11)? CAPUT IV. 4. Petri mox humana cogitatio de Christo. Denique continuo post haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit Petrus, et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa verba, Beatus es, Simon Bar-Jona? Numquid beatus satanas? Beatus, de Dei: satanas, de hominis. Denique ipse Dominus exposuit quare illum dixerit satanam: Non enim sapis quae sunt Dei; sed quae sunt hominis (Matth. XVI, 13-23). Unde tunc beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu: modo stabat, modo jacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur? Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Unde tenebrabatur? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Filium Dei vivi dixerat, et timebat ne moreretur, cum Filius Dei esset, et ad hoc venisset, ut moreretur. Nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus? CAPUT V. 5. Nec mors Christo, nec vita nobis debebatur. Unde nobis vita, unde illi mors? Ipsum attende: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem. Ubi? unde? quomodo? Erat Verbum, Verbum apud Deum, Deus Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis, mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam: accepit ille mortem de nostro, ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille mortem de nostro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit hinc a nobis, quod offerret pro nobis. Vita autem unde nobis? Et vita erat lux hominum (Joan. I, 1, 14, 4). Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non conditione; quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est: potestate mortuus est. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18). Hoc Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce jam dixerat Dominus moriturum se, et resurrecturum tertia die. Factum est quod praedixerat, et non credebant qui audierant. Ecce jam triduum est, ex quo ista facta sunt; et nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Sperabatis, jam desperatis? de spe cecidistis? Levat vos qui vobiscum ambulat. Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum noverant, ab illo instructi erant, et non potuerunt imitari et habere fidem latronis pendentis in cruce! CAPUT VI. 6. Latronis fides quam magna, cum titubant discipuli. Sed forte aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc et Matthaeus (Matth. XXVII, 38)? sed unus eorum latronum quia insultavit Domino, et alter eorum quia credidit in Christum, Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis, quam non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat in cruce Christus, pendebat et latro: in medio ille, illi a lateribus. Insultat unus, credit alter, judicat medius ille. Ille enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et alius ad illum: Tu non times Deum. Si nos propter facta nostra merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides! huic fidei quid addi possit, ignoro. Titubaverunt ipsi qui viderunt Christum mortuos suscitantem: credidit ille qui videbat secum in ligno pendentem. Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum Christus de arido ligno percepit? Quid ei dixerit Dominus audiamus. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 39-43). Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret latro, de latrocinio ad judicem, de judice ad crucem, de cruce ad paradisum? Denique ipse attendens merita sua, non dixit, Memento mei, ut liberes me hodie: sed, cum veneris in regnum tuum, tunc mei memor esto; ut si mihi tormenta debentur, vel quousque veneris in regnum tuum. Et ille: Non sic; invasisti in regnum coelorum, vim fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento, haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi, Nos sperabamus. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit. CAPUT VII. 7. In fractione panis agnoscitur Dominus. Deinde jam, charissimi, magnum sacramentum quod cognovimus, audite. Ambulabat cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit, et cognoscitur (Luc. XXIV, 21-31). Et nos non dicamus quia Christum non cognovimus: novimus, si credimus. Parum est, novimus si credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio, nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde, quam in domo. Cor enim nostrum interius nobis est, quam sit domus nostra. Jam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est: qui autem catechumenus est, ignorat. Sed januam contra illum nemo claudat, ut noverit. 8. Ad poenitentes. Hesterno die monui, et admoneo Charitatem vestram, quia resurrectio Christi est in nobis, si bene vivamus; si vita vetus nostra mala moriatur, et quotidie nova proficiat ( In sermone superiori, nn. 2, 3). Abundant hic poenitentes: quando illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate, poenitentes; et eunt orare poenitentes. Discutio poenitentes, et invenio male viventes. Quomodo poenitet quod fit? Si poenitet, non fiat. Si autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi poenitentiae locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in poenitentiae locum redacti sunt: et qui sibi petierunt, hoc volunt facere quod faciebant; et qui a nobis excommunicati in poenitentiae locum redacti sunt, nolunt inde surgere, quasi electus sit locus poenitentium. Qui debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis. Vobis dico, qui vocamini poenitentes, et non estis: vobis dico. Quid vobis dicam? Laudo vos, in hoc non laudo: sed gemo et plango. CAPUT VIII. Et quid faciam, factus vile canticum? Mutamini, mutamini, rogo. Vitae finis incertus est. Omnis homo cum casu suo ambulat. Quid differtis bene vivere, cum putatis quia longa erit vita? Longam vitam putatis, et mortem subitaneam non timetis? Sed ecce longa sit: et quaero unum poenitentem, et non invenio. Quanto melius longa bona, quam, mala vita erit? Longam coenam malam nemo ferre, longam vitam malam omnes volunt habere. Utique si grande est quod vivimus, bonum sit ipsum grande. Quid enim vis mali, dic mihi, in omnibus tuis actibus, cogitationibus, cupiditatibus? Terram malam non vis, segetem malam non vis utique, sed bonam; arborem bonam, equum bonum, servum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid haec magna commemoro: quandoquidem vestem ipsam malam non vis habere, sed bonam; caligam postremo ipsam non vis nisi bonam? Aut da mihi aliquid te velle quod malum est, nec te velle aliquid bonum. Puto, villam malam non vis, sed bonam; solam animam malam vis? Quid te offendisti? Quid de te male tu ipse meruisti? Inter bona tua non vis esse malum, nisi te solum. Putate quia dico quod soleo, et facitis quod soletis. Ego coram Deo excutio vestimenta mea. Timeo ne mihi imputetur, quia non dico. Officium meum impleo, fructum vestrum quaero; de bonis operibus vestris gaudium habere volo, non pecuniam. Non enim qui bene vivit, divitem me facit. Et tamen bene vivat, et facit. Divitiae meae non nisi spes vestra est in Christo. Gaudium meum, solatium meum, et respiramentum periculorum meorum in his tentationibus nullum est, nisi bona vita vestra. Obsecro vos, fratres, si obliti estis vestri miseremini mei.

SERMO CCXXXIII.. In diebus Paschalibus, IV. De resurrectione Christi secundum Marcum. CAPUT PRIMUM. 1. Resurrectionis fides propria Christianorum. Audistis lectionem sancti Evangelii de resurrectione Christi. In resurrectione Christi constabilita est fides nostra. Passionem Christi et Pagani et impii et Judaei crediderunt: resurrectionem nonnisi Christiani. Passio Christi significat miserias hujus vitae: resurrectio Christi ostendit beatitudinem futurae vitae. In praesenti laboremus: in futura speremus. Modo tempus est operis: tunc mercedis. Qui piger est in exhibendo opere, impudens est in exigenda mercede. Audistis quid dixerit discipulis suis post resurrectionem. Misit eos ad Evangelium praedicandum, et factum est: praedicatum est Evangelium, pervenit ad nos. Et ecce, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ambulando et ambulando, Evangelium pervenit ad nos, et ad fines terrae. Breviter constituit nobis, loquens discipulis suis quid faciamus, quid speremus. Ait enim, sicut audistis quando loquebatur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Exigitur a nobis fides, offertur salus: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Pretiosum est quod nobis promittitur, gratis fit quod jubetur. 2. -- Salus credentibus promissa discernenda a salute temporali. Christus est fons vitae.--Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Quid enim? qui haec audiebant, salvi non erant? Nonne multi salvi credunt, salvi sunt et antequam credant? Salvi plane: sed vana salus hominum (Psal. LIX, 13). Qualis est ista salus, quae tibi cum jumento tuo communis est? Verumtamen etiam ipsa unde, nisi ab illo, de quo scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine? Et addidit: Secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus. Tanta est enim multitudo misericordiae tuae, ut veniat a te salus in istam carnem mortalem hominum, veniat et ad carnem pecorum. Haec est multitudo misericordiae tuae. Filiis tuis quid? Ecce homines et jumenta salvos facies, Domine. Nihil nobis amplius? Quod hominibus quibuscumque, quod pecoribus, hoc praestatur et nobis? Non plane hoc. CAPUT II. Sed quid? Audi: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 7-10). Christus est fons vitae. Habebamus salutem cum jumentis, quousque veniret ad nos fons vitae: fons vitae venit ad nos, et fons vitae mortuus est propter nos. Negabit vitam suam, qui nobis erogavit mortem suam? Ipsa est salus, quae non est vana. Quare? Quia non transit.

3. Homines et filii hominum in quo differant. Bene animadvertenda est ista distinctio, Homines et jumenta salvos facies, Domine: Homines, pertinentes ad hominem. Filii autem hominum, pertinentes ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, evigilet cor vestrum: recordamini hominem in quo decepti sumus; recordamini hominem a quo redempti sumus. Ille homo numquid filius hominis? Adam homo erat, filius hominis non erat. Ideo Dominus Christus assidue se dicit filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui non fuit filius hominis: ut recordemur in illo mortem, in isto vitam; in illo peccatum, in isto remissionem peccatorum; in illo vinculum, in isto libertatem; in illo damnationem, in isto absolutionem. Duo ergo isti homines significati sunt in his verbis, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Homines, pertinentes ad hominem: et jumenta, simul cum jumentis eos salvos facies. Homo enim in honore positus non intellexit, sicut scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Propterea, Homines et jumenta, quibus similes facti sunt homines, quia non intellexerunt, et eis quibus dominari creati sunt, comparati sunt, salvos facies. CAPUT III. 4. Salus hic vera non inventa a Christo. Christus natus mortalis, ut mortem auferret. Numquid ipsa est salus, de qua dictum est, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit? Alia est illa salus, longe alia. Angeli hanc habent: nolite eam quaerere in terra. Magna est, sed non est hic. Non est ista res de ista regione, non est hic talis salus. Sursum cor. Quid hic quaeris in terra salutem hanc? Ipsa salus huc venit, et mortem nostram hic invenit. Numquid Dominus noster Jesus Christus, quando venit ad nos in carne, invenit hic salutem istam in regione nostra? Magnum quid huc attulit mercator iste de regione sua veniens: mercator iste invenit in regione nostra quod hic abundat. Quid hic abundat? Nasci et mori. Plena est terra his mercibus, nasci et mori. Natus est, et mortuus est. Sed qua via natus est? Ad istam regionem venit, sed non ea via qua et nos venit. De coelo enim venit a Patre. Et tamen natus est mortalis. Natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Numquid nos sic de Adam et Eva? Nos per concupiscentiam carnis, ille autem non per ipsam. Maria enim virgo sine virili amplexu, sine concupiscentiae aestu; quoniam ne pateretur hunc aestum, ideo ei dictum est, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Virgo ergo Maria non concubuit et concepit: sed credidit et concepit. Natus est enim mortalis mortalibus. Quare mortalis? Quia in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3): non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati. Quid habet caro peccati? Mortem et peccatum. Quid habuit similitudo carnis peccati? Mortem sine peccato. Si haberet peccatum, caro esset peccati: si mortem non haberet, non esset similitudo carnis peccati. Talis venit, Salvator venit: mortuus est, sed mortem occidit: finivit in se quam timebamus; suscepit illam, et occidit illam; quomodo summus venator leonem cepit, et necavit. CAPUT IV. 5. Mors in Christo mortua. Ubi est mors? Quaere in Christo, jam non est: sed fuit, et mortua est ibi. O vita, mors mortis! Bono animo estote, morietur et in nobis. Quod praecessit in capite, reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando? In fine saeculi, in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus erit. Sequere quod timeas: Qui autem non crediderit, condemnabitur. Ergo mors morietur in nobis, victura est in damnatis. Ubi mors nesciet mortem, sempiterna mors erit: quia aeterna tormenta erunt. In nobis morietur, et non erit. Vultis nosse? Dico vobis pauca verba triumphantium, ut habeatis quod meditemini, quod corde cantetis, quod toto animo speretis, quod fide et bono opere requiratis. Audite verba triumphantium, quando non erit mors; quando et in nobis, sicut et in capite nostro, morietur mors. Paulus apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dixi vobis quia morietur mors in nobis: Absorpta est mors in victoriam. Ista est mors mortis. Absorbebitur, ut non appareat. Quid est, ut non appareat? Ut non sit, nec intus, nec foris. Absorpta est mors in victoriam. Gaudeant triumphantes; gaudeant, dicant quod sequitur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Ubi est, Cepisti, possedisti, vicisti, et tibi ad dixisti; percussisti, et occidisti; Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Nonne confregit illum Dominus meus? O mors, quando Domino meo haesisti, tunc et mihi peristi. Ista salute salvus erit, qui crediderit et baptizatus fuerit. Qui autem non crediderit, condemnabitur. Fugite condemnationem, amate et sperate salutem aeternam. SERMO CCXXXIV. In diebus Paschalibus, V. De resurrectione Christi secundum Lucam. 1. Quatuor Evangelia legi debent. Quatuor Evangelistae necessarii. Resurrectio Domini secundum omnes quatuor Evangelistas legitur his diebus. Ideo enim necessarium est ut legantur omnes, quia singuli non dixerunt omnia; sed quae alius praetermisit, alius dixit: et quodam modo sibi dederunt locum omnes, ut necessarii essent omnes. Marcus evangelista, cujus hesterno die Evangelium recitatum est, breviter dixit quod Lucas uberius prosecutus est, de duobus quibusdam discipulis, qui non erant de numero quidem duodecim, sed tamen discipuli erant quibus iter agentibus Dominus apparuit, et cum eis ambulavit. Ille enim tantummodo dixit quia apparuit duobus iter agentibus: iste vero evangelista Lucas, et quid illis dixerit, et quid eis responderit, et quousque cum eis ambulaverit, et quomodo eum in panis fractione cognoverint; omnia haec dixit, sicut audivimus. 2. Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi. Quid ergo, fratres, quid hic discutimus? Aedificamur ad credendum resurrexisse Dominum Christum. Jam credebamus quando Evangelium audivimus, et in hanc ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis laetificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant, et quibus Dominus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod illi nondum credebant. Spem perdiderant, et nos non dubitamus, unde illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis inter vos, et quare tristes estis? Et illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quae ibi contigerunt? Et respondit ille: Quae? Sciens omnia de se ipso quaerebat: quia se in ipsis esse cupiebat. Quae? dixit. Et illi: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, magnus in dictis et factis. Ecce meliores sumus. Illi dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum, Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dictis. Et quomodo eum principes sacerdotum crucifixerunt: et ecce tertia dies est ex quo haec omnia facta sunt. Nos autem sperabamus. Sperabatis: jam non speratis? Hic est omnis discipulatus vester? In cruce latro vos vicit. Vos obliti estis eum qui docebat: ille agnovit cum quo pendebat. Nos sperabamus. Quid sperabatis? Quia ipse erat redempturus Israel. Quod sperabatis, et illo crucifixo perdidistis, hoc latro crucifixus agnovit. Ait enim Domino: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Ecce quia ipse erat redempturus Israel. Crux illa, schola erat. Ibi docuit Magister latronem. Lignum pendentis, cathedra factum est docentis. Sed qui reddidit se vobis, revocet spem vobis. Sic et factum est. Mementote tamen, charissimi, quemadmodum Dominus Jesus ab eis, quorum oculi tenebantur ne illum agnoscerent, in fractione panis voluit se agnosci. Norunt fideles quid dicam: norunt Christum in fractione panis. Non enim omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. Ibi illi agnoverunt, exsultaverunt, ad alios perrexerunt: jam scientes invenerunt, narrantes quod viderant, Evangelio addiderunt (Id. XXIV, 13-35). Dicta sunt, facta sunt, scripta sunt: pervenerunt ad nos. 3. Fides Christianos a Paganis et Judaeis discernens. Fides Christianorum quonam differt a fide daemonum. Credamus in Christum crucifixum; sed eum qui die tertio resurrexit. Ipsa est fides quae nos distinguit ab eis, distinguit a Paganis, distinguit a Judaeis; fides qua credimus Christum resurrexisse a mortuis. Apostolus dicit Timotheo: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Itemque ipse Apostolus: Quia si credideris in corde tuo, inquit, quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Ipsa est salus, de qua hesterno die disputavi ( In super. serm.). Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Scio vos credere: salvi eritis. Corde retinete, ore proferte quia Christus resurrexit a mortuis. Sed fidem habete Christianorum, non daemoniorum. Ecce enim distinguo ista vobis: quod meum est, distinguo; secundum gratiam Dei quae data est mihi, distinguo vobis. Cum distinxero, eligite, diligite. Ecce dixi, Fides ista, qua credimus Christum Jesum resurrexisse a mortuis, distinguit nos a Paganis. Quaere a Pagano, utrum crucifixus fuerit Christus: clamat, Valde. Utrum resurrexerit: negat. Quaere a Judaeo, utrum crucifixus sit Christus: confitetur crimen parentum suorum; confitetur crimen, ubi habet et partem. Bibit enim quod ei parentes sui propinaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Sed quaere ab illo, utrum resurrexerit a mortuis: negabit, irridebit, accusabit. Distincti sumus. Credimus enim nos Christum ex semine David secundum carnem resurrexisse a mortuis. Numquid hoc daemones nescierunt, aut ista daemones non crediderunt, quae et viderunt? Adhuc antequam resurrexisset, clamabant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Discernebamus nos a Paganis, credendo Christum resurrexisse: si aliquid possumus, a daemonibus nos discernamus. Quid est, obsecro vos, quid est quod dixerunt daemones? Scimus qui sis, Filius Dei. Et audiunt, Obmulescite (Marc. I, 24, 25). Nonne hoc dixerunt quod et Petrus, quando quaesivit ab eis et dixit: Quem me dicunt homines esse? Et cum opiniones respondissent alienas, addidit et interrogavit dicens: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc daemones, hoc Petrus: hoc maligni spiritus, hoc Apostolus. Et audiunt daemones, Obmutescite: audit Petrus, Beatus es (Matth. XVI, 13-17). Quod discernebat illos, hoc discernat et nos. Unde hoc daemones clamabant? Timendo. Unde Petrus? Diligendo. Eligite, diligite. Ipsa est fides quae Christianos a daemonibus discernit; fides non quaecumque. Nam ait apostolus Jacobus, Tu credis: Epistola hoc habet apostoli Jacobi: Tu credis quia unus est Deus: bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Ipse hoc dixit, qui in eadem Epistola scripsit, Si fidem habeat aliquis, opera autem non habeat, numquid potest fides salvare eum (Ibid. 14)? Et apostolus Paulus discernens, ait: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Discrevimus, distinximus: imo distinctam invenimus, distinctam legimus, distinctam esse didicimus. Quomodo distinguimur fide; sic distinguamur et moribus, sic distinguamur et operibus, accensi charitate, quam daemones non habebant. Quo igne et illi duo in via ardebant. Cognito enim Christo et ab eis discedente, dixerunt apud se: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ardete - ne ardeatis igne quo arsuri sunt daemones (Matth. XXV, 41). Ardete igne charitatis, ut a daemonibus vos discernatis. Ardor iste sursum vos rapit, sursum tollit, in coelum levat. Quidquid molestiarum passi fueritis in terra, quantumcumque christianum cor deorsum humiliatum premat inimicus; summa petit ardor dilectionis. Similitudinem accipite. Si faculam teneas ardentem, rectam capite sursum teneas; flammae crinis surgit in coelum: deprime faculam, flamma in coelum it: fac faculam capite deorsum, numquid et flammam deponis in terram? Quacumque ardens vergit, flamma aliam viam nescit, coelum petit. Spiritu ferventes accendimini igne charitatis: fervere facite vos laudibus Dei, et moribus optimis. Alter calidus, alter frigidus: calidus frigidum accendat; et qui parum ardet, optet augmentum, oret adjumentum. Dominus paratus est dare: nos pansis cordibus optemus accipere. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CCXXXV. In diebus Paschalibus, VI. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 13-31 CAPUT PRIMUM. 1. Evangelistae salva narrationis veritate variant. Hesterno die, id est nocte, lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta est autem ex Evangelio secundum Matthaeum: hodie vero, sicut audistis pronuntiare Lectorem, recitata est nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod saepe admonendi estis, et memoriter tenere debetis; non vos debet movere quod alius evangelista dicit, si quid alius praetermittit: quia et ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, et alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti; ut quia in eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Jesus, posteaquam resurrexit a mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quae contigerant, et dixit illis, Qui sunt sermones isti quos loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in via (Marc. XVI, 12, 13): sed quid illi dixerint Domino, vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit. 2. Christus cum discipulis in via. Quid ergo ista lectio contulit nobis? Magnum aliquid, si intelligamus. Apparuit Jesus: videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem, omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die resurrecturum (Matth. XX, 18, 19): omnia praedixerat; sed mors illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem, nec renerent promittentem. CAPUT II. Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; ergo jam non speratis? Ecce Christus vivit, et spes mortua est in vobis! Prorsus vivit Christus. Vivens Christus mortua discipulorum corda invenit: quorum oculis et apparuit et non apparuit; et videbatur et abscondebatur. Nam si non videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant, interroganti respondebant? In via cum illis tanquam comes ambulabat, et ipse dux erat. Utique videbant, sed non agnoscebant. Tenebantur enim oculi eorum, sicut audivimus, ne eum agnoscerent. Non tenebantur, ne viderent: sed tenebantur, ne eum agnoscerent.

3. Christus cur agnosci voluit in fractione panis. Hospitalitatis merces. Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus, panem frangimus, et Dominum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi eramus ejus carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis, consoletur te fractio panis. Absentia Domini, non est absentia: habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis Dominus loquebatur; nec fidem habebant: quia eum resurrexisse non credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in eorum cordibus nondum renovata erat vita. CAPUT III. Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt, ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt. Similis enim erat Dominus tanquam in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt eum. Et posteaquam venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Jam hic nobiscum mane, declinavit enim in vesperum dies. Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas. Dominus ergo praesentavit se ipsum in fractione panis. Discite ubi Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis, quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intelligunt in ista lectione, quam illi qui non noverunt.

4. Christus absentavit se corpore ut aedificetur fides. Dominus Jesus cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit. Abscessit ab eis corpore, qui tenebatur fide. Ideo enim Dominus absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in coelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides? Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificetur fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet, fratres, veniet: sed vide quomodo te inveniet. Nam veniet quod dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est, quando erit, quando venturum est? Certus esto, veniet: nec solum veniet, sed et si nolis veniet. Vae qui non crediderunt; erit enim his magnus tremor; et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles, confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi, Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non credebamus? ubi est quod illa quae legebantur, mendacia putabamus? [Laudandi ergo qui non vident et credunt: quia cum viderint, gaudebunt. Causa salutis nostrae suscepit Dominus carnem; in qua suscepit et mortem. Resurrexit die tertio, jam non ulterius moriturus; et recepta quam deposuerat carnis substantia, primus nobis resurrectionis incorruptibilis fecit exemplum. Ascendens in eodem corpore ad Patrem, sedet ad dexteram Dei, judicium Patris communicans potestate, quem venturum ad judicium speramus vivorum ac mortuorum: ut et nos de nobis credamus, de ipso pulvere eamdem carnem accipere, eadem ossa, eamdem semper mansuram membrorum reparationem. Omnes sumus resurrecturi: sed non omnes laetaturi. Veniet dies, inquit, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29) ]. Ita fiet, ut confusioni reddatur supplicium, fiduciae reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam. justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Conversi ad Dominum, etc. SERMO CCXXXVI. In diebus Paschalibus, VII. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 13-31. 1. Mors Christi propter aliud, et propter aliud resurrectio. Dominus noster Jesus Christus, sicut Apostolus dicit, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Sicut morte ipsius seminamur, sic resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors vitae nostrae. De hac re audi Apostolum: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Id. VI, 4). Ille non habuit quod emendaret in cruce: quia sine peccato ascendit in crucem. Nos in cruce ejus emendemur, et ibi ponamus quod male contraximus, ut justificari ejus resurrectione possimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non dixit, Traditus est propter justificationem nostram, et resurrexit propter delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat. Ergo moriatur delictum, et resurgat justitia. 2. Spes discipulis morte Christi ablata. Istam spem, hoc donum, hanc promissionem, hanc tantam gratiam, quando mortuus est Christus, discipuli ejus de animo perdiderunt, et in ejus morte ab spe deciderunt. Ecce annuntiabatur illis resurrectio ejus, et videbantur illis verba nuntiantium quasi deliramentum. Quasi deliramentum facta erat veritas. Si quando praedicatur resurrectio in isto tempore, et videtur alicui esse deliramentum, nonne omnes dicunt habere illum grande tormentum? Nonne omnes detestantur, abhorrent, aversantur, aures claudunt, audire nolunt? Ecce quod erant discipuli, mortuo Christo: quod nos exhorremus, hoc erant illi. Hoc malum habebant arietes, quod horrent agni. Deinde isti duo quibus apparuit in via, et tenebantur oculi eorum, ne illum agnoscerent, ubi erat cor, indicant verba; et quid agatur in animo, vox testis est, sed nobis: nam illi etiam cor patebat. De illius morte loquebantur inter se. Adjunxit se illis ipse quasi tertius viator; et via in via coepit colloqui, commiscui sermonem. Quaerit quid inter se loquerentur, cum omnia sciret; ut eos ad confessionem tanquam nesciens provocaret. Et dicunt illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quid actum sit in illa istis diebus, de Jesu Nazareno, qui fuit propheta magnus? Jam non Dominus, sed propheta. Hoc enim eum putabant fuisse, cum mortus esset. Adhuc honorabant quasi prophetam; nondum agnoscebant Dominum, non solum Prophetarum, sed etiam Angelorum. Quomodo, inquiunt, seniores nostri et principes sacerdotum tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ecce jam tertius est dies ex quo ista gesta sunt. Nos autem sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. Ipse est totus labor? Sperabatis, jam desperatis? Videtis quia perdiderant spem. Coepit ergo eis exponere Scripturas, ut illic magis agnoscerent Christum, ubi deseruerant Christum. Ideo enim desperaverant Christum, quia viderant mortuum. Ille vero aperuit eis Scripturas, ut agnoscerent quia si mortuus non fuisset, Christus esse non posset. Docuit de Moyse, docuit de subsequentibus Scripturis, docuit de Prophetis, quod illis dixerat, Quia oportebat Christum mori, et sic intrare in gloriam suam. Audiebant, gaudebant, suspirabant; et quomodo ipsi confessi sunt, ardebant: et praesentem lucem non agnoscebant. 3. Hospitalitatis meritum. Quale autem mysterium, fratres mei? Intrat ad eos, fit eis hospes; et qui per totam viam non agnoscebatur, in fractione panis agnoscitur. Discite hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus. An nescitis quia si quem christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me? Et quando ei dicitur, Domine, quando te vidimus hospitem? Respondet, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 38, 40). Cum ergo christianus christianum suscipit, serviunt membra membris; et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. Hoc habet necessitas itineris. Sic in ista peregrinatione vivendum est, ubi eget Christus. Eget in suis, plenus est in se. Sed qui eget in suis, et plenus est in se, egentes adducit ad se. Ibi non erit fames, non erit sitis, non erit nuditas, non erit aegritudo, non erit peregrinatio, non erit labor, non erit dolor. Scio quia ista ibi non erunt, et nescio quid ibi erit. Ista enim quae ibi non erunt, novi: illud autem quod ibi inventuri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Amare possumus, desiderare possumus, in hac peregrinatione tanto bono suspirare possumus: digne hoc cogitare et verbis explicare non possumus. Certe ego non possum. Ergo, fratres mei, quaerite quis possit. Si invenire potestis; et me vobiscum discipulum trahite. Illud scio, quoniam qui potens est, sicut Apostolus ait, facere super quam petimus, aut intelligimus (Ephes. III, 20), illuc perducet, ubi fiat quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Totum negotium nostrum, laus Dei erit. Quid laudabimus, si non amabimus ; et illud amabimus, quod videbimus? Verum enim videbimus, et ipsum verum Deus erit, quem laudabimus. Ibi inveniemus quod hodie cantavimus, Amen, Verum est: Alleluia, Laudate Dominum. SERMO CCXXXVII. In diebus Paschalibus, VIII. De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39; cum refutatione Manichaeorum. CAPUT PRIMUM. 1. Discipulis spiritum, non carnem Christi se videre putantibus, similes Manichaei. Negantes carnem Christi, totum mysterium redemptionis nostrae evacuant. De resurrectione Domini quod sequebatur in Evangelio secundum Lucam, hodie terminatum est, ubi audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium de resurrectione ejus, et non credentium. Tam vero eis inopinatum fuit et incredibile, ut nec videntes viderent. Videbant enim vivum, quem planxerat mortuum: videbant in medio sui stantem, quem doluerant in cruce pendentem. Videbant ergo; et quia suis oculis non credebant, ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim, sicut audistis, se spiritum videre. Quod postea crediderunt de Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes Apostoli. Sunt enim hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. Verbum caro factum est (Joan. I, 14), prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorum nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. CAPUT II. 2. Non melius de Christo sentire, qui eum dicunt spiritum fuisse sine carne. Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum, et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum spiritum fuisse, non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista opinione discipuli. Attendite, ut intelligatis quod volo dicere: Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem detestantes, et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt, et sic decipiunt: Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia carnem habuit, an nos qui dicimus, Deus erat, spiritus erat, et oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius, caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quia spiritus melior sit quam caro; melius ego de Christo sentio, qui eum spiritum fuisse dico, non carnem. O infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritum: ego spiritum et carnem. Non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum: audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas, attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spiritus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus homo. Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine si quaeris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico. 3. Manichaeorum error in discipulorum reprehensione damnatus. Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur. Sed tu melius te dicere putas, quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. Hoc dicis: ut dixi, hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic eos dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum erat quod illi credebant. Sed non erat bonum. CAPUT III. Ait illis Dominus, Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod credis. Quid? Putabant se spiritum videre. Et Dominus ad haec: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Cogitationes istae terrenae sunt. Si enim coelestes essent, descenderent in cor, non ascenderent. Quare enim dicitur nobis, Sursum cor, nisi ut terrenae cogitationes non ante se inveniat cor nostrum, quod sursum posuerimus? Ergo, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate et videte. Si parum est vobis attendere; manus mittite. Si parum est attendere, nec sufficiat tangere; palpate. Nec, Tangite, solum dixit; sed Palpate et contrectate. Probent sibi manus vestrae, si mentiuntur oculi vestri: Palpate et videte, oculos in manibus habete. Quid palpate, et quid videte? Quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Errabas cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo. Putatis spiritum Christum: hoc et Petrus, hoc et caeteri qui spiritum putaverunt se videre; sed in isto errore non remanserunt, ut scias prorsus hoc fuisse in cordibus eorum. Medicus eos non dimisit sic: accessit, medicamentum adhibuit: vulnera in cordibus videbat; et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat.

CAPUT IV. 4. De Christo quid credendum. Verbum Dei. Incarnatione suscepit totum hominem. Sic ergo credamus. Scio quia sic creditis: sed ne forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam eos alloquor quos non video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi voluit Christus: ante quem nobis expedit, ut credamus quod credi de se voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis sanguinem fudit; qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus quid est? Filius Dei, Verbum Dei. Quid est Verbum Dei? Quod dici non potest per verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quaeris a me quid sit Verbum Dei. Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis, non explico, fatigor, haesito, succumbo; non possum explicare vim verbi humani. Ecce antequam dicam vobis, quod volo dicere, jam verbum est in corde meo; nondum a me dictum est, et apud me est: dicitur a me, et pervenit ad te, et non recedit a me. Intenditis, ut audiatis verbum a me; mentes vestras pasco, cum loquor. Divideretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus perveniret ad singulos; sed quanto plures estis, tanto in plura frutra quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quanto major esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus; dico, Accipite, sumite, comedite: accepistis, comedistis, et non divisistis. Quidquid loquor, et omnibus totum est, et singulis totum est. Ecce quomodo non potest satis explicari, quantam vim habet hominis verbum: et dicitis mihi, Quid est verbum Dei? Verbum Dei pascit Angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur. Implet Angelos, implet mundum, implet virginis uterum: nec ibi spatiatur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Dei? Ipse dicat: breviter de se dicit; sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nolo numeres, verba appende. Quid ergo? Plura verba de uno verbo non sufficiunt explicando. Verbum ergo quod non potest explicari, caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Suscepit totum quasi plenum hominem, animam et corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire; quia animam et carnem habet et pecus: cum dico animam humanam et carnem humanam, totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc haeresim facerent, et dicerent quia anima Christi non habuit mentem, non habuit intellectum, non habuit rationem; sed Verbum Dei fuit illi pro mente, pro intellectu, pro ratione, Nolo sic credas. Totum redemit, qui totum creavit: totum suscepit, totum liberavit Verbum. Ibi mens hominis et intellectus, ibi anima vivificans carnem; ibi caro vera et integra: peccatum solum non ibi. SERMO CCXXXVIII. In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, V\. 38-47. 1. Christus verus et vera Ecclesia ex loco Lucae agnoscitur. Sic sacra perennisque evangelica lectio nobis demonstrat verum Christum, et veram Ecclesiam, ne in aliquo eorum erremus, aut sancto sponso aliam pro alia supponamus, aut sanctae sponsae non suum virum sed alium importemus. Ergo ne in aliquo eorum erremus, tanquam matrimoniales eorum Evangelii tabulas audiamus. 2. Contra Manichaeos et Priscillianistas, Christum habere veram carnem. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic falluntur, ut eum veram carnem habuisse non crederent. Audiant quod modo audivimus. In coelo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet. Quid opus est ut alium de illo testem quaeramus? Ipsum potius audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum. Cum legeretur audistis. Illi autem turbati sunt: existimabant enim se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem habere non credunt: Manichaei sunt, Priscillianistae sunt, et aliae quaecumque nec nominandae pestes. Non enim putant Christum nihil esse, hoc non putant: sed spiritum putant esse, carnem non habuisse. Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid tu, nisi quod ab eo didicisti? Non enim alium meliorem de illo quam ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum hominis et carnem hominis Christum esse didicisti. Quid didicisti de Verbo? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Quid didicisti de spiritu hominis? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. XIX, 30). Quid didicisti de carne? Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, quod prius errantes discipuli putaverunt. Sed illi in errore non perseveraverunt. Nam hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichaei, quod hodie putant Priscillianistae, non fuisse veram carnem in Domino Christo, sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam malus sit error, quem medicus festinabat sanare, noluit confirmare. Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans, Quid turbati estis, dixit? quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tene contra omnes omnium insanas cogitationes, tene quod accepisti: alioquin peristi. Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus spiritus, vera caro sine peccato. Haec mortua est, haec resurrexit, haec pependit in ligno, haec jacuit in sepulcro, haec sedet in coelo. Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Ille ergo mentitur, et tu verum dicis? tu aedificas, et ille decipit? Quare mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite. Ipse est sponsus. 3. Contra Donatistas, Ecclesiam esse toto orbe diffusam. Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris, volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa. Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adjecit Dominus, et ait, Habetis hic aliquid quod manducare? ut etiam communicato cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cum adhuc trepidarent prae gaudio, ait illis: Non ne haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis erat? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis essem, quod et vos estis. Quid ergo dicebam vobis? « Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et sponsam. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non latret rabies haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo vos fallat: ipsa est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus: de illo credamus. Apostoli e contra illum videbant, de ista credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant Ecclesiam, quam non videbant: videmus et nos Ecclesiam, credamus in Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in tabulis eorum eos agnoscamus, ne in tam sanctis nuptiis litigemus. SERMO CCXXXIX. In diebus Paschalibus, X. De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam. CAPUT PRIMUM. 1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Hodierno die jam ecce tertio audivimus ex Evangelio Domini nostri resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum esse meministis: quoniam hoc moris est, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur, audivimus. Marcus autem meruit istam dispensationem, cum in numero illorum duodecim non fuisset, quemadmodum et Lucas. Nam cum sint quatuor Evangelistae, Matthaeus, Joannes, Marcus, et Lucas; duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id est, Matthaeus et Joannes. Sed illorum praecessio infecunda non fuit, ut consequentes comites non haberent. Marcus et Lucas Apostolorum non pares, sed suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus sanctus etiam ex his qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos pervenisse, et in illis fontem gratiae defecisse. Cum enim dicat Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit digneque habuerit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14): fons utique manando se indicat, non remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos: ipse vocavit etiam usque ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id est, Ecclesiam toto orbe diffusam. CAPUT II. 2. Christus in panis fractione agnoscitur. Hospes esse Christus cur voluerit. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit Dominus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cujus Evangelium heri audivimus: Apparuit, inquit, duobus in via in alia effigie (Marc. XVI, 12). Lucas autem hoc ipsum aliis verbis dixit, sed ab eadem sententia non deviavit. Lucas enim quid dixit? Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Marcus autem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie. Quod ille dixit, Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent? Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque noster Jesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur cum hominibus, in panis fractione cognoscitur: quia ibi percipitur, ubi vita aeterna percipitur. Hospitio suscipitur, qui domum parat in coelo. Ait enim secundum evangelistam Joannem: Multae mansiones sunt apud Patrem meum: alioquin dicerem vobis, Ibo parare vobis locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos (Joan. XIV, 2, 3). Hospes in terra esse voluit Dominus coeli, peregrinus in mundo, per quem factus est mundus: hospes esse dignatus esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia ille indigebat, cum hospes intrabat. CAPUT III. 3. Elias ad viduam mittitur pascendus, ut beneficium praestetur pascenti. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus pascebat: et quem persequebantur homines, ei serviebant aves. Afferebat servo Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo ille, quem Deus ministris avibus pascebat: et tamen quamvis Elias non indigeret, mittitur ad viduam in Sarepta, et dicitur ei, Vade ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper praeberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non indigens ad indigentem, non esuriens ad esurientem; et dicit ad eam: Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem. Illa modicum habebat, quod consumptura fuerat, et moritura. Respondit, quantum haberet, prophetae intimavit: et ait illi propheta, Vade, prius affer mihi. Illa non dubitavit, sed attulit. Obtulit refectionem, et meruit benedictionem. Benedixit sanctus Elias hydriam farinae, et capsacem olei. Illud in domo repositum erat consumendum; et illud oleum in palo pendebat finiendum: accessit benedictio, et vasa illa thesauri facti sunt. Laguncula olei facta est fons olei, farina parva uberrimas segetes superavit (III Reg. XVII). CAPUT IV. 4. Super pauperem non sese efferat, qui ipsum juvat. Si Elias non indigebat, Christus indigebat? Ideo, fratres mei, admonet nos Scriptura sancta, quia plerumque servos suos quos potest pascere Deus, ideo facit indigentes, ut inveniat operantes. Nemo superbiat, quia dat pauperi: Christus pauper fuit. Nemo superbiat, quia hospitem suscipit: Christus hospes fuit. Melior est susceptus, quam suscipiens; ditior accipiens, quam tradens. Qui accipiebat, cuncta possidebat: qui dabat, ab illo cui dabat, acceperat quod dabat. Nemo ergo superbiat, fratres mei, quando dat pauperi: non dicat in animo suo, Ego do, ille accipit; ego suscipio, ille indiget tecto. Forte quo tu indiges, plus est. Forte quem suscipis justus est: ille indiget pane, tu veritate; ille indiget tecto, tu coelo; ille indiget pecunia, tu justitia. 5. Fenerandum Deo. Fenerator esto, eroga quod recipias. Noli timere, ne te feneratorem judicet Deus. Prorsus, prorsus esto fenerator. Sed Deus tibi dicit: Quid vis? Fenerare vis? Quid est fenerare? Minus dare, et plus accipere. Ecce mihi da, dicit tibi Deus: ego accipio minus, et do plus. Quid? Centuplicia, et vitam aeternam. Quem quaeris cui des, unde crescat pecunia tua, homo quem quaeris, quando accipit, gaudet; quando reddit, plorat: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem et homini, et noli te avertere ab eo qui mutuum petit (Matth. V, 42). Sed tantum accipe, quantum dedisti. Non ploret cui dedisti: nam beneficium perdidisti. Et si hoc ipsum quod datum est, vel quod accepit exigitur, forte ad manum nondum habet: pertulisti petentem, exspecta non habentem: cum habuerit, reddet tibi. Noli facere angustias ei, cujus angustias relaxasti. Ecce tu dedisti, et exigis: sed non habet unde reddat; cum habuerit, reddet tibi. Noli clamare et dicere: Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi: quod dedi, hoc accipiam. Bene facis, sed nondum habet. Non es fenerator, et vis cui praestitisti, ut quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem patiatur; quare vis ut propter te alium feneratorem patiatur? Premis, suffocas: etsi tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et angustias faciendo, non beneficium dedisti, sed potius majores angustias intulisti. Sed forte dicis: Habet unde reddat: habet domum, vendat; habet possessionem, vendat. Quando a te petivit, ideo petivit ne venderet: propter te non faciat, qui subvenisti ne fieret. Hoc fiat ita circa homines, hoc jubet Deus, hoc vult Deus. CAPUT V. 6. Christus cur egenus factus est. Sed avarus es? Dicit tibi Deus: Esto avarus, esto quantum potes avarus; sed me conveni pro avaritia tua. Dicit tibi Deus: Me conveni, ego filium meum divitem pauperem pro te feci. Propter nos enim pauper factus est Christus, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Aurum quaeris? ille fecit. Argentum quaeris? ille fecit. Familiam quaeris? ille fecit. Pecora quaeris? ille fecit. Possessiones quaeris? ille fecit. Quid quaeris tantum quae fecit? Ipsum accipe qui fecit. Cogita quemadmodum te dilexit. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Omnia per ipsum, et ipse inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne periret quem fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias: quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est, pannis infantilibus involutus est, in praesepi positus est; patienter exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed jacebat, et regnabat: in praesepi erat, et mundum continebat: a matre nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente declarabatur. Tales divitiae, talis paupertas: divitiae, ut creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non miseria egentis. CAPUT VI. 7. Christus in paupere eget. Forte dicis tibi: O beati qui meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus fuissem de duobus illis, quos invenit in via! Tu esto in via, non deerit hospes Christus. Putas enim jam non tibi licere suscipere Christum? Unde, inquis, licet? Jam resurgens manifestatus est discipulis suis, ascendit in coelum, ibi est ad dexteram Patris; non est venturus nisi in ultimo saeculo ad judicandos vivos et mortuos: venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non quaesiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Ille dives, egens est usque in finem saeculi. Eget prorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Obsequamur ergo Christo. Nobiscum est in suis, nobiscum est in nobis: nec frustra dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Haec faciendo agnoscimus Christum in bonis operibus, non corpore, sed corde; non oculis carnis, sed oculis fidei. Quia vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui dixerat, Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange, et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et Dominus: Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 25-29). Ipsa est tota fides tua, quia credis quod vides: laudo eos qui non vident, et credunt; quia cum viderint, gaudebunt. SERMO CCXL. In diebus Paschalibus, XI. De Resurrectione corporum, contra Gentiles. CAPUT PRIMUM. Num. 1. Evangelistarum in historia resurrectionis varietas sine discordia. Defensio fidei titubantibus necessaria. Per hos dies, sicut recolit Charitas vestra, solemniter leguntur evangelicae lectiones ad resurrectionem Domini pertinentes. Omnes enim Evangelistae quatuor, neque de passione, neque de resurrectione ejus tacere potuerunt. Nam quia multa fecit Dominus Jesus, non omnes omnia conscripserunt: sed alius ista, alius illa; summa tamen concordia veritatis. Multa etiam commemorat Joannes evangelista facta esse a Domino Jesu Christo, quae a nullo eorum conscripta sunt. Tanta facta sunt, quanta tunc fieri debuerunt: tanta scripta sunt, quanta nunc legi debuerunt. Ut autem ostendantur Evangelistae omnes quatuor, in eo quod simul omnes dicunt et non praetermittunt, id est, vel de passione, vel de resurrectione Christi, non inter se dixisse contraria, valde operosus est labor. Nonnulli enim putaverunt eos inter se esse contrarios, cum ipsi essent contrarii animae suae. Et ideo data est opera ab eis qui potuerunt, adjuvante Domino, ut ostenderentur inter se non esse contrarii. Sed, sicut dixi, si hoc vobis ostendam, et in populo velim ista tractare, multitudo audientium prius obruitur taedio, quam reveletur scientia veritatis Sed scio fidem vestram, id est, fidem hujus totius multitudinis, et eorum qui hodie hic non sunt, et tamen fideles sunt; novi fidem eorum sic esse certam de veritate Evangelistarum, ut expositione mea non indigeant. Qui novit quomodo ista defendat, doctior est, non fidelior. Habet fidem, habet facultatem defendendi fidem. Alius non habet facultatem et copiam et doctrinam defendendi fidem, sed habet ipsam fidem. Ille autem qui novit defendere fidem, titubantibus est necessarius, non credentibus. In defensione enim fidei, curantur vulnera dubitationis vel infidelitatis. Qui ergo defendit fidem, bonus est medicus: sed in te non est infidelitatis morbus. Quando ille novit curare quod tu non habes? Novit ille ponere medicamentum, sed in te non est vitium. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12).

CAPUT II. 2. Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei. Tamen quae possunt expeditius dici pro tempore, et commodius audiri, subticere vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cujus in se ipso Dominus praemisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus nostris in fine saeculi sperare debeamus, multi multa disputant; aliqui fideliter, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra potentiam Omnipotentis, dicentes, Unde fieri potest ut mortuus resurgat? Dico ego, Deus est qui facit, et tu dicis, Fieri non potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Judaeum: sed, da mihi Paganum, idolorum cultorem, daemonum servum, qui non dicat Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem Deum non potest. Quem tu ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu credis Deum omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum suscitatorem. Si dixeris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem? CAPUT III. 3. Caro resurget sine vitio. Calamitatum omnium causa peccatum. Si diceremus carnem resurrecturam, ut esuriat, ut sitiat, ut aegrotet, ut laboret; ut corruptionibus subjiciatur; merito credere non deberes. Habet enim modo caro ista has vel necessitates vel calamitates. Et hoc unde? Causa peccatum est. In uno peccavimus, et omnes ad corruptionem nati sumus. Malorum omnium nostrorum causa peccatum est. Non enim sine causa homines mala ista patiuntur. Justus est Deus, omnipotens est Deus: nullo modo ista pateremur, si non mereremur. Sed cum essemus in poenis, ad quas venimus de peccatis, Dominus noster Jesus Christus voluit esse in poenis nostris sine peccatis suis. Sustinendo sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Culpam solvit, peccata donando: poenam solvit, a mortuis resurgendo. Hoc promisit, et nos in spe ambulare voluit: perseveremus, et ad rem perveniemus. Caro resurget incorruptibilis, caro resurget sine vitio, sine deformitate, sine mortalitate, sine onere, sine pondere. Quae nunc tibi facit tormentum, postea tibi erit ornamentum. Ergo si bonum est habere corpus incorruptibile, quare hoc facturum Deum volumus desperare. CAPUT IV. 4. Philosophorum de animae conditione post mortem opiniones. Philosophi saeculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt, sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur. Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas justorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis coelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam. CAPUT V. Sapientia mundi Deo stultitia. Resurrectio promissa piis credentibus in Mediatorem. Hoc dixerunt valde magni philosophi. Isto plus invenire nihil potuerunt philosophi mundi hujus, de quibus dicit Scriptura nostra: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Si sapientiam, quanto magis stultitiam? Si sapientia mundi stultitia est apud Deo? Est tamen quaedam stultitia mundi hujus, quae pervenit ad Deum, de qua dicit Apostolus: Quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Et dicit: « Quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam » (I Cor. I, 20-24). Venit Dominus Christus, sapientia Dei: coelum tonat: ranae taceant. Quod dixit veritas, hoc est verum. Quod dixit, in malo quidem esse genus humanum causa peccati, manifestum est. Sed qui crediderit in Mediatorem, qui constitutus est medius inter Deum et homines (inter Deum justum et homines injustos, medius homo justus, humanitatem habens de imo, justitiam de summo; et ideo medius: hinc unum, et inde unum: quia si utrumque inde, ibi esset; si utrumque hinc, nobiscum jaceret, et medius non esset): qui ergo crediderit in Mediatorem, et fideliter ac bene vixerit, exiet quidem de corpore, et erit in requie; postea vero recipiet corpus non ad tormentum, sed ad ornamentum, et vivet cum Deo in aeternum. Non est quod eum delectet ut redeat: quia secum habet corpus. Ergo, charissimi, quoniam proposui vobis hodie quid dicant etiam philosophi mundi hujus, quorum Deus sapientiam tanquam veram stultitiam reprobavit, crastino, adjuvante Domino, exponere poterimus.

SERMO CCXLI. In diebus Paschalibus, XII. De Resurrectione corporum, contra Gentiles. CAPUT PRIMUM. 1. Resurrectio fides Christianorum. Deus a philosophis cognitus ex operibus mundi. Propria fides est Christianorum, resurrectio mortuorum. Hanc in se ipso, id est, resurrectionem mortuorum, caput nostrum Christus ostendit, et exemplum fidei nobis praestitit; ut hoc sperent membra in se, quod praecessit in capite. Hesterno die vobis insinuavimus, sapientes Gentium, quos philosophos dicunt, ipsos qui in eis excellentissimi fuerunt, scrutatos fuisse naturam, et de operibus artificem cognovisse ( In superiore sermone ). Prophetas non audierunt, legem Dei non acceperunt: sed eis Deus quodam modo silens ipsius mundi operibus loquebatur, et eos ad quaerendum artificem rerum, mundi species invitabat: nec potuerunt in animum inducere, coelum et terram sine auctore constare. De his beatus Paulus apostolus ita loquitur: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem. Quid est, super omnem impietatem? Non solum super Judaeos, qui Dei legem acceperunt, et legis datorem offenderunt; verum etiam super omnem impietatem Gentium revelatur ira Dei de coelo. Et ne quisquam diceret, Quare, cum ipsi legem non acceperint? secutus adjunxit: Et injustitiam eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Jam tu responde: Quam veritatem? Non enim acceperunt Legem, non enim audierunt prophetam. Audi quam veritatem: Quoniam quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum? Adhuc audi: Deus enim illis manifestavit. Si adhuc quaeris, Quomodo manifestavit, quibus legem non dedit? audi quomodo: Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Invisibilia enim ejus, hoc est, invisibilia Dei: a constitutione mundi, id est, ex quo constituit mundum: per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, illa per haec intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque; verba Apostoli dico, ipsa attexo: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, subaudis, Intellecta conspiciuntur. Ut sint inexcusabiles. Quare inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Non dixit, Nescientes Deum; sed, cognoscentes. CAPUT II. 2. Pulchritudo creaturarum confessio est Creatoris. Ab hominis cognitione ad cognitionem Dei quomodo pervenerunt philosophi. Unde cognoscentes? Ex his quae fecit. Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, interroga ordinem siderum, interroga solem fulgore suo diem clarificantem, interroga lunam splendore subsequentis noctis tenebras temperantem, interroga animalia quae moventur in aquis, quae morantur in terris, quae volitant in aere; latentes animas, perspicua corpora; visibilia regenda, invisibiles regentes: interroga ista, Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis pulcher? In ipso denique homine, ut possent intelligere et cognoscere Deum universi mundi creatorem; in ipso, inquam, homine interrogaverunt haec duo, corpus et animam. Hoc interrogabant quod et ipsi gestabant: videbant corpus, animam non videbant. Sed corpus nisi de anima non videbant. Videbant enim per oculum, sed intus erat qui per fenestras aspiciebat. Denique discedente habitatore, jacet domus: discedente qui regebat, cadit quod regebatur: et quoniam cadit, cadaver vocatur. Nonne ibi oculi integri? Etsi pateant, nihil vident. Aures adsunt; sed migravit auditor: linguae organum manet; sed abscessit musicus qui movebat. Interrogaverunt ergo ista duo, corpus quod videtur, animam quae non videtur: et invenerunt melius esse illud quod non videtur, quam illud quod videtur; meliorem animam latentem, deteriorem carnem apparentem. Viderunt ista, intuiti sunt, discusserunt utrumque, et invenerunt utrumque, mutabile in ipso homine. Mutabile corpus per aetates, per corruptiones, per alimenta, per refectiones, per defectiones, per vitam, per mortem. Transierunt ad animam, quam utique comprehenderant meliorem, et etiam invisibilem mirabantur: invenerunt et ipsam mutabilem; modo velle, modo nolle; modo scire, modo nescire; modo meminisse, modo oblivisci; modo timere, modo audere; modo ire in sapientiam, modo in stultitiam deficere. Viderunt et ipsam mutabilem, transierunt et ipsam - quaesierunt enim aliquid immutabile. CAPUT III. 3. Philosophi post Deum cognitum idololatrae. Sic ergo pervenerunt ad cognoscendum Deum qui fecit, per ista quae fecit. Sed non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt: ipse dicit Apostolus. Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Sibi arrogando quod acceperant, perdiderunt quod tenebant. Dicentes se quasi magnos esse, stulti facti sunt. Et quo pervenerunt? Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Idola dicit. Et parum erat facere idolum ad speciem hominis, et ad sui operis similitudinem addicere artificem: parum fuit hoc. Sed insuper quid? Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 18-23). Omnia quippe ista muta animalia et irrationabilia, illi quasi magni sapientes, deos sibi fecerunt. Reprehendebam, quando adorabas imaginem hominis: quid tibi faciam, quando adoras imaginem canis, imaginem colubri, imaginem crocodili? Pervenerunt usque ad ista. Quantum quaerentes in superna evecti sunt, tantum cadentes in profunda demersi sunt. Altius enim mergitur, quod de alto cadit. CAPUT IV. 4. De animarum statu post mortem quid senserint philosophi. Hi ergo, sicut hesterno die vos commonui, quaesierunt quid postea, id est, quid post hanc vitam. Quaesierunt sicut homines: sed quando invenirent, cum homines essent? Doctrinam Dei non habuerunt, Prophetas non audierunt: non potuerunt invenire, suspicati sunt. Retuli vobis heri suspiciones illorum. Exeunt animae malae, inquiunt; et quia immundae sunt, continuo in alia corpora revolvuntur: exeunt animae sapientium atque justorum; et quia bene vixerunt, volant ad coelum. Age belle, belle illis invenisti locum: volantes ad coelum perveniunt. Et quid ibi? Ibi erunt, inquiunt, et requiescent cum diis: sedes eorum erunt stellae. Non malum habitaculum illis invenistis: vel ibi illas dimittite, nolite illas dejicere. Sed, inquiunt, post longa tempora, facta penitus oblivione veterum miseriarum, incipiunt velle reverti in corpora; et delectabit eas venire, et rursus veniunt ad ista patienda, ad ista toleranda, ad obliviscendum Deum, ad blasphemandum Deum, ad sequendas corporis vuluptates, ad pugnas contra libidines. Veniunt ad istas miserias, unde, et quo? Dic mihi, quare? Quia obliviscuntur. Si omnia mala obliviscuntur, obliviscantur et delectationem carnis. Hoc solum malo suo meminerunt, unde ruerunt. Veniunt: quare? Quia delectat eas rursus in corporibus habitare. Unde delectat, nisi per memoriam, quia ibi aliquando habita verunt? Dele totam memoriam, et forte residuam facies sapientiam: nihil remaneat quod revocet. CAPUT V. 5. Virgilio non placet doctrina de animarum reditu in corpora. Animas in ea opinione beatas esse non posse. Exhorruit quidam auctor ipsorum, cui demonstrabatur, vel qui inducebat apud inferos demonstrantem patrem filio suo. Nostis enim hoc prope omnes; atque utinam pauci nossetis. Sed pauci nostis in libris, multi in theatris, quia Aeneas descendit ad inferos, et ostendit illi pater suus animas Romanorum magnorum venturas in corpora: expavit ipse Aeneas, et ait: O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Credendumne est, inquit, quod eant ad coelum, et iterum redeant? Quae lucis miseris tam dira cupido? (Virgil. Aeneid., lib. 6, vers. 719-721.) Melius filius intelligebat, quam pater exponebat. Reprehendit cupiditatem animarum rursus in corpora redire volentium. Dixit diram cupiditatem, dixit eas miseras; nec erubuit eas. Ad hoc, philosophi, perduxistis, ut purgentur animae, perveniant ad summam munditiam, et per ipsam munditiam obliviscantur omnia, et per obliviones miseriarum redeant ad miserias corporum. Dicite, obsecro: nonne haec etiam si vera essent, melius nescirentur? Etiam si vera essent, inquam, quae sine dubio falsa, quia foeda sunt; nonne melius nescirentur? An forte dicturus es mihi: Non eris sapiens, si ista nescieris? Utquid illa sciam? Possumne esse modo melior, quam tunc ero in coelo? Si in coelo, quando ero melior et perfectior, obliviscar omnia quae hic didici, et haec ibi melior nesciturus sum; sine me modo illa nescire. In coelo habitantem dicis omnia obliviscentem: sine in terra esse horum omnium nescientem. Deinde, rogo te, sciunt se istae animae in coelo, passuras esse rursus hujus vitae miserias, an nesciunt? Elige quod volueris. Si sciunt se passuras esse tantas miserias, quomodo sunt beatae, miserias suas futuras cogitantes? quomodo sunt beatae, ubi sunt sine securitate? Sed video quid eligas: dicturus es, Nesciunt. Laudas ergo ibi hanc ignorantiam, quam me nunc habere non sinis, docendo me in terra, quod me nesciturum dicis in coelo. Nesciunt, inquis. Si nesciunt, et non se putant esse passuras, errando sunt beatae. Quod enim passurae sunt, putant se non passuras: quod falsum putare, quid est aliud quam errare? Erunt ergo errore felices; erunt beatae; non aeternitate, sed falsitate. Liberet nos veritas, ut vere beati esse possimus: quoniam non vacat sermo Redemptoris nostri, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Ipse enim dixit: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 36, 31, 32). CAPUT VI. 6. Spes hic esset felicior quam in illa felicitate. Deinde audite aliud pejus, aliud dolendum vel potius irridendum. Hic sapiens, hic philosophe, hoc est, in terra (verbi gratia, Pythagoras, Plato, Porphyrius, et nescio quis alius ipsorum), quare philosopharis? Propter vitam, inquit, beatam. Quando habebis istam vitam beatam? Cum hoc corpus, inquit, reliquero in terra. Modo ergo misera vita geritur, sed spes est beatae vitae: ibi beata vita geritur, sed spes est miserae vitae. Ergo spes nostrae infelicitatis est felix, et felicitatis infelix. Abjiciamus haec, et vel rideamus quia falsa sunt, vel doleamus quia magna existimantur. Sunt enim ista, fratres mei, magna magnorum deliramenta doctorum. Quanto melius tenemus magna magnorum sacramenta sanctorum? Amore corporum dicunt redire animas purgatas, mundatas, sapientes, purgatas animas amore corporum redire ad corpora. Ergo anima purgata sic amat? Nonne amor iste magnae sunt sordes? CAPUT VII. 7. Porphyrii sententia de fugiendo omni corpore. Refellitur. Sed corpus est omne fugiendum. Magnus eorum philosophus posterius Porphyrius, fidei christianae acerrimus inimicus, qui jam christianis temporibus fuit; sed tamen ab ipsis deliramentis erubescendo, a Christianis ex aliqua parte correptus, dixit, scripsit: Corpus est omne fugiendum. Omne dixit, quasi omne corpus vinculum aerumnosum sit animae. Et prorsus si corpus qualecumque est fugiendum, non est ut laudes ei corpus, et dicas quomodo Deo docente fides nostra laudat corpus: quia et corpus quod modo habemus, quamvis habeamus hinc poenam de peccato, et corpus quod corrumpitur, aggravet animam (Sap. IX, 15); tamen habet corpus istud speciem suam, dispositionem membrorum, distinctionem sensuum, erectam staturam, et caetera quae bene considerantes stupent. Verumtamen illud omnino incorruptibile, omnino immortale, omnino ad movendum agile et facile erit. Sed ait Porphyrius: Sine causa mihi laudas corpus; qualecumque sit corpus, si vult esse beata anima, corpus est omne fugiendum. Hoc dicunt philosophi: sed errant, sed delirant. Cito probo: nolo diutius disputare; quia illa quae praedicata est debet habere subditum. Duo enim sunt invicem sibi connexa, praedicata et subdita. Superat omnia Deus: huic cuncta sunt subdita. Et anima si habet aliquem honorem apud Deum, debet habere aliquid subditum. Sed nolo hinc diutius disputare, libros vestros lego: mundum istum animal dicitis, id est, coelum, terram, maria, omnia quae sunt ingentia corpora, immensa usquequaque elementa; totum hoc, universumque corpus, quod ex his elementis omnibus constat, dicitis esse animal magnum, id est, habere animam suam, sed sensus corporis non habere; quia extrinsecus nihil est quod sentiri possit: habere tamen intellectum, haerere Deo: et ipsam animam mundi vocari Jovem, vel vocari Hecatem, id est, quasi animam universalem mundum regentem, et unum quoddam animal facientem. Eumdemque mundum aeternum esse dicitis, semper futurum, finem non habiturum. Si ergo aeternus est mundus, et sine fine manet mundus, et animal est mundus; anima ista semper tenetur in mundo: certe corpus est omne fugiendum? Quid est quod dicebas, Corpus est omne fugiendum? Ego dico beatas animas incorruptibilia corpora semper habituras. Tu qui dicis, Corpus est omne fugiendum, occide mundum. Tu dicis ut fugiam de carne mea: fugiat Jupiter tuus de coelo et terra. CAPUT VIII. 8. Rursum ex Platonis verbis confutatur. Quid quod invenimus eumdem Platonem, magistrum istorum omnium, in libro quodam suo quem scripsit de constitutione mundi, inducere Deum fabricatorem deorum, facientem scilicet deos coelestes, stellas omnes, solem et lunam? Dicit ergo Deum opificem deorum coelestium: dicit ipsas stellas habere animas intellectuales, quae intelligunt Deum, et corpora visibilia quae cernuntur. Dico, ut intelligatis: Sol iste quem videtis, non videretur, nisi corpus esset: hoc verum est. Stella ulla vel luna non videretur, nisi corpus esset: verum dicit. Ideo dicit et Apostolus: Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Et sequitur: Alia gloria coelestium, alia et terrestrium. Et rursus dicens de gloria coelestium corporum Apostolus adjunxit, et ait: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 40-42). Videtis quia promissa est sanctorum corporibus claritas, et diversa species claritatis, quia diversa sunt merita charitatis. Sed illi quid dicunt? Stellae istae quas videtis, corpora quidem sunt, sed habent suas animas intellectuales, et sunt dii. Interim de corporibus, quia corpora sunt, verum dicunt: sed utrum habeant animas suas, utquid discutio? Modo veniamus ad rem. Inducitur Deus a Platone ipso alloqui deos, quos fecit de corporali et de incorporali substantia, atque inter caetera dicere illis: « Quoniam estis orti, immortales esse et indissolubiles non potestis. » Jam ad istam vocem illi intremiscere poterant. Quare? Quia immortales esse cupiebant, et mori nolebant. Ergo ut eis auferret timorem, secutus adjunxit atque ait: « Non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus colligati estis. » Ecce Deus dat securitatem diis a se factis: securitatem illis dat immortalitatis; securitatem illis dat, quod non relinquant globos corporum suorum. Certe corpus est omne fugiendum? Quantum existimo, responsum est illis, sicut intelligere potestis: sicut et nos loqui possumus, quantum hora sermonis permittit, quantum vestra capacitas sinit, responsum est eis. Jamvero quid et ipsi dicant de resurrectione corporum quasi acute, ut non eis, sicut arbitrantur, etiam nos respondere possimus, multum est ut hodie vobis dicam. Sed quia semel promisi vobis, per istos dies istam de resurrectione carnis quaestionem esse versandam, ad ea quae restant, adjuvante Domino, et aures et corda in crastinum praeparate. SERMO CCXLII. In diebus Paschalibus, XIII. De Resurrectione corporum, contra Gentiles. CAPUT PRIMUM. 1. Resurrectionis fides manifesto probata, imprudenter ab hominibus impugnatur. Diebus his sanctis resurrectioni Domini dedicatis, quantum donante ipso possumus, de carnis resurrectione tractemus. Haec enim fides est nostra, hoc donum in Domini nostri Jesu Christi nobis carne promissum est, et in ipso praecessit exemplum. Voluit enim nobis quod promisit in fine, non solum praenuntiare, sed etiam demonstrare. Illi quidem qui tunc fuerunt cum illo, viderunt, et cum expavescerent, et spiritum se videre crederent, soliditatem corporis tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed etiam specie ad oculos eorum: parumque erat se praebere cernendum, nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Putaverunt enim se spiritum videre. « Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. » Contra istam evidentiam disputant homines. Quid enim aliud facerent homines, qui ea quae sunt hominum sapiunt, quam disputarent de Deo contra Deum? Ille enim Deus est, illi homines sunt. Sed Deus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). In homine carnali tota regula intelligendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt: quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit Deus miracula, quia Deus est. Majora quidem miracula sunt, tot quotidie homines nasci qui non erant, quam paucos resurrexisse qui erant: et tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed assiduitate viluerunt. Resurrexit Christus, absoluta res est. Corpus erat, caro erat, pependit in cruce, emisit animam, posita est in sepulcro. Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa. Quare miramur? Quare non credimus? Deus est qui fecit: considera auctorem, et tolle dubitationem. CAPUT II. 2. Contra resurrectionem carnis obtendunt, Si corruptio non erit, cur manducabitur? Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista corporis, quam sentiunt in carne sua, futura sit in resurrectione mortuorum. Dicimus non futuram. Respondent nobis: Si corruptio non erit, quare manducabitur? Aut si non manducabitur, quare post resurrectionem Dominus manducavit? Modo Evangelium cum legeretur, audivimus, quia cum exhiberet se vivum oculis manibusque discipulorum suorum, parum illi visum est ad demonstrandam evidentiam corporalem: sed addidit, Habetis hic aliquid quod manducetur? Et obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis: et manducavit, et reliquias dedit illis (Luc. XXIV, 37-43). Dicitur ergo nobis: Si corruptio corporis non resurget, quare manducavit Dominus Christus? Legistis quia manducavit, numquid legistis quia esurivit? Quod manducavit, potestatis fuit, non egestatis. Si desideraret manducare, egeret. Rursus si manducare non posset, minus valeret. Numquid et Angeli, quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris, non manducaverunt (Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII, 19), et tamen corruptibiles non fuerunt? 3. Si carnis vitia non resurgent, cur in Christo cicatrices. Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum quibus moritur homo? Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus resurrexit? Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis fuit, non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic se voluit quibusdam dubitantibus exhibere. In illa carne cicatrix vulneris, sanavit vulnus incredulitatis. CAPUT III. 4. Parvulorum resurrectio qualis. Adhuc disputant, et quaerunt a nobis: Parvuli qui moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas erit plena reviviscentium, quorum erat parva morienilum? Hoc quidem in Scripturis definitum non invenimus. Incorruptibilia corpora et immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parva aetas redditur, si statura pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas revocatur? Si parvi erunt, numquid jacebunt, et ambulare non poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius et rationabilius, plenas aetates resurrecturas, ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore. Non enim credituri sumus etiam senectam resurrecturam anhelam et curvam. Postremo corruptionem tolle, et quod vis adde. 5. Terrenum corpus quomodo in coelo erit. Sed, inquis, quomodo erit terrenum corpus in coelo? Philosophi enim Gentium, illi valde magni, quorum vobis jam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi (quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem, tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine elementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra tanquam in fundo ejus, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat. Illud elementum supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt esse liquidum et purum, inde sidera esse formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra nova esse victura, et in coelo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus. Credere enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de ordine ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum. CAPUT IV. 6. Christi corpus in coelo. Audistis quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum (Luc. XXIV, 50 et 51). Qui ferebatur in coelum? Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Jesus. Quid enim, separaturus es hominem a Deo, et facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, u jam non sit Trinitas, sed quaternitas? Quomodo tu homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum, anima et corpus. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum rexit. Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos ait: Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Credamus hoc, fratres: et si argumenta philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant, nos credamus. CAPUT V. 7. Deo volente fit quod alias fieri non potest. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid, si hoc velit Deus? Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu quicumque paganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro Platonis, quod hesterno die demonstravi (In superiore sermone, n. 8), legitur dixisse Deus non factus diis a se factis: « Quoniam estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati? » Totum ad voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est. Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio? CAPUT VI. 8. Corporum ordo ex diversitate ponderum. Terrenum corpus contra ponderum ordinem super aquam. Volo tamen aliquid etiam de diversitate ponderum disputare. Rogo te, dic mihi, Terra terra est, Aqua aqua est, Aer aer est, Aether, id est coelum, et ignis ille liquidus coelum est. Quatuor nempe ista quasi gradatim construxerunt et aedificaverunt mundum, hoc est, ex his quatuor aedificatus est mundus. Quaere quid in imo sit, terra est: quid desuper, aqua est: quid super aquam, aer est: quid super aerem, coelum est, aether est. Quid corpora solida quae tenentur atque tractantur? Non humida dico, quae labuntur et fluunt; corpora dico tractabilia, unde sunt? Terrae deputanda sunt, an aquae, an aeri, an aetheri? Responsurus es, Terrae. Terrenum ergo corpus est lignum? Plane terrenum. In terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Tractabile est, non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum. Terra in fundamento est: ordinem sequere. Quid super terram? Aqua. Quare lignum natat super aquam? Terrenum est corpus: si revoces ad illum ordinem ponderum, sub aqua esse debuit, non supra. Invenimus inter terram et lignum aquam mediam: subter terram, super aquam, et super aquam iterum terram, quandoquidem lignum terra est. Perdidisti illum ordinem, tene fidem. Ergo terrena corpora inventa sunt super elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant ligna, neque merguntur. CAPUT VII. 9. Plumbum super aquam. Attende aliud, quod plus mireris. Corpora ipsa gravissima, et tamen terrena, quae mox ut dimissa fuerint super aquam, continuo demerguntur, et ad ima profunda perveniunt, sicut est ferrum, postremo sicut est plumbum. Quid enim plumbo gravius? Accedit tamen manus artificis ad plumbum, facit inde aliquod vas concavum, et natat plumbum super aquam. Ergone non dabit Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo? Deinde aquam ipsam ubi ponitis? Redite ad ordinem elementorum. Certe respondebitis, quod aqua sit super terram. Quare ergo antequam currant in terra, pendent nubibus flumina? 10. Corporum graviorum celerior quorumdam motus. Revoca inde considerationem tuam et cogitationem ad ea quae dicturus sum, si Domino adjuvante potuero. Quid facilius movetur, quid velocius agitatur, gravius corpus, an levius? Quis non respondeat, Levius? Leviora enim corpora facilius moventur, velocius aguntur: graviora difficilius atque tardius. Certe regulam fixisti, certe considerasti, et circumspectis omnibus respondisti quia facilius moventur et velocius aguntur corpora leviora, quam graviora. Ita est, dicis. Responde ergo mihi. Quare levissima aranea tarde se movet, et gravis equus velociter currit? De ipsis hominibus loquar: majus corpus hominis gravius est; brevius corpus quod minus habet ponderis, levius est. Ita vero est, sed si alius portet. Si autem ipse homo corpus suum portet, validus currit, macer languore vix ambulat. Appende macrum et robustum hominem; illum languore vix paucas libellas appendentem, illum salubritate corporis multa pondo in carne sua gerentem: tenta tu ambos tollere; gravis est validus, levis est macilentus. Recedat portator, appareat ambulator; ipsos dimitte sibi, agant corpora sua - video macrum vix passum moventem, video validum robustumque currentem. Si hoc valet sanitas, immortalitas quid valebit? CAPUT VIII. 11. Corpora spiritualia post resurrectionem, unde dicta. Dabit ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa corpora spiritualia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritualia, quia erunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus, dicuntur animalia corpora: et tamen animae non sunt, sed corpora. Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animae non sunt: sic illa spiritualia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt. Quare dicitur spirituale corpus, charissimi, nisi quia ad nutum spiritus serviet? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Non ibi erit, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23). daec bella non ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta ibi erit. Ubi volueris, eris: sed a Deo non recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque ieris, Deum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo eris. 12. Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus jam impletis confirmatur. Nemo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse certissime teneamus. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum praebebat oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad exhibendam fidei veritatem in corpore, dignatus est etiam non necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio trepidantibus, firmamentum cordis adhibuit de sanctis Scripturis; et ait illis, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum est, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Illud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum praesentem videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant: videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras, habemus gratiam dispensationis et distributionis nostrae: ad credendum certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa. Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus, credamus de capite. SERMO CCXLIII. In diebus Paschalibus, XIV. De resurrectione Domini secundum Joannem, in illud, cap, XX, 17, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Et de membrorum usu post resurrectionem. CAPUT PRIMUM. 1. Difficultas in verbis Domini nolentis se a Maria tangi ante ascensionem. Narratio resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum evangelistam Joannem hodie legi coepit. Hoc enim scitis, et commendaveram vobis, secundum omnes quatuor Evangelistas istis diebus resurrectionem Domini recitari. In his ergo quae audivimus, illud tantum solet movere, quare dixerit Dominus Jesus mulieri quaerenti corpus ejus, et eum jam vivum agnoscenti: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Dixi autem vobis, et meminisse debetis, non omnia omnes dicere; sed dici ab aliis, quae ab aliis praetermissa sunt. Non tamen ita, ut inter se repugnare credendi sint, si absit contentio, et adsit pietas intelligentis. Nam sicut legitur apud evangelistam Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis, Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9): et utique ad Patrem nondum ascenderat. Quomodo ergo huic nunc dicitur, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Sic enim verba ista videntur sonare, quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset in coelum. Si in terra positum non tangit, in coelo sedentem quis mortalium potest tangere? CAPUT II. 2. Tangere Christum quid. Sed ille tactus fidem significat. Tangit Christum, qui credit in Christum. Nam et illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Id. IX, 21). Fide tetigit, et sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo dixit discipulis suis: Quis me tetigit? Et dixerunt discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis (Luc. VIII, 43-46). Quasi dicens: Turba premit, fides tangit. Videtur ergo ista Maria, cui dixit Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum, Ecclesiae gestare personam, quae tunc in Christum credidit, cum ascendisset ad Patrem. Ecce vos interrogo, quando credidistis; interrogo Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, cujus persona erat in una femina: et una voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Jesus ascendisset ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem putaverunt, divinitatem in illo latentem non intellexerunt. Non bene tetigerunt, quia non bene crediderunt. Vis bene tangere? Intellige Christum ubi est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem putas, et nihil amplius putas, tibi nondum ascendit ad Patrem. CAPUT III. 3. Difficultas de usu memororum post resurrectionem. Adhibuit ergo Dominus Jesus speciem corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere voluit, ostendendo se vivum in corpore post resurrectionem suam, nisi ut credatur a nobis resurrectio mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia, quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi solet ab eis qui ligitare desiderant, quaestio difficilis de usu membrorum. Dicunt enim, corpus nostrum habere omnia membra sua, et apparere quae membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim nesciat, quis non videat, ad videndum nos habere oculos, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam membra quae pudenda dicuntur, ad generandum? Porro autem interiora etiam viscera, quae ne horrerent aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora nostra et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant, et multi hominum, et melius medici cognoverunt. Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si aures habebimus ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut loquamur; dentes quare habebimus, si non manducabimus, fauces, pulmones, stomachum, intestina qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis temperie commutantur; postremo illa ipsa membra quae vocantur pudenda, quare, inquiunt, habebimus, ubi nulla erit generatio, nulla digestio? CAPUT IV. 4. Membra corporis erunt aut ad usum, aut ad speciem. Harmonia membrorum. Quid eis respondeamus? Numquidnam dicturi sumus sine intestinis nos resurrecturos, ad similitudinem statuarum? Nam de dentibus facile respondetur. Dentes enim non tantum nos adjuvant ad mandendum, verum etiam ad loquendum; sicut plectrum nervos, sic linguam nostram, ut syllabas sonet, percutientes. Caetera ergo membra nostra erunt ad speciem, non ad usum; ad commendationem pulchritudinis, non ad indigentiam necessitatis. Numquid quia vacabunt, ideo indecora erunt? Et quidem nunc quia imperiti sumus, et causas rerum ignoramus, si videantur interiora nostra, horrentur potius quam diliguntur. Quis enim novit quemadmodum sibi invicem connexa sint membra, et quibus numeris coaptata? Unde vocatur etiam harmonia; quod verbum dictum est de musica: ubi videmus certe in cithara nervos distentos. Si omnes nervi similiter sonent, nulla est cantilena. Diversa distensio diversos edit sonos; sed diversi soni ratione conjuncti, pariunt, non videntibus pulchritudinem, sed audientibus suavitatem. Istam rationem quisquis in membris humanis didicerit, tantum miratur, tantum delectatur, ut omni visibili pulchritudini ista ratio ab intelligentibus praeferatur. Modo eam nescimus; sed tunc sciemus: non quia nudabuntur, sed quia etiam cooperta latere non poterunt. CAPUT V. 5. Nec interiora membra, nec ipsa corda latebunt post resurrectionem. Omnes invicem noti erunt. Respondebit mihi aliquis, et dicet: Quomodo si cooperta erunt, latere non poterunt? Corda nostra non latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus, omnes invicem videbunt in illa societate sanctorum. Nemo ibi vult tectum esse quod cogitat, quia nemo ibi male cogitat. Unde ait Apostolus, Nolite ante tempus quidquam judicare: id est, Ne temere judicetis, quod non videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor videre, Dei est: hominum autem non est, nisi de his quae manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. IV, 5). Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostrae nobis ipsis, singulis quibusque in luce sunt, quia novimus eas: sed proximis nostris in tenebris sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere, modo times publicari cogitationes tuas: forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum, nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam. CAPUT VI. Nam et ipsa agnitio, charissimi, ipsa agnitio nonne omnium nostrum erit? Putatis quia me cognituri estis, ideo quia me nostis, et patrem meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio quem episcopum, qui ante multos annos in hac ecclesia fuit? Omnes noscetis. Qui ibi erunt, non ideo se agnoscent, quia facies videbunt: majori notitia ibi erit invicem agnitio. Sic videbunt omnes, et multo excellentius, quomodo hic solent videre Prophetae. Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod offendat erit, nec quod lateat cognitorem.

6. Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt. Non ibi erit sollicitum integritatis decus, ubi non erit libidinis dedecus. Ecce etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum necessitas mater est; quae necessitas tunc non erit; tamen invenimus aliqua quae Deus posuit in corporibus ad nullos usus, sed ad solum decus. CAPUT VII. Jamdudum per membra currebam: et nunc ea paulo diligentius retexamus. Oculos habemus ad videndum, aures ad audiendum, nares ad olfaciendum, os et linguam ad loquendum, dentes ad mandendum, guttur ad vorandum, stomachum ad suscipiendum et coquendum, intestina ad trajiciendos cibos ad ima, et illa quae pudenda appellantur, vel ad egestionem, vel ad generationem: ad operandum manus, ad ambulandum pedes. Barbae quis usus, nisi sola est pulchritudo? Quare Deus barbam creavit in homine? Speciem video, usum non quaero. Apparet feminae quare habeant ubera, utique ut parvulos lactent: mammillas viri quare habent? Interroga usum, nullus est: interroga speciem, decet mammillatum pectus et viros. Virili pectori mammillas detrahe, et vide quantam pulchritudinem dempseris, quantam ingesseris foeditatem.

CAPUT VIII. 7. In beatorum corporibus pulchritudo erit omnibus numeris absoluta. Sic ergo, charissimi, sic credite, sic tenete, multorum membrorum ibi usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil quod offendat aspectum, in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque summorum: quanto magis ibi, ubi erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas, summa felicitas? CAPUT IX. 8. Beatorum actio quaenam erit. Quadragesima ante Pascha et quinquaginta dies post Pascha. Alleluia. In futura vita laus Dei sine cessatione, sine fastidio. Sed dicis mihi: Quid acturus sum? usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est enim Alleluia? Verbum est hebraeum, Alleluia, Laudate Deum. Allelu, Laudate; Ia, Deum: Alleluia ergo laudate Deum sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus cordibus melius quam citharae chordis, dicimus laudes Deo, cantamus Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infirmitatem recedimus, ut corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde tanta est infirmitas carnis, tanta hujus vitae molestia, ut quaelibet magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1). Quid quaeris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). SERMO CCXLIV. In diebus Paschalibus, XV. De eadem lectione Evangelii Joannis, cap XX, V\. 1-18. 1. Resurrectionem Christi nec Magdalena credebat, nec Apostoli. Fides Petri passo Domino absorpta. Ex Evangelio secundum Joannem resurrectio Domini coepit hodie recitari. Audivimus, et fidei oculis vidimus erga Dominum Jesum piae mulieris affectum. Quaerebat Jesum, sed tamen adhuc tanquam corpus requirebat hominis mortui, et diligebat tamen tanquam magistrum bonum. Non intelligebat eum resurrexisse a mortuis, non credebat; et quod a monumento remotum lapidem vidit, credens ablatum inde corpus quod quaerebat, nuntiavit discipulis rem dolendam. Cucurrerunt duo, quorum unus erat Petrus, alius Joannes. Ipse est enim quem diligebat Jesus, utique prae caeteris: nam omnes ut Dominus diligebat. Cucurrerunt, ut viderent utrum verum diceret mulier, sublatum esse corpus de monumento. Venerunt, attenderunt, non invenerunt corpus, et crediderunt. Sed quid crediderunt? Quod credere non debuerunt. Quando ergo audistis, Et crediderunt, forte putastis eos credidisse quod credere debuerunt, hoc est, resurrexisse Dominum a mortuis. Non hoc crediderunt, sed quod nuntiaverat mulier. Denique ut sciatis hoc eos credidisse, subjecit mox Evangelista, et ait: Nondum enim noverant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Ubi est fides? ubi est toties veritas contestata? Nonne eis ipse Dominus Jesus ante passionem aliquoties dixit tradendum se esse, occidendum, et resurrecturum? Loquebatur adhuc surdis. Jam Petrus ei dixerat, « Tu es Christus Filius Dei vivi. » Jam audierat, « Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. » (Matth. XVI, 16-18). Talis fides Domino crucifixo absorpta est. Tamdiu enim Petrus Filium Dei credidit, donec videret in ligno pendentem, donec videret clavis affixum, donec videret mortuum, donec videret sepultum. Tunc perdidit quod tenebat. Ubi petra? ubi firmitas petrae? Petra erat ipse Christus, ille autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum: nam perierat Petrus, nisi viveret petra. 2. Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini ad Magdalenam. Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri, Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni. Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quaestio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi male posset tangi a tangente. Deinde quia rationem reddens quare se tangi noluerit et prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi ad Patrem meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra positum tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo sedentem? Dixeram enim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus jam, cum lectiones sanctae legerentur, apparuit discipulis suis; et cum spiritum eum putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate, et videte (Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis, Palpate, et videte. Ubi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus est: Tangi a viris voluit, a mulieribus noluit. Si feminam horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod potest facere qualemcumque quaestionem, ut dicatur Dominum se, antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse; ait evangelista Matthaeus. Ipse enim narravit, occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria, et tenuisse pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). Coarctata est quaestio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum, ad hoc locutus sum, ut quaestionis difficultas augeretur: videtis validam, et quasi insolubilem. Adjuvet me Dominus, ut solvatur. Qui dignatus est eam proponere, dignetur exponere. Orate mecum effectum: ad me aures, ad illum cor. Quod mihi suggerere dignatur, communicabo vobis. Qui melius intelligit, doceat me: sic doctor sum, ut indocilis non sim. Qui autem melius non intelligit, quod intelligit audiat a me. 3. Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat. De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere. Fidei tactum qualem exigat Christus. Dominum Jesum, sicut audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide factorem: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. » Vide factum: « Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis » (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Videmus ergo Jesum, sed praedicata jam nobis fide Apostolorum. Quod nos novimus, illi nondum noverant. Non facio injuriam. Non audeo dicere ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant, postea didicerunt, quod jam nos novimus. Christum et Deum et hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et creatorem hominis et creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus Christus aequalis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est, qualis ille: hoc est quod ille; non hic est, qui ille. Hoc est quod ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et ille omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoc non novit, nondum illi ascendit Christus ad Patrem; parvulus cum illo est, in terra cum illo est, aequalis omnipotenti nondum illi est. Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur. Mulierem illam videte, quae fluxum sanguinis patiebatur. Dixit in corde suo: Sanabor, si tetigero fimbriam vestimenti ejus (Matth. IX, 21). Accessit et tetigit, sanata est. Quid est, Accessit et tetigit? Propinquavit et credidit. Ut sciatis eam credendo tetigisse, Dominus dixit: Tetigit me aliquis. Quid est, Tetigit me; nisi, Credidit in me? Et ut noveritis hoc esse Tetigit me, quod est Credidit in me; Responderunt discipuli, et dixerunt ei: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45 et 46)? Si solus ambulares, si spatium tibi ambulandi turba fecisset, si nemo juxta te esset, bene diceres, Tetigit me aliquis. Turba premit te, tu unum tangentem commemoras. Et ille repetiit, Tetigit me aliquis. Prius enim dixerat, Quis me tetigit? et postea, Tetigit me aliquis. Nostis, quia dicitis, Turbae te comprimunt. Tetigit me aliquis. Turba ista premere novit, tangere non novit. Constat hoc eum significare voluisse dicendo, Quis me tetigit? Tetigit me aliquis. Ut illum tactum fidem credamus esse tangentis, vel potius credentis accessum. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quod me vides, hoc me putas: nondum ascendi ad Patrem. Hominem me vides, hominem me putas: sum quidem homo, sed non hic stet fides tua. Noli me sic tangere, ut hominem tantummodo credas. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ascendo ad Patrem meum, et tange me: id est, profice, intellige me aequalem Patri, et tunc tange, et salva eris. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quod descendi vides, quod ascendi nondum vides. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Memetipsum exinanivi formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hoc crucifixum est, hoc sepultum, hoc resuscitatum. Illud autem, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6), nondum vides. Quod ascendi nondum vides. Noli tangendo terram, coelum perdere: noli remanendo in homine, in Deum non credere. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. 4. Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt. Procedat Arianus: prius procedat Photinianus. Respondemus Photiniano: Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum tibi Christus ascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego, inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec tibi adhuc ascendit ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas: extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed alterius naturae, et alterius substantiae; creatum, non per quem creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore. Adhuc ergo infra es; nondum tibi ascendit ad Patrem. Vis ascendat tibi ad Patrem? Crede, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina non erat, quia natura erat. Rapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Sic est natus, et semper natus; et natus, et semper natus, et sine initio natus. Tu quid dicis, Ariane? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere. Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem facta sunt tempora. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem. Verbum, sed coaeternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum, dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebrae tecum loquuntur. Exponatur mihi, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non expono; non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? SERMO CCXLV. In diebus Paschalibus, XVI. De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap. XX, V\. 1-18. CAPUT PRIMUM. 1. Christum resurrexisse non credebant Apostoli. Et hodie resurrectio Domini recitata est de sancto Evangelio. Lectum est autem Evangelium secundum Joannem. Audivimus quae in aliis libris Evangelii non audieramus. Omnibus quidem communis est praedicatio veritatis, et de uno fonte omnes biberunt: sed in praedicatione Evangelii, sicut saepe commonui Charitatem vestram, alia omnes, alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod audivimus secundum Joannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum, et dixit ad eam Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem, solus evangelista Joannes commemorat. Hinc ergo loquendum est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro, Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse Joannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Jesus ) cum audisset nuntiantibus mulieribus et dicentibus, Tulerunt Dominum meum de monumento, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea Dominus, fugavit falsum, inseruit verum. CAPUT II. 2. Difficultas in Christi verbis ad Magdalenam. Tamen illud quod solet movere lectorem et auditorem non incuriosum neque negligentem, quomodo sit dictum, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; hic videamus, Domino ipse adjuvante, quid dictum sit. Movet enim hoc, quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum, quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui manibus tetigerunt, oculis deduxerunt. Tunc sonuit angelica vox: Viri Galilaei, quid statis, intuentes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 1-11). Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid dicimus, fratres mei? Maria non poterat eum tangere in terra stantem, et poterat tangere in coelo sedentem? Si hic non poterat, quanto minus poterat ibi? Quid est ergo, Noli me tangere; non enim ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tanquam diceret, Tunc me tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. O Domine, hic es, et non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se discipulis non solum videndum, sed etiam contrectandum praebuit, quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38-39)? Incredulus etiam ille discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et exclamavit: Dominus meus et Deus meus! Quando tetigit, nondum ascenderat Jesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit: Antequam ad Patrem ascenderet, viri eum poterant tangere; mulieres autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes faciant. Quid ergo est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri aequalem esse adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed Verbum aequale genitori intellige. Quid ergo est, Noli me tangere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando intellexeris aequalem. Quando enim me putas minorem, nondum ascendo tibi. CAPUT III. 3. Noli tangere, id est, noli hominem tantum credere. Tangere autem, credere esse, puto quia facile possumus intelligere de illa muliere, quae tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta est. Recordamini Evangelium: Dominus Jesus Christus ibat ad visitandam archisynagogi filiam, quae primo nuntiata fuit infirma, postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso venit, quae fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, et in medicis frustra curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in corde suo, Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Hoc ipsum dicere, jam tangere fuit. Denique audi sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus Jesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me (Luc. VIII, 41-46). Gratia processit, ut illa sanaretur, non ut ille minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbae; et tu unum aut unam sensisti? et ille, Tetigit me aliquis: illi premunt, ista tetigit. Quid est, illi premunt, ista tetigit? Judaei affligunt, Ecclesia credidit. CAPUT IV. 4. Dominicorum verborum sensus. Secundum hunc ergo intellectum, quo videmus mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam, Noli me tangere; ascendam, et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Verbum quidem caro factum est, Verbum incontaminatum, immaculatum, immutabile manet, et integrum. Sed quia tu hominem solum vides, Verbum non vides; nolo credas in carnem, et relinquas Verbum. Totus Christus tibi appareat, quia aequalis est Patri in Verbo. Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim. Ecclesia ergo, cujus figuram Maria gerebat, audiat quod audivit Maria. Tangamus omnes, si credamus. Jam ascendit ad Patrem, sedet ad dexteram Patris. Confitetur hoc hodie universa Ecclesia: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui baptizantur: hoc credunt antequam baptizentur. Quando ergo credunt, Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, sed sanus: incredulis clausus, fide pulsanti est apertus. Ipse ergo Dominus Jesus Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut magister; et cum Patre exaudit, ut Filius. SERMO CCXLVI. In diebus Paschalibus, XVII. De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. XX, V\. 1-18. 1. Evangelistarum sine falsitate varietas. Multis modis Dominus Jesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde scriberent omnes Evangelistae, sicut eis subministrabat spiritus recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere enim unus dixit, quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud, quod non credebant discipuli resurrexisse Jesum. Et non ei crediderunt, hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est, et propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix persuasum est, quod nos credimus. 2. Discipuli credunt ablatum corpus Domini. Audistis quia intravit in monumentum discipulus ejus, et vidit linteamina posita, et credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in monumentum, vidit linteamina, et credidit quod dixerat mulier, ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse. 3. Apparitio Christi Magdalenae. Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri jam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quaeris? quid ploras? Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et revera, si consideres quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam, ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis ejus. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis (Matth. XVII, 19). Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi, Domine, honorificentiae causa: quia beneficium petebat, ideo Dominum vocabat. Si tu abstulisti eum, inquit, ostende mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. O mulier necessarium tibi putas mortuum Christum: vivum agnosce. Tu mortuum quaeris: sed ipse tecum vivus loquitur. Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset. Et qui quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum? Proprio nomine ipsam appellavit: Maria. Et continuo illa nomine suo audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa, Rabboni: quod est magister. Ipsum cognoverat, a quo ut cognosceretur illuminabatur: jam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatur. Et Dominus ad illam, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. 4. Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere fide. Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in coelo sedentem? Tanquam diceret: Modo noli me tangere, tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. Recolat Charitas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte (Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat ad Patrem, quando dicebat, Palpate et videte? Praebet se tangendum discipulis suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat verae carnis, veri corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis: praebet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum habebant tangere in coelo? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide tangere, quam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit manu Christum tangere. Judaei tetigerunt quando comprehenderunt, tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt: tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt. Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Deum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. O quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in terra jacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia sapientiae et justitiae superavit: nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti tangere, praecipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti. 5. Cur Christus distincte dicit, Patrem meum et patrem vestrum, etc. Deinde verba ipsius audiamus. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quare non, Ad Patrem nostrum et Deum nostrum; sed cum distinctione, Patrem meum et Patrem vestrum? Patrem meum, quia unicus sum: Patrem vestrum, gratia, non natura. Patrem meum quia hoc semper fui: Patrem vestrum, quia ego vos elegi. Deum meum et Deum vestrum. Unde Deus Christi Pater? Pater ejus, quia genuit eum. Unde Deus ejus? Quia et creavit. Genuit eum Verbum unigenitum; creavit eum ex semine David secundum carnem. Ergo et Pater Christi, et Deus Christi: Pater Christi, secundum divinitatem; Deus Christi, secundum infirmitatem. Audi unde Deus Christi, Psalmum interrogemus: De ventre matris meae, inquit, Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Ante ventrem matris meae Pater meus, de ventre matris meae Deus meus. Quare ergo et ibi distinctio, puta, Patrem meum et Patrem vestrum? Est distinctio, quia aliter Pater unigeniti Filii, aliter Pater noster: illius Pater per naturam, noster per gratiam. Debuit ergo dicere, ad Patrem meum et Patrem vestrum, et, Deum nostrum. Quia Deus creaturae, si sit Deus, et ideo Christi, quia et creatura Christus secundum hominem: Pater Christi distincte, quia creator Christus; Deus Christi, quare distincte, cum secundum hominem creatura Christus, creatura et nos? Secundum hominem Christus utique servus, formam servi accipiens, juxta Apostolum (Philipp. II, 7). Quare ergo Deum meum et Deum vestrum ibi distincte? Distincte plane. Nos enim omnes Deus noster per propaginem peccati formavit: ille et homo aliter factus est. Ille de virgine natus est: illum mulier non concupiscendo, sed credendo concepit. Ille propaginem peccati ex Adam non traxit. Nos omnes per peccatum nati sumus: ille sine peccato natus est, qui peccata mundavit. Ergo et ibi distinctio, Deum meum et Deum vestrum. Ex semine enim creati estis, ex masculo et femina, ex concupiscentia carnis venistis cum propagine peccati, quibuscumque Scriptura dicit: Quis mundus in conspectu tuo? Nec infans, cujus unius diei est vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Denique cum infantibus curritur, ut solvatur illis quod non vivendo addiderunt, sed quod nascendo traxerunt. Non sic Christus. Deum meum et Deum vestrum: Deum meum, propter similitudinem carnis peccati; Deum vestrum, propter carnem peccati. 6. Conclusio. Hucusque de lectione evangelica, quae pertinet ad resurrectionem Domini, quam scripsit Joannes evangelista, sermonem fecisse suffecerit: propterea quia legendae erunt aliae lectiones ipsius Evangelii Joannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de resurrectione ejus copiosius narravit quam sanctus Joannes, ita ut uno die legi non possit: sed legitur et alio, legitur et tertio, quousque finiatur quidquid et Joannes sanctus de Domini resurrectione scripsit. SERMO CCXLVII. In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap. XX, 19-31. 1. Resurrectio ex quatuor Evangeliis recitata. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi secundum veritatem quatuor Evangelistarum hesterno die videturesse completa. Primo enim die lecta est resurrectio secundum Matthaeum, alio die secundum Lucam, tertio die secundum Marcum, quarto, id est hesterno secundum Joannem. Sed quoniam Joannes et Lucas de ipsa resurrectione et quae contigerunt post resurrectionem, plurima scripserunt, quae non possunt una lectione recitari; et heri audivimus aliquid secundum Joannem, et hodie, et adhuc aliae lectiones restant. Hodie ergo quid audivimus? Quia ipso die quo resurrexit, id est dominico die, cum sero factum esset, et essent discipuli in uno loco, et ostia clausa essent propter timorem Judaeorum, apparuit Dominus in medio eorum. Ipso ergo die, sicut evangelista Joannes testis est, bis apparuit discipulis suis, mane et sero. Ex eo quod mane apparuit, etiam ipsa lectio recitata est: quod vero eodem die sero rursus apparuerit, modo cum recitaretur audivimus. Non opus erat ut a me ista commemorarentur, sed ut, a vobis adverterentur: propter quorumdam vero minorem intelligentiam vel majorem negligentiam oportuit commemorare, ut sciatis non solum quid audistis, sed etiam de qua Scriptura vobis legitur quod audistis. 2. Christi ad discipulos per ostia clausa intrantis miraculum ex aliis miraculis suadetur. Videamus ergo quid nobis ad loquendum hodierna lectione proponitur. Ipsa quippe lectio admonet nos, et quodam modo loquitur nobis, ut aliquid dicamus, quemadmodum Dominus qui in ea soliditate corporis resurrexit, ut non solum videretur a discipulis, sed etiam tangeretur, potuerit illis apparere ostiis clausis. Nonnulli enim de hac re ita moventur, ut pene periclitentur, afferentes contra miracula divina praejudicia ratiocinationum suarum. Sic enim disputant: Si corpus erat, si caro et ossa erant, si hoc surrexit de sepulcro, quod pependit in ligno; quomodo per clausa ostia intrare potuit? Si non potuit, dicunt, Non est factum. Si potuit, quomodo potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum: et si miraculum tibi non videtur, propinquas ut neges quia et de sepulcro resurrexit. Respice ab initio miracula Domini tui, et redde mihi de singulis rationem. Vir non accessit, et virgo concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo virgo conceperit. Ubi defecerit ratio, ibi est fidei aedificatio. Ecce habes unum in Domini conceptu miraculum: audi etiam in partu. Virgo peperit, et virgo permansit. Jam tunc Dominus antequam resurgeret, per clausa ostia natus est. Quaeris a me et dicis: Si per clausa ostia intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud Dominus tanquam Dominus. Numquid ergo cum resurrexit, destitit esse Dominus? Quid quod et Petrum fecit ambulare super mare (Matth. XIV, 25-29)? Quod in illo divinitas potuit, in isto fides implevit. Sed Christus, quia potuit; Petrus, quia Christus adjuvit. Si ergo coeperis humano sensu miraculorum discutere rationem, timeo ne perdas fidem. Nescis nihil esse impossibile Deo? Quicumque ergo tibi dixerit, Si intravit per ostia clausa, non erat corpus: responde tu illi a contrario, Imo si tactus est, corpus erat; si manducavit, corpus erat: et fecit illud miraculo, non natura. Nonne admirandus est quotidianus cursus ipse naturae? Omnia miraculis plena sunt: sed assiduitate viluerunt. Redde mihi rationem: aliquid interrogo de consuetis et solitis: redde rationem, quare tam magnae arboris fici semen tam modicum est, ut videri vix possit, et humilis cucurbita tam grande semen parit. In illo tamen grano seminis exiguo, vix visibili, si consideres animo, non oculis; in illa exiguitate, illis angustiis, et radix latet, et robur insertum est, et folia futura alligata sunt, et fructus qui apparebit in arbore, jam est praemissus in semine. Non opus est multa percurrere: de quotidianis rebus nemo reddit rationem, et exigis a me de miraculis rationem. Evangelium ergo lege, et crede facta quae mira sunt. Plus est quod fecit Deus, et non miraris quod excedit omnia opera: nihil erat, et mundus est. 3. Confirmatur ex dicto Domini de camelo, qui Deo faciente potest intrare per foramen acus. Sed non potuit, inquis, corporis moles transire per ostia, quae clausa erant. Quanta erat illa moles, rogo te? Tanta utique, quanta est in omnibus: numquid tanta, quanta est in camelo? Non utique tanta. Lege Evangelium, audi ipsum: difficultatem divitis intrantis in regnum coelorum cum voluisset ostendere, ait, Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Hoc audito discipuli, considerantes nullo modo fieri posse ut camelus per foramen acus intraret, contristati sunt apud se, dicentes: Si ita est, quisnam poterit salvare semetipsum? Si facilius intrat camelus per foramen acus quam dives in regnum coelorum; nullo modo potest camelus intrare per foramen acus; nullus ergo divitum salvari potest. Respondit Dominus: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt (Luc. XVIII, 25-27). Potest Deus et camelum per foramen acus trajicere, et divitem introducere in regnum coelorum. Quid mihi de ostiis clausis calumniaris? Ostia clausa habent vel rimam: compara rimam ostiorum foramini acus, compara molem carnis humanae magnitudini camelorum; et noli calumniari divinitati miraculorum. SERMO CCXLVIII. In diebus Paschalibus, XIX. De lectione Evangelii Joannis, cap. XXI, 1-14: et de duabus piscationibus, una ante passionem, altera post resurrectionem. CAPUT PRIMUM. 1. Piscatio ad mare Tiberiadis non sine mysterio. In piscationibus duabus figura Ecclesiae praesentis ac futurae. Et hodie lectio recitata est de his quae facta sunt post resurrectionem Domini secundum evangelistam Joannem. Audivit nobiscum Charitas vestra, Dominum Jesum Christum ad mare Tiberiadis ostendisse se discipulis suis; et qui eos jam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autem Domino, et eo jubente retia mittentes, ceperunt quantum numerum audistis. Nunquam hoc Dominus juberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Jesum Christum pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas illas piscationes discipulorum factas jubente Domino Jesu Christo, unam ante passionem, alteram post resurrectionem. In his ergo duabus piscationibus tota figuratur Ecclesia, et qualis est modo, et qualis erit in resurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos, et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos bonos. CAPUT II. 2. Piscatio prima. Recordamini ergo primam piscationem, ubi videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Jesus invenit discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur eum. Tunc tota nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab illo, Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, jubente Omnipotente. Quid potuit aliud fieri, nisi quod ille voluisset? Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse expediat, significare dignatus est. Missa sunt retia. Adhuc Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia: ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia eadem piscium multitudine scinderentur (Luc. V, 1-11). Tunc illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Acceperunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum tanquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos significabant, Judaeorum et Gentium, Synagogae et Ecclesiae, circumcisionis et praeputii. Illorum enim duorum navigiorum, tanquam duorum parietum de diverso venientium, lapis angularis est Christus (Ephes. II, 11-22). Sed quid audivimus? Ibi premebantur navigia prae multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt - et retia disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent commissa. CAPUT III. 3. Secunda piscatio. Transeamus ergo ab ista piscatione quam toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad mare discipulis suis, jubet eos retia mittere, non quomodocumque. Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit, Mittite retia in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In sinistram, quia permixti erant capiendi boni cum malis. Jam modo post resurrectionem qualis erit Ecclesia, audite, discernite, gaudete, sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Jam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit se separaturum esse oves ab haedis; oves positurum ad dexteram, haedos ad sinistram: sinistris dicturum, Ite in ignem aeternum; dexteris dicturum, Accipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). Ecce unde, Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus est numerus; nemo est ibi super numerum (Psal. XXXIX, 6). Modo autem quanti super numerum accedunt ad altare, in populo Dei videntur, et in libro vitae non scribuntur. Ibi ergo certus numerus est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et laudando, sed intelligendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia, capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30)? Capiuntur ergo pisces magni, centum quinquaginta et tres. Dicet mihi aliquis, Et tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur. Certus numerus erit: sed millia millium erunt de populo Israelitico. Joannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non conquinaverunt; virgines enim permanserunt. At vero de caeteris gentibus venire dicit cum stolis albis tanta millia hominum, quae numerare nemo potest (Apoc. VII et XIV). CAPUT IV. 4. Numerus piscium quid mysterii habeat. Praecepta nullus implet, nisi adjutus gratia. Aliquod ergo signum vult iste numerus, et anniversaria solemnitate sermonis hujus commemorare vobis debeo, quod omni anno soletis audire. Centum quinquaginta et tres pisces, numerus est significans millia millium sanctorum atque fidelium. Quare autem isto numero tot millia, quae futura sunt in regno coelorum, Dominus significare dignatus est? Audite quare. Scitis Legem datam esse per Moysen populo Dei, et in ipsa Lege praecipuum commemorari Decalogum, id est, decem praecepta Legis. Quorum est unum praeceptum de colendo uno Deo; secundum praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum; tertium praeceptum de observatione sabbati, quod Christiani spiritualiter observant, Judaei carnaliter violant. Ista tria praecepta ad Deum pertinent, reliqua septem ad homines: propter illa duo principalia, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus mandatis, tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quia ergo duo sunt ista praecepta, in illo Decalogo tria pertinent ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi. Quae sunt septem pertinentia ad hominem? Honora patrem tuum et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 1-17). CAPUT V. Haec decem praecepta nemo implet vribus suis, nisi adjuvetur gratia Dei. Si ergo legem nemo implet viribus suis, nisi Deus adjuvet Spiritu suo; jam recolite quemadmodum Spiritus sanctus septenario numero commendatur, sicuti sanctus propheta dicit, implendum hominem Spiritu Dei, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritu timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Istae septem operationes commendant septenario numero Spiritum sanctum, qui quasi descendens ad nos, incipit a sapientia, finit ad timorem. Nos autem ascendentes incipimus a timore, perficimur in sapientia. Initium enim sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Si ergo Spiritu opus est ut lex possit impleri, accedant septem ad decem, fit numerus decem et septem. Si computes ab uno usque ad decem et septem, fiunt centum quinquaginta et tres. Non opus est omnia nunc numerare, apud vos numerate: sic computate, unum et duo et tria et quatuor sunt decem. Quomodo decem sunt unum et duo et tria et quatuor, sic adde caeteros numeros usque ad decem et septem: et invenis numerum sacrum fidelium atque sanctorum in coelestibus cum Domino futurorum.

SERMO CCXLIX. In diebus Paschalibus, XX. De eadem lectione et de duabus piscationibus. 1. Piscatio jussu Domini facta duplex. Audivimus Evangelium, quemadmodum Dominus Jesus, post resurrectionem apparuit discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis. Quando eos vocavit primum, dixerat eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et tunc quidem quando vocati sunt, ad ejus verbum mittentes retia, ceperunt magnam multitudinem piscium; sed numerus non est dictus. Deinde in ipsa piscatione prima, non eis dixerat, Mittite rete in dexteram partem: sed tantum dixerat, Mittite; nec, In dexteram dixit; nec, In sinistram. Captus est autem tantus piscium numerus, ut esset sine numero, et onerata sunt navigia eorum. Et quomodo onerata sunt? Sic loquitur Evangelium, Ut pene mergerentur (Luc. V, 1-11). Tunc eis dixit quod commemoravi, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Ad ipsa retia pertinemus, sumus quidem illis retibus capti; sed non remanemus captivi. Non timeat capi homo: si capi potest, decipi non potest. Sed quid sibi vult ista postrema piscatio, de qua hodie lectum est Evangelium? Apparuit Dominus piscatoribus stans in littore, et quaesivit ab eis utrum haberent pulmentarium. Dixerunt se non habere; nihil enim ceperant tota nocte. Et ait illis, Mittite in dexteram partem: quod tunc non dixerat. Et fecerunt; et non poterant trahere retia prae multitudine piscium. Inventi sunt autem pisces centum quinquaginta tres. Et quoniam in illa prima piscatione dictum erat quia prae multitudine piscium retia rumpebantur, pertinuit ad curam Evangelistae in ista piscatione dicere, Et cum tam magni essent, non est scissum rete. 2. Piscationes duae statum Ecclesiae praesentis et futurae adumbrant. Donatistarum schisma. Discernamus piscationes duas; unam ante resurrectionem, alteram post resurrectionem. In illa mittuntur passim retia: non nominatur dextera, ne intelligantur soli boni; non nominatur sinistra, ne intelligantur soli mali: ergo permixti boni et mali. Et retia prae multitudine rumpebantur. Rupta retia significant schismata. Videmus, sic est, sic fit. Implentur navigia duo propter populos duos de circumcisione et praeputio: et sic implentur, ut premantur, et pene mergantur. Hoc quod significat, gemendum est. Turba turbavit Ecclesiam. Quam magnum numerum fecerunt male viventes, prementes et gementes? Sed propter pisces bonos non sunt mersa navigia. Disseramus illam piscationem novissimam post resurrectionem. Malus ibi nullus, magna securitas, sed si bonus eris. Inter malos estote boni, et eritis sine malis boni. In ista piscatione est quod moveamini: inter malos estis. O qui fideliter me auditis, o vos ad quos non perit quod dico, o vos quibus verbum non per aures transit, sed in cor descendit, o vos qui plus timetis male vivere quam male mori: quia si bene vixeris, male mori non poteris: vos ergo qui me auditis, ut non solum credatis, sed etiam bene vivatis; vivite bene, et inter malos vivite bene, retia nolite disrumpere. Qui multum sibi placuerunt, et quasi malos sustinere noluerunt, retia ruperunt, in mari perierunt. Vivite inter malos bene, non vobis suadeant mali christiani male vivere. Non dicat cor tuum: Ego solus sum bonus. Si coeperis esse bonus; crede esse et alios, si tu esse potueris. Ne adulteretis, ne fornicemini, ne fraudem faciatis, ne furemini, ne falsum testimonium dicatis, ne falsum juretis, ne inebriemini, ne commodatum negetis, ne inventum alicujus in vico non reddatis. Haec et talia facite, securi inter malos pisces. Intra eadem retia natatis; sed venietis ad littus, post resurrectionem in dextera inveniemini. Ibi nullus est malus. Quid enim, quia legem nostis, quia Dei mandata cognoscitis, quia scitis quid sit bonum et malum, quid vobis prodest, si non faciatis? Non ne ipsa scientia punitur conscientia? Sic discite, ut faciatis. 3. Mandata Dei nonnisi per gratiam impleri, intelligitur in numero piscium captorum. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium Decalogo continentur. Decem praecepta Legis sunt scripta in tabulis lapideis digito Dei, hoc est Spiritu sancto: in una tabula, praecepta quae ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sed quid valent ista decem? Data est lex, sed si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias quod nosti, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita Spiritus sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super baptizatos, ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum sapientiae et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem (Isai. XI, 2, 3). Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi? Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem: quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui. Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem et septem. Hoc omnes norunt: nam cum dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem cooperationes Spiritus sancti. Cum ista septem accesserint, fiunt decem: cum Spiritus sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus, et impletur lex, adjutorio Dei, non viribus tuis. Ergo vide: non valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Sed quo pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, sed quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex jubet, Spiritus juvat: lex agit tecum, ut scias quid facias; Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta tribus. Jam nostis, saepe dixi, saepe ostendi. Ab uno usque ad quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et duo, jam tria sunt: post duo sequantur tria, jam sex sunt: post tria sequantur quatuor, jam decem sunt. Quid me rumpo? Quod nostis loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tanquam gradatim pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis. SERMO CCL. In diebus Paschalibus, XXI. De eadem lectione et de duabus piscationibus. 1. Ignobiles cur prius electi a Christo. Dominus Jesus infirma mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligens Ecclesiam suam de toto orbe terrarum, non coepit ab imperatoribus, aut a senatoribus, sed a piscatoribus. Quaecumque enim dignitates fuissent prius electae, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus, ubi dicit: « Videte enim vocationem vestram, fratres, » Apostoli verba sunt, « quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram illo » (I Cor. I, 26-29). Hoc et propheta dixit: « Omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur » (Isai. XL, 4). Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scienti, nihil habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Si illi piscatores non praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator, si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator. 2. Piscationum duarum discrimen et mysterium. Prima piscatione boni et mali significantur congregandi. Periculum ex malorum felicitate. Schismata. Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Jesus Christus, et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum. Duas piscationes attendite necessaria distinctione discretas: unam, quando Dominus elegit eos de piscatoribus, et fecit eos discipulos suos; alteram, quam modo audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: illam ante resurrectionem, istam post resurrectionem. Quid intersit inter ambas piscationes, valde debemus attendere: navigium est instructionis nostrae nova Evangelii praedicatio, in quo et piscantes invenit, quibus et ait, Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nil cepimus, frustra laboravimus; ecce in nomine tuo mittemus retia. Miserunt, et tantum ceperunt, ut implerent duas naviculas, quae piscium multitudine ita premebantur, ut propemodum mergerentur. Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis retibus et naviculis, secuti sunt Christum (Luc. V, 1-11). Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim, Mittite retia, dixit: nec, In sinistram; nec, In dexteram partem; sed tantum, Mittite retia, dictum est. Si enim diceret, In sinistram, malos solos significaret; si, In dexteram, solos bonos. Quia ergo nec In dexteram nec In sinistram dixit, boni et mali significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco: quia misit paterfamilias servos suos parata coena, et adduxerunt quos invenire potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentibus (Matth. XXII, 8, 10). Talis est modo Ecclesia, plena bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia: sed multitudo ista aliquando premit, et prope naufragium conatur adducere. Male viventium multitudo bene viventes ita perturbat, ut qui bene vivit, stultum se putet, quando attendit alios male vivere: maxime quia secundum bona hujus saeculi inveniuntur multi felices nocentes, et inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi, ne dicat qui bene vivit: Quid mihi prodest, quia bene vivo! Ecce enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vive: noli fatigari, noli retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est. Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis laetatur: nec attulit ea, nec auferet ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deficiendo te ipsum fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius, ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid enim aliud sunt schismata, nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio, ut nemo taedio fatigetur: quamvis scriptum sit, Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Navigium clamat, quod prematur a multitudine, tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et judicium Domino canto (Psal. C, 1): prius misericordia praerogatur, et postea judicium exercetur. Separatio in judicio fiet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit bonus; cum tempus est poenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab ista piscatione, quae habet gaudia mixta lacrymis: gaudia, quia colliguntur boni; mixta lacrymis, quia vix feruntur mali. 3. Altera piscatio. Numerus piscium in hac sola dictus. Mysterium numeri piscium. Lex sine gratia nihil valet. Decem praeceptorum distinctio. Auxilium Dei ad implendam legem necessarium. Ad illam piscationem novissimam animum convertamus: ibi reficiamur, ibi consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est, quia significavit Ecclesiam, qualis post resurrectionem futura est. Ecce dicitur discipulis piscantibus; Dominus dicit, qui et prius dixit: sed prius, quid mitterent; modo, quo mitterent, id est, in dexteram partem navigii. Ergo illi modo capiuntur, qui ad dexteram stabunt: illi capiuntur, quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Mittunt, et capiunt. Ibi numerus non est dictus in prima piscatione; sola multitudo dicta est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo, id est, veniunt, intrant, implent ecclesias. Ipsi implent theatra, qui ecclesiam. Super numerum implent: ad numerum illum qui futurus est in vita aeterna, non pertinent, nisi mutentur, cum vivunt. Et numquid omnes mutantur? Quomodo nec illi boni omnes perseverant. Ideo illis dictum est: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Et illis qui adhuc mali sunt, dicitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Ergo ibi numerus non est dictus, quia multi super numerum facti sunt. Dixit Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Modo in dexteram, non super numerum: centum quinquaginta tres sunt, sed magni. Hoc enim dictum est: Et cum tam magni essent, non est scissum rete. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et scissurae haereticorum non erunt: pax erit, et perfecta unitas erit. Nemo minus, nemo plus erit, integer numerus erit. Sed valde pauci sunt; si centum quinquaginta tres tantum sunt. Absit a nobis, ut tot soli sint in hac plebe: quanto magis in universa Ecclesia Dei? Apocalypsis ipsius Joannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium, quantam numerare nemo possit. Sic ibi habetur scriptum (Apoc. VII, 9). Et tamen omnes ad numerum istum pertinent, ad centum quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus. Decem et septem sunt isti centum quinquaginta tres. Quare decem? quare septem? Decem, propter legem: septem, propter Spiritum. Septenaria enim forma, propter perfectionem quae praedicatur in donis Spiritus sancti. Requiescet, inquit Isaias propheta, super eum Spiritus sanctus. Et cum dixisset Spiritum sanctum, enumeravit septem virtutes. Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis: habes quatuor. Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). A sapientia coepit, ad timorem terminavit: tanquam descendens locutus est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa, a timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Hoc est donum gratiae: ista septenaria virtute in dilectis Dei operatur Spiritus sanctus, ut aliquid lex valeat ibi. Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit. Ideo dictum est, Littera occidit. Jubet, et non facit. Non occidebat, antequam tibi juberetur; et si tenebat providentia peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Jubetur, et non facis; prohibetur, et facis: ecce littera occidit. Lex autem decem praecepta habet. Praeceptum primum legis est, colendum esse unum Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum est, Non accipies nomen Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est, Observa diem sabbati; sed spiritualiter, non carnaliter quomodo Judaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent. Sed quia, In his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et Prophetae, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi (Matth. XXII, 37-40): cum audisti quid pertineat ad dilectionem Dei, unitas, veritas, quies; attende quid pertineat ad dilectionem proximi. Honora patrem tuum, et matrem tuam: habes quartum praeceptum. Non moechaberis: habes quintum. Non homicidium facies: habes sextum. Non furtum facies: habes septimum. Non falsum testimonium dices: habes octavum. Non concupisces rem proximi tui: habes nonum. Non concupisces uxorem proximi, tui (Exod. XX, 1-17): habes decimum. Qui dicit, Non concupisces, interna pulsat, interiora percutit. Concupiscentia negotium agit. Ecce ista Lex est in decem: quid prodest cum didiceris, et non feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium est. Unde auxilium? De Spiritu. Ergo Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Ad decem accedant septem, fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo perfectorum; sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, soleo vobis dicere, et multi praeveniunt me: solemniter tamen sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt: qui autem non sunt obliti et audierunt, patienter ferant, ut alii commemorentur et instruantur. Quando duo ambulant in via, unus celerior et alter tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil perdit, qui audit quod sciebat; et in eo quod nihil perdit etiam gaudere debet, quia instruitur qui nesciebat. Decem et septem numera, ab uno usque ad decem et septem, ita ut omnes addas, et pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis? Numerate vobis. SERMO CCLI. In diebus Paschalibus, XXII. De eadem lectione et de duabus piscationibus. CAPUT PRIMUM. 1. Piscationes Domini jussu factae duae. In prima piscatione tria significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum. Liberatoris nostri piscatio, nostra est liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio Domini piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia: unam prius, quando discipulos elegit; et hanc alteram, quando a mortuis resurrexit. Illa piscatio significavit Ecclesiam, qualis est modo: ista vero post resurrectionem Domini, significavit Ecclesiam, qualis futura est in fine saeculi. Denique in illa priori piscatione, jussit mitti retia, et non dixit in quam partem; sed tantummodo ut mitterentur, praecepit. Miserunt discipuli: non dictum est, In dexteram; non dictum est, In sinistram. Pisces enim homines significabant: si ergo diceretur, In dexteram, soli boni futuri erant; si diceretur, In sinistram, soli mali. Quia vero permixti futuri erant in Ecclesia et boni et mali, sine differentia missa sunt retia; ut caperentur pisces significantes mixturam bonorum et malorum. Deinde et hoc ibi scriptum est, quia tantum ceperunt piscium, ut duae naviculae impletae mergerentur, hoc est, ad submersionem premerentur (Luc. V, 1-7). Non enim submersa sunt illa duo navigia, sed periclitata. Unde periclitata? Multitudine piscium. Significatum est hinc, quia per multitudinem quam collectura erat Ecclesia, periclitatura erat disciplina. Et hoc adjunctum est in illa piscatione, atque narratur, quia et retia prae multitudine piscium disrupta sunt. Disrupta retia quid significaverunt, nisi futura schismata? Tria ergo ista in illa piscatione significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes haereticorum. Mixtura bonorum et malorum; quia nec in dexteram, nec in sinistram missa sunt retia: pressura turbarum; quia tantum captum est, ut naviculae premerentur: separationes haereticorum; quia tanta fuerat multitudo, ut retia rumperentur. CAPUT II. 2. Altera piscatione significatus electorum numerus. Rete missum in dexteram, quia soli boni colligendi. Numerus, ad electos: super numerum, ad reprobos spectat. Respicite nunc ad piscationem istam, quae hodie recitata est. Facta est enim post resurrectionem Domini, ut significaret talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem. Mittite, inquit, rete in dexteram partem. Discretus est ergo numerus eorum qui ad dexteram stabunt. Meministis enim Dominum dixisse venturum se esse cum Angelis suis, et quod congregabuntur ante eum omnes gentes; et dividet eas, sicut pastor dividit oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ovibus dicturus est, Venite, percipite regnum: haedis dicturus est, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 31-41). Mittite in dexteram. Tanquam diceret: Jam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae erit in resurrectione mortuorum. Mittite in dexteram. Missa sunt retia in dexteram: nec poterant ea levare prae multitudine piscium. Et ibi dicta est multitudo: sed hic certus numerus, et multitudo, et magnitudo: ibi autem non est dictus numerus. Modo enim antequam veniat resurrectio, et separentur boni a malis, illud impletur quod ait propheta: Annuntiavi, et locutus sum. Quid est, Annuntiavi, et locutus sum? Retia misi. Et quid? Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Est numerus, sunt super numerum. Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum coelorum non possunt. CAPUT III. Quare admoneo, ut eripiatis vos de praesenti saeculo malo. Quare admoneo, ut qui vultis vivere, non imitemini malos christianos. Non dicatis: Quare? ille non fidelis est, et inebriatur? Quare? ille non fidelis est, et concubinas habet? Quare? ille non fidelis est, et quotidie fraudes facit? Quare? ille non fidelis est, et mathematicos consulit? Modo enim qui volueritis esse grana, tunc inveniemini in massa. Qui autem volueritis palea esse, inveniemini in magno acervo, sed magno igne incendendo.

3. Littus, finis saeculi. Non scissum rete, quia nullae haereses. Quis magnus, et quis minimus, in regno coelorum. Quid ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia ad littus: modo cum Evangelium legeretur, audistis. Ubi audis littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige saeculi finem. In illa piscatione non ad littus attracta sunt retia: sed ipsi pisces qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem traxerunt ad littus. Spera finem saeculi. Venturus est finis; bono dextrorum, malo sinistrorum. Et quot pisces? Attraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit Evangelista rem necessariam: Et cum tanti, id est, tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt: et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Qui sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait enim quodam loco: Non veni Legem et Prophetas solvere, sed adimplere. CAPUT IV. Amen enim dico vobis, quoniam quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit: solverit et docuerit sic; solverit male vivendo, et docuerit bona docendo: minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 17-19). Sed in quo regno coelorum? In Ecclesia quae modo est; quia et ipsa vocatur regnum coelorum. Nam si non vocaretur regnum coelorum et ista Ecclesia, quae colligit bonos et malos, non diceret ipse Dominus in parabola loquens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium. Sed ecce quid sequitur? Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Sagenae, retia sunt: congregat omnia genera piscium. Sed quid? Trahunt illa ad littus. Hoc in parabola Dominus dicit. Et cum traxerint ad littus, sedent, et colligunt bonos et mittunt in vascula, malos autem projiciunt. Et exposuit quod proposuit. Quid enim ait? Sic erit in consummatione saeculi. Intellexistis littus? Veniunt, inquit, Angeli, et colligunt malos de medio justorum, et mittunt in caminum ignis ardentis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 47-50). Tamen regnum coelorum est appellata Ecclesia. Et quando quidem mare habet pisces simul natantes et bonos et malos, in isto regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis minimus vocatur ille qui docet bona, et agit mala: quia ibi est et ipse. Non enim non est ibi: ibi est in regno coelorum, id est, in Ecclesia, qualis est isto tempore. Docet bona, agit mala: necessarius est, mercenarius est. Amen dico vobis, ait, perceperunt mercedem suam (Id. VI, 2). Prodest aliquid. Nam si nihil prodessent, qui bona docent et male vivunt, non diceret ipse Dominus suo populo: Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Quare? Dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2 et 3).

CAPUT V. 4. Magnus in regno coelorum. Intendat ergo Charitas vestra: volo enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Ibi erit, sed minimus. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit; non sibi loquenti male vivendo contradixerit, cum malae vitae testem habeat linguam bonam. « Qui » ergo « fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. » Et sequitur: « Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum » (Matth. V, 20). Modo quomodo intelligis regnum coelorum? Illud unde dicitur dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id. XXV, 34). Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum? Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui cathedram Moysi sedent, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ergo justitia Pharisaeorum est, dicere et non facere. Abundet justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis. CAPUT VI. 5. Numerus piscium centum quinquaginta trium quid significet. Spiritus sanctus septenario commendatus. Sanctificatio nostra plena. Jam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas: id est, unum addas ad duos, et fiant tres; addas tres, et fiant sex; addas quatuor, et fiant decem. Sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem: ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem? In lege agnosce decem. Decem praecepta data sunt prima: Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo non nominatur in Lege sanctificatio, nisi septimo die. Fecit Deus lucem: non dictum est, Sanctificavit eam. Fecit firmamentum: non dictum est, Sanctificavit firmamentum. Discrevit mare a terra, jussit germinare terram: non dictum est, Sanctificavit. Fecit lunam et sidera: non dictum est, Sanctificavit. Jussit animalia procedere de aquis natantia et volantia: non dictum est, Sanctificavit. Jussit de terra exire animalia quadrupedia et omnia repentia: non dictum est, Sanctificavit. Fecit ipsum hominem: non dictum est, Sanctificavit. CAPUT VII. Ventum est ad septimum diem, ubi requievit; et ipsum sanctificavit (Gen. II, 3). Per requiem suam Deus sanctificavit requiem nostram. Ibi ergo erit sanctificatio nostra plena, ubi cum illo sine fine requiescemus. Nam quare Deus requiesceret? Non enim operando fatigatus est. Tu si verbo facias, non fatigaris; si jubeas, et continuo fiat, stas, integer manes. Pauca verba dixit, unde totum fecit, et subito lassatus est?

6. Lex non impletur sine Dei adjutorio. Non timore poenae lex impletur, sed amore justitiae. Ergo legem agnosce in decem; Spiritum sanctum agnosce in septem. Jungatur Spiritus Legi. Quia si acceperis Legem, et defuerit tibi adjutorium Spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi jubetur: sed homo sub Lege insuper praevaricator tenetur. Accedat Spiritus, adjuvet; et fit quod jubetur. Si desit Spiritus, littera occidit te. Quare littera occidit te? Quia praevaricatorem te faciet. Nec potes te excusare de ignorantia, quia legem accepisti. Jam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, Spiritus te non adjuvat: ergo periisti. Sed quid ait apostolus Paulus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6)? Unde Spiritus vivificat? Quia facit impleri litteram, ne occidat. Isti sunt sancti, qui faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex jubere potest, juvare non potest. Accedit adjutor Spiritus; et fit jussum Dei cum gaudio, cum delectatione. Nam multi faciunt ex timore. Sed qui faciunt legem, timendo poenam, mallent non esse quod timerent. Qui autem faciunt Legem amando justitiam, gaudent et ibi, quia non habent inimicam. CAPUT VIII. 7. Sermo Dei adversarius noster. Ideo dicit Dominus, Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Quis est adversarius tuus? Sermo Legis. Quae est via? Vita ista. Quomodo est ille adversarius? Dicit, Non moechaberis: et tu vis moechari. Dicit, Non concupisces rem proximi tui: et tu vis rapere res alienas. Dicit, Honora patrem et matrem: et tu contumeliosus es in parentes. Dicit Lex, Noli dicere falsum testimonium (Exod. XX, 1-17): tu a mendacio non recedis. Quando vides quia ille sermo aliud jubet, et tu aliud facis, est adversarius tuus. Adversarium habes malum, non tecum intret in secretarium: compone dum es cum illo in via. Adest Deus qui vos concordet. Quomodo vos concordat Deus? Donando peccata, et inspirando justitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaveris cum adversario, id est, cum decalogo Legis, per Spiritum sanctum, pertinebis ad decem et septem. Cum pertinueris ad decem et septem, jam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres. Eris ad dexteram coronandus: ne remaneas ad sinistram damnandus. SERMO CCLII. In diebus Paschalibus, XXIII. De eadem lectione et de duabus piscationibus. CAPUT PRIMUM. 1. Piscatio jussu Domini facta non sine mysterio. Altera piscatio ante passionem. Etiam factis loquitur Christus. Multis et variis modis, et altitudinem divinitatis suae, et misericordiam humanitatis, in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc enim etiam quod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit intellectorem, et facit gaudium spirituale, cum fuerit intellectum. Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum discipulis demonstrasse sancta Scriptura testatur, quomodo Evangelista narrat. Perrexerunt enim discipuli piscatum, et tota nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparuit eis mane in littore, interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere. Ait illis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis. Qui quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de mari, tanquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt statim, et tantum ceperunt ut prae multitudine piscium extrahere retia non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non est mirum: multa enim majora jam fecerat. Non enim qui ante resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non dixit utcumque, Mittite retia; sed, Mittite in dexteram partem. Deinde pertinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium. Pertinuit etiam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, retia non sunt disrupta. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad jussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Joannes et Jacobus. Miserunt retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum esset, quaesierunt se adjuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo navigia piscibus (hoc ante resurrectionem), sanc tam multis, ut retia rumperentur (Luc. V, 1-7). Quare ibi numerus nullus dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur retia, hic autem dixit, Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa. Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus. CAPUT II. 2. Discrimen duarum piscationum. Retia, verbum Dei; mare, saeculum. Hoc ergo nobis propositum est, quod cum vestra Charitate tractemus, quid sibi velit ista diversitas. Etenim retia illa quae missa sunt antea, et ceperunt innumerabilem piscium numerum, et oneraverunt duas naves, et retia rumpebantur, et non sunt missa in dexteram partem retia; sed neque dictum est, in sinistram. Jam mysterium captionis illius impletur hoc tempore. Illud autem alterum mysterium, quod non sine causa post resurrectionem fecit, jam non moriturus, sed semper vivus futurus; non solum divinitate, qua nunquam mortuus est, sed etiam corpore, quo pro nobis mori dignatus est. Non ergo frustra illud ante passionem, hoc post resurrectionem. Illic nec in dexteram, nec in sinistram, sed tantum, Mittite retia: hic autem, Mittite in dexteram. Ibi nullus numerus, sed sola copiosa multitudo, ut duas naves pene mergeret; nam et hoc dictum est ibi: est hic autem et numerus, et magnitudo piscium. Deinde ibi retia rumpebantur, hic pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Numquid non videmus, fratres, verbum Dei retia esse, et hoc saeculum mare, et omnes qui credunt intra illa retia includi? Si forte quis dubitat hoc significare, attendat ipsum Dominum in parabola hoc dixisse, quod in miraculo ostendit. Ait enim: « Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere piscium. Quam, cum impleta esset, educentes, traxerunt illam ad littus; et juxta littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in fine saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium » (Matth. XIII, 47-50). Apparet ergo signum habere fidei, retia missa in mare. Annon est mare hoc saeculum, ubi se invicem homines quasi pisces devorant? An parvae procellae et fluctus tentationis perturbant hoc mare? An parva pericula sunt navigantium, id est, in ligno crucis patriam coelestem quaerentium? Manifestissima ergo similitudo est. CAPUT III. 3. Duo navigia, duo populi. Submersionis periculum ex multitudine. Periclitatur navis Judaeorum. Illud tantum videamus, fratres (quia resurrectio Domini novam vitam significat, quam habebimus, cum hoc saeculum transierit), quomodo primum verbum Dei missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerentur duo navigia. Quae sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis duobus, tanquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus, ut eos in se conjungeret ex diverso venientes (Ephes. II, 11-22). Venit enim populus Judaeorum ex alia longe consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex circumcisione populus Judaeorum: venit ex praeputio populus Gentium. Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari junguntur. Nunquam enim angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo concordaverunt duo populi, vocati ex Judaeis qui erant prope, et ex Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Judaei (jam enim unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur unicuique, prout cuique opus erat (Act. IV, 34, 35). Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris secuti sunt Christum: subdiderunt collum jugo leni, et amplectentes lapidem angularem ex propinquo, pacati sunt. Venit autem et populus Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit in pace. Istos duos populos significant duae illae naves. Sed tanta multitudine piscium impletae sunt, ut pene mergerentur. Legimus enim et inter ipsos, qui de Judaeis crediderant, exstitisse carnales, qui pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes, circumciderentur. Unde apostolus Paulus missus ad Gentes, odiosus eis factus erat verum praedicans, qui de Judaea crediderant (Galat. IV, 16). Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo illi exigentes cicumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritualium: neque jam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum, cujus praesenti luce umbrae fugaretur. Tamen quia seditiones faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem. CAPUT IV. 4. Navis Gentium. Retia rupta, haereses et schismata. Attendamus etiam navem Gentium. Videamus si non tanta multitudo collecta est in Ecclesiam, ut vix ibi appareant grana frumenti in tam multo numero palearum. Quam multi raptores, quam multi ebriosi, quam multi maledici, quam multi spectatores theatrorum! Nonne ipsi implent ecclesias, qui implent et theatra? Et talia plerumque seditionibus quaerunt in ecclesiis, qualia solent in theatris. Et plerumque si aliquid spiritualiter dicatur aut jubeatur, resistunt, reluctantur, sequentes carnem, repugnantes Spiritui sancto. Unde Judaeos quoque Stephanus accusabat (Act. VII, 51). In ista civitate, fratres mei, nonne experti sumus, quod recordatur nobiscum Sanctitas vestra, quanto periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit Deus? Nonne seditione carnalium pene mergebatur nobiscum navis? Unde hoc, nisi de illo numero piscium innumerabili? Deinde etiam illud ibi dictum est, quia retia rumpebantur. Disruptis retibus, haereses et schismata facta sunt. Retia quidem omnes concludunt: sed impatientes pisces, nolentes venire ad cibum Domini, ubi possunt, impingunt se, et rumpunt, et exeunt. Et retia quidem illa per totum expanduntur: qui rumpunt autem, per loca rumpunt. Donatistae ruperunt in Africa, Ariani ruperunt in Aegypto, Photiniani ruperunt in Pannonia, Cataphryges ruperunt in Phrygia, Manichaei ruperunt in Perside. Quod locis sagena illa disrupta est? Et tamen quos includit, perducit ad littus. Perducit quidem, sed numquid qui ruperunt retia? Omnes mali exeunt. Non quidem exeunt, nisi mali: remanent autem et boni et mali. Nam unde perducitur sagena ad littus cum piscibus et bonis et malis, de qua in parabola locutus est Dominus? CAPUT V. 5. In area Domini palea semper aliqua cum frumento. Venti paleas ad aream reflant. Hanc enim similitudinem habet etiam area, cum trituratur. Est palea, sunt frumenta: sed tamen qui attendunt aream, difficile vident nisi paleam. Diligentia opus est ut frumenta in palea inveniantur. Venti autem perflant undique aream. Et cum trituratur, antequam subrigatur ut possit ventilari, numquid non patitur ventos? Ventus flat ex hac parte, verbi gratia, tollit paleas: inde rursus flat, tollit ad alteram partem. A quacumque parte tollit paleas, et mittit in sepem, et in spinas, et quolibet. Non potest frumentum inde tollere: non tollit ventus nisi paleas. Sed tamen cum tulerint undique flantes venti paleas, numquid solum triticum in area remanebit? Non inde it nisi palea: remanet autem et palea et frumentum. Quando it omnis palea? Quando venerit Dominus ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Melius intendat Sanctitas vestra quid dicam. Aliquando enim venti qui tollunt paleam de area, iterum flant a sepe ubi haeserat palea, et eam revocant in aream. Sicut, verbi gratia, nescio quis homo in Catholica constitutus, passus est aliquam tentationem tribulationis. Vidit sibi carnaliter subveniri posse in negotio suo apud Donatistas: dictum est illi, Non tibi subvenietur, nisi hic communicaris. Flavit ventus, projecit in spinas. Si contingat illi negotium habere saeculare rursus, quod non possit finiri nisi in Ecclesia catholica, non attendens ubi sit, sed ubi negotia sua commodius explicet, quasi flante vento ab altera parte sepis, revocatur ad aream Domini. CAPUT VI. 6. Carnalia quaerentes, sive sint intra, sive foris, palea sunt. Palea potest fieri frumentum. Isti ergo, fratres, qui carnalia quaerunt in Ecclesia, et non sibi proponunt quid promittat Deus: quia hic sunt tentationes, pericula, difficultates; post temporales autem labores, requiem sempiternam promittit, et Angelorum sanctorum societatem: sibimet ergo ista non proponentes, sed carnalia desiderantes in Ecclesia, sive sint in area, sive sint foris, palea sunt. Nec ad illos valde gaudemus, nec palpamus eos vanis adulationibus. Bonum est illis ut fiant frumentum. Hoc enim interest inter illas veras paleas, et istos carnales homines, quia paleae illae non habent liberum arbitrium, homini autem Deus dedit liberum arbitrium. Et si vult homo, heri fuit palea, hodie fit frumentum: si a verbo Dei se avertat, hodie fit palea. Et non est quaerendum, nisi quales inveniat ultima ventilatio. CAPUT VII. 7. Ecclesia post resurrectionem non nisi bonos habitura significatur. Attendite jam, fratres, etiam illam Ecclesiam beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus: illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis praesentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram, nec in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si enim diceretur, In dexteram; non ibi intelligerentur mali: si diceretur, In sinistram; non ibi intelligerentur boni. Quando autem bonos et malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut tractavimus, iniquos et justos. Nunc autem jam futura Ecclesia in illa Jerusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis nequissimi. Jam enim venit Dominus: et ideo post resurrectionem jubet ut mittantur haec retia in dexteram, jam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait, Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo: quando publicabuntur conscientiae, quae modo teguntur. Tunc ergo boni soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia, iniquos habere non poterunt. CAPUT VIII. 8. Centum quinquaginta tres pisces quid significent. Quare ergo centum quinquaginta tres? Numquid tot erunt sancti? Nam si computentur, non solum omnes fideles, qui in bona vita exierunt de corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum quinquaginta tres pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum est. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est, in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicati quinquaginta, fiunt centum quinquaginta. Nam ideo videtur additus ternarius numerus, ut admoneamur ex qua multiplicatione facti sint centum quinquaginta tres: ac si diceretur, Centum quinquaginta in tria divide. Nam si diceretur, Centum quinquaginta duo, ex illo numero qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta. Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si diceretur, Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri debuimus, ut fierent eorum sex partes. Nunc autem quia dictum est, Centum quinquaginta tres, in tres partes debemus dividere totum illum numerum, id est, centum quinquaginta. Hujus ergo numeri pars tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in quinquagenario numero figenda est. CAPUT IX. 9. Quinquaginta dies, et Alleluia post Pascha antiquae traditionis. Numquid forte ipsi sunt quinquaginta isti dies, quos nunc celebramus? Non enim sine causa, fratres mei, consuetudinem antiquae traditionis tenet Ecclesia, ut per istos quinquaginta dies Alleluia dicatur. Alleluia enim laus est Dei. Significatur ergo nobis laborantibus actio quietis nostrae. Cum enim post istum laborem ad illam requiem veniemus, solum negotium laus Dei erit, actio nostra ibi Alleluia est. Quid est Alleluia? Laudate Deum. Quis laudet Deum sine defectu, nisi Angeli? Non esuriunt, non sitiunt, non aegrotant, non moriuntur. Nam et nos diximus Alleluia, et cantatum est mane hic, et cum jam adessemus, paulo ante diximus Alleluia. Odor nos quidam divinae laudis, et illius quietis attingit, sed ex majore parte mortalitas premit. Lassamur enim dicendo, et membra nostra reficere volumus: et si diu dicatur Alleluia, onerosa nobis est laus Dei, propter molem corporis nostri. Nam plenitudo sine cessatione in Alleluia, post hoc saeculum et post laborem erit. Quid ergo, fratres? Dicamus quantum possumus, ut semper dicere mereamur. Ibi cibus noster Alleluia, potus Alleluia, actio quietis Alleluia, totum gaudium erit Alleluia, id est, laus Dei. Quis enim laudat aliquid sine defectu, nisi qui fruitur sine fastidio? Quantum ergo erit robur in mente, quanta immortalitas et firmitas in corpore, ut neque mentis deficiat intentio in contemplatione Dei, neque membra succumbant in continuatione laudis Dei? CAPUT X. 10. Quinquagenarii et quadragenarii numeri mysterium. Quadragenarius numerus, hoc tempus significat. Quare ergo quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta dies fecit cum discipulis post resurrectionem, sicut Actus Apostolorum testantur: post quadraginta dies ascendit in coelum, et decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum sanctum. Quo impleti Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locuti sunt linguis, et fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, cum magna fiducia loquentes verbum Dei (Act. I et II). Quadraginta dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta dies jejunavit (Matth. IV, 2): non invenis alium jejunasse quadraginta diebus, praeter Dominum, et Moysen (Exod. XXXIV, 28), et Eliam (III Reg. XIX, 8). Dominus tanquam Evangelium, Moyses tanquam Lex, Elias tanquam Prophetia: quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Ideo et in monte, quando voluit ostendere Dominus noster Jesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit (Matth. XVII, 2, 3). Medius in honore ipse fulgebat: Lex et Prophetae a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus tempus hoc significat, in quo laboramus in saeculo: quia sapientia nobis hic dispensatur temporaliter. Aliter enim visio sapientiae immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur. Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per eos facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetae tempore proprio, et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit praesentia majestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus; sed quomodo in Evangelio dictum est, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat majestate, venit humanitate? Quod enim venit in carne, temporaliter nobis sapientiam ipse ministravit: temporaliter per Legem, temporaliter per Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint enim tempora, videbimus ipsam sapientiam sicut est, quae retribuit denarium numerum. Septenarius enim numerus indicat creaturam: quia sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit. Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, creaturam creatori pie subdere; discernere conditorem a conditione, artificem ab operibus. Qui commiscet artifici opera, nec artem intelligit, nec artificem: qui autem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius, plenitudo sapientiae. Sed quando temporaliter distribuitur; quia in quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius, quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno, aestate, autumno et hieme: et maxime apparet in tempore quaternaria quaedam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore dispensatur: et ipsa est catholica Ecclesia, quae quatuor partes orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit. CAPUT XI. 11. Quadragenario bene gesto additur denarius. Quinquagenarius numerus significat Ecclesiam futuram. Ideo quadraginta diebus illi jejunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot dies perpetua illa jejunia, quadraginta diebus. Unde et populus ille Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali dispensatione quasi per eremum ducimur. Sed cum bene gesserimus quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali dispensatione, secundum praecepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem denarium illum fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios conduxit, mercedem illis denarium dedit. Omnibus denarium, et quos mane conduxerat, et quos medio dic, et quos fine diei, omnibus denarium dedit (Matth. XX, 1-10). Quia si fuerit ab ineunte aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; jam non per temporum distributionem, sed in aeterna contemplatione sapientiam discernentem Creatorem a creatura; ut Creatore perfruatur, de creatura laudet Creatorem. Sed credidit aliquis juvenis, et priore tempore suo non fuit fidelis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, jam in occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; et ipse denarium percepturus est. Itaque ad quadragenarium illum bene gestum, adde mercedem denarii, et fiet quinquagenarius numerus, qui significat Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant, et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, et fiunt centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum quinquaginta tres, qui piscium numerus in dextera inventus est: in quo tamen numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali projicientur, quia non ibi erunt: nec ullo schismate retia disrumpentur, quae sunt vincula unitatis et pacis. CAPUT XII. 12. Quadraginta dies ante, et quinquaginta post Pascha. Carnalis festorum celebratio. Perfecta beatitudo. Satis esse arbitror expositum grande mysterium. Sed scitis quod ad nos pertinet bene operari tempore quadragesimo, ut possimus Dominum laudare in quinquagesimo. Ideo quadraginta illos dies, antequam vigilemus, in labore et jejunio et abstinentia celebramus: significant enim praesentiam hujus temporis. Post resurrectionem autem Domini, quia isti dies significant laetitiam sempiternam (nondum hoc sunt, sed hoc significant: in mysterio res est, fratres, nondum in effectu: non enim quando celebratur Pascha, crucifigitur Dominus: sed quomodo praeterita anniversaria celebratione significamus, sic et futura quae nondum sunt): isto ergo tempore relaxantur jejunia; significat enim numerus dierum istorum quietem futuram. Sed videte, fratres, ne per multam ebriositatem quasi permissi magna effusione, carnaliter volentes celebrare istos dies, non mereamini quod significant in sempiternum cum Angelis celebrare. Forte enim quemcumque ebrium reprehendero, dicturus est: Tu nobis tractasti quia isti dies laetitiam sempiternam significant; tu nobis insinuasti quia hoc tempus gaudium angelicum et coeleste praenuntiat: non ergo debui mecum bene facere? Utinam bene, et non male. Significat enim tibi gaudium, si fueris templum Dei. Si autem immunditia vinolentiae impleas templum Dei, sonat tibi Apostolus, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 17). Sit hoc conscriptum in cordibus Sanctitatis vestrae, meliorem esse hominem minus intelligentem et melius viventem, quam multum intelligentem et non bene viventem. Plenitudo quidem est et beatitudo perfecta, ut cito quisque intelligat et bene vivat: sed si forte utrumque non potest, melius est bene vivere, quam cito intelligere. Qui enim bene vivit, meretur amplius intelligere: qui male vivit, et quod intelligit perdet. Sic dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem nan habet, et id quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). SERMO CCLIII. In diebus Paschalibus XXIV. De ultima lectione Evangelii Joannis, cap. XXI, V\. 15-25. CAPUT PRIMUM. 1. Petrus ob trinam negationem, ter interrogatus de sua dilectione. Evangelium sancti Joannis apostoli, quod dicitur secundum Joannem, hodie terminatum est, de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis. Compellavit ergo apostolum Petrum, illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei jam vivus morte devicta, et dicebat: Simon Joannis (sic enim appellabatur Petrus), amas me? Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in corde habebat; Dominus quare quaerebat, qui cor videbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cum quodam taedio audiebat quaerentem, quem noverat scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et iterum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te. Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris, Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta, impleatur numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis. 2. Dilectionem Christus postulat sibi erga oves suas impendi. Ubique tamen, ubique, id est, in ipso ternario numero interrogationis suae Dominus Jesus respondenti amorem commendat agnos suos, et dicit, Pasce agnos meos, pasce oves meas: tanquam diceret, Quid mihi retribuis, quia diligis me? Dilectionem tuam ostende in ovibus meis. Quid mihi praestas, quia diligis me; quando ego tibi praestiti, ut diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me, habes ubi ostendas, habes ubi exerceas: pasce agnos meos. CAPUT II. Qualiter autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus demonstravit. Postquam enim Petrus impleto legitimo numero trinae responsionis professus est se esse Domini dilectorem, commendatis sibi ovibus ejus, audit de sua futura passione. Hic demonstravit Dominus, sic diligendas oves suas ab eis quibus eas commendat, ut parati sint mori pro eis. Sic idem Joannes in Epistola sua ait: Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16).

3. Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad passionem. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo jam ut possit hoc facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo, Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc erat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli jam timere mortem; in illo victa est, quam timebas. Pependit in cruce, confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in sepulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris, timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere me sciens ejus maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt; commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea (Joan. XIII, 37, 36). Modo, inquit, non potes: promittis, sed ego video vires tuas. Ego venam cordis inspicio, et quod verum est aegroto renuntio. Non potes me sequi modo. Sed ista medici renuntiatio, non est desperatio: adjunxit, et ait, Sequeris autem postea. Eris sanus, et sequeris me. Jam quia videt quid agatur in corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius, dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo dico, Sequere me. CAPUT III. 4. Quaestio de verbis Domini, quomodo velit manere Joannem donec veniat. Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixisset Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Jesus, id est, ad ipsum Joannem, qui Evangelium hoc scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo manere, donec veniam; secutus adjunxit verba sua in Evangelio, et ait, natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum, quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem adjunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Joannes non moriturus, abstulit Joannes ipse consequentibus verbis suis, et ne hoc credatur, ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Joannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte aperiatur nobis. CAPUT IV. 5. Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de passione non a Joanne subeunda, secundo de Joannis Evangelio non bene intelligendo nisi in futura felicitate. Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius melioribus), sic puto istam solvi quaestionem duobus modis: aut de passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio Joannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Joannes autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me. Tu me sequere, patere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Joannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum magis circa humanitatem Domini est occupata. Dominus enim Christus et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima et caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et pecora habent animas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum Christus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid: in Evangelio autem Joannis multum eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt » (Joan. I, 1-3). Quis videt, quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intelligi, quando venerit Christus. Sic eum volo manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in cordibus vestris. SERMO CCLIV. In diebus Paschalibus, XXV. CAPUT PRIMUM. 1. Tristitiae tempus prius tempore laetitiae. Sic se habet, fratres mei, sic se habet miseria nostrae conditionis et Dei miseratio, ut tempus moestitiae tempus laetitiae praecedat: id est, ut prius sit tempus moestitiae, posterius tempus laetitiae; prius sit tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis, posterius felicitatis. Sic se habet miseria nostrae conditionis, ut diximus, et divina miseratio. Tempus enim moestitiae, laboris, miseriae, peccata nostra nobis pepererunt: tempus vero laetitiae, quietis, felicitatis, non venit de meritis nostris, sed de gratia Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus: meremur mala, speramus bona. Hoc facit misericordia ejus, qui creavit nos. 2. Tristitia unde esse debet. Poenitentia impoenitenda. Sed tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus nativitatis nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum, immunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte stercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus: « Et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me » (II Cor. II, 2)? Et alio loco: « Tristitia, » inquit, « secundum Deum poenitentiam in salutem impoenitendam operatur (Id. VII, 10). » Qui secundum Deum tristis est, in poenitentiam tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam justitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es. CAPUT II. « Quae secundum Deum est, » inquit, « tristitia, poenitentiam in salutem impoenitendam operatur. Poenitentiam, » inquit, « in salutem. » Qualem salutem? « Impoenitendam. » Quid est, « Impoenitendam? » Cujus te omnino poenitere non possit. Habuimus enim vitam cujus nos debuimus poenitere: habuimus vitam poenitendam. Sed non possumus pervenire ad vitam impoenitendam, nisi per malae vitae poenitentiam. Numquid, fratres, ut dicere coeperam, in massa tritici purgata invenies stercus? Tamen ad illum nitorem, ad illam speciem et pulchritudinem per stercus pervenitur: rei pulchrae foeditas via fuit.

3. Infructuosae arbori stercus adhibitum figura poenitentiae. Merito etiam Dominus dicit in Evangelio de quadam arbore infructuosa: Jam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in ea non invenio: praecidam illam, ne mihi agrum impediat. Intercedit colonus: intercedit jam securi imminente infructuosis radicibus, et pene feriente; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses; intercedit colonus, et dicit: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; si quo minus, praecides eam (Luc. XIII, 6, 9). Arbor ista genus est humanum. Visitavit istam arborem Dominus tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio tertius annus illuxit. Jam quasi praecidi debuit: sed interpellat misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem, ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno: circumfodiatur ei fossa; signum est humilitatis: adhibeatur cophinus stercoris, si forte det fructum. Imo quia dat fructum, ex parte non dat fructum, veniet Dominus ejus, et dividet eam (Luc. XII, 46). Quid est, dividet? Quia sunt boni, et sunt mali: modo autem in uno coetu, tanquam in uno corpore sunt constituti. CAPUT III. 4. Tristitia de saeculi rebus perniciosa. Quae hic lugenda. Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum, importunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est, inveni nescio quem tristem: stercus video, locum quaero; dic, amice, unde tristis es? Perdidi, inquit, pecuniam. Locus immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem operatur (II Cor. VII, 10). Non solum fructus nullus, sed et magna pernicies. Sic et de caeteris rebus ad gaudia saecularia pertinentibus, quas res longum est enumerare. Video alium tristantem, gementem, flentem: multum stercoris video, et ibi locum quaero. Et cum viderem tristem, flentem; inspexi et orantem. Orans nescio quid mihi bonae significationis ingessit: sed adhuc locum quaero. Quid enim si iste orans, gemens, magno fletu mortem roget inimici sui? Etiamsi sic jam plorat, jam rogat, jam orat; locus immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis: rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictionem Judae: Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7). Inspexi alium rursus gementem, flentem, orantem: stercus agnosco, locum quaero. Intendi autem orationi ejus, et audio dicentem, Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Gemit peccatum: agnosco agrum, exspecto fructum. Deo gratias: bono loco est stercus; non ibi vacat; fructum parturit. Hoc est vere tempus fructuosae moestitiae, ut conditionem mortalitatis nostrae, abundantiam tentationum, subreptiones peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra bonas cogitationes semper tumultuantium doleamus: hinc tristes simus. CAPUT IV. 5. Duo tempora, Quadragesimae et Quinquagesimae, quid significent. Alleluia quid. Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus nostri, quadraginta dies illi significant ante Pascha: laetitiae vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae, regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus diebus Deo laudes dicuntur, significatur. Significantur enim nobis duo tempora: unum ante resurrectionem Domini; alterum post resurrectionem Domini; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros esse speramus. Tempus moeroris, quod significant dies Quadragesimae, et significamus et habemus: tempus autem laetitiae et quietis et regni, quod significant dies isti, significamus per Alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc suspiramus ad Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus laudes: in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram. Domini passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi tempus quod agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis? Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris haberet; perductus est ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem. Ergo foeditas hujus temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis. CAPUT V. Videamus ergo cum propheta, quid dicat, Vidimus eum, Qualem? Non habentem speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Quare? Alium prophetam interroga: Dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Dinumerata sunt ossa pendentis. Foeda species, crucifixi species: sed ista foeditas pulchritudinem parturit. Quam pulchritudinem? Resurrectionis. Quia speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).

6. Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere aliquid non valemus. Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia ejus fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut jam debitorem exigamus? Promissor Deus debitor factus est bonitate sua, non praerogantia nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis. Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? Quid est, Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi. Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quaerens invenit me, captivum redemit me, emptum liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecta: nescio quid vult dicere. Cur quaerit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipere quaeris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non habebis. 7. Homo de suo non habet nisi mendacium. Vide, quando dicebas, Quid retribuam? ad illud pertinet quod dixisti, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11-13). Qui enim voluerit dicere quia retribuet aliquid Deo, mendax est (omnia ab illo speranda sunt; a nobis ipsis praeter illum nihil nisi forte peccatum), et mendacium de suo loquitur. Vere plene de suo abundat homo; mendacium omnino hic habet et thesaurum mendaciorum: cor suum mentiatur, quantum potest, non deficit; fingat quidquid potest, mentiatur quidquid potest. Quare? Quia quod gratis habet, de se habet, non illud emit. Quando venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo. CAPUT VI. Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus passionem: et dicit, Absit a te, non fiat illud. Omnis homo mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Verax autem Petrus: quando? Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde ista veritas homini mendaci? Ecce homo dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Quis dicit? Petrus. Quid erat Petrus? Homo, qui dixit verum. Certe, Omnis homo mendax. Ecce, ecce lingua ejus; ecce lingua de lingua ejus: quomodo, Omnis homo mendax? Audi, quia Omnis homo mendax, quia de suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam veritatem: Beatus es, Simon Bar-Jona. Unde beatus? de suo? Absit. Quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 22, 23, 16, 17).

8. Laudandus Deus nunc et semper. Laudemus ergo Dominum, charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine; significemus locum immortalitatis, tempus immortalitatis; festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum laudabimus; sed quemadmodum scriptum est, in saecula saeculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus. Nec quod videbimus deficiet, nec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus; sed non solis vocibus, laudemus et moribus: laudet lingua, laudet vita; sed habeat charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CCLV. In diebus Paschalibus, XXVI. De Alleluia. CAPUT PRIMUM. 1. Alleluia, piorum hic solatium, sola erit actio beatorum. Quoniam voluit Dominus, ut Charitatem vestram in Alleluia videremus, de Alleluia vobis verbum debemus. Non sim oneri, si commemoro quod nostis: quia et ipsum Alleluia quotidie dicimus, et quotidie delectamur. Nostis enim quia Alleluia, latine dicitur Laudate Deum: et in hoc verbo consonantes ore et consentientes corde, exhortamur nos invicem ad laudandum Deum. Eum tantum homo securus laudat, qui non habet unde displiceat. Et in hoc quidem tempore peregrinationis nostrae ad solatium viatici dicimus Alleluia; modo nobis Alleluia canticum est viatoris: tendimus autem per viam laboriosam ad quietam patriam, ubi retractis omnibus actionibus nostris, non remanebit nisi Alleluia. CAPUT II. 2. Mariae et Marthae diversa officia. Istam partem suavissimam sibi Maria elegerat, quae vacabat, discebat, laudabat: Martha vero soror ejus, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat rem necessariam, sed non permansuram: agebat rem viae, nondum patriae: agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Susceperat enim Dominum, et eos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire et sitire. Et ex eo quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est pasci ab eis quos ipse ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem esurientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo ejus (Luc. X, 38-42). Magnum opus, sed transitorium. Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissimae illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati. Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quaerentes. Et quid est quod habebimus, ut nihil quaeramus? Dixi: quod creditis, postea videbitis. Quod ergo diximus, multum habentes et nihil quaerentes, id est, nullo indigentes; quid est ipsum quod habebimus? Servientibus sibi Deus, colentibus eum, credentibus in eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit? CAPUT III. 3. Beneficia Dei in omnes et bonos et malos. Sanitas a Deo. Videmus enim quanta det in hoc tempore diffidentibus de illo, desperantibus de illo, aversis ab illo, blasphemantibus illum; videmus quanta dona largiatur. Ab illo est enim primo sanitas: quae sic dulcis est, ut in fastidium nunquam veniat. Quando hanc habet, quid deest pauperi? Quando istam non habet, quidquid habet quid prodest diviti? Ab illo est ergo, id est, a Domino Deo nostro quem colimus, a vero Deo in quem credimus, et in quo speramus, et quem diligimus; ab illo est tanta res, sanitas. Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam jumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1): et in ipsa dispositione suavitatis ejus, suavis est omnibus sanitas. CAPUT IV. 4. Deum aliquid servare bonis. Homines et filii hominum in quo differant. Cum ergo tantum bonum det et bonis et malis, et hominibus et jumentis; quid est, fratres mei, quod servat bonis? Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Et deinde adjunxit: Filii autem hominum (Psal. XXXV, 7, 8). Qui sunt isti? Quasi alii sunt homines, de quibus paulo ante dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; et alii filii hominum. Aliud enim sunt homines quam filii hominum, et aliud sunt filii hominum quam homines? Quid sibi ergo vult ista distinctio? Nisi forte quia homines pertinent ad hominem, filii hominum ad Filium hominis: homines, ad hominem; filii hominum, ad Filium hominis. Est enim quidam homo qui non fuit filius hominis. Qui enim primus factus est, homo fuit, filius hominis non fuit. Quid ergo nobis venit per hominem, et quid nobis venit per Filium hominis? Commemoro quod venit per hominem, et Apostoli verba dico: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce quod nobis propinavit homo, ecce quod de parente bibimus, et vix digerimus. Si hoc per hominem, quid per Filium hominis? « Proprio, » inquit, « Filio non pepercit. » Si « proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donabit » (Id. VIII, 32). Item, « Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; sic et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi » (Rom. V, 19). Per illum ergo peccatum, per Christum justitia. Omnes ergo peccatores ad hominem pertinent: omnes justi ad Filium hominis. Quid ergo miramini, quia peccatores, quia impii, quia iniqui, quia Dei contemptores, a Deo aversi, saeculi dilectores, amplectentes iniquitatem, odio habentes veritatem, hoc est, homines pertinentes ad hominem; quid miramini, quia habent istam sanitatem, cum audiatis Psalmum, Homines et jumenta salvos facies, Domine? Ne extollerent se ipsi homines, quia habent temporalem sanitatem, addita sunt illis jumenta. Quid est ergo unde gaudes, homo? Nonne tibi cum asino tuo commune est, et cum gallina tua, cum quocumque animante in domo tua, cum istis passeribus? nonne tibi sanitas corporis cum his omnibus communis est? CAPUT V. 5. Piis promissa delectatio laudis Dei, quae non datur impiis. Quaere ergo quod promissum est filiis hominum, et audi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Interim sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24). Hoc non pertinet ad homines et jumenta, sperare sub tegmine alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et in ista laboriosa vita consolatur nos; in ipsa spe cantamus Alleluia. Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid erit quaeris? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 7-9). Hujus rei spes est. Sitimus, esurimus, opus est ut satiemur: sed in via fames, in patria satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Modo autem gloria Dei nostri, gloria Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Tunc erit Alleluia in re: modo autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione laudatis. Si rorem sic amatis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod est enim stomacho ructanti ructatio, hoc est cordi saginato laudatio. Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Ecce quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum tenebat. CAPUT VI. 6. Duae vitae in Martha et Maria adumbratae. Unum necessarium. Dei fruitio erit beatis bonorum omnium loco. Duae sunt vitae: una pertinens ad delectationem, altera pertinens ad necessitatem. Quae ad necessitatem, laboriosa est: quae ad delectationem, voluptuosa est. Sed intra intro, noli foris quaerere delectationem: ne tumescas de illa, et per angustum intrare non possis. Ecce quomodo Maria Dominum videbat in carne, et Dominum audiebat per carnem, sicut audistis, cum Epistola ad Hebraeos legeretur, quasi per velum (Hebr. X, 20). Nullum erit velum, quando videbimus facie ad faciem. Maria ergo sedebat, hoc est vacabat, et audiebat, et laudabat: Martha vero circa plurimum ministerium occupata erat. Et dicit ei Dominus, Martha, Martha, circa multa es occupata: porro unum est necessarium (Luc. X, 38, 42). Unum verum: multa non erunt necessaria. Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant et abrumpant ab uno. Ipsum unum dixit apostolus Paulus, quia nondum perceperat. Ego, inquit, non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non distentus, sed extentus. Unum enim extendit, non distendit. Multa distendunt, unum extendit. Et quamdiu extendit? Quamdiu hic sumus. Cum venerimus, colligit, non extendit. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem. Ecce extensionem: nunquam distensionem. Secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Ordo verborum est: Unum autem sequor. Tunc ergo veniemus, et uno perfruemur; sed ipsum unum omnia nobis erit. Quid enim diximus, fratres, quando coepi loqui? Quid est ipsum multum quod habebimus, quando non indigebimus? quid est multum quod habebimus? Hoc proposueram dicere: quid nobis dabit Deus, quod non dabit illis? Tollatur impius, ne videat claritatem Dei (Isai. XXVI, 10). Ergo claritatem suam nobis dabit Deus, qua fruamur: unde tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Totum multum nostrum quod habebimus, ipse Deus erit. Avare, quid quaerebas accipere? Quid quaerit a Deo, cui non sufficit Deus? CAPUT VII. 7. Carnalis cogitatio de futura felicitate. Gaudium carnale de mentis aegritudine venit. Vera sanitas nostra, immortalitas. Divitiae terrenae, non facultatis, sed infirmitatis argumenta. Sed quando dicitur, quia Deum habebimus, et ipso solo contenti erimus, imo ipso solo sic delectabimur, ut nihil aliud requiramus; quia et in uno ipso fruemur, et in nobis invicem ipso fruemur: (quid enim sumus, si Deum non habemus? aut quid aliud in nobis quam Deum debemus diligere, aut quia habemus, aut ut habeamus?) quando ergo dicitur quia caetera subtrahuntur, et solus Deus erit quo delectemur; quasi angustatur anima, quae consuevit multis delectari; et dicit sibi anima carnalis, carni addicta, carnalibus cupiditatibus implicata, visco malarum cupiditatum involutas pennas habens, ne volet ad Deum, dicit sibi: Quid mihi erit, ubi non manducabo, ubi non bibam, ubi cum uxore mea non dormiam? quale mihi gaudium erit? Hoc gaudium tuum de aegritudine est, non de sanitate. Certe ipsa caro tua in hoc tempore aliquando aegrotat, aliquando sana est. Intendite, ut aliquid dicam, unde capiatis, exemplum rei quam non possum dicere. Sunt quaedam aegrotantium desideria: ardent desiderio aut alicujus fontis, aut alicujus pomi; et sic ardent, ut existiment quia si sani fuerint, frui debeant ipsis desideriis suis. Venit sanitas, et perit cupiditas. Quod desiderabat, fastidit: quia hoc in illo febris quaerebat. Et qualis est ista sanitas, in qua convalescit aegrotus? CAPUT VIII. Sanitas ista qua dicimur sani, quid est? Sed tamen hinc capite exemplum. Quia cum multa sint aegrotantium desideria, quae ista sanitas tollit; quomodo illa tollit ista sanitas, sic omnia tollit immortalitas: quia sanitas nostra immortalitas est. Recolite Apostolum, et videte quid erit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Et erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Numquid illi miseri sunt, qui non epulantur? Nonne ideo beatiores, quia istis non indigent? An vero quilibet dives aequabitur Angelis? Angeli vere divites sunt. Quid dicuntur divitiae? Facultates. Angeli habent magnas facultates, qui habent magnas facilitates. Audis cum laudatur dives: Quantum magnus est, dominus est, dives est, potens est. Quantum magnum ut eat quo vult, jumenta adsunt, sumptus adsunt, servi adsunt, ministeria adsunt. Omnia ista habet dives: quo vult it, laborem non patitur. Angelus ubi voluerit, ibi erit: nec dicit, Junge; nec dicit, Sterne; quod cum superbia dicunt divites, et tumescere inde volunt, quia habent quibus dicant, Junge et Sterne. Infelix, verba ista sunt infirmitatis, non facultatis. Non ergo indigebimus: et ideo beati erimus. Pleni enim erimus, sed Deo nostro: et omnia quae hic pro magno desideramus, ipse nobis erit. Pro magno cibum hic quaeris: Deus tibi cibus erit. Amplexum carnis hic quaeris: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Divitias hic quaeris: quomodo tibi deerunt omnia, quando illum habebis qui fecit omnia? Et ut verbis Apostoli te faciam securum, de illa vita hoc dixit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).

SERMO CCLVI. In diebus Paschalibus, XXVII. De Alleluia. 1. Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas perfecta laudantium Deum non nisi in coelo. Quoniam placuit Domino Deo nostro, ut hic constituti praesentia corporali, etiam cum vestra Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur, Laudate Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia, ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum moribus, ne forte bonae voces testimonium dicant contra malos mores. O felix Alleluia in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa cupiditatis, in qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? Non vis ut sim sollicitus, quando mihi adhuc dicitur, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38)? Non vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut nobis ipsa praescribat oratio, quando dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie petitores, quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie peto indulgentiam pro peccatis, adjutorium pro periculis? Cum enim dixero propter praeterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: continuo propter futura pericula addo et adjungo, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13). Quomodo est autem populus in bono, quando mecum clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantemus Alleluia Deo bono, qui nos liberat a malo. Quid circum inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire, noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice. Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso, tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo sis liberandus. « Condelector, » inquit, « legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est. » Ubi? « Captivantem, » inquit, « me in lege peccati, quae est in membris meis. » Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis barbaris: putavi quia captivavit te sub nescio quibus gentibus alienis, vel sub nescio quibus hominibus dominis. Quae est, inquit, in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me liberabit? Unde quis liberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione, alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De corpore mortis hujus. De corpore mortis hujus? De corpore, inquit, mortis hujus. 2. Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem. Alius dicit: Corpus mortis hujus non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus, catena mea est ad tempus: in corpore mortis sum ego; non corpus mortis sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego enim, inquit, spiritus sum; caro non sum, sed in carne sum: cum fuero liberatus a carne, quid erit mihi deinde cum carne? Huic argumentationi vultis, fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero, contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri. Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas electionis, ut a te tollatur controversia dissensionis. Audi, sed dic prius quod dicebas. Nempe hoc dicebas: Non sum ego caro, sed spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc dicebas? Hoc, inquit. Non tibi ego respondeo: responde, Apostole; responde, obsecro te. Praedicasti, ut audireris; scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis hujus. Sed non es tu ipse corpus mortis hujus? Respondet: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 22-25). Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu? Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario. Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus? Respondet Apostolus, morte jam imminente, debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis hujus? Et quid? Ipsius verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed jam non mortis hujus. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis hujus. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale hoc, quodam modo carnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non, inquit, pono corpus terrerum, et accipio corpus aereum, aut accipio corpus aethereum. Ipsum accipio, sed non jam mortis hujus. Quia oportet corruptibile, non aliud, sed hoc, induere incorruptionem; et mortale, non aliud, sed hoc, induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus, est, Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Tunc fiet sermo qui scriptus est: qui sermo, non jam pugnantium, sed triumphantium: Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Ubi est, mors, aculeus tuus? Cantetur Alleluia. Aculeus autem mortis est peccatam (I Cor. XV, 53-56). Sed quaeres locum ejus, et non invenies (Psal. XXXVI, 10). 3. Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum. Sed etiam hic inter pericula, inter tentationes, et ab aliis, et a nobis cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit, vos tentari super id quod potestis. Ergo et hic cantemus Alleluia. Adhuc est homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet vos tentari: sed, Non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris praedicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et exitum tuum (Psal. CXX, 8). Porro autem, cum factum fuerit corpus hoc immortale et incorruptibile, quando perierit tota tentatio; quia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum est? propter peccatum. Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quare? propter justitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si autem spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11). Modo enim corpus animale, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 44, 45). Ideo vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. O felix illic Alleluia! o secura! o sine adversario! ubi nemo erit inimicus, nemo perit amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis, ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fratres mei, cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris. Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem consolare cantando, pigritiam noli amare: canta, et ambula. Quid est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum Apostolum, quidam proficientes in pejus (II Tim. III, 13). Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare, noli redire, noli remanere. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CCLVII. In diebus Paschalibus, XXVIII. De versu Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax. 1. Deus corde laudandus. Quod hebraica lingua dicitur Alleluia, latine est Laudate Dominum. Laudemus ergo Dominum Deum nostrum, non tantum voce, sed etiam corde. Quoniam qui corde laudat, interioris hominis voce laudat. Vox ad homines, sonus est; vox ad Deum, affectus est. 2. Homo de suo mendax, ad Deum confugiat, ut sit verax. Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mendacium ei videbatur, quod condiscipuli ejus verum loquebantur: et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autem illi hoc Dominus in his quae sequuntur in Evangelio postea recitanda (Joan. XX, 25-27). Quicumque autem audit, Omnis homo mendax, non se debet figerere in mendacio, et nolle inde surgere, tanquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tanquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero homo? Si autem quamdiu hic sum homo, ero mendax; melius ego mendax ero, quam mentiatur Scriptura quae dicit, Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax erit. Sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Haec ibi garriens requiescere sibi securus videtur, tanquam in portu mendacii, ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere, quasi in isto portu, cupiebas; audi scopulum, in quem incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Et ista Scriptura Dei est, quae dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est, quia Omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaces sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces. 3. Petrus mendax a se ipso, verax Dei beneficio. Audite hoc uno exemplo, brevi et magno: brevi, quia cito dicitur; magno, quia sapienter appenditur. Petrus unus ostendit hoc quod volo dicere. Quando dixit Domino Christo, Tu es Christus Filius Dei vivi: quid respondit? Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Verum dixisti, sed non de tuo. Unde ergo? Pater meus qui in coelis est, tibi revelavit. Inde beatus, quia de Dei; non nisi miser de tuo. Post haec, ubi ei Dominus ait, Beatus es, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est; post haec verba, coepit Dominus Christus praenuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine. Omnis homo mendax. Ecce paulo ante Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus verax? Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde Petrus mendax? Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16, 17, 22, 23). Omnis homo mendax. Dictum est ergo nobis, Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos, et curramus ad Deum, qui solus est verax. SERMO CCLVIII. In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem. De versu Psalmi CXVII, 24, Hic est dies quem fecit Dominus. 1. Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Judaeis et Gentibus. Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus, hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem qui potuit scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei hujus a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem reprobaverunt Judaeorum doctores? Legis enim periti doctores Judaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum (Joan. IX, 16). Jam dixistis, Non est iste a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Judaeorum; venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur jumentum ejus, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26). Venerunt inde tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus, « Eram ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum » (Galat. I, 22-24); Judaei, sed adhaerentes Christo, sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens: invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus. 2. Baptizati dies ex tenebris facti. Recolite primam mundi conditionem. « Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem » (Gen. I, 2-5). Cogitate tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Numquid dixit, Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis; lux in DominoVocavit autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies, sed Dominus. 3. Thomas factus dies. Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus ejus, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Exeunt, verba eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus: annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei hujus veniat, et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit; veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Id. XX, 25-28)! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus! Iste est dies quem fecit Dominus. SERMO CCLIX. In die Dominico octavarum Paschae. 1. In futuram vitam esse debet Christianorum intentio. Hodiernus dies magno sacramento perpetuae felicitatis est nobis. Non enim sicut iste dies transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine Domini nostri Jesu Christi, perquem nobis peccata dimissa sunt, qui voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel servi ejus diceremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio vestra, quare christiani estis, et nomen ejus in fronte et in corde portatis, non dirigatur nisi ad illam vitam, quae nobis cum Angelis est futura: ubi perpetua quies, sempiterna laetitia, indeficiens beatitudo, nulla perturbatio, nulla tristitia, nulla mors. Quam vitam nosse non possunt, nisi qui experiuntur: experiri autem non poterunt, nisi qui credunt. Si enim exigatis ut quod vobis promittit Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quomodo conclusit Evangelium Joannis: Beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Et videre vultis, et ego. Pariter credamus, et simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei. Numquid enim, fratres, dignum est ut Christus descendat modo de coelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo ostendere dignatus est, ut objurgaret dubios, et instrueret credituros. 2. Octavi et septimi diei mysterium. Regnum Christi et sanctorum in terra post separationem malorum. Sabbatismus sanctorum in terra. Octavus ergo iste dies in fine saeculi novam vitam significat: septimus quietem futuram sanctorum in hac terra. Regnabit enim Dominus in terra cum sanctis suis, sicut dicunt Scripturae, et habebit hic Ecclesiam, quo nullus malus intrabit, separatam atque purgatam ab omni contagione nequitiae; quam significant centum quinquaginta tres illi pisces (Id. XXI, 11), de quibus jam, quantum memini, aliquando tractavimus. Nam Ecclesia hic primo apparebit in magna claritate et dignitate et justitia. Non ibi libebit decipere, non mentiri, non sub ovis pelle lupum latere. Veniet enim Dominus, sicut scriptum est, et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Iniqui ergo non ibi erunt: jam enim separabuntur. Tunc tanquam massa purgata apparebit, veluti in area, multitudo sanctorum, et sic mittetur in horreum coeleste immortalitatis. Sicut enim frumentum prius ubi trituratur, ibi purgatur; et locus ubi frumenta pertulerunt trituram, ut a palea mundarentur, decoratur dignitate massae purgatae. Videmus quippe in area post ventilationem, acervum palearum ex una parte, et acervum frumenti ex alia. Quo autem palea destinata sit, novimus; et quemadmodum agricolis faciant frumenta laetitiam. Quomodo ergo apparet in area prius frumentum a palea separatum, et cum gaudium fecerit post tantos labores inspecta illa congeries, quae latebat in palea, quae non videbatur, quando triturabatur; deinde in horreum mittitur, atque in secreto servatur: sic in isto saeculo, videtis quomodo trituratur haec area, sed palea frumento ita permixta est, ut difficile discernatur: quia nondum ventilata est. Sic ergo post ventilationem diei judicii apparebit massa sanctorum, fulgens dignitate, praepotens meritis, et misericordiam liberatoris sui prae se gerens. Et ipse erit septimus dies. Quasi primus dies sit in toto saeculo tempus quod est ab Adam usque ad Noe; secundus, a Noe usque ad Abraham, et quomodo jam dividit Evangelium Matthaei, tertius ab Abraham usque ad David; quartus, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quintus, a transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi (Matth. II, 17). Ab adventu ergo Domini sextus agitur, in sexto die sumus. Et ideo quomodo formatus est homo in Genesi sexto die ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27), sic et in isto tempore, quasi sexto die totius saeculi, renovamur in Baptismo, ut recipiamus imaginem Conditoris nostri. Sextus autem dies iste cum transierit, veniet requies post illam ventilationem, et sabbatizabunt sancti et justi Dei. Post septimum autem, cum apparuerit in area dignitas messis, fulgor, meritumque sanctorum, ibimus in illam vitam et in illam requiem, de qua dictum, Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Tunc velut ad caput reditur. Quomodo enim cum peracti fuerint isti septem dies, octavus ipse est qui primus: sic post terminatas et peractas aetates septem saeculi transeuntis, ad illam immortalitatem beatitudinemque rediemus, de qua lapsus est homo. Et ideo octavae complent sacramenta infantium. Hinc et ipse septenarius numerus septies multiplicatus facit quadraginta novem; et addito uno tanquam reditur ad caput, et fiunt quinquaginta: qui numerus a nobis usque ad Pentecosten in mysterio celebratur. Qui etiam secundum illam divisionem quadragesimi numeri, cui accedit tanquam merces denarius, diversa ratione idem rursus apparet. Ambae quippe rationes ad eumdem quinquagenarium numerum redeunt. Qui ter multiplicatus propter mysterium Trinitatis, facit centum quinquaginta. Addito quippe ipso ternario, tanquam teste atque indice triplicationis et Trinitatis, intelligimus Ecclesiam in illis piscibus centum quinquaginta tribus. 3. Misericordiae opera commendat. Sed interim modo, donec veniamus ad illam requiem, isto tempore quo laboramus, et in nocte sumus, quamdiu non videmus quod speramus, et in eremo iter agimus, donec ad Jerusalem coelestem, veluti ad terram promissionis fluentem lac et mel, veniamus: nunc ergo cum tentationes non cessant, bene operemur. Medicina semper adsit, veluti prope quotidianis adhibenda vulneribus. Est autem medicina in bonis operibus misericordiae. Si enim vis impetrare misericordiam Dei, esto misericors. Si tu negas homini, cum tu homo sis, humanitatem; negabit tibi et Deus divinitatem, hoc est incorruptionem immortalitatis, qua nos facit deos. Non enim a te quidquam indiget Deus: tu autem indiges a Deo. Nihil a te ille petit, ut beatus sit: tu autem, nisi ab illo accipias, beatus esse non poteris. Quid ab illo accipis? Nescio utrum auderes conqueri si ab illo, qui omnia condidit, acciperes aliquid quod excellentissimum condidit. At ille non aliquid ex iis quae condidit; sed se ipsum tibi dat ad fruendum, se ipsum omnium conditorem. Quid enim ex iis quae facta sunt ab illo, pulchrius et melius potest esse eo qui fecit? Et quomodo tibi dabit? an quasi meritis tuis? Si quaeris quid merueris, attende peccata tua; audi sententiam Dei in transgressorem hominem latam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quoniam comminatio praecessit, cum praeceptum daretur: Qua die tetigeritis, morte moriemini (Id. II, 17). Si peccatorum meritum quaeris, quid occurrit nisi supplicium? Obliviscere ergo merita tua, ne tibi faciant in corde terrorem: aut noli potius oblivisci, ne per superbiam repellas misericordiam. Commendamus nos, fratres, Deo operibus misericordiae. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 29). Confitere, quoniam habet Deus misericordiam, et vult peccata donare confessis. Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem non est miser, sed misericors. Si autem miser non miseratur miserum, quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si autem contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit naufragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissime compatitur, qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis humani solvit similitudo miseriae. Si ergo tu, qui aut miser fuisti, aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, et timere debes quod non fuisti, et meminisse quod fueris, et cogitare quid sis): positus ergo et in memoria praeteritarum miseriarum, et in timore futurarum, et afflictione praesentium, non misereris calamitosi hominis et egentis ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit miseria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut det tibi Deus ex eo quod a te non accepit? 4. Opera misericordiae superare debent offensiones nostras. Misericordia gemina. Misericordiam, fratres mei, omnes qui ituri estis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia requies, alia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus. Venturi sumus in conspectum ejus: loquantur ibi pro nobis opera nostra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras. Quod enim amplius fuerit, hoc obtinebit, vel ad poenam, si peccata meruerint; vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in Ecclesia: una in eo titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel laborem; altera quae de nobis exigit aut officium operis, aut impendia pecuniae. Illa quae a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo est: ibi te explicas coram Deo. Non tibi dicitur, Profer sacculum, aperi arcam, resigna horreum: neque hoc tibi dicitur, Veni, ambula, curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno loco projecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola misericordiae cogitatione. Nam si dicamus, Erogate res vestras pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus, quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis. Conjunxit haec Dominus in praecepto, et ista duo misericordiae genera expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est ignoscentis. Date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38): misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu ignoscis homini, in quo te laesit homo hominem: ignoscit tibi Deus, in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem laedere, quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc dimisisti, in quo homo laesus est; hoc ille dimittit, in quo Deus offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das panem, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicujus, ille tibi dat poculum sapientiae suae. Numquid ista vel comparanda sunt, quod das, et quod accipis? Ecce quomodo fenerandum est. Si quis vult esse fenerator, omnino non prohibemus: sed illum feneretur, qui non sit pauper plura et majora reddendo, et cujus est etiam hoc ipsum qualecumque quod ei das, ut amplius meliusque recipias. 5. Eleemosyna eroganda cum humilitate et hilaritate. Illud etiam moneo Sanctitatem vestram, ut sciatis eum duplam misericordiam facere, qui pauperibus sic dat aliquid, ut ipse eroget. Non enim debet esse sola benignitas largientis, sed et humilitas ministrantis. Nescio quomodo, fratres mei, animus ejus qui porrigit pauperi, velut communi humanitati atque infirmitati compatitur, quando ponitur manus habentis in manum indigentis. Quamvis ille det, ille accipiat, conjunguntur minister et cui ministratur. Non enim jungit nos calamitas, sed humilitas. Abundantia vestra erit vobis, si Domino placet, et filiis vestris. Sed de ista terrena abundantia nulla mentio est, quam videtis obnoxiam tantis casibus. Jacet in domo thesaurus quietus, dominum quietum esse non sinit. Timetur latro, timetur effractor, timetur servus infidelis, timetur vicinus malus et potens. Quanto plus tenetur, tanto plus timetur. Si autem erogas Deo in pauperes, non perdis, et securus efficeris, quia ipse Deus custodit tibi in coelo, qui et tibi necessaria dat super terram. An forte times, ne perdat Christus quod illi commendaveris? Nonne dispensatorem unusquisque eligit de familia sua fidelem, cui committat pecuniam suam? Qui etsi habet in potestate non auferre, non tamen habet in potestate non perdere. Quid fide Christi prolixius? quid omnipotentia divinius? Nec auferre tibi aliquid potest, quia ipse dedit tibi spe quod illi dares: nec aliquid perdere, quia universa omnipotens tenet. Reficitis viscera, quando agapes facitis. Quia videmur nos ministrare, et nostra dantur, et per nos dantur; et tamen ea dantur, quae nobis Deus dedit. Bonum est, fratres, etiam manu vestra dispensetis: valde gratum est Deo. Ipse accipit, et dabit tibi, qui ante tibi quam deberet quod dares dedit. Debet erogationis officio conjungi ministrationis officium. Cum tibi liceat duas mercedes habere, quare perdis unam? Sed quisquis minus idoneus est omnibus dare, det pauperibus pro viribus, cum hilaritate. Hilarem autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Omni pretio comparandum propositum est regnum coelorum. Non est ut dicat aliquis habens duos denarios, idoneum se non esse ad comparandum. Tanto evangelica illa vidua comparavit (Luc. XXI, 2). 6. Dies feriati. Peracti sunt dies feriati, succedent jam illi conventionum, exactionum, litigiorum: videte quomodo in his vivatis, fratres mei. De vacatione dierum istorum mansuetudinem debetis concipere, non jurgiorum consilia meditari. Sunt enim homines, qui propterea vacaverunt per dies istos, ut cogitarent malitias, quas exercerent post dies istos. Petimus vos, ut ita vivatis, tanquam qui Deo rationem reddituros vos sciatis de tota vita, non de solis istis quindecim diebus. Deinde Scripturarum quaestiones, quas hesterna die proposui, et angustia temporis impediente, non solvi, fateor me debere. Sed certe, quia dies qui sequuntur jam exactiones etiam pecuniae permittunt jure forensi et publico, hoc a me potius vos exigite jure christiano. Modo enim omnes solemnitatis gratia veniunt: post istos dies amor legis adducat a me exigi quod promisi. Qui enim dat, per me dat vobis: ipse utique dat omnibus nobis. Novi quippe Apostolum dicentem, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 7 et 8). Sola dilectio est semper reddenda; nemo a tali debito alienus est. Quod enim debeo, fratres, in nomine Domini redditurus sum. Sed fateor vobis, non officio segnibus, sed exigentibus reddo. SERMO CCLX. Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum. Octavae infantium. Falsi fideles. Continentia servanda pro suo cuique gradu. Votum continentiae non reddens, damnatur. Ne moras faciamus, acturi multa, regeneratis in Baptismo, qui hodie miscendi sunt populo, brevis, sed gravis sermo reddendus est. Vos qui baptizati estis, et hodie completis sacramentum octavarum vestrarum, breviter accipite et intelligite translatam fuisse figuram circumcisionis carnis, ad circumcisionem cordis. Die octavo circumciduntur carne secundum veterem Legem (Gen. XVII, 12): et hoc propter Dominum Christum, qui post diem septimum sabbatorum octavo Dominico resurrexit. Cultellis petrinis jussum est circumcidi (Josue V, 2): Petra erat Christus (I Cor. X, 4). Infantes appellamini, quoniam regenerati estis, et novam vitam ingressi estis, et ad vitam aeternam renati estis, si hoc quod in vobis renatum est, male vivendo non suffocetis. Reddendi estis populis, miscendi estis plebi fidelium: cavete ne imitemini malos fideles, imo falsos fideles; quasi confitendo fideles, sed male vivendo infideles. Videte, quia testificor vobis coram Deo et Angelis ejus: castitatem servate, sive conjugalem, sive omnimodae continentiae. Quisque quod vovit reddat. Qui non habetis uxores, licet vobis ducere uxores, sed quarum mariti non vivunt. Feminae quae non habent viros, licet eis nubere, sed eis viris quorum uxores non vivunt. Qui habetis uxores, nihil mali faciatis praeter uxores. Reddite quod exigitis. Fides vobis debetur, fidem debetis. Fidem debet maritus uxori, uxor marito; ambo Deo. Quicumque continentiam vovistis, reddite quod vovistis: quia non exigeretur, si non vovissetis. Quod potuit licere, non licet: non quia nuptiae damnantur, sed qui retro respicit damnatur. Cavete a fraudibus in negotiis vestris. Cavete a mendaciis et perjuriis. Cavete a verbositate et luxuria. Quaecumque non vultis fieri vobis, nolite facere aliis, et hominibus et Deo. Quid vos onerem? Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 9).

SERMO CCLXI. In die quadragesimo Ascensionis Domini, I. Habitus Carthagine in basilica Fausti. CAPUT I. 1. Ascensio Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis, quandonam superbiae. Resurrectio Domini, spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1). Resurrexit enim, ut spem nobis daret, quia resurgit quod moritur: ne moriendo desperaremus, et totam vitam nostram morte finitam putaremus. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo et de carne securitatem dedit. Ergo ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te: ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manes, si levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium est: sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem, Altissimum posuisti refugium tuum (Psal. XC, 9). Quomodo enim ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis factus est, ne superbi remaneremus? CAPUT II. 2. Christus semper Deus. Dei notitiam vanitas litigando quaerit, pietas credendo. Deus Christus, hoc semper: nunquam hoc desinet, quia nunquam coepit. Si enim per gratiam ejus aliquid incipit, quod nunquam desinat; ille quomodo desinet, qui nunquam coepit? Quid est quod incipit, et nunquam desinet? Immortalitas nostra initium habebit, finem non habebit. Non enim jam habemus, quod cum habere coeperimus, non amittemus. Semper ergo Deus Christus. Et qualis Deus? Quaeris qualis? Patri aequalis. Noli ergo quaerere in aeternitate qualitatem, sed felicitatem. Qualis Deus Christus, cape, si potes. Ecce dico, non te fraudabo. Quaeris qualis Deus Christus? Audi me, imo audi mecum: simul audiamus, simul discamus. Non enim quia loquor et vos auditis, ideo vobiscum non audio. Quaeris ergo, cum audis, Deus est Christus, Qualis Deus Christus? Audi mecum: non, inquam, me audi, sed mecum. In hac enim schola omnes sumus condiscipuli. Coelum est cathedra magistri nostri. Audi ergo qualis Deus Christus. In principio erat Verbum. Ubi? Et Verbum erat apud Deum. Sed verba quotidie solemus audire. Noli sic cogitare, quomodo soles audire, Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qualis quaero. Nam ecce jam Deum credo: sed qualis Deus sit, quaero. Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Nemo quaerendo deficiat, sed proficiat. Proficit quaerens, si pietas quaerat. Quomodo quaerit pietas, quomodo vanitas? Pietas quaerit credendo, vanitas litigando. Si enim litigare mecum velis, mihique dicere, Quem Deum colis? qualem Deum colis? ostende mihi quod colis: respondebo, Etsi est quod ostendam, non est cui. CAPUT III. 3. Pauli in Dei cognitione modestia. Nec ego audeo dicere, jam me cepisse quod quaeris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia illius tanti athletae Christi, apostoli scilicet Pauli dicentis, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ego me ipsum: Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus omnibus illis laboravi. Novi, Apostole, quomodo dicas, Ego. Expressio est, non elatio. Nam vis audire quomodo dicat, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; et quasi nos ad illum, Quis? et ille ad nos, Non ego autem, sed Dei gratia mecum (I Cor. XV, 10). Ille ergo cum quo tanta gratia Dei erat, ut posterius vocatus plus praecedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanae quippe infirmitatis est, non apprehendere. Ubi autem levatus est in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem ante annos quatuordecim (II Cor. XII, 2-4). Scio hominem: et ipse homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi alterum fecit, ideo non defecit. Noli ergo contendere, noli litigare, exigendo a me qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus est, aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum, et dico, Ecce quod colo. Non est quo digitus extendatur: sed est quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen quaerentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae sunt ante extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo. Sequor, inquit: ambulo, inquit, in via sum. Sequere, si potes: simul ad patriam veniamus, ubi non a me quaeras, nec ego a te. Simul ergo modo credendo quaeramus, ut simul postea videndo gaudeamus. CAPUT IV. 4. Mundandum cor, quo videatur Deus. Nam quis tibi ostendit qualis sit Deus Christus? Ecce quod dignatus est dicere per servum suum, dicat et per istum servum suum, conservis meis, servis suis. Dictum est tibi, In principio erat Verbum. Quaerebas ubi esset, responsum est, Verbum erat apud Deum. Et ne verba contemneres ex consuetudine locutionis humanae, audisti, Deus erat Verbum. Adhuc quaeris qualis Deus? Omnia per ipsum facta sunt. Ama illum: quidquid amas, ab illo est. Non amemus creaturam, neglecto Creatore: sed attendamus creaturam, et laudemus Creatorem. Non tibi possum ostendere Deum meum: ostendo quae fecit, recolo quae fecit. Omnia per ipsum facta sunt. Fecit nova non novus; fecit temporalia sempiternus; fecit mutabilia, qui nescit mutari. Facta inspice, lauda factorem: crede, ut munderis. Videre enim vis? Bonam rem, magnam rem vis: hortor, ut velis. Videre vis? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Prius ergo cogita de corde mundando: hoc habeto negotium, ad hoc te advoca, insta huic operi. Quod vis videre mundum est, immundum est unde vis videre. Cogitas Deum quasi aliquam istorum oculorum immensam vel multiplicem lucem, auges tibi spatia quanta vis: non ponis finem ubi non vis, ponis ubi vis. Phantasmata sunt ista cordis tui, immunditia est ista cordis tui. Tolle, abjice. Si terra tibi in oculum caderet, et velles ut ostenderem tibi lucem; prius tui oculi quaererent mundatorem. Tantum immunditiae est in corde tuo: ibi avaritia non parva immunditia est. Congeris quod tecum non tollas. Nescis quia cum congeris, ad cor tuum lutum trahis? Unde videbis ergo quod quaeris? CAPUT V. 5. Deus habitare vult in corde mundo. Avaritiae homo servit, non Deo. Tu mihi dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego tibi dico: Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum. Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle inde. Venire ad te vult, Deus; Dominum ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ecce quid promittit Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares eam: Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Non amat habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu jubenti serviebas, et Deum videre quaerebas. Quid fecisti, quod Deus jussit? Quid non fecisti, quod avaritia jussit? Quid fecisti, quod Deus jussit? Ego ostendo quid habitet in corde tuo, qui vis videre Deum. Hoc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui non est. Quod Deus jussit, quid fecisti? Quod avaritia jussit, quid distulisti? Jussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: jussit avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus jussit, quid tibi dicam, haberes illud et illud? Ipsum Deum haberes. Si fecisses quod Deus jussit, Deum haberes. Fecisti quod avaritia jussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rogo te? Certe aut in cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere. Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non invenis quod dimisisti. Cor tuum quaero: ibi quid habeas, interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam tuam. Vide plenum: disce esse plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas gemmas laudis Domino proferebat? CAPUT VI. 6. Tenebrae cupiditates et opera mala. Munda ergo cor, quantum potes: id age, id operare. Et ut ille mundet ubi maneat, roga, supplica, humiliare. Non capis, « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. » Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quae sunt tenebrae, nisi opera mala? Quae sunt tenebrae, nisi cupiditates malae, superbia, avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebrae sunt: ideo non comprehendis. Nam lux lucet in tenebris: sed da qui comprehendat. 7. Deus homo factus manet semper Deus. Una persona Deus et homo in Christo. Vide ergo, ne forte hoc quomodocumque possis accipere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14). Per hominem Christum tendis ad Deum Christum. Multum est ad te Deus: sed homo factus est Deus. Quod longe erat a te, per hominem factum est juxta te. Ubi maneas, Deus est: qua eas, homo est. Idem ipse Christus, et qua eas, et quo eas. Ipse ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Apparebat homo, et latebat Deus. Occisus est homo, et offensus est Deus: sed resurrexit homo, et inventus est Deus. Cogita ergo quanta fecit ut Deus, quanta passus est ut homo. Occisus est, sed non in divinitate: ipse Christus occisus est. Non enim duo, Deus et homo; ut jam non faciamus vel noverimus Trinitatem, sed quaternitatem. Homo quidem homo, et Deus Deus; sed totus Christus homo et Deus: ipse ergo Christus homo et Deus. Quomodo tu homo corpus et animus: sic totus Christus homo et Deus. Ergo totus Christus, caro, anima, et Deus. CAPUT VII. Idem ipse aliquid dicit, quod ad Deum pertinet; aliquid dicit, quod ad animam pertinet; aliquid dicit, quod ad carnem pertinet: totum ad Christum pertinet. Quid dicit ut Deus? Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Id. V, 26, 19). Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quid dicit Christus secundum animam suam? Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quid dicit Christus secundum carnem? Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Haec sunt thesauri sapientiae et scientiae.

CAPUT VIII. 8. Praeceptum utrumque dilectionis erga Christum impletur. Certe tota Lex in duobus praeceptis pendet. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In Christo habes totum. Deum tuum vis diligere? Habes in Christo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Proximum vis diligere? Habes in Christo: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. CAPUT IX. 9. Bona opera frequentanda. Peccata, praeter crimina, sunt alia minora. Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos, in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate. Cito dimittite quod in vos peccatur. Nemo teneat iram adversus alium, ne intercludat sibi orationem ad Deum. Haec enim omnia, quia in hoc saeculo sumus, quia etsi proficimus, etsi juste vivimus, sine peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quae crimina nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinae, falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod non debebas, peccatum est: audire aliquid libenter, quod audiendum non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum, peccatum est. CAPUT X. 10. Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt. Sed dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana remedia. Quotidiana nostra mundatio, dominica oratio. Dicamus, et verum dicamus, quia et ipsa eleemosyna est: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est. Non dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa mala fecistis: sed, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35, 42). Illi pro eleemosyna, in vitam aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem aeternum. Modo eligite aut dextram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem salutis piger in remediis, creber in morbis? CAPUT XI. Sed parvi morbi sunt? Congerie premunt. Minora peccata sunt quae habeo. Non sunt multa? Nam quomodo minora sunt, quae premunt, obruunt: quid minutius pluviae guttis? Flumina implent. Quid minutius granis tritici? Horrea implent. Tu attendis quia minora sunt, et non attendis quia multa sunt. Attendere nosti: numera, si potes. Sed plane quotidianum remedium dedit Deus.

CAPUT XII. 11. Conclusio. Magna misericordia ejus qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem. Quid est, captivavit captivitatem? Occidit mortem. Captivitas captiva est: mors mortua est. Quid ergo? Hoc solum fecit qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem? Ergo dimisit nos? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Ergo illud attende, Dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Aperi sinum pietatis, excipe donum felicitatis. SERMO CCLXII. In die Ascensionis Domini, II. Habitus in basilica Leontiana. CAPUT PRIMUM. 1. Sancti Leontii solemnitas. Dominus Jesus, Patris unigenitus et gignenti coaeternus, pariter invisibilis, pariter immutabilis, pariter omnipotens, pariter Deus; propter nos, ut nostis, et accepistis, et tenetis, factus est homo, forma assumpta humana, non amissa divina: potens occultus, infirmus manifestus; sicut nostis, natus est, ut renasceremur; mortuus est, ne nos in aeternum moreremur. Ille continuo, id est, die tertio resurrexit: nobis resurrectionem carnis in fine promisit. Exhibuit se discipulorum oculis videndum, manibusque tractandum; persuadens quod factus erat, non auferens quod semper erat. Conversatus est cum eis diebus quadraginta, sicut audistis, intrans et exiens, manducans et bibens; non jam indigentia, sed totum potentia: et manifestans eis carnis veritatem, in cruce infirmitatem, a sepulcro immortalitatem. CAPUT II. 2. Idem tractatur argumentum. Hodiernum ergo diem ascensionis ipsius celebramus. Occurrit autem huic Ecclesiae alia vernacula solemnitas. Conditoris basilicae hujus sancti Leontii hodie depositio est. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino potius, quod coeperamus, loquamur. Gaudet bonus servus, quando laudatur Dominus. CAPUT III. 3. Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in coelum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt praedicaverunt, et orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus praedictum est, « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » (Psal. XVIII, 4 et 5). Ergo et ad nos venerunt, et nos de somno excitaverunt. Ecce celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum. CAPUT IV. 4. Ascensionis Christi prophetia. Recolite Psalmum. Cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus? Cui dictum est? Numquid Deo Patri diceretur, Exaltare, qui nunquam est humiliatus? Exaltare tu: tu qui fuisti in ventre matris inclusus; tu qui in illa factus es, quam fecisti; tu qui in praesepi jacuisti; tu qui ubera tanquam parvulus in vena carnis suxisti; tu qui portans mundum, portabaris a matre: tu quem Simeon senex parvulum agnovit, magnumque laudavit: tu quem vidua Anna vidit sugentem, et cognovit omnipotentem: tu qui esuristi propter nos, sitisti propter nos, fatigatus es in via propter nos: (numquid esurit panis, aut sitit fons, aut fatigatur via?) tu qui omnia ista pertulisti propter nos: tu qui dormisti, et tamen non dormitas, custodiens Israel: postremo, tu quem vendidit Judas, quem Judaei emerunt, et non possederunt: tu apprehense, ligate, flagellate, spinis coronate, in ligno suspense, lancea percusse, tu mortue, tu sepulte, Exaltare super coelos, Deus. CAPUT V. Exaltare, inquit, exaltare super coelos, quia Deus es. Sede in coelo, qui pependisti in ligno. Judex exspectaris venturus, qui exspectatus es judicatus. Quia ista credat, nisi illo faciente, qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem? Ille ipse inopem carnem suam erigit, et collocat eam cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8), cum quibus judicaturus est vivos et mortuos. Cum eis collocavit hanc inopem carnem, quibus dicit: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28).

CAPUT VI. 5. Ecclesia gloria Christi.--Exaltare ergo super coelos, Deus. Jam factum est, jam impletum est. Sed dicimus, Quomodo futurum praedictum est, Exaltare super coelos Deus; non vidimus, sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12). Non credat illud, qui non videt istud. Quid est enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram matrona tua, super omnem terram sponsa tua, dilecta tua, columba tua, conjux tua. Ipsa est gloria tua, Vir quidem, ait Apostolus, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri (I Cor. XI, 7). Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi. SERMO CCLXIII. De Ascensione Domini, III. 1. Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione et ascensione. Christus, leo, et agnus. Diabolus, leo. Muscipula diaboli. Glorificatio Domini nostri Jesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in coelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno: colligit quod emit: cum sedet in coelo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per tempora colliget, in fine temporis veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet (Psal. XLIX, 3): non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut dictum est, manifestus. Occultum enim oportebat eum venire, ut judicaretur: manifestus autem veniet, ut judicet. Si enim prius manifestus venisset, judicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed si ille non occideretur, mors non moreretur. Tropaeo suo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo dejecit in mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum, primum de laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri Jesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; et impletum est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem qui circuit quaerens quem devoret. Dictus est enim diabolus leo, feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Quis non incurreret in dentes leonis hujus, nisi vicisset Leo de tribu Juda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus quando mortuus est Christus, et ipsa morte Christi est diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi praepositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum est. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Jesus Christus. Ubi est mors quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Judaeorum? Ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)? Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim est de sepulcro resurgere, quam de ligno descendere. 2. Ascensio Christi pignus nostrae ascensionis. Jam vero quanta gloria est quod ascendit in coelum, quod sedet ad dexteram Patris? Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus. Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Hodie enim, sicut audistis, fratres, Dominus noster Jesus Christus ascendit in coelum: ascendat cum illo et cor nostrum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Sicut enim ille ascendit, nec recessit a nobis: sic et nos cum illo ibi jam sumus, quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis. Ille jam exaltatus est super coelos. Neque enim propterea nobis desperanda est perfecta et angelica coelestis habitatio, quia dixit, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed hoc dictum est propter unitatem, qua caput nostrum est, et nos corpus ejus. Cum ascendit in coelum, nos ab illo non separamur. Qui de coelo descendit, non nobis invidet coelum: sed quodam modo clamat, Membra mea estote, si ascendere vultis in coelum. In hoc ergo ipsi interim roboremur, in hoc votis omnibus aestuemus. Hoc meditemur in terris, quod computamur in coelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi vetustatem. Facile corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum . 3. Christum cum corpore ascendisse. Nam et illud nonnullos calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, velut contrarium sit illis verbis quibus ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Corpus, inquiunt, quod non descendit de coelo, quomodo potuit ascendere in coelum? Quasi ille dixerit, Nihil ascendit in coelum, nisi quod de coelo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento. Nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tanquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis conjunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in murum, vel in aliquem superiorem locum dicit non eum solum qui descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re cum qua non descendit ascenderit: sic nemo in coelum nisi Christus ascendit; quia de coelo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in carne una; sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31 et 32). Unde et et ipse dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). 4. Christus cur quadraginta diebus jejunavit, et totidem dies egit cum discipulis post resurrectionem. Et ideo jejunavit, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem jam cibo non indigens. Illic enim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta diebus jejunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis suae (Matth. IV, 1, 2); et rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et bibens, post resurrectionem carnis suae (Act. I, 3, 4). Quo numero quadragesimo hujus saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque sunt praecepta legis. Jam gratia Christi diffusa per mundum et quadripartitus mundus, et decem quadriplicata quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente et Aquilone et Mari (Psal. CVI, 2 et 3). Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est (I Cor. IX, 25): cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem. Quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit dicens, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunemus, et futuri promissione reficiamur; hic non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor. SERMO CCLXIV. De Ascensione Domini, IV. 1. Dicendum de mysterio ascensionis Christi. Multa sunt divinarum Scripturarum recondita sacramenta, sive quae adhuc nos ipsi quaerenda habemus, sive quae jam humilitati nostrae Dominus revelare dignatus est: sed aperiendi haec Sanctitati vestrae tempus non sufficit. Novi enim maxime his diebus impleri ecclesiam talibus, qui citius vellent discedere, quam venire; et onerosos nos habent, si aliquando diutius colloquamur: qui tamen in prandiis suis, ad quae festinant, si teneantur usque ad vesperam, nec laborant, nec recusant, nec saltem aliquando ullo pudore discedunt. Tamen ne fraudemus eos qui esurientes veniunt, etsi breviter, non tacebimus hujus rei sacramentum, quod Dominus noster Jesus Christus cum eo corpore, in quo resurrexit ascendit. 2. Christus post resurrectionem conversatur cum discipulis, ut in fide confirmentur. Ascendit in coelum, ne remaneant in carne. Sane propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam discipulus ejus in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus (Joan. XX, 25): ergo ad eorum confirmationem dignatus est post resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens, manducans et bibens, sicut dicit Scriptura (Act. I, 3, 4); confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus timebat eum pati. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille majestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse dicere dignatus est, tanquam gallina pullos suos (Matth. XXIII, 37). Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia: et non eos sinebat caro, quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis, ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tanquam frater conversatus fuerat, de coelo tanquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit: si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Non turbetur cor vestrum. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 1, 28). Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed natura, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: et ille, Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quid est, Qui me vidit? Si secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est ergo, Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15), cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri. 3. Filius Dei natura aequalis Patri, misericordia ad mortem usque infirmatus. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos colligeret, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem nostram descenderit: ait illis, Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Jam dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma minor est quam ille cujus forma est. Si enim minor est, forma non est. Tamen ne aliquis dubitaret, adjecit, et posuit ipsum Verbum, unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres charissimi, quod ait Apostolus, Non rapinam arbitratus est? Quia naturaliter aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo homini, cui dictum est, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina; natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit? Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 5-8). Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit. Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim dicunt, Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Judaeis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos et mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia. 4. Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est. Quomodo aequalis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum eo ad Patrem, possitis me cogitare aequalem Patri. Propterea enim major me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si autem me diligeretis: quid est, me? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me facta sunt omnia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare? Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, jam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum, ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis desideria carnalia. Faciebat eos jam sic intelligere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est. Secundum hominem major me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam, major secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit (Psal. VIII, 6). Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis integra, quanto majore misericordia voluit quod humilitatis erat induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum, manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique, totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad conjungendam sibi tanquam sponsam, ut procederet de thalamo suo sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam. Ad hoc ergo minor Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia Deus. Tollite ergo de medio desideria carnalia. Tanquam hoc diceret Apostolis suis: Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum suum, tanquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus, ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex ipso; quia forma est omnium infabricata. 5. Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem Incarnationis. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus (Matth. IV, 2), ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus, jejunavit Elias (III Reg. XIX, 8), gestans personam Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses (Exod. XXXIV, 28), qui gerebat personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo (Num. XXXII, 13). Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est - lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae sanctorum et justorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tanquam per diluvium Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus (Gen. VI-VIII). Unde debemus intelligere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est necessaria. Si esset jam oculus, qui videret In principio erat Verbum (Joan. I, 1), qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum, jam non erat unde intelligeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud saeculum, quia jam illud accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae illius, quae protegit infirmitatem nostram (Matth. XXIII, 37): putate esse jumentum misericordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus erat (Luc. X, 30-34). Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruere majestate et divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius erit fortis forti. 6. Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 53, 50). Quare non possidebunt? quia non resurget caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed ipsius majestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est (I Joan. III, 2). Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei vera: Verbum caro factum est (Id., 14), vera caro. Palpate, et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Vera enim ossa erant, veri nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid intelligebatur. Tangebatur homo, intelligebatur Deus: tangebatur caro, intelligebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intelligebatur potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus. Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret, crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere. 7. Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-7). Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista aequalis est, et non est dictum quia Pater major me est (Joan. XIV, 28), nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur majores. SERMO CCLXV. De Ascensione Domini, V. CAPUT PRIMUM. 1. Veritas resurrectionis Christo per quadraginta dies cum discipulis agente confirmata. Solemnitate diei hujus admonemus scientes, instruimus negligentes. Ascensum Domini in coelum hodie solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis, exhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem. Posteaquam se reddidit oculis intuendum, manibus contrectandum, aedificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanae fragilitati et infirmae trepidationi tam magnum miraculum uno die exhibere, et inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus est cum eis in terra quadraginta diebus, intrans et exiens, manducans et bibens: ut exhiberet veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, eis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum. 2. Adventus Christi ad judicium praenuntiatus. Tunc ergo posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamen ire gaudebant; capitis enim praecessio, spes membrorum est; audierunt et angelicam vocem, Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 2-11). Quid est, sic veniet? In ea forma veniet: ut impleatur quod scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Sic veniet. Ad homines veniet, homo veniet; sed Deus homo veniet. Veniet verus homo et Deus, ut faciat homines deos. Ascendit judex coeli, sonuit praeco coeli. Bonam causam habeamus, ut futurum judicium non timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nobis nuntiaverunt. Qui non viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Et quia non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19), quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia descendit in infernum Deus. Mortem Christi miremur, resurrectionem vero laudemus potius quam miremur. Perditio nostra, peccatum nostrum: sanguis Christi, pretium nostrum. Resurrectio Christi, spes nostra: adventus Christi, res nostra. Ille ergo qui est ad dexteram Patris, exspectandus est donec veniat. Dicat anima nostra sitiens illi: Quando veniet? et, Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XLI, 3). Quando veniet? Veniet: sed quando veniet? Optas ut veniat: utinam paratum te inveniat. CAPUT II. 3. Discipulorum inquisitio de tempore futuri adventus Christi. Verumtamen ne putemus nos solos habere hoc desiderium de Domino nostro, ut dicamus, Quando veniet? Habuerunt hoc desiderium et discipuli ejus. Si possem vobis dicere inhiantibus, exspectantibus, suspensis, nosse cupientibus, quando veniat Dominus Deus noster, si possem vobis dicere, qualis vobis viderer? Sed si hoc ex me non vos speratis audire posse; qui si speratis, desipitis: ipsum certe Dominum Jesum Christum in corpore praesentem, viventem, loquentem, si ante oculos vestros et ante manus vestras haberetis, scio quia prae isto desiderio interrogaretis, et diceretis ei: Domine, quando venturus es? Discipuli ipsi Dominum Jesum Christum praesentem interrogaverunt. Non potestis interrogare quod interrogaverunt, audite quod audierunt. Etenim illi tunc erant, nos nondum eramus: quibus tamen si credamus, et nobis interrogaverunt, et nobis audierunt. Ergo discipuli Christi deducturi aspectu ascensurum Christum interrogaverunt, et dixerunt ei: Domine, si hoc tempore praesentaberis? Cui dicebant? Quem praesentem videbant. Si hoc tempore praesentaberis? Et quid est illud? Nonne praesentem videbant? nonne praesentem audiebant? nonne praesentem etiam tangebant? Quid est hoc, Si hoc tempore praesentaberis? nisi quia noverant praesentia Christi futurum judicium, ut videretur a suis et ab alienis? Nam quando resurrexit, non est visus nisi a suis. Hoc ergo sciebant, et fide retinebant, futurum esse tempus quando judicatus judicaret, quando reprobatus probaret et reprobaret; quando conspicuus utrique hominum generi alios poneret ad dexteram, alios ad sinistram, dicturus quod utrique audirent, oblaturus quod non utrique acciperent, comminaturus quod non utrique pertimescerent. Sciebant futurum; sed quando, quaerebant. Si hoc tempore praesentaberis? Non utique nobis; nam et modo videmus te: sed praesentaberis etiam his qui non crediderunt in te. Si hoc tempore praesentaberis, dic nobis, et quando regnum Israel? Hoc quaesierunt, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quod regnum? De quo dicimus: Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Quod regnum? De quo audituri sunt ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quando dicturus est etiam sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41). Terribilis vox, tremenda vox: sed, In memoria aeterna erit justus: ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Istis hoc, illis illud: in utroque verax, quia in utroque justus. CAPUT III. 4. Responsum Christi. Sed quod quaerebant, si audierunt, audiamus: si non audierunt, quod audierunt teneamus; et quod venturum est, non timeamus. Domine, si hoc tempore praesentaberis? Et nos aestimantes nos praesentem videre Dominum in corpore constitutum, dicamus illi, Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quando regnum tuorum, quando regnum humilium, quamdiu typhus superborum? Certe hoc est quod quaerebatis, hoc est quod audire desiderabatis. Videamus quid responderit. Non dedignentur audire agni, quod audierunt arietes. Audiamus quid dixit ipse Dominus. Quibus? Petro, Joanni, Andreae, Jacobo, caeteris tantis et talibus, tam dignis: sed quos invenit indignos, et fecit dignos. Quid eis respondit dicentibus, Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quid est hoc? Dicitur Petro, Non est vestrum: et dicis tu, Meum est? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quod creditis, bene creditis: quia venturum est. Quando venturum sit, quid ad te? Quando venerit, praepara te. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Curiositas abscedat, pietas succedat. Quid ad te quando veniet? Sic vive, quasi hodie venturum sit; et non timebis, cum venerit. CAPUT IV. 5. Christus bonus magister, docens quod expedit scire. Videte autem ordinem et disciplinam magistri boni, magistri singularis, magistri solius. Non dixit quod interrogaverunt, et dixit quod non interrogaverunt. Sciebat enim quod interrogaverunt non eis expedire ut nossent: quod autem sciebat eis expedire, etiam non eis interrogantibus dixit. Non est vestrum scire, inquit, tempora. Quo tibi tempora? Hoc agitur ut evadas tempora, et quaeris tempora. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Et quasi diceretur ei, Et quid est nostrum? Modo audiamus quid ad nos maxime pertineat, modo audiamus. Quaesitum est quod non oporteat dici: sed dictum est quod oporteat audiri. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Sed quid est vestrum scire? CAPUT V. 6. Ecclesia una ubique diffusa praedicatur contra schismaticos.--Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem. Consequens erat ut hoc audiremus: his enim verbis Ecclesia praedicatur, Ecclesia commendatur, unitas annuntiatur, divisio accusatur. Apostolis dictum est, Et eritis mihi testes. Fidelibus dicitur, vasis Dei dicitur, vasis misericordiae dicitur, Eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem, ubi occisus sum: et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. Ecce quod audite, ecce quod tenete. Sponsa estote, et sponsum securi exspectate. Sponsa Ecclesia est. Ubi futura praedicata est, quam illi testes annuntiarent; ubi futura praedicata est? Multi enim dicturi sunt, Ecce hic est. Audirem, si non et alius diceret, Ecce hic est. Quid tu dicis? Ecce hic est. Jam ibam: sed revocat alius simili voce, Ecce hic est. Tu ex una parte, Ecce hic est: alius ex parte alia, Ecce hic est. Dominum interrogemus, Dominum interpellemus. Sileant partes, totum audiamus. Dicit unus ex uno angulo, Ecce hic est: alius ex alio angulo, Non, sed ecce hic est. Tu, Domine, dic: tu assere quam redemisti, ostende quam dilexisti. Ad nuptias tuas invitati sumus, ostende sponsam tuam, ne vota tua litigando turbemus. Dicit plane, ostendit plane: non deserit inquirentes, non amat litigantes. Dicit discipulis suis, et non quaerentibus dicit; quia contendentibus contradicit. Et ideo fortasse hoc ab Apostolis nondum quaerebatur, quia grex Christi nondum a latronibus dividebatur. Nos experti dolores divisionis, studiose coagulum quaeramus unitatis. Apostoli quaerunt tempus judicii, et Dominus respondet locum Ecclesiae. Non respondit quod quaesierunt, sed nostros praevidebat dolores. Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem. Parum est. Non pro hoc tantum pretium dedisti, ut hoc solum emeres. In Jerusalem. Dic adhuc, Et usque in fines terrae. Venisti ad fines: quare contentiones non finis? Nemo mihi dicat jam, Ecce hic est: Non, sed ecce hic. Sileat humana praesumptio, audiatur divina praedicatio, teneatur vera promissio: In Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. His dictis, nubes suscepit eum (Act. I, 6-9). Jam non opus erat, ut aliquid adderetur, ne aliunde cogitaretur. CAPUT VI. 7. Verba novissima Christi a schismaticis contempta. Tunica Christi inconsutilis. Fratres, pro magno audiri solent verba novissima parentis ituri in sepulcrum, et contemnuntur Domini verba novissima ascendentis in coelum? Existimemus Dominum nostrum testamentum scripsisse, et in testamento suo novissima verba posuisse. Praevidit enim malorum filiorum futura litigia, praevidit homines partes sibi conantes facere de possessione aliena. Quare enim non dividant, quod non emerunt? Quare non concidant, pro quo pretium non dederunt? Sed ille tunicam desuper textam nusquam consutilem dividi noluit: sorte provenit (Joan. XIX, 23, 24). In illa veste unitas commendata est, in illa veste charitas praedicata est, ipsa est, desuper texta. De terra est cupiditas, desuper charitas. Agite, fratres: testamentum scripsit Dominus, novissima verba posuit. Videte, obsecro vos, et moveat vos quomodo et nos, moveat, si fieri potest. CAPUT VII. 8. Christi duae glorificationes. Spiritus sanctus bis datus. Duae sunt glorificationes secundum suscepti hominis formam: una, qua surrexit a mortuis tertio die; alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Duae sunt istae, quae commendantur, glorificationes ejus jam factae. Restat una et ipsa in conspectu hominum, cum se judicio praesentabit. De Spiritu sancto hoc erat dictum per Joannem evangelistam: Spiritus autem nondum fuerat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39). Spiritus autem nondum fuerat datus: quare nondum fuerat datus? Quia Jesus nondum erat glorificatus. Exspectabatur ergo, ut glorificato Jesu daretur Spiritus. Meritoque bis glorificatus, resurgendo et ascendendo, bis dedit Spiritum. Unum dedit, et unus dedit, unitati dedit, et tamen bis dedit. Primo posteaquam resurrexit, dixit discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in faciem eorum (Id. XX, 22). Habes semel. Deinde promittit adhuc se missurum Spiritum sanctum, et dicit, Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos (Act. I, 8): et alio loco, In civitate sedete: ego enim impleam promissionem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo (Luc. XXIV, 49). Posteaquam ascendit, decem diebus ibi factis misit Spiritum sanctum: ipse est solemnis futurus Pentecostes. CAPUT VIII. 9. Spiritus sanctus ideo bis datus, ut duo praecepta charitatis commendarentur. Videte, fratres mei. Quaerat a me aliquis, Quare bis dedit Spiritum sanctum? Multi multa dixerunt, et sicut homines quaesierunt: et aliquid dixerunt quod non est contra fidem; alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Nescio. Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus Spiritum sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius pervenire cupio. Adjuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et vobis non taceatur. Ergo nescio. Quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse; quid ergo existimem, non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus: si aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum esse Spirtum sanctum, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est charitas: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Una charitas, et duo praecepta: unus Spiritus, et duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea: quia non alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. Non ergo alia charitas est. Qua charitate proximum, ipsa charitate diligimus et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus; una charitate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur: quia ergo magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio proximi; a secunda autem incipitur, ut ad primam perveniatur: Si enim fratrem quem vides non diligis; Deum quem non vides, quomodo diligere poteris (I Joan. IV, 20)? Ideo forte informans nos ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus Spiritum sanctum, insufflando in faciem eorum; et ab hac maxime charitate quae in coelis est, de coelo misit Spiritum sanctum. Spiritum sanctum accipe in terra, et diligis fratrem: accipe de coelo, et diligis Deum. Quia et in terra quod accepisti, de coelo est. In terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde attulit quod daret. CAPUT IX 10. Charitas Spiritus sancti donum. Quid est ergo, fratres? An forte commemoro et hoc, quomodo charitas ad Spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: « Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. » Unde charitas Dei diffusa est in cordibus nostris? Unde? Quid tibi dabas? Quid quasi de tuo praesumebas; Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo unde, nisi quod sequitur, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5)? 11. Charitas non habetur extra Ecclesiam. Charitas ista non tenetur, nisi in unitate Ecclesiae. Non illam habent divisores: sicut dicit apostolus Judas, Hi sunt qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judae. I, 19). Qui se ipsos segregant: quare segregant? Quia animales, Spiritum non habentes. Ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa charitate plena est gallina illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians vocem suam, extendens alas suas: Quoties, inquit, volui colligere filios tuos (Matth. XXIII, 37)? Colligere, non dividere. Quia habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Merito non audivit fratrem contra fratrem interpellantem, et dicentem, Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? Dividat mecum haereditatem. Et Dominus: Dic, homo. Quare enim vis dividere, nisi quia homo? Cum enim dicit alius, Ego sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Dic, homo, quis constituit me divisorem haereditatis inter vos? Colligere veni, non dividere. Ideo, inquit, dico vobis, cavete ab omni cupiditate (Luc. XII, 13-15). Cupiditas enim cupit dividere, sicut charitas colligere. Quid est autem, Cavete ab omni cupiditate, nisi, Implemini charitate? Nos charitatem pro captu nostro habentes, interpellamus Dominum contra fratrem, sicut et ille contra fratrem: sed non hac voce, non hac postulatione. Ille enim dicit: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Nos dicimus: Domine, dic fratri meo teneat mecum haereditatem. CAPUT X. 12. Ecclesiae unitas Christo glorificato quoties commendata. Videte ergo, fratres, quid maxime diligatis, quid fortiter teneatis. Glorificatus Dominus resurgendo, commendat Ecclesiam: glorificandus ascendendo, commendat Ecclesiam: Spiritum sanctum mittens de coelis commendat Ecclesiam. Resurgens enim, quid dicit discipulis suis? « Haec dicebam vobis, cum adhuc essem apud vos, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Et tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. « Ubi est Ecclesiae commendatio? Et praedicari innomi ne ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Et hoc ubi? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. XXIV, 44-47). Hoc resurrectione glorificatus. Quid ascensione glorificandus? Quod audistis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act I, 8). Quid ipso adventu Spiritus sancti? Venit Spiritus sanctus: quos primum implevit, linguis omnium gentium loquebantur. Unusquisque homo loquens omnibus linguis, quid aliud significavit, quam unitatem in omnibus linguis? Hoc tenentes, in hoc firmati, in hoc roborati, in hoc inconcussa charitate defixi, laudemus pueri Dominum, et dicamus alleluia. Sed in una parte? Et unde? et quo usque? A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini (Psal. CXII, 3). SERMO CCLXVI. In vigiliis Pentecostes. De versu Psalmi CXL, 5, Emendabit me justus, etc. Contra Donatistas. 1. Psalmi versus male intellectus a Donatistis. Inter alia divina eloquia, quae, cum Psalmus cantaretur, audivimus, placet adjuvante Domino istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua dictum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Nonnulli enim crediderunt oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Oleum autem Christi, quia nullum habuit omnino peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non est oleum peccatoris. Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non intercipit medius minister beneficium largitoris. 2. Spiritus sancti adventus die Pentecostes. Unitas Ecclesiae catholicae dono linguarum significata. Certe enim solemnitatem modo celebramus adventus Spiritus sancti: nam die Pentecostes, qui dies jam coepit, erant uno in loco centum viginti animae, in quibus Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et exspectantes promissum Christi, hoc est adventum Spiritus sancti. Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus susciperetur, invenit. Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt loqui linguis sicut Spiritus dabat eis pronuntiare. Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis praenuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguae in uno homine, omnes gentes in unitate. Qui pleni erant, loquebantur: et qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius, mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto pleni. Quam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per ignorantes et calumniantes veritas loquebatur. Jam quippe illi pleni erant vino novo, quia facti erant utres novi (Matth. IX, 17). Sed utres novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures Apostolis praebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur, accipere meruerunt (Act. II). 3. Spiritus sanctus donum, non hominis ministri, sed Dei. Donatistarum error, non dari Spiritum sanctum nisi per sanctos ministros. Deinde coepit Spiritus sanctus dari per ministerium Apostolorum. Illi manus imponebant, et ille veniebat. Sed hoc non erat hominum: non sibi arroget minister plus quam quod ut minister. Alius est donator, alius ministrator. Hoc quippe testatus est Spiritus, ne homines sibi arrogarent quod Dei erat. Hinc enim voluit Simon inflari, qui existimans hoc hominibus esse tribuendum, pecuniam promisit Apostolis, ut et ad ipsius manus impositionem veniret Spiritus sanctus. Gratiam non noverat. Nam si gratiam agnosceret, gratis haberet. Ideo quia voluit emere Spiritum, non meruit redimi abs Spiritu. Quid es, homo, quod te inflare vis? Sufficit tibi ut implearis, non ut infleris. Qui impletur, dives est: qui inflatur, inanis est. Sed per homines, inquiunt, dabatur. Numquid ideo erat hominum quod dabatur? Sed non poterat dari, inquiunt, nisi per homines sanctos. Numquid in ipsos per homines venerat? Apostoli manus imponebant, et Spiritus sanctus veniebat: quando ad ipsos venit, ipsis quis manus imposuit? 4. Spiritus sanctus sine hominum ministerio aliquando datus. Accipite et tenete divina exempla: sed eloquia Dei sunt, Scripturae auctoritas, fides verborum, veritas exemplorum. Totum legimus, totum credamus. Per manus impositionem Apostolorum datus est multis Spiritus sanctus: sed per quos dabatur, acceperant. Quando acceperant? Quando in uno conclavi centum viginti homines erant: unusquisque eorum orabat, nullus manum imponebat; orantibus supervenit, orantes implevit, impletos ministros fecit, et per ipsos suum dedit. Adhuc audite. Philippus evangelista, qui praedicavit Evangelium in Samaria, unus erat de septem diaconibus: nam in ministerii necessitate duodecim Apostolis septem diacones additi erant; ex quibus erat unus, ut dixi, Philippus, qui propter promptum praedicationis eloquium, evangelista proprie meruit appellari. Quamvis omnes hoc agerent; iste, ut dixi, in Samaria Evangelium praedicavit: crediderunt multi in Samaria, credentes baptizati sunt. Ut autem audierunt Apostoli, miserunt ad eos Petrum et Joannem, ut baptizatis manus imponerent, et eis manus imponendo, impetrarent Spiritum sanctum invocantes. Simon admiratus tantam gratiam Apostolorum, pecuniam dare voluit, quasi illud, quod invocabatur, venale proponeretur: sed repulsus est, et tanta gratia indignus inventus est. Acceperunt ergo illi Spiritum sanctum per manus Apostolorum. Tunc ergo quia Simon ille hominum esse putaverat donum Dei, ne apud infirmos haec suspicio firmaretur; postea eunuchus quidam Candacae reginae veniebat de Jerusalem, quo ierat ut oraret, et sedens in curru legebat Isaiam prophetam. Tunc Spiritus sanctus ait Philippo ut accederet ad currum. Ille qui in Samaria baptizaverat, et nemini manum imposuerat, et Apostolis nuntiaverat, ut per illorum adventum et manus impositionem ab eo baptizati Spiritum sanctum accipere mererentur, accedit ad currum, interrogat Eunuchum utrum intelligeret quod legebat. Respondet ille, posse se intelligere, si habeat expositorem: rogat Philippum ut currum ascenderet; ascendit, sedit cum illo, invenit eum legentem in Isaia propheta quod de Christo fuerat praenuntiatum, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et caetera, quae sunt ejusdem circumstantia lectionis. Tunc interrogans utrum de se ipso Propheta diceret, an de alio; aperta occasionis janua evangelizavit Christum januam salutis. Cum haec in itinere aguntur, ventum est ad aquam, et ait Eunuchus Philippo: Ecce aqua, quis me prohibet baptizari? Ait Philippus: Si credis, fieri potest. Et ille: Credo Filium Dei esse Jesum. Descenderunt in aquam, baptizavit eum Philippus. Posteaquam ascenderunt ab aqua, venit super Eunuchum Spiritus sanctus (Act. VIII). Ecce Philippus ibi erat, qui in Samaria baptizaverat, et ad eos baptizatos Apostolos duxerat, baptizavit, nec manus imposuit: sed ut ostenderet Spiritus non verum suspicatum esse Simonem, quod hominum donum esset Spiritus Dei, in hominem venit liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut venit Dominus, et redemit. 5. Philippus diaconus alius ab apostolo. Forte aliquis dicat de contentiosis, quia Philippus non erat diaconus qui baptizaverat in Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus nominatur, et qui proprie evangelista appellatus est unus de diaconibus septem. Sed suspicentur quod volunt, cito solvo quaestionem. Apostolus fuerit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua, venit Spiritus sanctus super spadonem. Nemo ibi commemorat manus impositionem. Forte et hoc parum est: dicit enim ille, Aliquis prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura. 6. Spiritus sanctus Cornelio sine manus impositione et ante Baptismum datus. Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in primos illos centum viginti revera, quia tunc primum veniebat Spiritus sanctus, sine impositione manus advenit; ex illo autem jam in neminem venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium centurionem: lege diligenter, et intellige prudenter. Cornelius centurio, sicut in eodem libro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam adventus Spiritus sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas ejus, exauditas orationes: proinde eum debere mittere ad Petrum, qui habitaret in Joppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum. Tunc autem magna quaestio inter Judaeos et Gentes versabatur, id est, inter eos qui de Judaeis, et eos qui de Gentibus crediderant, utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus, agitur negotium regni coelorum, et hic et ibi, ab illo qui ubique est. Cum enim haec apud Cornelium aguntur, interim et Petrus in Joppe esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens alienata est; sed ab infimis ad superna; non ut deviaret, sed ut videret. Venit illi discus de coelo submissus, quasi esurienti coeleste ferculum. Erat autem discus iste quatuor lineis alligatus, habens omnia genera animalium, munda et immunda, et voce superna pulsatus est esuriens: Petre, surge; macta, et manduca. Attendit ille, vidit in disco immunda animalia, quae non solebat tangere, et respondit voci: Absit a me Domine: nunquam commune et immundum intravit in os meum. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris. Non Petro carnalis cibus offerebatur, sed mundatus Cornelius nuntiabatur, Hoc autem factum est ter, et receptum est vas in coelum. Evidens mysterium. Discus est orbis terrarum. Quatuor lineae discum continentes, quatuor orbis cardines, quos Scriptura commemorat, dicens: Ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Mari (Luc. XIII, 29). Animalia, omnes gentes. Ter submissus discus, commendatio Trinitatis. Petrus, Ecclesia; esuriens Petrus, Ecclesia desiderans fidem Gentium. Vox coelestis, sanctum Evangelium. Macta, et manduca: occide quod sunt, fac quod es. Petro discrepante de jussu, subito nuntiatum est quod quidam milites missi a Cornelio vellent eum videre. Et Spiritus sanctus Petro: Vade cum eis; ego eos misi. Pergit Petrus jam de visione non cunctabundus, sed certus: et sicut legitur, nuntiatur Cornelio, occurrit humiliter, prosternitur humiliter: levatur humilius. Pervenitur domum, inveniuntur multi alii congregati. Narratur Petro quae causa fuerit mittendi ad eum, et gratiae aguntur quod venerit Petrus. Ergo aperto ore suo evangelizare coepit Gentibus incircumcisis, unde illa magna quaestio versabatur, gratiam Domini Jesu Christi. Erant quidam cum Petro, qui ex Judaeis crediderant, qui possent moveri, si baptizarentur incircumcisi: ibi plane Petrus ait, Vos scitis, fratres, quemadmodum abominandum sit Judaeo accedere vel conjungi Gentili; sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere. Ille esuriens respexit ad discum. 7. Ex his refellit Donatistas. Ubi sunt qui dicebant: propterea enim totum narravi, propter quod volo dicere: ubi sunt qui dicebant per hominis potestatem dari Spiritum sanctum? Evangelizante Petro, Cornelius et omnes qui cum illo erant gens, hoc est gentiles, crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu sancto (Act. X)? Quid hic respondet humana praesumptio? Non solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a calumniantibus vel non intelligentibus dici Petro: Male fecisti dare Spiritum sanctum. Ecce impletum est, ecce demonstratum est, quod Dominus ait, Spiritus ubi vult inspirat (Joan. III, 8). Ecce impletum est, ecce monstratur quam verum Dominus dixerit, Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiae spiritum nondum haereticus superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non legisti, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum? Ergo oleum tuum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne, judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XI, 29): quia manducant indigne, non manducant? Indigno buccellam Christus Judae dedit (Joan. XIII, 26), et ille hanc ad judicium accepit. Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est, quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccatoris, oleum salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur, bonum est. Vae hominibus bonum male accipientibus! 8. Amandus objurgator, cavendus adulator. Vide tamen Scripturae sensum, ne forte aliquid admoneat, quod intelligentiae pateat meliori. Emendabit me, inquit, justus in misericordia: etsi caedit, amat, diligit objurgator; decipit adulator: ille miseretur, ille circumvenit. Dura est virga caedentis, molle est oleum blandientis. Etenim omnes adulatores caput ungunt, non viscera sanant. Ama objurgatorem, cave adulatorem. Si enim amas veridicum objurgatorem, et caves fallacem adulatorem, potes dicere quod cantatum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me, oleum autem peccatoris, hoc est blandimentum adulatoris, non impinguet caput meum. Pingue caput, grande caput est: grande caput, superbum caput est. Melius est cor sanum, quam grande caput: sed cor sanum facit virga objurgantis; grande caput facit oleum peccatoris, hoc est, assentatio adulatoris. Si caput grande fecisti, cave pondus capitis, ne in praecipitium perducaris. Haec, quantum existimo, pro tempore de hac una Psalmi sententia sufficienter locuti sumus, Domino adjuvante, et corda vestra in secreto aedificante. SERMO CCLXVII. In die Pentecostes, I. CAPUT PRIMUM. 1. Solemnitas adventus Spiritus sancti. Hodierni diei solemnitas, Domini Dei magni et magnae gratiae, quae superfusa est super nos recordationem facit. Ideo enim solemnitas celebratur, ne quod semel factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo quod solet in anno, nomen accepit: quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non siccatur aestate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est, per annum; sic et solemne, quod solet in anno celebrari. Celebramus hodie adventum Spiritus sancti. Dominus enim Spiritum sanctum de coelo misit, quem in terra promisit. Et quia sic promiserat de coelo esse missurum, Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero; dum autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); passus est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat ut impleret quod promisit. Hoc exspectantes discipuli ejus, animae, ut scriptum est, centum viginti (Act. I, 15), decuplato numero Apostolorum; duodecim enim elegit, et in centum viginti Spiritum misit: hoc ergo promissum exspectantes in una domo erant, orabant: quia desiderabant jam ipsa fide, quod ipsa oratione, ipso spirituali desiderio; utres novi erant, vinum novum de coelo exspectabatur, et venit. Jam enim fuerat magnus botrus ille calcatus et glorificatus. Legimus enim in Evangelio, Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). CAPUT II. 2. Donum linguarum. Jam quid respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit Spiritus sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui venerat; intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicumque accipiebat Spiritum sanctum, subito impletus Spiritu linguis omnium loquebatur (Act. X, 46); non illi solum centum viginti. Docent nos Litterae ipsae, postea crediderunt homines, baptizati sunt, acceperunt Spiritum sanctum, linguis omnium gentium locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii irridentes: ita ut dicerent. Isti ebrii sunt, musto pleni sunt (Id. II, 1-13). Ridebant, et aliquid verum dicebant. Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium legeretur, Nemo mittit vinum novum in utres veteres (Matth. IX, 17): spiritualia non capit carnalis. Carnalitas vetustas est, gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus, tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto bulliente linguae gentium profluebant. CAPUT III. 3. Cur donum linguarum non modo conceditur. Numquid modo, fratres, non datur Spiritus sanctus? Quisquis hoc putat, non est dignus accipere. Datur et modo. Quare ergo nemo loquitur linguis omnium gentium, sicut loquebatur qui tunc Spiritu sancto implebatur? Quare? Quia quod illud significabat, impletum est. Quid est illud? Quando celebravimus Quadragesimam, recolite, quia commendavimus vobis Dominum Jesum Christum Ecclesiam suam commendasse et ascendisse. Quaerebant discipuli, Quando erit finis saeculi? Et ille: « Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. » Adhuc promittebat quod hodie complevit: « Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae » (Act. I, 7, 8). Ecclesia tunc in una domo erat, accepit Spiritum sanctum: in hominibus paucis erat, in linguis totius orbis erat. Ecce quod praetendebat modo. Nam quod illa Ecclesia parva linguis omnium gentium loquitur, quid est, nisi quod Ecclesia ista magna a solis ortu usque ad occasum linguis omnium gentium loquitur? Modo impletur quod tunc promittebatur. Audivimus, videmus. Audi, filia, et vide, (Psal. XLIV, 11): ipsi reginae dictum est, Audi, filia, et vide; audi promissum, vide completum. Non te fefellit Deus tuus, non te fefellit sponsus tuus, non te fefellit qui suo sanguine te dotavit: non te fefellit qui de foeda pulchram, de immunda virginem fecit. Tu tibi promissa es: sed promissa in paucis, impleta in multis. CAPUT IV. 4. Spiritus sanctus, tanquam anima corporis Ecclesiae, extra eam non habetur. Nemo ergo dicat: Accepi Spiritum sanctum; quare non loquor linguis omnium gentium? Si vultis habere Spiritum sanctum, intendite, fratres mei: spiritus noster quo vivit omnis homo, anima vocatur; spiritus noster quo vivit singulus quisque homo, anima vocatur: et videtis quid faciat anima in corpore. Omnia membra vegetat; per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit, per linguam loquitur, per manus operatur, per pedes ambulat: omnibus simul adest membris, ut vivant; vitam dat omnibus, officia singulis. Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua, nec loquitur auris et oculus; sed tamen vivit: vivit auris vivit lingua; officia diversa sunt, vita communis. Sic est Ecclesia Dei: in aliis sanctis facit miracula, in aliis sanctis loquitur veritatem, in aliis sanctis custodit virginitatem, in aliis sanctis custodit pudicitiam conjugalem, in aliis hoc, in aliis illud: singuli propria operantur, sed pariter vivunt. Quod autem est anima corpori hominis, hoc est Spiritus sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia: hoc agit Spiritus sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius corporis. Sed videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit ut in corpore humano, imo de corpore aliquod praecidatur membrum, manus, digitus, pes; numquid praecisum sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat; praecisum amittit vitam. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit; praecisus haereticus factus est, membrum amputatum non sequitur spiritus. Si ergo vultis vivere de Spiritu sancto, tenete charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad aeternitatem. Amen. SERMO CCLXVIII. In die Pentecostes, II. 1. Spiritus sanctus dono linguarum unitatem Ecclesiae catholicae commendat. Propter adventum Spiritus sancti hodiernus dies solemnis est nobis, a resurrectione Domini quinquagesimus, septem septimanis multiplicatus. Sed computantes septem septimanas, quadraginta novem invenietis: unus additur, ut nobis unitas commendetur. Quid ipse adventus Spiritus sancti, quid egit? Praesentiam suam unde docuit? unde monstravit? Linguis omnium gentium locuti sunt omnes. Erant autem in uno loco centum viginti: per decem duodenarius Apostolorum numerus sacratus mysterio est decuplatus. Quid ergo, singuli in quos venit Spiritus sanctus, singulis linguis omnium gentium sunt locuti, illi alia lingua, et illi alia, et quasi diviserunt inter se linguas omnium gentium? Non sic: sed unusquisque homo, unus homo linguis omnium gentium loquebatur. Loquebatur unus homo linguis omnium gentium: unitas Ecclesiae in linguis omnium gentium. Ecce et hic unitas Ecclesiae catholicae commendatur toto orbe diffusae. 2. Spiritus sanctus extra Ecclesiam non habetur. Qui ergo habet Spiritum sanctum, in Ecclesia est, quae loquitur omnium linguis. Quicumque praeter hanc Ecclesiam est, non habet Spiritum sanctum. Ideo enim Spiritus sanctus in omnium linguis gentium se demonstrare dignatus est, ut ille se intelligat habere Spiritum sanctum, qui in unitate Ecclesiae continetur, quae linguis omnibus loquitur. Unum corpus, Paulus dicit Apostolus: unum corpus, et unus spiritus (Ephes. IV, 4). Membra nostra attendite. Multis membris constitutum est corpus, et vegetat membra omnia unus spiritus. Ecce humano spiritu, quo sum ego ipse homo, membra omnia colligo: impero membris ut moveantur, intendo oculos ad videndum, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum. Officia membrorum dispartita sunt, sed unus spiritus continet omnia. Multa jubentur, multa fiunt: unus jubet, uni servitur. Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia. Ideo Apostolus, cum corpus unum nominasset, ne intelligeremus mortuum corpus: Unum, inquit, corpus. Sed rogo te, vivit hoc corpus? Vivit. Unde? De uno spiritu. Et unus spiritus. Attendite ergo, fratres, in nostro corpore, et dolete eos qui de Ecclesia praeciduntur. In membris nostris, quamdiu vivimus, cum sani sumus, implent omnia membra officia sua. Si unum membrum dolet alicunde, compatiuntur omnia membra. Tamen quia in corpore est, dolere potest, exspirare non potest. Quid est enim exspirare, nisi spiritum amittere? Jam vero si membrum praecidatur de corpore, numquid sequitur spiritus? Et tamen membrum agnoscitur quid est; digitus est, manus est, brachium est, auris est: praeter corpus habet formam, sed non habet vitam. Sic et homo ab Ecclesia separatus. Quaeris ab illo sacramentum, invenis: quaeris Baptismum, invenis: quaeris symbolum, invenis. Forma est: nisi intus spiritu vegeteris, frustra foris de forma gloriaris. 3. Unitas commendata in creatione rerum et in Christi ortu. Charissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat, quod in principio creaturarum, quando Deus cuncta constituit, fecit sidera in coelo, in terra autem herbas et ligna, dixit, Producat terra, et producta sunt ligna, et cuncta virentia: dixit, Producant aquae natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam vivam omnium pecorum et bestiarum, et factum est sic. Numquid Deus de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus, de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed unum, et de uno unam (Gen. I et II). Quare sic? Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem. 4. Ecclesiae catholicae unitatem Christus commendat Apostolis. Ipse Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis: ostendit se, putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur eis, « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. » Ecce adhuc illis turbatis prae gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem. Quid enim ait? « Nonne haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc aperuit illis sensum, » Evangelium loquitur, « ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. » Ecce caput nostrum; ecce caput, ubi sunt membra? Ecce sponsus, ubi est sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quaeris? Ab ipso audi: nemo illi tollit suam, nemo supponit alienam: ab ipso audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate Evangeliorum? Passus est, resurrexit tertio die, ostendit se discipulis suis. Jam ipsum habemus: illam ubi quaerimus? Ab ipso interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. Ecce jam factum est, jam videtur. Dic, o Domine; tu dic, Domine, ne nos erremus: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 36-47). Coepit ab Jerusalem, et pervenit ad nos. Et ibi est, et hic. Non enim ut ad nos veniret, inde discessit: excrevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in coelum ipsam rursus Ecclesiam commendavit. Sponsus profecturus sponsam suam amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum; sed ipsum tanquam sponsum, illos tanquam amicos sponsi, neminem eorum tanquam sponsum. Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivo amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam per amicos sponsi quodam modo fornicari, ait, « Audio in vobis schismata esse, et ex parte credo » (I Cor. XI, 18). « Nuntiatum est mihi de vobis, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego vero Apollo; ego autem Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis » (Id. I, 11-13)? O amicum! Amorem sponsae alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa, ut possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia: et quando ascendit in coelum, sic illis dixit, qui quaerebant de fine saeculi, Dic nobis, quando ista fient, et quando tempus adventus tui (Matth. XXIV, 3)? Et ille, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Audi quid noveris a magistro, discipule: Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos (Act. I, 6, 8). Et factum est: quadragesimo die ascendit in coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu sancto implentur omnes qui aderant, loquuntur linguis omnium gentium. Item ipsa unitas per linguas omnium gentium commendatur. Commendatur a Domino resurgente, commendatur a Christo ascendente; confirmatur ab Spiritu sancto hodie veniente. SERMO CCLXIX. In die Pentecostes, III. CAPUT PRIMUM. 1. Adventus Spiritus sancti cum dono linguarum praenuntiat unitatem Ecclesiae per omnes gentes. Contra Donatistas. Adventum Spiritus sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo debetur. Illa duo persoluta sunt, quia et frequentissimi convenistis, et cum legeretur, audistis. Reddamus et tertium: non desit obsequium linguae nostrae ei qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas doctorum in omnibus gentibus subjugavit, et diversas linguas gentium ad unitatem fidei congregavit. « Factus est » enim « subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare » (Act. II, 2-4). Flatus enim ille non inflavit, sed vegetavit: ignis ille non cremavit, sed excitavit. Impletum est in eis quod fuerat tanto ante prophetatum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: ut deinde ad praedicandum Evangelium distributi, quod sequitur, facerent, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5). Quid enim aliud Spiritus sanctus praenuntiabat in linguis omnium gentium, quas donabat eis, qui unam tantum suae gentis linguam didicerant (quod indicium praesentiae suae tunc esse voluit), nisi omnes gentes Evangelio credituras; ut primo unusquisque fidelium, postea vero ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loqueretur? Quid ad haec dicunt, qui christianae societati, quae in omnibus gentibus fructificat et crescit, nolunt incorporari atque conjungi? Numquidnam possunt negare, etiam nunc in Christianos venire Spiritum sanctum? Cur ergo nunc neque apud nos, neque apud illos quisquam loquitur linguis omnium gentium (quod tunc erat adventus ejus indicium), nisi quia nunc impletur quod tunc significabatur? Tunc enim et unus fidelis linguis omnibus loquebatur: et nunc unitas fidelium linguis omnibus loquitur. Itaque etiam nunc omnes linguae nostrae sunt, quoniam membra sumus corporis in quo sunt. 2. Schismaticos, etsi Baptismum habeant, non tamen habere Spiritum sanctum. Spiritus sanctus per Sacramenta et sine Sacramentis datus. Nec immerito recte intelligitur, quamvis ipsos Baptismum Christi habere fateamur, haereticos non accipere vel schismaticos Spiritum sanctum, nisi dum compagini adhaeserint unitatis per consortium charitatis. Tunc enim gentium linguae etiam ipsorum erunt: quia ubi sunt illae, ibi et ipsi erunt, in eodem scilicet Christi corpore ubique crescente, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Hoc vinculum quem non alligat, servus est. Non enim accepimus, sicut Apostolus ait, spiritum servitutis iterum in timore; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Proinde veraciter sapimus, ideo linguis omnium gentium demonstrasse illo tempore praesentiam suam Spiritum sanctum, ut etiam hoc tempore, quo se non ita demonstrat, non eum intelligatur habere, quamvis sacramento Baptismi imbuatur, quisquis ab unitate omnium gentium separatur. Et ne putaretur consequens esse ut quisquis Baptismum Trinitatis habuerit, habeat etiam Spiritum sanctum; propterea etiam in ipsa unitate facta est tanta distinctio, ut inveniamus quosdam baptizatos Spiritum sanctum postea meruisse, cum ad illos in Samariam venissent Apostoli, quibus absentibus fuerant baptizati (Act. VIII, 14-17): alios autem, quod singulare occurrit exemplum, eum ante Baptismum percepisse; sicut loquente Petro, Cornelio et eis qui cum illo erant, superna potestate concessum est, cui homo contradicere nihil potest (Id. X, 44-48). Super alios mox baptizatos advenit; sicut super illum spadonem, cui Philippus ex propheta Isaia evangelizaverat Christum (Id. VIII, 26-39). Super alios per manuum impositionem Apostolorum, sicut maxime plurimos. Super alios, nullo manum imponente, sed cunctis orantibus; sicut eo ipso die, quem solemniter hodie celebramus, cum essent in uno conclavi centum viginti animae cum Apostolis. Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo orante, sed verbum Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos ejus. Cur igitur modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanae superbiae, sed totum divinae gratiae potestatique tribuatur? Haec itaque distinctio inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos habere Baptismum non negamus. Quanto magis illos, quos non solum nulla charitas christianae unitatis armavit! Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno homine linguae omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis omnium gentium. 3. Schismaticos animales esse, nec habere Spiritum sanctum. Donatistas carere charitate.--Animalis autem homo, Apostoli verba sunt, non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? Sicut enim spirituales unitate gaudent, sic animales dissensionibus student. De his et Judas apostolus apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judae 19). Quid evidentius? quid expressius? Desinant itaque insipientes sibi blandiri, nobisque dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum jam nos Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis Baptismum Christi; venite ut habeatis et Spiritum Christi Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Induistis Christum forma sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Nolite esse habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quae autem major est virtus pietatis, quam charitas unitatis? Dicitur in Psalmis, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 96). Quod mandatum, nisi de quo dictum est, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Quare latum, nisi quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5)? Quare omnis consummationis est finis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Rom. XIII, 10, 9, et Galat. V, 14)? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, ut cum mali aliquid, quod nec visum, nec probatum est in vobis, credi de vobis nolitis, id quod nec vidistis, nec probatum accepistis, de toto terrarum orbe credatis. 4. Eos factis non posse dicere, Dominus Jesus. Videmini vobis dicere, Dominus Jesus. Et forte non intelligentes attenditis ad id quod Apostolus ait: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Sed hoc quod ait, dicit, signate positum est, et proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis verbis. Nam possunt dicere, Dominus Jesus, etiam de quibus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Omnes haereses, quas utique etiam vos improbatis, dicunt, Dominus Jesus. Nec utique segregaturus est de regno coelorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Sed Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: nemo plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Unde secutus adjunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). Dicit enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Quemadmodum negatur factis, sic dicitur factis. Hoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo unitati non accesseritis, segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si autem ficte accesseritis, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati consenseritis haerere. Haec eis respondeamus dicentibus, Quid accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum illis bonorum operum praebeamus, nec quia stamus superbientes, nec de jacentibus desperantes. SERMO CCLXX. In die Pentecostes, V. 1. De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha missus sit. Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctae, ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundantia misericordiae ejus in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum enim habemus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8). Sub hoc ergo magistro, cujus cathedra coelum est, quia erudiendi sumus Litteris ejus, advertite pauca quae dicam, donante ipso qui jubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis tegitur, ideo clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente ipso Domino, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Saepe ergo movet studiosorum animum, quare quinquagesimo die post Dominicam passionem et resurrectionem missus fuerit promissus Spiritus sanctus. 2. Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo. Humanitas Christi, in qua humano affectu haerebant, oculis discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia, ipse est Christus. Ubi primum illud admoneo Charitatem vestram, ut aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid, ut secundum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat, sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre non valeremus, nec utriusque possemus tolerare praesentiam. Quasi vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo vult, Non potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim, inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus, vel aestimamus, vel ipso donante percipimus, vel quae credimus loquimur, breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod discipuli circa formam humanam Domini Christi fuerant occupati, et tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma carnis a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus inseratur. Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7): ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando eum quem multum amabat, mori timebat. Amabat enim Dominum Jesum Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut spiritualis majestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interrogasset ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro omnibus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime, veracissime: merito tale responsum accipere meruit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu dixisti mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem: ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: quia ego petra, tu Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: non supra Petrum quod tu es; sed supra petram, quam confessus es. Aedificabo autem Ecclesiam meam: aedificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiae. Hoc et caetera, propter quod dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia, sed Pater meus qui in coelis est. Deinde coepit Dominus Jesus suam praedicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus. Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de Deo, vivus de vivo, fons vitae et vera vita, perdere mortem venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cujus erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius, inquit, tibi esto, Domine; absit, non fiat istud. Et Dominus talia verba digna et congrua responsione confutat. Quomodo illi confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam correptionem: Redi, inquit, retro, satanas. Ubi est illud, Beatus es, Simon Bar-Jona? Distingue verba laudantis, et coercentis: distingue causas confessionis, et trepidationis. Causa confessionis: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 13-23). Nollemus ergo ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Nisi aspectibus carnalibus vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire, cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post resurrectionem et ascensionem Domini Jesu Christi, ejus de Spiritu sancto promissio compleretur. Sic enim et ipse Joannes evangelista ex persona sua dixerat, quando Jesus eumdem significans Spiritum sanctum clamaverat, dicens: « Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. » Secutus enim Evangelista ait: « Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus » (Joan. VII, 37-39). Glorificatus est ergo Dominus noster Jesus Christus resurrectione et ascensione, et misit Spiritum sanctum. 3. Post quadragesimum diem Ascensionis cur decimo die venerit Spiritus sanctus. Quadragenarii numeri sacramentum. Denarii mysterium. Spiritus sanctus die decimo venit ut significetur legem impleri per gratiam. Lex sine gratia quomodo littera est occidens. Spiritus sanctus missus ut impleretur lex. Sicut autem didicimus ex Libris sanctis, quadraginta dies complevit cum discipulis suis post resurrectionem, manifestans eis, ne aliquid fictum existimarent, resuscitati corporis veritatem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens. Quadragesimo autem die, quem ante hos decem dies celebravimus, in eorum conspectu ascendit in coelum, promissus ut ibat, ita venturus (Act. I, 3-11); hoc est in forma humana, qua judicatus est, in illa judicaturus. Voluit alia die quam ascendit mittere Spiritum sanctum; non saltem post biduum, vel triduum, sed post decem dies. Haec quaestio perscrutari et interrogare nos compulit nonnullas latebras numerorum. Quadraginta dies quater habent decem. Commendatur hoc numero, quantum mihi videtur, sacramentum. Homines enim hominibus loquimur; et recte Scripturarum tractatores dicimur, non nostrarum opinionum affirmatores. Numerus ergo iste quadragenarius, quater habens decem, significat, ut mihi videtur, saeculum hoc, quod nunc agimus et peragimus; agimur et peragimur, cursu temporum, rerum instabilitate, decessione et successione, rapacitate volatica, et quodam fluvio rerum non consistentium. Saeculum hoc ergo significatur hoc numero, propter mundi quadripartita tempora, quae implent annum; quadripartitos etiam cardines ipsius mundi, notos omnibus, et saepe ab Scriptura sacra commemoratos: Ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie (Luc. XIII, 29). Per haec ergo tempora quadripartita, et per mundum quadripartitum, praedicatur lex Dei, tanquam denarius numerus. Unde et Decalogus primitus commendatur. In decem enim praeceptis lex constituta est: propterea quia videtur in isto denario numero quaedam perfectio. Usque ad eum quippe numerum progressus est numerantis, et inde redit ab uno usque ad decem, rursus ad unum. Sic centena, sic millena; sic supra, denariis quibusdam complicantibus, infinite crescit silva numerorum. Perfecta itaque lex in denario, et lex praedicata per mundum quadripartitum, quaterdeni quadraginta fiunt. Docemur autem, in hac conversatione saeculi hujus cum sumus, abstinere nos a cupiditatibus saecularibus: quod significat jejunium quadragenarium notum omnibus Quadragesimae nomine. Hoc tibi praecepit Lex, hoc Prophetia, hoc Evangelium. Ideo quia hoc Lex, jejunavit quadraginta diebus Moyses: quia hoc Prophetia, jejunavit diebus quadraginta Elias: quia hoc Evangelium, jejunavit quadraginta diebus Dominus Christus. Impletis ergo post quadraginta dies aliis decem diebus, denario numero semel, denario numero simpliciter, non quadrupliciter, venit Spiritus sanctus, ut lex impleatur per gratiam. Lex enim sine gratia littera est occidens. Si enim data esset lex, inquit, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ideo, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Non ut aliud impleas, quam tibi per Litteram jubetur: sed sola littera reum facit, gratia et a peccato liberat, et litteram donat impleri. Unde fit per gratiam remissio omnium peccatorum, et fides quae per dilectionem operatur. Nolite ergo putare damnatam esse litteram, quia dictum est, Littera occidit. Hoc est enim, littera reos facit. Datur praeceptum, non adjuvaris gratia: continuo te invenis non solum non operatorem legis, sed etiam reum praevaricationis. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Non ergo reprehensa est lex, cum dictum est, Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quasi illam condemnaret, et istum laudaret: sed Littera occidit, sola littera sine gratia. Exemplum accipite. Hac locutione dictum est, Scientia inflat. Quid est, Scientia inflat? Scientia damnata est? Si inflat, melius imperiti remanebimus. Sed quoniam adjunxit, Charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1); quomodo ubi adjunxit, Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum Spiritu vivificat, et impleri litteram facit; sic scientia sine charitate inflat, charitas cum scientia aedificat. Ergo missus est Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus dixerat, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto ad operandam legem fit facilior. 4. Lex charitate impletur, non timore poenae. Timor alius castus, alius servilis. Charitas ex Spiritu sancto. Dico enim Dilectioni vestrae, quod et vos considerare, et facile videre poteritis: charitas implet legem. Timor poenarum facit hominem operari, sed adhuc serviliter. Si enim propterea facis bonum, quia times pati malum, aut proptera non facis malum, quia times pati malum; si aliquis tibi promitteret impunitatem, statim comprehenderes iniquitatem. Diceretur tibi, Securus esto, nihil patieris mali, fac; faceres. Timore enim poenae revocabaris, non dilectione justitiae. Nondum enim de te charitas operabatur. Vide ergo quemadmodum charitas operetur. Sic amemus quem timemus, ut eum casto amore timeamus. Nam et uxor casta timet virum. Sed discerne istos timores. Uxor casta timet ne a viro absente deseratur: uxor adultera timet ne a viro superveniente comprehendatur. Charitas ergo implet legem: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); timorem scilicet servilem, de peccato venientem. Nam timor Domini castus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Si ergo charitas implet legem, unde est ista charitas? Recolite, advertite, et videte, quia donum Spiritus sancti est charitas. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Merito itaque impletis decem diebus, quo numero legis etiam perfectio commendatur, Dominus Jesus Christus misit Spiritum sanctum: quia gratia donat nobis implere legem, quam non venit solvere, sed adimplere. 5. Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio et vacatio septimae diei. Spiritus autem sanctus in Scripturis sanctis septenario numero solet commendari, non denario: lex denario, Spiritus sanctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in capite libri qui inscribitur Genesis, enumerantur opera Dei. Fit lux, fit coelum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terrae omnium stirpium fecunda conceptio; fiunt luminaria majus et minus, sol et luna, et caetera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos; fit homo ad imaginem Dei: complet Deus opera sua omnia sexto die; in nullis operibus Dei tot enumeratis atque completis sonuit sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem: Fiat firmamentum: et factum est: vidit Deus quia bonum est: nec dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita et caetera, ne in rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quae sexta die facta sunt, cum homine creato ad imaginem Dei, enumerantur omnia, nihil sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus factum est, sed vacatio Dei insinuatur, et sanctificavit Deus diem septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio, Scripturarum locis omnibus quaesita et hic primitus inventa. Ubi quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim laboravit Deus, ut quietis indigeret; et quasi post laborem die feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. I-II, 3). Requiescere vis et tu? Fac primo opera bona valde. Sic data est Judaeis observatio sabbati carnaliter, sicut caetera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quaedam imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis provenit de serenitate bonae conscientiae. Ergo ille vere observat sabbatum, qui non peccat. Ita enim praecipitur illis, quibus observandum sabbatum praecipitur: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 7). Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Septenarius ergo numerus dicatus est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Haec et Isaias propheta insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiae et intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2). Veluti descendens ad nos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere debemus a timore, et terminare ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Longum est, et supergreditur vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum. Ista ergo suffecerint. 6. Lex per denarium et Spiritus sanctus per septenarium in quinquagenario commendatus. Illud nunc attendite, quemadmodum, quoniam per gratiam Spiritus sancti lex impletur, et denarius numerus commemorandus fuit et commendandus, sicut jam ostendimus, et septenarius propter ipsam gratiam Spiritus sancti. Commendabat Christus denario numero, post decem dies mittens Spiritum sanctum, ipsam legem, quam jubebat impleri. Ubi ergo inveniemus hic commendationem numeri septenarii maxime propter ipsum Spiritum sanctum? Habes in Tobiae libro ipsam festivitatem, id est Pentecosten, constare de septimanis (Tob. II, 1, sec. LXX). Quomodo? Septenarium multiplica per ipsum, hoc est septem per septem, quod in scholis discitur: septies septem fiunt quadraginta et novem. Ad hanc septenarii formam, ratione septem per septem: (quoniam ipse Spiritus sanctus colligit nos, et congregat nos: unde et ipsum adventus sui primum signum dedit, ut illi qui eum acciperent, etiam singuli linguis omnibus loquerentur. Congregatur enim unitas corporis Christi ex omnibus linguis, per omnes scilicet gentes toto terrarum orbe diffusas. Et quod unus tunc omnibus linguis loquebatur, ipsam unitatem in linguis omnibus futuram testabatur. Dicit autem Apostolus, Sufferentes invicem in dilectione, quod est charitas: satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 2 et 3]. Quia ergo Spiritus sanctus ex multis in unum colligit nos: capitur autem per humilitatem, repellitur per superbiam. Aqua est enim cor humile tanquam locum concavum quaerens, ubi consistat: elatione autem superbiae, tanquam tumore collis, repulsa labitur: unde dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Jacobi IV, 6]. Quid est, dat gratiam? Dat Spiritum sanctum. Implet humiles, quia capaces invenit). Ergo quia haec ita sunt, ad quadraginta novem, qui efficiuntur de septem per septem, ut fiat Pentecoste, unus additur, et unitas commendatur. 7. De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta tribus, captis post resurrectionem. Quia infirmitatem nostram adjuvat apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestrae, aliquid accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit, quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem, Dominus jussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem praecepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite retia (Luc. V, 1-7). Si enim praecepisset ut in dexteram partem mitterent solos bonos significaret capi: si in sinistram, solo malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dexteram, nec in sinistram; et bonos et malos. Haec est Ecclesiae significatio praesentis temporis, in hoc saeculo. Nam et illi servi missi ad invitatos exierunt; et quoscumque invenerunt bonos et malos adduxerunt, et impletae sunt nuptiae recumbentium (Matth. XXII, 10). Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum carnalium male tumultuantium scandalis urgetur Ecclesia, si non et navigia premunt? Hoc ergo Dominus ante resurrectionem. Post resurrectionem autem invenit piscantes similiter discipulos suos: jussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia jam post resurrectionem. Post resurrectionem enim jam corpus ejus, quod est Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Missa sunt retia, eo jubente, in dexteram partem, et capti sunt pisces certi numeri. Nam illi sine numero, illi quibus significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vero in dextera capiuntur pisces, et numerati, et magni. Qui enim fecerit, inquit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem non moveat, non frustra istum numerum commemorari? Non enim vere nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia; aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad Evangelistam dicere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi retia disrupta schismata significaverunt; quia in illa Ecclesia vitae aeternae nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni, quia charitate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad significanda schismata respexisset, pertinuit ad eum dicere in ista secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 1-11). Quid itaque dextera pars significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dictum est, quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres? Numerus iste non utique ipse erit sanctorum numerus. Neque enim centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur (Apoc. XIV, 1-4). Sed iste numerus, tanquam arbor, a quodam semine videtur succrescere. Semen autem hujus magni numeri quidam minor numerus est, qui est decem et septem. Decem et septem faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad decem et septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usque ad decem et septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum et duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim; sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum quinquaginta tres. Jam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem. Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus, nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis aeternae, ubi schismata non erunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura est; eos ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum, qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cujus festa celebramus? SERMO CCLXXI. In die Pentecostes, V. Dies nobis, fratres, gratus illuxit, quo sancta Ecclesia fidelium fulget aspectibus, fervet in cordibus. Celebramus quippe istum diem, quo Dominus Jesus Christus post resurrectionem ascensione glorificatus misit Spiritum sanctum. Sic enim Scriptum est in Evangelio, cum diceret: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus aquae vivae: evangelista secutus exponit, et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 37-39). Restabat ergo ut clarificato Jesu, cum resurrexit a mortuis et ascendit ad coelos, jam daretur Spiritus sanctus, ab eo missus, a quo promissus: sicut et factum est. Quadraginta enim Dominus post resurrectionem diebus cum discipulis suis conversatus, ascendit in coelum, et die quinquagesimo, quem hodie celebramus, misit Spiritum sanctum, sicut scriptum est: quia factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens; et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui insedit super unumquemque: et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat; linguae illae quibus loquebantur a Spiritu sancto impleti, per omnium gentium linguas futuram Ecclesiam praesignabant. Sicut enim post diluvium superba impietas hominum turrim contra Dominum aedificavit excelsam, quando per linguas diversas dividi meruit genus humanum, ut unaquaeque gens lingua propria loqueretur, ne ab aliis intelligeretur (Gen. XI, 1-9): sic humilis fidelium pietas earum linguarum diversitatem Ecclesiae contulit unitati; ut quod discordia dissipaverat, colligeret charitas, et humani generis tanquam unius corporis membra dispersa ad unum caput Christum compaginata redigerentur, et in sancti corporis unitatem dilectionis igne conflarentur. Ab hoc itaque dono Spiritus sancti prorsus alieni sunt, qui oderunt gratiam pacis, qui societatem non retinent unitatis. Licet enim etiam ipsi hodie solemniter congregentur, licet istas audiant lectiones, quibus Spiritus sanctus est promissus et missus: ad judicium audiunt, non ad praemium. Quid enim eis prodest percipere auribus, quod cordibus respuunt; et ejus diem celebrare, cujus lumen oderunt? Vos autem, fratres mei, membra corporis Christi, germina unitatis, filii pacis, hunc diem agite laeti, celebrate securi. Hoc enim in vobis impletur, quod illis diebus quando venit Spiritus sanctus, praesignabatur. Quia sicut tunc qui Spiritum sanctum percipiebat, etiam unus homo linguis omnibus loquebatur: sic et nunc per omnes gentes omnibus linguis ipsa unitas loquitur, in qua constituti Spiritum sanctum habetis; qui a Christi Ecclesia loquente omnibus linguis, nullo schismate dissidetis.

SERMO CCLXXII. In die Pentecostes postremus. Ad Infantes, de Sacramento. Hoc quod videtis in altari Dei, etiam transacta nocte vidistis: sed quid esset, quid sibi vellet, quam magnae rei sacramentum contineret, nondum audistis. Quod ergo videtis, panis est et calix; quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides instructionem desiderat. Dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Potestis enim modo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis suboriri: Dominus noster Jesus Christus, novimus unde acceperit carnem; de virgine Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, in ligno interfectus est, de ligno depositus est, sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit, in coelum ascendit; illuc levavit corpus suum; inde est venturus ut judicet vivos et mortuos; ibi est modo sedens ad dexteram Patris: quomodo est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus, Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, Corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus, qui cum de isto Sacramento loqueretur, ait, Unus panis, unum corpus multi sumus (Id. X, 17): intelligite et gaudete; unitas, veritas, pietas, charitas. Unus panis: quis est iste unus panis? Unum corpus multi. Recolite quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati estis, quasi conspersi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta, Erat illis anima una, et cor unum in Deum (Act. IV, 32): sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus nos significavit nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.