Migne Patrologia Latina Tomus 39
Sermones dubii (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AugHip.SerDub, cc_idno: 21440
SERMO CCCLXIV . De Samsone . Judic. capp. XIII-XVI. c
- 1.
Fortitudo Samson ex Spiritu Dei. Samson fortitudinem habuit de gratia, non de natura. Nam si fortis esset natura, cum ei capillus demeretur, fortitudo non adimeretur. Et ubi erat illa potentissima fortitudo, nisi in eo quod Scriptura dixit, Incedebat cum illo Spiritus Domini? Ad Domini Spiritum pertinebat illa fortitudo. In Samson vas erat, in Spiritu plenitudo erat. Vas impleri et exinaniri potest. Omne autem vas aliunde habet complementum. Ideo in Paulo ipsa gratia commendata est, quando dictus est vas electionis (Act. IX, 15). Videamus ergo Allophylis qualem parabolam Samson proposuit. De edente, inquit, exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo. Prodita est haec parabola, delata ad amicos, soluta est; victus est Samson. Hic si justus est, latet: valde in profundo est hujus viri justitia. Nam et quod legitur victus blanditiis muliebribus, et quod ad meretricem intravit, videtur hujus meritum vacillare minus intelligentibus secreta veritatis. Nam et propheta uxorem meretricem praecepto Domini jubetur accipere (Osee I, 2). Fortasse poterimus dicere hoc in veteri Testamento criminosa vel damnabilia non fuisse, quando quidem hoc quod dicebat vel agebat, prophetia erat. Requiramus ergo quid significaverit victus, quid significaverit victor, quid significaverit cedens blanditiis muliebribus, quid significaverit prodens secretum parabolae, quid significaverit intrans ad meretricem, quid significaverit vulpes capiens, et per caudas vulpium, quibus ignem alligavit, inimicorum fructus incendens. Quos quidem fructus de compendio incendere potuit, si non in vulpibus mysterium cogitaret. Numquid enim stipula arida ardere non potuit, nisi ignem per eam vulpes transferrent? Intelligamus ergo grandia latere mysteria. 39.1640|
- 2.
In Samsone figuratus Christus. Uxor Samsonis. Problema ipsius. Quid erat Samson? Si dicam, Christum significabat: verum mihi dicere videor; sed continuo occurrit cogitantibus, Et Christus vincitur blanditiis muliebribus? Et Christus quomodo intelligitur ad meretricem intrare potuisse? Deinde, et Christus quando capite nudatur, capillo raditur, virtute spoliatur, alligatur, excaecatur, illuditur? Evigila, fides, attende quid sit Christus, non solum quid fecit, sed etiam quid passus est Christus. Quid fecit? Operatus est, ut fortis: passus est, ut infirmus. In uno intelligo utrumque. Video fortitudinem Filii Dei, video infirmitatem filii hominis. Accedit et aliud, quia Christus totus, quomodo eum Scriptura commendat, et caput et corpus est. Sicut Ecclesiae caput est Christus, ita Christi corpus Ecclesia est (Ephes. IV, 15, et Coloss. I, 18). Et sola quidem ut non sit, cum capite suo totus Christus est. Habet ergo Ecclesia in se fortes, habet infirmos; habet eos qui solido pane vescuntur, habet eos qui adhuc lacte nutriendi sunt. Addo aliud, quod necesse est confiteri: in ipsa societate Sacramentorum, communicatione Baptismatis, participatione Altaris, habet justos, habet injustos. Modo enim corpus Christi, quod nostis, in area est; postea in horreo erit. Tamen cum in area est, non recusat paleas sustinere: cum tempus advenerit reponendi, triticum a paleis segregabit (Matth. III, 12). Quaedam ergo fecit Samson ex persona capitis, quaedam ex persona corporis, totum tamen ex persona Christi. In eo enim quod virtutes et mirabilia operatus est Samson, caput Ecclesiae Christum significavit: in eo autem quod prudenter fecit, illorum qui in Ecclesia juste vivunt imaginem gessit: ubi forte praeventus est et incaute egit, eos qui in Ecclesia peccatores sunt, figuravit. Meretrix quam Samson in conjugium sumit, Ecclesia est, quae ante agnitionem unius Dei cum idolis fornicata fuit, quam postea sibi Christus adjunxit. Postquam vero ab eo illuminata fidem suscepit, etiam hoc meruit, ut per eum salutis sacramenta cognosceret, et ab eodem revelarentur ei mysteria coelestium secretorum. Nam quaestio ipsa quae continet, De edente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo, quid aliud significat quam Christum a mortuis resurgentem? De edente utique, id est, de morte quae cuncta devorat atque consumit, exivit cibus ille qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Quem humana exacerbavit iniquitas, et cui aceti et fellis amaritudinem propinavit, ab eo plebs Gentium vitae dulcedinem conversa suscepit. Ac sic 39.1641| de mortui leonis ore, id est, de Christi morte, qui accubans dormivit ut leo, apum, id est Christianorum processit examen. Quod autem dicit, Non invenissetis parabolam meam, nisi arassetis in vitula mea: vitula haec Ecclesia est, quae fidei mysteria, Trinitatis, resurrectionis, judicii pariter et regni, in fines terrae per Apostolorum et sanctorum doctrinam ac praedicationem vulgavit, et intelligentibus atque cognoscentibus aeternae vitae praemia repromisit.
- 3.
Sodalis ducens ipsius uxorem figura haereticorum. Vulpes ignem in caudis trahentes. Sequitur autem, Iratus est Samson, quia duxit sodalis ejus uxorem ejus. Sodalis iste omnium haereticorum figuram gessit. Magnum secretum, fratres mei. Nam haeretici, qui Ecclesiam diviserunt, uxorem Domini sui ducere et abducere voluerunt. De Ecclesia enim et de Evangeliis exierunt, qui per impietatis adulterium Ecclesiam, id est, Christi corpus in partem suam conantur invadere. Unde fidelis ille servus et amicus dominicae sponsae loquitur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et depravati sodalis tangit fideli zelo et increpatione personam. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3). Qui autem sunt sodales, id est, haeretici desertores, qui sponsam Domini invadere voluerunt, nisi Donatus, Arius, Manichaeus, et caetera vasa erroris et perditionis? De talibus Apostolus dicit: Audio in vobis, inquit, scissuras esse: alius enim dicit, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius vero, Ego Cephae (I Cor. I, 11, 12). Videamus igitur mysticus iste Samson quid fecerit offensus in uxore ab alieno. Cepit enim vulpes, id est, adulterantes sodales, de quibus dicitur in Canticis canticorum, Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II, 15). Quid est, Capite? Id est, comprehendite, convincite, confutate; ne exterminentur ecclesiasticae vineae. Quid est aliud vulpes capere, nisi haereticos divinae legis auctoritate revincere, et sanctarum Scripturarum testimoniis velut quibusdam vinculis alligare atque constringere? Vulpes capit, ligatis ignem caudis apponit. Quid sibi volunt caudae vulpium colligatae? Caudae vulpium quid sunt, nisi posteriora haereticorum, qui prima habent blanda et deceptoria: ligata, id est, damnata, et ignem in fine trahentia; ut eorum fructus et opera consumant, qui suis seductionibus acquiescunt? Dicit homini modo, Noli audire haereticos, noli acquiescere haereticis. Respondet, Quare? Numquid ille et ille non audivit haereticos? Numquid et alius quilibet christianus non tanta mala commisit, tanta adulteria fecit, tantas rapinas exercuit? Et quid illi contigit mali? Prima vulpium sunt, quae seducti attendunt; et retro est ignis. Nihil, inquit, illi contigit. Numquid quia praecedit, post se nihil trahit? Venturus est ad ignem posteriorem. Putas autem quia haeretici ignem trahunt unde ardeant fructus inimicorum, et ipsi non ardebunt? Sine dubio enim vulpes, ubi messes incenderunt, et ipsae utique arserunt. Videte ergo judicium 39.1642| haereticis retro, quomodo non vident post se. Habent blandimenta, ut mulceant, primas partes suas liberas ostendunt: in judicio Dei in ligatis caudis, id est, in posterioribus suis ignem trahunt, quia improbitas praecedit poenas suas.
- 4.
Accessus ad meretricem. Portae civitatis, cum a somno surrexisset, in montem ablatae. Quod autem intravit ad meretricem, si sine causa fecit, quicumque fecit, immundus est: si autem propheta fecit, sacramentum est. Si non ita intravit ut concumberet cum ea, mysterii causa fortassis intravit. Sed concubuisse non legimus. Sequitur, Inimici vero exspectabant ad portas civitatis, ut comprehenderent eum, cum a meretrice, ad quam intraverat, fuisset egressus. Ille vero dormiebat. Videte quemadmodum non scriptum est quia mixtus est meretrici; sed scriptum est quia dormiebat. Ubi exsurrexit, inquit, media nocte exiit, et abstulit portas civitatis ipsius cum seris, et easdem portas levavit in cacumen montis, et ab Allophylis teneri non potuit. Portas civitatis, quibus ad meretricem intravit, abstulit, et in montem levavit. Quid est hoc? Infernum et amorem mulieris, utrumque Scriptura conjungit. Inferni imaginem tenebat domus meretricis. Recte pro inferis ponitur: quia neminem repellit, et omnem intrantem ad se trahit (Prov. XXX, 16). Agnoscimus hoc loco Redemptoris nostri opera, postquam Synagoga, ad quam venerat, a se per diabolum separata est, posteaquam decalcavit eum, id est, in loco Calvariae crucifixit, ad inferna descendit; et inimici custodiebant locum dormientis, id est, sepulcrum; et capere volebant quem videre non poterant. Ille autem dormiebat ibi. Hoc ideo dixi, quia vera mors erat. Quod dictum est, Media nocte surrexit; hoc significat, quia in secreto surrexit. Aperte enim passus est; solis autem discipulis et certis quibuscumque, cum surrexit, manifestatus est. Ergo quod intravit, omnes viderunt; quod surrexit, pauci cognoverunt, tenuerunt et palpaverunt. Tollit tamen portas civitatis, id est, aufert portas inferni. Quid est portas inferni tollere, nisi mortis imperium removere? Recipiebat enim et non remittebat. Quid autem fecit Dominus noster Jesus Christus? Ablatis portis mortis, ascendit in cacumen montis. Novimus enim eum et resurrexisse, et in coelos ascendisse.
- 5.
Virtus in capillis. Excaecatio et mors Samsonis. Quid est autem quod in capillis virtutem habebat? Et hoc, fratres, diligenter attendite. Virtutem non habuit in manu, non in pede, non in pectore, non in ipso capite; sed in capillis, in crinibus. Quid sunt capilli? quid comae? Et nos videmus, et interrogatus Apostolus respondet nobis, Coma velamentum est (I Cor. XI, 15). Et in velamento Christus habebat virtutem, quando umbrae veteris Legis eum tegebant. Coma ergo Samson in velamento erat; quia in Christo aliud videbatur, et aliud intelligebatur. Quid autem sibi vult, quod proditum est secretum, et decalvatus est Samson? Contempta est Lex, et passus est Christus. Christum enim non occiderent, si Legem non contempsissent. Nam noverant et ipsi quia eis Christum 39.1643| non licebat occidere. Dicebant judici, Nobis non licet occidere aliquem (Joan. XVIII, 31). Decalvatus est Samson, revelata sunt condensa, remotum est velamentum; et Christus qui latebat apparuit. Capilli autem redivivi caput vestierunt: quia Judaei nec resurgentem Christum credere voluerunt. Fuit quidem in molendino caecatus, fuit in domo carceris. Domus carceris vel molendinum, labor est hujus saeculi. Excaecatio autem Samson illos indicat, qui infidelitate caecati Christum nec virtutes operantem, nec ascendentem ad coelestia cognoverunt. Caecitas ergo quam intulerunt, caecitatem Judaeorum significabat. Christus autem a Judaeis et comprehensus est et occisus: sed magis interficientes occidit. Adduxerunt ergo eum inimici, ut illuderent ei. Jam hic imaginem crucis attendite. Expansas enim manus ad duas columnas, quasi ad duo ligna crucis extendit: sed adversarios suos interemptus oppressit, et illius passio interfectio facta est persequentium. Et ideo Scriptura ita conclusit, Plures mortuus occidit, quam vivus occiderat. Quod mysterium in Domino nostro Jesu Christo evidenter impletum est: redemptionem nostram, quam vivens minime celebraverat, mortuus celebravit: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCLXV . De versu 7 Psalmi XV, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum, etc..
- 1.
Deus corde laudandus et amore. Laus sine amore, nec vera, nec Deo accepta. Cantavimus, et diximus, Benedicam Dominum: utinam corde, non ore tantum: nam si ore et non corde, sordescit laus Domini in ore peccatoris (Eccli. XV, 9); nec sibi prodest oris confessio, si non sit intus charitatis professio. Videte, fratres: non est charitas virtus oris; ibi sedem figit, ubi pulchra est amica sponsi. Ubi autem haec pulchritudo? Omnis gloria filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Non est aliud ea gloria quam pulchritudo, non est aliud ea pulchritudo quam charitas, non est aliud charitas quam vita. Ergo ut vivas, ama. Si amas, pulcher es: amor bonum, amor pulchrum. Si absit illud pulchrum, non vivis; speciem quidem habes, sed non intus. Recludatur sepulcrum illud tantis fultum columnis, effringatur marmor; quid aliud occurret quam horrendum cadaver, ossa fetida, cineres, vermes? Est itaque species, sed tegit mortuum, ad aspectum cujus horrescis, fremis. Putas autem mortuus dicat, Benedicam Dominum? Imo teste Scriptura, Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum (Psal. CXIII, 17). Aperi Evangelium, audies Dominum increpantem et dicentem diabolo, Obmutesce (Marc. I, 25). Quare? Quia non mortui laudabunt te, neque omnes qui descendunt in infernum. Nemo eum laudat quem non amat; aut si inimicus laudat, virtutem amat quam in inimico laudat. Qui peccat, inimicitias exercet cum Deo: neque igitur Deum laudat, nec virtutem Dei laudat; quia laus aliquod bonum est, quod non cadit in peccatum. Qui aliquem laudat et mentitur, calumniatur, aut irridet potius quam laudat. Aufer a corde charitatem, solum superat mendacium. Vis ut mendacium laudet veritatem, et inde Deus sumat elogium, unde proficiscitur blasphemia? Non magni ducunt sapientes, qui ab insanis et malis laudantur: laudabitur Deus ab impuro et impudentissimo 39.1644| corde, a blasphema et amentissima mente? Dic ergo, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Insanus non es, sanatus es, intellectum habes; lauda Deum tuum, qui tribuit tibi intellectum, qui praestat oculum: intellectum, ut capias; oculum, ut aspicias; capias quanta sit latitudo et longitudo amoris Dei, aspicias in auctorem et consummatorem fidei; capias charitatem, aspicias Christum; charitatem, ut ames; Christum, ut benedicas, et amando et benedicendo cognoscas Dominum, qui tibi tribuit intellectum; et cognoscendo vivas: quia, Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).
- 2.
Contra haereticos, intellectum bonum, quo benedicitur Deus, habere se a natura jactantes. Sed unde, quaeso, tibi intellectus iste? Veniet aliquis de transverso, et dicet: Qui naturam dedit, dedit intellectum; bona natura, bonus intellectus; hanc bonam sortiar, sufficit: neque enim intellectus erit degener; et inde benedicam Dominum, unde mihi tribuit intellectum, hoc est, a natura. O haeretice, ergo bonam sortitus es naturam? Taceat Apostolus et confundatur: Non quod volo, inquit, bonum, hoc facio (Rom. VII, 19); et tamen bonam sortitus est naturam, et in hac bona natura, bonum quod vult agere, non potest agere. Vult, desiderat, conatur: vult infirme, desiderat incassum; conatur frustra; et contra quod vult, quod desiderat, quod conatur, bonum hoc non perficit. O bonam naturam, cujus imbecilla voluntas, irritum desiderium, conatus inutiles! Partes suas agant philosophi, et maximam tibi gratiam habebunt, qui tam gratuito bonam eis naturam indulges. Quid inde? Noverunt coelum, noverunt terram, noverunt mare, abyssos rimantur, abstrusa naturae scrutantur, sciunt rerum discrimina, differentias, essentias; de his omnibus rationem reddunt; quid inde? Perge, dic amplius. Post tot tantaque deficiunt, nec sicut Deum glorificaverunt, et in cogitationibus suis evanuerunt, et insipientes facti sunt, cum se sapientes arbitrarentur, et mutaverunt similitudinem Dei in similitudinem vituli comedentis fenum, et effusi sunt in errore Baalim; et obcaecavit eos Deus saeculi, et traditi sunt in ignominiosas passiones, et similes facti sunt iis quae adorabant (Id. I, 21-28). Et tamen bona natura gaudebant, et per naturam intellectu. O insane, vides an haec natura tribuat intellectum, quo Deum benedicant? Quin potius tribuat intellectum, quo Deo maledicant, et adversus Creatorem exsurgant? Dicite potius, fratres, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: nisi tribuisset, non intellexissem; nisi intellexissem, nunquam benedixissem: intellectum tribuit, oculum dedit. Caeca natura, quo ipsa caret non praestat. Fac tibi intellectum, et te facies caecum. Lumen quod in te est, tenebrae sunt. Dic ergo, Illumina tenebras meas, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Quid est obdormire in morte? Aliquid a natura sperare, brachium suum carnem facere, sibi ipsi intellectum fingere: haec qui fecerit, non tantum in morte est, sed obdormit in morte, plusquam quatriduanus est, plusquam foetet (Joan. XI, 39). Si tantum in morte esset, suscitari posset: sed in ipsa morte plusquam ferreum somnum dormit, in ea requiescit. Actum est de eo.
- 3.
Rursus confutantur verbis Salomonis. Sed vis scire quid egerit is qui bonam sortitus erat naturam? Dixitne ut tu: In bona natura, bonus mihi est intellectus, et qui unum tribuit, alterum non negavit? Allidamus scorpium, conteramus, obstruatur iniquitati os suum. Lege: Sortitus sum animam bonam. Perge, audiamus qualem nactus fueris thesaurum, qui fortasse vertetur in carbones, et utinam in carbones qui super caput tuum congesti absumant superflua. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatam: et ut scivi quod non aliter continere possem, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, cujus esset donum cognoscere; conveni Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 19-21). Verissime sortitus es naturam bonam, 39.1645| quis neget? Nam et diaboli natura bona est, et omnia quae Deus fecit, bona sunt: sed in hac natura licet bona, tu sapientem intellectum habebis, quo possis abstinere a concupiscentiis et desideriis, quae militant adversus animam, si Deus non dederit? Disce, haeretice, disce tandem. Et scivi quod non aliter continere possem, nisi Deus det: et in hoc praecipuum sapientiae, quae tota est intellectus, scire unde contineas, et non aliter contineas nisi a solo Deo. O egregiam naturam quae a nullo abstinere potest, nec aliter potest, nisi ut ruat, si Deus non dederit intellectum, quo non ruat! Cantemus ergo, fratres, cantemus, Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: dedit naturam, dedit intellectum; sanavit naturam, sanavit intellectum. In utroque pius Samaritanus misericordiam exhibuit; descendit, alligavit vulnera, vino quod intelligimus, tersit, curavit, in stabulum tulit, hoc est in Ecclesiam, hospiti commendavit (Luc. X, 33-35). Quali hospiti? Spiritui sancto Ecclesiae sanctae inhabitatori. Is accepta moneta, sed quam conscisso sacco effudit qui pro miseris solvit, oleo suo, unguento suo, vulnera naturae jacentis et exspirantis sanavit, et eodem oleo quod accendit, tenebras meas illuminavit, et intellectum lucidum fecit. Hoc si non credideris, non tibi erit Samaritanus, et peribis in vulnere, qui medentis manum renuis admittere.
- 4.
Intellectus bonus a Spiritu sancto. Spiritus sanctus donum nobis Christi passione emptum. Interrogentur Apostoli, et dicant quis in illo quinquagesimo a resurrectione Domini die tribuit illis intellectum? An fortassis excitaverant illi strepitum terribilem, quo concussus est locus, in quo exspectabant promissa Patris? Fortassis accenderunt illum supernum ignem, quo toti ardebant? Fortassis linguas illas ignitas ipsi creaverunt? Fortassis ipsi divina illa munera, ex quibus est intellectus, sibi procuraverunt, et in se secundum desideria cordis effuderunt? Hoc qui ait, nullam in hoc sacro quinquagenario partem habet; nec accipit intellectum, qui secundum naturam dari putat intellectum. Quando ergo datus est intellectus, nisi quando et datus est Spiritus? Agamus simul, jam confunderis, jam erubescis; et utinam ita confundaris ut aedificeris, ita erubescas ut glorificeris. Quid est Spiritus sanctus, nisi promissum Patris munus, nisi Filii donum? Si promittitur, habes a quo promittitur, nam quae promittuntur, extra nos sunt; et promitteretur frustra quod aut in potestate nostra esset cum promittitur, aut cum liberet possideretur. Hoc tibi promitto quod non habes, et in me est cum promitto, ut in te descendat quod promitto. Est etiam Spiritus sanctus donum, et super omne donum, et quod nulli debetur donum, et quod gratis tribuitur donum. Natus est Christus, et in praesepio qui piorum jumentorum esca fieret, reclinatus: tamen sitim, lassitudines passus est, a suis venditus, a Judaeis traditus et accusatus, a Gentibus flagellatus, spinis coronatus, crucifixus, saxo tandem inclusus: quorsum haec omnia? Ut hoc tibi emeret donum, quod postea credenti dispensaret; aut potius dispensaret, ut crederes. Nam nisi prius dedisset, neque ante, neque post credidisses. Unde si a natura donum hoc habes, inanem reddis mortem Christi, passionem, crucem. Frustra enim moritur, ut tibi acquirat quod in te est, et donet quod possides. Redde Domino praesepii humilitatem, redde crucis maledictionem, redde profusi sanguinis copiam, incassum haec omnia: tibi sufficis, inania haec omnia; dives es, et in divitis naturae bonis computas intellectum, quem dedit natura, non gratia, et cujus non es debitor Creatori, nisi in quantum naturam tribuit, quae tibi intellectum fecit.
- 5.
Convincuntur postremo experientia propriae infirmitatis et concupiscentiae. Agnoscis, ut puto, errorem: et utinam emendetit te renes tui (Psal. XV, 7), ut melius agnoscas, et agnoscendo petas, et petendo obtineas spiritum intellectus et consilii et timoris, quo sapientior evadas, quo fias cautior et Domino subjectior. Haec, fratres, etsi non tractarem, alius tamen 39.1646| esset qui vos erudiret: et apud vosmetipsos tractatores essetis. Si enim, quod avertat Deus, in tam crassum et stupidum errorem prolapsi essetis, ut a natura vobis intellectum tribui putaretis, quem a sola gratia et misericordia Dei habetis, emendarent vos renes vestri, et clamarent, Quare ascendunt cogitationes hujusmodi in cor vestrum (Luc. XXIV, 38)? Unusquisque se ipsum consulat, se ipsum palpet, scrutetur, nec se quaesierit extra; interroget renes suos, et dicent illi, fuisse legem in membris meis contrariam legi mentis meae (Rom. VII, 23); pronus sum ad omne flagitium, ita me obruunt concupiscentiae fluctus, ut quotidie mergar, et in profundum peccatorum ruam. Ascendit invidia, ascendit superbia, ascendit luxuria, agmine facto miserum petunt: si Charybdim declinaverim, Scyllam incurro; si libidinem propulso, irae succumbo; si non me domat avaritia, caedit ebrietas; si rapinis abstineo, manum et viscera pauperibus claudo; si calumniis aures obduco, mors intrat per fenestras, hoc est, per oculos libidinum et voluptatum incentiva haurio; denique si rimam unam obturo, centum patent, quibus accipiam inimicum imbrem, et tandem fatiscam. Haec sunt quae apud te tractant renes tui, et propria infirmitate conscii erudiunt te, increpant te, emendant te, et usque in noctem. Qualem noctem? Conscientiae tuae caliginosae, cujus tenebris involutus velles, si posses, his quasi clypeum adversus lumen veritatis obtendere, et de fortitudine tua bene sperare. Sed emendant te renes tui. In renibus et in lumbis robur, ut est alicubi in Scriptura (Job XL, 11): sed quandoquidem adeo elumbes sint lumbi tui, adeo flaccessentes renes tui, erudiunt et dicunt, Si in renibus, unde est fortitudo, tanta est debilitas, tanta infirmitas, quid de caeteris fiet? Cum nos ergo erudierint lumbi nostri, et docuerint quam vana sit salus hominum; quid superest, nisi ut succingamus lumbos nostros, ut non diffluant? Quando apud nos tabulata nostra, aut nimia vetustate, aut nimio calore, aut tempestatum impulsione, vel alia quapiam de causa dehiscunt, illa statim clavis et nervis compingimus: hoc fiat de lumbis tuis, hoc est, de fortitudine tua; laxantur, ruunt, fatiscunt, solvitur tota compago; habes clavos in crucifixo, fortiter impinge, et tanto melius, quanto profundius; noli ponere labanti, ut sustentetur; sic firmabitur compago resoluta. Habent clavi crucis, quo jacentes erigant, quo debiles restituant, quo labentes retineant. Impelle, tunde, usque ad medullas, usque ad ipsam animam, ex hac emendatione sanaberis, et sanatus dices ad Dominum, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10): ex te fortitudo mea, ad te fortitudo mea. Conversi ad Dominum, etc.
SERMO CCCLXVI . De Psalmo XXII, Dominus regit me, et nihil mihi deerit.
- 1.
Psalmus reformationis hominis mysterium continens. Psalmum vobis, dilectissimi, qui ad Christi Baptismum properatis, in nomine Domini tradimus memoriae collocandum; cujus necesse est, ut mysterium, illuminante divina gratia, exponamus. Hic enim psalmus specialiter reformationem lapsus humani generis, et sanctae Ecclesiae disciplinam, simulque continet sacramenta. Pateant igitur silentio aures cordis vestri ad audiendum, et totius intentionis paratos sulcos verbi semen inveniat: ut quod nunc sitiens terra susceperit, tempore accepto inebriata sanguine Christi, in procero germinans culmo, copiosos afferat fructus.
- 2.
Hominis lapsi figura in eo qui descendit ab Jerusalem in Jericho.--Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Magnum, charissimi, principium confitentis. Firmavit 39.1647| enim defensionis fiduciam, divitiarum roboravit infinitam substantiam. Dominus regit me, firmavit defensionis fiduciam. Et nihil mihi deerit, roboravit divitiarum infinitam substantiam. Sed quaeramus cujus, quantique, qualisve sit ista confessio. Illius, illius est, dilectissimi, qui descendens ex Jerusalem in Jericho, incidit in latrones. Qui dispoliatus primae originis dignitate, mortisque telo prostratus humo sine viribus jacebat et nudus. Qui tuba Legis et Prophetarum insonante, dum suis conatur surgere viribus, vulneris dolore retractus, in lapsum gravius recidit quo jacebat. Quia Lex, ut ait Apostolus, ad perfectum nihil adduxit (Hebr. VII, 19). Quem Samaritanus ille noster, Christus scilicet, qui Samaritanus a Judaeis est dictus, quod interpretatur Custos, miserando cum eadem via transiret, id est, cum in carne justus pro nobis peccatoribus mori venisset, in jumentum suum, elevans a terra, imposuit; et aberrantem ut ovem subvectans humeris propriis, in paradisum, unde lapsus fuerat, ad centenarium, hoc est, ad perfectum numerum revocavit (Luc. X, 30-35). Ipse enim, ut ait propheta, peccata nostra portavit, et pro nobis doluit (Isai. LIII, 4). Dic jam, homo, dic in jumento misericordiae, et humeris dominicae dilectionis sedens, qui cognitus recognoscis auctorem tuum et Dominum, Dominus regit me. Quod utique, nisi a Domino erectus, jacens dicere non posses. Ipse ergo regit te, qui portat te. Cum enim dicis, Dominus regit me; nihil est proprium, unde fidas in te. Itaque cave ne extollaris de meritis tuis. Nulla enim fuerunt, cum ad te erigendum Dominus venit. Denique nudum invenit, non vestitum; plagatum invenit, non sanum; jacentem invenit, non stantem: errantem reperit, non revertentem. Cave jactantiam, cave; quia qui te semivivum miserando a terra sustulit, humilem portat, praecipitat extollentem. Cum enim dixeris timendo, et in innocentia ambulando, Dominus regit me; fiducialiter addes, et nihil mihi deerit. Quoniam nihil deest timentibus eum (Psal. LXXXIII, 13); et non privabit Dominus bonis ambulantes in innocentia (Psal. XXXIII, 10).
- 3.
Ovis per Christum ad ovile reductae securitas. Pascua animae christianae. Nam ut scias, quia nihil tibi deerit, adde quod sequitur: In loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me. Agnosce, homo, quid fueris, ubi fueris, sub quo fueris. Ovis errans eras, in invio et inaquoso, spinis et tribulis pascebaris: sub mercenario posita, veniente lupo, secura non eras. Nunc autem requisita a vero pastore, humeris ejus pietate subvecta, reducta es ad ovile, id est, ad domum Dei, videlicet Ecclesiam, ubi pastor tuus Christus, et oves commanent congregatae. Pastor iste non est ut mercenarius, sub quo misera laborabas, sub quo lupum timebas. Vis autem scire quantam tui curam habeat hic pastor bonus? Animam suam pro te posuit. Ipse enim in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Hoc fecit. Insidianti enim lupo tibi, se obtulit occidendum pro te. Nunc ergo secura manes in ovili. Nec indiges quempiam alium, qui cortis tuae claudat aperiatque januam: quia Christus tibi et pastor, et janua est; ipse et pascua, et provisor. Ego sum, inquit, ostium ovium. Per me si quis ingressus fuerit, salvabitur; et egredietur et ingredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 11, 9). Pascua igitur, quae tibi pastor hic bonus paravit, in quibus te satiari collocavit, non sunt herbarum virentium varietas, in quibus quaedam dulci succo, quaedam amarissimo constant, quae successu temporum aliquando sunt, 39.1648| aliquando non sunt. Pascua tibi eloquia Dei et mandata sunt dulcia seminata. De his pascuis gustaverat ille qui dicebat Deo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! De his pascuis idem ipse dominicis ovibus clamat, et dicit: Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Lege igitur decalogum veteris Testamenti: Non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices (Exod. XX, 13-16), et caetera. Lege praeceptorum laudem novi Testamenti: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 3, 4): et caetera consequentia, vel similia, et plura per Prophetas et Apostolos seminata. De his utique pascuis clamat pastor ad oves, Operamini cibum qui non perit (Joan. VI, 27). Ideo autem non perit, quia verbum Domini manet in aeternum, Verbum Domini cibus tuus est, et non solum cibus, sed et potus. Audi eum per Prophetam dicentem veteri populo, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XIV, 29). Item per semetipsum, Caro mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56). Non sunt autem longe pascua haec ab aqua refectionis. Unus his locus est Ecclesia Dei catholica; ubi mandata vitae sunt pascua tua, et fons aquae salientis in vitam aeternam, cujus reficieris fluentis, cum baptizaberis reparandus in Christo. Hac igitur aqua nisi rigata fuerint pascua tua, educari non poteris: quia mandata Dei sine Christi Baptismate germinare non possunt, nec edi ad animae satietatem.
- 4.
Conversio ex Dei gratia, non ex meritis. Semitae justitiae quaenam. Cum ergo per aquam refectionis Christi coeperis esse idoneus, ut sapore pascuarum dulcium satieris; tunc cognosces, et clamabis gaudens, et dicens, Animam meam convertit, deduxit me per semitas justitiae propter nomen suum. Diabolus per peccatum animam tuam evertit, et a Deo avertit; quam Deus Pater per Christum, non meritis tuis ad se, sed propter nomen suum, convertit. Jam ergo illuminatus, jam conversus, jam credens, jam divinis pascuis per aquam refectionis satiatus dices, Animam meam convertit. Bona est gloria confessionis tuae, si non sit mutatio conscientiae tuae. Tunc enim vere et immutabili conscientia hoc dices, cum non ob meritum tuum, sed propter nomen suum dices. Quae sunt autem semitae justitiae, in quibus te deduxit? Audi deductorem tuum. Quam lata est, inquit, et spatiosa via quae ducit ad perditionem; arcta autem et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13 et 14). Omnis namque semita brevis est et compendiosa. Non ergo per delicias mundi, per opulentiam auri et argenti, lapidibus etiam vestibusque pretiosissimis conspicuum honore omni, nobilitate praeditum, sapientia philosophorum cuncta tumentem, Deus te ordinavit ire ad regnum coelorum: quia haec omnia, et his similia, quibus male utuntur, quibus uti bene datur, efficiuntur eis via lata et spatiosa, id est in spe tantum quae videtur; et ducit eos, cum praesenti fuerint vita privati, non ad spem, in qua non habuerunt spem, sed ad perditionem. Dormierunt enim somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Per semitas justitiae ire te disposuit, id est, per misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Contempta via lata et spatiosa, semitas arctas et compendiosas incedere te vult, id est, per famem et sitim, per nuditatem, per jejunium, per ignobilitatem, per paupertatem, per patientiam, per despectum omnium praesentium, habentem vero spem promissam. Vis autem evidenter cognoscere compendium semitarum, per quas jussus es ambulare? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et proximum tuum 39.1649| sicut te ipsum. In his enim duobus mandatis omnis Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ut ergo cito pervenias, si festinas ad regnum coelorum, in duabus his semitis, quae omnium caput sunt, et unam faciunt viam, gradere; ut universas, cum perveneris, naviter te et sine fatigatione peregisse congaudeas.
- 5.
Umbra mortis via peccati. Has ergo tene semitas, in his maneant incessus tui, inter diaboli saevientis insidias, ut securus possis cantare Deo, et dicere: Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Umbra mortis, via peccati est, in qua nebulo pirataque diabolus recte gradientibus retia deceptionis expandit. Umbra est, quia nihil commune luci cum tenebris. Hujus umbrae opera repudianda docet Apostolus, inquiens: Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione (Rom. XIII, 12 et 13). Quamdiu igitur in praesenti vita manes, in medio vitiorum, saecularium pressurarum, quae sunt umbra mortis, ambulas. Luceat in corde tuo Christus, qui illuminat lucernam mentis nostrae per dilectionem Dei et proximi: et non timebis mala, quoniam ipse tecum est. Non te, inquit per prophetam, deseram, neque derelinquam (Josue I, 5). Item in Evangelio: Ecce ego ero vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Idoneus est custos tuus. Tecum est Dominus Deus tuus. Cave ne jactantia deseras comitantem, et remaneas desertus in umbra mortis.
- 6.
Virga disciplinam, baculus adjutorium significat. Mensa per Christum praeparata. Cum itaque insidiis inimici oppugnari te in umbra, et deterreri cognoveris, apprehende virgam disciplinae, et in baculo misericordiae fidenter incumbe, ut cum tibi auxilio sol justitiae refulserit Christus, veraciter dicas, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Virga namque superbum regit, secundum quod dictum est in Psalmo secundo de Christo: Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 9). Baculus vero debilem sustentat et fessum. Memento ergo correptionis et disciplinae virgae, ut cum repletus fueris bonis donorum Dei, non extollaris superbia, et murmures adversus eum: quia sicut vas figuli iratus in ea confringet te. Memento etiam adjutorii baculi, et ne confidas in virtute tua, neve dicas, Sanctus sum, titubare non possum. Multos habet lapsus infirmitas nostra, nec sanctitate operum suorum adhuc in terra dante spinas et tribulos posita regitur, vel habet gloriam puritatis. Quamdiu ergo redeat in terram de qua sumpta est, nisi baculo divinae gratiae regatur, stare non potest. Sive itaque prospereris in Deo, sive tentationum tempestate turberis, totum te in baculum misericordiae Dei projice, ut cum supra eum donis spiritualibus pascendus accubueris, delectatus gustu suavitatis ejus, convenienter dicas, Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Hoc per orbem terrarum fulta gratiae baculo universa cantat Ecclesia. Hoc adversus haereticos, Judaeos atque Gentiles, qui eam deridendo tribulant, praedicat, non in se, sed in Domino gloriando. Mensa namque jucunditatis passio Christi est, qui se pro nobis in mensa crucis obtulit sacrificium Deo Patri, donans Ecclesiae suae catholicae vitale convivium, corpore suo nos videlicet satians, et inebrians sanguine. Hac mensa pasta et vivificata, adversus eos qui tribulant eam, exsultat Ecclesia, habens spem vitae aeternae per suam vitam Dominum Christum, qui eam oleo laetitiae per sanctum Spiritum unxit abunde. Propter hanc mensam corripiebat in idolio recumbentes Corinthios Apostolus, dicens: Non potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum: 39.1650| non potestis bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20 et 21).
- 7.
Gratia praeveniens et subsequens. Cum vos ergo divina gratia, ad quam properatis, advexerit, cognoscetis mensam spiritualis convivii, ut agnita veritate unusquisque vestrum exsultans, et gratias agens Deo, jam competenter et fiducialiter dicat, Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Magnum te gloriae solatium comitatur. Propter miseriam videlicet infirmitatis tuae, misericordia te Dei subsequitur. Sed prius ut iter tibi vitae aeternae demonstret, praevenit te, id est, antecedit te, secundum quod dicit in alio psalmo, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Praevenit ergo te misericordia ejus, id est, in viam te ducit ignorantem viam, ad Deum te vocat longe factum a Deo; servum peccati attrahit, ut liberum faciat, ut ambulando in via omnibus diebus vitae tuae non erres. Subsequitur etiam te, custodiens terga tua, ne insidians calcaneo tuo serpens diabolus cum quo tibi sunt inimicitiae, supplantet te. Latro namque aut occurrendo occidit, aut exsurgendo post tergum. Ob hoc te praecedit et subsequitur misericordia Dei, ut medius tutus ambules et securus omnibus diebus vitae tuae. Habe ergo spem et gloriam, non in te, sed in praecedente et subsequente misericordia Dei: qua praeventus es peccator, ut salveris; non inventus es justus, ut placuisse glorieris.
- 8.
Gratiae et christianae professionis quis finis. Vide autem quo te perducit, si non deserueris deducentem. Non in agrum miseriae saecularis, ut inter spinas et tribulos panem in labore et sudore conquiras; non ad marina discrimina, ut mercimonii causa ligno fragili incerta lucra secteris, ubi intentione quaestus multi merserunt. Ad domum Dei te ducit, non ut hospitem ad tempus, ut migres ex ea; sed habitatorem, ut permaneas in ea. Sequitur enim, Et ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum. Domus haec Domini, paradisus est. Longitudo dierum, vita aeterna est. Non illic esuries, non sities, nec laborabis aestu solis et lunae, frigus et tempestates hiemis non senties. Tristitia et moeror in ea non sunt. Consortio semper sanctorum beatus eris. Gaudebis cum eis, et exsultabis, vivendo et laudando in saecula saeculorum Deum. Dicit enim in alio psalmo, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Haec est spes fidei vestrae, dilectissimi. Accessistis ad Dominum credere; festinate et operam date apprehendere per bonam conversationem quod credidistis. Non enim propter praesentem vitam efficimini christiani, sed propter futuram vitam, quam vobis credentibus et in se perseverantibus Dominus Christus ipse largitur: qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCLXVII . De verbis Evangelii Lucae, cap. XVI, 19-31; ubi de divité et Lazaro.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Divitis cum Lazaro paupere comparatio. Avarïtia inexplebilis. Advertit Sanctitas vestra, fratres charissimi, et mecum, ut arbitror, tota mentis intentione perspexit opulentiam divitis, et indigentiam mendicantis; unum cibis aestuantem, et alium fame deficientem. Ambo quidem homines, ambo carnales, ambo mortales: sed non ambo aequales. Natura 39.1651| una, sed vita non una. Nullus eorum a conditione mortis immunis: et tamen unus epulatur splendide, et alter in pannis et in aerumna sordescit. Ille delicatis escis adinventione coquorum gaudebat: iste, si caderent micae de mensa ejus, exspectabat. Audiant nunc divites, qui nolunt esse misericordes; audiant quia una omnes nascimur lege, una vivimus luce, unum spiramus aerem, una quoque exstinguimur morte: quae si non intercederet, nec pauper ipse duraret. Hic ulcerosus et nudus jacens Lazarus, ad Abrahae sinum Angelorum portatur manibus. Ecce dives refectus et splendidus tartareo carcere clauditur. Ubi est vestis illa byssina? ubi vita abundans et affluens copiis multis? Nonne morte omnia transeunt tanquam umbra? Nihil intulimus in hunc mundum, dicit Apostolus, sed nec quidquam auferre possumus (I Tim. VI, 7). Nihil nobiscum tollimus aut rapimus. Quid si aliquid tolleremus, nonne vivos homines voraremus? Quae est ista aviditas concupiscentiae, cum ipsae belluae habeant modum? Tunc enim rapiunt, quando esuriunt: parcunt vero praedae, cum senserint satietatem. Inexplebilis est sola avaritia divitum. Semper rapit, et nunquam satiatur: nec Deum timet, nec hominem reveretur: nec patri parcit, nec matrem agnoscit: nec fratri obtemperat, nec amico fidem servat: viduam opprimit, pupilli rem invadit: libertos in servitium revocat, testamentum falsum profert. Res mortui occupantur; quasi non et ipsi qui hoc faciunt moriantur. Quae est ergo ista animarum insania, amittere vitam, appetere mortem? acquirere aurum, et perdere coelum? Sed quia nemo cogitat Deum, ideo manet in morte judicium.
CAPUT II.
- 2.
Dives cur damnatus. Merito dictum est diviti, Quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Audiant ista divites, qui nolunt esse misericordes. Audiant irrogari supplicia eis qui nolunt erogare subsidia. Audiant pauperem refrigerantem, audiant divitem poenis gravioribus aestuantem. Pater Abraham, inquit, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. At ille: Memento, inquit, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Pensantur pro divitiis poenae, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma, refectio pro nuditate, ut salva sit aequitas staterae, et non mentiatur modus illius mensurae: In qua, inquit, mensi fueritis mensura, ita remetietur vobis (Matth. VII, 2). Ideo negatur in poenis misericordia diviti, quia ipse dum viveret, noluit misereri. Ideo rogans dives non exauditur in tormentis; quia rogantem pauperem non exaudivit in terris.
CAPUT III.
- 3.
Ad eleemosynam exhortatur. Dives et pauper duo sibi sunt contraria: sed iterum duo sibi sunt necessaria. Nullus indigeret, si se invicem supportarent; et nemo laboraret, si se ambo juvarent. Dives propter pauperem factus est, et pauper propter divitem factus est. Pauperis est orare, et divitis erogare; Dei est pro parvis magna pensare. De 39.1652| misericordia ejus parva, magna nascitur copia. Fecundus est ager pauperum, cito reddit dominantibus fructum. Via coeli est pauper, per quam venitur ad Patrem. Incipe ergo erogare, si non vis errare. Patrimonii tui, quo es ligatus, compedem in hac vita resolve; ut libere ad coelum possis accedere: abjice abs te divitiarum onera, abjice vincula voluntaria, abjice anxietates et taedia, quae te pluribus in annis inquietant. Da petenti, ut possis ipse accipere: tribue pauperi, si non vis flammis exuri. Da in terra Christo, quod tibi reddat in coelo. Obliviscere quod es, et attende quod futurus es. Praesens vita fragilis est, et in mortem proclivis. Nemo potest stare: sed omnes cogimur transire. Nolentes imus, inviti eximus, quia mali sumus. Si autem ante nos aliquid mitteremus, non ad inane hospitium veniremus. Quod enim pauperi damus, ante nos praemittimus: quod autem rapimus, hic totum dimittimus.
SERMO CCCLXVIII . De verbis Evangelii Joannis, cap. XII, 25, Qui amat animam suam, perdet illam: et de verbis Apostoli, ad Ephesios, cap. V, 29, Nemo unquam carnem suam odio habuit.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Animam si quis amat, quomodo perdet. Modo, fratres, cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum dicentem, Qui amat animam suam, perdet illam. Huic sententiae quasi contrarium videtur esse quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit. Si ergo nemo est qui carnem suam oderit, quanto magis nemo est qui oderit animam suam? Multum quippe anima carni praeponitur: quia ipsa est habitatrix, caro habitaculum; et anima dominatur, caro autem servit; anima superior est, caro subjecta est. Si ergo nemo unquam carnem suam odio habuit, quis est qui animam suam oderit? Propter hoc non parvam quaestionem nobis intulit praesens evangelica lectio, ubi audivimus, Qui amat animam suam, perdet illam. Periculosum est animam amare, ne pereat. Sed si propterea periculosum est ut ames animam tuam, ne pereat anima tua, ideo non debes illam amare, quia non vis illam perire. Si autem non vis illam perire, amas illam. Quid est hoc? Si amo, perdo. Ergo non amem, ne perdam. Sed quia timeo perdere, ideo non amo; et utique quod timeo ne perdam, amo. Dicit et alibi Dominus: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ecce quia sic est 39.1653| amanda anima, ut lucro totius mundi praeferatur; et tamen observet qui animam amat, quia si amat, perdet illam. Non vis perdere eam, noli illam amare. Sed si non vis eam perdere, non potes eam non amare.
CAPUT II.
- 2.
Amor quidam perversus et quoddam rectum odium animae. Sunt ergo qui perverse animam suam amant: et hoc vult Dei sermo corrigere, non ut oderint animam suam, sed ut recte diligant. Male enim diligendo perdunt eam, et fit quiddam magnum quasi praeposterum et contrarium: sed ita tamen fit, ut si diligas eam perverse, perdas illam; si oderis illam recte, conserves illam. Est ergo quidam perversus amor ejus, et quoddam rectum odium ejus. Sed amor perversus ab odio, odium rectum ab amore ejus. Quis est perversus animae amor? Quando diligis animam tuam in iniquitatibus. Audi quia ab odio venit amor iste perversus: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Odium autem rectum vide, quia ab amore venit. Ibidem Dominus secutus ait: Qui autem odit animam suam in hoc saeculo, in vitam aeternam inveniet eam. Utique quod vis invenire in vitam aeternam, multum amas. Quod enim amas ad tempus, quid prodest? Aut subduceris illi, aut subducitur tibi. Cum fueris tu subtractus, perit ipse amator: cum fuerit illud subtractum, perit quod amasti. Ubi ergo aut amator perit, aut quod amatur, non est amandum. Sed quid est amandum? Quod nobiscum potest esse in aeternum. Sed si vis animam tuam in aeternum habere salvam, oderis eam ad tempus. Ergo odium rectum ab amore venit; perversus amor ab odio venit.
- 3.
Modus diligendi animam. Duplex amor. Quis igitur modus diligendi animam? Putatis martyres non amabant animas suas? Videtis certe modo, si cujus vita praesentis saeculi periclitetur, quomodo amici ejus currunt pro ea: quomodo curritur ad ecclesiam, rogatur episcopus, ut intermittat, si quas habet actiones, currat, festinet. Quare? Pro anima. Et omnes contremiscunt, omnibus caeteris rebus intermissis, festinandum esse decernunt. Omnis festinatio laudatur, omnis tardatio accusatur. Quare? Pro anima. Quid est, pro anima? Ne moriatur homo. Non noverant martyres amare animas suas: et tamen hoc est pro anima, me moriatur homo.
CAPUT III.
Mors hominis iniquitas est. Si curris pro hac vita centum millia, quot millia debes currere pro vita aeterna? Si festinas lucrari dies paucos, et ipsos incertos: hodie enim homo a morte liberatus, nescit utrum cras moriatur: tamen si sic curritur propter lucrum paucorum dierum, quia et usque in senectam pauci dies sunt, quomodo currendum est pro vita aeterna? Et tamen propter hanc pigri sunt homines. Difficile invenis qui vel passus lente moveat pro vita aeterna. Amor ergo perversus animae abundat; amor autem rectus valde paucorum est. Nam sicut nemo est qui non diligat animam suam, sic nemo est qui non amet carnem suam. Unde fieri potest ut et verum sit quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit, et anima non ametur? 39.1654| Discamus ergo, fratres, amare animas nostras. Omnis voluptas saeculi transitoria est. Est amor utilis, est amor noxius: amor amore impeditur; amor noxius recedat, et amor utilis succedat. Sed quia homines nolunt illinc recedere; ideo in illos non potest aliud introire: ut non capiant, pleni sunt; fundant, et capiunt. Pleni sunt enim amore voluptatum carnalium, pleni sunt amore vitae praesentis, pleni sunt amore auri et argenti, possessionum saeculi hujus. Qui ergo pleni sunt, sic sunt quomodo vasa. Vis ut intret mel unde acetum nondum fudisti? Funde quod habes, ut capias quod non habes. Ideo prima renuntiatio est huic saeculo, et deinde conversio ad Deum. Qui renuntiat, fundit; qui convertitur, impletur: sed si non fiat corpore solo, sed et corde.
CAPUT IV.
- 4.
Amoris initia. Quaeritur autem, fratres, quomodo crescat iste amor. Habet enim initia sua, habet augmenta sua, habet perfectionem suam. Et debemus nosse quis coeperit, ut eum ad augmenta cohortemur: quis nec coeperit, ut eum quo incipiat moneamus: quis et coeperit et creverit, ut eum ad perfectionem incitemus. Primo illud attendat Charitas vestra: amores omnes et dilectiones prius sunt in hominibus de se, et sic de alia re quam diligunt. Si diligis aurum, prius te diligis, et sic aurum: quia si tu mortuus fueris, non erit qui aurum possideat. Ergo dilectio unicuique a se incipit; et non potest nisi a se incipere. Et nemo monetur ut se diligat. Hoc enim non solum inest hominibus, sed et pecoribus. Videtis enim, fratres, quemadmodum non tantum ingentes bestiae et magna animalia, ut sunt boves aut cameli vel elephanti, sed et muscae, sed et vermiculi minimi quomodo nolunt mori, et diligant se. Omnia animalia mortem fugiunt. Ergo diligunt se, custodire se volunt; alia velocitate, alia latebris, alia resistendo et repugnando: omnia tamen animalia pro vita sua pugnant, mori nolunt, custodire se volunt. Amant ergo se. Incipe et aliud amare. Sed quid est ipsum aliud? Quidquid amaveris, aut hoc est quod tu, aut inferius te est, aut superius te est. Si inferius te est quod amas, ad consolandum ama, ad tractandum ama, ad utendum ama, non ad illigandum. Verbi gratia, aurum amas, noli te illigare auro: quanto melior es quam aurum? Aurum enim terra est fulgens; tu autem ut illuminareris a Domino, ad imaginem Dei factus es. Cum sit aurum creatura Dei, non tamen fecit Deus aurum ad imaginem suam, sed te. Ergo posuit sub te aurum. Amor ergo iste contemnendus est. Ad usum assumenda sunt ista, non eis vinculo amoris quasi glutino haerendum est. Non facias tibi membra, quae cum coeperint praecidi, doleas atque crucieris. Quid ergo? Assurge ab isto amore, quo amas inferiora quam tu es: incipe amare paria, id est, quod tu es. Sed quid multis opus est? Si volueris, breviter poteris.
- 5.
Amor verus et probus quo ordine comparatur. Quo ordine autem verum amorem et veram charitatem habere possimus, ipse Dominus dixit nobis in Evangelio, et evidenter ostendit. Sic enim 39.1655| ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37, 39). Primum ergo dilige Deum, deinde te ipsum; post haec dilige proximum tuum sicut te ipsum. Prius tamen disce amare te ipsum: sic dilige proximum tuum sicut te ipsum. Nam si te ipsum non nosti amare, quomodo proximum poteris in veritate diligere? Putant enim nonnulli homines legitimo ordine se amare, quando res alienas rapiunt, quando se inebriant, quando libidini serviunt, quando per diversas calumnias injusta lucra conquirunt. Isti tales audiant Scripturam dicentem, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Si ergo amando iniquitatem, te ipsum non solum non diligis, sed etiam odio habes; quomodo aut Deum aut proximum diligere poteris? Si ergo vis verae charitatis ordinem custodire, fac justitiam, dilige misericordiam, fuge luxuriam; incipe secundum praeceptum Domini, non solum amicos, sed etiam inimicos diligere. Et haec cum fideliter custodire toto corde contenderis, istis virtutibus quasi quibusdam gradibus poteris ascendere, ut merearis Deum toto animo et tota virtute diligere. Et cum ad istam felicem perfectionem veneris, omnes concupiscentias istius mundi tanquam stercora computabis: et cum propheta poteris dicere, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28).
SERMO CCCLXIX . De Nativitate Domini, I.
- 1.
Duplex Christi ortus, alius ante omnem diem, alius in die. Nativitas Christi divinis testimoniis illustrata. Salvator noster natus de Patre sine die, per quem factus est omnis dies, voluit in terra habere natalem hunc diem, quem hodie celebramus. Quisquis hunc diem miraris aeternum mirare potius ante omnem diem permanentem, omnem diem creantem, in die hodierno nascentem, a malitia diei liberantem. Adhuc mirare. Quae peperit, et mater et virgo est; quem peperit, et infans et Verbum est. Merito coeli locuti sunt, Angeli gratulati, pastores laetati. Magi mutati, reges turbati, parvuli coronati. Lacta, mater, cibum nostrum; lacta panem de coelo venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3); circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et Magi. Lacta eum qui talem fecit te, ut ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus: qui sibi, priusquam nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et diem quo nasceretur elegit. Et ipse condidit quod elegit, ut illinc procederet ut sponsus de thalamo suo, quo mortalibus oculis posset videri, et augmento lucis annuae se lucem mentium venisse 39.1656| testari. Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum hominibus futurum: angelus annuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum. Salutavit Joannes ex utero in utero Salvatorem; Simeon senex Deum agnovit infantem; Anna vidua virginem matrem. Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Jesu, antequam tibi fluctus substernerentur calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te jubente siluisset, mortuus te vocante vixisset, sol te moriente palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset: antequam ista et alia mirabilia jam juvenilis tui corporis aetate fecisses. Adhuc in manibus matris portabaris, et jam Dominus orbis agnoscebaris. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse nobiscum Deus Emmanuel.
- 2.
Nativitas Christi aeterna. Quae est illa nostri generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est, quando hanc generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Vel quod est hoc Verbum, quod dicturus ante non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora? Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, clausitve finitum: Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum: Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium disertas facit. Quaenam est, inquam, illa generatio, cui Pater moriendo non cedit, quia non eam vivendo praecedit? Ab omnibus locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam vel in diebus, vel in corporibus sentire consuevimus, levemus ad eum, quantum ipso adjuvante possumus, animam nostram, si quomodo capere valeamus et natum non praevenientem qui gignit, et gignentem non subsequentem qui gignitur, Patrem et Filium: nec pariter patres, nec pariter filios, sed pariter aeternos: non utrumque generantem, nec utrumque nascentem, sed alterum sine altero non viventem: et Patrem sempiterne genuisse, et Filium sempiterne natum esse cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est quod hic dicere valeamus, sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt: quia ut filios possent generare creverunt, et filiis crescentibus jam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt, quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas nostras: pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia non habebant ante nascendo. Cuncta corporalia, temporalia, mutabilia transcendamus: ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est: quia et ille ad quem ascendimus prope est. Longe autem ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo, quam in nobis fecit et refecit, qua nondum perfecta, palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit, generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
- 3.
Nativitas Christi temporaria. Hanc ergo generationem, cujus hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel, nobiscum Deus in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate; accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem, ut eos liberos faceret per incommutabilem veritatem): hanc ergo generationem, cujus ut cumque capax est humana fragilitas; non 39.1657| illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia; sed istam quae in tempore facta est, sine patre inter omnia: hunc virginis filium et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, incorruptibili veritate fetantem, laudemus, amemus, adoremus, ut in ejus misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Diabolus ad nos decipiendos corrupta feminea mente subrepsit: Christus ad nos liberandos incorrupta feminea etiam carne processit; qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCLXX . De Nativitate Domini, II.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Nativitatis seu conditionis hominis quatuor genera. Hodiernus dies ad habendam spem vitae aeternae, magnum contulit gaudium generi humano. Primus enim homo, quo cadente omnes cecidimus, cujus ruina est mortalitas nostra, non est natus, sed factus; patre nullo, nulla matre, sed Deo operante. Haec est hominis prima conditio. Adam de terra. Secunda conditio est hominis, qua creatur femina de latere viri. Tertia conditio est hominis, qua natus est homo ex viro et femina. Quarta conditio est Dei et hominis, qua natus est Christus sine viro de femina. In istis quatuor conditionibus una sola nobis usitata est, caeterae tres non sunt in oculis carnis, sed in fide cordis. De terra factum hominem sine patre, sine matre, non novimus; factam feminam de latere viri non novimus, lectam et auditam credidimus. Tertia illa usitata est nobis ipsa quotidiana de complexu maris et feminae quotidie nascuntur homines. Jam ergo erat una sine viro et femina, jam erat altera de viro sine femina, jam erat tertia de viro et femina, quarta restabat sine viro de femina. Sed ista quarta liberavit tres. Prima enim et secunda ruerunt, tertiam de ruina genuerunt, in quarta salutem invenerunt.
CAPUT II.
- 2.
Omnis fidelium gradus Salvatori omnium nato attestatur. Exsultent ergo virgines; virgo peperit Christum. Nihil in ea quod voverunt putent exterminatum: mansit virgo post partum. Exsultent viduae; infantem Christum vidua Anna cognovit. Exsultent conjugatae; nasciturum Dominum Jesum Christum Elisabeth maritata prophetavit. Nullus gradus praetermissus est, de quo non haberet testimonium salus omnium. Numquid enim solae virgines ad regnum coelorum perveniunt? Perveniunt et viduae. Magni meriti fuit illa vidua sancta Anna. A virginitate enim sua septem annos vixerat cum viro suo; quo defuncto usque ad senilem aetatem pervenerat, et in senectute sancta exspectabat infantiam Salvatoris; ut parvum 39.1658| videret annosa, parvum agnosceret anicula, intrantem in mundum Salvatorem videret itura (Luc. II, 36-38). Et in masculino sexu tria ipsa genera commendata sunt. Ipse Christus puer natus est; exsultent pueri, continentiam voventes puero. Ipse vere integritatem pudicitiae consecravit, qui suae matri fecunditatem attulit, virginitatem non abstulit. Simeon ille senex diu vixerat, cujus aetas comparatur Annae; et audierat responsum; quod non esset visurus mortem nisi prius videret Christum Domini.
CAPUT III.
- 3.
Desiderium Christi nascituri quantum in antiquis sanctis. Intelligite, fratres, quantum desiderium habebant antiqui sancti videndi Christum. Sciebant illum esse venturum, et omnes qui pie vivebant, dicebant, O si hic me inveniat illa nativitas! o si quod credo in Scripturis Dei, videam oculis meis! Et ut noveritis quantum desiderium habebant sancti, qui noverant de Scripturis sanctis virginem parituram, sicut audistis cum Isaias legeretur, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Emmanuel quid sit, Evangelium nobis aperuit dicens, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Non tibi ergo sit mirum, quaecumque infidelis anima, non tibi videatur impossibile ut virgo pareret, virgo pariens permaneret. Intellige natum Deum, et non miraberis virginis partum. Ut ergo noveritis antiquos sanctos et justos optasse videre, quod concessum est huic seni Simeoni; Dominus noster Jesus Christus ad discipulos loquens ait: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Id. XIII, 17). Multum senex iste fuit ad audiendum serus, sed ad videndum maturus. Non exspectavit ut Christum audiret loquentem, quoniam agnovit infantem. Et hoc illi concessum erat jam decrepito, quasi desideranti et suspiranti et dicenti quotidie in orationibus suis: Quando veniet? quando nascetur? quando videbo? Putas durabo? putas hic me inveniet? putas isti oculi mei videbunt, per quem cordis oculi revelabuntur? Dicebat ista in orationibus suis, et pro desiderio suo accepit responsum, quod non gustaret mortem, nisi prius videret Christum Domini. Gestabat eum Maria mater ejus infantem: vidit ille, et agnovit. Ubi noverat quem agnovit? An intus est revelatus, qui foris est natus? Vidit, et agnovit. Agnovit Simeon infantem tacentem; et occiderunt Judaei juvenem mirabilia facientem. Cum ergo cognovisset, accepit in ulnas suas, hoc est, in brachia sua, amplexatus est eum. Portabat a quo portabatur. Ipse enim est Christus sapientia Dei, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quantus ibi erat, et quam magnus, quam parvus factus erat? Parvus factus, parvos quaerebat. Quid est, parvos quaerebat? Non superbos, non elatos; sed humiles et mites colligebat. In praesepi dignatus est poni, ut esset piorum cibaria jumentorum. Accepit ergo eum Simeon in brachia sua, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Dimittis in pace, quia video pacem. Quare ergo dimittis in pace? Quoniam 39.1659| viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25-30). Salutare Dei, Dominus Jesus Christus. Annuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV, 2).
CAPUT IV.
- 4.
Pueri et senes et conjugati attestantur Christo. Habetis ergo, pueri, puerum Jesum; sancti senes, senem Simeonem. Si autem quaeritis, ut et conjugatus aliquis vir testimonium Domino perhibeat, Zachariam considerate. Nemo ergo quaerat aliud, fratres mei, christiani fideles, aut virgo, aut vidua, aut conjugata, aut puer, aut continens, aut uxoratus: quidquid plus esse quis voluerit, non invenit quemadmodum ad Christum pertineat. Non invenimus testimonium perhibuisse Christo adulteros, fornicatores, immundos. Et ut a talibus ei testimonium perhiberetur, ipse praestitit, ipse donavit. Non enim quisquam sanctus viribus suis. Exsultemus ergo, charissimi. Ab hodierno die crescunt dies. Crede in Christum, et crescit in te dies. Credidisti? Inchoatus est dies. Baptizatus es? Natus est Christus in corde tuo. Sed numquid Christus natus sic remansit? Crevit, ad juventutem pervenit: sed in senectutem non declinavit. Crescat ergo et fides tua, robur inveniat, vetustatem nesciat. Sic pertinebis ad Christum Filium Dei, in principio Verbum apud Deum, Verbum Deum; sed Verbum carnem factum, ut habitaret in nobis. Majestas ibi latebat, ubi infirmitas apparebat. In manus suas Simeon infirmitatem accepit, sed majestatem intus agnovit. Nemo contemnat natum, si vult esse renatus. Ad illum pertinuit propter nos nasci, ad nos pertineat in illo renasci: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCLXXI . De Nativitate Domini, III.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Christi duae nativitates. Natus est nobis hodie Salvator; et ideo hodie omni mundo sol verus exortus est. Deus homo factus est, ut homo Deus fieret: et ut servus in dominum verteretur, formam servi Dominus accepit. Habitavit in terris habitator coelorum, ut homo habitator terrae habitaret in coelis. Natus est ergo nobis Salvator, passus est diem partus repudiatae Legis conceptus: natus autem de Patre semper, de matre semel. Etenim Domini nostri Jesu Christi duas accepimus nativitates: primo divinam, deinde humanam; sed plane utramque mirabilem: in illa ut matris, in hac ut patris officia cessarent: unam aeternam, ut crearet temporales; alteram temporalem, ut praestaret aeternos. Ille ergo in forma Dei Patri aequalis, ille in forma servi Patri subditus. Ille creator temporum, natus in tempore est: factusque est tam parvus, ut ederetur a femina; sed tam magnus utique permansit, ut non separaretur a Patre. Has ergo Domini nativitates etiam duo evangelistarum testantur principia. Unus enim de nativitate 39.1660| divina ita ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). De hac vero nativitate humana, ita evangelista alius refert: Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Hic ergo natalis Domini, hic secundae nativitatis dies est: exsultemus et laetemur in eo. Nec immerito, aucto jam abhinc die, hodie lux incrementum accipit; cum humano generi in hoc utique die vera lux venerit: ut recte dies tramitem solis augeat, quo nobis hunc, per quem tenebris mortis absolveremur, invexit. Hunc ergo Prophetae annuntiantes, tanquam lucernae, venturum, praecesserunt diem ortus ejus, et miracula quae esset gesturus in carne, clarissimis praeconiis ediderunt. Rectum namque erat ut praedicaretur esse venturus, ne cum venisset, dubitaretur. Hic itaque Deus noster, homo inter homines conversatus est. Apparuit enim videntibus homo, intelligentibus Deus: hominem intuentibus offerens, credentibus Deum servans. Ergo infirmos salvavit aspectus infirmitatis ejus: firmos quaerit contemplatio divinitatis ejus.
CAPUT II.
- 2.
Incarnatione visibilis Deus, quem homo sequatur, exhibetur. Obsecro vos, charissimi, intuemini quam magnum sit hoc mysterium veritatis. Ad salvandos homines Legem dederat, Prophetas miserat: et quia sanandis languoribus haec remedia praecesserunt, ipsum se ad salutem eorum offerre hominibus Deus voluit. Porro homines Deum ipsum in substantia sua videre non potuerunt: spem vero homines suam ponere in solo homine non debebant. Quid ergo hic fieret? Hominem sequi non debebant, homo sequendus non erat qui videri poterat: Deus sequendus erat qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Denique cum jam inter homines versaretur, et tribus apostolis in secreto adductis medius astaret, subito eis in illa divini cultus claritate resplenduit: quod apostoli qui praesentes erant, vix intueri pro humani affectus infirmitate potuerunt (Id. XVII, 1-6). Nasci humanitus voluit, ut nos in ipso nasceremur, et futuris cultoribus suis iteratae nativitatis sacramenta sanciret: ut nos qui a nativitate illa coarctati tenebamur obnoxii, Salvatoris nostri vestigia comitati, secundae nativitatis praesidio certo potiremur; quo in Deo et ex Deo nati, abrumperemus vincula mortis antiquae, cum pignus salutis Spiritum sanctum sumeremus. Ergo cum apparere hominibus Deus vellet, eosque quae prius mandaverat, docere etiam praesens cuperet, vim divinam assumpto homine temperavit, et posuit tenebras latibulum suum in circuitu suo (Psal. XVII, 12), cum se tabernaculo carnis obtexit. Tali ergo et tam ineffabili sacramento, Christus Deus noster et homo habetur et Deus; per matrem homo, per Patrem Deus. Sicque fit ut utrumque illud sit verum quod ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nam divinitate aequatur Patri, incarnatione subditur Patri.
CAPUT III.
- 3.
Deus et homo quomodo misceri potuit. Difficilior animae corporisque permixtio. Quaerere tamen quidam solent, quomodo misceri potuit homo et Deus. Quaerunt rationem hujus mysterii, quod semel factum est: cum ipsi nequaquam possint reddere rationem ejus quae fit semper, id est, quomodo anima miscetur corpori, ut homo fiat. Ergo sicut corporea res incorporeaque conjungitur, ut homo efficiatur: ita homo conjunctus est Deo, et factus est Christus. Et tamen ut fieret Christus, duo illa incorporea, id est, anima et Deus facilius conjungi permiscerique potuerunt, quam miscetur una incorporea aliaque corporea, id est, anima et corpus, ut persona hominis existat. Quod si Deus creator coeli ac terrae, cum Deus esset, homo factus est, et humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem 39.1661| crucis (Philipp. II, 6-8), quanto autem superbire non debet terra et cinis? Videte, fratres, quantum se humiliavit propter homines Deus. Quantum se dejicere debet servus, quando ad tantam humilitatem descendit et Dominus? Quae humilitas, charissimi, si plenissime ab hominibus possidetur, etiam ad charitatem usque proficiet. Nam dum alter alterum existimat superiorem, dilectio facit aequalitatem. Unde non se ipse homo despiciat, propter quem utique ista subire dignatus est Deus.
CAPUT IV.
- 4.
Hominis dignitas ex Dei in ipsum dignatione. Et ego quidem, fratres, pro quibus impendi et superimpendi cupio, licet magnos vos semper in conscientia mea fecerim; tamen majores quodam modo vos res mihi ista efficit, cum intendo quanta sit Domini mei pro homine dignatio. Vos utique estis Dominicae incarnationis, vos Dominici sanguinis pretium, vos membra Christi, vobis caput Christus est: pro vobis nasci, pro vobis pati cuncta non distulit; crucem quoque ipsam ad hoc pertulit, ut vos sibi in familiam coaptaret. Vos appellamini Christi fratres, vos appellamini Christi haeredes. Proinde, dilectissimi, unusquisque dignum se ipsum habeat, coram quo peccare non debeat; dignum se existimet, coram quo si delictum cogitaverit, erubescat. Pretio enim magno empti estis: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Hic pro vobis natus est, hic pro vobis oblatus est; hic etiam, si digne agatis, habitat in vobis. Agamus ergo, meditantes in lege Domini die ac nocte, ut comprehendere eum, ut videre mereamur. Agamus, ut quia dignatus est descendere propter homines Deus, ad Deum homo possit ascendere.
SERMO CCCLXXII . De Nativitate Domini, IV.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Nativitas Christi duplex. Novit fides vestra, charissimi, quae hanc universam multitudinem congregavit, quia natus est nobis hodie Salvator. Natus est de Patre semper, de matre semel: de Patre sine sexu, de matre sine usu. Apud Patrem quippe defuit concipientis uterus: apud matrem defuit seminantis amplexus. Prima nativitas ex Patre naturam servavit: secunda nativitas ex matre gratiam seminavit. Illa tenuit majestatem divinae substantiae; ista suscepit societatem mortalitatis humanae. In hac autem ideo venire dignatus est, ut fieret obediens usque ad mortem (Philipp. II, 6-8), et moriendo vinceret mortem. Utraque nativitas ineffabilis, utraque mirabilis. Quod enim cor humanum comprehendere, quaeve lingua valeat explicare, quomodo natus sit Christus semper ex Deo, aut quomodo nuper ex utero? Quis intelligat coaeternum Filio Patrem, quis eloquatur virginem matrem? illum sine initio, sine fine gignentem; istam sine libidine concipientem, 39.1662| sine corruptione parientem? Utraque nativitas mira est, quia divina est. Sive ergo illam, sive istam mens humana consideret, rectissime dicit, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et nos quid faciemus, fratres? Quoniam digne eloqui non valemus, tacere debemus? Absit a nobis, absit ut taceat lingua servi, quando Natalis est Domini. Dicamus ergo quod possumus, quod legimus.
- 2.
Ad Christi nuptias Judaei et Gentiles invitati. Carne et sanguine Christi pascimur. Christus sponsus et gigas, pulcher et fortis. Beatus David de Christo loquens, dicit in Psalmis, In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, 6). Processit enim hodie de sacro thalamo, hoc est, beatorum virgineorum viscerum abdito incorruptoque secreto. Processit inde virginis filius, virginis sponsus: filius videlicet Mariae, sponsus Ecclesiae. Universae enim Ecclesiae loquebatur Apostolus, quando dicebat: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2).
CAPUT II.
Ad has tales nuptias Christi, Pater sponsi primum invitavit populum Judaeorum. Sed quid ait Evangelium? Qui invitati erant, non fuerunt digni (Matth. XXII, 8). Invitata est postea universarum Gentium multitudo, ipsa implevit Ecclesiam, ipsa accepit de mensa dominica non viles epulas, aut ignobiles potus, sed ipsius pastoris, ipsius occisi Christi carnem praelibavit et sanguinem. Occisus est ad nuptias suas ipse innocens agnus, occisus est ad nuptias; et quoscumque invitavit, de carne sua pavit. Occisus epulas praeparavit: resurgens nuptias celebravit. Occisus voluntariam pertulit passionem: resurgens dispositam duxit uxorem. In utero virginis humanam carnem velut arrham accepit: in cruce pretiosissimam dotem suum sanguinem fudit: in resurrectione atque ascensione sua aeterni matrimonii foedera roboravit. Ascendit enim in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Quae dona? Spiritum sanctum, per quem diffusa humanis mentibus charitate, inseparabiliter Christo tanquam viro suo adhaesit Ecclesia. Processit ergo hodie tanquam sponsus de sacro thalamo suo, et sicut exsequitur Psalmus, Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Processit ut sponsus, exsultavit ut gigas. Pulcher et fortis: pulcher, ut sponsus; fortis, ut gigas. Pulcher, ut ametur; fortis, ut timeatur: pulcher, ut placeret; fortis, ut vinceret. Ubi invenitur in Scripturis sacris sponsi istius pulchritudo? Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Ubi invenitur gigantis fortitudo? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8). Utrumque autem, id est, et pulchritudinem et fortitudinem in eo viderat et intellexerat Isaias, cum dicebat: Quis est iste qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum ejus ex Bosor, sic speciosus in stola vestimenti cum fortitudine (Isai. LXIII, 1)? Iste ergo propheta, qui et speciosum dixit et fortem, sponsum noverat et gigantem.
CAPUT III.
- 3.
Viam quomodo cucurrit Christus 39.1663| Ambrosii hymnus. Ergo, charissimi, Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Quam viam, nisi mortalem viam, quam dignatus est nobiscum habere communem? Ipsa est via, per quam genus humanum transit. Transeunt enim per eam veniendo nascentes, et abscedendo morientes. Et iste generis humani fluvius ab initio usque in finem ex occultis naturae venis jugiter manat. De isto fluvio rapido ac turbulento bibere dignatus est Christus. Modo audistis in psalmo, De torrente in via bibit (Psal. CIX, 7). Torrens iste produxit nos ad nativitatem, perduxit ad mortem. Quasi ex occulto fontis, abyssum maris suscepit Christus. Utrumque pro nobis, et natus et mortuus est. Et quia homines in medio hujus fluminis constituti, plerumque delectantur mundi blandimentis et illecebris, quae limo hujus torrentis involvuntur, atque in profundum inferni demergunt eos, qui dum transeuntes undas a vide hauriunt, sic necantur, stare cupientes in torrente praecipitante, et in republica quaerentes fixa vestigia: ideo Dominus de torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit. Bibit enim et transiit, non remansit: nec stetit in via peccatorum. Item mortem metuunt homines; quia necesse est praecipitari omnes hujus torrentis impulsu: Christus autem mortem quam sponte susceperat, timere non potuit; ideo dictum est, Et exsultavit ut gigas ad currendam viam. Descendit enim, et cucurrit: ascendit, et sedit. Nostis, quia sic confiteri soletis: postquam resurrexit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hunc nostri gigantis excursum brevissime ac pulcherrime cecinit beatus Ambrosius in hymno, quem paulo ante cantastis. Loquens enim de Domino Christo, sic ait: « Egressus ejus a Patre, regressus ejus ad Patrem: excursus usque ad inferos, recursus ad sedem Dei. » Haec omnia, charissimi, si quaeramus cur facta sunt, inveniemus facta pro nobis. Descendit enim, ut ascenderemus; mortuus est, ut viveremus; resurrexit, ut resurgeremus; ascendit in coelum, ut terrena contemnere, et cor sursum erigere disceremus. Denique ut levaret post se spem nostram, levavit primo carnem suam: et ut speraremus hoc secuturum in nobis, illud praecessit quod accepit ex nobis.
SERMO CCCLXXIII . De Epiphania Domini, I.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Christus manifestatus Magis. Solemnitas quam hodie celebramus, propter manifestationem Domini Epiphaniae graecum nomen accepit. Hodierno quippe die Magis adorantibus tanquam primitiis Gentium, commendatur manifestatus, qui ante paucos dies traditur etiam natus. Lapis ille angularis, qui velut parietes duos, circumcisionis videlicet 39.1664| et praeputii, hoc est Judaeorum atque Gentium, de diverso venientes in sua unitate copulavit, et factus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22); ut pastoribus Judaeorum nuntiaretur, Angeli venerunt de coelo; et ut a magis Gentium adoraretur, stella refulsit e coelo. Sive ergo per Angelos, sive per stellam, coeli enarraverunt gloriam Dei: ut in ejus qui natus est gratia, enarrarent eam etiam Apostoli, portantes Dominum sicut coeli, atque in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Quae quoniam et ad nos venerunt, credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).
CAPUT II.
- 2.
Idem tractatur argumentum. Multa igitur consideranda sunt, fratres, in hac quam audivimus, evangelica lectione. Magi veniunt ab oriente, regem Judaeorum requirunt, qui tot reges Judaeorum nunquam antea quaesierunt. Requirunt autem, non aliquem virilis aetatis, sive grandaevum, humanis oculis, in excelsa sede conspicuum, exercitibus potentem, armis terrentem, purpura nitentem, diademate refulgentem [vel de cruce sibi exsultantem, in qua universos martyres redimeret confitentes, vel ab inferis resurgentem, aut in coelos ascendentem]; sed recens natum, in cunis jacentem, uberibus inhiantem, nullo ornatu corporis, nullis membrorum viribus, nullis parentum opibus, non sua aetate, non suorum potestate praestantem. Et quaerunt regem Judaeorum, a rege Judaeorum; ab Herode [homine], Christum [Deum et hominem; a terreno rege homine, regem coelorum qui condiderat hominem]: a grandi parvulum, a claro latentem, ab excelso humilem, a loquente infantem, ab opulento inopem, a forti infirmum; et tamen [quamvis ab Herode persequente, sibi et aliis Christum dominantem], a contemnente adorandum: profecto in quo nulla pompa regia videbatur, sed vera majestas adorabatur.
CAPUT III.
- 3.
Herodis metus et in parvulorum caede saevitia. Innocentes martyrum corona donati. Denique Herodes timet: Magi desiderant. Regem illi cupiunt invenire, regnum metuit ille finire. Utrique postremo quaerunt: illi, per quem possint vivere; ille, quem vellet occidere: ille, in quem peccatum grande committat; illi, qui omnia sibi peccata dimittat. Necat quippe Herodes parvulos multos, dum vult ad unius mortem pervenire. Et cum saevientissimam et cruentissimam caedem in tot innocentibus perfecit; se ipsum tanta iniquitate primitus interfecit. Interea rex noster [Christus], Verbum [Dei] infans [Deus], Magis illum adorantibus, parvulis pro illo morientibus, sive jacebat, sive sugebat; et nondum locutus, credentes inveniebat; et nondum passus, etiam martyres faciebat. O parvuli beati, modo nati, nunquam tentati, nondum luctati, jam coronati! Ille 39.1665| de vestra corona dubitaverit in passione pro Christo, qui etiam Baptismum parvulis prodesse non existimat Christi. Non habebatis quidem aetatem, qua in Christum passurum crederetis: sed habebatis carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustineretis. Nullo modo istos infantes desereret gratia Salvatoris infantis, qui venerat quaerere quod perierat, non solum in carne nascendo, verum etiam in cruce pendendo [ad inferos descendendo, et in coelis ascendendo, et ad dexteram Patris sedendo]. Nam qui potuit natus habere praedicatores Angelos, narratores coelos, adoratores Magos, potuit et illis ne pro eo hic morerentur praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius majore felicitate victuros. Absit, absit, ut ad liberandos homines [Christus] veniens, de illorum praemio qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur oravit.
CAPUT IV.
- 4.
Infelices Judaei fabris Arcae Noe et lapidibus milliariis persimiles. Quid dicam de infelicitate Judaeorum, qui Christum quaerentibus Magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, Bethlehem civitatem designaverunt [quam ipsi non invenerunt]? Similes fabris Arcae Noe, aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt: similes lapidibus milliariis, viam ostenderunt, nec ambulare potuerunt [quia stolidi in via remanserunt]. Quaesitum est ab eis, ubi Christus nasceretur: responderunt, In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda, non minima es in ducibus Juda. Ex te enim prodibit rex, qui recturus est populum meum Israel (Matth. II, 1-6). Audierunt et abierunt inquisitores; dixerunt et remanserunt doctores: et contrariis affectibus separati, illi facti sunt adoratores, illi persecutores. Nunc quoque Judaei simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum ut noverint Christum ante prophetatum, quando eis de Scripturis testimonia clara proferimus, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Judaeorum: et sicut tunc Magi fecerunt, istos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.
- 5.
Spectaculum spirituale in hoc festo. Celebremus itaque exsultantes in Domino, festum diem Domini; non solum quo est ex Judaeis natus, verum etiam quo est Gentibus manifestatus. Juvat intueri omnia, et in unum adducta conspectum, animo cernere spectaculo spirituali. Nascitur Christus: virgo concipit, virgo parit, virgo nutrit; adest fecunditas, nec abest integritas. Angeli annuntiant, pastores glorificant, coeli enarrant, Magi desiderant, reges formidant, Judaei demonstrant, Gentes adorant: frustrantur saevientes, coronantur infantes, admirantur credentes. Quae est ista humilis celsitudo, infirmi fortitudo, parvuli magnitudo? Profecto illud Verbum fecit haec omnia, per quod facta sunt omnia. 39.1666| Verbum quod longe erat a nobis, caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 3, 14). Agnoscamus itaque in tempore, per quem facta sunt tempora: et celebrantes ejus festa temporalia, praemia desideremus aeterna.
SERMO CCCLXXIV . De Epiphania Domini, II.
- 1.
Magi ad Christum stella et Angelorum revelatione perducti. Anniversaria celebratio diei hujus anniversarium sermonem a nobis exigit, debitum auribus et cordibus vestris. Hodie Salvator noster Magos ad se de tam longinqua gente perduxit. Venerunt ut adorarent infantem, Verbum Dei. Quare venerunt? Quia stellam inusitatam viderunt. Et unde eam Christi esse cognoverunt? Videre enim potuerunt stellam; numquid loqui eis potuit et dicere, Stella Christi sum? Procul dubio aliter indicatum est, per aliquam revelationem. Tamen inusitate rex natus erat, qui et ab alienis adorandus erat. Numquid non reges ante in Judaea erant nati, aut per universam terram in diversis gentibus? Quare iste adorandus, et ab alienigenis adorandus, non terrente exercitu, sed in paupertate carnis, latente majestate virtutis? Quando natus est, adoratus est a pastoribus Israelitis, quibus eum Angeli nuntiaverunt: sed Magi non erant de gente Israel. Colebant Gentium deos, hoc est daemonia; quorum fallaci decipiebantur potentia. Viderunt ergo quamdam stellam inusitatam, mirati sunt: quaesierunt sine dubio cujus esset signum, quod tam novum insolitumque viderunt. Et utique audierunt, profecto ab Angelis, ab aliqua admonitione revelationis. Quaeris fortassis, Ab Angelis bonis, an malis? Christum quidem et angeli mali, hoc est daemones, Filium Dei esse confessi sunt. Sed cur non et a bonis audierunt, quando in Christo adorando salus eorum jam quaerebatur, non iniquitas dominabatur? Potuerunt ergo illis dicere Angeli: Stella quam vidistis, Christi est, ite et adorate eum ubi natus est, et simul indicate qualis et quantus natus. Illi autem hoc audito venerunt et adoraverunt. Aurum, thus et myrrham obtulerunt, secundum consuetudinem suam. Talia enim solebant offerre diis suis.
- 2.
Christus ab ipsis Judaeis demonstratus Gentibus. Quod sane antequam facerent, antequam eum in civitate ubi natus fuerat invenirent, venerunt quaerentes, Ubi natus est rex Judaeorum? Nonne poterant etiam hoc revelatione cognoscere, sicut cognoverant illam stellam regis esse Judaeorum? Nonne potuit eos ad illam civitatem eadem stella perducere, sicut postea perduxit ad locum ubi Christus cum matre 39.1667| infans erat? Poterat sane, non tamen factum est; ut hoc a Judaeis inquirerent. Quare voluit hoc Deus a Judaeis inquiri? Ut dum ostendunt in quem non credunt, ipsa sua demonstratione damnentur. Attendite quia et nunc fiunt primitiae Gentium Magi, quanto a majori impietate liberati, tanto majorem dantes gloriam liberanti. Quaerunt, Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Herodes, audito regis nomine, tanquam aemulus contremiscit. Vocat Legis peritos, interrogat ab eis secundum Scripturas ut indicent ubi Christus nasceretur. Illi respondent, In Bethlehem Judae. Perrexerunt Magi, et adoraverunt (Matth. II, 1-11): Judaei remanserunt, qui demonstraverunt. O magnum sacramentum! Hodie per Judaeorum codices convincimus: fiunt fideles per eorum codices. Ostendimus Paganis quod nolunt credere. Nam aliquando Pagani faciunt nobis hujusmodi quaestionem, cum vident quae scripta sunt sic impleri, ut negare omnino non possint, quod ea per Christi nomen in omnibus gentibus praesentantur, quae in sanctis codicibus praedicta recitantur, in fide regum, in eversione idolorum, in mutatione rerum humanarum: et aliquando audent, ut dicant, Vidistis ita fieri, et tanquam praedicta sint conscripsistis. Hoc poeta quidam eorum fecit: recognoscunt ista qui legerunt. Narravit quemdam apud inferos descendisse, atque in beatorum regionem venisse, demonstratosque illi Romanorum principes nascituros, quos jam ipse, qui haec scribebat, natos noverat (Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 752-887). Praeterita enim narravit; sed quasi futura essent praedicta, conscripsit. Sic et vos, inquiunt nobis Pagani, vidistis haec omnia fieri, et scripsistis vobis codices, in quibus haec legantur tanquam praedicta. O gloria regis nostri! Merito Judaei a Romanis victi sunt, nec deleti. Omnes gentes a Romanis subactae, in Romanorum jura transierunt: haec gens et victa est, et in lege sua mansit, quantum ad Dei cultum attinet, patrias consuetudines ritumque custodivit. Everso etiam templo suo, exstincto sacerdotio pristino, sicut dictum est a Prophetis; servant tamen circumcisionem et morem quemdam, quo a caeteris gentibus distinguuntur. Propter quid, nisi propter testimonium veritatis? Sparsi sunt ubique Judaei, portantes codices quibus Christus praedicatur, et sicut praedictus est praesentatur, ut jam Paganis possit ostendi. Profero codicem, lego prophetam: ostendo impletam esse prophetiam. Dubitat paganus, ne forte hoc ipse confinxerim. Inimicus meus habet hunc codicem, antiquitus sibi a majoribus commendatum. Ambos inde convinco: Judaeum, quia id prophetatum et completum ego cognovi; paganum, quia non ego hoc confinxi.
- 3.
Sacrificium uni Deo debitum. Non ergo seducant daemonia specie divinationis incautos, et rerum temporalium male curiosos; nec superbo fastu decipientes impios, sibi sacrificiorum exigant honorem. Vere divina praedixerunt divini viri unius discipuli. Verum sacrificium, uni vero Deo debetur. 39.1668| Hujus figurae ante gratiam, victimis adumbratae sunt. Quod uno modo futurum fuerat; multis modis providentia divina praenuntiavit; ut quam magnum esset, ostenderet. Ipse medicus, ipse medicamentum: medicus, quia Verbum; medicamentum, quia Verbum caro factum est. Ipse sacerdos, ipse sacrificium. Ipse est qui mutavit viam Magorum: ipse etiam nunc mutat vitam malorum. Cujus in carne manifestationem, quae graece dicitur Epiphania, justificatae in spiritu gentes hodierna solemnitate concelebrant: ut renovet memoriam solemnitas, vigeat devotione pietas, ferveat congregatione charitas, luceat invidis veritas.
SERMO CCCLXXV . De Epiphania Domini, III.
Christus Judaeis primum et post Gentibus manifestatus. Infantes martyres effecti. Duo parietes ad angulum convenientes. Epiphania latine manifestatio est. Dominus Christus ante paucos dies nativitate sua Judaeis manifestatus est: hodierno autem die per stellam Gentibus declaratus est. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Bos de Judaeis, asinus de Gentibus; ambo ad unum praesepe venerunt, et verbi cibaria invenerunt. Magi qui venerunt adorare Christum, et significant primitias Gentium, Legem non acceperunt, Prophetas non audierunt: lingua coeli stella fuit. Quasi diceretur eis, Quid a vobis quaesivi lucri? Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Et tamen Herodes turbatus, a Judaeis quaesivit ubi nasceretur Christus. Et responderunt, In Bethlehem Judae: et propheticum testimonium adhibuerunt; et Magis adorare pergentibus, ipsi immobiles permanserunt. In aggere lapides sunt; viam demonstrant, et ipsi non ambulant. Tamen perrexerunt Magi ad Bethlehem; sed inventa civitate, unde possunt domum invenire? Ecce stella illa quae fulsit de coelo, deduxit in terra, stetit super locum ubi erat puer. Quantus famulatus elementorum, et nequitia Judaeorum! Turbatus est Herodes, quasi venerit Christus regnum quaerere et invenire terrenum. Natus est coeli leo, et turbata est terrena vulpecula. Dominus dixit de Herode: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32). Turbata quid fecit? Occidit infantes. Quid fecit? Occidit infantes pro Verbo infante (Matth. II). Ante martyres sanguine sunt effecti, quam possent ore Dominum confiteri. Et has primitias Christus misit ad Patrem. Venit infans, et ierunt infantes; infans ad nos, infantes ad Deum. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Gaudeamus, nobis illuxit dies. Magi primitiae Gentium nos significaverunt. 39.1669| Agnoverunt Judaei quando natus est, agnoverunt Gentes hesterno die. Diversi parietes ad lapidem angularem venerunt, inde Judaei, inde Gentes; de diverso, sed non ad diversum. Vidistis et nostis, quia tantum a se parietes longe sunt, quantum ab angulo remoti sunt. Quantum ad angulum propinquant, propinquant sibi: cum ad angulum venerint, haerent sibi. Hoc fecit Christus. Longe a se fuerant Judaei et Gentes, circumcisio et praeputium, Legis et sine Lege, cultores unius veri Dei, et multorum falsorum. Quam longe? Sed ille est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sed qui venerunt de Judaeis, ipsi in bono pariete numerantur: nam qui venerunt, in ruina non remanserunt. Facti sumus unum illi et nos: sed in uno; non in nobis (Ephes. II, 11-22). Unde natus est Christus? De Judaeis. Sic habes scriptum, Salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22): sed non solis Judaeis. Non enim dixit, Salus Judaeis; sed, Salus ex Judaeis. Illi comprehenderunt, et ipsi perdiderunt; illi ligaverunt, et ipsos fugit; ipsi viderunt, et occiderunt: nos nec comprehendimus, et tenemus; nec vidimus, et credimus; posteriores sumus, et antecedimus. Illi qui nos praecesserunt, viam perdiderunt: nos autem et viam invenimus, et in illa ambulantes ad patriam veniemus.
SERMO CCCLXXVI . Dominica in octavis Paschae.
CAPUT PRIMUM.
1. Magnum miraculum, intrare januis clausis. Audivit Charitas vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis, si Deum cogitaveris. Mirum enim esset, si solus homo hoc fecisset. Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit. Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas monstravit (Joan. XX, 19-27). Sed sicut non est, inquis, naturae corporalis per januam clausam intrare, sic non est naturae corporalis super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia, responde mihi, da mihi soliditatem carnis. Ambulavit super aquas maris, da mihi et tu pondus carnis. Vis nosse hoc omnipotentiae fuisse? Et Petro dedit (Matth. XIV, 25-29). Qui quod voluit, dedit; quod proprium erat, sibi servavit. Ille enim vivens per clausas januas intravit, qui nascendo integritatem matris non violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus, obaudientes speremus promissa, si facimus jussa: quia ut faciamus jussa, ipse adjuvat, a quo speramus promissa.
CAPUT II.
- 2.
Octavae Infantium. Vetus et novus homo. Hodie octavae dicuntur infantium, revelanda sunt capita eorum, quod est indicium libertatis. Habet 39.1670| enim libertatem ista spiritualis nativitas: proprie autem carnis nativitas servitutem. Duae sunt utique hominis nativitates, nasci et renasci. Nascimur ad laborem, renascimur ad quietem: nascimur ad miserias, renascimur ad aeternam felicitatem. Nam illi pueri, infantes, parvuli, lactentes, maternis uberibus inhaerentes, et quantum in eos gratiae conferatur nescientes, ut ipsi videtis, quia infantes vocantur, et ipsi habent octavas hodie: et isti senes, juvenes, adolescentuli, omnes infantes. Una quippe illorum infantia pertinet ad vetustatem, altera ad novitatem. Nam quos videtis recentes a partu, veteres nascuntur. Vetus homo noster dictus est Adam, ex quo nascimur: novus homo Christus, per quem renascimur. Isti ergo et novi sunt, et renati sunt ad aliam vitam, et est in illis, si dici potest, quando nascuntur, nova vetustas.
- 3.
Baptizatos hortatur ne imitentur malos christianos. In Ecclesia mali bonis permixti. Ecce miscentur hodie fidelibus infantes nostri, et tanquam de nido volant. Necesse est ergo, ut parturientes eos alloquamur. Sicut enim recolitis, fratres mei, hirundinum vel domesticorum passerum pullos, quando volare de nido coeperint, matres cum strepitu circumvolant, et vocibus piis testantur pericula filiorum.
CAPUT III.
Scimus ergo multos, qui appellantur fideles, male vivere, et gratiae, quam acceperunt, moribus suis non convenire; laudare Deum lingua, blasphemare vita. Scimus autem alios inter istos multos, tanquam inter multam et abundantem paleam, velut grana gementes in tritura, sed spe horrei se consolantes. Duo ista genera hominum scimus esse in Ecclesia. Aream dominicam Ecclesiam novimus: ventilationem in die judicii speramus, massam frumenti in resurrectione desideramus, horreum in vita aeterna sumere cupimus. Ibi nulla palea erit, sicut in gehenna nullum granum erit. Nunc ergo, fratres mei, cum sciamus duo ista genera hominum esse in Ecclesia, piorum et impiorum, bonorum et malorum, timentium et contemnentium, quibus conjungantur isti, nescimus. Quid autem velimus, et ipsi sciunt: utrum de illis vota nostra compleantur, humana ignorantia sollicitudine fatigatur, aliquando et falsis suspicionibus agitatur. Ex his discitur in hac terra, ubi sine tentatione non vivitur. Admoneo ergo vos, sancta germina; admoneo vos, novellae in agro dominico plantae, ne de vobis dicatur quod de vinea domus Israel dictum est, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Botrum in vobis inveniat, qui botrus pro nobis calcatus est. Uvam ferte, bene vivite. Fructus enim spiritus est, sicut dicit Apostolus, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, fides, continentia, castitas (Galat. V, 22). Quando ad nos venerit agricola noster, cujus nos operarii sumus, ille qui intus dat incrementum: nam nos forinsecus plantare novimus et rigare; sed ait Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed Deus qui incrementum dat (I Cor. III, 7); qui modo videt quomodo audiatis, qui modo inspicit quomodo 39.1671| timeatis, aut jam timere incipiatis: cum ad vos ille agricola venerit, inveniat in vobis quod dixerat Apostolus, Gaudium meum et corona mea, omnes qui statis in Domino (Philipp. IV, 1).
CAPUT IV.
- 4.
Mali ad peccandum inducentes cavendi. Incantationum remedia illicita. Eleemosyna. Fratres, filii dulcissimi, filii charissimi, imitamini bonos, cavete malos. Scio enim quia venturi sunt ad vos homines mali, et persuasuri vobis vinolentiam, et dicturi sunt vobis, Quare? Nonne et nos sumus fidelissimi? Scio, inde doleo, inde timeo. Jam tu si dixeris constanter: Frater, nec te vellem facere quod facis, sed si te non possum ducere in bonum meum, vel noli me trahere ad malum tuum. Hominibus istis, ut fieri solet, caput dolebit. Dicturus est tibi vicinus tuus aut vicina: Est hic incantator, est hic remediator, et nescio ubi mathematicus. Tu dicis: Christianus sum, non licet mihi. Et si ille dixerit tibi, Quare? nonne ego christianus sum? tu dicturus es, Sed ego fidelis sum. Et ille tibi: Et ego baptizatus sum. Fiunt angeli diaboli, membra Christi. Quia ipsum possidet inimicus, trahere quaerit et alium. Inveniat vos paratos, qui ista vobis praeparavit. Ideo loquor, ideo contestor, ideo non taceo, ideo vestimenta mea excutio, ideo in tribunali Dei mei excusatum me habeo. Dicam Deo meo: Domine, non tacui; Domine, talentum quod mihi dedisti non abscondi, sed erogavi. Hoc poterit mihi dicere: Serve nequam, tu dares, ego exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Ecce, Domine, dedi, tu exige. Et si forte vos vetus titillaverit consuetudo, habetis quem interpelletis. Major est adjutor quam oppugnator. Ideo gemitis, ideo oratis, ideo dicitis, Ne nos inferas in tentationem. Observate illud etiam, fratres mei, quod supra dicitis, Dimitte nobis debita nostra; ut faciatis quod sequitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 13, 12). Eleemosynam facis, eleemosynam, accipis. Ignoscis, ignoscetur tibi. Erogas, erogabitur tibi. Deum audi dicentem, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). In mente habete pauperes. Omnibus dico: facite eleemosynas, fratres mei; facite, et non perdetis. Deo credite. Non solum dico vobis, non perditis quod facitis pauperibus: sed plane dico vobis, hoc solum non perditis, caetera perditis. Ecce videamus si exhilaratis pauperes hodie; horrea ipsorum vos estis, ut det vobis Deus unde detis, et dimittat quod forte peccatis. Includite eleemosynam in corde pauperum, et ipsa pro vobis exorabit Dominum (Eccli. XXIX, 15): cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCLXXVII . In Ascensione Domini.
- 1.
-- Verbum Dei digne a nobis laudari non potest. Quomodo exsultavit ad currendam viam. Cur 39.1672| bis in Psalmo dictum, Tollite portas, etc. --Dilectissimi fratres, de Verbo aeterno quis temporale digne proferat verbum? Magnis infima quomodo sufficiant? Laudant coeli, laudant virtutes, laudant aetheriae potestates, laudant coeli luminaria, laudant sidera, ut potest laudat et terra: non ut digne laudet, sed ne se ingrata condemnet. Quis explicat, quis loquitur, quis vel sapit eum qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), quomodo exsultaverit ad currendam viam, ut esset a summo coelo egressio ejus, et recursus ejus usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 6, 7)? Si ubique attingit, unde exit? Si ubique attingit, quo vadit? Locis non distenditur, neque temporibus variatur, neque habet accessus et recessus: in se manens, ubique circuit totus. Quae sunt spatia quae non habent omnipotentem, quae non tenent immensum, quae non suscipiunt venientem? Si verbum cogitas, nihil diximus. Sed ut de se humiles doceret aliquid dicere, humiliavit semetipsum formam servi accipiens (Philipp. II, 8). In hac forma descendit, in hac forma, secundum Evangelium, sapientiae studio profecit (Luc. II, 52), in hac forma patiens fuit, in hac forma fortiter dimicavit, in hac forma mortuus est, in hac forma mortem vicit et resurrexit, in hac forma ad coelum rediit, qui de coelo nunquam recessit. Benedictus ergo est in solidamento coeli, qui factus est pro nobis, secundum Apostolum, maledictus, ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret (Galat. III, 13, 14). Exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, 6). Qualis gigas? Mortem moriendo superavit. Qualis gigas? Portas inferni fregit: exiit, et ascendit. Quis est iste rex gloriae, propter quem dictum est quibusdam principibus, Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae? Elevamini, magnus est: angustae estis, non capitis, elevamini. Utquid hoc? Ut introeat rex gloriae. Expavescunt: Quis est iste rex gloriae? Non agnoscitur. Non solum Deus est, sed et homo: non solum homo est, sed et Deus. Patitur, certe Deus est? resurgit, certe homo est? An et Deus et homo est? Vere enim patitur, et vere resurgit. Hoc autem in uno eodemque psalmo bis dicitur, Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Et repetitur hoc ipsum post eadem verba, tanquam putetur superfluum et non necessarium. Sed in repetitione eorumdem verborum fines attendite, et advertite quare bis dictum fuerit. Tanquam enim semel resurgenti, et semel ascendenti, bis portae inferorum et coeli aperiuntur. Res enim nova, inferis Deus praesens: res nova, coelis homo assumptus. Utroque tempore, utroque loco, expavescunt principes. Quis est iste rex gloriae? Unde hoc discernimus? Audi quid utrisque respondeatur. Illis interrogantibus dicitur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in bello. Quali bello? Mortem pro mortalibus subire, solum pro omnibus pati, non resistere 39.1673| omnipotentem, et tamen vincere morientem. Magnus ergo iste rex gloriae, etiam apud inferos. Repetitur etiam hoc coelestibus potestatibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae. Annon sunt portae aeternae, quarum claves accepit Petrus? Sed quia secum hominem levat, ibi tanquam non agnitus dicitur: Quis est iste rex gloriae? Sed ibi quia non jam certator, sed victor est, quia non dimicat, sed triumphat; non ibi respondetur, Dominus potens in bello; sed, Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 7-10)?
SERMO CCCLXXVIII . In die Pentecostes.
Charitas effectus praesentiae Spiritus sancti. Spiritus sanctus arrha vitae aeternae. Arrham inter et pignus discrimen. Datur arrha vitae aeternae, ut eam desideremus. Grata est Deo solemnitas, ubi viget pietas, et fervet charitas. Ipse enim est effectus praesentiae Spiritus sancti: quod docet Apostolus dicens, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Adventus ergo Spiritus sancti uno in loco centum viginti homines constitutos implevit. Cum Actus Apostolorum legerentur, audivimus, Erant congregati in unum centum viginti, tenentes promissum Christi (Act. I et II). Dixerant enim ut essent in civitate, quousque induerentur virtute ex alto. Ego enim, inquit, mittam promissionem meam in vobis (Luc. XXIV, 49). Fidelis promissor, benignus dator. Quod cum in terra esset promisit, in coelum ascendit et misit. Habemus pignus futurae vitae aeternae regnique coelorum. Non nos fraudavit recenti promissione, et fraudaturus est futura exspectatione? Omnes homines quando aliquod negotium inter se contrahunt, et pecuniarii negotii sponsione relaxantur, plerumque accipiunt arrham, vel dant: et arrha data fidem facit, etiam rem illam esse secuturam, cujus arrha praecessit. Arrham nobis dedit Christus Spiritum sanctum: et qui fallere nos non possit, securos tamen fecit, quando arrham dedit, quam etsi non daret, sine dubio quod promiserat exhiberet. Quid promisit? Vitam aeternam, cujus arrham Spiritum sanctum dedit. Vita aeterna possessio habitantium: arrha consolatio est peregrinantium. Melius enim dicitur arrha quam pignus. Haec enim duo similia videntur inter se; sed tamen habent aliquam differentiam non negligendam. Et pignus quando datur, et arrha quando datur, ideo fit, ut quod promittitur impleatur: sed quando datur pignus, reddit homo quod accepit, re completa propter quam pignus accepit; arrha autem quando datur, non recipitur, sed superadditur ut impleatur. Arrham ergo habemus: ipsum fontem, unde arrha est, sitiamus. Arrham habemus 39.1674| aspersionem quamdam in cordibus nostris Spiritus sancti: si quis sentit hunc rorem, desideret fontem. Utquid enim habemus arrham, nisi ne fame et siti in hac peregrinatione deficiamus? Esurimus enim et sitimus, si tamen peregrinantes nos esse cognoscimus. Qui peregrinatur, et novit se peregrinari, desiderat patriam; quam dum desiderat, molesta est peregrinatio. Si amat peregrinationem, obliviscitur patriam, et non vult redire. Non est talis patria nostra, cui aliquid praeponamus. Aliquando enim homines dum peregrinantur, divites fiunt. Qui egebant in patria sua, peregrinatione ditescunt, et redire nolunt. Nos a Domino nostro, ex quo inspiravit primo homini flatum vitae, peregrinantes omnes nati sumus. Patria nostra in coelis est, cives Angeli. De patria nostra, ut ad reditum exhortemur, litterae nobis missae sunt, quae quotidie in populis recitantur. Vilescat mundus, ametur a quo factus est mundus.
SERMO CCCLXXIX . In Nativitate Joannis Baptistae, I.
Joannes tam magnus homo, ut Christum Deum praedicaret. Cur prophetae tot ante per Christum praemissi. Beatus Joannes, fratres charissimi, cujus hodie nativitatem celebramus, tam magnus exstitit inter homines, ut Dominus noster Jesus Christus tale ei testimonium perhiberet, dicens: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Audivimus, cum Evangelium legeretur, quam mirabiliter fuerit ex desperatione conceptus, et quanto Spiritus sancti testimonio procreatus. Pater ejus eo quod non credidit, obmutuit. Annuntiatus ergo per Angelum, et non creditus, patris vocem abstulit, natus linguam resolvit (Luc. I). Accipite ergo in hujus rei mysterio magnum sacramentum. Ante Dominum Jesum Christum Joannes praemissus est, missi sunt Prophetae per superiora saecula, nec defuerunt qui Christum praedicarent. Tantus enim judex venturus erat, ut multi deberent praeire praecones. Ab ipso prorsus exordio generis humani non cessavit se Christus prophetare, et venturum praenuntiare. Novissime missus est Joannes homo, sed quo homine nullus exstitit major. Venturus erat Dominus Jesus, non homo tantum, sed et Deus: utique et Deus et homo; Deus semper, ad tempus homo; Deus ante tempora, homo in fine temporum; Deus ante saecula, homo in fine saeculi. Deus qui hominem fecit, propter hominem dignatus est homo fieri, quem fecit. Venturo ergo Domino Jesu Christo, qui plus est quam homo, ne putaretur tantum esse homo, testimonium debuit illi perhibere magnus homo. Christus, inquam, Dominus, non tantum Deus, sed et Deus et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos refecit. Joannes autem homo tantum, sed quantus homo? Audi de eo Deum et hominem dicentem. O Domine Jesu Christe, quis 39.1675| est Joannes? Et dicit Deus, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. O Joannes magne homo, quo in natis mulierum major nemo surrexit, et tu dic mihi, o magne homo, quis est iste qui putatur solus homo? Quis est, audi: Cujus non sum dignus, inquit, calceamenta portare. Didicimus ecce per Joannem, et per hominem credendum esse in Christum, et non esse ponendam spem in homine, sed in Christo. Ecce habes magnum hominem, quo nemo major surrexit, et ipse est Joannes. Sed vide quia iste Joannes amicus est sponsi; sponso zelat, non sibi. Dicit enim ad se venientibus: Ego baptizo vos aqua; qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus calceamenta solvere; ille autem baptizabit vos in Spiritu sancto (Matth. III, 11). Venite post me, sed nolite manere in me: transite ad illum qui creavit vos et me, quia ipse vivificaturus est vos et me.
SERMO CCCLXXX . In Nativitate Joannis Baptistae, II.
- 1.
Christum temporaliter natum praecessit Joannes. Nativitates Christi duae. Superbia, tumor. Incarnationis causa, ut homini Deus exemplum praeberet. Quietis et parva vox sufficit. Si autem vultis, fratres, quieti audire, nolite habere cor in auribus, sed aures in corde. Hodiernum diem beati Joannis Baptistae solemnitati illuxisse tradit et credit Ecclesia. Oportet autem hoc de ipso die credere, quod sine varietate totus orbis agnoscit: sed quia Joannis esse diem nemo dubitat, non Joannis qui Evangelium scripsit, sed Joannis Baptistae praecursoris Domini, qui tanto magnus apparuit, quanto se humilem praebuit, dicens, cum ipse Christus putaretur, non se dignum corrigiam calceamenti solvere ei, quem Dominum agnoscebat (Matth. III, 11), ut amicus esse mereretur. Nonnulli autem putant passionis ejus diem hodie celebrari. Sciat prius Sanctitas vestra, nativitatis esse diem, non passionis. Ex lectione quippe evangelica invenitur ejus nativitas sex mensibus praecedere Domini nativitatem. Et quoniam diem nativitatis Domini octavo calendarum januariarum die consensus tradit Ecclesiae; restat ut hodiernus dies nativitatis Joannis intelligatur.
- 2.
Idem tractatur argumentum. Praecessit ergo Joannes Dominum, non tanquam magister discipulum, sed tanquam praecursor judicem; non ut superimponeret potestatem, sed ut praeberet officium. 39.1676| Ipsius autem testimonium Joannis de hac re sic se habet: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Post Joannem venit Dominus nascendo de virgine Maria, non de Patris substantia. Duas enim Domini nativitates accepimus, unam divinam, alteram humanam; tamen utramque mirabilem: illam sine matre, istam sine Patre: illam aeternam, ut crearet temporalem; hanc temporalem, ut praestaret aeternam . Ille enim de quo dicit Joannes, non Baptista. sed Evangelista, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 15, 1, 3): ille tantus in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricans tempora, ille ex nullo saeculo ante omnia saecula judex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Ei praebentes obsequium et testimonium, tanquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes eum ante ipsum nascendo venerunt, post ipsum credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, miracula facturus: quibus miraculis, bene intelligentibus indicaretur Deus; humano autem aspectu videntibus appareret homo, parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne, non grandescendo, sed tumescendo, se crederet magnum. Est enim superbia, non magnitudo, sed tumor. Ut ergo generis humani istum tumorem sanaret ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens, sed medicamentum se faciens, apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humanitatis ejus sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quaerit firmos. Et nondum erant homines qui Deum viderent in homine, nec poterant videre nisi hominem; nec tamen spem suam ponere debent in homine. Quid ergo fieret? Homo hominem videre potest, homo hominem sequi non debet. Deus sequendus erat, qui videri non poterat: homo sequendus non erat, qui videri poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. O homo, propter quem Deus factus est homo, aliquid magnum te credere debes: sed descende, ut ascendas; quia et Deus descendendo factus est homo. Adhaeresce medicamento tuo, imitare magistrum tuum, agnosce Dominum tuum, amplectere fratrem tuum, intellige Deum tuum. Hoc ille tantus et tantillus, vermis, non homo; sed per quem factus est homo. Hoc ergo ille: quid Joannes, nisi quod de illo Dominus, nisi quod de illo verax, nisi quod de illo veritas dicit? Si enim ipsi Joanni debemus credere de veritate, veritati non credimus de Joanne?
- 3.
Ex verbis Joannis Arianorum calumniae. Verbum siquidem erat in principio, factum non erat. Dicat testimonium primo veritati ipsius particeps veritatis; et dicat testimonium homini Conditor hominis. Primo 39.1677| audiamus quid Joannes de Christo, et deinde quid Christus de Joanne; priorem audiamus, sed posteriorem intelligamus: prior loquatur qui prius natus est, sed confirmetur per eum a quo factus est. Post me, inquit, venit, et ante me factus est. Hic jam, qui credunt factum ante caetera per quem facta sunt omnia, calumniantur his verbis vel per haec verba nobis, et dicunt, Ecce quia factus est: Joannes dicit, Post me venit, et ante me factus est. Expone mihi quid sit, ante me factus est. Verba illorum dico, et ea discutienda propono. Soletis, inquiunt, dicere, quando aliquid tale de Christo dicitur, ut eum Patre minorem ostendat, quod ad hominem sit referenda sententia; ut quod in forma Dei est, aequalis sit Patri, quod autem semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, major sit Pater. Quid ergo dicetis ad hoc quod Joannes ait, ante me factus est? Audi quid dicamus: sed prius illud vide, quod Apostolus utrumque distinguens, et unum tamen in utroque eumdemque commendans, non dixit, Formam Dei accipiens. De forma vero Dei quid dixit? Cum in forma Dei esset: respiciens ad illum qui vocatus erat ante illum, in cujus Evangelio est, In principio erat Verbum; imo respiciens ad illud lumen, unde et ille hoc dixit. Neque enim dixit Joannes, In principio fecit Deus Verbum: qui posset dicere ita, ut dixit Moyses, quia de creatura facta a Domino Deo loquebatur, In principio fecit Deus coelum et terram. Cum ergo ille, si hoc sentiret quod Ariani sentiunt, posset dicere, In principio fecit Deus Verbum; non hoc ait: sed ait, In principio erat Verbum. Quod in principio erat, factum non erat. Neque enim praecessit aliquid de facto Verbo. Omnia enim quae Deus fecit, Verbo fecit: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Inter dicentem ut fiat, et quod factum est a dicente, plurimum distat: sed si dicens est, Verbum habet; si Verbum habet, per Verbum fecit; si per Verbum fecit, Verbum non fecit.
- 4.
Arianorum cavillatio: similiter dictum esse in Genesi, Terra erat. Quare, inquiunt? Annon audisti et de terra, Terra erat invisibilis et incomposita (Gen. I, 1, 2)? Si propterea, inquiunt, dicis Verbum factum non esse, quia dictum est, Verbum erat; nec terra facta est, quia dictum est, Terra erat. O caeca et haeretica insania! Attende, si est unde attendas; audi, si est unde audias: ne sonus inaniter aurem percutiat, cujus cor veritas non illustrat. Verba ejusdem Scripturae dicturus sum, quae ibi invenisti cum legeres, et praetermisisti cum litigares. Nempe propterea putas tale aliquid dictum de Verbo Dei, cum dictum est, In principio erat Verbum; quale dictum est de terra, quia dictum est, Terra erat invisibilis et incomposita. Ego tibi in hoc libro Geneseos superiora verba recitabo, quod antequam diceret scriptor Dei famulus, Terra erat; ut appareret quia facta erat, prius dixit, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce ego prius tibi edidi terram factam; et factam utique 39.1678| a Deo, sonante Scriptura et in aures recusantis irrumpente, In principio fecit Deus coelum et terram. Facta erant haec; sed nondum ornata, nondum declarata: terra nondum distincta, sed tamen jam facta. Ne autem putares continuo terram factam sic fuisse, ut non in ea esset quod ornaretur, subsecutus ait: Facta erat quidem, quia in principio fecit Deus coelum et terram; terra autem, quam fecit Deus, adhuc invisibilis erat et incomposita. Ostendit tibi qualis erat, quae facta erat; non quia erat, quae facta non erat. Poterat ergo dicere Joannes, In principio fecit Deus Verbum, Verbum autem erat; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat: ut iste esset ordo verborum, In principio fecit Deus Verbum, et Verbum erat apud Deum; ut intelligeremus quia hoc Verbum erat apud Deum, quod Verbum fecerat Deus. Nunc vero audis, In principio erat Verbum. Quid quaeris anteriora factus extremior? Extremior enim tu in errore tuo factus es: de imo loqueris, et ad ima respicis. Vellem, si de imo loquereris, ut sursum cor tenderes, et clamares de profundo ad Dominum: rumperet nubes caliginis carnis tuae, aperiret oculos humilitati lux quae venit in humilitate; videres, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Dicat et Paulus, Qui cum in forma Dei esset. Quid de humana nativitate dicit Joannes? Et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Dicat et Paulus, Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Quid ergo dicebas de verbis Joannis Baptistae? Eadem mihi nunc ea repete, nunc ea loquere. Quid ait Joannes Baptista? Post me venit. Agnosco nativitatem. Ille de sterili, ille de virgine. Sterilitas conversa est in fecunditatem: virginitas mansit post fecunditatem.
- 5.
Objectio: Christum dici factum, in quantum Verbum est. Christus ante Joannem factus, id est ante positus ipsi et praelatus. Sed Joannes, inquit, si secundum hoc dixisset factum, secundum quod ex virgine natus est, non diceret, ante me factus est; quia ex virgine post illum factus erat. Ergo, ante me factus est, quid est, nisi quia in principio Verbum factum erat? Sic enim ante Joannem erat; nam ex virgine post Joannem erat. Accipe, et si non rixaris, adverte. Aliquantum enim forte subobscurum est quod vis intelligere, ut rixando tibi augeas fumum, quo impediaris ab intellectu. Scripturam illam primo intuere, quae te docet ut docilis fias. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Patere ergo paulisper: forte inveniemus quomodo dictum sit, ante me factus est; dum tamen non intelligamus factum Verbum per quod facta sunt omnia. Quomodo, inquit? Si potero, dicam: si dicere non potero, non tamen non est quod dicat qui dicere potuerit. Credo autem et spero, quod illius majestas Unigeniti, qui cum esset Verbum, infans factus est, aperiet infantiam linguae meae, et faciet in ore partum, qui fecit in corde conceptum. Ecce dicam ut potero: intellige ut potes; et quod non poteris intelligere, noli reprehendere, quasi jam magnus 39.1679| sis; sed differ, ut crescere merearis. Certe hoc te movet, quomodo dictum sit, Qui post me venit, ante me factus est. Moveat plane ut quaerentem, non ut rixantem. Certe et ego quaero tecum: simul inveniemus, si simul quaeramus; ambo accipiemus, si ambo petamus; utrique nostrum aperietur, si ambo pulsemus. Post me venit, inquit: agnosce nativitatem ex virgine Maria. Ante me factus est: quid est, ante me factus est? Intellige, antepositus est mihi. Ille qui post me venit, factus est ante me. Quomodo si duo ambulent in itinere, et unus sit tardior, alter velocior, et praecedat tardior aliquantum, post paululum autem sequatur velocior; respicit tardior praecedens velociorem sequentem, et dicit, Post me venit. Et ecce accelerante illo, et propinquante, et adhaerente, et transeunte, videt ille anteriorem, quem respiciebat posteriorem: certe si celeritatem ejus expavescat quodam modo et admiretur, nonne poterunt esse ista verba ejus: Ecce homo post me erat, et ante me factus est? Quid est hoc, qui post me erat, ante me factus est? Qui ambulabat post me, celeritate ejus factum est ut esset ante me. Nam si ubicumque legeris, factus est, non intelligis nisi formatum esse qui non erat; et Dominum Deum dicturus es factum, de quo dictum est, Factus est mihi Dominus in refugium (Psal. XCIII, 22). Factus est Dominus adjutor (Psal. XXIX, 11); et, Factus est mihi in salutem (Psal. CXVII, 14). Quoties factus? Et ipse fecit omnia. Ergo intellige mecum verba. Neque enim tacuit idem Joannes et illud quod Verbum erat; ne ibi putares significasse Verbum, quando dixit, ante me factus est: ut noveris ad hoc pertinere ante me factus est, quia praecessit me, quia glorificatus est amplius me, quia cum me intenderent homines praecursorem, agnoverunt Dominum, quem nascendo praecesseram, quem obsequendo nuntiaveram; spesque eorum, concursus eorum in Dominum factus est; glorificatus est ille tanquam Filius Dei, ante me factus, secundum id quod Apostolus ait, Propterea Deus exaltavit eum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9 et 10). Gloria ergo ejus non esse coepit, sed innotuit. Factus est ante Joannem, quia praecessit honore Joannem.
- 6.
Datae interpretationi consonare verba Joannis subsequentia. Sed vide utrum merito. Interroga ipsum Joannem: Ille qui post te venit, quare ante te factus est? Qui te sequebatur, quare tibi praelatus est? Sequitur, Quia prior me erat. Hoc est, In principio erat Verbum. Ergo merito ante me factus est, quia prior me erat. Prior Joanne, prior Abraham, prior quam Adam, prior quam coelum et terra, prior quam Angeli, Sedes, Dominationes, Principatus et Potestates. Quare prior? Quia omnia per ipsum facta sunt. Agnoscat servus humilitatem suam: ostendat Dominus majestatem suam. Dicat idem Joannes, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Multum se humiliaret, si diceret, Dignus sum. Quid enim si diceet dignum? numquid sedere in judicio ad dexteram 39.1680| Patris? numquid venire ad judicandos vivos et mortuos? Quid si diceret dignum solvere corrigiam calceamenti? Magna humilitas, si hoc est dignus amicus sponsi. Dicturus enim erat amicum se esse sponsi: et ne in illa amicitia aequalitas forte ab aliquo imprudente intelligeretur; dicit se amicum propter amorem, dejicit se ad vestigia propter timorem. Et parum est quod se ad vestigia deponit; nec dignum se dicit solvere corrigiam calceamenti. Humilis profecto, si dignum solvere; sed quia nec dignum se dicit solvere, dignus qui exaltaretur ab humilitate. Dicat etiam apertius, dicat distinctius, quid est, Post me venit, ante me factus est. Dixit enim et causam, quia prior me erat. Quoniam, In principio erat Verbum; et, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Oportebat ut cresceret qui posterior venit, et minueretur qui anterior venit. Si crevit qui posterior venit, ante ipsum factus est crescendo. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Hoc est, ante me factus est. Et quomodo crevit Christus, minutus est Joannes? Praecessit aetate Joannes Dominum in nativitate humana; creverunt ambo annis accedentibus, statura carnis, et pervenerunt ad certum modum sicut homines. Sed Joannes homo, Christus Deus et homo. In divinitate si intelligamus quia crevit Christus, absurdi sumus, et nimis erramus. Crescit enim aliquid, ut proficiat. Deus quo crescat non habet: si enim habet quo crescat, minor erat antequam cresceret. Redeamus ad formam carnis. Ipsa cum Joanne crevit, non illo minuto crevit. Referamus ergo fortassis ad gloriam; et intelligamus, Illum oportet crescere, me autem minui, secundum hoc dictum, quod post me venit, et ante me factus est. Joannes enim personam sustinebat hominis, et loquebatur ex typo generis humani, ad quod salvandum venerat Christus. Dixeramus autem, fratres, humilis Deus venit ad superbum hominem. Agnoscat homo se hominem, appareat Deus homini. Etenim si ideo venit Christus, ut humiliaretur homo, et ex humilitate cresceret homo; oportebat ut gloria jam cessaret hominis, et commendaretur gloria Dei: ut spes hominis esset in gloria Dei, non in gloria sua, dicente Apostolo, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Recte ergo dicitur homini, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Hunc typum humilitatis humanae Joannes ostendens, quia quantum proficiebat opinio et fama Christi, non statura Christi, non majestas Christi, non sapientia, non Verbum Dei; sed fama illa, quae coepit a minimo, et jam tenet orbem terrarum: gloria Christi, non gloria hominis, ut agnoscat homo humilitatem suam, impertiat Deus divinitatem suam. Etenim gloria Dei, fratres, gloria nostra est. Quantum dulcius glorificatur Deus, tantum nobis 39.1681| prodest. Non enim altior erit Deus, quia honoramus illum: humiliemus nos, et exaltamus illum. Scriptum est enim, Exaltabo te, Domine (Psal. XXIX, 2). Quid est, Exaltabo te? In terra erat, et eum in coelo posuisti? Et homo exaltat Deum? Quid est, Exaltabo te? Altum te confitebor. Confiteatur ergo se homo hominem; decrescat prius, ut crescat. Dicat Joannes decrescendo ad humilitatem, non se esse dignum, qui solvat corrigiam calceamenti, et intelligat se participando illuminatum fieri.
- 7.
Joannes Baptista non erat lumen, comparatione Christi veri luminis. Lumen tamen Joannes participatione sapientiae. Hoc enim Joannes evangelista dixit de illo: Non erat ille lumen. Injuriam forte fecit Joanni, quia ait, Non erat ille lumen; cum Apostolis dictum sit a Domino, Vos estis lumen mundi? Praetulerunt se Apostoli Joanni? Non faciunt, ne mendacem ipsum Dominum judicent, qui dixit, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non utique major statura corporis, sed gratia participatae sapientiae, gratia participatae salutis. Quid sibi ergo vult, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine? Quare hoc dixit? Novi, inquit, quid dicam, testimonium perhibere de lumine. Erat enim lumen verum distinctum a Joanne, ne prorsus non lumen Joannes, sed ut in comparatione hujus luminis dictum intelligatur, Non erat ille lumen; secundum quod dixit, quia Erat lumen verum. Quomodo discernis hoc verum? Quod illuminat, inquit, omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Sed ut non videamur nos colligere ex verbis quod non est dictum, quamvis consequenter intelligendum, ipse Joannes dicat: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Erat ergo lumen verum. Joannes lumen illuminatum, Christus lumen illuminans. Nam ut noveris quia lumen erat Joannes, jam perhibeat et illi Dominus testimonium. Perhibuit ipse testimonium Domino suo, testimonium veritatis de Domino suo, quod habebat a Domino suo. Acceperat enim a Domino suo, ut diceret de Domino suo: ut autem ille diceret de servo suo, non acceperat a servo suo: et in se Christus de Joanne, et in Joanne Christus de se. Ipsa ergo veritas perhibeat testimonium, audiamus quia lumen est Joannes. Judaeis dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens (Id. V, 35). Et utique lucerna lumen est, non sicut dies, sed tamen lumen est. Ergo lucerna accenditur ut luceat, et Joannes illuminatus est ut loqueretur. Si ergo Joannes illuminatus est ut loqueretur, agnoscat se lucerna, ne superbiae vento exstinguatur. Sed forte lumen discipuli, et lucerna Joannes? Dominus enim de Joanne ait, Ille erat lucerna ardens, et lucens: de discipulis autem, Vos estis lumen mundi. Discipulos suos praetulit Joanni? Numquid et fideles illi quos alloquitur Paulus, praeponendi sunt Joanni, quibus ait, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8)? Lux ergo Apostoli, et lux fideles ex peccatoribus justificati, ex infidelibus fideles facti: tamen lucerna non sunt dicti discipuli. 39.1682| Attende, forte dicti, et non alio loco, sed ibi: ut ostenderet quemadmodum eos dixerit lumen; quia non lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sequere verba Evangelii: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi supra montem constituta. Sed de civitate dixit, non de lumine? Sequere adhuc: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Tale lumen estis, quale Joannes: lucerna illuminata. Tanquam cujus vox, vel quorum vox praecesserat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quas tenebras in Apostolis? Fuimus et nos aliquando, etc., quomodo illius reprobi et blasphemi, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Ecce tenebrae, accendatur lucerna: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Et ut noveris de ipsis dictum, Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; statim sequitur, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed in humilitate, quia hominem oportet minui. Quomodo autem Deum crescere? Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 14-16). Glorificatur Pater, glorificatur Filius: quia Pater glorificat Filium, et Filius glorificat Patrem. Agnoscat se ergo homo humilem, agnoscat excelsum Deum propter se humiliatum, ut homo, qui humiliatus erat in confessione peccati, exaltetur in adeptione justitiae, Haec duo; Dominus et Joannes, humilitas et claritas: Deus humilis in claritate, homo humilis in infirmitate; Deus humilis propter hominem, homo humilis propter hominem. Deus enim humilis ut prodesset homini, homo humilis ut non obsit sibi.
- 8.
Passionis et nativitatis differentia. Christus crescit, Joannes minuitur. Agnoscamus ergo haec duo et in ipsa differentia passionum. Legimus Joannem passum martyrium pro veritate: numquid pro Christo? Non pro Christo, si non veritas Christus. Non omnino pro ipsius nomine, sed tamen pro ipsa veritate. Neque enim ideo decollatus est Joannes, quia confessus est Christum. Sed monebat temperantiam, monebat justitiam: dicebat, Non tibi licet habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 18). Lex enim quae hoc jusserat, de illis jusserat qui morerentur sine liberis, ut acciperent fratres uxores fratrum suorum, et resuscitarent semen fratribus suis. Ubi ista causa non erat, nihil nisi libido erat. Hanc libidinem Joannes arguebat, castus incestum: quia et illud quod figurabat, tale est, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Praeceptum jam fuerat, ut si quis sine semine moreretur, qui magis propinquus esset, acciperet uxorem ejus, et suscitaret semen fratri suo. Utquid enim hoc Deus praeceperat, nisi ut eo modo significaretur semen suscitandum fratris ad fratris nomen? Hoc enim praeceptum erat, ut qui inde nasceretur, nomen haberet 39.1683| defuncti. Defunctus est Christus, acceperunt conjugem ejus Apostoli Ecclesiam. Quos de illa genuerunt, non Paulianos, aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Loquantur ergo haec duo ambae passiones: Illum oportet crescere, me autem minui. Ille crevit in ligno, hic est diminutus in ferro. Locutae sunt et passiones hoc mysterium, loquantur et dies. Nascitur Christus, et augentur; nascitur Joannes, et minuuntur. Minuatur ergo honor hominis, augeatur honor Dei; ut honor hominis inveniatur in honore Dei.
SERMO CCCLXXXI . De Natali apostolorum Petri et Pauli.
Petri et Pauli apostolorum dies, in quo triumphalem coronam, devicto diabolo, meruerunt, quantum fides Romana testatur, hodiernus est. Quibus solemnis festivitas exhibetur, solemnis etiam sermo reddatur. Laudes audiant a nobis, preces fundant pro nobis. Sicut traditione patrum cognitum memoria retinetur, non uno die passi sunt per coeli spatia decurrente. Natalitio ergo Petri passus est Paulus, non quo ex utero matris in numerum fusus est hominum, sed quo ex vinculo carnis in lucem natus est Angelorum; ac per hoc ita singuli dies dati sunt duobus, ut nunc unus celebretur ambobus. Magnum hoc mihi signum videtur esse concordiae: coapostolo suo novissimus primo, qui ad eumdem diem vocatus advenit, ad eumdem diem coronatus occurrit. Electus est ille ante Domini passionem, iste post ascensionem. Ordine temporis impares, aeternitate felicitatis aequales: ille ex piscatore, iste ex persecutore. In illo infirma mundi electa sunt, ut confundantur fortia (I Cor. I, 27): in isto abundavit peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20). In utroque magna Dei gratia atque ejus gloria claruit, qui eorum fecit merita, non invenit. Quid enim aliud demonstrare dignatus est, qui ad regnum primo vocare voluit piscatores, postea vocaturus imperatores, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)? Nam utique nobilium, doctorum, potentum non salutem contempsit, quibus ignobiles, imperitos infirmosque praeposuit. Sed nisi prius eligeretur vilitas infirmorum, non sanaretur inflatio superborum. Si prius a Christo divites vocarentur, putarent et dicerent non in se electam nisi opulentiam, facundiam, eloquentiae doctrinam, scientiae splendorem, nobilitatem, generositatem, tranquillitatem, regalem potestatem; atque ita temporalibus et saecularibus felicitatibus tumidi, tanquam ipsi prius Christo conferrent quod essent, ut eis ille videretur reddere, non donare, quod futuri essent gratia Dei, nec intelligerent, nec tenerent. Quanto ergo nunc melius, quanto ordinatius, prius erexit de terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem, ut collocaret eum cum potentibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8); ut 39.1684| munus intelligentiae atque doctrinae non solum ex Deo esset, sed etiam ut ex Deo esse appareret? Cum quanta itaque laetitia et quanta Dei gloria contuemur ab animo piscatoris contemni opes imperatoris? fundi preces imperatoris ad Memoriam piscatoris? ut nec ille ex eo quod non habuit, jaceret; nec iste ex eo quod habuit, superbiret. Jamvero illud quod Paulum ex persecutore suo praedicatorem suum Christus operatus est, quid valeat ad salutem hominum, ne quisquam magnarum sibi conscius iniquitatum de misericordia Dei debeat desperare, ipse potius apostolus eloquatur. Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Quis enim sub manu omnipotentis medici de salute desperet tanto informatus exemplo, considerans evangelizantem fidem quam aliquando vastabat, non solum evasisse poenam persecutoris, verum etiam coronam meruisse doctoris, et cujus sanguinem in ejus membris cupiebat saeviendo fundere, pro ejus nomine suum sanguinem credendo fudisse? Habet ergo Roma caput gentium, duo lumina gentium ab illo accensa, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: unum, in quo Deus abjectam exaltavit humilitatem; alterum, in quo damnandam sanavit iniquitatem. In illo discamus non superbire; in isto, non desperare. Quam breviter magna nobis exempla praemissa sunt, quam salubria; quae semper commemoremus, et in eorum laude lumen verum magnificemus. Nemo ergo se de hujus saeculi celsitudine extollat: Petrus piscator fuit. Nemo iniquitatem propriam cogitando misericordiam Dei defugiat: Paulus persecutor fuit. Ille dicit, Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX, 10): iste dicit, Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15).
SERMO CCCLXXXII . De sancto Stephano.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Praeceptum de diligendis inimicis. Jesus filius Nave in eremo pugnabat, et Moyses orabat: non quidem ambo pugnabant, et ambo orabant; sed unus pugnabat, et alius orabat. Merito qui pugnabat, non deficiebat; quia alter orando vincebat. Ita et ego loqui quidem videor, sed aliis orantibus loquor, ut precibus eorum contingat mihi quod Dominus ait, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Si ille ab uno tantum orante juvabatur, 39.1685| et non superabatur; quanto magis ego, pro quo non unus, sed multi rogant Deum mecum? Loquendo jam non timebit cor meum, quia laudem Domini loquetur os meum (Psal. CXLIV, 21). Dominus noster Jesus Christus, fratres, jubet nobis aliquid, et promittit nobis aliquid. Quod jubet, hic est: quod promittit alibi est. Quod jubet, finitur, quia temporale est: quod promittit, non finitur, quia aeternum est. Quod jubet, opus est: quod promittit, merces est. Hic advertat vestra Sanctitas, quanta est ejus misericordia erga nos, ut laborem hic posuerit cum fine, mercedem in coelo sine fine. Et ideo debemus prius hic laborare, et postea in coelo mercedem sumere, quam hic mercedem vel accipere, et postea laborare. De quibusdam enim dicit: Amen dico nobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Sed forte avidus es ad mercedem, et piger ad laborem. Qua fronte postulas quod promisit Deus, si non facis quod jussit Deus? Prius audi monitiones, et sic exige repromissiones. Prius, inquam, audi jubentem, et tunc exige pollicentem. Jubet enim nobis, et dicit: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui vos oderunt; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Audisti opus, exspecta mercedem: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 44, 45).
CAPUT II.
- 2.
Christi exemplum orantis pro suis interfectoribus. Christus orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Attende ipsum Dominum qui hoc jussit, quid fecerit. Nonne post tanta quae in eum commiserunt impii Judaei, qui retribuebant ei mala pro bonis, pendens in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Oravit in homine, qui exaudivit cum Patre. Nam et modo orat pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Ut sacerdos noster orat pro nobis, ut caput nostrum orat in nobis, ut Deus noster oratur a nobis. Quando ergo in cruce pendens orabat, videbat et praevidebat omnes inimicos; sed multos ex illis futuros amicos praevidebat, et ideo omnibus veniam postulabat. Illi saeviebant, et ille orabat. Illi dicebant Pilato, Crucifige (Luc. XXIII, 34, 21); ille clamabat, Pater, ignosce. In asperis clavis pendebat: sed lenitatem non amittebat. Illis jam petebat veniam, a quibus tantam accipiebat injuriam. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi insultando caput agitabant, quod sanum non habebant; quia caput quod est Christus, non habebant, et quasi in uno summo medico in medio constituto phrenetici circumquaque saeviebant: pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis. Attendite, fratres. Magna pietas. Pendebat, et tamen petebat. Et non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique, post resurrectionem sanavit quos pendens insanissimos toleravit: et sanguinem quem fuderunt saevientes biberunt, credentes; et facti sunt sequentes, qui erant persequentes. Ecce quare venit Christus, non perdere quod invenerat, sed quaerere et salvare quod perierat (Id. XIX, 10); ut diligendo saevientes inimicos, faceret credentes amicos.
CAPUT III.
- 3.
Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus. Sed ne multum a te longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passus est, relinquens tibi exemplum ut sequaris vestigia ejus (I Petr. II, 21), attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa peccati creatus, sicut et tu: eo pretio redemptus, quo et tu. Diaconus erat, Evangelia legebat, quae legis vel audis et tu. Ibi invenit scriptum, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Didicit legendo, perfecit implendo. Qui cum a Judaeis saxorum grandine caederetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat, dicens: Domine, 39.1686| ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapidabant, et ille orabat. Illi eum furore persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitia caecabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes praemittebat: tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos postea facies amicos?
CAPUT IV.
- 4.
Saulo Stephani oratione gratia et salus impetrata. Denique, fratres, ut noveritis quantum valuerit oratio sancti martyris Stephani, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum: qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium vestimenta servabat, et tanquam manibus omnium lapidabat (Act. VII). Et postea, sicut nostis, accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscumque invenisset Christianos viros ac mulieres, vinctos adduceret in Jerusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito circumfulsit eum lumen de coelo, et cecidit in terram, et audivit vocem de coelo, dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Et ille: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare: quia non stimulum, sed pedes quibus calcitras, vulnerabis. Quid mihi et tibi? Quare me persequeris? Quare te erigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono tuo? Sed contra tanta mala quae committis in me, olim quidem debui perdere te, sed Stephanus servus meus oravit pro te. Elisus est saeviens, erectus est credens: elisus est lupus, erectus est agnus: elisus est persecutor, erectus est praedicator. Dicam planius, dicam apertius: elisus est filius perditionis, erectus est vas electionis: elisus est Saulus, erectus est Paulus (Id. IX). Nam si martyr Stephanus non sic orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus.
- 5.
Mala precari inimicis quam iniquum. Ecce quare Dominus dicit, Diligite inimicos vestros: quia diligendo inimicum, facis amicum. Sed contra tanta et talia haec, tu quis es qui non diligis? Figis genu, collidis frontem in terram, et dicis: O si moriatur inimicus meus! Deus, si quid a te promerui, occide inimicum meum. Et utique tu qui oras ut homo moriatur, malus oras contra malum, et facti estis duo mali: ille male agendo, tu male orando. Tu malus orando incipis esse quando dicis, Deus, occide malum. Respondet tibi ipse: Quem vestrum? Te malum, an tuum inimicum? Advertat Sanctitas vestra. Judex homo per se ipsum reum non occidit, sed jubet, et spiculator occidit. Judex dicit, Occide: et tortor occidit. Et tu quando dicis, Occide inimicum meum, te facis judicem, et Deum quaeris esse tortorem. Respondet tibi Deus: Non ero prorsus, non ero peccatoris tortor, sed liberator; quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Nam si voluntatem tuam haberem, te prius occiderem, antequam invitatus venires. Nonne me blasphemasti? Nonne me in tuis malis operibus irritasti? Nonne nomen meum de terra delere voluisti? Nonne me in praeceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occidissem inimicum, quem modo facerem amicum? Quid ergo male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc milites meos, docui hoc martyres meos. Prius esto et tu martyr meus, tiro meus, adversus diabolum: aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Quod nobis praestare dignetur, etc.
SERMO CCCLXXXIII . In die anniversaria ordinationis episcopalis.
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Episcopale onus quomodo gerat, 39.1687| secum inquirendum ducit. Die quidem omni, et omni hora, curaque omnino continua, dilectissimi, cogitare debet episcopus, quantae dispensationis sarcinam gerat, qualem de illa rationem Domino suo reddat. Verumtamen cum dies anniversarius nostrae ordinationis exoritur, tunc maxime onus hujus officii tanquam tunc primum imponatur, attenditur. Interest autem quod eo die, quo id prius suscepimus, tantum quemadmodum gerendum esset cogitavimus: at vero consequentibus diebus, praecipueque illo, quo ejus solemnitas agitur, non solum futura ejus, quemadmodum deinceps geri debeant, cauta praevisione consulimus; verum etiam praeterita, quemadmodum gesta sint, sollicita recordatione recolimus: ut nosmetipsos in benefactis imitemur, et si qua culpanda transierunt, ne repetantur curemus, ut ignoscantur oremus; et accusationem diaboli, ubi possumus, recte agendi sedulitate fugiamus; ubi autem non possumus, confitendi pietate vincamus. Sicut enim futura peccata, negligendo justitiam, committuntur; ita praeterita, injustitiam defendendo, firmantur. Sicut ergo ne fiant prospicit charitas, ita facta delet humilitas: ut quae jam non possunt recte agendo non admitti, possint saltem non superbiendo dimitti. Didicimus quippe dicere Patri nostro, qui est in coelis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quod ut veraciter dicere possimus, etiam inimicos nostros oportet utique diligamus: quos tamen habere, nisi cogente justitia, non debemus. Nam si homines nobis pro nostris malis meritis inimici sunt, non curandum est ut eis debita dimittamus, sed timendum potius ne reddamus. Quoniam si nos merito nostrae iniquitatis oderunt, nos eorum, non ipsi nostri sunt debitores.
CAPUT II.
- 2.
Debitoribus suis ignoscit. Die ergo isto solemni episcopatus mei, prius paucis alloquar debitores meos, qui mihi nescientes apud Deum suffragantur, dum faciunt debita quae demittam, ut et mea mihi debita dimitti promerear. Vobis itaque dico sive praesentibus, sive absentibus, quibus inimicus efficior verum praedicans, quibus consulendo videor onerosus, quorum requirens utilitatem cogor offendere voluntatem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Nam et haec jumenta eos maxime calce morsuque appetunt, a quibus curantur, ut curentur eorum vulnera contrectantur. Non parcis, non parco: adversaris, adversor: resistis, resisto. Lucta nos comparat, sed causa separat. Tu inimicus es medico, ego morbo: tu diligentiae 39.1688| meae, ego pestilentiae tuae. Retribuebant, inquit, mihi mala pro bonis; ego autem orabam (Psal. XXXIV, 12). Quid orabat, nisi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Cum vobis, inquit, detraxerint, et dixerint omne malum adversum vos propter justitiam, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 11 et 12). Vos tamen corrigite perversitatem vestram, agnoscite charitatem nostram; reddite dilectionem dilectioni: nolumus majorem cum vestra perditione mercedem. Haec debitoribus meis, quibus dimitto, ut dimittatur mihi, nunc pauca suffecerint.
CAPUT III.
- 3.
In gratiam cum eis redire cupit, in quorum forte offensionem incurrit. Deinceps alloquendi sunt paululum etiam illi quibus debitor sum. Nam sicut ait Apostolus, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Nam talis debitor etiam ego pro mearum virium exiguitate dispensationisque portiuncula, non quibusdam, sed omnibus sum. Verum nunc de his debitis loquor, quae mihi dimitti, non a me exigi cupio. Neque enim sic tumore vanae mentis extollor, ut audeam dicere, ex quo hujus muneris sarcinam porto, nullum hominem a me perperam laesum. Hoc cuilibet homini tam multis et tam molestis actibus occupato atque distento, ne dicam impossibile, certe difficile est: quanto magis mihi, qui novi infirmitatem meam, quam cum meis et pro me vestris orationibus diebus ac noctibus offero sanandam Domino Deo nostro? Diversarum ergo curarum aestibus ac difficultatibus conturbatus, si quem forte non ut poscebat audivi, si quem tristius quam opus erat aspexi, si in quem verbum durius quam oportebat emisi, si quem corde contribulatum et opis indigum responsione incongrua conturbavi, si quem pauperem mihi forte in aliud intento importunius instantem vel praetermisi, vel distuli, vel etiam nutu aspero contristavi; si cui de me falsi aliquid tanquam homini de homine suspicanti justo acerbius indignatus sum, si quis in sua conscientia non agnovit quod de illo humanitus suspicatus sum; vos quibus pro his atque hujusmodi offensis esse me fateor debitorem, simul me vestrum credite dilectorem. Nam pullos, quos fovet, saepe in angustiis, sed non toto pedis pondere calcat et mater, nec ideo desinit esse mater. Dimittite, ut dimittatur vobis. Dimittite amanti vos debita difficultatis, qui nec contra inimicos debita tenere debetis crudelitatis. Ad summam, omnes obsecro, commendate, vos, Domino curam pro vobis meam: hinc enim juste expeto pro me vestram; ut quidquid mearum est in praeteritum offensionum propitius ignoscat, non severus agnoscat. Quod mihi deinceps temporis sub hac sarcina erit, iter agentem regat, et suis oculis placentem vobisque utilem faciat; ut non horrorem ac poenam meam, sed gaudium et coronam meam vos ejus conspectus inveniat.
SERMO CCCLXXXIV . De Trinitate, sive de Scripturis veteribus et novis contra Arianos .
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Deus, quid sit. Sancta et 39.1689| divina eloquia, fratres, jugiter, imo quotidie nobis salubriter recitantur, ut animae nostrae pascantur: in futuro autem saeculo aeternis epulis saginentur; dicente propheta, Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Qualis sit autem haec gloria futura, et quibus divitiis floreat, quantoque splendore praefulgeat, laudare possumus, explicare non possumus. Quare? Quia legimus, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si igitur tanta et talia sunt bona aeterna coelestia, quae Dominus omnipotens praeparavit sanctis suis catholicis et fidelibus populis; quid est ipse Deus, qui talia et tanta praeparavit? Quid est, inquam, omnipotens Deus? quid, nisi inaestimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, ultra omnia, extra omnia, praeter omnia? Omnem enim creaturam suam excedit, omnem facturam praeterit, universa praecellit. Si enim quaeras magnitudinem, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si justitiam, justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior. Nulla enim ratio patitur, ut vel factura factori suo aequetur, vel opus artifici comparetur: sicut legitur in propheta, Qui fecit fortia, fortior est; et qui fecit pulchra, pulchrior illis est (Sap. XIII, 3).
CAPUT II.
- 2.
Trinitas unus Deus. Arianorum error. In sole tria inseparabilia. In igne quoque tria inseparabilia. Sic autem hujus unicae deitatis praecelsa insignia praedicamus, ut tamen non sicut Judaei, sed sicut Christiani, Trinitatis divinae mysteria pariter fateamur. Sicut enim omnipotens et ineffabilis Pater est, ita omnipotens et incomprehensibilis Filius: ita etiam Spiritus sanctus in Patre et Filio indiscrete connexus, ineffabilis atque immensus est. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, unus omnipotens Deus, unus in trinitate, unus in potestate, unitas, trinitas, sempiterna majestas, unum potens per omnia, et trinitas in unitate, et unitas in trinitate consistit: sed nec trinitas dividitur, nec unitas separatur. Hac igitur catholica fide armati atque instructi, charissimi, nefandos Arianos haereticos, qui se hoc tempore impie jactitant, et multos Christianos nostros seducendo corrumpunt atque decipiunt, breviter percontemur, quomodo orant Dominum, qui sentiunt contra Dominum. Respondent nobis, dicentes: Oramus Dominum utique in trinitate, sed ut legimus, Patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum inferiorem, quia ipse Christus dicit, Pater major est me (Joan. XIV, 28).
CAPUT III.
His respondemus, Sic, inquam, oratis et colitis Deum? Sic plane; sic legimus, sic colimus, sic oramus. Ad hos dicimus: Si ergo ita Deum colitis et oratis, hoc non est Deum magnum unum colere et rogare, sed tres deos facere: et ubi est quod in lege divina legitur, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Et iterum alibi ait, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 5, 13). Si enim aliud est Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; jam non est una trinitas, sed divisa potestas. Quomodo autem discrepans potestas stare potest, cum juxta quod in Evangelio legimus, Domus in semetipsa divisa vel regnum, stare non potest (Matth. XII, 25)? Quomodo autem divinitas a semetipsa discernitur, 39.1690| cum lucis splendor aut solis calor nullatenus separetur? Ecce enim sicut videmus, in sole tria sunt, et separari omnino non possunt. Quae autem tria sunt videamus: cursus, splendor, et calor. Videmus enim solem in coelo currentem, fulgentem, calentem. Divide ergo, si potes, ariane, solem, et tum demum divide Trinitatem. Sed fortassis de sole discernendo difficilis est ratio, quia in coelo est, et a nobis longe positus est. Ecce aliud proponimus elementum quod minus est, et in terra nobiscum est: ignem dico, qui in manibus nostris habetur, et tamen non dividitur. Et ignis enim tria habet, et dividi non potest: hoc est, motum, lucem et fervorem. Si igitur, nefande haeretice, dividere non potes creatum solem et ignem, quomodo potes dividere Deum omnium creatorem?
CAPUT IV.
- 3.
Scripturarum testimonia de divina Trinitate. Fidei catholicae encomium. Audi autem et disce hanc magnam et unicam Trinitatem ab exordio generis humani fuisse ostensam. Audi in Lege et Prophetis, in Psalmis et in Evangelio, audi in Apostolo procul dubio declaratam. Audi, inquam, in Genesi: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Ut simul ostenderet inseparabilem Trinitatem, ait in eo libro, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 27, 2). Audi prophetam dicentem ex persona Christi: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Audi in Psalmis, Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6): et iterum, Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Audi hoc idem in Evangelio confirmatum: Dominus Christus Apostolis dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18 et 19). Audi Apostolum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Si igitur tam veteribus quam novis Scripturis satis aperteque probatum est divinam unitatem esse Trinitatem inseparabilem, spretis penitus haereticis secundum Apostolum dicentem, Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); jam fideles nostros populos de ipsa fide catholica confirmemus. Nullae quippe sunt majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines, viduas et conjugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Sicut ipse Dominus promittendo confirmat: In resurrectione neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); per Christum Dominum nostrum.
SERMO CCCLXXXV . De amore hominis in hominem .
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Amor hominis alius rectus, alius perversus. Non solum in Novo, sed etiam in Veteri Testamento admonemur, fratres dilectissimi, qualiter perfectam charitatem tenere debeamus. Sic 39.1691| enim ipse Dominus in Evangelio dixit: Diliges proximum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39). Tractemus ergo aliquantum de amore hominis in hominem: quia sunt amores hominum perversi. Ipse perverse amat alterum, qui et se perverse amat: qui autem recte se amat, et alterum recte amat. Verbi gratia, sunt amores flagitiosi, detestabiles: amores adulterorum, amores corruptorum, immundi amores. Malos amores detestantur omnes leges humanae, et leges divinae. Remove ergo istos illicitos, quaeramus licitos.
- 2.
Liciti amoris gradus. Incipit licitus amor a conjugio; sed adhuc carnalis est. Videtis quia communis est cum pecoribus: et passeres illi qui personant, habent conjugia, et nidos faciunt, simul ova confovent, simul pullos nutriunt. Licitus quidem amor iste in hominibus, sed videtis quia carnalis est. Secundus amor filiorum est; sed adhuc ipse carnalis est. Non enim est laudandus qui amat filios, sed detestandus qui non amat. Pro magno enim laudaturus sum in homine, quod video in tigride? Serpentes amant filios suos, leones et lupi amant filios suos. Noli ergo magnum putare, quod amas filios tuos. Adhuc in hoc amore serpentibus compararis. Si non amaveris, a serpentibus vinceris. Honestos amores jam dico: illos enim flagitiosos exclusi. Alius amor qui est propinquorum, jam iste videtur proprius hominum, si non sit consuetudinis. Nam major est amor qui extenditur ultra propinquos, quam qui tenetur inter propinquos. Qui amat propinquos suos, adhuc sanguinem suum amat. Amet alios qui non sunt propinqui, suscipiat peregrinum; jam multum dilatatus est amor iste. Tantum autem crescit, ut a conjuge ad filios, a filiis ad propinquos, a propinquis ad extraneos, ab extraneis ad inimicos perveniat. Sed ut perveniat illuc, multos habet gradus.
CAPUT II.
- 3.
Amicitia alia consuetudinis, alia rationis. De amicitia ergo videte quid dicam. Sunt amici, excepta amicitia, quae nec amicitia dicenda est, quam facit mala conscientia. Sunt enim homines qui pariter mala committunt, et ideo videntur sibi conjuncti, quia conscientia mala ligati sunt: excepta ergo ista nefaria amicitia, est quaedam amicitia adhuc carnalis per consuetudinem cohabitandi, colloquendi, simul conversandi; ut contristetur homo, quando deseritur ab amico, cum quo solet colloqui, et habere conjunctiones. Conveniunt duo homines, ambulant secum triduo, et jam nolunt a se recedere. Et ista quaedam amicitiae dulcedo est; honesta quidem; sed adhuc discutiamus illam, quia gradus amoris hujus quaerimus; et videamus quousque pervenerimus, usque ad amicitiam talem qualem dixi. Est ergo ista amicitia consuetudinis, non rationis. Habent illam et pecora. Duo equi manducent simul, desiderant se: si alia die praecedat unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum: vix regitur a sessore; et tamdiu impetu suo provocat, quousque perveniat. Cum pervenerit ad eum qui praecessit, sedatur: pondus illum ferebat, pondere amoris urgebatur; venit tanquam ad locum suum, et conquievit. Adhuc et ista amicitia consuetudinis est in pecoribus: surgamus 39.1692| adhuc et ab ista. Est alia superior amicitia, non consuetudinis, sed rationis, qua diligimus hominem propter fidem et mutuam benevolentiam in ista vita mortali. Hac superius quidquid jam invenerimus, divinum est. Incipiat homo amare Deum, et non amabit in homine nisi Deum.
CAPUT III.
- 4.
Amicitiae amor gratuitus. Videat enim Charitas vestra primum amicitiae amor qualiter debeat esse gratuitus. Non enim propterea debes habere amicum, vel amare, ut aliquid tibi praestet. Si propterea illum amas, ut praestet tibi vel pecuniam, vel aliquod commodum temporale; non illum amas, sed illud quod praestat. Amicus gratis amandus est, propter sese, non propter aliud. Si hominem te hortatur amicitiae regula, ut gratis diligas; quam gratis amandus est Deus, qui jubet ut hominem diligas? Nihil delectabilius Deo. Nam in homine sunt quae offendant; per amicitiam tamen cogis te, ut etiam illa quae offendunt in homine toleres propter amicitiam: si ergo non debes propter quaedam toleranda dissolvere hominis amicitiam; Dei amicitia quibus rebus debet cogi, ut dissolvatur a te? Nihil invenis delectabilius Deo. Deus non est unde te offendat, si tu eum non offendas: nihil illo pulchrius, nihil illo dulcius. Sed dicturus es mihi: Non illum video; quomodo sum amaturus quem non video? Ecce quomodo discis amare quem non vides: modo ostendo unde coneris videre, quod istis oculis non potes videre. Ecce amas amicum; quid in illo amas? Gratis eum amas. Sed forte amicus iste tuus, ut alia omittam, senex homo est: fieri enim potest ut habeas amicum senem. Quid amas in sene? Incurvum corpus, album caput, rugas in fronte, contractam maxillam? Si corpus quod vides, nihil deformius prae senectute: et tamen aliquid amas, et corpus quod vides non amas, quia deforme est. Unde vides quod amas? Si enim quaeram a te, Quare amas? responsurus es mihi, Homo est fidelis. Ergo fidem amas. Si fidem amas; quibus oculis videtur fides, ipsis oculis videtur Deus. Incipe ergo amare Deum, et amabis hominem propter Deum.
CAPUT IV.
- 5.
Deus gratis diligendus. Audite magnum testimonium. Diabolus certe accusator sanctorum est: et quia non apud talem judicem cogit quem fallat, non potest in nos crimina falsa dicere. Novit apud quem dicat. Quia ergo falsa contra nos non potest dicere, quaerit vera quae dicat. Ideo tentat ut habeat quod dicat. Hic ergo adversarius noster, qui nobis invidet regnum coelorum, qui non vult ut ibi simus, unde ipse dejectus est: Numquid, inquit, Job gratis colit Deum (Job. I, 9)? Adhuc ad hoc provocamur ab adversario, ut gratis Deum colamus, quando ille quaerens quod objiciat, pro magno se putavit invenisse quia dixit, Numquid gratis Job colit Deum? Non quia viderat cor ipsius, sed quia videbat divitias ejus. Cavere debemus ne ad praemium diligamus 39.1693| Deum. Quid enim? Propter praemium dilecturus es Deum? Quale praemium est quod tibi daturus est Deus? Quidquid tibi aliud dederit, minus est quam ipse. Colis non gratis, ut aliquid ab ipso accipias. Gratis cole, et ipsum accipies. Se enim servat tibi Deus, quo fruaris. Et si amas quae fecit, qualis est ille qui fecit? Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi? Evelle ergo cor tuum ab amore creaturae, ut inhaereas Creatori, et dicas quod in Psalmo scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est.
- 6.
Creaturam deserto Creatore diligere, adulterare est. Si autem deseris eum qui te fecit, et amas illa quae fecit, deserto illo qui te fecit, adulter es. Sic clamat Epistola Jacobi, adulteros appellans, Adulteri. Et unde adulteri? Quaeris unde? Nescitis, inquit, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4 et 5). Expressit quid dixit, Adulteri. Anima, deserto Creatore, amans creaturam adultera est. Illius enim amore nihil castius, nihil delectabilius. Illo deserto, hoc amplectendo, efficeris immunda. O anima, ut illius amplexibus digna sis, dimitte ista, et illi inhaere gratis. Nam inde dixit Psalmus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Versu priore sic dixit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 28, 27). Et quasi ostenderet quae sit fornicatio, subjecit: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Nihil aliud volo, sed ipsum. Adhaerere illi, hoc est bonum meum, hoc gratuitum bonum meum. Ideo et gratia dicitur, quia gratis constat. Cum ergo coeperis Deum amare gratis, securitas est: quia et amicum gratis amas, et ad hoc eum amas, ut tecum amet Deum. Attendite enim ipsam amicitiam vulgarem, unde coepimus, per quam gradus fecimus; attendite illam. Amat maritus uxorem, et uxor maritum: sine dubio et ille illam, et illa illum salvum vult. Vult illum habere incolumem, vult illum habere felicem. Ad hoc amat, quia ipsa vult incolumis esse et felix: quod sibi vult, hoc illi vult. Amat filios: quisnam vult, nisi salvos habere filios suos? Amat amicum: quis nisi incolumem habere vult? adeo ut, si forte contingat illi aliquid, contremiscat, contristetur, conturbetur, currat, accedat: cum accesserit, plangit. Quid ergo vult? Salvum habere. Si ergo omnis qui amat, salvum vult habere quod amat; si intelligat quae sit vera salus, incipit illam amare in se, et ipsam cogitur veram amare et in amico.
CAPUT VI.
- 7.
Salus vitae hujus quam vana. Si oculis carneis quaeris Deum, vide tres pueros de igne liberatos (Dan. III). Si fide quaeris Deum, vide Machabaeos in igne coronatos (II Machab. VII). Salus ergo illa amanda est, ista utenda. Haec enim ad usum necessaria est: nam transitura est. Non enim vera salus est, fratres, quam dicunt medici. Aegrotamus quodam modo: nam aegritudo perpetua est in ista fragilitate carnis. Putatis enim tunc hominem aegrotare, quando frebricitat; et sanum esse, quando esurit? Sanus est, dicitur. Vis videre quantum malum est esurire? Dimitte illum sine medicamento septem diebus, occiditur. 39.1694| Sed quia ponis quotidie medicamentum, vivit. Medicamentum autem famis, cibus est; medicamentum sitis, potus est; medicamentum lassitudinis, somnus est; medicamentum sessionis, deambulatio est; medicamentum deambulationis, sessio est; medicamentum fatigationis, dormitio est; medicamentum dormitionis, vigilatio est. Et vide quam imbecille sit corpus humanum: hoc ipsum adjutorium, quod dixi, qui assumit, si in eo perseveraverit, deficit. Esuriendo cibi quaerebas adjutorium: ecce adest adjutorium cibi; manducas, reficeris; si plus feceris, plus deficis. Adjutorium sitis quaerebas potum: multum bibendo offocaris, qui sitiendo urgebaris. Lassasti ambulando, sedere vis: sede perpetuo, vide si non lassabis. Quidquid ergo assumpserit, ut aliud pellat, in eo ipso si perseveraverit, deficit.
CAPUT VII.
- 8.
Vera salus vita aeterna. Amicus ad salutem aeternam diligendus. Charitas perfecta. Qualis est ergo ista salus, fratres, transitura, fragilis, peritura, vana? Vere quomodo dictum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est, ad modicum parens (Jacobi IV, 15). Qui ergo in vita ista amat animam suam, perdet eam. Qui autem in hoc saeculo odio habuerit animam suam, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25). Quae est vita aeterna? Vera salus. Et si amicum tuum videris, quem amabas in hoc saeculo ut salvus esset, quia tu jam talem salutem desideras quae aeterna est, ad ipsam salutem diligis amicum tuum; et totum quidquid vis amico tuo praestare, ad hoc vis praestare, ut illam tecum teneat salutem. Amas enim justitiam, vis illum esse justum: amas sub Deo esse, vis et illum esse sub Deo: amas vitam aeternam, illic eum vis tecum regnare in aeternum. Inimicum tuum vides illum persequi te, iniquitas est quae te persequitur. In illo irasci debes misericordia, febrit in anima. Quomodo ergo amicus hujus saeculi secundum saeculum amans animam suam, febrem vult expellere de amico suo, quem similiter amat ut se, propter praesentem salutem: sic tu quemcumque diligis, propter vitam aeternam dilige; cum inveneris iram, indignationem, odium, iniquitatem, sic coneris expellere morbum animi, quomodo amicus saeculi morbum corporis: ad hoc enim amas, ut facias quod et tu es: et erit in te perfecta charitas. Hoc si inveneris, ad hoc ama conjugem, ad hoc ama filium, ad hoc ama propinquum, vicinum, ignotum, inimicum, et erit in te perfecta charitas. Quae si fuerit in te, vincis mundum, et pellitur foras princeps mundi. Audistis enim quod ait Dominus, Princeps hujus mundi missus est foras (Ibid. 31): quia ipse passurus erat, et per passionem suam facturus in hominibus dilectionem. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Ut ergo amaretur, prior amavit: ut in nomine ejus nemo mori timeret, prior 39.1695| pro omnibus mortuus est. Ad hoc ergo ut aedificaret in cordibus hominum charitatem, misit diabolum foras. Quo foras? De cordibus hominum. Cupiditas intro illum mittit, charitas foras eum mittit. CAPUT VIII.
- 9.
Conclusio. Nos vero, fratres, supra scriptos charitatis gradus cum grandi diligentia cogitantes, non reddamus Domino pro bonis mala. Et quia ille veniens alligavit fortem, id est diabolum, et nos omnes qui vasa ejus fuimus de potestate illius abstulit, per gratiam ipsius evacuati omnibus malis, studeamus repleri abundantibus bonis, timentes illud quod ipse Dominus dixit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec reversus inveniens domum, unde exiit, vacuam, adduxit secum septem spiritus nequiores se: et facta sunt hominis illius posteriora pejora prioribus (Luc. XI, 21-26). Ne ergo et nos tale aliquid patiamur, quantum possumus elaboremus, in locis vitiorum virtutes inducere, ut possimus ad Dei misericordiam pervenire.
SERMO CCCLXXXVI . De dilectione inimicorum .
- 1.
Charitas etiam ad inimicos extendi debet. Preces ab ipso judice Christo traditae. Dimittendum ut dimittatur nobis. Securus apud Deum, cui roganti negatur venia a fratre. Orandum pro non rogante veniam. Intendite, fratres mei, ad charitatem, quam sic laudat Scriptura divina, ut nihil ei coaequet. Cum nos moneat Deus, ut nos invicem diligamus, numquid hoc tantum monet, ut diligas diligentem te? Haec est mutua dilectio, hoc non sufficit Deo: pervenire enim voluit usque ad inimicos diligendos, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur; ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, qui pluit super justos et injustos (Matth. V, 44 et 45). Quid dicis? diligis inimicum tuum? Respondebis forte: Per infirmitatem non possum. Sed profice, et age ut possis: maxime quia oraturus es judicem, quem fallere nemo potest, qui acturus est causam tuam. Interpella ergo hunc judicem, ubi nullus tabellarius conturbat, nullus officialis removet, nullus emitur advocatus qui possit pro te preces effundere, aut verba dicere quae non didicisti: sed ipse Filius Dei unicus aequalis Patri, sedens ad dexteram Patris, illius assessor, tuus judex, docuit te pauca verba, quae quivis idiota potest tenere et dicere, et in eis constituit tibi causam tuam; docuit te jus coeleste quomodo preceris. Sed forsitan respondebis: Per quem peto? per me, an per alium? Qui te docuit orare, ipse pro te allegat precem, quia tu reus eras. Gaude, quia ille erit tunc judex tuus, qui modo advocatus tuus est. Ideo ergo quia oraturus es, acturus 39.1696| es causam tuam paucis verbis, venturus ad illa verba: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Dicit enim tibi Deus: Quid mihi das, ut ego dimittam tibi debita tua? Quale munus offers, quale sacrificium conscientiae tuae imponis altaribus meis? Continuo docuit te quid petas et quid offeras. Petis, Dimitte nobis debita nostra: et tu offers, quid? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitor es ei qui falli non potest: habes et tu debitorem. Dicit tibi Deus: Tu debitor meus es, ille debitor tuus; hoc facio ego tibi debitori meo, quod tu feceris debitori tuo. Inde offers mihi munus, unde peperceris debitori tuo. Rogas me pro misericordia, tu noli esse piger in misericordia. Attende quod Scriptura dicit, Misericordiam volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6). Noli offerre sacrificium sine misericordia; quia non remittuntur tibi peccata tua, nisi offeras cum misericordia. Sed forte dicis: Non habeo peccata. Quantumvis cautus sis, frater, tamen in carne vivens in saeculo, agis inter pressuras et angustias, et inter innumerabilia tentamenta versaris; non poteris esse sine peccato. Certe dicit tibi Deus: Securus esto de peccato, noli dimittere si non habes quod ego tibi dimittam, sed magis exige si nihil debes: si autem debitor es, magis gratulare te habere debitorem, in quo facias quod fiat in te. Audi me, et discute te, quia vel de paucis probis, qui possunt veraciter orare orationem dominicam, veraciter dicere, Domine, dimitte mihi, sicut et ego dimitto. Non fallaciter, non ficte, ex corde vero fac, ut et in te verum fiat. Si enim qui te laesit, qui in te peccavit, petit a te veniam, et ignoscis; jam potes securus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nam si resistis roganti, contemneris et tu cum rogaveris. Clausisti contra pulsantem, clausum invenies, cum pulsaveris. Nam si aperueris viscera indulgentiae roganti te, aperiet et tibi Deus, cum rogaveris eum. Modo enim illos alloquor, qui petunt veniam a fratribus suis christianis, et non accipiunt. Ecce tu si concesseris, securus orabis. Ille vero, si te rogaverit, et si non concesseris, quomodo securus eris? Quisquis enim es qui peccasti, et veniam non meruisti, noli timere, interpella Deum ipsius et tuum: debita enim sunt: numquid poterit debita exigere servus, quae donaverit dominus? Si forte non te rogaverit qui in te peccavit, si veniam non deprecatur; si peccaverit, insuper adhuc et irascitur, tu quid facies? dimittis, an non dimittis? Ecce non dimisisti. Quare? Quia non rogavit. Si propterea non dimisisti, quia non rogavit, noli titubare in dominica oratione, securus illam dic, non tibi pectus percutias, quia non roganti non dimisisti. Ergo ille qui non rogavit, remansit: exigitur, prorsus exigitur ab illo: verumtamen 39.1697| in te sit perfecta charitas, roga pro non rogante; quia rogas pro multum periclitante.
- 2.
Christi exemplum orantis pro insultantibus et interficientibus. Exemplum Stephani. Hic jam attende Magistrum et Dominum tuum, non in cathedra sedentem, sed in ligno pendentem, circumspectis undique turbis inimicorum et dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vide magistrum, audi imitatorem. Numquid tunc Dominus Christus pro rogantibus rogavit, et non potius pro insultantibus et interficientibus? Numquid deseruit medicus officium suum, quia phreneticus saeviebat? Dic enim, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Salvatorem occidunt, quia salutem non quaerunt. E contra et tu forsitan dicturus es: Et quando ego hoc possum quod Dominus potuit? Quare hoc dicis? Attende ubi hoc facit; attende quia in cruce hoc fecit, non in coelo. Semper enim Deus in coelo cum Patre: in cruce autem pro te homo, ubi se imitandum praebuit omnibus. Pro te enim misit ipsam vocem, ut ab omnibus audiretur. Nam potuit pro illis orare in silentio, sed tu non haberes exemplum. Sed si multum est ad te Dominus, non sit ad te multum servus. Non potes imitari Dominum tuum, cum penderet in cruce? Stephanum servum ejus, cum lapidaretur, attende. Primum ait tanquam servus ad Dominum, Domine Jesu, accipe spiritum meum; et post haec genu flexo ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 58 et 59): et cum hoc dixisset, obdormivit in requie dilectionis. Pacem pinguissimam invenit, quia pacem inimicis optavit. Numquid et ipse tunc pro rogantibus rogavit, et non pro saevientibus, pro lapidantibus et interficientibus? Habes exemplum, disce, vide quomodo pro se stans oravit, et pro illis genu flexit. Putamus, fratres, quia plus eos diligit, quam se ipsum? Pro se vero stans tanquam justus, facile exaudiebatur. Nam pro iniquis genu figendum erat. Ostendit ergo dilectionem usque ad inimicos veniam rogantes. Ergo, fratres, propter securitatem dominicae orationis, rogantibus ex corde dimittite, et ut Dominus vobis vestra peccata dimittat in hoc mortali corpore et futuro usque in saecula, etc.
SERMO CCCLXXXVII . De correptione proximi .
- 1.
Corripiendi cura sacerdotibus imposita. Sermo Dei adversarius noster. Frequenter in Scripturis sanctis audivit Charitas vestra, fratres dilectissimi, in quo sint sacerdotes periculo constituti, si noluerint implere illud quod contestatur Apostolus, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Et quia tam grave pondus imminet cervicibus nostris, quibus dicitur, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem 39.1698| suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); necesse nobis est quoscumque negligentes aut secrete aut publice castigare. Sed quando corripimus, ille quem corripimus, si malus est, attendit a quo corripiatur; et facilius in correptore suo quam in se libenter agnoscit quod corrigat. Et si vera invenerit, quae et ipse dicat in eum a quo corripitur, gaudet. Quando melius gauderet de sua sanitate correctus, quam de alieno languore correptus? Ecce puta verum esse quod dicis; invenisti aliquid in homine a quo reprehensus es: tamen per illum tibi veritas loquebatur; per malum, per iniquum tibi veritas loquebatur. Quaeris quid reprehendas in homine: inveni potius quid reprehendas in veritate. Velis nolis, illa est adversaria tua, in qua non invenis quod accuses. Illam fac amicam, si potes. Adversarius tuus sermo Dei est: proferat eum peccator, proferat eum justus; sermo Dei est, inculpabilis est. Ipse est adversarius tuus: concorda cum eo, cum es cum illo in via. Via vita ista est. Adversarius omnium iniquorum sermo Dei est. Parum tibi est quod cum esset manens in sua beatissima et secretissima sede, venit ad te, ut esset tecum in via, et tecum voluit comitari? ut cum ambulas, et in potestate habes, componas causam tuam, et dicas, Quando finiturus es viam? et cum finieris viam, non erit cum quo causam tuam componere possis: et adversarius tradet te judici, judex autem ministro, minister autem in carcerem. Non exies inde, donec reddideris novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26). Est tecum verbum Dei, quasi adversarius in via: habes in potestate, compone. Quid a te quaerit adversarius iste, ut concordes cum illo? quid, nisi salutem tuam? Ambulat cum adversariis suis, et dicit eis ut concordent cum illo. Fiat: nondum finita est via. Quod heri non est factum, fiat hodie. Nondum finita est via: quid exspectatis quousque finiatur? Cum finita fuerit, non erit alia ubi cum adversario concordetis. Judex restat, minister et carcer. Multis haec via: cum sibi plures promitterent in ea annos, subito finita est. Sed ecce fac quia longa erit via tua, et semper tecum adversarius tuus ambulet: non erubescis, tanto tempore cum tali adversario habere discordiam? Sermo Dei, quantum est in ipso, amicus tuus est: adversarium tu tibi eum facis. Ipse enim tibi bene vult, tu tibi e contrario male. Ille jubet, Non fureris; tu furaris: ille jubet, Non adulteres; tu adulteras: ille jubet, Fraudem non facias; tu facis: vetat te jurare; tu falsum juras: facis contra omnia quae dicit; tu tibi sermonem Dei facis inimicum. Nec mirum, quando tu tibi ipse inimicus es. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si ergo diligendo iniquitatem odisti animam tuam, miraris quia odisti sermonem Dei, qui bene vult animae tuae?
- 2.
Correptio proximo non ex odio adhibenda. Ergo tacebimus, et neminem omnino corripiemus? Corripiamus plane, sed prius nos. Proximum vis corripere: nihil est tibi te ipso propinquius. Quid is longe? 39.1699| Te habes ante te. Quid enim Dominus ait per Scripturam? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 39). Si ergo te ipsum non diligis, proximum quomodo diligis? Regulam dilectionis in proximum ex te accepisti. Diligo eum, inquies. Ideo dico, prius te dilige, et dic tibi. Si autem vere ex dilectione dicis, manifestum est quod intus egit aliquid verbum quod procedit. Sed timendum est ne te non diligas, et velis alium corripere, et facias hoc cum odio. Si autem odisti fratrem, leviora objicis quam facis. Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Audistis, hodie lecta est Epistola Joannis. Ait Scriptura, ne contemnerent homines quae intus habent in corde, et illa accusarent quae fiunt per corpus, jam qui odit fratrem suum, dixit, homicida est. Nondum manus armata est, nondum faucem obsedit, nondum insidias praeparavit, nondum venena quaesivit, et reus in oculis Dei concepto odio jam tenetur. Adhuc vivit quem quaerit occidere, et occidisse jam judicatur. Si ergo cum odio corripis, audes aliquem homicida corripere? An quia non te tenent homines, et ducunt te ad judicem, ideo in oculis summi Dei et judicis non agnoscis crimen tuum? Si non vis agnoscere crimen tuum, agnosces poenam tuam. Non enim ille parcit homicidis. Sed corrigo me, inquis, cum sum in via. Corrige ergo te, et tunc poteris fratrem corripere. Leviora objicis, graviora committis. Festucam vides in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Hoc enim dixit Dominus propter homines qui cum odio corripiunt. Irascentem corripis, et tu odio contabescis? Appende in statera considerationis iram et odium. Quid est ira? Fervor quidam animi. Ad praesens displicet tibi. Jam in te ira ista inveterata est, ideo fecit odium. Ira festuca est, trabes futura crescendo. Sicut enim festuca crescit in trabem, sic ira inveterata fit odium. Jam tu odisti, et corripis irascentem: jam in illo festuca displicet, in te adhuc trabes placet. Vultis scire quantum intersit? Saepe invenimus irasci patres filiis: patrem odisse filium difficile invenies. Filio quem diligit, irasci potest pater: Irascitur et amat, potest dici; Odit et amat, non potest dici. Hoc dixi propter homines qui minora in aliis puniunt, in se majora non puniunt.
- 3.
Conclusio. Haec ergo, fratres charissimi, salubriter cogitantes, faciamus amicitias cum adversario nostro, dum sumus in via cum illo; hoc est, consentiamus verbo Dei, dum adhuc sumus in hac vita: quia postea cum de hoc saeculo transierimus, nulla compositio vel aliqua satisfactio remanebit. Judex restat, et minister, et carcer. Ut ergo haec omnia, Domino auxiliante, possimus implere, diligamus toto corde non solum amicos, sed etiam inimicos: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Omnis lex in uno sermone impleatur in vobis, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum (Galat. V, 14); et illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Quam 39.1700| rem ipse qui est vera charitas, nobis praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnas Deus in saecula, etc.
SERMO CCCLXXXVIII. De faciendis eleemosynis, I.
- 1.
De solis eleemosynis mentio fit in ultimo judicio. Lectio ista, fratres, quam modo audivimus de sancto Evangelio, ad eleemosynas faciendas nos hortatur: et sic hortatur, ut in judicio suo Dominus has solas factas imputet dextris, has solas non factas imputet sinistris (Matth. XXV, 31, 46). Non quo caetera facta hominum vel bona vel mala non veniant in judicium; scriptum est enim, omnia ventura ad judicium (Eccle. XII, 14): et tamen non elegit Dominus noster Jesus Christus, praenuntians nobis judicium suum venturum; non elegit unde nos admoneret, nisi solas eleemosynas. Numquid dextris non erit dicendum: Quia caste vixistis, quia res alienas non rapuistis, quia fidem meam usque ad sanguinem confessi estis? Omnia enim facta ista bona necesse est honorari in judicio Jesu Christi. Rursus putatis non esse dicendum sinistris: Quia fuistis impudici, quia fornicati estis, quia res alienas rapuistis, quia superbia vestra et malis moribus nomen meum blasphemari fecistis, et caetera quaeque enumerat? Tacet tamen Dominus noster, praenuntians nobis judicium suum, omnia caetera recta facta justorum, et solas eleemosynas commemorare dignatus est. Tacuit omnia mala facta iniquorum, et solam sterilitatem eleemosynae increpandam esse judicavit, nonnisi ad nos commonendos. Quare hoc? Quia omnia crimina eleemosynis redimuntur. Ideo illam laudavit fecunditatem, istam culpavit et damnavit ariditatem.
- 2.
Eleemosynae pro gravioribus peccatis non prosunt, nisi mores mutentur. Nemo hic sine peccato. Sed quod audistis, omnia male facta eleemosynis redimi, nolite sic intelligere, ut intelligunt quidam perversi. Eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata praeterita, si mores mutaveris. Si autem in eisdem malis perseveras, eleemosynis tuis non corrumpis judicem. Ego dico propter illa scelera et crimina, quae omnes modo vitare debent, qui accipiunt corpus Christi et sanguinem. Caeterum non me latet, vitam istam mortalem et in carne corruptibili constitutam, sine peccatis esse non posse: sed illa quotidiana et levia habent etiam sua lavacra quotidiana. Hoc est quod pectus tundimus, et dicimus in oratione Domino Deo nostro, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. 39.1701| VI, 12). Non enim sine causa hoc dicimus, aut vero ipse coelestis magister doceret istam orationem, nisi nos peccatores esse praevideret. Vidit enim quae cavere debeamus, et vidit quae cavere difficile sit. Omnia autem cavere impossibile esse judicavit, qui istam orationem quotidianam, non quoslibet Christianos, sed ipsos arietes Apostolos docuit. Ubi autem Apostoli pectus tundunt, et dicunt, Dimitte nobis debita nostra, hoc est, peccata nostra, audet aliqua ovicula superbire de justitia? Videte qualis fuerit Joannes apostolus: supra pectus Domini discumbebat, de alto illo fonte sapientiae secreta bibebat. Inde enim bibit quod in Evangelio eructavit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et assidue testatur Evangelium, quod Dominus praecipue ipsum diligebat (Id. XIII, 23 et XXI, 20). Et tamen ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Nec tamen quia ista dicuntur, debet quisquam securus esse homicida, si propter quotidianas fornicationes et latrocinia sua venerit dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quod enim Deus statuit quotidie dici propter levia peccata, ille putat ad illa gravia sibi posse opitulari, a quibus non vult discedere, sed in his cupit perpetuo permanere. Tundat et de his pectus, faciat et pro his eleemosynas, sed vita mutata: inde recedat, et huc accedat. Si autem dixerit in animo suo, Si quotidiana faciam latrocinia, et si quotidianis corruptionibus adulterinis me contaminem, et si sortilegos quaeram, idolis sacrificem, mathematicos consulam, et a tali vita omnino non recedam, faciens tamen quotidianas eleemosynas exstinguo omnia peccata: tamen exstinguis, sed cum exstingueris. Sic enim tibi erit ista commutatio tua mala, ut non desit qui de te dicat, Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. Vidi impium super cedros Libani exaltari: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 10, 35, 36). Pereunt ergo peccata tua, sed tecum. Non enim in gehenna peccare permitteris, aut cum te coeperit torquere ignis aeternus, de satiandis libidinibus cogitabis. Pereunt ergo peccata, sed tecum. Si autem vitam mutaveris, illa pereunt, tu invenieris, et dicetur de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24). SERMO CCCLXXXIX . De faciendis eleemosynis, III.
- 1.
Panis coelestis et panis terrenus. Consilium dandi panem terrenum, ut coelestis impetretur. Admonet nos Dominus de lectione evangelica, ut loquamur vobis de impetrando pane coelesti. Iste enim panis terrenus terrae necessarius, quia 39.1702| caro nostra terra est. Fieri autem non potest ut panem suum caro nostra haberet, et panem suum anima non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc saeculo eget pane suo, sicut caro suo. Nam qui non eget pane, Deus est. Ergo solus panis non eget pane. Ipse est enim panis animae nostrae, qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos. Manifestus est itaque panis coelestis, quo pascitur anima nostra. Sed quomodo ad eum perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus; quomodo ergo perveniatur ad saginam hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit, non esuriet; et potum quem ego dedero qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. VI, 51), saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis, longe ab ea satietate in hac fame positi, consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod daturus sum, vel potius quod commemoraturus: non enim a me dicam quod vobiscum didici: consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quisquis contempserit, sine causa pulsat; sed quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis, fratres mei, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam januam duram, quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit, Pulsate, ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniat ad aures patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et jubeat nobis aperiri, dicendo, Quis est qui pulsat? quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit, recedat hinc? Non ita est. Verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus, quando pulsas ad Dominum. Prorsus manibus age, manibus pulsa. Si hoc non egeris, non dico, frustra pulsas; sed dico, non pulsas. Ideo non mereberis, ideo non accipies, quia non pulsas. Quomodo, inquit, vis ut pulsem? ecce quotidie rogo. Bene facis. Nam et hoc dictum est, Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Omnia dicta sunt, Pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris disputando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus. Apostolus, cum de eleemosynis plebem moneret: Consilium, inquit, in hoc do: hoc etaim vobis prodest, qui non solum sapere, sed etiam velle coepistis ab anno priore (II Cor. VIII, 10). Et Daniel regi Nabuchodonosor sic dixit: Consilium meum accipe, rex, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24).
- 2.
Ne se extollat qui dat pauperi. Pauper accipiendo plus diviti praestat, quam ille ipsi erogando. Si ergo consilium est quod accipimus, quando nobis jubetur, vel quando monemur ut aliquid ex eo quod habemus indigentibus praebeamus, non superbiamus quando damus. Si enim consilium est quod accepisti, tibi prodest plus quam illi cui dedisti. Non ergo nos extollamus super opera nostra, et quasi placeamus nobis 39.1703| quod beneficia praestamus quibus damus. Consilium qui vult accipere, hoc vult accipere quod sibi prosit; et consilium qui dat, consulit. Si consulit, ei prodest cui consulit. Accipit quisque a te supplex pauper; quia si te superbe dare non decet, quanto magis illum superbe non deceat accipere! Accipit humiliter, accipit gratias agens. Tu tamen scito et reminiscere, non solum quid des, sed etiam quid accipias. Si enim accipiat iste pauper libertatem respondendi tibi, si forte senserit te superbientem super se, et dicat tibi, Unde superbis? unde extolleris, quia dedisti mihi? Quid mihi dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres, iret in aeruginem, ex aerugine in putredinem, ex putredine in terram, terra reverteretur in terram. Et tu quidem porrectae manui meae ut acciperet, porrexisti manum tuam ut dares. Memento unde fuerit facta manus tua, et unde in meam apposuisti: terram, de terra, in terram. Deinde quid facio de pane tuo? Comedo, molestiam famis compesco: beneficium accipio; non sum ingratus. Verumtamen tu cogita quid te Dominus ipse Salvator commonuerit: quia omne quod in os intrat, in ventrem cadit, et in secessum emittitur (Matth. XV, 17). Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et eas evacuabit (I Cor. VI, 13). Panis ergo, ut dixi, terra; de terra, in terram; ut fulciatur terra, et reficiatur terra. Quid dedisti cogitas, quid accepturus es non cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te acciperet, non erogares terram, et non acciperes coelum. Pulso ad januam tuam, et audis me, jubes mihi porrigi unde fames mea sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit, compescatur. Bene fecisti. Audire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus non es, contemne rogantem. Contemne me, si nihil petis ab eo qui fecit et me et te. Si autem petiturus es illud quod mihi das; quia me exaudisti, tibi praestas ut exaudiaris. Age illi gratias, qui rem tam pretiosam tam vili pretio te facit emere. Das quod in tempore perit: accipis quod manet in aeternum. Das quod si non dares, post paululum projiceres: accipis quo in aeternum perfruaris. Das unde sustentetur fames hominum: accipis unde sis socius Angelorum. Das unde non esuriat homo post paululum famem iterum passurus: accipis unde famem nunquam sitimque patiaris. Cum ergo vides quid des, et quid accipias, noli dare, si audes. Videamus quis majore damno feriatur, ego, cui non das terram; aut tu, qui non pervenies ad eum qui fecit coelum et terram.
- 3.
Consilium Christi de erogandis divitiis, ne hic pereant. Si ergo consilium accipimus, faciamus propter nos; et nemo dicat quia praestat pauperi. Sibi enim plus praestat, quam pauperi. Si verum cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapiamus; aliter enim si sapuerimus, perimus: si non ex nostro consilio, sed ex ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si habemus aliquid quod pauperibus demus, si non dederimus, hic dimittimus; aut forte cum vivimus, 39.1704| hic amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae studiosissime recondebant? Uno impetu hostili universi thesauri divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe videtis quia si est in illis aliqua fides. De iis enim loquendum est, qui christiani hoc passi sunt. Nam de ignorantibus Deum nulla mentio est. Illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam vitam non speraverunt. Tenebrae foris, tenebrae intus: paupertas in arca, major egestas in conscientia. De his ergo, ut dixi, quoquo modo non est loquendum; sed de iis potius, in quibus est fides aliqua christiana. Ideo dixi, aliqua, non robusta, non plena; quia si robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent. Certe tamen, charissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec ipsam inanitatem domorum suarum videre permissi sunt, cum inde captivi ducti sunt, cum eis discedentibus flamma successit: cum ergo se attenderent inanes, quomodo eos poenituit, quia non audierant Domini consilium? Quid enim Dominus noster Jesus Christus, fratres, dixit diviti illi quaerenti consilium de capessenda vita aeterna? Quid ei dixit? Dixit ei, Perde quod habes? Plane, etiamsi hoc diceret, Perde temporalia, diceret ut acquiras aeterna. Non ei tamen dixit, Perde quod habes. Videbat enim illum amatorem rerum suarum. Non ait, Perde; sed ait, Migra ubi non perdas. Amas thesauros tuos? amas pecuniam tuam? amas divitias tuas? amas praedia tua? Quidquid amas, in terra habes. Ibi habes quod amas, ubi perdas et pereas. Consilium do, migra in coelum. Hic si habes, perdes quod habes, peribis cum eo quod perdis. Ibi autem si habes, non amisisti, sed sequeris quo misisti (Matth. XIX, 16-21). Consilium ergo do, etc.. . . . . Quare contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? [Multos ergo poenitet. Nam quidam (quod revera dicitur accidisse) homo non dives, sed tamen etiam de tenui facultate pinguis adipe charitatis, cum solidum, ut assolet, vendidisset, centum folles ex pretio solidi pauperibus jussit erogari. Factum est. Ibi ille 39.1705| hostis antiquus, id est diabolus, ut poeniteret eum boni operis sui, et quod obediendo recte fecerat, murmurando deleret, immisit furem, et abstulit totum, unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem blasphemantis, invenit laudantis: exspectabat fieri titubationem, invenit confirmationem. Hoc volebat quidem et inimicus, ut poeniteret eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui, quo fur non accedit]. Ergo si consilium est hoc, etc..
SERMO CCCXC . De faciendis eleemosynis, III.
- 1.
Eleemosynae comites jejuniorum in sanctis viris. Consilium praemittendi divitias in coelum. Ad eleemosynas faciendas, volumus, quantum Dominus donat, exhortari Charitatem vestram, quae solent in sanctis fidelibus viris esse comites jejuniorum, ut non habenti addatur, quod habenti detrahitur: ut, cum lucro tuo fraudas animam tuam, hoc subducas carni, quod in coelo constituas. Habes enim illic horreum tuum, habes custodem tuum. Namque ubi ponant homines tutissime quod amant in terra, conducunt sibi loca munitissima, et quantum possunt satagunt sibi servare, quo fures non possunt accedere. Et eis hoc volentibus, hoc servantibus quando potest contingere in terra? Forte custos ipse fur erit. Hoc Dominus Jesus Christus attendens, quid velint homines, quid conentur, cum res suas servant in terra, dedit consilium. In coelo servate, mihi commendate. Qui ergo jussit te dare, non te voluit perdere, sed migrare. Praecedat te secuturum res tua. Quod illuc non praemittis, ubi diu non eris, ubi post te quis possidere quod servasti possit, ignoras. Leva hinc ergo quod diligis, ne hic diligendo haereas, et haerendo perdas et pereas. Dominus tuus ipse est custos tuus et tuorum. Si amicus tuus familiaris de frumento forsitan conservando ignoranti consilium daret, ut de inferioribus ad superiora levares, ubi melius servares; nonne consilium ejus acciperes? Dat ergo illud tibi Dominus tuus: nec te vult corrumpi, nec tua. Pone hic, si non vis perdere. Vis scire quid agatur? Ego scio quod nemo melius de fabrica ista consilium dare potest, nisi qui fecit eam. Tu dicis, Ubi reponam? Respondet, In coelo: sic enim ait, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi fur non effodit, neque tinea corrumpit: ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor 39.1706| tuum (Matth. VI, 20 et 21). Accipe consilium, oblata tibi tanti horrei optione, unde tibi non tabula suspensa est ut perpetuo possideres.
- 2.
Divitiae in coelum erogando levantur. Eleemosyna fenus apud Deum. Quaeres fortasse quomodo illuc rem tuam leves? Noli aestuare, et cogitando scalas aut aliqua machinamenta quaerere. Sed quomodo solet fieri civibus peregre constitutis, fac trajectitium. Multi sane hoc faciunt, cum idoneos inveniunt, dant impigre. Fecit Dominus tuus Christus, sursum dives, hic pauper. Esurit hic: trajectitium a te petit, aequum restituet. Quid ergo dubitas, quare differs dare? aut non est idoneus reddere? Da pauperibus, non perdes, noli timere: ipsi das, cum uni ex minimis ejus das. Audi Evangelium. Cum illi ad dexteram positi expavescerent, enumeratis quibusdam necessitatibus, dicentes, Quando te vidimus in his? respondet Dominus, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 37-40). Ego, inquam, accepi, quando pauper accepit: in illo esuriebam, in illo satiabar. Da securus: Dominus accipit, Dominus petit. Non haberes quod ei dares, nisi prius ab illo acciperes. Si homines fenerares, gravares: non est hic talis qui fenore gravetur. Si vis fenerator esse, apud me esto, dicit tibi Deus, mihi da: ego cum usuris restituo. Jam nunc erige te; dilata avaritiam tuam. Pro uno forte solido, non decem, non centum, non mille, non terram, sed coelum accepturus es. Si dares libram aeramenti et acciperes argenti, aut libram argenti et acciperes auri, felicem te gauderes. Mutabitur revera quod das; non aurum, non argentum, sed vita aeterna tibi fiet. Mutabitur, quia tu mutaberis. Qui dedit, fiet angelus. Quod dedit, fiet sedes angelica. Remedium non est quod liberet a morte, nisi eleemosyna. Difficile est vitam istam ducere sine peccatis cuilibet hominum. Erogate ergo, fratres mei, distribuite res vestras: facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum manentem in coelo. Audite Psalmum: Quanquam in imagine ambulat homo, vane autem conturbatur; thesaurizat, et nescit cui colligat (Psal. XXXVIII, 7). Date et dabitur vobis (Luc. VI, 38). SERMO CCCXCI . Ad juvenes .
- 1.
A tentatione nulla aetas vacat. Non puerilis. Ad vos mihi sermo est, o juvenes, flos aetatis, periculum mentis. Tempus quidem omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortalitate contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam miseriae, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae vocis ingreditur; etiam si nondum in animo suo, in animo tamen parentum suorum vel quorumlibet hominum, 39.1707| in quorum manibus nutrienda ejus infirmitas jacet, tentari jam potest, et diaboli circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum, aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urget, negligentia renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar, tentatur illa aetas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruptionis originem duximus, venenoso dente serpentis inflictum est. Unde sanctus Job neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job IV, 14, sec. LXX). Sed de jam nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7)? Superflua enim possent videri Baptismata recentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite mortalitatis excurreret: cum et mortalem creaturam Dominus omnipotens lege sui ordinis format, et immortalitatem renovationis optimus pater misericordiae gratia subministrat.
- 2.
Nec senilis. Quod si nec infantia mortalis hominis propter corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de caeteris aetatibus dicam? An forte senilis excepta est, et in carne jam vicina cadaveri sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt, et a fesso ac prope mortuo jam corpore materies tentationis emarcuit? Imo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur, tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis inundatione riganda sint. Quid avaritia, quae radix est omnium malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane dementia. Gravioribus enim sumptibus se onerare festinat, cum jam pervenerit quo tendebat.
- 3.
Juvenilis validius impugnatur. Si ergo puerilis et senilis aetas non est a tentationibus libera, quarum altera, id est puerilis, nondum pene ingreditur, altera jam egreditur istam vitam; et altera paulo ante non erat, altera paulo post non erit: quid sentiendum est, quid dicendum est de flagrantia juvenilis aetatis, quae utriusque in medio constituta, et ab infirmitate pueritiae jam recessit, et nondum ad torporem senectutis accessit? Haec pluribus atque majoribus tentationum tempestatibus quatitur, haec fluctuum crebriore impetu saeculi exundantis operitur. Praesumit viribus, formae dignitate jactatur, pompa rerum temporalium praefulgere aut exoptat aut gaudet. Itaque juventuti malorum venenum est quidquid veritas praecepit, esca est quidquid diabolus suggesserit: sed amaritudo justitiae medicamentum est ulceris aetatis; dulcedo autem injustitiae muscipula est temeritatis. Ad hoc pertinet quod scriptum est, Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6); et illud quod ait David, Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Urat veritas, et tamen sanet: nam oleum peccatoris adulatio assentatoris mulcet, sed decipit. Ibi enim lenitur superbia; sed labitur vita. Loquitur enim Propheta ex persona ejus qui jam medicum quaerit, qui manum curantis etiam cum doloris acerbitate supportat, qui aegritudinem suam sanari potius quam laudari desiderat. Periculosum vero est ulcus juventutis, quod cupiditatibus ignescit, spe tumescit, voluptatibus contabescit. Sed spes ista desperatorum est, spes rerum periturarum, quae animae miserae non solvit, sed inflat affectum, facitque illam tactum non ferre veritatis; ut etiam de sua immortalitate desperans, 39.1708| amet dicere, amet etiam qui ista sibi dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: oderit autem dicere et audire, Sobrii estote, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 32, 34). Amet perniciosam inimici lenitatem, oderit salubrem medici asperitatem. Ista perversitas, ista vesania in juvenili aetate maxime formidanda est.
- 4.
Luxuriantium verba. Mollitiem sequitur crudelitas. Hinc ille nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera crudescentium: Dixerunt enim cogitantes apud se non recte, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et paulo post: Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et caetera, quae in eodem loco attexuntur gestientis verba luxuriae, hominum de vita aeterna desperantium, et spem suam tanquam in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum, videte in quae facinora et in quam immania scelera prosilitur. Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt, Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem justum, et non parcamus viduae, nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod infirmum est enim, inutile invenitur. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Talia de Domino nostro Jesu Christo Judaeorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt, Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post dicunt: Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam ferat Spiritus sanctus, quando statim subjungit: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum (Sap. II). Omnia igitur horrenda facinora, quae timentur in sceleratis hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid enim mollius quam illa luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Jamdudum dicebant, Fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; et non praetereat nos flos temporis, et ubique relinquamus signa laetitiae: nunc dicunt, Opprimamus pauperem, non parcamus viduae, nec revereamur senem. Circumveniamus justum, contumelia et tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum. Vinum sequitur furor, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira laetitiam. A talibus ligatus, caesus, interfectus est Dominus. Quis de coronis florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis dolores saevissimos praevideret? Quis de mollibus pratis tam dirum crucis lignum praenosceret? Et tamen nulla aetas in illa luxuria, nisi juventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt: Utamur creatura tanquam in juventute celeriter. 5. Juvenes sensibilibus non capiantur. Ad sapientiae amorem se convertant. Vos ergo, o juvenes, maxime monemus et hortamur, ut verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species vos terrestris, nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nullae florum purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum jucunditas, nulla saporum suavitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi, dulcedini, fomentis sapientiae conferantur. Ab his enim quae turpiter amantur, non ab ipso amore prohibemus. Amare vultis? Amate sapientiam, ambite ut perveniatis ad eam. Ut non vos exhorreat ejus aspectus, in homine vos interiore componite. Sicut lascivi oculi ornamenta corporis, sic illa cordis inquirit. 39.1709| Nec de vestris divitiis haec ornamenta proferatis: quia odit superbos et quasi de suo se jactare cupientes. Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ipsa ergo donat unde illi placeas. Tantum dilige eam, et servabit te; circumda eam, et exaltabit te; honora eam, et amplexabitur te: ut det capiti tuo coronam gratiarum (Prov. IV, 9). Clara est et quae nunquam marcescet sapientia, et facile invenitur ab his qui diligunt illam (Sap. VI, 13). Proponite hanc adjungere vobis, in illam suspirate, in illam exardescite, in illam deperite. Te ipsum abnega tibi; ne illi te abneges dum places tibi. Non habet amaritudinem conversatio illius (Id. VIII, 16). Si amatores estis, hanc amate; si formosi estis, Deo placete; si juvenes estis, diabolum vincite. Daniel ab angelo vir desideriorum appellatus est (Dan. X, 11). Quae illa ejus erant desideria, nisi quibus in sapientiae pulchritudinem ardenter inhiabat; quia et in juvenili aetate calcavit lasciviam, et regum superbiam pressit captivus, et ora leonum clausit inclusus? 6. Feminis etiam junioribus dicta conveniunt. In ecclesiis non se ostentent. Nec vos, feminae adolescentulae, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam vos, haec dico, sed ut filias meas charissimas moneo: juvenilia desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, virgines Mariam cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut florem feni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini, quod manet in aeternum (Isai. XL, 6-8), cineres vestros non facile inventurum putatis, quod nunc superba aetatis viriditate contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, juvenilia desideria fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tanquam Dei verbum cum honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam jocos fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis medici mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Judaei qui Dominum crucifixerunt (cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione prosequimur), sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent, deliciosorum agrorum solitudines meditabantur, dicentes: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Sap. II, 8). Quomodo ergo parceret Christo, si eum invenisset in terra, qui quidem non solitaria prata irritandis libidinibus suis, sed frequentissimas ecclesias elegit regnantis in coelo? Ecce tertio contestor et dico, desideria juvenilia fugite. Danielis desideriis aestuate. Filii, a juventute vestra eligite doctrinam, et usque ad canos invenietis sapientiam (Eccli. VI, 18).
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos .
CAPUT PRIMUM.
- 1.
Mulier curvata symbolum generis humani. Apostolum audivimus nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicus captivatori: hoc est, inimicus Deo, amicus diabolo. Et totum genus 39.1710| humanum, tanquam ista mulier, curvatum erat ad terram. Jam intelligens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Diabolus et angeli ejus animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena, superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et jam oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati. Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi (Luc. XIII, 11-16)? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbant.
CAPUT II.
- 2.
Concubinas habere non licet; nec maritatas uxores ducere; nec a marito repudiatas. Audite, charissimi, membra Christi et matris Catholicae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico competentibus et fidelibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus et poenitentibus, audiant catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne sit vobis in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non licet. Sufficiant vobis aut uxores aut nec uxores: concubinas vobis habere non licet. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant Angeli ejus, si vos contemnitis. Concubinas vobis habere non licet. Et si non habetis uxores, non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores; quanto magis damnatio vobis erit, si habere volueritis et concubinas et uxores? Non vobis licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt: nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista conjugia, non jure fori, sed jure coeli. Nec eam feminam quae per repudium discessit a marito, licet vobis ducere vivo marito. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere: sed illa vivente non licet alteram ducere. Et vobis, feminae, nec illos viros a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere conceditur; non licet: adulteria sunt, non conjugia. Contemnitur Augustinus, timeatur vel Christus. Nolite imitari turbam malorum, infidelium, filii mei: nolite sequi vias latas, quarum finis ad interitum ducit. Qui baptizatus fuerit, aut continentiam Deo voveat, aut permaneat cum uxore sua, aut si non habet, ducat uxorem.
CAPUT III.
- 3.
Poenitentia iis qui a castitatis proposito lapsi sunt amplectenda. Publica poenitentia. Theodosii poenitentia. Audite me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini jam renati? Quando baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, nescitis quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vultis credere? Quid vobis facio? Qui fideles estis, et 39.1711| auditis me, si forte talia commisistis, nolite addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam conjugalem seu continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi conjugalis vel devotae continentiae, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae. Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago: novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo (Matth. XVIII, 18)? Ergo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi? Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos decipimus? Job dicit, Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea (Job XXXI, 33). Talis justus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus ista dicit; et resistit mihi filius pestilentiae, et erubescit genu figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa? Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non potuit; et erubescit senator, quod non erubuit imperator? Erubescit, nec senator, sed tantum curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive negotiator, quod non erubuit imperator? Quae ista superbia est? Nonne sola sufficeret gehennae, etiamsi adulterium nullum esset?
CAPUT IV.
- 4.
Christianae mulieres quomodo zelare debeant viros suos. Postremo, fratres mei, audiunt me viri, audiunt me feminae, quid ad me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Timere debeo, ne contingat mihi quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans (Galat. IV, 16)? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut inimicus sim vobis, melius vobis opto esse, quam justitiae. Commendo vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiae meae sunt, sicut et vos filii mei estis. Audiant me: zelent viros suos; non sibi servent vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronae laudari, quia impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem patientiam habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter carnem suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego praecipio, ego jubeo: episcopus jubet, Christus in me jubet. Novit ille in cujus conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, jubeo. Nolite viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos Ecclesiam. Non dico, judices publicos, non proconsulem, non vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Christum. In caeteris omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditae ad obsequium. Nulla sit in vobis protervitas, 39.1712| nulla superbia, non contumeliosa cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillae servite. Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, ubi vos beatus Apostolus aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quid te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir non habet corporis sui potestatem, sed mulier (I Cor. VII, 3, 4). Ubi ad hoc ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro necessitate sua: ferto, femina; ferto, ancilla; noli litigare, noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua (non enim potest esse ipsius, quae non sit tua, si est charitas in te, quae debet esse in uxore), ferto patienter; et si dubitat, tu offer: contemne omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te patiente pereat. 5. Caput mulieris vir. Ducat hic in bonum, illa sequatur. Non dico viris, ut in hac causa zelent uxores suas. Scio quia faciunt, novi. Quis ferat uxorem adulteram? Et imperatur feminae ut ferat adulterum virum! O justitia! Quare, rogo te? quare? Quia ego sum vir. Vir es? in fortitudine tua probemus, quia vir es. Vir es? vince libidinem. Quomodo vir, quo uxor est fortior? Tu es caput mulieris, vir, verum est. Si caput est, ducat, uxor sequatur. Sed ubi recta est domus, caput mulieris vir. Si caput es, duc: sequatur illa caput suum. Sed vide quo eas. Noli ire quo non vis ut sequatur: noli ire quo times pedissequam, ne in foveam adulterii simul ruatis: ne cum tu facis, doceas quod facis. Dolet tibi anima, si in foveam adulterii ambo simul ruatis: doleat tibi, si tu solus ruas. Zelas, non vis ut ruat illa: time, tu noli ruere. Nolite autem, pudicissimae feminae, imitari impudicos viros vestros. Absit a vobis. Aut vobiscum vivant, aut soli pereant. Impudico marito non debet mulier pudicitiam, sed Deo illam debet, Christo illam debet. Non propter illum faciat, qui non meretur; sed propter Christum faciat. Pretium suum attendat, tabulas suas legat. Postremo quod libet sentiat, qui forte indignatur, quia talia disputo: nam scio, qui sapiunt, amant inde me; quia non sine causa scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe insipientem, et adjiciet odisse te (Prov. IX, 8). Non dixit, Incipiet; sed, adjiciet: quia jam oderat. Ergo scio quia sapientes amant me in hoc. A communione se cohibeant, qui sciunt quia novi peccata ipsorum; ne de cancellis projiciantur. Quorum autem nescio, hos coram Deo convenio. Agant etiam ipsi poenitentiam, et deinceps ab immunditia abstineant fornicationum suarum.
CAPUT VI. 6. Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia. Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis. Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumenis dico: exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in Ecclesia Dei quos imitemini. Si 39.1713| non inveneritis: heu mihi, Deus meus! quid est quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo fidelium non est quem inveniatis? Per tot annos, tot homines sine causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse. Inde est autem misera conditio mea, quia plerumque cogor adulteros nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia charitatis habeatis. Nolite admittere susurrationes malas. Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Vivite sicut spicae inter zizania: ferte tribulationes hujus saeculi, sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore separator.
SERMO CCCXCIII . De poenitentibus .
Poenitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis quam incerta. Poenitentes, poenitentes, poenitentes (si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII, 18). Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Poenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam Dei? Si poenitens es, poeniteat te: si non poenitet, poenitens non es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es poenitens. Equidem, charissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices hinc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne judicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12); quando diem finierit, vitam non finit, 39.1714| sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si agat poenitentiam ex toto corde, si agat poenitentiam ubi Deus videt, qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens, Peccavi; et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13): Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae sunt, Peccavi: sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis ascendit in coelum. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens poenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem: unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem dare non possum. (Sed dicat aliquis: Bone sacerdos, tu nescire et nullam securitatem nobis dare posse dicis, si ille salvatur, et Christum adire meretur, cui morienti poenitentia datur, qui dum vixit, dum sanus fuit, impoenitens fuit; instrue ergo nos, rogo, quomodo bene vivere post poenitentiam debeamus. Dico, abstinete vos ab ebrietate, a concupiscentia, a furto, et maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die judicii. Ecce quam levia dixi. Omnia tamen gravia et pestifera. Et aliud dico: non solum post poenitentiam, ab istis vitiis se homo servare debet, sed et ante poenitentiam, dum sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam poenitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri poterit. Ecce quare dixi, quia et ante poenitentiam bene vivendum est, et post poenitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid 39.1715| dico, Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam ipsam, quando jam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum.
SERMO CCCXCIV. De Natali SS. Perpetuae et Felicitatis.
Duae gemmae hodie in Ecclesia refulserunt et una claritas: quia Perpetua et Felicitas una solemnitas; nec potest dubitari de felicitate, quae perpetuam possidet dignitatem. Junxit illas carceris custodia, junxit et gratia: quia non est in eis ulla discordia. Simul cautant in carcere, simul Christo obviam veniunt in aere; simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam; simul martyrium gerebant; una lactabat, altera pariebat. Perpetua dicebat, cum traderet infantem et amoveret lactentem: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Felicitas de partu gemitus dabat, et post comites suos intrepida festinabat; et gemendo liberata, quid Christo dicebat? Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis (Psal. CXV, 17). Et beatus David ad ejus gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet (Psal. XIX, 5). O fragilitas! Tenebrae fugiebant, et humana conditio non transibat. Sed qui mortem vicit, et illam a partus periculo liberavit, et Perpetuam a lactis pondere sublevavit. Cum enim scalae illius gradus ascenderent, et draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad viridarium coelestium pratorum, et invenerunt illic pastorem bonum animam suam ponentem pro ovibus suis, et lactis succum quaerentem a gregibus suis. Nam sedebat, inquit, pastor juvenis et senex, viridis aetate, canus capite, qui non novit senectutem. Juvenis in illo vultus micabat, quia idem ipse est, et anni ejus non deficient (Psal. CI, 28). Capite canescebat, quia justus Dominus justitiam diligebat, aequitatem agnoscebat in Martyribus. In circuitu ejus oves inclinatae cubabant, ipse eas digito pastorali mulgebat, in quibus inveniebat lactis copiam et fecundam pietatis conscientiam. Mulgebat digitis et alloquebatur paternis solatiis, promissis coelestibus praeparatis dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Et ostendit illis lactis alvea puro corde spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit: Esurivi, et dedistismihi manducare; sitivi, et po tastis me (Id. 35). Accepit Perpetua a dulci pastore lac novum, antequam funderet sanguinem pretiosum. Responderunt, Amen, et coeperunt petere pietatem. Orabant in carcere, securae jam de pastore. Domine, inquiunt, non sit arida confessio nostra, ut et nos mereamur tuis pretiosis gregibus sociari, et a tuis martyribus non separari. Proponitur eis in visione palaestra, in amphitheatro arena pomposa. Adest ille Aegyptius, qui fuit in coelo Lucifer speciosus: ipse pugnaturus 39.1716| volutatur in pulvere, et Perpetua triumphatura Domino Salvatore, adjunxit manus in crucem, habens ante se dominicum juvenem defensorem. Accipit triumphum de victoria, et ramum consequitur de corona. Offeramus illi et nos munera nostra: alii eis in tempore offerebant visitationes carceris; nos offeramus illis votum solemnitatis, ut regnum mereamur cum omnibus sanctis.
SERMO CCCXCV. De Ascensione Domini, VI.
- 1.
Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum cor non inaniter audiamus, et integro corde cum illo ascendamus, docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in coelo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi. Quando autem res ibi, spes nec hic, nec ibi: non quia inanis est spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Attendite in ipsis rebus humanis, et considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam sperabat; et jam non sperabit. Feliciter ergo finitur spes, quando venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cum venerit, jam non sperat. Spei enim successit res. Feliciter spes finitur, quando quod sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic bene vivamus, ut ibi vivamus.
- 2.
Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos, descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad nos, levavit nos. Jam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi est, sequentur et membra. Quia quo praecessit caput, secutura sunt membra. Ille est caput, nos sumus membra. In coelo est ille, nos in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si non est nobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus vobiscum. Non de coelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed sanctos ejus, servos ejus; et quod familiarius dixerim, membra ejus: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ecce ego hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus. Quare me? Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur planta, non clamat lingua. Ille ergo per quem factum 39.1717| est coelum et terra, propter eum quem fecit de terra, descendit in terram, et in coelum hinc levavit terram. Quod ergo in illo praecessit, in finem speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit nobis. Num putamus enim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis jam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, injurias, contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum, felicitatem, immortalitatem, aeternitatem non donabit nobis? Mala nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia promissor est verax, securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona fronte illi dicamus, Fecimus quod jussisti, redde quod promisisti. SERMO CCCXCVI. In assumptione episcopi.
- 1.
Vos quidem, fratres, consolatorem quaeritis: sed etiam nos consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit. Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debemus consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere volumus, et in hac asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed praevenientes nos qui bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive diu hic vivamus, sive cito hinc eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia id ipsum hic diu vivere, nihil est aliud, quamdiu 39.1718| molestias sustinere. Cum Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et sine ullo timore ne pereat felicitas, quae non habet finem. Nec debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse, et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si ejus opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo aliud erat, hic eum velle tenere, nisi ejus felicitati invidere.
- 2.
In hoc enim habemus tristitiam de homine sicut homines. Quid ergo faciemus, ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod consummatus in brevi replevit tempora longa (Sap. IV, 13)? Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo vobiscum egit hortando, loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum, ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis sepulcris. Sepultura enim ejus memoria vestra est. Apud Deum vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus, ut morienti ad tempus praesentes essemus; quoniam donavit nobis, ut funus ejus deduceremus: deductio quae debetur charitati, nihil addit felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque alloqueremur, ut pro modulo nostro consolandi vos consolaremur: quidquid nos dolor dicere non permittit, cogitando supplete; et noster animus in recordatione tanti viri, etsi habet humanum moerorem, non habet infidelem desperationem.