SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis.
(0824B) 1. Dixi in fine sermonis, nec me iterare piget, quod cupiam vos omnes fieri sacrae unctionis participes, illius videlicet, in qua Dei beneficia cum laetitia et gratiarum actione recolit sancta devotio. (0824C) Hoc enim bonum est, tum propter relevandos vitae praesentis labores, qui utique tolerabiliores nobis fiunt exsultantibus in laude Dei; tum quia nihil ita proprie quemdam terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . De hoc praecipue unguento puto dixisse Prophetam: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1) . Neque enim priori videtur posse congruere. Illud enim etsi bonum sit, non est tamen iucundum; quia recordatio peccatorum amaritudinem facit, non iucunditatem. Sed nec qui illud faciunt, in unum habitant, cum quisque peccata propria lugeat atque deploret. Qui vero in gratiarum actione versantur, Deum solum intuentur et cogitant; ac per hoc ipsi vere habitant in unum. Bonum est autem quod faciunt, quia servant ei iustissime gloriam cuius est, et nihilominus iucundum, quia delectat. (0824D)
2. Quamobrem suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei; ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod sanctus Propheta consulit, dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) . Et quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immisto temperata dulcore bibi poterit. (0825A) Audi denique Deum, quomodo ipse contriti cordis temperat amaritudinem, quomodo pusillanimem a desperationis bacathro revocat, quomodo blandae et fidelis promissionis melle moerentem consolatur, erigit diffidentem. Ait per prophetam: Ego infrenabo os tuum laude mea, ne intereas (Isai. XLVIII, 9) . Hoc est: Ne intuitu facinorum tuorum nimiam incurras tristitiam, atque instar effrenis equi desperatus in praeceps ruas, et pereas; freno te, inquit, inhibebo indulgentiae meae, et meis laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum me sane benigniorem, quam te culpabiliorem invenies. Hoc freno si infrenatus fuisset Cain, nequaquam desperando dixisset: Maior est iniquitas mea, quam ut reniam merear (Gen. IV, 13) . Absit, absit. Maior enim est eius pietas, quam quaevis iniquitas. (0825B) Ideo iustus non continue, sed tantum in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) : porro autem in Dei laudes extrema sermonis claudere consuevit. Videte denique iustum hoc ordine procedentem. Cogitavi, ait, vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua (Psal. CXVIII, 59) : ut qui videlicet contritionem et infelicitatem in viis propriis perpessus fuerat, in via testimoniorum Dei delectaretur, sicut in omnibus divitiis. Et vos igitur exemplo iusti, si de vobis in humilitate sentitis, sentite et de Domino in bonitate. Sic enim legitis apud Sapientem: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1) . Hoc autem facile menti persuadet divinae munificentiae [alias, magnificentiae] frequens, imo continua recordatio. (0825C) Alioquin quomodo implebitur apostolicum illud: In omnibus gratias agentes (I Thess. V, 17) , si ea pro quibus gratiae debentur, a corde recesserint? Nolo vos Iudaico notari opprobrio, de quibus Scriptura testatur quod non fuerint memores benefactorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis (Psal. LXXVII, 11) .
3. Verum quoniam bona, quae largiri mortalibus non cessat misericors et miserator Dominus, recolere et recolligere omnia, omni homini impossibile est; (quis enim loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? (Psal. CV, 2) id saltem, quod praecipuum est et maximum, opus videlicet nostrae redemptionis, a memoria redemptorum aliquatenus non recedat. In quo opere duo potissimum, quae nunc occurrunt, vestris studiis intimare curabo. (0825D) Et hoc quam paucis ad compendium potero, memor illius sententiae: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9) . Duo ergo illa sunt, modus et fructus. Et modus quidem Dei exinanitio est; fructus vero, nostri de illo repletio. Hoc meditari, sanctae spei seminarium est; illud summi amoris incentivum. Utrumque profectibus nostris necessarium, ne aut spes mercenaria sit, si amore non comitetur; aut amor tepescat, si infructuosus putetur. (0826A)
4. Porro fructum talem exspectamus nostri amoris, qualem ipse quem amamus, promisit: Mensutam, inquiens, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 38) . Mensura ista, ut audio, erit sine mensura. Sed velim scire, cuius rei futura sit illa mensura, vel potius illa immensitas quae repromittitur. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te (Isai. LXIV, 4) . Dic nobis tu qui praeparas, quid praeparas? Credimus, confidimus, revera sicut promittis: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5) . Sed quibus, quaeso, bonis, vel qualibus? Forte frumento, vino et oleo, auro atque argento, lapidibusve pretiosis? Sed haec novimus et vidimus; et videmus, et fastidimus. Id quaerimus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc placet, hoc sapit, hoc delectat inquirere, quodcunque est illud. Erunt, inquit, omnes docibiles Dei (Ioan. VI, 45) , et ipse erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) . Ut audio, plenitudo quam exspectamus a Deo, non erit nisi de Deo. (0826B)
5. Quis vero comprehendat, quam magna multitudo dulcedinis in brevi isto sermone sit comprehensa: Erit Deus omnia in omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor: rationem, voluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit [alias, novit] omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in iudiciis fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione iactatur, et memoria multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura subiecta est non volens, in spe tamen. (0826C) Nam qui repelet in bonis desiderium animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O veritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas! ad te mea misera trinitas miseserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricavit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me! qualem pro te commutavimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me virtus mea, et inde pavor, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII, 11) , et inde error. En quam dissimilem trinitatem, o animae meae trinitas, exsulans ostendisti.
6. Verumtamen quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (0826D) Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLI, 6) ; cum error videlicet a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit, et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suavitas, aeterna securitas. Primum illud faciet veritas Deus; secundum, charitas Deus; tertium, summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inexstinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis vos, rectene primum illud Filio, Spiritui sancto sequens, Patri ultimum assignetis, sic tamen ut nihil horum vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto subtrahatis; ne cui forte personarum aut plenitudinem minuat distinctio, aut proprietatem tollat perfectio. (0827A) Simul et hoc advertite, quid simile filii huius saeculi experiantur de carnis illecebris, de mundi spectaculis, et de pompis Satanae: cum tamen hoc totum sit, unde vita praesens eludit miseros amatores suos, dicente Ioanne: Quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscientia oculorum, et ambitio saeculi (I Ioan. II, 16) . Haec de redemptionis fructu. (0827B)
7. In modo quoque, quem, si recolitis, Dei esse exinanitionem definivimus, tria item praecipue vobis intuenda commendo [alias, committo]. Non enim simplex aut modica illa exinanitio fuit; sed semetipsum exinanivit usque ad carnem, ad mortem, ad crucem (Philipp. II, 7, 8) . Quis digne penset, quantae fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Dominum maiestatis carne indui, multari morte, turpari cruce? Sed dicit aliquis: Non valuit opus suum reparare Creator absque ista difficultate? Valuit, sed maluit cum iniuria sui, ne pessimum atque odiosissimum vitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret; commoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse devotum fecerat conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem conditus sum, sed nullo auctoris gravamine vel labore: siquidem dixit, et factus sum, quemadmodum et universa. Quid magnum est, quamlibet magna in verbi facilitate donaveris? (0827C) Sic beneficium creationis attenuans humana impietas, ingratitudinis materiam inde sumebat, unde amoris causam habere debuerat [alias., debebat], idque ad excusandas excusationes in peccatis. Sed obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius patet, quantum modo pro te, o homo, dispendium fecit; de Domino servus, de divite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio hominis filius fieri non despexit. Memento iam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus condidit omnia, et te inter omnia. At vero per totos triginta annos operatus est salutem tuam in medio terrae, O quantum laboravit sustinens! Carnis necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggravavit ignominia, mortis cumulavit horrore? Necessarie quidem. (0827D) Sic, sic homines et iumenta salvasti, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus (Psal. XXXV, 7, 8) .
8. Haec meditamini, in his versamini. Talibus od oramentis refovete viscera vestra, quae diu torsit odor molestior peccatorum, ut abundetis et his unguentis, non minus suavibus, quam salutaribus. Nec tamen adhuc vos putetis habere illa optima, quae in sponsae uberibus commendantur. De quibus incipere modo, finiendi iam sermonis augustia prohibet. Quae dicta sunt de aliis, tenete memoria, probate vita; et de his iuvate me precibus vestris, ut digne loqui possim quod et dignum sit tantis sponsae deliciis; et vestras animas ad amorem aedificat sponsi Domini nostri Iesu Christi. Amen.