Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 13

E Wikisource

SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis eius nobis impensis.

(0834A) 1. Origo fontium et fluminum omnium mare est: virtutum et scientiarum, Dominus Iesus Christus. Quis enim Dominus virtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et iuxta Annae canticum, idem ipse Deus scientiarum Dominus est (I Reg. II, 3) . Continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo, ex illo fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt (Coloss. II, 3) . Quid? Casta consilia, iusta iudicia, sancta desideria, nonne rivuli fontis illius sunt? (0834B) Quod si copiae aquarum secretis, subterraneisque recursibus incessanter aequora repetunt, ut inde rursus ad visus ususque nostros iugi et infatigabili erumpant obsequio; cur non etiam spirituales rivi, ut arva mentium rigare non desinant, proprio fonti sine fraude et sine intermissione reddantur? Ad locum unde exeunt, revertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terris refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes (I Thess. V, 18) . Quidquid sapientiae, quiquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti, et Dei sapientiae deputa Christo.

2. Et quis tam insanus, ais, ut aliunde praesumat? Nemo plane, adeo ut et Pharisaeus gratias agat (Luc. XVIII, 11) , cuius tamen iustitiae non est laus a Deo. Nec enim illa gratiarum actio, si bene recolis Evangelium, gratiorem eum facit. Quare? (0834C) Quia quidquid in ore devotum sonuerit, cordis non sufficit excusare tumorem apud eum qui alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) . Deus, o Pharisaee, non irridetur. Putas, tu habes aliquid quod non accepisti? Nil, inquis; et ideo gratias refero largitori. Si omnino nihil, ergo nec meritum praecessit in te ullum, ut illa, de quibus gloriaris, acciperes. Quod si et fatearis, primo quidem frustra inflaris adversus publicanum, qui ideo non habet quod tu, quia non accepit ut tu. Deinde vide etiam ne non integre sua dona resignes Deo, et tibi inflectens aliquid de gloria et honore ipsius, fraudis merito arguaris, et fraudis in Deum. Si enim de his quae iactas, ex te tibi quidpiam forte arrogares, falli te magis quam velle fraudare crederem, et errorem corrigerem. (0834D) Nunc vero quia gratias agendo, probas te tibi nihil tribuere, sed Dei esse dona tua merita, prudenter agnoscere, certe caeteros aspernando prodis te, quod in corde, et corde locutus sis, altero commodans linguam mendacio, altero veritatis usurpans gloriam. Non enim iudicares publicanum contemnendum prae te, si non prae illo te honorandum censeres. Sed quid respondes Apostolo, praescribenti et dicenti: Soli Deo honor et gloria? (I Tim. I, 17.) Quid angelo distinguenti et docenti quid sibi retinere placeat Deo, et quid partiri dignetur hominibus? Nam: Gloria, inquit, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) . Cernitisne Pharisaeum agentem gratias, labiis quidem honorare Deum, cordis autem sententia se? (0835A) Sic usu quodam magis, quam sensu vel affectu personare in ore multorum gratiarum actionem advertere est, in tantum ut homines quoque sceleratissimi ad quaeque flagitia et facinora sua soleant gratias Deo agere, quod bene prospereque, ut quidem ipsi sapiunt, cesserit sibi in adimpletione perversarum voluntatum suarum. Audias, verbi gratia, furem, cum impiae machinationis male cupitum manipulum reportarit, exsultantem clam, et dicentem: Deo gratias, non inanes vigilias feci, nocturnum laborem meum non perdidi. Similiter qui hominem interfecit, nonne gloriatur, et refert gratias, quod praevaluit adversus aemulum, aut de hoste se vindicavit? (0835B) Et nihilominus adulter tripudians gestit in Dei laudes, quod diu optato concubitu tandem potitus sit.

3. Non ergo omnis gratiarum actio accepta est Deo, nisi quae de cordis pudica et mera simplicitate procedit. Pudica sane dixerim, propter eos qui et de malis actibus suis gloriantes, Deo gratias agere solent quasi Deus more ipsorum laetetur cum male fecerint, et exsultet in rebus pessimis. Audiet qui huiusmodi est: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21) . Mera vero adiunxi propter hypocritas, qui Deum quidem de bonis suis, sed verbo tenus glorificantes, corde retinent quod ore praebuerant; et quoniam dolose agunt in conspectu eius, invenitur iniquitas eorum ad odium. (0835C) Illi impie mala sua Deo, isti Dei bona fraudulenter intorquent sibi. Et quidem primum illud tam stultum, tamque saeculare, ac quodam modo etiam bestiale est, ut necesse non habeam de ipso monere vos: caeterum sequens religiosis maxime et spiritualibus viris insidiari solet. Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus, tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare; hoc ego ipsis virtutibus mirabilius iudico. Fidelis revera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. (0835D) Tunc, iuxta prophetam, proiicis avaritiam avaritiam ex calumnia, et excutis manus tuas ab omni munere (Isa. XXXIII, 15) . Tunc, iuxta mandatum Domini, lux tua lucet coram hominibus, ad glorificandum non te, sed Patrem qui in coelis est (Matth. V, 16) . Sed et imitator Pauli fideliumque praedicatorum, non praedicantium semetipsos, aeque nec tu quae tua sunt quaeris, sed quae Iesu Christi (II Cor. IV, 5; Philip. II, 21) . Quamobrem audies et tu: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV, 21.)

4. Ioseph cum domum et omnia bona Aegyptii domini sui sibi credita sciret, dominam non ignoravit exceptam; et ob hoc non acquievit contingere. (0836A) Non est, inquit, ex omnibus bonis domini mei, quod non in mea potestate sit, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor eius es (Gen. XXXIX, 9) . Mulierem noverat gloriam esse viri, et iniquum sibi iudicavit vice contraria inglorium facere eum, qui se fecerat gloriosum. Advertit homo Dei sapientia prudens, virum uxorem fortiter, tanquam propriam zelare gloriam, sibique ipsi retinuisse servandam, non alii credidisse; et manum ad non concessum extendere non praesumpsit. Quid ergo? Homo zelat gloriam suam, et Deum audet velle fraudare de sua quasi non zelantem? Sed audi quid dicat: Gloriam, inquit, meam alteri non dabo (Isa. XLVIII, 11) . Quid ergo dabis, Domine, quid dabis nobis? Pacem, inquit, do vobis, pacem relinquo vobis (Ioan. XIV, 27) . Sufficit mihi: gratanter suscipio quod relinquis, et relinquo quod retines. Sic placet, sic mea interesse non dubito. (0836B) Abiuro gloriam prorsus, ne forte si usurpavero non concessum, perdam merito et oblatum. Pacem volo, pacem desidero, et nihil amplius. Cui non sufficit pax, non sufficis tu. Tu es enim pax nostra, qui fecisti utraque unum (Ephes. II, 14) . Hoc mihi necessarium, hoc satis est, reconciliari tibi, reconciliari mihi. Nam ex quo posuisti me contrarium tibi, factus sum etiam mihimetipsi gravis (Iob VII, 20) . Cautus sum, nec ingratus fore beneficio datae pacis, nec sacrilegus invasor gloriae tuae. Tibi, Domine, tibi gloria tua maneat illibata; mecum bene agitur, si pacem habuero.

5. Golia prostrato laetatus est populus pace recepta, sed David singulariter exstitit gloriosus. (0836C) Iosue, Iephte, Gedeon, Samson, Iudith quoque, quanquam femina, gloriose in diebus suis triumpharunt de hostibus; sed pace cum gaudio fruentibus caeteris, nemo eis communicavit in gloria. Iudas Machabaeus, multis et ipse inclytus victoriis, cum frequenter exsultanti populo pacem fortiter pugnando tribuisset, nunquid gloriam quandoque est partitus alicui? Denique et facta est, inquit, non gloria, sed laetitia magna in populo (I Machab. IV, 58) . Quid minus ab his omnibus Conditor omnium fecit, quominus et ipse debeat gloriari singulariter? Solus cuncta creavit, solus de hoste triumphavit, solus captivos liberavit: et socium habebit in gloria? (0836D) Et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi; item: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 5, 3) . Quid mihi ergo cum victoria, si nec in praelio fui? Impudentissime mihi arrogo vel gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. Sed suscipite, montes, pacem populo, pacem suscipite vobis, non gloriam, ipsi soli eam servantes, qui solus et pugnavit, et vicit. Ita, quaeso, ita sit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. At vero non bonae, sed plane iniquae voluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insatiabili corde inquietus anhelat et ad gloriam Dei, nec pacem proinde retinens, nec gloriam apprehendens. Quis credat parieti, si se dicat parturire radium, quem suscipit per fenestram? aut si glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? (0837A) Mihi liquido constat, nec de canalibus eriri rivos aquarum, nec de labiis vel dentibus verba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non [alias deest non] attingat.

6. Si qua sane in sanctis digna laude vel admiratione intueor, clara luce veritatis discutiens, profecto reperio laudabilem sive mirabilem alium apparere, atque alium esse: et laudo Deum in sanctis suis, sive sit Elisaeus, sive ille magnus Elias, mortuorum utique suscitatores. Ipsi quidem suo non imperio, sed ministerio foris exhibent nobis nova et insueta; Deus vero in ipsis manens ipse facit opera. (0837B) Invisibilis et inaccessibilis in se, in suis spectabilis atque mirabilis est, et solus mirabilis, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) . Nec laus calami, laudabilis est pictura sive scriptura; nec gloria linguae aut labiorum, sermo bonus. Tempus est ut et propheta loquatur. Nunquid gloriabitur, inquit, securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est (Isa. X, 15) ; sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si non in Domino glorietur (II Cor. X, 17) . Si gloriandum est, Paulus me docuit unde, et in quo. Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12) . Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia iam non contra Dominum, sed in Domino. (0837C) Haec nobis gloriatio non solum non prohibetur, sed et suadetur, cum dicitur: Gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non vultis (Ioan. V, 44) . Revera gloriari in solo Deo, nonnisi a solo Deo est. Nec mediocris ista gloria, quippe tam vera, quam de veritate, et in veritate tam rara, ut vix vel paucitas perfectorum perfecte glorietur in ea. Eant ergo vani filii hominum, mendaces filii hominum; eant, et decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10) . Nam sapiens gloriator probabit opus suum, atque ad lumen veritatis diligenter examinabit; et sic habebit in semetipso gloriam, et non in ore alterius. Stultus sum, si cistellae labiorum tuorum gloriam meam credidero, et coepero mendicare eam abs te cum habere voluero. Nonne nempe in tuo arbitrio est probare me, vel improbare, prout volueris? (0837D) Sed retineo penes me, ipse fidelius servo mihi. Imo nec mihi eam credo: ipsi potius repono servandum, qui potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12) , cautus in custodiendo, fidelis in restituendo. Secura tunc erit unicuique laus a Deo, his duntaxat qui humanas laudes contempserint. Nam gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt, dicente etiam David: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6) .

7. Fratres, si haec scitis, nemo vestrum velit laudari in vita ista; quia quidquid hic favoris captas quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris. Tibi enim unde gloria, putide pulvis, tibi unde? De vitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, spiritus dico, non tuus, sed Dei. (0838A) Etsi prodigiis ac signis effulgeas, in manu tua fiunt, sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, quod verbum bonum, et forte bene deprompseris? Sed Christus donavit os et sapientiam. Nam lingua tua quid, nisi calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. Talentum creditum est, repetendum cum usura. Si inventus fueris ad opus impiger, ad fructum referendum fidelis, pro labore tuo mercedem accipies. Si quo minus, tolletur a te talentum, et nihilominus exigetur lucrum, et vocaberis servus nequam et piger. (0838B) Omnis igitur de bonis multiformis gratiae apparentis in vobis referatur ad ipsum laus, laudabilium siquidem universorum auctorem et largitorem; idque non ficte, quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus; sed nec necessitate quidem, ut iumenta ferendis oneribus applicantur: sed sicut decet sanctos, sinceritate fida, devotione sollicita, hilaritate grata, sed non dissoluta. (0838C) Immolantes itaque hostiam laudis, et reddentes vota nostra de die in diem, curemus omni vigilantia iungere sensum usui, affectum sensui, exsultationem affectui, gravitatem exsultationi, humilitatem gravitati, libertatem humilitati: quo interdum liberis purgatae mentis passibus procedamus, et excedamus per inusitatas quasdam affectiones spirituales laetitias in iubileis amoenitatibus, in lumine Dei, in suavitate, in Spiritu sancto; probantes nos comprehensos in his quos propheta intuebatur, cum diceret, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur (Psal. LXXXVIII, 16, 17) .

8. At fortasse aliquis mihi dicat: Bene admones, sed si ea diceres quae tuo proposito convenirent. Exspectate paulisper; non sum immemor. Nonne in manibus est id tractare quod dicitur, Oleum effusum nomen tuum? (Cant. I, 2.) Hoc opus, hic labor est. Et quae praemisimus, an fuerint necessaria, vos videritis. Nunc quod ad me attinet, quia hinc aliena non sint, paucis advertite. Non recordamini in sponsae uberibus extremam commendatam esse suaveolentiam unguentorum? Quid ergo consequentius, quam ut eamdem fragrantiam sponsa, ne sibi arrogare putetur, de sponsi beneficio recognoscat? (0838D) Cui plane sensui illa omnia, quae praetaxavimus, subservire cognoscitis. Quod ubera, inquit, mea sic redolent, et sic placent, nec studiis, nec meritis adscribo meis, sed tuae, o sponse, tribuo largitati; de oleo utique effuso, nomine tuo. Hoc pro litterae consequentia.

9. Caeterum explanatio ipsius capituli, cuius occasione super nequissimo vitio ingratitudinis praesentem sermonem tam in longum protraximus, tempus aliud et aliud exordium sermonis desiderat. Nunc hoc solum admonitos vos esse sufficiat, si sponsa utique de omni virtute sua vel gratia minime audet sibi quidpiam arrogare; quanto minus adolescentulae, forte quae nos sumus? (0839A) Dicamus proinde et nos sponsae vestigia insectantes, dicamus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1) . Dicamus non verbo et lingua tantum, sed opere et veritate, ne forte (quod nimis vereor) dicatur et de nobis: Quoniam dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento eius (Psal. LXXVII, 36, 37) . Dicamus ergo, dicamus, clamantes plus medullis cordis, quam labiis oris: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, non nostro; et gloriemur in laude, non nostra, sed tua (Psal. CV, 47) , in saecula saeculorum. Amen.