Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 14

Checked
E Wikisource

SERMO XIV. De Ecclesia fidelium Christianorum; et de Synagoga Iudaeorum perfidorum.

(0839B) 1. Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius (Psal. LXXV, 2) . Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam (Isa. IX, 2) , quae erat in Iudaea, et in Israel, voluitque accedere et illuminari, ut qui aliquando non populus, nunc populus esset (I Petr. II, 10) ; lapisque unus angularis ambos in se parietes venientes e diverso reciperet, et esset de caetero in pace locus eius. Porro fiduciam dabat invitantis vox quae iam sonuerat: Laetamini, gentes, cum plebe eius (Deut. XXXII, sec. LXX; Rom. XV, 10) . Ergo accedere voluit; sed vetuit Synagoga, immundam asserens Ecclesiam de gentibus et indignam, idololatriae faecem et ignorantiae caecitatem improperans, et dicebat: Tu enim quo merito? (0839C) Noli me tangere. Cur inquit? An Iudaeorum Deus tantum? nonne et gentium? (Rom. III, 29.) Et si mihi certe meritum deest, sed non illi miseratio. Nunquid solummodo iustus est? Est et misericors. Domine, veniant mihi miserationes tuae et vivam; et rursum: Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicium tuum vivifica me (Psal. CXVIII, 77, 156) ; quod nimirum temperatum, misericordia est. Quid faciet iustus et misericors Dominus, altera gloriante in lege, et applaudente iustitiam sibi, nec indigente misericordia, sed despiciente ipsam quae indiget; altera e regione propria cognoscente delicta, confidente indignitatem, renuente iudicium, flagitante misericordiam? (0839D) quid, inquam, faciet iudex, et ille iudex, cui et iudicare, et misereri sic utrumque familiare est, ut neutrum altero familiarius? Quid sane possit convenientius, quam ut pro suo quaeque accipiat voto, iudicium illa, ista misericordiam? Iudaeus iudicium quaerit, et habeat; gentes autem super misericordia honorent Deum. Et est iudicium, ut qui contemnunt Dei misericordem iustitiam, et suam volunt constituere (quae profecto non iustificat, sed accusat), eidem suae iustitiae relinquantur, opprimendi magis quam iustificandi.

2. Est quippe ex lege, quae neminem unquam duxit ad perfectum; est iugum, quod neque ipsi, neque patres eorum unquam portare potuerunt. Sed Synagoga fortis est, non curat onus leve nec iugum suave. (0840A) Sana est, non est ei opus medicus, nec unctio Spiritus. Confidit in lege, liberet eam si potest. Non autem data est lex quae possit vivificare, iusuper et occidit: Littera enim occidit (II Cor. III, 6) . Propterea, inquit, dico vobis: Moriemini in peccatis vestris (Ioan. VIII, 24) . Hoc ergo iudicium, o Synagoga, quod flagitas errori tuo. Caeca et contentiosa desereris, donec plenitudo gentium (quas superba spernis, et invida repellis) introeat, et agnoscat etiam ipsa ipsum qui notus est in Iudaea Deus, quodque est in Israel magnum nomen eius. (0840B) Hoc quippe in iudicium venit Iesus in hunc mundum; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Ioan. IX, 39) . Ex parte tamen; quia non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14) , ex toto servans sibi ad semen apostolos et multitudinem credentium, quorum erat cor unum et anima una. Sed nec repellet in finem, reliquias salvaturus. Iterum enim suscipiet Israel puerum suum; et recordabitur misericordiae suae (Luc. 1, 54) , ut ne ibi quidem iudicium deserat comes misericordia, ubi nullum ipsa reperit locum. Alioquin si pro meritis recepisset; iudicium profecto sine misericordia ei qui non facit misericordiam (Iac. II, 13) . Habet quippe Iudaea oleum multum divinae notitiae, idque in se tanquam in vase clausum avara retinet. Peto, et non miseretur, nec commodat. Sola Dei cultum, sola notitiam, sola vult possidere magnum nomen eius; nec zelat sibi, sed invidet mihi. (0840C)

3. Ergo tu, Domine, iudica iudicium meum, et nomen tuum magnum magnificetur adhuc, et oleum quod multum est, multiplicetur magis. Crescat, ebulliat, effundatur, derivetur et in gentes, et sentiat omnis caro salutare Dei. Quo pacto ut vult Iudaeus ingratus, tota in barba Aaron remaneat unctio salutaris? Non barbae, sed capitis est. Caput autem non barbae solius, sed et totius est corporis. Capiat sane prima, non sola. Refundat et inferioribus membris quod accepit ipsa desuper. (0840D) Descendat, descendat et in ubera Ecclesiae supernus liquor (avida quippe nimis hunc sibi exprimere de barba non despicit); perfusaque rore gratiae, ut se non ingratam probet, dicat: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2) . Sed exuberet, quaeso, adhuc et perveniat usque in oram vestimenti, in me utique omnium novissimo atque indignissimo, de vestimento tamen. Nam et ego illud mihi de maternis uberibus, tanquam parvulus in Christo, iure profecto pietatis efflagito. Quod si murmuret homo, cui de bonitate oculus nequam est; Domine, responde pro me, de vultur tuo iudicium meum prodeat, et non de supercilio Israel. Imo responde pro te, et dic calumniatori: Tibi quippe calumniatur, quod tribuas gratis; dic proinde illi: Volo et huic novissimo dare similiter (Matth. XX, 14) . Displicet Pharisaeo. Quid mussitas? Ius meum, voluntas est iudicis. Quid iustius ad meritum, quid ad praemium ditius? An non licet ei quod vult facere? Mihi quidem misericordia, sed tibi minime iniuria fit. Tolle quod tuum est, et vade. Si decreverit salvare et me, quid tu perdis? (0841A)

4. Exaggera quantumvis merita, et extolle sudores: melior est misericordia Domini super vitas (Psal. LXII, 4) . Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed iugum suave et onus leve pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum vix unius est horae; et si plus [alias, pluris], prae amore non sentio. Iudaeus proprias exercitet vires; mihi probare libet, quae sit voluntas Domini bona, et beneplacens, et perfecta. Ex ea sane operis ac temporis damna mihi resarcio. Ille pacto conventionis, ego placito voluntatis innitor; credo, et non ad insipientiam mihi: nam vita in voluntate eius. (0841B) Illa mihi reconciliat Patrem, illa haereditatem restituit, etiam cumulatiori gratia; symphoniae, et cantus, et epularum, ac totius exsultantis familiae celeberrima gaudia suscitat mihi. Si indignatur frater meus senior ille, qui haedum comedere mavult cum amicis suis foris, quam mecum in paterna domo vitulum saginatum, respondebitur illi: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) . Adhuc Synagoga foris epulatur cum amicis suis daemonibus, quibus satis placet, quod haedum peccati insipiens devorat transglutiens, atque quodam modo occultans, et reponens sibi illud in ventre socordiae et insipientiae suae, dum contemnens Dei iustitiam, et suam volens constituere, dicit se non habere peccatum, nec morte egere vituli saginati, mundam siquidem iustamque ex legis operibus se reputans. (0841C) At vero Ecclesia, scisso velo occidentis litterae in morte Verbi crucifixi, audacter ad eius penetralia praeeunte spiritu libertatis irrumpit, agnoscitur, placet, sortitur aemulae locum, fit sponsa, fruitur praereptis amplexibus; et in calore spiritus Christo Domino, cui confricatur, inhaerens, stillante ac fundente undique suae oleum exsultationis, hoc illa prae participibus suis excipiens, ait: Oleum effusum nomen tuum. Quid mirum si ungitur, quae unctum amplectitur?

5. Ecclesia ergo recumbit intus, sed Ecclesia interim perfectorum. Spes tamen est et nobis. Excubemus pro foribus qui minus perfecti sumus, spe gaudentes. (0841D) Sponsus et sponsa soli interim intus sint, mutuis secretisque fruantur amplexibus, nullo strepitu carnalium desideriorum, nullo corporeorum plantasmatum perturbante tumultu. (0842A) Turba vero adolescentularum, quae absque huiusmodi inquietudinibus nondum esse possunt, foris exspectent; exspectentque secure, scientes ad se illud spectare quod legunt: Adducentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi (Psal. XLIV, 15) . Et ut quaeque sciat cuius spiritus sit, virgines dico illas, quae ante Christo foederatae, quam foedatae mundi complexibus, ipsi firmiter perseverant, cui se tanto felicius quanto maturius devoverunt; proximas vero, quae pristinam suam deformitatem, in qua mundo huic quandoque conformes, mundi principibus, id est spiritibus spurcis, in omni carnali concupiscentia sese turpiter prostituerant, tandem aliquando erubescentes et exeuntes, in novi hominis formam, quanto serius tanto sincerius reformare festinant. Et hae et illae sane proficiant, non deficiant neque fatigentur, etsi necdum plene in se sentiunt, unde dicant et ipsae: Oleum effusum nomen tuum. Nec enim audent adolescentulae per se facere verba sponso. Tamen si magistrae vestigiis pressius inhaerere student, effusi olei saltem odore delectabuntur, et incitabuntur etiam de odoris perceptione cupere et quaerere potiora. (0842B)

6. Frequenter ego ipse, quod fateri non verecundor, maximeque in initio conversionis meae, corde durus et frigidus, et quaerens quem vellet diligere anima mea: nec enim adhuc diligere poterat quem nondum invenerat, aut certe minus quam vellet diligebat, et ob hoc quaerebat ut magis diligeret; quem nequaquam quaereret, nisi iam aliquatenus dilexisset. (0842C) Cum ergo eum quaererem, in quo recalesceret atque requiesceret spiritus meus, utique torpens et languens; nec ulla de parte occurreret qui succurreret, per quem videlicet bruma rigens [alias, pruina rigens], quae sensus stringebat inter nos, dissolveretur, et vernalis illa suavitas ac spiritualis amoenitas reverteretur: tunc magis ac magis languebat, et taedebat, et dormitabat anima mea; prae taedio, tristis et pene desperans, et mussitans secum illud: A facie frigoris huius quis sustinebit? (Psal. CXLVII, 17.) Cum subito forte ad affatum, vel etiam aspectum cuiuspiam spiritualis perfectique viri, interdum et ad solam defuncti seu absentis memoriam, flabat spiritus, et fluebant aquae; et erant mihi lacrymae illae panes die ac nocte. Quidnam istud, nisi odor exhalantis unctionis, qua erat ille perfusus? Non enim unctio, quae ad me nimirum nisi homine mediante non pertingebat. Et propter etsi gaudebam de munere, confundebar tamen et humiliabar, quod sola ad me tenuis exhalatio, et non pinguis aspersio pervenisset. Odoratu quippe delectatus, non tactu, indignum me proinde cognoscebam, cui per seipsum dulcesceret Deus. Et nunc idipsum si accidat, avidus quidem suscipio munus indultum, gratumque habeo; sed dolens doleo per meipsum non meruisse, atque, ut dicitur, de manu in manum minime accepisse, cum obnixe id peterem. (0842D) Pudet nimirum magis ad hominis, quam ad Dei moveri memoriam. Et tunc cum gemitu clamo: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Existimo et aliquos vestrum idem esse expertos, et experiri interdum adhuc. Qua in re quid sentiendum, nisi quod nostra aut superbia convincitur, aut humilitas custoditur, aut fraterna charitas nutritur, aut desiderium excitatur? Unus idemque cibus et aegrotis est medicina, et aegrotativis dieta: porro et debiles confortat, et delectat valentes. Unus idemque cibus et languorem sanat, et servat sanitatem; et corpus nutrit, et palato sapit.

7. Sed redeamus ad verba sponsae, et sic curemus audire quae ait, ut studeamus et sapere quod sapit. Sponsa, ut dixi, Ecclesia est. Ipsa est cui plus dimissum est, et quae plus diligit. (0843A) Quod aemula improperat ei ad convicium, hoc sibi ipsa inflectit ad commodum. Inde mansuetior ad correptionem, inde patientior ad laborem; inde ardentior ad amorem, inde sagacior ad cautelam; inde humilior pro conscientia, inde acceptior pro verecundia; inde ad obediendum paratior, inde ad gratiarum actionem devotior ac sollicitior. Denique illa, ut dictum est, murmurante et memorante merita sua, et labores, et pondus diei et aestus, Ecclesia beneficium recolit dicens: Oleum effusum nomen tuum.

8. Hoc plane testimonium Israel ad confitendum nomini Domini; non tamen Israel secundum carnem, sed eius qui secundum spiritum est. Nam hoc ille quo pacto dicat? Non quod non habeat oleum, sed non habet effusum. (0843B) Habet, sed reconditum; habet in codicibus, sed non in cordibus. Foris haeret in littera; contrectat manibus vas plenum, sed et clausum nec aperit ut ungatur. Intus, intus est unctio spiritus; aperi et ungere, et iam non eris domus exasperans. Quid facit oleum in vasis, si non sentias et in membris? Quid tibi prodest pium Salvatoris nomen lectitare in libris, nec habere pietatem in moribus? Oleum est; effunde, et senties virtutem eius, quae triplex est. Sed Iudaeus ista fastidit; vos, audite. Volo dicere cur nomen sponsi oleo comparetur, quod nondum dixeram. Et tres huius rei occurrunt causae. (0843C) At quoniam pluribus vocabulis appellatur, eo quod nullum quo proprie dicatur invenitur (ineffabilis quippe est); prius nobis invocandus est Spiritus sanctus, ut de multis unum, quod vult hoc loco intelligi (quoniam scripto designare non placuit), per se nobis aperire dignetur. Sed hoc quoque alias. Nam etsi in promptu nunc essent omnia, et neque vos onerati, nec ego fatigatus essem, hora tamen finem indicit. Tenete in quo attentos vos reddidi, ut non sit cras necesse repetere. Hoc incumbit, hoc in manibus est, docere scilicet, cur nomen sponsi oleo comparetur; et quod de nominibus. Et quoniam non possum ego a me dicere quidquam, indicta oratio est, ut nobis sponsus ipse revelet per Spiritum suum Iesus Christus Dominus noster, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.