Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

SERMO XVII. De accessu et recessu Spiritus sancti observando, deque invidia diaboli erga genus humanum.

(0855C) 1. Putamusne, satis processum est in sanctuario Dei, dum scrutamur mirabile sacramentum; an ad perscrutandum adhuc, si quid restat, audemus spiritum ad interiora sequi? Spiritus nempe iste scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei: et sive ad nostra, sive ad alta, securus sequor eum quocunque ierit. Tantum ut custodiat corda nostra et intelligentias nostras, ne forte cum non aderit, adesse putemus, nostrumque pro ipso sequamur sensum deviantes. (0855D) Venit namque, et vadit prout vult; et nemo facile scit, unde veniat, aut quo vadat (Ioan. III, 8) . At istud sine damno fortasse salutis nescire licet: caeterum quando veniat, vel quando vadat, id plane periculosissime ignoratur. Cum enim hae Spiritus sancti circa nos dispensatoriae quidem vicissitudines vigilantissime non observantur, fit ut nec absentem desideres, nec praesentem glorifices. Nempe qui idcirco recedit ut avidius requiratur; quonam modo, si abesse nescitur, requiritur? Et rursum qui dignanter ad hoc redit ut consoletur; qualiter digne pro sua maiestate suscipitur, si nec adesse sentitur? Mens ergo quae ignorat abscessum, patet seductioni; et quae reditum non observat, erit ingrata visitationi. (0856A)

2. Petiit quondam aliquid Elisaeus a magistro, cum discessum eius imminere persensit; nec obtinuit, sicut scitis, nisi ea quidem conditione, si videret quando tolleretur a se (IV Reg. II, 9, 10) . In figura contigit hoc illis, scriptum est autem propter nos. Vigiles esse et solliciti circa opus nostrae salutis (quod mira subtilitate ac suavitate divinae suae artis incessanter actitat Spiritus in intimo nostri) prophetico docemur et monemur exemplo. Nunquam sane sine nostra conscientia magistra unctio, quae docet de omnibus, tollatur a nobis, si duplicato volumus munere non fraudari. Nunquam, cum venerit, inveniat imparatos, sed semper vultus suspensos, expansosque habentes sinus ad largam Domini benedictionem. Quales denique quaerit? (0856B) Similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis (Luc. XII, 36) : qui utique ab illis supernae mensae copiosis deliciis vacua nunquam revertitur manu. Vigilandum proinde, et vigilandum omni hora, quia nescimus qua hora Spiritus venturus sit, seu iterum abiturus. It et redit Spiritus; et qui stat eo tenente, deserente cadat necesse est; sed non colliditur, quia Dominus rursum supponit manum suam. Et has alternare vices non cessat in his qui spirituales sunt, vel quos potius spirituales proinde ipse creare intendit, visitans diluculo, et subito probans. (0856C) Denique septies cadit iustus, et septies resurgit (Prov. XXIV, 16) : si tamen cadit in die, ut se cadere videat, et cecidisse sciat, et resurgere cupiat, et requirat manum adiuvantis, et dicat: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8).

3. Aliud est dubitare de veritate, quod patiaris necesse est, cum Spiritus minime spirat; et aliud sapere falsitatem, quod facile caves, si eamdem tuam ignorantiam non ignoras, quatenus dicas et tu: Et si quid ignoravi, ignorantia mea mecum est (Iob XIX, 4) . Sancti Iob sententia est; agnoscite. Pessimae matris ignorantiae, pessimae itidem filiae duae sunt, falsitas et dubietas: illa miserior, ista miserabilior; perniciosior illa, ista molestior. Cum loquitur Spiritus, cedit utraque: et est non solum veritas, sed et certa veritas. (0856D) Est quippe veritatis ille Spiritus, cui contraria falsitas est; est et sapientiae, quae cum sit candor vitae aeternae, et ubique attingat propter munditiam suam, obscurum ambigui non admittit. Cavenda sane, cum Spiritus iste non loquitur, etsi non molesta dubietas, certe falsitas exsecranda. Aliud est enim sub incerto, hoc vel illud opinando sentire, aliud temere affirmare quod nescias. (0857A) Aut ergo loquatur semper Spiritus, quod nostri quidem minime arbitrii est; aut quando silere placet, hoc ipsum indicet, et loquatur saltem suum silentium, ne ipsum nobis falso praeire putantes, nostrum pro ipso male securi sequamur errorem; et si suspenderit ambiguo, non relinquat mendacio. Est qui dubie profert mendacium, nec mentitur; et est qui veritatem quam nescit affirmat, et mentitur. Nam et ille, non quidem quod non est, esse; sed se quod credit, credere dicit, et verum dicit, etiamsi hoc verum non sit quod credit; et is, cum se certum unde non est certus, dicit; verum non dicit, etiamsi verum sit de quo asserit.

4. His praemissis ad cautelam talio inexpertorum, sequar iam Spiritum, sicut confido, praeeuntem, eadem tamen cautela, si potero, quam praemisi; et tentabo facere ipse quod doceo, ne dicatur et mihi: Tu qui alios doces, teipsum non doces (Rom. II, 21) , Distinguendum sane inter manifesta et dubia, nec illa scilicet adduci in dubium, nec ista temere affirmari. (0857B) Quod quidem ipsum de magisterio sperandum est Spiritus: nec enim nostra ad illud omnino industria sufficit. Quis novit hominum, an id quod inter homines iudicatum a Deo sermo superior (a quo videlicet, si bene memini, quartus est iste) patefecit, in supernis quoque iudicium iam factum praecesserit.

5. Quod dico, tale est. Putasne, Lucifer ille, qui mane oriebatur, sed praepropere elevabatur, antequam verteretur in tenebras, generi humano inviderit et ipse olei infusionem [alias, effusionem], ut per seipsum iam tunc indignabundus mussitaret, dicens intra se quodammodo: Utquid perditio haec? Hoc ego non assero dicere Spiritum, sed nec contradicere dico; nescio enim. (0857C) Potuit autem contingere, si tamen incredibile non putetur, plenum sapientia et perfectum decore, homines praescire potuisse futuros, etiam et profecturos in pari gloria. Sed si praescivit, in Dei verbo absque dubio vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subiectos, socios dedignatus. Infirmiores sunt, inquit, inferioresque natura; non decet esse concives, nec aequales in gloria. (0857D) An forte prodit impiam hanc eius machinationem illa praesumpta ascensio, sessioque significans magisterium: Ascendam, inquit, super montem excelsum, et sedebo in lateribus aquilonis (Isai. XIV, 13) , quo Altissimi quondam proinde similitudinem obtineret, si, quemadmodum ille super cherubin sedens, gubernat omnem angelicam creaturam; ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum? Absit! Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatur iniquitas sibi. Nos alium non agnoscimus iudicem quam auctorem. Non diabolus, sed Dominus iudicabit orbem terrae, et ipse Deus noster in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula.

6. Ergo in coelo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et aerumnarum; omniumque prima parens superbia. Nam etsi invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) , initium tamen omnis peccati superbia (Eccli. X, 15) . Verum quid illi profuit? (0858A) Nihilominus tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; et dicit populus acquisitionis, dicit Ecclesia redemptorum: Oleum effusum nomen tuum. Cum eiicior ego, tu illud effundis post me, et in me; quoniam cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Accepit tamen Satan regnum super omnes filios superbiae, factus princeps tenebrarum harum, ut regno humilitatis etiam superbia militet, dum in uno suo principatu temporali, et tali, multos humiles excelsos aeternosque reges constituit. Iucundum iudicium, ut superbus ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas, impugnando omnes, et omnibus succumbendo. (0858B) Siquidem ubique et semper iudicabit Dominus populos, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. Ubique, et semper defensabit suos, propulsabit nocentes, et tollet virgam peccatorum desuper sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas (Psal. CXXIV, 3) ; eritque tandem cum ex toto arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. (0858C) Tu tibi, miser, sedem collocas in aquilone, plaga nebulosa et frigida; et ecce suscitantur de pulvere inopes, et de stercore pauperes, ut sedeant cum principibus, et solium gloriae teneant, doleasque impleri illud: Pauper et inops laudabunt nomen tuum (Psal. LXXIII, 21) .

7. Gratias tibi, pater orphanorum et iudex pupillorum, incaluit super nos mons coagulatus, mons pinguis, coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, effusum est oleum, dilatatum est nomen, quod nobis et cui nos invidebat iniquus; dilatatum, inquam, usque ad corda et ora parvulorum, et in ore infantium et lactentium perficitur laus. Porro peccator videbit et irascetur; et erit sicut ira implacabilis, sic flamma inexstinguibilis, quae iam parata est ei et angelis eius. Zelus Domini exercituum faciet hoc. Quomodo me amas, Deus meus, amor meus? quomodo me amas, ubique recordatus mei, ubique zelans salutem egeni et pauperis, non solum adversum homines superbos, sed etiam adversus sublimes angelos? In coelo et in terra iudicas, Domine, nocentes me, expugnas impugnantes me; ubique subvenis, ubique assistis, ubique a dextris es mihi, Domine, ne commovear. (0858D) Haec cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quandiu sum. Hae virtutes eius, haec mirabilia eius quae fecit. Hoc primum et maximum iudicium, quod mihi illa conscia secretorum aperuit virgo Maria: Deposuit, inquiens, potentes de sede, et exsaltavit humiles. (0859A) Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 52, 53) . Secundum autem simile est huic, quod iam audistis, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Ioan. IX, 39) . In his duobus iudiciis consoletur se pauper, et dicat: Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum (Psal. CXVIII, 52) .

8. Sed revertamur ad nos ipsos, scrutemurque vias nostras; et ut in veritate id possimus, invocemus Spiritum veritatis, et revocemus ab alto quo nos eduxerat, quatenus antecedat nos etiam ad nos, quoniam sine ipso possumus nihil. Nec verendum quod dedignetur condescendere nobis, qui potius, si vel exiguum quid absque ipso conamur, indignatur. Non est enim ille vadens et non rediens, sed ducit nos et reducit de claritate in claritatem, tanquam Domini Spiritus, quandoque rapiens ad se in lumine suo, quandoque [alias additur, nobis] contemperans, et illuminans tenebras nostras, ut sive supra nos, sive apud nos, semper in luce, semper ut filii lucis ambulemus. Transivimus allegoriarum umbras; ventum est ad indaganda moralia. (0859B) Aedificata est fides, instruatur vita; exercitatus est intellectus, dictetur actus [alias, ditetur actus]. Siquidem intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10) , si tamen et actus, et intelligentia dirigantur in laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.