SERMO XVIII. De duabus operationibus Spiritus sancti, quarum una vocatur effusio, et alia infusio.
1. Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2) . Quid certum demonstrat Spiritus sanctus nobis in nobis occasione huius capituli? (0859C) Profecto, quod interim occurrit, geminae cuiusdam suae operationis experimentum; unius quidem, qua nos primo intus virtutibus solidat ad salutem; alterius vero, qua foris quoque muneribus ornat ad lucrum. Illas nobis, haec nostris accipimus. Verbi gratia, fides, spes, charitas nobis propter nos dantur; absque his quippe salvi esse non possumus. Porro scientiae seu sapientiae sermo, gratia curationis, prophetia, similiaque, quibus carere cum integritate etiam salutis propriae possumus, proximorum procul dubio in salutem expendenda donantur. Et has Spiritus sancti operationes, quas vel in nobis, vel in aliis experimur, ut ex re nomina accipiant, infusionem, si placet, atque effusionem nominemus. Cuinam ego harum convenit: Oleum effusum nomen tuum? Nonne effusioni? Nam de infusione infusum potius, quam effusum dixisset. (0859D) Denique ob bonum odorem uberum extrinsecus perfusorum, ait sponsa: Oleum effusum nomen tuum; ascribens ipsum odorem nomini sponsi, tanquam oleo effuso super ubera. Et quicunque munere gratiae exterioris perfusum [alias, perfundi] se sentit, quo et ipse aliis refundere possit, etiam huic dicere est: Oleum effusum nomen tuum.
2. Sed sane cavendum in his, aut dare quod nobis accepimus; aut quod erogandum accepimus, retinere. (0860A) Rem profecto proximi retines tibi, si, verbi causa plenus virtutibus cum sis, forisque nihilominus donis scientiae et eloquentiae adornatus, metu forte aut segnitie, aut minus discreta humilitate, verbum bonum, quod posset prodesse multis, inutili, imo et damnabili ligas silentio; certe maledictus, quod frumenta abscondis in populis (Prov. XI, 26) . Rursum quod tuum est spargis et perdis, si priusquam infundaris tu totus, semiplenus festines effundere, contra legem arans in primogenito bovis, et ovis primogenitum tondens (Deut. XV, 19) . Nimirum vita atque salute, quam alteri das, te fraudas, dum sana vacuus intentione, gloriae inanis vento inflaris, aut terrenae cupiditatis veneno inficeris, et lethali apostemate turgens interis.
3. Quamobrem, si sapis, concham te exhibebis, et non canalem. (0860B) Hic siquidem pene simul et recipit, et refundit; illa vero donec impleatur, exspectat; et sic quod superabundat, sine suo damno communicat, sciens maledictum qui partem suam facit deteriorem. Et ne meum consilium contemptibile ducas, audi sapientiorem me: Stultus, ait Salomon, profert totum spiritum suum simul, sapiens reservat in posterum (Prov. XXIX, 11) . Verum canales hodie in Ecclesia multos habemus, conchas vero perpaucas. Tantae charitatis sunt per quos nobis fluenta coelestia manant, ut ante effundere quam infundi velint, loqui quam audire paratiores, et prompti docere quod non didicerunt, et aliis praeesse gestientes, qui seipsos regere nesciunt. (0860C) Ego nullum ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum existimo, quem Sapiens posuit, dicens: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24) . Quod si non habeo nisi parumper olei quo ungar, putas, tibi debeo dare, et remanere inanis? Servo illud mihi, et omnino nisi ad prophetae iussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex his, qui forte existimant de me supra id quod vident in me, aut audiunt aliquid ex me, respondebitur eis: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis (Matth. XXV, 9) . Sed charitas, inquis, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5) . Et tu scis quam ob rem? non quaerit quae sunt sua, profecto quia non desunt. Quisnam quaerat quod habet? Charitas quae sua sunt, id est propriae saluti necessaria, nunquam non habet; nec modo habet, sed etiam abundat. (0860D) Vult abundare sibi, ut possit et omnibus; servat sibi quantum sufficiat, ut nulli deficiat. Alioquin si plena non est, perfecta non est. (0861A)
4. Caeterum tu, frater, cui firma satis propria salus nondum est, cui charitas adhuc aut nulla est, aut adeo tenera atque arundinea, quatenus omni flatui cedat, omni credat spiritui, omni circumferatur vento doctrinae; imo cui charitas tanta est, ut ultra mandatum quidem diligas proximum tuum plus quam teipsum: et rursum tantilla, ut contra mandatum favore liquescat, pavore deficiat, perturbetur tristitia, avaritia contrahatur, protrahatur ambitione, suspicionibus inquietetur, conviciis exagitetur, curis evisceretur, honoribus tumeat, livore tabescat: tu, inquam, ita in propriis teipsum sentiens, quanam dementia, quaeso, aliena curare aut ambis, aut acquiescis? Sed enim audi quid consulat cauta vigilque charitas. Non quod aliis, inquit, sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate (II Cor. VIII, 13) . Noli nimium esse iustus (Eccle. VII, 17) . Sufficit ut diligas proximum tuum tanquam teipsum; hoc quippe est ex aequalitate. Dicit David: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum (Psal. LXII, 6) : infundi nimirum prius volens et sic effundere; nec solum infundi prius, sed et impleri, quatenus de plenitudine eructaret, non oscitaret de inanitate. (0861B) Caute quidem: ne quod aliis remissio, sibi tribulatio esset; et nihilominus caste, imitans illum, de cuius plenitudine omnes accepimus. Disce et tu nonnisi de pleno effundere, nec Deo largior esse velis. Concha imitetur fontem. Non manat ille in rivum, nec in lacum extenditur, donec suis satietur aquis. Non pudeat concham non esse suo fonte profusiorem. Denique ipse fons vitae plenus in seipso, et plenus seipso, nonne primum quidem ebulliens et saliens in proxima secreta coelorum, omnia implevit bonitate; et tunc demum impletis superioribus secretioribusque partibus erupit ad terras, ac de superfluo homines et iumenta salvavit, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam? (0861C) Prius interna replevit; et sic exundans in multis miserationibus suis visitavit terram, et inebriavit eam, multiplicavit locupletare eam. Ergo et tu fac similiter. Implere prius, et sic curato effundere. Benigna prudensque charitas affluere consuevit, non effluere. Fili mi, ne pereffluas, ait Salomon; et Apostolus: Propterea, inquit, debemus intendere his quae dicuntur; ne forte pereffluamus (Hebr. II, 1) . Quid enim? tunc Paulo sanctior, sapientior Salomone? Alioquin nec mihi sedet ditari ex te exinanito. Si enim tu tibi nequam, cui bonus eris? De cumulo, si vales, adiuva me; sin autem, parcito tibi.
5. Sed iam audite, quae et quanta saluti propriae necessaria sint, quae et quanta infundi oporteat, priusquam effundere praesumamus, quae tamen impraesentiarum breviter colligere potero. (0861D) Hora siquidem iam multum ascendit, et sermonis urget ad finem. Accedit medicus ad vulneratum, spiritus ad animam. Quam enim non reperiat gladio diaboli vulneratam, etiam post sanatum vulnus antiqui delicti medicamento baptismatis? Ergo ad illam animam quae dicit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6) ; cum accedit spiritus, quid primo opus est? Ut tumor vel nicus, quod forte supercrevit in vulnere, et potest impedire sanitatem, ante omnia amputetur. Abscindatur itaque ferro acutae compunctionis ulcus inveteratae consuetudinis. (0862A) Sed est acerbus dolor; leniatur proinde unguento devotionis, quod non est aliud, nisi concepta de spe indulgentiae exsultatio, Hanc continendi parit facultas, et victoria de peccato. Iam gratias agit, et dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17) . Deinde apponitur medicamentum poenitentiae, malagma ieiuniorum, vigiliarum, orationum, et si qua sunt alia poenitentium exercitia. In labore cibandus est cibo boni operis, ne deficiat. Quod opus sit cibus, inde doceris: Meus cibus est, inquit, ut faciam voluntatem Patris mei (Ioan. IV, 34) . Itaque comitentur poenitentiae labores pietatis opera quae confortent. Magnam, ait, fiduciam praestat apud Altissimum eleemosyna (Tob. IV, 12) . Cibus sitim excitat; potandus est. Accedat cibo boni operis orationis potus, componens in stomacho conscientiae quod bene gestum est, et commendans Deo. (0862B) Orando bibitur vinum laetificans cor hominis, vinum spiritus, quod inebriat, et carnalium voluptatum infundit oblivionem. Humectat interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores.
6. Sumpto cibo potuque, quid iam restat, nisi ut pauset aegrotus, et quieti contemplationis post sudores actionis incumbat? Dormiens in contemplatione Deum somniat; per speculum siquidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem interim intuetur. (0862C) Tamen sic non tam spectati, quam coniectati, idque raptim et quasi sub quodam coruscamine scintillulae transeuntis, tenuiter vix attacti inardescit amore, et ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis (Isai. XXVI, 9) . Talis amor zelat; hic decet amicum sponsi, hoc necesse est ardeat fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Hic replet, hic fervet, hic ebullit, hic iam securus effundit, exundans et erumpens, ac dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Praedicet, fructificet, innovet signa, et immutet mirabilia: non est quo se immisceat vanitas, ubi totum occupat charitas. (0862D) Siquidem plenitudo legis et cordis est charitas (Rom. XIII, 10) , si tamen plena. Deus denique charitas est (I Ioan. IV, 16) , et nihil est in rebus quod possit replere creaturam factam ad imaginem Dei, nisi charitas Deus, qui solus maior est illa. Eam nondum adeptus periculosissime promovetur, quantislibet aliis videatur pollere virtutibus. Si habuerit omnem scientiam, si dederit omnem substantiam suam pauperibus, si tradiderit corpus suum ita ut ardeat; absque charitate vacuus est. En quanta prius infundenda sunt, ut effundere audeamus, de plenitudine, non de penuria largientes: primo quidem, compunctio; deinde, devotio; tertio, poenitentiae labor; quarto, pietatis opus; quinto, orationis studium; sexto, contemplationis otium; septimo, plenitudo dilectionis. (0863A) Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus secundum operationem, quae infusio appellatur; quatenus illa quae effusio dicta est, pure, et ob hoc tute iam administretur ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.