Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 20

E Wikisource

SERMO XX. De triplici modo dilectionis, qua Deum diligimus.

1. Ut a Magistri verbis sermo exordium sumat: Qui non amat Dominum Iesum, anathemata sit (I Cor. XVI, 22) . Valde omnino mihi amandus est, per quem sum, vivo et sapio. Si ingratus sum; et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Iesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est. (0867B) Denique quid est homo, nisi quia tu innotuisti ei? (Psal. CXLIII, 3.) Propter temetipsum, Deus, fecisti omnia; et qui esse vult sibi et non tibi, nihil esse incipit inter omnia: Deum time, et mandata eius observa; hoc est, inquit, omnis homo (Eccle. XII, 13) . Ergo si hoc est omnis homo, absque hoc nihil omnis homo. Inclina tibi, Deus, modicum id quod me dignatus est esse; atque de mea misera vita suscipe, obsecro, residuum annorum meorum; pro his vero, quos vivendo perdidi, quia perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicias. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et praeterierunt sine fructu. Impossibile est ut revocem; placeat ut recogitem tibi eos in amaritudine animae meae. (0867C) Iam de sapientia, ante te est omne desiderium meum, et propositum cordis mei; si qua esset in me, servarem ad te. Sed, Deus, tu scis insipientiam meam; nisi quod hoc ipsum fortasse sapere est, quod et ego agnosco eam, et quidem ex munere tuo. Auge illud mihi, minime quidem ingrato pro munusculo; sed sollicito pro eo quod deest. Pro his ergo ita sum amans te, quantum possum.

2. Sed est quod me plus movet, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Iesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi. Hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et iustius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. (0867D) Multum quippe laboravit in eo Salvator, nec in omni mundi fabrica tantum fatigationis auctor assumpsit. Illa denique dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9) . At vero hic et in dictis suis sustinuit contradictores, et in factis observatores, et in tormentis illusores, et in morte exprobratores. Ecce quomodo dilexit. Adde quod hanc ipsam dilectionem non reddidit, sed addidit. (0868A) Nam quis prior dedit ei, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.) Sed ut sanctus Ioannes evangelista ait: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Ioan. IV, 10) . Denique dilexit etiam non existentes; sed adiicit et resistentes diligere, iuxta Pauli testimonium dicentis: Quoniam cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii eius (Rom. V, 10) . Alioquin si non dilexisset inimicos, nondum possedisset amicos, sicut necdum quos sic diligeret essent, si non dilexisset qui nondum essent.

3. Dilexit autem dulciter, sapienter, fortiter. Dulce nempe dixerim, quod carnem induit; cautum, quod culpam cavit; forte, quod mortem sustinuit. Nam quos sane in carne visitavit, carnaliter tamen nequaquam amavit, sed in prudentia spiritus. Spiritus quippe ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) , aemulans nos Dei aemulatione, non hominis, et certe saniori, quam primus Adam Evam suam. Itaque quos in carne quaesivit, dilexit in spiritu, redemit in virtute. Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. (0868B) At dum naturam prudenter selegit a culpa, etiam potenter mortem propulit a natura. In carnis assumptione condescendit mihi, in culpae vitatione consuluit sibi, in mortis susceptione satisfecit patri; amicus dulcis, consiliarius prudens, adiutor fortis. Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit, possit. Quem quaesivit, hunc et vocavit per gratiam suam; nunquid venientem eiiciet foras? Sed nec vim, nec fraudem metuo profecto ullam, quod me videlicet de manu eius possit eruere; qui et vincentem omnia vicit mortem, et seductorem universitatis serpentem, arte utique sanctiore delusit; isto prudentior, illa potentior. (0868C) Carnis quidem assumit veritatem, sed peccati similitudinem; dulcem prorsus in illa exhibens consolationem infirmo, et in hac prudenter abscondens laqueum deceptionis diabolo. Porro ut Patri nos reconciliet, mortem fortiter subit et subigit, fundens pretium nostrae redemptionis sanguinem suum. Ergo nisi amasset dulciter, non me in carcere requisisset illa maiestas; sed iunxit affectioni sapientiam, qua tyrannum deciperet; iunxit et patientiam, qua placaret offensum Deum Patrem. Hi sunt modi, quos vobis promiseram; sed praemisi eos in Christo, ut commendabiliores haberetis.

4. Disce, o Christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. (0868D) Ne mundi gloria seu carnis voluptatibus abducaris, dulcescat tibi prae his sapientia Christus; ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus; ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus. Nec teporem habeat, nec careat discretione, nec timidus sit. (0869A) Et vide ne forte tria ista tibi et in lege tradita fuerint, dicente Deo: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5) . Mihi videtur (si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit) amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu iudicium rationis; virtutis autem dilectio ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro eius amore pertimescas, sicut scriptum est in consequentibus: Quoniam fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII, 6) . Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Iesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras; et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit. (0869B) Sed sit nihilominus intellectui praevia lux et dux rationi, non solum ob cavendas haereticae fraudis decipulas, et fidei puritatem ab eorum versutiis custodiendam, verum et cautus quoque sis nimiam et indiscretam vehementiam in tua conversatione [alias, conversione] vitare. Sit etiam fortis et constans amor tuus, nec cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Ergo amemus affectuose, circumspecte et valide, scientes amorem cordis, quem affectuosum dicimus, absque eo qui dicitur animae, dulcem quidem, sed seducibilem; istum vero absque illo qui virtutis est, rationabilem esse, sed fragilem.

5. Et vide in manifestis exemplis hoc ita esse ut dicimus. Cum aegre ferrent discipuli quod de ascensuri Magistri discessu ab eodem ipso audierant, audierunt: Si diligeritis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem (Ioan. XIV, 28) . Quid ergo? non diligebant de cuius discessione dolebant? Sed diligebant quodam modo, et non diligebant. (0869C) Diligebant dulciter, sed minus prudenter; diligebant carnaliter, sed non rationabiliter; denique diligebant toto corde, non autem tota anima. Dilectio eorum contra salutem eorum; unde et aiebat: Expedit vobis ut ego vadam (Ioan. XVI, 7) , culpans consilium, non affectum. Loquenti item de morte sua futura, obviare sibi conantem Petrum, qui eum tenere diligebat, cum ita, ut meministis, increpando repressit, quid in eo aliud quam imprudentiam reprehendit? Postremo quid est: Non sapis quae Dei sunt (Marc. VIII, 32, 33) , nisi: Non sapienter diligis, humanum sequens affectum, contra divinum consilium? Et vocavit Satanam, eo quod saluti, etsi nesciens, adversaretur, qui Salvatorem mori prohiberet. (0869D) Unde et correctus, repetentem postmodum triste verbum minime iam mori vetuit, sed se commoriturum esse promisit. Non autem implevit, quia necdum ad tertium pervenerat gradum, in quo virtute tota diligitur. Erat tota anima doctus diligere, sed adhuc infirmus; bene instructus, sed parum adiutus; non ignarus mysterii, sed martyrii pavidus. Non plane illa fortis ut mors dilectio tunc fuit, quae morti succubuit; fuit autem postea, cum ex promissione Iesu Christi indutus virtute ex alto, tanta tandem coepit virtute diligere, ut in concilio prohibitus praedicare nomen sanctum, constanter prohibentibus responderet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29) . Tunc demum tota virtute dilexit, cum nec vitae suae pepercit pro dilectione. (0870A) Maiorem siquidem charitatem nemo habet, quam si animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XV, 13) : quam etsi minime tunc posuit, iam tamen exposuit. Ergo non abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec iniuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.

6. Et nota amorem cordis quodam modo esse carnalem, quod magis erga carnem Christi, et quae in carne Christus gessit vel iussit, cor humanum afficiat. Hoc repletus amore, facile ad omnem de huiusmodi sermonem compungitur. Nihil audit libentius, nihil legit studiosius, nihil frequentius recolit, nihil suavius meditatur. Inde holocausta orationum, tanquam ex adipe vituli saginati impinguat. (0870B) Astat oranti Hominis Dei sacra imago, aut nascentis, aut lactentis, aut docentis, aut morientis, aut resurgentis, aut ascendentis; et quidquid tale occurrerit, vel stringat necesse est animum in amorem virtutum vel carnis exturbet vitia, fuget illecebras, desideria sedet. Ego hanc arbitror praecipuam invisibili Deo fuisse causam, quod voluit in carne videri, et cum hominibus homo conversari, ut carnalium videlicet, qui nisi carnaliter amari non poterant, cunctas primo ad suae carnis salutarem amorem affectiones retraheret, atque ita gradatim ad amorem perduceret spiritualem. (0870C) Nonne denique in hoc gradu adhuc stabant qui aiebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? (Matth. XIX, 27.) Solo profecto corporalis praesentiae amore reliquerant omnia, adeo ut salutaris futurae passionis et mortis ne audire quidem verbum aequanimiter sustinerent, sed nec gloriam ascendentis postmodum nisi cum gravi moerore suspicere [alias, suscipere]. Hoc enim est quod eis dicebat: Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Ioan. XVI, 6) . Itaque in sola interim gratia praesentis suae carnis eos ab amore omnis carnis suspenderat.

7. Monstrabat autem postea eis altiorem amoris gradum, cum diceret: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Ioan. VI, 64) . Puto, hunc ascenderat iam qui dicebat: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus (II Cor. V, 16) . Fortassis et nihilominus propheta in hoc ipso stabat, cum diceret: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. (0870D) Nam quod subiungit: Sub umbra eius vivemus inter gentes (Thren. IV, 20) , mihi videtur ex persona incipientium addidisse, ut quiescant saltem in umbra, qui solis ferre ardorem minus validos se sentiunt; et carnis dulcedine nutriantur, dum necdum valent ea percipere quae sunt Spiritus Dei. Umbram siquidem Christi, carnem reor esse ipsius, de qua obumbratum est et Mariae (Luc. I, 35) , ut eius obiectu fervor splendorque Spiritus illi temperaretur. In carnis ergo devotione interim consoletur, qui vivificantem Spiritum necdum habet, eo duntaxat modo, quo habent illi qui aiunt: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; et item: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus. (0871A) Nam alias quidem nequaquam sine Spiritu sancto vel in carne diligitur Christus, etsi non in illa plenitudine. Cuius tamen mensura devotionis haec est, ut totum cor illa suavitas occupet, totum sibi ab amore universae carnis ac carnalis illecebrae vindicet. Hoc quippe toto corde diligere est. Alioquin si carnis meae quamlibet consanguinitatem vel voluptatem forte praefero carni Domini mei, per quod me videlicet minus ea implere contingat, quae in carne manens verbo et exemplo me docuit; nonne liquido constat, quod toto nequaquam diligo corde, cum id divisum habens, partem impendere videar carni eius, partem intorquere ad propriam? (0871B) Denique ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) . Ergo, ut breviter dicam, toto corde diligere, est omne quod blanditur de carne propria vel aliena, sacrosanctae carnis eius amori postponere. In quo et mundi aeque gloriam comprehendo, quia gloria mundi gloria est carnis, et qui ea delectantur, carnales esse non dubium est.

8. Licet vero donum, et magnum donum Spiritus sit istiusmodi erga carnem Christi devotio; carnalem tamen dixerim hunc amorem, illius utique amoris respectu, quo non tam Verbum caro iam sapit, quam Verbum sapientia, Verbum iustitia, Verbum veritas, Verbum sanctitas, pietas, virtus; et si quid aliud quod sit, huiusmodi dici potest. (0871C) Et haec nempe omnia Christus, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) . An tibi aeque et uno modo affecti videntur, is quidem qui Christo passo pie compatitur, compungitur, et movetur facile ad memoriam honorum quae pertulit, atque istius devotionis suavitate pascitur, et confortatur ad quaeque salubria, honesta, pia: itemque ille, qui iustitiae zelo semper est accensus, qui veritatem ubique zelat, qui sapientiae fervet studiis; cui amica sanctitas vitae, et morum disciplina; cuius mores erubescunt iactantiam, abhorrent detractionem, invidiam nesciunt, superbiam detestantur, omnem humanam gloriam non solum fugiunt, sed et fastidiunt et contemnunt; omnem in se carnis et cordis impuritatem vehementissime abominantur et persequuntur; omne denique tanquam naturaliter et malum respuunt, et quod bonum est amplectuntur? Nonne si compares utriusque affectiones, constat quodam modo illum superiorem, respectu quidem huius, amare quasi carnaliter?

9. Bonus tamen amor iste carnalis, per quem vita carnalis excluditur, contemnitur et vincitur mundus. Proficitur autem in eo, cum fit et rationalis; perficitur, cum efficitur etiam spiritualis. (0872A) Porro rationalis tunc est, cum in omnibus quae oportet de Christo sentiri, fidei ratio ita firma tenetur, ut ab ecclesiastici sensus puritate nulla veri similitudinem, nulla haeretica seu diabolica circumventione aliquatenus devietur. Itemque cum in propria conversatione illa cautela servatur, ut discretionis meta nulla superstitione vel levitate, vel spiritus quasi ferventioris vehementia excedatur. Et hoc esse tota anima Deum diligere iam supra diximus. Quod si etiam adiuvantis Spiritus vigor tantus accedat, ut nulla vilaborum vel tormentorum, sed nec mortis metu iustitia unquam deseratur; in hoc etiam tota virtute diligitur, et est amor spiritualis. Quod nimirum nomen huic specialiter amori congruere puto, ob praerogativam utique plenitudinis spiritus, qua praecellit. (0872B) Et haec sufficiant pro eo quod sponsa dicit: Propterea adolescentulae dilexerunt te nimis (Cantic. I, 2) . In his quae sequuntur, dignetur nobis aperire thesauros misericordiae suae ipse custos eorum Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.