Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 22

Checked
E Wikisource

SERMO XXII. De quatuor unguentis sponsi; et totidem virtutibus cardinalibus.

1. Si ita pretiosa, ita magnifica sponsae unguenta inventa sunt, quemadmodum cum tractarentur audistis; sponsi qualia sunt? Et si digne ea nos, prout sunt, non sufficimus explicare; haud dubium tamen quin excellentior horum virtus et gratia efficacior sit, quorum solus non solum adolescentulas, sed ipsam quoque sponsam odor excitat ad currendum. Si enim advertis, nil tale de propriis unguentis ausa est polliceri. (0878B) Et quidem illa optima esse gloriatur; sed non dicit tamen, quia in eis cucurrisset, aut curreret; quod in istorum solo odore promittit. Quid, si ipsam unctionem in se effusam sentiret, cuius ita tenui exhilarata fragrantia permovetur ut currat? Mirum si non et volaret. Sed dicit aliquis: Desine iam commendare; satis, cum ea coeperis assignare, apparebit quid sint. Non. Minime ego istud polliceor. Sane an vel ipsa sint quae animo suggeruntur dicenda, crede mihi, adhuc nescire me fateor. Existimo enim sponsum varias aromatum atque unguentorum habere species, et non paucas: et alias quidem esse in quibus singulariter oblectatur sponsa, tanquam propinquior ac familiarior; alias vero quae usque ad adolescentulas perveniunt; alias quae pertingunt etiam ad longe positos et extraneos, ut non sit qui se abscondat a calore eius. (0878C) Sed licet suavis Dominus universis, maxime tamen domesticis; et quanto quis ei familiarius pro vitae meritis ac mentis puritate appropiat, tanto eum arbitror recentiorum aromatum et unctionis suavioris sentire fragrantiam.

2. Porro in huiusmodi non capit intelligentia, nisi quantum experientia attingit. Ego vero haud temere mihi arrogarim sponsae praerogativam. Novit sponsus quibus deliciis spiritus foveat dilectam, quibus singulariter refocillet sensus eius inspirationibus, et mulceat odoramentis. (0878D) Sit tibi fons proprius, in quo ei non communicet alienus, nec indignus bibat ex eo; est quippe hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) . Caeterum derivantur aquae inde in plateas. Eas me habere ad manum fateor, dum tamen nemo mihi molestus sit aut ingratus, si de publico haurio et propino. Nam ut paulisper ministerium meum in hac parte commendem, nonnullius profecto fatigationis est atque laboris, quotidie scilicet exire, et haurire etiam de manifestis rivulis Scripturarum, et ex eis singulorum necessitatibus inservire, ut absque suo labore quisque vestrum praesto habeat aquas spirituales ad omne opus; verbi gratia, ad lavandum, ad potandum, ad cibos coquendos. (0879A) Est nimirum aqua sapientiae salutaris sermo divinus, non modo potans, sed et lavans, dicente Domino: Et vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Ioan. XV, 3) . Sed et crudos carnis cogitatus igne Spiritus sancti accendente coquit divinum eloquium, ac vertit in sensus spirituales et cibos mentis, ita ut dicas: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).

3. Qui mente sane puriori per se ipsos apprehendere sublimiora sufficiunt, quam per nos proferantur, non solum non prohibeo, sed et multum congratulor, dum et ipsi nos patiantur simpliciora simplicioribus ministrare. Quis dabit mihi ut omnes prophetent? Utinam mihi necesse non esset in his occupari! Utinam aut alteri cura incumberet ista, aut certe, quod mallem, nemo in vobis esset qui ea indigeret, essentque omnes docibiles Dei, et ego possem vacare et videre quoniam sponsus est Deus! (0879B) Nunc vero quem minime interim, non dico intueri, sed ne inquirere quidem licet (quod sine lacrymis non loquor), regem in decore suo sedentem super cherubin, sedentem super solium excelsum et elevatum, in ea forma, qua aequalis Patri in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus est, in qua et semper desiderant angeli eum prospicere, Deum apud Deum: ipsum saltem hominem homo hominibus loquor secundum eam formam, in qua, ut se manifestum nimia sua dignatione et dilectione praeberet, minoratus ab angelis in sole posuit tabernaculum suum et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6) . Suavem magis quam sublimem, et unctum, non altum loquor, qualem denique Spiritus Domini unxit, et misit evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, praedicare captivis indulgentiam, et clausis apertionem, praedicare annum placabilem Domino (Psal. LXI, 1, 2) .

4. Salvo igitur cuique, quod forte sublimius subtiliusque de Sponsi unguentis speciali munere sentire sibi et experiri donatum est, ego quod de communi accepi, profero in commune. (0879D) Ipse siquidem fons vitae, ipse fons signatus, de intra hortum conclusum erumpens, per os Pauli fistulam suam, tanquam vere illa sapientia, quae iuxta beati Iob sententiam trahitur de occultis (Iob XXXVIII, 18) , in quatuor sese rivos diffudit, et derivavit in plateas, ubi videlicet et assignat nobis eum factum a Deo sapientiam, et iustitiam, et sanctificationem, et redemptionem (I Cor. I, 30) . Ex his utique quatuor rivis, tanquam pretiosissimis unguentis: nil enim obstat utrumque intelligi, et aquam, et unctionem; aquam, quia mundant; unctionem, quia fragrant: ex his, inquam, quatuor praemissis, tanquam unguentis pretiosissimis, super montes aromatum de coelestibus speciebus confectis, tanta Ecclesiae nares odoris suavitas replevit, ut mox a quatuor mundi partibus excitata illa dulcedine, supernum properaret ad sponsum, tanquam vere illa regina austri festinans a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, opinionis siquidem odore provocata (III Reg. X, 1-7) .

5. Sane et Ecclesia non ante currere valuit in odore sui Salomonis, quousque is qui ab aeterno ex Patre sapientia erat, factus est ei in tempore a Patre sapientia, quo ipsius odorem percipere posset. (0880A) Sic iustitia, sic sanctificatio, sic et redemptio nihilominus ei factus est, ut horum quoque in odore currere posset, cum haec aeque omnia in se ante omnia esset. Nam et in principio quidem erat Verbum (Ioan. I, 1); sed tunc demum ad videndum ipsum pastores venerunt festinantes, cum nuntiatum est factum. Denique et loquuntur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et sequitur, quia venerunt festinantes (Luc. II, 15, 16) . Prius non se movebant, dum Verbum erat tantum apud Deum. At ubi Verbum, quod erat, factum est, ubi hoc Dominus fecit et ostendit; tunc venerunt festinantes, tunc cucurrerunt. (0880B) Quomodo ergo in principio erat Verbum, sed Verbum erat apud Deum, factum est autem quatenus esse inciperet et apud homines: sic nihilominus in principio sapientia erat, erat iustitia, erat sanctificatio et redemptio, sed angelis; ut esset et hominibus, fecit eum haec omnia Pater, et fecit quod Pater. Denique qui factus est, inquit, nobis sapientia a Deo (I Cor, I, 30) . Non ait simpliciter, qui factus est sapientia; sed, qui factus est nobis sapientia: quoniam quod erat angelis, factus est et nobis.

6. At angelis, inquis, quomodo redemptio fuerit, non video. (0880C) Nec enim auctoritas Scripturarum uspiam assentire videtur, eos aliquando aut peccato exstitisse captivos, aut morti obnoxios, ut necessariam haberent redemptionem, exceptis duntaxat illis qui, superbiae lapsu irremediabili corruentes, redimi deinceps non merentur. Si itaque angeli nunquam redempti sunt, alii utique non egentes, alii non promerentes; alii quidem, quia nec lapsi sunt; hi autem, quia irrevocabiles sunt, quo pacto tu dicis Dominum Iesum Christum eis fuisse redemptionem? Audi breviter. Qui crexit hominem lapsum, dedit stanti [alias statum] angelo ne laberetur, sic illum de captivitate eruens, sicut hunc a captivitate defendens. Et hac ratione fuit aeque utrique redemptio, solvens illum, et servans istum. (0880D) Liquet ergo sanctis angelis Dominum Christum fuisse redemptionem, sicut iustitiam, sicut sapientiam, sicut sanctificationem: et nihilominus tamen haec ipsa quatuor esse factum propter homines, qui invisibilia Dei nonnisi per ea quae facta sunt, intellecta conspicere possunt (Rom. I, 20) . Sic ergo omne quod erat angelis, factus est nobis. Quid? Sapientia, iustitia, sanctificatio, redemptio. Sapientia in praedicatione, iustitia in absolutione peccatorum, sanctificatio in conversatione, quam habuit cum peccatoribus; redemptio in passione, quam sustinuit pro peccatoribus. Ubi ergo haec a Deo factus est; tunc Ecclesia odorem sensit, tunc cucurrit.

7. Vide iam quadrifariam unctionem, vide affluentissimam atque inaestimabilem suavitatem eius, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis. (0881A) Sedebas, o homo, in tenebrosis [alias tenebris] et umbra mortis per ignorantiam veritatis; sedebas vinctus catenis delictorum. Descendit ad te in carcerem, non ut torqueret, sed ut erueret de potestate tenebrarum. Et primo quidem veritatis doctor depulit umbram ignorantiae tuae luce sapientiae suae. Per iustitiam deinde, quae ex fide est, solvit funes peccatorum, gratis iustificans peccatorem. Quo gemino beneficio implevit sermonem illum sancti David: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8) . Addidit quoque sancte inter peccatores vivere, et sic tradere formam vitae, tanquam viae, qua redires ad patriam. (0881B) Ad cumulum postremo pietatis tradidit in mortem animam suam, et de proprio latere protulit pretium satisfactionis, quo placaret Patrem; per quod illum plane ad se versiculum traxit: Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7) . Prorsus copiosa; quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit.

8. Quid tibi debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecum, solvit vinctum, reduxit erroneum, reconciliavit reum. Quis non post illum libenter atque alacriter currat, qui et ab errore liberat, et errata dissimulat; qui deinde merita vivendo tradit, praemia moriendo conquirit? Quam excusationem habet qui in odore horum unguentorum non currit, nisi ad quem forte odor minime pervenit? Sed enim in omnem terram exivit odor vitae; quoniam misericordia Domini plena est terra, et miserationes eius super omnia opera eius. (0881C) Ergo qui vitalem hanc sparsam ubique fragrantiam non sentit, et ob hoc non currit, aut mortuus est, aut putidus [alias, putridus. Fragrantia fama est. Pervenit [ alias, praevenit] opinionis odor, excitat ad currendum, perducit ad unctionis experimentum, ad bravium visionis. Vox una laetantium, omnium pervenientium: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9) . Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Domine Iesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas. (0881D) Non horruisti confitentem latronem, non lacrymantem peccatricem, non Chananaeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem in telonio, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. In odore horum currimus. Porro sapientiae tuae odorem ex eo percipimus quod audivimus quia si quis indiget sapientia, postulet eam a te, et dabis ei. Aiunt siquidem quod des omnibus affluenter, et non improperes (Iac. I, V) . At vero iustitiae tuae tanta ubique fragrantia spargitur, ut non solum iustus, sed etiam ipsa dicaris iustitia, et iustitia iustificans. Tam validus denique es ad iustificandum, quam multus ad ignoscendum. Quamobrem quisquis pro peccatis compunctus esurit et sitit iustitiam, credat in te qui iustificas impium, et solam iustificatus per fidem, pacem habebit ad Deum. Sanctitatem quoque suavissime et copiosissime tua redolet non solum conversatio, sed et conceptio. (0882A) Peccatum siquidem non commisisti, nec contraxisti. Qui ergo iustificat a peccatis sectari desiderant deliberantque sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum; audiant te clamantem: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) . Considerent vias tuas, et discant a te quia iustus sis in omnibus viis tuis, et sanctus in omnibus operibus tuis (Psal. CXLIV, 17) . Iam redemptionis odor quantos currere facit? Cum exaltaris a terra, tunc prorsus omnia trahis ad te ipsum. Passio tua ultimum refugium, singulare remedium. Deficiente sapientia, iustitia non sufficiente, sanctitatis succumbentibus meritis, illa succurrit. Quis enim de sua vel sapientia, vel iustitia, vel sanctitate praesumat sufficientiam sibi ad salutem? (0882B) Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a nobis tanquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) . Itaque cum defecerit virtus mea, non conturbor, non diffido. Scio quid faciam: calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13) . Illumina oculos meos, Domine, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore (Sap. IX, 10) , et sapiens sum. Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XVIV, 7) , et iustus sum. Deduc me, Domine, in via tua (Psal. LXXXV, 11) , et sanctus sum. Verumtamen nisi interpellet sanguis tuus pro me, salvus non sum. Pro his omnibus currimus post te: dimitte nos, quia clamamus post te. (0882C)

9. Nec currimus aequaliter omnes in odore omnium unguentorum: sed videas alios vehementius studiis flagrare sapientiae, alios magis ad poenitentiam spe indulgentiae animari, alios amplius ad virtutum exercitium vitae et conversationis eius provocari exemplo, alios ad pietatem passionis memoria plus accendi. Putamus nos de singulis posse reperire exempla? Currebant in odore sapientiae, qui missi fuerant a Pharisaeis, cum reversi dicerent: Nunquam homo locutus est (Ioan. VII, 46) ; utique admirantes doctrinam, et confitentes sapientiam. Currebat in hoc ipso odore sanctus Nicodemus, qui venit ad Iesum nocte (Ioan. III, 2) , in splendore multo sapientiae: de multis quippe instructus edoctusque recessit. (0882D) Verum in odore iustitiae cucurrit Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) . Iusta profecto et sancta, et non iam peccatrix, quemadmodum Pharisaeus exprobrabat, nesciens iustitiam seu sanctitatem Dei esse munus, non opus hominis; et quia non modo iustus, sed et beatus, cui non imputabit Dominus peccatum. An oblitus erat quomodo vel suam ipsius, vel alterius corporalem tangendo lepram fugarat, non contraxerat? Sic tactus a peccatrice iustus iustitiam impertit, non perdit; nec sorde peccati, qua illam mundat, sed inquinat. Cucurrit et Publicanus, qui cum propitiationem peccatis suis humiliter imploraret, descendit iustificatus, teste ipsa Iustitia (Luc. XVIII, 14) . Cucurrit Petrus, qui lapsus flevit amare (Luc. XXII, 62) , quatenus culpam dilueret, recuperaret iustitiam. (0883A) Cucurrit David, qui reatum agnoscens et confitens, audire meruit: Et Dominus transtulit a te peccatum tuum (II Reg. XII, 13) . Porro in sanctificationis odore Paulus currere se testatur, cum Christi se imitatorem esse gloriatur, dicens ad discipulos: Estote imitatores mei, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) . Cucurrerunt et omnes qui aiebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Desiderio quippe sequendi Christum reliquerant omnia. Hortatur generaliter universos ad eumdem odorem ista sententia: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Ioan. II, 6) . Iam qui in odore cucurrerint passionis, si audire vis, universos martyres accipe. (0883B) En quatuor unguenta assignata habetis; primum, sapientiae; secundum, iustitiae; tertium, sanctificationis; quartum, redemptionis. Tenete nomina, percipite fructum; et compositionis modum, vel numerum specierum, quibus confecta sunt, nolite requirere. Non enim facile in sponsi unguentis haec praesto esse possunt nobis, quemadmodum in superioribus illis sponsae fuerunt. In Christo nempe rerum plenitudo est sine numero, et sine modo. Nam et sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5); et iustitia ipsius sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7) , sicut montes aeterni; et sanctitas singularis, et redemptio inexplicabilis. (0883C)

10. Dicendum et hoc, quia frustra huius saeculi sapientes de quatuor virtutibus tam multa disputaverunt, quas tamen apprehendere omnino nequiverunt, cum illum nescierint, qui factus est nobis a Deo sapientia docens prudentiam; et iustitia delicta donans; et sanctificatio, in exemplum temperantiae continenter vivens; et redemptio, in exemplum patientiae fortiter moriens. Forsitan dicit aliquis: Caetera bene conveniunt, sed sanctificatio ad temperantiam minus proprie referri videtur. Ad quod respondetur primum, id esse continentiam, quod temperantiam. Deinde usitatum in Scripturis, sanctificationem pro continentia seu munditia poni. Denique quid illae apud Moysen tam crebrae sanctificationes aliud erant, quam quaedam purificationes hominum temperantium se a cibo, a potu, concubitu, hisque similibus? (0883D) Sed audi ipsum praecipue Apostolum, quam familiare habeat vel uti, vel usurpare sanctificationem in hoc sensu. Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, et non in passione desiderii; item: Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 3-7) . Liquet quod sanctificationem pro temperantia ponit.

11. Educto itaque in lucem quod subobscurum videbatur, redeo ad id unde digressus eram. Quid vobis cum virtutibus, qui Dei virtutem Christum ignoratis? Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Unde vera iustitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione? (0884A) Soli ergo qui eius doctrina imbuti sunt, prudentes dicendi sunt; soli iusti, qui de eius misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui eius vitam imitari student; soli fortes, qui eius patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat, quam a Domino virtutum: cuius doctrina, seminarium prudentiae; cuius misericordia, opus iustitiae; cuius vita, speculum temperantiae; cuius mors, insigne est fortitudinis. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.