Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 23

E Wikisource

SERMO XXIII. De tribus modis contemplationis circa Deum, sub figura trium cellarum.

1. Introduxit me rex in cellaria sua. Ecce unde odor, ecce quo curritur. (0884B) Dixerat quia currendum, et in quo currendum; sed quo currendum esset, non dixerat. Ergo ad cellaria curritur, et curritur in odore qui ex ipsis procedit, sponsa illum solita sua sagacitate praesentiente, et cupiente in ipsius plenitudinem introduci. Verum de cellariis his quid sentiendum putamus? Cogitemus ea interim loca quaedam redolentia penes sponsum, plena odoramentis, referta deliciis. In istiusmodi nempe officina potiora quaeque ex horto, sive ex agro servanda reponuntur. Illuc ergo pariter currunt. Qui? Spiritu ferventes animae. Currit sponsa, currunt adolescentulae; sed quae amat ardentius, currit velocius, et citius pervenit. Perveniens, non dico repulsionem, sed nec cunctationem patitur. (0884C) Sine mora aperitur ei, tanquam domesticae, tanquam charissimae, tanquam specialiter dilectae, et singulariter gratae. Adolescentulae autem quid? Sequuntur a longe; neque enim, cum adhuc infirmae sint, pari possunt devotione cum sponsa currere, nec ipsius omnino imitari desiderium et fervorem; ideoque tardius pervenientes, foris remanent. At charitas sponsae non quiescit, neque insolescit, ut assolet, successibus suis, ut eas obliviscatur, consolans magis et hortans ad patientiam, quatenus aequanimiter et sui ferant repulsam, et illius absentiam. Denique et nuntiat eis gaudium quod percepit, non ob aliud sane, nisi ut sibi congaudeant, dum confidant minime alienum fore a se, quidquid gratiae matri accesserit. (0884D) Nam nec illa ita proficere curat, quo ipsarum negligat curam; nec iuvandos suos profectus putat illarum damno. Quocunque proinde meritorum praerogativa tollatur ab illis, charitate absque dubio et pia sollicitudine necesse est eam semper esse cum illis. Oportet denique eam sponsum suum imitari, et petentem nimirum coelos, et nihilominus in terris cum suis se fore usque ad consummationem saeculi pollicentem. Sic et ista, quantumvis proficiat, quantumlibet promoveatur; cura, providentia atque affectu ab his, quas in Evangelio genuit, nunquam amovetur, nunquam sua viscera obliviscitur.

2. Dicat itaque eis: Gaudete, confidite. Introduxit me rex in cellaria sua [alias, cubiculum]: putate et vos pariter introductas. (0885A) Sola introducta videor; sed soli non proderit. Vestrum omnium est meus omnis profectus: vobis proficio, vobiscum partibor quidquid plus forte vobis meruero. Vis indubitanter scire quia in hoc sensu et affectu locuta sit? Audi quid illae respondeant. Exsultabimus et laetabimur in te. In te, inquiunt, exsultabimus et laetabimur: nam in nobis necdum meremur. Et addunt, Memores uberum tuorum, hoc est, aequanimiter sustinemus dum venias, scientes te plenis ad nos reversuram uberibus. Tunc nos confidimus exsultare et laetari, memores interim uberum tuorum. (0885B) Quod adiungunt, super vinum (Cantic. I, 3) , significant se adhuc quidem pro sui imperfectione carnalium desideriorum, quae vino designantur, recordatione pulsari; vinci tamen eadem desideria memoria abundantiae suavitatis, quam iam ex uberibus fluentem expertae sunt. Dicerem de uberibus, si non me satis dixisse superius meminissem (serm. 9) . Nunc vero vides quomodo de matre praesumunt, quomodo eius lucra et gaudia sua reputant, propriae repulsae iniuriam illius introductione consolantes. Minime ita confiderent, nisi matrem agnoscerent. Audiant hoc praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro. Erudimini, qui iudicatis terram. Discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui: et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. (0885C) Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non typho turgeant. Quid iugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis? Cur morsus a serpente parvulus fugit conscientiam sacerdotis, ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris? Si spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis; considerans unusquisque se ipsum, ne et ipse tentetur (Galat. VI, 1) . Alioquin ille in peccato suo morietur: sanguinem autem eius, ait, de manu tua requiram (Ezech. III, 20) . Sed haec alias.

3. Nunc quoniam litterae consequentia ex his quae praetaxavimus manifesta est, videamus iam de cellariis quid spiritualiter sentire debeamus. (0885D) In consequentibus mentio fit etiam de horto et de cubiculo, quae ambo nunc adiungo istis cellariis, et in praesentem disputationem assumo: nam simul tractata melius ex invicem innotescent. Et quaeramus, si placet, tria ista in Scripturis sanctis, hortum, cellarium, cubiculum. In ipsis nempe libenter Deum sitiens anima versatur et moratur, sciens se ibi absque dubio inventuram quem sitit. Sit itaque hortus simplex ac plana historia; sit cellarium moralis sensus; sit cubiculum arcanum theoricae contemplationis.

4. Et primum quidem historiam ad hortum puto non immerito deputari, quod in ea inveniantur viri virtutum, tanquam ligna fructifera in horto sponsi et in paradiso Dei, de quorum bonis actibus ac moribus quot sumis exempla, tot carpis poma. (0886A) An forte quis ambigat Dei esse plantationem bonum hominem? Audi sanctum David de viro bono quid canat. Erit, ait, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet (Psal. I, 3.) Audi Ieremiam eodem spiritu concinentem, et eisdem pene verbis. Erit tanquam lignum, inquit, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus (Ierem. XVII, 8) . Item Propheta: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13) . Et de se ipso: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10) . Est ergo historia hortus, et ipsa tripartita. Continetur namque in ea coeli et terrae creatio, reconciliatio, et reparatio. (0886B) Creatio quidem, tanquam horti satio sive plantatio. Reconciliatio autem, quasi germinatio satorum vel plantatorum. Tempore nempe suo rorantibus coelis desuper, et nubibus pluentibus iustum, aperta est terra et germinavit Salvatorem (Isai. XLV, 8) , per quem facta est coeli terraeque reconciliatio. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) , pacificans in sanguine suo quae in terris sunt, et quae in coelis (Coloss. I, 20) . Porro reparatio futura est in fine saeculi. Erit enim coelum novum, et terra nova: et colligentur boni de medio malorum, tanquam fructus de horto, in Dei promptuaria reponendi. (0886C) In die illa, ut scriptum est, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis (Isai. IV, 2) . Habes igitur tria tempora in horto historici sensus.

5. In Morali quoque disciplina tria aeque advertere est, cellas quasi tres in cellario uno. Et idcirce forsitan pluraliter cellaria dixit, et non cellarium, cellarum videlicet hunc numerum cogitans. Infra denique introductam se gloriatur in cellam vinariam (Cantic. II, 4) . Nos ergo, quia legimus: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9) : habentes occasionem ex vocabulo quod Spiritus sanctus cellae huic censuit imponendum reliquis quoque duabus nomina imponamus, aromaticam uni, et unguentariam alteri. Causas horum vocabulorum videbimus postea. Nunc autem adverte cuncta apud sponsum salubria, cuncta suavia reperiri; vinum, unguenta, aromata. (0886D) Vinum, Scriptura teste, laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) . Exhilarari nihilominus faciem in oleo legis (ibid.) , quo utique pulvis pigmentorum infunditur, ut unguenta fiant. Aromata non modo grata suavitate odoris, sed vi quoque medendi utilia sunt. Merito se introductam illuc exsultat sponsa, ubi tanta redundat abertas gratiae.

6. Sed habeo et alia nomina puto et evidentiorem sui gerentia rationem. Et ut suo ordine nominentur, primam nuncupaverim disciplinae; secundam, naturae; postremam, gratiae. In priori discis iuxta ethicae partis rationem inferior esse, in sequenti par, in posteriore superior: hoc est, sub alio, cum alio, super alium; vel sic, subesse, coesse, praeesse. (0887A) Primo ergo discis esse discipulus, secundo socius, tertio et magister. Et quidem omnes homines natura aequales genuit. (0887B) At quoniam bono naturae in moribus superbia depravato, facti sunt homines aequalitatis impatientes, contendentes invicem superiores constitui, atque alterutrum supergredi cupientes, et inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes: primo omnium in cella priori, iugo disciplinae insolentia morum domanda est, quousque duris ac diutinis seniorum attrita legibus humilietur et sanetur cervicosa voluntas, bonumque in se naturae, quod superbiendo amiserat, obediendo recipiat; dum solo iam naturali affectu, non metu disciplinae, cum universis naturae suae sociis, id est cum omnibus hominibus, socialiter, quantum in se est, quieteque sese habere didicerit, in cellam tandem naturae transiens, experiensque quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum! sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1, 2) . Accedit nimirum disciplinatis moribus, tanquam tritis speciebus, oleum laetitiae, bonum naturae; et fit unguentum bonum atque iucundum. Quo quasi unctus redditur homo suavis et mitis, homo sine querela, neminem circumveniens, neminem concutiens, neminem laedens, nemini se superextollens aut praeferens, insuper et libenter communicans in ratione dati et accepti. (0887C)

7. Puto, si bene intellexisti utriusque cellae proprietates, non incongrue me hanc unguentariam, illam aromaticam appellasse testaberis. In illa denique, sicut pigmentorum vires atque fragrantiam pistilli extorquet et exigit violenta contusio, sic rectorum morum elicit quodammodo et exprimit naturalem vim vis Magisterii, et districtio disciplinae. In hac autem voluntariae et tanquam innatae affectionis grata mansuetudo sponte officiosa currit, instar plane unguenti quod est in capite, ad levem caloris tactum descendentis ac diffluentis per totum. Itaque in cella disciplinae, tanquam siccae ac simplices aromatum species continentur, et inde aromaticam cam denominandam putavi. In ea vero quae naturae dicta est, quoniam iam quasi confecta reponuntur et servantur unguenta, nihilominus ex re nomen et ipsa accepit, ut unguentaria nuncupetur. (0887D) Nam vinariam quoque cellam, non aliam sane sui nominis arbitror ferre rationem, nisi quod in ea vinum zeli in charitate ferventis reconditur. Nec debet omnino praeesse aliis, qui in eam necdum meruit introduci. Oportet prorsus hoc vino aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum Doctor Gentium aestuabat, quando dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zeias salutem, subiectionem nimis ambitiose vindicas tibi. Hanc ego cellam quoque gratiae nominavi; non quod absque gratia vel reliquas duas obtinere omnino quis possit, sed ob plenitudinem quae singulariter in ista percipitur. (0888A) Denique, plenitudo legis est charitas; et, qui diligit fratrem, legem implevit (Rom. XIII, 10, 8) .

8. Vidisti rationem vocabulorum; vide et differentiam cellarum. Nec enim paris facilitatis seu facultatis eiusdem est, petulantes vagosque sensus atque intemperantem carnis appetitum magistri comprimere metu, ac rigida disciplinae cohibere censura; et spontaneo affectu bene cum sociis convenire; castigatis sub ferula vivere moribus, et sola Magistra voluntate gratum paribus gerere morem. Nam neque unius rursum quis dicat esse meriti, uniusve virtutis, socialiter vivere, et utiliter praeesse. Quam multi denique sub praeceptore quieti vivunt, quos si iugo absolvas, videas non posse quiescere, nec se ullo modo aequalibus servare innoxios? (0888B) Itemque innumeros cernes simpliciter ac sine querela inter fratres conversari, super fratres non solum inutiliter, sed et insipienter et nequiter. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt qui huiusmodi sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est Deus; minime quidem egentes magistro, nec tamen idonei magisterio. Prioribus ergo sequentes quidem in moribus antecellunt; sed utrisque superiores existunt, qui superiores esse sciunt. Denique et accipiunt in promissione qui bene praesunt, constitui super omnia bona Domini sui (Matth. XXIV, 48) . At pauci profecto qui utiliter; pauciores, qui et humiliter praesint. (0888C) Facile tamen utrumque adimplet, qui matrem virtutum discretionem perfecte adeptus, vino nihilominus charitatis usque ad contemptum propriae gloriae, usque ad sui ipsius oblivionem, et non ad quaerenda quae sua sunt debriatur; quod solo ac miro Spiritus sancti magisterio intra cellam vinariam obtinetur. Virtus siquidem discretionis absque charitatis fervore iacet, et fervor vehemens absque discretionis temperamento praecipitat. Ideoque laudabilis, cui neutrum deest: quatenus et fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat. Ergo taliter oportet esse moratum eum qui praeest. (0888D) Optimum autem in moribus dixerim, et summam disciplinae huius perfecte apprehendisse, cui totas has cellas absque offendiculo percurrere et circuire donatum est: qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus, aut subiectis vel desit in cura, vel in superbia praesit; praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens: quod quidem perfectionis insigne haud dubius sponsae annuerim. Innuit hoc etiam sermo quem dixit, quia Introduxit me rex in cellaria sua, dum non in unam aliquam cellam, sed in cellaria pluraliter se introductam ostendit.

9. Iam ad cubiculum veniamus. Quid et istud? Et id me praesumo scire quid sit? Minime mihi tantae rei arrogo experientiam, nec glorior in praerogativa, quae soli servatur beatae sponsae, cautus iuxta illud Graecorum, scire me ipsum; ut sciam etiam cum Propheta, quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5) . Tamen si nihil omnino scirem, nihil dicerem. (0889A) Quod scio, non invideo vobis, nec subtraho: quod nescio, doceat vos qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) . Dixi, et meministis, in theoricae contemplationis arcano regis esse quaerendum cubiculum. Sed quomodo de unguentis dixisse me scio, multa videlicet et diversa penes sponsum ea esse, nec omnia praesto omnibus, sed sua quibusque pro diversitate indulta meritorum: sic quoque non unum puto cubiculum regi esse, sed plura. Nam nec una est regina profecto, sed plures: et concubinae multae sunt, et adolescentularum non est numerus. Et unaquaeque invenit secretum sibi cum sponso, et dicit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16) . Non omnibus uno in loco frui datur grata et secreta sponsi praesentia, sed ut cuique paratum est a Patre ipsius. (0889B) Non enim nos eum elegimus, sed ipse elegit nos, et posuit nos; et ubi ab eo quisque positus est, ibi est. Denique mulier una compuncta secus pedes Domini Iesu sortita est locum (Luc. VII, 38) cum altera suae devotionis fructum ad caput invenerit, (Matth. XXVI, 7) si tamen altera. Porro Thomas in latere, Ioannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo, secreti huius gratiam sunt assecuti.

10. Quis nostrum digne distinguere sufficiat has varietates meritorum, vel potius praemiorum? Ne omnino tamen praeteriisse quod ipsi novimus [alias movimus] videamur; prior mulier stravit sibi in tuto humilitatis; posterior, in solio spei; Thomas, in solido fidei; Ioannes, in lato charitatis: Paulus, in intimo sapientiae; Petrus, in luce veritatis. (0889C) Sic ergo apud sponsum mansiones multae sunt, et sive regina, sive concubina, sive etiam de numero sit adolescentularum, congruum quaeque pro meritis accipit ibi locum terminumque, quousque liceat sibi contemplando procedere, et introire in gaudium Domini sui, et rimari dulcia secreta sponsi. Quod suo loco distinctius, quantum dignabitur ipse suggerere, demonstrare conabor. Nunc vero id nosse sufficiat, nulli adolescentularum, nulli concubinarum, nulli vel reginarum patere omnino accessum ad secretum illud cubiculi, quod suae illi columbae formosae, perfectae uni, unicum sponsus servat. (0890A) Unde nec ego sane indignor, si non ad illud admittor, praesertim cum constet mihi ne ipsam quidem sponsam interim adhuc ad omne quod vult pervenire secretum. Denique et flagitat indicari sibi, ubi pascat, ubi cubet in meridie (Cantic. I, 6.)

11. Sed audite quousque pervenerim, aut me pervenisse putaverim. Nec enim iactantiae deputandum est, quod in vestros pando profectus. Est locus apud sponsum, de quo sua iura decernit, et disponit consilia ipse universitatis gubernator, leges constituens omni creaturae, pondus, et mensuram, et numerum. Et locus iste altus et secretus, sed minime quietus. (0890B) Nam etsi ipse, quantum in se est, disponit omnia suaviter, disponit tamen; et contemplantem, qui forte eo loci pervenerit, quiescere non permittit; sed mirabiliter, quamvis delectabiliter, rimantem et admirantem fatigat, redditque inquietum. Pulchre utrumque in consequentibus sponsa exprimit, et delectationem videlicet istiusmodi contemplationis, et inquietudinem, ubi et se dormire, et cor suum vigilare fatetur (Cantic. V, 2) . Nam in somno quidem suavissimi stuporis, placidaeque admirationis, sentire quietem; in vigiliis vero inquietae nihilominus curiositatis ac laboriosae exercitationis pati se fatigationem significat. Hinc beatus Iob: Si dormiero, ait, dico, Quando consurgam? et rursus exspectabo vesperam (Iob. VII, 4) . Sentisne in his verbis sanctam animam velle interdum molestam quodam modo declinare suavitatem, eamdemque rursum suavem molestiam affectare? (0890C) Non enim dixisset, Quando consurgam, si ex toto ei quies illa suae contemplationis placuisset: sed et si ex toto displicuisset, non denuo exspectasset horam quietis, id est vesperam. Non igitur locus est iste cubiculi, ubi nequaquam per omnem modum quiescitur.

12. Est item locus, de quo super rationalem reprobam quidem creaturam immobilis vigilat secretissima et severissima animadversio iusti iudicis Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. (0891A) Cernitur, inquam, a timorato contemplatore hoc loco Deus, iusto, sed occulto iudicio suo, reproborum nec diluens mala, nec acceptans bona; insuper et corda indurans, ne forte doleant, et resipiscant, et convertantur, et sanet eos. Et hoc non absque certa et aeterna ratione, quod tanto formidolosius constat esse, quanto immobilius fixum exstat in aeternitate. Pavendum valde quod in propheta de huiusmodi legimus, ubi loquens ad angelos suos Deus sic ait: Misereamur impio. Quibus paventibus atque quaerentibus, Non ergo discet facere iustitiam? (0891B) Non, inquit; subdensque causam: In terra, ait, sanctorum iniqua gessit; et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI, 10) . Timeant clerici, timeant ministri Ecclesiae, qui in terris sanctorum quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis, quae sufficere debeant, minime contenti, superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant; et in usus suae superbiae atque luxuriae victum pauperum consumere non vereantur, duplici profecto iniquitate peccantes, quod et aliena diripiunt, et sacris in suis vanitatibus et turpitudinibus abutuntur.

13. Talibus ergo cum impraesentiarum parcere ac misereri, ne in aeternum parcat, cuius iudicia abyssus multa, advertitur; quis hoc loco requiem quaerat? Habet haec visio tremorem [alias, terrorem] iudicii, non securitatem cubiculi. Terribilis est locus iste, et totius expers quietis. (0891C) Totus inhorrui, si quando in eum raptus sum, illam apud me replicans cum tremore sententiam: Quis scit si est dignus amore, an odio? (Eccle. IX, 1.) Nec mirum si titubo ego ibi (folium utique quod a vento rapitur, et stipula sicca (Iob. XIII, 25) , ubi et maximus ille contemplator suos quoque fatetur pene motos fuisse pedes, pene effusos gressus; et dicebat: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quare? In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideoque tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 3-6) , ne humilientur ad poenitentiam, sed damnentur propter superbiam cum superbo diabolo et angelis eius. Nam qui in labore hominum non sunt, in labore daemonum profecto erunt, dicente iudice: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41) . Est tamen Dei locus et iste, plane non aliud quam domus Dei, et porta coeli. (0891D) Hic nempe timeri dicitur Deus; hic sanctum et terribile nomen eius, et tanquam ingressus gloriae: Initium plane sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9, 10) .

14. Nec te moveat, quod initium sapientiae huic demum loco dederim, et non priori. Ibi quippe in quodam quasi auditorio suo docentem de omnibus magistram audimus Sapientiam, hic et suscipimus; ibi instruimur quidem, sed hic afficimur. Instructio doctos reddit, affectio sapientes. Sol non omnes, quibus lucet, etiam calefacit; sic Sapientia multos, quos docet quid sit faciendum, non continuo etiam accendit ad faciendum. Aliud est multas divitias scire, aliud et possidere; nec notitia divitem facit, sed possessio. (0892A) Sic prorsus, sic aliud est nosse Deum, et aliud timere; nec cognitio sapientem, sed timor facit, qui et afficit. Tune sapientem dixeris, quem sua scientia inflat? Quis illos sapientes nisi insipientissimus dicat, qui cum cognovissent Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt? Ego magis cum Apostolo sentio, qui insipiens cor eorum manifeste pronuntiat (Rom. I, 21) . Et bene initium sapientiae timor Domini; quia tunc primum Deus animae sapit, cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Times Dei iustitiam, times potentiam; et sapit tibi iustus et potens Deus, quia timor sapor est. Porro sapor sapientem facit, sicut scientia scientem, sicut divitiae divitem. Quid ergo prior locus? Tantum praeparat ad sapientiam. Illic praepararis, ut hic initieris. Praeparatio, rerum cognitio est. (0892B) Verum hanc facillime sequitur elationis tumor, si non reprimat timor, ut merito dicatur: Initium sapientiae timor Domini, qui se pesti insipientiae primus opponit. Ibi itaque quidam accessus est ad sapientiam, hic et ingressus. Porro nec hic, nec ibi speculanti perfecta est quies; quia illic Deus apparet tanquam sollicitus, hic tanquam turbatus. Non ergo cubiculum quaesieris in his locis, quorum alter auditorium quasi docentis, alter praetorium iudicis magis apparet.

15. Sed est locus, ubi vere quiescens et quietus cernitur Deus; locus omnino, non iudicis, non magistri, sed sponsi: et qui mihi quidem, nam de aliis nescio, plane cubiculum sit, si quando in illum contigerit introduci. Sed, heu! rara hora, et parva mora! (0892C) Clare ibi agnoscitur misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et felix qui dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Psal CXVIII, 63) . Stat propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum, ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona: ut miro modo eis non modo bona, sed et mala cooperetur in bonum. O solus vere beatus, cui non imputabit Dominus peccatum! (Psal. XXXI, 2.) Nam qui non habuerit peccatum, nemo. Omnes enim peccaverunt, et omnes egent gloria Dei (Rom. III, 23) . Quis accusabit tamen adversus electos Dei? (Rom. VIII, 33.) Sufficit mihi ad omnem iustitiam solum habere propitium, cui soli peccavi. Omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare. (0892D) Dei iustitia est; hominis iustitia, indulgentia Dei. Vidi haec, et intellexi illius sententiae veritatem: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia generatio coelestis servat eum (I Ioan. III, 9) . Generatio coelestis, aeterna praedestinatio est, qua electos suos Deus dilexit et gratificavit in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem, sic in sancto apparentes sibi, ut viderent virtutem suam et gloriam suam, quo eius forent consortes haereditatis, cuius et apparerent conformes imaginis. Hos ergo adverti quasi nunquam peccasse; quoniam etsi qua deliquisse videntur in tempore, non apparent in aeternitate; quia charitas Patris ipsorum cooperit multitudinem peccatorum. (0893A) Et dixit beatos, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) ; cum subito tanta mihi quoque de me suborta fiducia et infusa laetitia est, quantus certe in loco horroris, id est in loco secundae visionis, non praecesserat timor, ita ut mihi visus sim tanquam unus ex illis beatis esse. O si durasset! Iterum, iterumque visita me, Domine, in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae (Psal. CV, 4, 5) .

16. O verae quietis locus, et quem non immerito cubiculi appellatione censuerim! in quo Deus, non quasi turbatus ira, nec velut distentus cura prospicitur; sed probatur voluntas eius in eo bona, et beneplacens et perfecta. (0893B) Visio ista non terret, sed mulcet; inquietam curiositatem non excitat, sed sedat; nec fatigat sensus, sed tranquillat. Hic vere quiescitur. Tranquillus Deus tranquillat omnia; et quietum aspicere, quiescere est. Cernere est regem post diurnas forensium quasi lites causarum, dimissis a se turbis, curarum molestias declinantem, petentem de nocte diversorium, cubiculum introeuntem cum pacis, quos hoc secreto et hac familiaritate dignatur, eo certe securius, quo secretius quiescentem; eo serenius se habentem quo placidius solos intuentem quos diligit. (0893C) In hoc arcanum et in hoc sanctuarium Dei si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi et sic abscondi contigerit, ut minime avocet aut perturbet vel sensus agens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe, quae difficilius amoventur, irruentia imaginum corporearum phantasmata; poterit quidem hic, cum ad nos redierit, gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) . Quod tamen an ipsum sit de quo exsultat sponsa, non temere affirmaverim. Est tamen cubiculum, et cubiculum regis; quia nimirum de tribus, quos triplici assignavimus visioni, solus factus est in pace locus iste. Ut enim aperte monstratrum est, et in priori exigua, et in secundo nulla percipitur quies: cum et illic apparens admirabilis, ad indagandi studium exerceat curiositatem; et hic innotescens terribilis, infirmitatem concutiat. (0893D) At vero tertio isto in loco, non plane terribilis, nec tam admirabilis quam amabilis apparere dignatur, serenus et placidus, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus intuentibus se [alias, invocantibus se].

17. Iam ut horum quae de cellario, horto, cubiculo, longiori sunt disputata sermone, memoria vestra compendium teneat; mementote trium temporum, trium meritorum, trium quasi praemiorum. In horto advertite tempora, merita in cellario, praemia in triplici illa contemplatione cubiculum inquirentis. Et de cellario quidem ista sufficiant. Porro de horto vel cubiculo si qua addenda, aut alia forte quam dicta sunt, modo advertenda occurrerint, loco suo non praetereamus. Sin autem, sufficiant quae dicta sunt, et minime iterentur, ne unquam in fastidium, quod absit! veniant ea, quae proferuntur ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Domini nostri Iesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.