Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 24

Checked
E Wikisource

SERMO XXIV. Agit praecipue contra detestabile vitium detractionis; et qua in re rectitudo hominis potissimum consistat.

(0894B) 1. Hoc demum tertio, fratres, reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit, et vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem accepit malitia, Ecclesia pacem recepit. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, qui eam per hoc ferme octennium diro schismate conturbarat. Num vero ego gratis de tantis periculis ero redditus vobis? Vestris desideriis donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere studiis et saluti. (0894C) Quodque dudum coepta in Canticis me exsequi vultis libenter quidem accipio, et dignum arbitror interruptum potius resarcire sermonem, quam novi ordiri quidpiam. Vereor autem ne dissuetum per id temporis animum et distentum diu habitum, non solum ad tam diversa, sed etiam ad tam indigna, dignitas materiae, prout oportet, non admittat. Sed si quod habeo, hoc vobis do; poterit et fideli obsequio meo Deus, etiam quod non habeo, dare ut dem. Si non; culpetur sane ingenium, non voluntas.

2. Locus autem unde incipere debemus, ni fallor, iste est: Recti diligunt te. Quod antequam explanare incipiamus, quid sit videamus, cuius sit, quisnam hoc videlicet dicat. A nobis namque exigitur quod auctor non loquitur. Et fortasse melius adolescentulis id damus, ut suis verbis et hoc addant. (0894D) Siquidem cum dixissent: Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (nec dubium quin matri loquerentur), continuato sermone hoc quoque inferunt: Recti diligunt te (Cant. I, 3) . Puto propter aliquas de numero ipsarum, quae non idem saperent, licet pariter currere viderentur; quae sua sunt quaerentes, et non ambulantes simpliciter neque sincere, sed speciali gloriae matris invidentes, et captantes occasionem murmurandi adversus eam, ex eo nimirum quod sola in cellaria introisset. Quod non est aliud nisi quod Apostolus ait: Periculum in falsis fratribus (II Cor. XI, 26) . Ipsae sunt denique quibus exprobrantibus subinde pro se satisfacere cogitur, ubi eis ita respondet: Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem (Cant. I, 4) . Itaque propter murmurantes et blasphemantes dicitur ab his quae bonae, quae simplices, quae humiles et mansuetae sunt; ab his, inquam, dicitur sponsae consolandi gratia: Recti diligunt te. (0895B) Non sit tibi, inquiunt, cura de iniqua reprehensione blasphemarum harum, cum constet quia Recti diligunt te. Bona profecto consolatio, cum blasphemamur a malis bene facientes, si recti diligant nos. Omnino sufficit adversus os loquentium iniqua, opinio bonorum cum testimonio conscientiae. In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Mansueti, inquit, laetentur (Psal. XXXIII, 2) . Mansuetis placeam, et aequanimiter audio quidquid in me iactare voluerit livor perditarum.

3. Ergo in hoc sensu puto appositum, Recti diligunt te. (0895C) Nec absurde, ut aestimo: cum ubique pene in choro adolescentularum tales inveniantur, quae acta sponsae curiose observent, derogandi, non imitandi causa. Torquentur in bonis seniorum suorum, malis pascuntur. Videas ambulare seorsum, convenire sibi et sedere pariter, moxque laxare procaces linguas in detestandum susurrium. Una uni coniungitur, nec spiraculum incedit in eis; tanta est libido detrahendi, audiendive detrahentem. Ineunt familiaritatem ad maledicendunt, concordes ad discordiam. Conciliant inter se inimicissimas amicitias, et pari consentaneae malignitatis affectu celebratur odiosa collatio. Haud secus egere quondam Herodes et Pilatus, de quibus narrat Evangelium quia facti sunt amici in illa die (Luc. XXIII, 12) , hoc est in die Dominicae passionis. (0895D) Convenientibus sic in unum, non est Dominicam coenam manducare, sed magis propinare et bibere calicem daemoniorum; dum importantibus linguis aliorum perditionis virus, aliorum aures intrantem mortem libenter excipiunt. Sic quippe, iuxta prophetam, intrat mors per fenestras nostras (Ierem. IX, 21) , cum prurientes auribus et oribus, lethale poculum detractionis invicem nobis ministrare contendimus. (0896A) Non veniat anima mea in concilio detrahentium, quoniam Deus odit eos, dicente Apostolo: Detractores Deo odibiles (Rom. I, 30) . Quam sententiam Deus ipse loquens in psalmo, audi quomodo confirmat: Detrahentem, inquit, proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5) .

4. Nec mirum, cum id praecipue vitium charitatem, quae Deus est, et quidem caeteris acrius, impugnare et persequi cognoscatur, quemadmodum vos quoque potestis advertere Omnis qui detrahit, primum quidem se ipsum prodit vacuum charitate, Deinde quid aliud detrahendo intendit, nisi ut is, cui detrahit, veniat in odium vel contemptum ipsis, apud quos detrahit? Ferit ergo charitatem in omnibus qui se audiunt lingua maledica, et quantum in se est, necat funditus et exstinguit: non solum autem, sed et in absentibus universis, ad quos volans verbum forte per eos, qui praesentes sunt, pervenire contigerit. Vides quam facile et in brevi ingentem multitudinem animarum velociter currens sermo tabe malitiae huius inficere possit. Propterea dicit de talibus propheticus spiritus: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3) . Utique tam veloces, quam velociter currit sermo. (0896B) Unus est qui loquitur, et unum tantum verbum profert; et tamen illud unum verbum, uno in momento, multitudinis audientium, dum aures inficit, animas interficit. Cor siquidem felle livoris amarum per linguae instrumentum spargere nisi amara non potest, dicente Domino: Ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45) . Et sunt species pestis huius, dum alii quidem nude atque irreverenter, uti in buccam venerit, virus evomant detractionis; alii autem quodam simulatae verecundiae fuco conceptam malitiam, quam retinere non possunt, adumbrare conentur. (0896C) Videas alta praemitti suspiria, sicque quadam cum gravitate et tarditate, vultu moesto, dimissis superciliis, et voce plangenti egredi maledictionem, et quidem tanto persuasibiliorem, quanto creditur ab his qui audiunt, corde invito, et magis condolentis affectu, quam malitiose proferri. Doleo, inquit, vehementer, pro eo quod diligo eum satis, et nunquam potui de hac re corrigere eum. Et alius: Mihi quidem, ait, bene compertum fuerat de illo istud; sed per me nunquam innotuisset. At quoniam per alterum patefacta est res, veritatem negare non possum: dolens dico, revera ita est. Et addit: Grande damnum! nam alias quidem in pluribus valet; caeterum in hac parte, ut verum fateamur, excusari minime potest.

5. His paucis adversus malignissimum vitium commemoratis, revertamur ad explanandi ordinem, et demonstremus qui sint hoc loco intelligendi Recti. (0896D) Non enim arbitror sentire quempiam rectae intelligentiae, secundum corpus rectos dici eos qui sponsam diligunt. Propterea demonstranda nobis est spiritualis, id est animi cordisve, rectitudo. Spiritus est qui loquitur, spiritualibus spiritualia comparans. Ergo secundum animum, non secundum terrenam et faeculentam materiam, Deus hominem rectum fecit. Ad imaginem quippe et similitudinem suam creavit illum (Gen. I, 27) . Ipse vero, quemadmodum psallis: Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16) . Rectus itaque Deus rectum fecit hominem similem sibi, id est sine iniquitate, sicut non est iniquitas in eo. Porro iniquitas, cordis est, non carnis vitium, ut per hoc noveris in spirituali portione tui, et non in crassa luteaque substantia Dei similitudinem conservandam fore, sive reparandam. (0897A) Spiritus enim est Deus, et eos qui volunt similes ei vel perseverare, vel fieri, oportet intrare ad cor, atque in spiritu id negotii actitare: ubi revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18) .

6. Quanquam et corporis staturam dedit homini Deus rectam; forsitan ut ista corporea exterioris viliorisque rectitudo figmenti hominem interiorem illum, qui ad imaginem Dei factus est, spiritualis suae servandae rectitudinis admoneret, et decor limi deformitatem argueret animi. Quid enim indecentius, quam curvum recto corpore gerere animum? (0897B) Perversa res est et foeda, luteum vas, quod est corpus de terra, oculos habere sursum, coelos libere suspicere, coelorumque luminaribus oblectare aspectus; spiritualem vero coelestemque creaturam suos econtrario oculos, id est internos sensus atque affectus, trahere in terram deorsum; et quae debuit nutriri in croceis, haerere luto, tanquam unam de suibus, amplexarique stercora (Thren. IV, 5) . Erubesce, anima mea, divinam pecorina commutasse similitudinem; crubesce volutari in coeno, quae de coelo es. Erubesce, anima, ait corpus, in mei consideratione. Creata creanti similis recta, me quoque accepisti adiutorium simile tibi, utique secundum lineamenta corporeae rectitudinis. (0897C) Quocunque te vertas, sive ad Deum sursum, sive ad me deorsum (nemo siquidem carnem suam unquam odio habuit), ubique occurrit tibi species decoris tui, ubique pro statu tuae dignitatis habes de magisterio sapientiae familiarem admonitionem. Me ergo meam, quam tui gratia accepi, retinente et servante praerogativam; tu quomodo non confunderis amisisse tuam? Cur suam in te Conditor intuetur abolitam similitudinem, cum tuam in me tibi conservet, assidueque repraesentet? Iam omne adiutorium, quod tibi ex me debebatur, vertisti tibi in confusionem; abuteris obsequio meo, indigne humanum corpus inhabitas, brutus et bestialis spiritus.

7. Istiusmodi ergo curvae animae non possunt diligere sponsam, quoniam non sunt amicae sponsi, cum sint mundi. (0897D) Qui vult, inquit, amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituitur (Iac. IV, 4) . Ergo quaerere et sapere quae sunt super terram, curvitas animae est; et e regione, meditari ac desiderare quae sursum sunt, rectitudo. Et ipsa ut perfecta sit, in sensu definiatur et consensu. Rectum reverante dixerim, si recte in omnibus sentias, et factis non dissentias. Invisibilis animi statum nuntiet fides et actio. Rectum iudica, si fide catholicum, et iustum opere probaveris. (0898A) Si quo minus, curvum censere non dubites. Sic nempe habes: Si recte offers et recte non dividis, peccasti (Gen. IV, 7) . Recte quidem quodcunque horum offers, recte autem ab alterutro ea non dividis. Noli esse rectus oblator et pravus divisor. Quid dividis actum a fide? Inique dividis, fidem perimens tuam: nam fides sine operibus mortua est (Iac. II, 20) . Munus mortuum offers Deo? Si enim quaedam anima fidei ipsa devotio est, quid fides quae non operatur ex dilectione, nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? bene placas tuae fidei interfector? Quomodo hostia pacifica ubi tam saeva discordia est? Non mirum si Cain insurrexit in fratrem, qui suam prius occiderat fidem. (0898B) Quid miraris, o Cain, si ad tua non respicit munera qui te despicit? (Gen. IV, 5.) Nec hoc mirum si non respicit ad te, qui ita divisus es in te. Si manum devotioni, quid animum das livori? Non concilias Deum tibi, discors tecum, non placas, sed peccas; et nondum quidem impie ferendo, sed tamen dividendo non recte. Etsi necdum fratricida, iam tamen fideicida teneris. Nunquid rectus, vel quando manum porrigis Deo, cuius cor in terram trahit livor et fraternum odium? Quomodo rectus, cuius fides mortua, cuius opus mors, cuius nulla devotio, amaritudo multa? Erat quidem in offerente fides, sed non in fide dilectio; recta oblatio, sed crudelis divisio.

8. Mors fidei est separatio charitatis. Credis in Christum? fac Christi opera, ut vivat fides tua. Fidem tuam dilectio animet, probet actio. (0898C) Non incurvet terrenum opus, quem fides coelestium erigit. Qui te dicis in Christo manere, debes, sicut ipse ambulavit, et tu ambulare. Quod si propriam gloriam quaeris, florenti invides, absenti detrahis, reponis laedenti te: hoc Christus non fecit. Confiteris te nosse Deum, factis autem negas. Non recte plane, sed impie linguam Christo, animam dedisti diabolo. Audi ergo quid dicat: Homo iste labiis me honorat, cor autem eius longe est a me (Isa. XXIX, 13) . Non es profecto rectus, qui tam non recte dividis. Non potes attollere caput pressum diaboli iugo. Non te subrigere praevales, cui dominatur iniquitas. (0898D) Iniquitates tuae supergressae sunt caput tuum, et sicut onus grave gravatae sunt super te (Psal. XXXVII, 5) . Iniquitas denique sedet super talentum plumbi (Zach. V, 7) . Vides quod non faciat hominem rectum fides etiam recta, quae non operatur ex dilectione. At qui sine dilectione est, non habet unde diligat sponsam. Sed nec opera, quamvis recta, rectum cor efficere sufficiunt sine fide. Quis enim rectum dicat hominem non placentem Deo? (0899A) Sine fide autem impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) . Qui non placet Deo, non potest illi placere Deus. Nam cui placet Deus, Deo displicere non potest. Porro cui non placet Deus, nec sponsa eius. Quomodo ergo rectus, qui nec Deum diligit, nec Ecclesiam Dei, cui dicitur: Recti diligunt te? Si ergo nec fides sine operibus, nec opera sine fide sufficiunt ad animi rectitudinem; nos qui in Christum credimus, fratres, rectas studeamus facere vias nostras et studia nostra. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum, ut toti recti inveniamur, fidei nostrae rectitudinem rectis actibus comprobantes, dilectores sponsae, dilecti a sponso Iesu Christo Domino nostro, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.