Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 26

E Wikisource

SERMO XXVI. In quo beatus Bernardus obitum fratris sui Girardi luget.

1. Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4). Hinc incipiendum, quia hic desiit sermo superior. (0903C) Hoc exspectatis audire quid sit, et qualiter ei quod proximo tractatum est capitulo coaptetur, quia similitudo est. Potest enim hoc ita subiunctum fuisse, ut utraque pars similitudinis ad id solum respondeat, quod ibi praecesserat: Nigra sum. Potest et ita, ut duobus illis duo ista, id est singula singulis, referantur. Ille sensus simplicior, iste obscurior est. Sed tentemus utrumque: et prius quidem hunc, qui difficilior apparet. Non autem in duobus primis, sed in duobus duntaxat extremis difficultas est. Nam Cedar quidem, quod interpretatur tenebrae, aperte satis cum nigredine convenire videtur; sed pelles Salomonis cum formositate non ita. Porro tabernacula in eamdem nihilominus concurrere convenientiam quis non videat? Quid enim tabernacula, nisi nostra sunt corpora, in quibus peregrinamur? (0903D) Nec enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14) . Sed et militamus in eis, tanquam in tabernaculis; prorsas violenti ad regnum. (0904A) Denique militia est vita hominis super terram (Iob VII, 1) ; et quandiu militamus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, id est a luce. Nam Dominus lux est; et in quantum quisque cum eo non est, in tantum in tenebris est, hoc est in Cedar. Flebilem proinde vocem illam agnoscat suam: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5, 6). Est ergo hoc habitaculum nostri corporis, non civis mansio, aut domus indigenae; sed aut tabernaculum militantis, aut stabulum viatoris. (0904B) Est, inquam, hoc corpus tabernaculum, et tabernaculum Cedar, quod nimirum animam, quasi obiectu sui, incircumscripti luminis interim nunc fraudat aspectu; nec sinit omnino videre illud, nisi per speculum quidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .

2. Videsne unde Ecclesiae nigredo, unde pulcherrimis quoque animabus nonnulla rubigo inhaeserit? De tabernaculo profecto Cedar, de exercitio laboriosae militiae, de diuturnitate miseri incolatus, de angustiis aerumnosi exsilii, de corpore denique fragili et gravi; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) . Propterea et cupiunt dissolvi, ut corpore levatae, Christi avolent in amplexus. Unde et gemens una de miseris aiebat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? (0904C) (Rom. VII, 24.) Scit nimirum quae huiusmodi est, quod non possit in tabernaculo Cedar carere ad purum macula aut ruga, non quantulacunque nigredine; et cupit exire, ut se possit exuere. Et haec ratio, cur sponsa nigram se dixerit sicut tabernacula Cedar. Sed enim quomodo formosa, sicut pelles Salomonis? At nescio quid sublime ac sacrum sentio in his pellibus involutum, quod minime ausim omnino contingere, nisi ad nutum sane ipsius, qui reposuit et signavit. Legi nimirum: Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27) . Supersedeo igitur et differo. Vobis interim curae erit solito impetrare favorem vestris precibus; ut eo alacriores, quo fidentiores redeamus ad id, quod attentioribus eget animis. Et fortassis inveniet pius pulsator, quod temerarius scrutator non posset. (0904D) Quanquam et moeror finem imperat, et calamitas quam patior.

3. Quousque enim dissimulo, et ignis quem intra me ipsum abscondo, triste pectus adurit, interiora depascitur? Clausus latius serpit, saevit acrius. (0905A) Quid mihi et cantico huic, qui in amaritudine sum? Vis doloris abducit intentionem, et indignatio Domini ebibit spiritum meum. Subtracto siquidem illo, per quem mea in Domino studia utcunque libera esse solebant, simul et cor meum dereliquit me. Sed feci vim animo, ac dissimulavi usque huc; ne affectus fidem vincere videretur. Denique plorantibus aliis, ego, ut advertere potuistis, siccis oculis secutus sum invisum funus, siccis oculis steti ad tumulum, quousque cuncta peracta sunt exsequiarum solemnia. Indutus sacerdotalibus, solitas in cum orationes proprio ore complevi, terram meis manibus ex more ieci super dilecti corpus, terram mox futurum. Qui me intuebantur flebant, et mirabantur quod non flerem ipse, cum non illum quidem, sed me potius, qui illum amisissem, omnes miserarentur. (0905B) Cuius enim vel ferreum pectus super me ibi non moveretur, quem videret Girardo superstitem? Commune damnum; sed prae meo non reputabatur infortunio. At ego quibus poteram viribus fidei, reluctabar affectui, nitens vel invitus non moveri frustra addictione naturae, universitatis debito, conditionis usu, potentis iussu, iudicio iusti, flagello terribilis, Domini voluntate. Pro huiusmodi semper extunc et deinceps exegi a memetipso non indulgere multo fletui, multum tamen turbatus et moestus. Nec potui imperare tristitiae, qui potui lacrymae; sed, ut scriptum est: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5) . At suppressus dolor altius introrsum radicavit, eo, ut sentio, acerbior factus, quo non est exire permissus. (0905C) Fateor, victus sum. Exeat necesse est foras quod intus patior. Exeat sane ad oculos filiorum, qui scientes incommodum, planctum humanius aestiment, dulcius consolentur.

4. Scitis, o filii, quam iustus sit dolor meus, quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam comes deseruit me in via hac qua ambulabam, quam non segnis ad opus, quam suavis ad mores. Quis ita mihi pernecessarius? cui aeque dilectus ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam vos, quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat me; pusillus corde eram, et confortabat me; piger et negligens, et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus es? (0905D) quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor meum? Amavimus nos in vita; quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio! et quam non posset omnino efficere nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo mutui nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Bene mors, quae unum rapiendo, duos furiosa peremit. An non mors etiam mihi? (0906A) Imo plus mihi, cui utique omni morte infelicior vita servata est. Vivo ut vivens moriar; et hoc dixerim vitam? Quam mitius me privares, o austera mors, vitae usu, quam fructu! nam vita sine fructu gravior mors. Denique duplex malum ligno paratur infructuoso, securis et ignis (Matth. III, 10) . Ergo meis laboribus invidens, elongasti a me amicum et proximum, per cuius maxime studium erant, si quando erant, fructuosi. Satius proinde mihi fuisset periclitari vita, quam tua, o Girarde, praesentia, qui meorum in Domino studiorum eras sollicitus incitator, fidelis [alias, fortis] adiutor, cautus examinator. Cur, quaeso, aut amavimus, aut amisimus nos? Dura conditio, sed mea miseranda fortuna, et non illius! Nam tu, chare frater, si charos amisisti, chariores utique recepisti. (0906B) Me vero quaenam iam miserum consolatio manet post te unicum solatium meum? Placita fuit pariter utrique societas corporum pro morum concordia; sed solum me divisio vulneravit. Commune quod libuit; quod triste et lugubre, meum: in me transierunt irae, in me confirmatus est furor. Erat ambobus alterutrum grata praesentia, dulce consortium, suave colloquium; sed tantas utriusque delicias ego perdidi, tu mutuasti. Et quidem immutatis illis retributio multa.

5. Quanto fenore gaudiorum ac benedictionum cumulo cares hodie nobis, frater charissime! Habes certe pro me tantillo repositam tibi Christi praesentiam; nec dispendium sentis absentiae a nobis tuae, angelorum admistus choris. (0906C) Non est igitur quod causeris tu de nostra quasi subtracta tibi praesentia, cui affatim sui suorumque copiam Dominus maiestatis indulsit. At ego pro te quid? Quam vellem scire quidnam sentias nunc de me illo unico tuo, mediis nutante curis et poenis, destituto te baculo imbecillitatis meae! si tamen licet adhuc cogitare de miseris, ingresso abyssum luminis, atque illo pelago aeternae felicitatis absorpto. Forte enim etsi nosti nos secundum carnem, sed nunc iam non nosti: et quoniam introisti in potentias Domini, memoraris iustitiae eius solius, immemor nostri. Caeterum qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) , et in divinum quemdam totus immutatur affectum, nec potest iam sentire aut sapere nisi Deum, et quod sentit et sapit Deus, plenus Deo. (0906D) Deus autem charitas est, et quanto quis coniunctior Deo, tanto plenior charitate. Porro impassibilis est Deus, sed non incompassibilis, cui proprium est misereri semper et parcere. Ergo et te necesse est misericordem esse, qui inhaeres misericordi, quamvis iam minime miser sis: et qui non pateris, compateris tamen. (0907A) Affectus proinde tuus non est imminutus, sed immutatus; nec, quoniam Deum induisti, nostri cura te exuisti; et ipsi enim cura est de nobis (I Petr. V, 7) . Quod infirmum est abiecisti, sed non quod pium. Charitas denique nunquam excidit (I Cor. XIII, 8) : non oblivisceris me in finem.

6. Videor mihi quasi audire fratrem meum dicentem: Nunquid mater oblivisci poterit filii uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX, 15) . Non expedit prorsus. Scis ubi verser, ubi iaceam, ubi reliqueris me; non est qui porrigat manum. Ad omne quod emerserit, respicio ad Girardum ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser, sicut homo sine adiutorio. Quem consulam ambiguis? cui in adversis fidam? quis portabit onera? quis pericula propulsabit? (0907B) Nonne ubique gressus meos Girardi oculi anteibant [alias, animabant]? Nonne tuum, Girarde, pectus curae meae notius, quam meum ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus saeculi frequentissime vindicabas, et amico reddebas silentio? Dominus dederat illi linguam eruditam, ut sciret quando deberet proferre sermonem. Ita denique in prudentia responsorum suorum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis satisfacieba et exteris, ut pene me nemo requireret, cui prior forte Girardus occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne subito meum otium incursarent. Si quibus sane per se satisfacere non quibat, hos perducebat ad me, caeteros emittebat. O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat morem, et officiis charitatis non deerat. (0907C) Quis vacua ab eo recessit manu? Si dives, consilium; si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua sunt, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, maiorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis. Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat; ita ut saepe, cum aliis necessaria ministraret, egeret ipse in pluribus, verbi causa, cibo aut veste. (0907D) Denique cum se sentiret decessui propinquare: « Deus, » inquit, « tu scis quod quantum in me fuit, semper optavi quietem; mihi intendere, tibi vacare. Sed implicitum tenuit timor tuus, voluntas fratrum, et studium obediendi, super omnia abbatis pariter et fratris germana dilectio. » Ita est. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est, in Domino studiorum. Tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis obsequiis sanctius occupabar, aut doctrinae filiorum utilius intendebam. (0908A) Cur enim securus intus non essem, cum te scirem agentem foris manum dexteram meam, lumen oculorum meorum, pectus meum, et linguam meam? Et quidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilii, lingua loquens iudicium, sicut scriptum est: Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium (Psal. XXXVI, 30).

7. Sed quid dixi foris agentem illum? quasi interna Girardus nesciret, ac spiritualium expers esset donorum. Norunt qui illum norunt spirituales, quam verba eius spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam mores eius et studia non carnem saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus suum districtior, suspensior vel sublimior in contemplando, subtilior in disserendo? (0908B) Quoties cum eo disserens ea didici quae nesciebam; et qui docturus adveneram, doctus magis abscessi? Nec mirum de me, cum magni ac sapientes viri id ipsum nihilominus ex illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam; sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem Spiritum. Nec in maximis tantum, sed in minimis maximus erat. Quid, verbi causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum? quid, inquam, vel in hoc rerum genere Girardi subterfugit peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus, atque textoribus facile magister erat. Cumque omnium iudicio omnibus esset sapientior, solis in suis oculis non erat sapiens. (0908C) Utinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isa. V, 21) ! Scientibus ista loquor, et adhuc plura his de illo, et maiora compertis. Parco tamen, quia caro mea, et frater est. Hoc tamen securus addo: mihi utilis in omnibus, et prae omnibus; fuit utilis in parvis et magnis, in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat. Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen: nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar abbas, sed ille praeerat in sollicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat delectari in Domino, praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mihi, frater mi, mens sobria et grata quies, sermo efficacior, pinguior oratio, frequentior lectio et ferventior affectus. (0908D)

8. Heu! sublatus es, et haec omnia simul. Tecam omnes pariter abiere deliciae, et laetitiae meae. Iam curae irruunt, iam molestiae hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me repererunt, solae mihi te abeunte remanserunt, solus sub sarcina gemo. Aut ponere, aut opprimi necesse est, quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? Nam pro te nolim, nec te tua fraudare gloria. Porro supervivere tibi, labor et dolor. Vivam, quoad vivam, in amaritudine; vivam in moerore: et haec sit mihi consolatio, ut moerendo affligar. (0909A) Non parcam; et iuvabo manum Domini: etenim manus Domini tetigit me. Me, inquam, tetigit et percussit, non illum, quem vocavit ad requiem; me occidit, cum succidit illum. Nunquid enim occisum quis dixerit, quem plantavit in vita? At quod illi vitae ianua fuit, mihi plane est mors; meque illa morte mortuum dixerim, non hunc qui obdormivit in Domino. Exite, exite, lacrymae iampridem cupientes; exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Aperiantur cataractae miseri capitis; et erumpant fontes aquarum, si forte sufficiant sordes diluere culparum, quibus iram merui. (0909B) Cum consolatus fuerit super me Dominus, tunc fortassis et ego merear consolari, si tamen non pepercero a moerore: nam, qui lugent, ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) . Propterea condescendat mihi omnis sanctus, et in spiritu lenitatis qui spiritualis est, sustineat lamentantem. Luctus meus humano, quaeso, pensetur affectu, non usu. Videmus nempe mortuos quotidie plangere mortuos suos: fletum multum, et fructum nullum. Non culpamus affectum, nisi cum excedit modum; sed causam. Ille nimirum naturae est, et eius turbatio poena peccati: haec vanitas et peccatum. Etenim ibi sola, nisi fallor, plorantur damna gloriae carnis, vitae praesentis incommoda. Et plorandi qui ita plorant. Nunquid ego sic? Similis mihi affectus, sed altera causa, dissimilisque intentio. Nulla mihi sane querela de omnibus quae sunt mundi. In his profecto quae sunt Dei, ademptum doleo fidele auxilium, salutare consilium. (0909C) Girardum lugeo: Girardus est in causa, frater carne, sed proximus spiritu, socius proposito.

9 Adhaesit anima mea animae illius; et unam fecit de duabus, non consanguinitas, sed unanimitas. Carnis quidem necessitudo non defuit; sed plus iunxit societas spiritus, consensus animorum, morum conformitas. Cum ergo essemus cor unum et anima una, hanc meam pariter atque ipsius animam pertransivit gladius, et scindens, mediam partem locavit in coelo, partem in coeno deseruit. Ego, ego illa portio misera in luto iacens, truncata parte sui, et parte potiori; et dicitur mihi: Ne fleveris? Avulsa sunt viscera mea a me; et dicitur mihi: Ne senseris? (0909D) Sentio, sentio vel invitus, quia nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est; sentio prorsus et doleo, et dolor meus in conspectu meo semper. Non sane nos poterit duritiae et insensibilitatis arguere ille qui verberat, quomodo illos de quibus ait: Percussi eos, et non doluerunt (Ierem. V, 3) . Affectum meum confessus sum, et non negavi. Carnalem quis dixerit: ego humanum non nego, sicut nec me hominem. Si nec hoc sufficit, nec carnalem negaverim. Nam et ego carnalis sum, venundatus sub peccato, addictus morti, poenis et aerumnis obnoxius. Non sum, fateor, insensibilis ad poenas, mortem horreo meam et meorum. Meus Girardus erat, meus plane. An non meus, qui frater sanguine fuit, professione filius, sollicitudine pater, consors spiritu [alias, concors spiritu], intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter. (0910A)

10. Ignoscite, filii: imo si filii, vicem dolete paternam. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, qui certe consideratis quam gravia pro peccatis recepi de manu Domini. In virga indignationis suae percussit me, digne pro meritis, dure pro viribus. An leve quis dixerit vivere me absque Girardo, nisi qui ignorat quid mihi cum Girardo? Nec tamen contradico sermonibus sancti; nec reprehendo iudicium, quo recepit quisque quo dignus est: ille, coronam quam meruit; ego, quam debui poenam. Nunquid quia sentio poenam, reprehendo sententiam? Humanum est illud, hoc impium. Humanum, inquam, et necesse affici erga charos, sive delectabiliter cum praesto sunt, sive cum absunt, moleste. (0910B) Non erit otiosa socialis conversatio, praesertim inter amicos: et quid effecerit mutuus amor in sibi praesentibus, horror indicat separationis, et dolor de invicem separatis. Doleo super te, Girarde charissime, non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amaritudinis. Et solus dolendus, quia solus bibo: non enim et tu. Solus ego patior quod solent pariter pati qui se diligunt, cum se amittunt.

11. Utinam non te amiserim, sed praemiserim! utinam vel tarde aliquando sequar te quocunque ieris! (0910C) Non enim dubium quin ad illos ieris, quos circa medium extremae noctis tuae invitabas ad laudem, cum in vultu et voce exsultationis subito erupisti in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis (Psal. CXLVIII, 1) . Iam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, et nox sicut dies illuminabatur Prorsus illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exsultantem in morte hominem, et insultantem morti. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Iam non stimulus, sed iubilus. Iam cantando moritur homo, et moriendo cantat. Usurparis ad laetitiam, mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae inimica; usurparis ad introitum regni, porta inferi; et fovea perditionis, ad inventionem salutis: idque ab homine peccatore. (0910D) Iuste nimirum, quia tu inique in hominem innocentem et iustum potestatem temeraria usurpasti. Mortua es, o mors, et perforata hamo quem incauta glutiisti, cuius illa vox est in propheta: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. XIII, 14) . Illo, inquam, hamo perforata, transeuntibus per medium tui fidelibus latum laetumque exitum pandis ad vitam. Girardus te non formidat, larvalis effigies. Girardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed et laetabundus et laudans. (0911A) Cum ergo supervenissem, et extrema iam psalmi, me audiente, clara voce complesset, suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) . Et repetens eumdem sermonem, ac frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad me, exhilarata quidem facie: « Quanta, » inquit, « dignatio Dei, patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios Dei esse et haeredes! Nam si filii, et haeredes. » Sic cantabat quem nos lugemus: in quo et meum, fateor, luctum pene in cantum convertit, dum intentus gloriae eius, propriae fere miseriae obliviscor.

12. Sed revocat me ad me pungens dolor, facileque a sereno illo intuitu, tanquam a levi excitat somno perstringens anxietas. Plangam igitur, sed super me, quia super illum iam vetat ratio. Puto enim, si opportunitas daretur, modo diceret nobis: Nolite flere super me, sed super vos ipsos flete. Planxit merito David super parricida filio (II Reg. XIX, 1) , cui perpetuo sciret obstructum exitum de ventre mortis mole criminis. (0911B) Merito super Saul et super Ionatham (II Reg. I, 17) ; quibus aeque absorptis semel, emersio iam non speratur. Et quidem resurgent, sed non ad vitam; imo ad vitam, ut vivi in morte infelicius moriantur. Quanquam de Ionatha possit non immerito haerere sententia. At mihi etsi non ista suppetit plangendi ratio, non tamen nulla. Plango primum super mea ipsius plaga, atque huius iactura domus; plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Girardus pater erat; plango certe et super universo statu nostri ordinis nostraeque professionis, qui de tuo, Girarde, zelo, consilio et exemplo robur non mediocre capiebat; plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. (0911C) Hinc prorsus, hinc afficior graviter, quia vehementer amo. Et nemo mihi molestus sit, dicens non debere sic affici; cum benignus Samuel super reprobo rege (I Reg. XVI, 1) , et pius David super parricida filio satisfecerint affectioni, et non ad iniuriam fidei, non in superni suggillationem iudicii. Absalon fili mi, ait sanctus David, fili mi Absalon (II Reg. XVIII, 33) : et ecce plus quam Absalon hic. Salvator quoque videns civitatem Ierusalem, et praevidens ruituram, flevit super eam (Luc. XIX, 41) . Et ego propriam, et quae in praesenti est desolationem non sentiam? Plagam meam recentem, et gravem non doleam? Ille flevit compatiendo, et ego patiendo non audeam? (0911D) Et certe ad tumulum Lazari nec flentes arguit, nec a fletu prohibuit, insuper et flevit cum flentibus: Et lacrymatus est, inquit, Iesus (Ioan. XI, 35) . Fuerunt lacrymae illae testes profecto naturae, non indices diffidentiae. Denique et prodiit mox ad vocem eius qui erat mortuus, ne continuo putes fidei praeiudicium dolentis affectum. (0912A)

13. Sic nec fletus utique noster infidelitatis est signum, sed conditionis indicium; nec quia percussus ploro, arguo ferientem, sed provoco pietatem, severitatem flectere satago. Unde et verba mea dolore sunt plena, non tamen et murmure. Nunquid non plenum iustitiae protuli, quod unius sententiae complemento et punitus est qui debuit, et coronatus qui meruit? Et adhuc dico: Bene utrumque fecit dulcis et rectus Dominus. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Cantet tibi misericordia, quam fecisti cum servo tuo Girardo; cantet et iudicium, quod nos portamus. In altero bonus, in altero iustus laudaberis. An solius laus bonitatis? Est et iustitiae. (0912B) Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum (Psal. CXVIII, 137) . Girardum tu dedisti, Girardum tu abstulisti: et si dolemus ablatum, non tamen obliviscimur quod datus fuit, et gratias agimus quod habere illum meruimus, quo carere in tantum non volumus, in quantum non expedit.

14. Recordor, Domine, pacti mei et miserationis tuae, ut magis iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Cum pro causa Ecclesiae anno praeterito Viterbii essemus, aegrotavit ille, et invalescente languore, cum iam proxima videretur vocatio, ego aegerrime ferens comitem peregrinationis, et illum comitem in terra relinquere aliena, nec resignare his qui mihi cum commiserant, quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde; conversus ad orationem cum fletu et gemitu: Exspecta, inquam, Domine, usque ad reditum. Restitutum amicis tolle iam eum, si vis, et non causabor. (0912C) Exaudisti me, Deus: convaluit, opus perfecimus quod iniunxeras, redivimus cum exsultatione reportantes manipulos pacis. Porro ego oblitus pene sum meae conventionis, sed non tu. Pudet singultuum horum, qui praevaricationis me arguunt. Quid plura? Repetiisti commendatum, recepisti tuum. Finem verborum indicunt lacrymae; tu illis, Domine, finem modumque indixeris.