Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 27

E Wikisource

SERMO XXVII. De ornatu sponsae, et qualiter anima sancta in coelum dicatur.

1. Quia debitis humanitatis officiis amicum revertentem in patriam prosecuti sumus, redeo, fratres, ad propositum aedificandi quod intermiseram. Incongruum namque est diu flere laetantem; et sedenti ad epulas lacrymas multas ingerere, importunum. (0912D) Sed et si nostras defleamus aerumnas, ne id quidem oportet nimis, ne non tam amasse illum, quam nostra quaesisse de illo commoda videamur. Temperet sane dilecti gaudium moestitiam desolatorum; et tolerabilius fiat nobis quod nobiscum non est, quia cum Deo est. (0913A) Fretus ergo orationibus vestris, volo in lucem, si possum, prodere quidquid illud est, quod opertum illis pellibus sentio, quae in exemplum decoris sponsae productae sunt. Hoc, si recolitis [alias, sicut recolitis], tactum fuit, sed indiscussum remansit: porro discussum et declaratum, quomodo nigra sit sicut tabernacula Cedar. Quomodo ergo sicut pelles Salomonis formosa (Cant. I, 4) , quasi vero Salomon in omni gloria sua quidquam habuerit condignum decore sponsae, et gloria ornatus eius? Et quidem si non ad decorem sponsae, sed ad nigredinem potius nescio quas pelles istas, sicut et tabernacula Cedar respicere diceremus, fortassis competeret, nec deesset unde id congruere monstraremus, sicut et monstrabimus. (0913B) At vero si sponsae claritati quarumcunque decorem pellium comparandum putamus, hic prorsus opus nobis est eius ad quem pulsastis auxilio, quatenus mysterium hoc digne aperire possimus. Quid namque eorum quae in facie lucent, si internae cuiuspiam sanctae animae pulchritudini comparetur, non vile ac foedum recto appareat aestimatori? Quid, inquam, tale in se ostendit ea quae praeterit figura huius mundi, quod aequare speciem animae possit illius, quae exuta terreni hominis vetustatem, eius qui de coelo est, decorem induit, ornata optimis moribus pro monilibus, ipso purior sicut et excelsior aethere, sole splendidior? Noli ergo respicere ad istum Salomonem, cum indagare cupis cuiusmodi se pellibus similem in decore sponsa glorietur.

2. Quid est ergo quod dicit: Formosa sum sicut pelles Salomonis? (0913C) Magnum et mirabile quiddam, ut ego aestimo: si tamen non hunc, sed illum hic attendamus, de quo dicitur: Ecce plus quam Salomon hic (Matth. XII, 42) . Nam usque adeo is meus Salomon est, ut non modo pacificus (quod quidem Salomon interpretatur), sed et pax ipsa vocetur, Paulo perhibente quia ipse est pax nostra (Ephes. II, 14) . Apud istum Salomonem non dubito posse inveniri quod decori sponsae omnino comparare non dubitem. Et praesertim de pellibus eius adverte in Psalmo: Extendens, ait, coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2) . Non ille profecto Salomon, etsi multum sapiens, multumque potens, extendit coelum sicut pellem; sed is potius qui non tam sapiens quam ipsa Sapientia est, ipse prorsus extendit et condidit. (0913D) Istius siquidem, et non illius illa vox est: Quando praeparabat coelos, haud dubium quin Deus Pater, ego aderam. Aderat sine dubio praeparanti coelos sua virtus, suaque sapientia. Nec putes astitisse otiosam, et quasi ad spectandum solummodo, quia dixit, aderam, non etiam, praeparabam. Respice paulisper inferius, et invenies aperte subiungentem, quia eram cum eo componens omnia (Prov. VIII, 27-30) . Denique ait: Quaecunque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit (Ioan. V, 19) . Et ipse itaque extendit coelum sicut pellem. (0914A) Pulcherrima pellis, quae in modum magni cuiusdam tentorii universam operiens faciem terrae, solis, lunae atque stellarum varietate tam spectabili humanos oblectat aspectus. Quid hac pello formosius? quid ornatius coelo? Minime tamen vel ipsum ullatenus conferendum gloriae et decori sponsae, eo ipso succumbens, quod praeterit et haec figura ipsius, utpote corporea, et corporeis subiacens sensibus. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .

3. Sed est rationalis quaedam sponsae species, et spiritualis effigies; ipsaque aeterna, quia imago aeternitatis. (0914B) Decor eius, verbi gratia, charitas est, et charitas, sicut legitis, nunquam excidit (I Cor. XIII, 8) . Est certe et iustitia: Et iustitia eius, inquit, manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3) . Est etiam patientia; et legitis nihilominus quia patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19) . Quid voluntaria paupertas? quid humilitas? Nonne altera regnum aeternum (Matth. V, 3) , altera aeque exaltationem promeretur aeternam? (Luc. XIV, 11.) Eo quoque spectat et timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) . Sic prudentia, sic temperantia, sic fortitudo, et si quae sunt virtutes aliae, quid nisi margaritae sunt quaedam in sponsae ornatu, splendore perpetuo coruscantes? Perpetuo, inquam, quia sedes et fundamentum perpetuitatis. Nec enim perpetuae beataeque vitae omnino locus in anima est, nisi mediis quidem interiectisque virtutibus. (0914C) Unde Propheta Deo, qui utique vita beata est: Iustitia, inquit, et iudicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15) . Et Apostolus dicit: Christum habitare, non omni modo quidem, sed signanter per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17) . Domino quoque sessuro super asellum, vestes suas discipuli substraverunt (Matth. XXI, 7, 8) ; significantes Salvatorem seu salutem nequaquam insidere nudae animae, quam non videlicet vestitam invenerit doctrina et moribus apostolorum. Et ideo Ecclesia promissionem habens futurae felicitatis, curat interim praeparare et praeornare se in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10) gratiarum atque virtutum, quo digna et capax plenitudinis gratiae inveniatur. (0914D)

4. Caeterum spirituali huic tam pulchrae varietati, quam de prima interim stola in quadam veste suae sanctificationis accepit, nullo pacto ego comparaverim in decore coelum hoc visibile atque corporeum, quamvis in suo genere quidem siderea varietate pulcherrimum. Sed est coelum coeli, de quo Propheta: Psallite, inquit, Domino, qui ascendit super coelum coeli ad orientem (Psal. LXVII, 33, 34) . Et hoc coelum intellectuale ac spirituale: et qui fecit coelos in intellectu (Psal. CXXXV, 5) , creavit illud et statuit in sempiternum, ipsumque inhabitat. (0915A) Ne vero putes sponsae devotionem citra illud remanere coelum, in quo scit habitare dilectum: ubi enim thesaurus eius, ibi et cor eius (Matth. VI, 21) . Aemulatur sane assistentes vultui ad quem suspirat, et quibus se interim non valet videndo associare, studet conformare vivendo, moribus magis, quam vocibus clamans: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8) .

5. Prorsus de hoc coelo minime sibi indignum ducit ducere similitudinem. Hoc extentum sicut pellis, non spatiis tamen locorum, sed affectibus animorum; hoc miris variisque artificis distinctum operibus. Divisiones autem sunt, non colorum, sed beatitudinum. Nam alios quidem posuit angelos; alios autem, archangelos; alios vero, virtutes; alios, dominationes; alios, principatus; alios, potestates; alios, thronos; alios cherubin, atque alios seraphin. Sic stellatum coelum hoc; sic depicta haec pellis. (0915B) Haec una de pellibus mei Salomonis, et haec praecipua in omni ornatu multiformis gloriae eius. Habet autem grandis ista pellis quamplurimas in se aeque Salomonis pelles, quoniam unusquisque beatus et sanctus, qui ibi est, pellis est utique Salomonis. (0915C) Benigni siquidem sunt atque extenti in charitate, pertingentes usque ad nos, quibus gloriam, quam habent, non invident, sed optant; ita ut ex ipsis huius rei gratia demorari apud nos non graventur, seduli circa nos, et curam gerentes nostri, omnes administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. 1, 14) . Quamobrem sicut coelum coeli singulariter dicitur universa illa multitudo collecta beatorum; sic et coeli coelorum propter singulos, qui utique coeli sunt, nominantur, et ad singulos spectat quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2) . Viderie, credo, quaenam illae pelles, et cuius sint Salomonis, de quarum sponsa similitudine gloriatur.

6. Nunc iam intueamini eius gloriam, quae et coelo se comparat, et illi coelo, quod tanto est gloriosius, quanto divinius. Nec immerito usurpat inde similitudinem, unde originem ducit. Nam si propter corpus, quod de terra habet, tabernaculis Cedar se assimilat, cur non et propter animam, quae de coelo est, coelo aeque similem se esse glorietur, praesertim cum vita testetur originem, testetur naturae dignitatem et patriae? (0915D) Unum Deum adorat et colit, quo modo angeli, Christum super omnia amat, quo modo angeli, casta est, quo modo angeli, idque in carne peccati et fragili corpore, quod non angeli, quaerit postremo, et sapit quae apud illos sunt, non quae super terram. Quod evidentius coelestis insigne originis, quam ingenitam, et in regione dissimilitudinis, retinere similitudinem, gloriam vitae caelibis in terra, et ab exsule, usurpari, in corpore denique pene bestiali vivere angelum? Coelestis sunt ista potentiae, non terrenae, et quod vere de coelo sit anima quae haec potest, aperte indicant. (0916B) Audi tamen apertius: Vidi, inquit, civitatem sanctam Ierusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo; et addidit: Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tubernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI, 2, 3) . Ad quid? Credo ut sibi acquirat sponsam de hominibus. Mira res! Ad sponsam veniebat, et absque sponsa non veniebat. Quaerebat sponsam, et sponsa cum ipso erat. An duae erant? Absit! Una est enim, ait, columba mea. Sed sicut de diversis ovium gregibus unum facere voluit, ut sit unum ovile, et unus pastor (Ioan. X, 16) , ita cum haberet sponsam inhaerentem sibi a principio multitudinem angelorum, placuit ei et de hominibus convocare Ecclesiam, atque unire illi quae de coelo est, ut sit una sponsa, et sponsus unus. Ergo ex adiecta ista, perfecta est illa, non duplicata, et agnoscit de se dictum: Una est perfecta mea (Cant. VI, 8) . Porro unam conformitas facit, nunc quidem in simili devotione, postea vero et in pari gloria. (0916C)

7. Habes itaque utrumque de coelo, et sponsum, scilicet Iesum, et sponsam, Ierusalem. Et ille quidem ut videretur, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) . At illam in quanam, putamus, forma seu specie, aut in quo habitu videlicet descendentem vidit ille qui vidit? An forte in frequentia angelorum, quos vidit descendentes et ascendentes super Filium hominis? (Ioan. I, 51.) Sed melius dicimus quod sponsam tunc viderit, cum Verbum in carne vidit, agnoscens duos in carne una. (0916D) Dum enim sanctus ille Emmanuel terris intulit magisterium disciplinae coelestis, dum supernae illius Ierusalem, quae est mater nostra, visibilis quaedam imago et species decoris eius per ipsum nobis et in ipso expressa innotuit: quid nisi in sponso sponsam perspeximus, unum eumdemque Dominum gloriae admirantes, et sponsum decoratum corona, et sponsam ornatam monilibus suis? Ipse igitur qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut nemo ascendat in coelum, nisi qui de coelo descendit, unus idemque Dominus, et sponsus in capite, et sponsa in corpore. (0917B) Nec frustra in terris visus est homo coelestis, cum de terrenis coelestes quamplurimos fecerit sibi similes, ut sit quod legitur: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48) . Extunc igitur in terra vivitur more coelestium, dum instar supernae illius beataeque creaturae, haec quoque, quae a finibus terrae venit audire sapientiam Salomonis, coelesti viro nihilominus casto inhaeret amore, etsi necdum quomodo illa iuncta per speciem, tamen sponsata per fidem, iuxta promissum Dei dicentis per prophetam: Sponsabo te mihi in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide (Ose. II, 19) . Unde magis magisque conformari satagit formae, quae de coelo venit, discens ab ea verecunda esse et sobria, discens pudica et sancta, discens patiens atque compatiens, postremo discens mitis et humilis corde. Et ideo moribus huiuscemodi contendit et absens placere ei, in quem angeli prospicere concupiscunt, ut dum desiderio fervet angelico, probet se proinde civem sanctorum, et domesticam Dei, probet dilectam, probet sponsam. (0917C)

8. Ego puto omnem animam talem non modo coelestem esse propter originem, sed et coelum ipsum posse non immerito appellari propter imitationem. Et tunc liquido ostendit quia vere origo ipsius de coelis est, cum conversatio eius in coelis est. Est ergo coelum sancta aliqua anima, habens solem intellectum, lunam fidem, astra virtutes. Vel certo sol, iustitiae zelus aut fervens charitas; et luna continentia. Quomodo enim claritas, ut aiunt, lunae nonnisi a sole est, sic absque charitate seu iustitia continentiae meritum nullum est. Hinc denique Sapiens: O quam pulchra est, inquit, casta generatio cum charitate! (Sap. IV, 1.) Porro stellas dixisse virtutes non me poenitet, considerantem congruentiam similitudinis. (0917D) Quo modo nempe stellae in nocte lucent, in die latent, sic vera virtus, quae saepe in prosperis non apparet, eminet in adversis. (0918A) Illud sane cautelae est, hoc necessitatis. Ergo virtus est sidus, et homo virtutum, coelum. Nisi quis forte cum Deum, per prophetam dixisse legit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1) ; coelum hoc volubile visibileque intelligendum existimet, et non potius illud, de quo alibi apertius Scriptura commemorat: Anima, inquiens, iusti sedes est sapientiae . Qui autem ex doctrina Salvatoris sapit spiritum esse Deum, atque in spiritu adorandum (Ioan. IV, 24) ; etiam sedem ei non ambigit assignare spiritualem. Ego vero fidenter id fecerim, non minus in hominis iusti, quam in angelico spiritu. (0918B) Confirmat me in hoc sensu maxime illa fidelis promissio: Ego et Pater, ait Filius, ad eum, id est ad sanctum hominem, veniemus et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23) . Prophetam quoque non de alio dixisse coelo arbitror: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4) . Manifeste autem Apostolus dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17) .

9. Nec mirum, si libenter inhabitat coelum hoc Dominus Iesus, quod utique, non quomodo caeteros, dixit tantum ut fieret, sed pugnavit ut acquireret, occubuit ut redimeret. Ideo et post laborem voto potitus, ait: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14) . Et beata cui dicitur: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Quid tu tristis es nunc, o anima mea, et quare conturbas me? Putasne et tu penes te invenias locum Domino? Et quis nobis locus in nobis huic idoneus gloriae, sufficiens maiestati? (0918C) Utinam vel merear adorare in loco ubi steterunt pedes eius. Quis dabit mihi saltem vestigiis adhaerere sanctae cuiuspiam animae, quam elegit in habitationem sibi? Tamen, si dignetur infundere et meam animam unctione misericordiae suae, atque ita extendere sicut pellem, quae utique cum ungitur dilatatur, quatenus et ego dicere valeam: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32) ; potero etiam ipse fortassis ostendere in me ipso, etsi non coenaculum grande stratum, ubi possit recumbere cum discipulis suis; attamen ubi saltem reclinet caput. (0918D) A longe suspicio illos certe beatos, de quibus dicitur: Et inhabitabo in eis, et deambulabo in illis (II Cor. VI, 16) .

10. O quanta illi animae latitudo, quanta et meritorum praerogativa, quae divinam in se praesentiam, et digna invenitur suscipere, et sufficiens capere! Quid illa, cui et spatiosa [alias, spatia] suppetunt deambulatoria, ad opus quidem maiestatis? Non est profecto intricata forensibus causis curisve saecularibus, nec certe ventri et luxuriae dedita; sed nec curiosa spectandi, seu cupida omnino dominandi, vel etiam tumida dominatu. Oportet namque primo quidem his omnibus vacuam esse animam, ut coelum fiat atque habitatio Dei. Alioquin quomodo poterit vacare, et videre quoniam ipse est Deus? Sed et odio sive invidiae aut rancori minime prorsus indulgendum, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4) . Deinde necesse est eam crescere ac dilatari, ut sit capax Dei. (0919B) Porro latitudo eius, dilectio eius, sicut dicit Apostolus: Dilatamini in charitate (II Cor. VI, 13) . Nam etsi anima minime, cum sit spiritus, quantitatem corpoream recipit; tamen confert illi gratia quod negatum est a natura. (0919C) Crescit quidem et extenditur, sed spiritualiter; crescit non in substantia, sed in virtute; crescit et in gloria; crescit etiam in templum sanctum in Domino; crescit denique et proficit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . Ergo quantitas cuiusque animae aestimetur de mensura charitatis quam habet, ut verbi gratia, quae multum habet charitatis, magna sit; quae parum, parva; quae vero nihil, nihil, dicente Paulo; Si charitatem non habuero, nihil sum (I Cor. XIII, 3) . Quod si quantulamcunque habere coeperit, ut saltem diligentes se diligere curet, ac salutare vel fratres suos, et eos qui se salutant; iam nonnihil quidem illam animam dixerim, quae in ratione dati et accepti socialem saltem retinet charitatem. Verumtamen iuxta sermonem Domini, quid amplius facit? (Matth. V, 47.) Nec amplam proinde, nec magnam, sed plane angustam modicamque censuerim animam, quam adeo modicae charitatis esse cognoverim. (0919D)

11. At si grandescat et proficiat, ita ut transiens limitem angusti obnoxiique amoris huius, latos fines bonitatis gratuitae tota libertate spiritus apprehendat, quatenus largo quodam gremio bonae voluntatis ad omnem seipsam curet extendere proximum, diligendo unumquemque tanquam seipsam; nunquid iam illi recte dicetur: Quid amplius facis? quippe quae seipsam tam amplam facit. (0920A) Amplum, inquam, gerit charitatis sinum, quae complectitur universos, etiam quibus nulla se novit carnis necessitudine iunctam, nulla spe percipiendi commodi cuiusquam illectam, nulla percepti redhibitione obnoxiam, nullo denique omnino astrictam debito, nisi illo sane, de quo dicitur: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8) . Verum si adiicias etiam usquequaque vim facere regno charitatis, ut usque ad ultimos eius terminos occupare illud pius invasor praevaleas, dum ne inimicis quidem claudenda viscera pietatis existimes; benefacias his quoque qui te oderunt, ores et pro persequentibus ac calumniantibus te, nec non et cum his qui oderunt pacem esse pacificus studeas: tunc prorsus latitudo coeli, latitudo tuae animae; et altitudo non dispar, sed nec dissimilis pulchritudo; impleturque tunc demum in ea quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2) : in quo iam mirae latitudinis, altitudinis, ac pulchritudinis coelo summus et immensus atque gloriosus, non modo dignanter habitat, sed et spatiose deambulat.

12. Videsne quales in se habeat Ecclesia coelos, cum sit nihilominus ipsa, in sua quidem universitate, ingens quoddam coelum, extentum a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum? (0920B) Vide etiam consequenter, cui et in hoc ipso assimiles eam, si tamen non tibi excidit illud quod paulo ante memoratum est huius rei exemplar, de coelo videlicet coeli, et coelis coelorum (Supra num. 9) . Ergo exemplo illius quae sursum est mater nostra, haec quoque quae adhuc peregrinatur, habet coelos suos, homines spirituales, vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, latos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutarem, tonant increpationibus, coruscant miraculis. Hi enarrant gloriam Dei, hi extenti sicut pelles super omnem terram, legem vitae et disciplinae digito quidem Dei scriptam in semetipsis ostendunt, ad dandam scientiam salutis plebi eius: ostendunt et Evangelium pacis, quoniam Salomonis sunt pelles. (0920C)

13. Agnosce iam in his pellibus supernarum illarum imaginem, quae in sponsi ornatu non longe superius describebantur (Supra num. 3) . Agnosce similiter et reginam astantem a dextris eius, circumamictam similibus ornamentis, non tamen paribus (Psal. XLIV, 10) . Nam etsi huic etiam in loco peregrinationis suae, et in die virtutis suae, in splendoribus sanctorum, non minima claritatis atque decoris est portio; differenter tamen illum coronat integritas et consummatio gloriae beatorum. Quanquam et sponsam dixerim perfectam atque beatam, sed ex parte. Nam ex parte tabernaculum Cedar; formosa tamen, sive in illa portione sui, quae iam beata regnat; sive etiam in illustribus viris, quorum, etiam in hac nocte, sua sapientia atque virtutibus, tanquam coelum suis sideribus, adornatur. (0920D) Unde propheta: Qui docti, inquit, fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3).

14. O humilitas! o sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum habitaculum, et coeleste palatium; et domus lutea, et aula regia; et corpus mortis, et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra est, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen coelestis exornat, exornant pelles Salomonis. Si horretis nigram, miremini et formosam; si despicitis humilem, sublimem suspicite. (0921A) Hoc ipsum quam cautum, quam plenum consilii, plenum discretionis et congruentiae est, quod in sponsa deiectio ista, et ista celsitudo, secundum tempus quidem, eo moderamine sibi pariter contemperantur, ut inter mundi huius varietates et sublimitas erigat humilem, ne deficiat in adversis; et sublimem humilitas reprimat, ne evanescat in prosperis? Pulchre omnino ambae res, cum ad invicem contrariae sint, sponsae tamen pariter cooperantur in bonum, subserviunt in salutem.

15. Et haec pro eo quod sponsa videtur de pellibus Salomonis inducere similitudinem. Restat tamen aperiendus ille super eodem capitulo sensus, quem in principio commemoravi et promisi, qualiter videlicet tota ad solam nigredinem similitudo referatur: qua quidem non estis promissione fraudandi. (0921B) Caeterum id differendum in aliud sermonis principium; tum quia hoc iam huius flagitat longitudo; tum etiam ut praeveniat ex more oratio ea, quae in laudem et gloriam sunt referenda sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.