SERMO XXIX. De querimonia Ecclesiae contra suos impugnatores, vel contra illos qui impugnant unitatem fraternam.
1. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I, 5) . Annas et Caiphas, et Iudas Iscarioth, filii Synagogae fuerunt: et hi contra Ecclesiam, aeque Synagogae filiam, in ipso exortu ipsius acerbissime pugnaverunt, suspendentes in ligno collectorem ipsius Iesum. (0929A) Iam tunc siquidem Deus implevit per eos, quod olim praesignaverat per prophetam, dicens: Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII, 7) . Et fortassis illius vox illa est in cantico Ezechiae: Praecisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me (Isa. XXXVIII, 12) . De his ergo atque aliis, qui de illa gente Christiano nomini contradixisse sciuntur, puta dictum a sponsa: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Et pulchre filios matris suae, non autem et patris sui illos vocat, qui non habebant patrem Deum, sed ex patre diabolo erant; homicidae utique, sicut et ille homicida erat ab initio (Ioan. VIII, 44) . Propterea non dicit: Fratres mei; aut: Filii patris mei; sed Filii, inquit, matris meae pugnaverunt contra me. (0929B) Alioquin si non ita distingueret, videretur etiam apostolus Paulus comprehensus in his, de quibus conqueritur, quod et ipse aliquando persecutus sit Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) , sed misericordiam consecutus est, quia ignorans hoc fecit manens in incredulitate (I Tim. I, 13) ; et probavit Deum se habere patrem, fratrem Ecclesiae tam ex patre, quam ex matre esse.
2. Sed attende quomodo nominatim filios matris suae, et solos incusat, quasi soli in culpa sint. Quanta et ab exteris passa est? iuxta illud apud prophetam: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea; et: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 1-3) . Quid ergo singulariter filios matris tuae causaris, quae te minime ignoras et ex aliis at que aliis nationibus saepissime impugnatam? Ad mensam divitis vocatus, diligenter, inquit, considera quae tibi apponuntur. Fratres, ad mensam Salomonis sedemus. Quis ditior Salomone? (0929C) Non de terrenis dico divitiis, quanquam et ipsis Salomon abundaret; sed intuemini praesentem mensam, quomodo supernis est referta deliciis. Spiritualia sunt et divina, quae nobis in ea apponuntur. Diligenter ergo, inquit, considera quae tibi apponuntur, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2) . Ego utique, quod in me est, diligenter attendo id mihi apponi in his verbis sponsae, et ad meam prorsus doctrinam cautelamque respicere, quod ita ex nomine ac sola exprimitur persecutio a domesticis; et tacentur tot et tam gravia quae ubique terrarum nihilominus ex omni natione quae sub coelo est, ab infidelibus, ab haereticis et schismaticis pertulisse cognoscitur. Novi sponsae prudentiam; nec putavetim casu haec illam, aut quasi immemorem praeteriisse. (0929D) Sed profecto id expressius plangit, quod et sentit differentius, quodque vigilantius nobis cavendum existimat. Quidnam hoc? Malum utique intestinum atque domesticum. Hoc tibi manifeste in Evangelio ore ipsius Salvatoris exprimitur, cum dicit: Et inimici hominis domestici eius (Matth. X, 36) . Hoc et in propheta: Homo, inquit, pacis meae, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem (Psal. XL, 10); item: Quoniam, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (0930A) Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15) , hoc est: Quod a te patior convivo et contubernali meo, id molestius sentio, fero aegrius. Scitis haec quaerimonia cuius, et de quo sit.
3. Agnoscite ergo et sponsam eodem de filiis matris suae conquerentem affectu, quoniam in eodem spiritu, cum ait: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Unde et alibi loquitur: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt (Psal. XXXVII, 12) . Longe, quaeso, a vobis facite semper hoc tam abominabile et detestabile malum, vos qui experti estis, et quotidie experimini, quam bonum sit et quam iucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) , si tamen in unum, et non in scandalum. Alioquin nec iucundum plane, nec bonum, sed pessimum ac molestissimum. (0930B) Vae autem homini illi, per quem unitatis vinculum iucundum turbatur! Iudicium profecto portabit quicunque est ille. Ante mihi contingat mori, quam audire in vobis quempiam iuste clamitantem: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Nonne praesentis congregationis tanquam unius matris filii omnes vos estis, singuli alterutrum fratres? Quid ergo a foris vos conturbare, aut contristare possit, si intus bene estis, et fraterna pace gaudetis? Denique quis vobis nocere poterit, inquit, si boni aemulatores feuritis? (I Petr. III, 13.) Quamobrem aemulamini charismata meliora (I Cor. XII, 31) , ut bonos vos probetis aemulatores. (0930C) Charisma peroptimum charitas est; plane incomparabile, quod novae sponsae coelestis sponsus toties inculcare curabat, nunc quidem dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem; nunc vero: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Ioan. XIII, 35, 34); et: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Ioan. XV, 12) ; itemque orans unum eos fore, sicut ipse et Pater unum sunt (Ioan. XVII, 11) . Et vide si non ipse Paulus, qui te ad charismata meliora invitat, inter caetera charitatem in summo ponit, sive cum fide et spe dicit eam esse maiorem et supereminentem scientiae; sive cum enumeratis pluribus ae mirabilibus supernae gratiae donis, tandem ad superexcellentiorem viam nos mittit; haud aliam profecto illam, quam charitatem definiens. (0930D) Denique quidnam huic comparandum putemus, quae ipsi praefertur martyrio ac fidei transferenti montes (I Cor. XII, 31; XIII, 3) . Hoc igitur est quod dico: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur, non terret, quia non nocet. Nam econtrario quidquid foris blandiri appareat, nulla est profecto consolatio, si intus, quod absit! seminarium discordiae germinaverit.
4. Proinde, dilectissimi, pacem habete ad vos, et nolite laedere invicem, non facto, non verbo, non signo qualicunque: et ne quis forte exacerbatus et praeoccupatus a pusillanimitate spiritus et tempestate, Deum interpellare cogatur adversus eos qui se laeserint aut contristaverint, et prorumpere in verbum grave contingat: Filii matris meae pugnaverunt contra me. (0931A) Sic enim peccantes in fratrem, in Christum peccatis, qui ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40, 45) . Nec cavendum a gravioribus tantum offensis, verbi gratia, ab aperto convicio seu maledicto, sed a clandestino quoquo et venenato susurrio. Non, inquam, sufficit os custodire ab his et his similibus; cavenda sunt et levia: si tamen leve debeat dici quodcunque in fratrem praesumpseris voluntate laedendi; cum hoc solo, si irasceris illi, divini reus iudicii tenearis (Matth. V, 22) . Merito quidem: nam quod tu leve putas, et ob hoc levius praecipias, plerumque alius aliter accipit, tanquam homo videns in facie, et secundum faciem iudicans, paratus festucam trabem suspicari, et scintillam putare fornacem. (0931B) Non enim est omnium charitas illa, quae omnia credit (I Cor. XIII, 7) . Proni sunt autem sensus hominis et cogitationes ad malum potius suspicandum, quam ad bonum credendum: praesertim ubi disciplina silentii nec te, qui in causa es, excusare permittit, nec illum vulnus suspicionis aperire quod patitur, ut curetur. Ita uritur ille, et moritur clauso et lethali vulnere, intra semetipsum gemens, dum totus in ira et disceptatione positus, nil aliud silens versare in mente possit, nisi iniuriam quam accepit. Non potest orare, non potest legere, non sanctum aut spirituale aliquid meditari: et ita intercepto vitali spiritu, dum suis destituta alimentis vadit ad mortem anima pro qua Christus mortuus est, quid tu interim, quaeso, animi habes? (0931C) Quid oratio tua, aut opus, quodcunque interim feceris, sapit tibi, contra quem nimirum Christus anxie clamat de pectore fratris tui quem contristasti: Filius, inquiens, matris meae pugnat contra me, et qui simul mecum dulces capiebat cibos, replevit me amaritudine?
5. Quod si dixeris illum non tam graviter pro tam levi causa debuisse turbari, respondeo: Quanto levior est, tanto a te levius potuit non committi. Quanquam nescio quomodo leve dicas, ut iam dixi, quidquid amplius est quam irasci, cum vel hoc ipsum obnoxium esse iudicio ex ore ipsius acceperis iudicis. Quid enim? (0931D) Tune leve dixeris, in quo offenditur Christus, unde ad Dei iudicium pertrahi habes, cum horrendum sit incidere in manus Dei viventis? (Hebr. X, 31.) Tu ergo accepta forte iniuria (quod quidem interdum non accidere in his conventibus difficile est), non continuo more saecularis, obliqua referire fratrem responsione festines, sed neque, sub specie quasi corripiendi, verbo acuto et urenti transfigere audeas ullatenus animam, pro qua Christus affigi cruci dignatus est, non grunnire quasi increpando, non labiis mussitare quasi murmurando, non narem contrahere aut cachinare quasi subsannando, non frontem rugare quasi invehendo aut comminando. (0932A) Sane commotio tua ibi moriatur ubi oritur, nec permittatur exire quae mortem portat, ne perimat; ut dicere possis et tu cum Propheta: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5) .
6. Quosdam altius intellexi sentire istud, quasi de diabolo et angelis eius dictum, qui, cum fuerint et ipsi filii Ierusalem illius quae sursum est mater nostra, ex quo lapsi sunt, non cessant sororem suam Ecclesiam impugnare. Sed neque contendo, si quis usurpet hoc etiam in bonam significationem, secundum quod spirituales, qui sunt in Ecclesia, adversus carnales fratres suos dimicant in gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) , vulnerantes eos ad salutem, atque ad spiritualia istiusmodi impugnationibus provehentes? (0932B) Utinam corripiat me iustus in misericordia, et increpet me, percutiens et sanans, occidens et vivificans, quo audeam et ego dicere: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20) . Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum eo in via, ne tradat te iudici, et iudex tortori (Matth. V, 25) . Bonus adversarius, cui si consentiens ero, non erit unde aut iudex me calumnietur, aut tortor. Ego profecto, si quos vestrum aliquando pro huiusmodi contristavi, non me poenitet; contristati enim sunt ad salutem. Et quidem nescio id me fecisse unquam absque mea quoque magna tristitia, secundum illud: Mulier cum parit, tristitiam habet (Ioan. XVI, 21) . Sed absit ut iam meminerim pressurae, tenens fructum doloris mei, dum perinde videam Christum formatum in sobole. Nescio autem quomodo etiam tenerius mihi astricti sunt, qui post increpatoria et per increpatoria tandem convaluerunt de infirmitate, quam qui fortes ab initio permanerunt, non indigentes istius modi medicamento. (0932C)
7. Ergo in hunc sensum poterit Ecclesia, seu anima diligens Deum, dicere quod decoloravit eam sol, mittendo scilicet et armando de filiis matris eius qui eam salubriter expugnarent, et captivam ducerent ad fidem amoremque ipsius, multis utique confixam sagittis illis, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4) ; et item: Sagittae tuae infixae sunt mihi. Ideoque sequitur et ait: Quoniam non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 3, 4) ; ut secundum animam sanior proinde fortiorque factus dicat: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) ; et cum Apostolo: Quando enim infirmor, tunc potens sum et fortis (II Cor. XII, 10) . Vides quia carnis infirmitas robur spiritui augeat, et subministret vires? Ita econtrario noveris carnis fortitudinem debilitatem spiritus operari. (0932D) Et quid mirum, si hoste debilitato, tu fortior efficeris? Nisi forte illam tibi insanissime ducas amicam, quae non cessat concupiscere adversus spiritum (Galat. V, 17) . Vide ergo, si non prudenter sagittari et impugnari salubriter postulat sanctus, cum dicit in oratione: Confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120) . Optima timor iste sagitta, qui configit et interficit carnis desideria, ut spiritus salvus sit. Sed et qui castigat corpus suum, et in servitutem redigit, nonne is tibi videtur etiam manum contra se pugnantis ipse iuvare? (0933A)
8. Est et sagitta sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12) , de quo Salvator: Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34) . Est etiam sagitta electa amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam pertransivit, ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena. Aut certe pertransivit eam, ut veniret usque ad nos, et de plenitudine illa omnes acciperemus, et fieret mater charitatis, cuius pater est charitas Deus, parturiens et in sole ponens tabernaculum eius, ut Scriptura impleretur, quae dicit: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX, 6) . Hoc enim impletum est per Mariam, quae in carne visibilem edidit, quem invisibilem nec de carne, nec cum carne suscepit. (0933B) Et illa quidem in tota se grande et suave amoris vulnus accepit: ego vero me felicem putaverim, si summa saltem quasi cuspide huius gladii pungi inter me sensero, ut vel modico accepto amoris vulnere, dicat etiam anima mea: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5) . Quis mihi tribuat in hunc modum non modo vulnerari, sed et expugnari omnino usque ad exterminationem coloris et caloris illius, qui militat adversus animam?
9. Si exprobraverint filiae huius saeculi illi animae quae huiusmodi est, dicentes pallidam et sine colore esse; nonne tibi congrue posse respondere videbitur: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol? (0933C) Et si se ad hoc meminerit pervenisse adhortationibus seu increpationibus aliquorum servorum Dei, aemulantium eam Dei aemulatione; nonne consequenter veraciterque inferre poterit, quia filii matris meae pugnaverunt contra me? Erit ergo sensus, iuxta quod dictum est, ut Ecclesia seu studiosa quaevis anima id loquatur, non quasi gemens aut conquerens, sed quasi gaudens et gratias agens, insuper et glorians, quod pro nomine et amore Christi digna sit fusca seu decolor esse et dici: atque hoc ipsum ascribat non suae industriae, sed gratiae et misericordiae praevenientis se, et mittentis ad se. Nam quomodo crederet sine praedicante? quomodo autem praedicarent nisi mitterentur? (Rom. X, 14, 15.) Filios matris suae contra se pugnasse memorat, non ut irata, sed ut non ingrata. Unde et sequitur: Posuerunt me custodem in vineis. (0933D) Quod verbum utique si spiritualiter examinetur, puto, nil in se quaerimoniae aut rancoris habere videbitur, sed magis favorabile aliquid redolere. Verum ad id contingendum, prius sane quam manum apponere audeamus (locus enim sanctus est), conciliandus est nobis solitis precibus, et sic consultandus ille Spiritus qui scrutatur alta Dei; aut certe. Unigenitus qui est in sinu Patris, sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.