Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 37

Checked
E Wikisource

(PL 183 0971A) SERMO XXXVII. De duplici notitia, et duplici ignorantia; deque malis seu damnis quae pariunt.

(0971B) 1. Puto, non habemus nunc opus hortari ad vigilandum, cum absque dubio sermo ille suggillatorius vigilet, utpote adhuc recens, qui heri a nobis charitative prolatus, bene aliquos expergefecit. Ergo tenetis memoria quod teneam assensum vestrum, neminem absque sui cognitione salvari: de qua nimirum mater salutis humilitas oritur, et timor Domini, qui et ipse sicut initium sapientiae, ita est et salutis. Nemo, dico, absque illa cognitione salvatur, qui tamen aetatem habeat ac facultatem cognoscendi. Quod propter parvulos loquor, et propter fatuos, quorum alia ratio est. Quid, si ignoras Deum? poteritne spes esse salutis cum Dei ignorantia? Ne hoc quidem. Nec enim potes aut amare quem nescias, aut habere quem non amaveris. (0971C) Noveris proinde te, ut Deum timeas; noveris ipsum, ut aeque ipsum mitigas. In altero initiaris ad sapientiam, in altero et consummaris quia initium sapientiae timor Domini, est (Psal. CX, 10) , et plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10) . Tam ergo utraque ignorantia cavenda est tibi, quam sine timore et amore Dei salus esse non potest. Caetera indifferentia sunt, nec salutem, si sciantur, nec damnationem, si nesciantur, habentia.

2. Non tamen dico contemnendam aut negligendam scientiam litterarum, quae ornat animam, et erudit eam, et facit ut possit etiam alios erudire. Sed duo illa oportet et expedit ut praecedant, in quibus summam salutis constitui superior ratio declaravit. (0971D) Et vide, si non intuebatur, et si non docebat hunc ordinem qui dicebat: Seminate vobis ad iustitiam, metite spem vitae; et tunc demum illuminate vobis, ait, lumen scientiae (Osee X, 12) . Ultimam posuit scientiam, tanquam picturam, quae statum habere nequeat super inane: et ideo illa duo praemisit et subiecit illi, tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus iam intendam scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu ergo seminasti tibi ad iustitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum, temetipsum humiliasti, fudisti lacrymas, eleemosynas profudisti, caeterisque te pietatis actionibus mancipasti, si ieiuniis et vigiliis afflixisti corpus, si pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad iustitiam. (0972A) Semina sunt bona opera, bona studia; semina lacrymae sunt. Ibant, inquit, et flebant mittentes semina sua. Sed quid? semper flebunt? Absit! Sed venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6) . Merito cum exsultatione, cum reportant manipulos gloriae. Ad istud, inquis, in resurrectione in novissimo die, et est nimis longa exspectatio. Noli animo frangi, noli deficere a pusillanimitate spiritus; habes interim de primitiis spiritus, quod ad praesens in exsultatione metas. Seminate, ait, vobis ad iustitiam, metite spem vitae. Non te modo mittit ad diem novissimum, quando res iam erit in re, et non in spe; sed de praesenti loquitur. Prorsus magna laetitia et exsultatio multa et nimis, cum vita venerit.

3. Sed nunquid tantae laetitiae spes erit sine laetitia? (0972B) Spe gaudentes, ait Apostolus (Rom. XII, 12) . Et David non laetaturum, sed laetatum se dixit, quod in domum Domini se speraret iturum (Psal. CXXI, 1) . Nondum vitam tenebat, sed spem profecto vitae messuerat; atque in semetipso experiebatur veritatem Scripturae perhibentis quia non modo remuneratio, sed ipsa quoque exspectatio iustorum laetitia. Hanc parit in animo illius qui sibi ad iustitiam seminavit, praesumpta indulgentia delictorum, si tamen ipsam indulgentiam efficacia attestatur acceptae gratiae ad vivendum sanctius deinceps. Omnis in vobis qui haec sentit intra se actitari, scit quid loquitur Spiritus, cuius vox atque operatio minime inter se unquam dissentiunt. (0972C) Propterea ergo intelligit quae dicuntur, quoniam quae foris audit, intus sentit. Nam, qui in nobis loquitur, operatur in vobis unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) : aliis quidem loqui, aliis autem operari quod bonum est.

4. Quisquis itaque vestrum post illa amara et lacrymosa conversionis suae primordia respirasse in spem atque in quoddam serenum supernae consolationis pennis gratiae sublevatum se evolasse laetatur; is profecto iam metit, suarum recipiens fructum temporaneum lacrymarum; et ipse vidit Deum, et audivit vocem dicentis: Date ei de fructibus manuum suarum (Prov. XXXI, 31) . Nam, quomodo non vidit Deum, qui gustavit et vidit quoniam suavis est Dominus? (0972D) Quam dulcem et suavem te sensit, Domine Iesu, cui a te non modo peccata donata sunt, sed et munus sanctitatis indultum est; neque id solum, sed et addita insuper ad cumulum bonorum vitae aeternae promissio! Felix qui tantum iam messuit, habens interim quidem fructum suum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! Merito qui se invento flevit, gavisus est viso Domino: ad cuius utique miserationis intuitum tantos iam levavit manipulos, remissionem, sanctificationem, spem vitae. O quam verus est sermo qui in Propheta legitur: Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV, 5) . Ubi breviter comprehensa utraque cognitio est: et nostri quidem in lacrymis serens; quae autem Dei, metens in gaudio. (0973A)

5. Hac ergo in gobis gemina praecunte notitia, iam ea quae forte supercreverit scientia minime inflat, utpote quae nihil afferre valeat terreni commodi vel honoris, quod non sit sane inferius spe concepta, laetitiaque spei iam altius radicata in animo. Spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) . Ideo illa non confundit, quia ista infundit certitudinem. Per hanc enim ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16) . Quidnam igitur nobis de nostra quantacunque scientia provenire possit quod non sit minus hac gloria, qua inter Dei filios numeramur? Parum dixi: nec respici in eius comparatione potest orbis ipse et plenitudo eius, etiamsi totus cedat unicuivis nostrum in possessionem. (0973B) Caeterum, si nos ignorantia Dei tenet, quomodo speramus in eum quem ignoramus? si nostri, quomodo humiles erimus, putantes nos aliquid esse, cum nihil simus? Scimus autem nec superbis, nec desperatis partem esse vel societatem in sorte sanctorum.

6. Intuere ergo nunc mecum, quanta cura et sollicitudine ambas istas repellere a nobis ignorantias debeamus, quarum omnis peccati altera initium parit, altera consummationem: sicut duarum e regione notitiarum initium sapientiae una, perfectionem altera gignit; illa timorem Domini, ista charitatem. At istud de notitiis supra ostensum est. Nunc de ignorantiis vide. (0973C) Etenim, sicut initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16) , sic initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15) : et quomodo perfectionem sibi sapientiae vindicat amor Dei, ita desperatio sibi omnem malitiae consummationem. Et quemadmodum ex notitia tui venit in te timor Dei, atque ex Dei notitia Dei itidem amor; sic e contrario de ignorantia tui superbia, ac de Dei ignorantia venit desperatio. Sic autem superbiam parit tibi ignorantia tui, cum meliorem quam sis, decepta et deceptrix tua cogitatio te esse mentitur. Hoc quippe et superbia, hoc initium omnis peccati, cum maior es in tuis oculis quam apud Deum, quam in veritate. (0973D) Et ideo qui primus peccavit hoc grande peccatum (diabolum loquor), de ipso dictum est quia in veritate non stetit, sed mendax est ab initio (Ioan. VIII, 44) ; quoniam, quod in sua fuit cogitatione, non fuit in veritate. Quid, si in eo discordaret a veritate, ut minorem se inferioremque putaret, quam veritas haberet? Excusaret eum sua procul dubio ignorantia, et minime reputaretur superbus, nec tam inveniretur iniquitas eius ad odium, quam humilitas fortassis ad gratiam. Si enim in quonam statu unumquemque nostrum habeat Deus, liquido cognosceremus; nec supra sane, nec infra secedere deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. (0974A) Nunc autem, quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum, et sermo absconditus est a nobis, ita ut nemo sciat si dignus sit amore vel odio (Eccle. IX, 1) ; iustius tutiusque profecto, iuxta ipsius Veritatis consilium, novissimum nobis locum eligimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde cedere mox oporteat cum rubore (Luc. XIV, 10, 9) .

7. Non est ergo periculum, quantumcunque te humilies, quantumcunque reputes minorem quam sis, hoc est, quam te veritas habeat. Est autem grande malum, horrendumque periculum, si vel modice plus vero te extollas, si vel uni videlicet in tua cogitatione te praeferas quem forte parem tibi veritas iudicat, aut etiam superiorem. (0974B) Quemadmodum enim si per ostium transeas, cuius superliminare, ut ad intelligentiam loquar, nimium bassum sit, non nocet quantumcunque te inclinaveris; nocet autem, si vel transversi digiti spatio plus quam ostii patitur mensura, erexeris, ita ut impingas et capite quassato collidaris; sic in anima non est plane timenda quantalibet humiliatio, horrenda autem nimiumque pavenda vel minima temere praesumpta erectio. Quamobrem noli te, homo, comparare maioribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni. (0974C) Quid scis enim, o homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cuius vitam sceleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea illum putas spernendum non modo prae te, qui forte iam sobrie, et iuste, et pie vivere te confidis, sed etiam prae caeteris omnibus sceleratis tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, si melior et te, et illis mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero iam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit: sed recumbe, inquit, in novissimo loco; ut solus videlicet omnium novissimus sedeas, teque nemini, non dico praeponas, sed nec comparare praesumas. En quantum malum venit de ignorantia nostri, utique peccatum diaboli, et initium omnis peccati, superbia. Quid etiam Dei parturiat ignorantia, alias videbimus. Nam nunc horae brevitas non permittit, quoniam hodie tarde convenimus. (0974D) Itaque sufficiat unumquemque modo, ne se ipsum ignoret, admonitum esse, non solum sermone nostro, sed ipsius quoque dignatione sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.