Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 38

E Wikisource

(PL 183 0974D) SERMO XXXVIII. Qualiter ex ignorantia Dei nascitur desperatio, et qualiter sponsa dicatur pulchra inter mulieres.

1. Quid igitur Dei ignorantia parturit? Nam hinc incipiendum est, sicut recordamini hic heri fuisse terminatum. Quid itaque parturit? Diximus desperationem, sed quonam modo, dicamus. (0975A) Forte aliquis reversus in se, et displicens sibi in omnibus malis quae fecit, cogitansque resipiscere, et redire ab omni via mala et carnali conversatione sua, si ignorat, quam sit bonus Deus, quam suavis et mitis, et quam multus ad ignoscendum, nonne sua carnalis cogitatio arguet eum, et dicet: Quid facis? et vitam istam vis perdere, et futuram? Peccata tua maxima sunt, et nimium multa: nequaquam pro tot et tantis, nec si tu excories, sufficies satisfacere. Complexio tenera est, vita exstitit delicata, consuetudinem difficile vinces. Pro his et similibus desperatus resilit miser, ignorans quam facile omnipotens Bonitas, quae [alias, Omnipotens qui] neminem vult perire, cuncta ista dissolveret: sequiturque impoenitentia, quae est delictum maximum, et blasphemia irremissibilis. (0975B) Ipse vero aut conturbatus nimia tristitia absorbetur, et fertur in profundum, minime iam ut consolationem recipiat, emersurus, sicut scriptum est: Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3) : aut certe dissimulans, et sibi qualicunque verisimili blandiens ratione, revocat se irrevocabiliter in saeculum, ad perfruendum et deliciandum in omnibus bonis eius, quoad licuerit. Cum autem dixerit: Pax et securitas, tunc repentinus ei superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugiet (I Thess. V, 3) . Ita ergo et de ignorantia Dei universae malitiae consummatio venit, quae est desperatio.

2. Apostolus dicit quod ignorantiam Dei quidam habent (I Cor. XV, 34) . Ego autem dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad Deum. (0975C) Neque enim ob aliud procul dubio renuunt, nisi quia gravem et severum imaginantur, qui pius est, durum et implacabilem, qui misericors est, ferum et terribilem, qui amabilis est: et mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Quid timetis modicae fidei? ut peccata nolit remittere? Sed affixit ea cruci cum suis manibus. Quod teneri et delicati estis? Sed ipse novit figmentum nostrum. Quod male assueti, et ligati peccandi consuetudine? Sed Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7) . Forte ne irritatus immanitate et multitudine criminum, cunctetur porrigere manum adiutorii? (0975D) Sed ubi abundavit delictum, superabundare et gratia consuevit (Rom. V, 20) . An de vestimento solliciti estis, vel cibo, caeterisque corpori vestro necessariis, et propterea cunctamini relinquere vestra? Sed scit quia his omnibus indigetis (Matth. VI, 25-32) . Quid vultis amplius? quid iam impedit a salute? Sed hoc est quod dico: Deum ignoratis, sed nec creditis auditui nostro. Vellem vos vel expertis credere, quia, nisi crodideritis, non intelligetis. Sed non est omnium fides.

3. Absit autem ut de tali, hoc est de Dei ignorantia, sponsam commonitam sentiamus, quae tanta sponsi pariter et Dei sui, non dico agnitione, sed amicitia et familiaritate donata est, ut eius crebra colloquia et oscula mereretur, et nunc familiari ausu loquitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. (0976A) Ubi sane non ipsum, sed locum habitationis gloriae eius sibi indicari requirit, quanquam non aliud ipse, et aliud locus eius vel gloria. Sed reprimenda censetur propter praesumptionem, et de sua ipsius commonenda cognitione, in qua nimirum visa est aliquatenus caligare, quae tantae se aestimarit idoneam visioni, sive minus attendens prae excessu suo, quod esset in corpore, sive frustra sperans, etiam manentem in corpore ad illam se posse inaccessibilem accedere claritatem. Ergo ad se ipsam protinus revocatur, et ignorantia convincitur, et insolentia castigatur. Si ignoras te, inquit, egredere (Cant. I, 6, 7) . Terribiliter sponsus intonat in dilectam, non tanquam sponsus, sed tanquam magister; et non quasi iratus, sed ut territa purgaretur, purgata idonea redderetur huic ipsi, cui inhiat, visioni. Mundicordibus nempe illa visio sequestratur. (0976B)

4. Pulchre autem pulchram, non omnimode quidem, sed pulchram inter mulieres eam dicit, videlicet cum distinctione; quatenus et ex hoc amplius reprimatur, et sciat quid desit sibi. Ego enim puto mulierum nomine hoc loco appellatas animas carnales ac saeculares, nihil in se virile habentes, nihil forte aut constans in suis actibus demonstrantes, sed totum remissum, totum femineum et molle quod vivunt, et quod agunt. (0976C) Spiritualis autem anima, etsi inde iam pulchra quod non secundum carnem ambulat, sed secundum spiritum; ex eo tamen quod adhuc in corpore vivit, citra perfectum adhuc pulchritudinis proficit, ac proinde non pulchra omni modo, sed pulchra inter mulieres, id est inter animas terrenas, et quae non sunt, sicut ipsa, spirituales, non autem inter angelicas beatitudines, non inter virtutes, potestates, dominationes. (0976D) Sicut patrum aliquis olim inventus et dictus est iustus in generatione sua (Gen. VI, 9) , id est prae omnibus sui temporis suaeque generationis; et Thamar iustificata perhibetur ex Iuda (Gen. XXXVIII, 26) , hoc est, prae Iuda; et in Evangelio publicanus descendisse refertur de templo iustificatus, sed iustificatus a Pharisaeo (Luc. XVIII, 14); et quomodo magnus ille Ioannes magnifice quondam commendatus est, quod videlicet superiorem non haberet, sed hoc inter natos mulierum (Luc. VII, 28) , non autem inter choros beatorum coelestiumque spirituum; ita et sponsa modo dicitur pulchra, sed interim adhuc inter mulieres, et non inter coelestes beatitudines.

5. Desinat proinde, quandiu in terris est, quae in coelis sunt curiosius investigare, ne forte scrutatrix maiestatis opprimatur a gloria. Desinat, inquam, donec inter mulieres versatur, inquirere quae apud sublimes illas sunt potestates, solis ipsis perspicua, solis licita, tanquam coelestibus coelestia ad videndum. Mirabilis facta est, inquit, visio ista ex te, o sponsa, quam tibi postulas demonstrari: nec modo praevales intueri meridianam et miram quam inhabito claritatem. Dixisti enim: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. (0977A) Sed enim induci in nubes, penetrare in plenitudinem luminis, irrumpere claritatis abyssos, et lucem habitare inaccessibilem, nec temporis est huius, nec corporis. Id tibi in novissimis reservatur, cum te mini exhibuero gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi. An nescis quia quandiu vivis in hoc corpore, peregrinaris a lumine? Quomodo quae necdum tota pulchra es, idoneam te existimas universitatem pulchritudinis intueri? Quomodo denique quaeris me in mea claritate videre, quae adhuc ignoras te? Nam si te plenius nosses, scires utique, corpore quod corrumpitur aggravatam nullatenus posse attollere oculos, et figere in illum fulgorem in quem prospicere angeli concupiscunt. Erit, cum apparuero, quod tota pulchra eris, sicut ego pulcher sum totus: et simillima mihi, videbis me sicuti sum. (0977B) Tunc audies: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7) . Nunc vero, etsi ex parte iam similis, ex parte tamen dissimilis, contenta esto ex parte cognoscere. Te ipsam attende, et altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutata fueris (Eccli. III, 22) . Alioquin si ignoras te, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7); nam et ego te dico pulchram, sed inter mulieres, hoc est ex parte; cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10) : si ergo ignoras te; sed quae sequuntur, dicta sunt, et non oportet iterum dici. Promiseram me de duplici ignorantia utiliter disputaturum: si quominus implesse videor, date veniam volenti. (0977C) Nam velle adiacet mihi, perficere autem non invenio, nisi quantum sua benignitate ad vestram aedificationem largiri dignabitur sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.