Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 39

E Wikisource

(PL 183 0977C) SERMO XXXIX. De curribus Pharaonis. id est diaboli, et de principibus exercitus, qui sunt malitia, luxuria, et avaritia.

1. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea (Cant. I, 8) . Ante omnia in his verbis libenter accipimus Ecclesiae typum in patribus praecessisse, et nostrae sacramenta salutis praeostensa esse. (0977D) In exitu Israel de Aegypto, geminoque illo admirabilis maris obsequio, et transitum scilicet populo dantis, et ultionem de hostibus, baptismi gratia evidenter exprimitur, salvantis homines, et crimina submergentis. Omnes, inquit, sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2) . Sed oportet consequentiam, sicut solemus, signare verborum, et sequentia prioribus copulare; et ita demum elicere suave quidpiam, si possumus, quod prosit moribus instruendis. Ubi itaque sponsae praesumptio dura et austera increpatione repressa est; ne tristior remaneret, bona illi aliqua, quae iam acceperat, ad memoriam reducuntur, et aliqua quae nodum acceperat, promittuntur; sed et pulchra denuo perhibetur, et appellatur amica. Quod tibi, inquit, dure locutus sum, amica mea, nulla in me tibi suspicio sit odii vel rancoris. Nam signa amoris mei in te evidentia sunt ipsa mea munera, quibus te honoravi et ornavi. (0978A) Nec mihi animi est illa retrahere, sed magis addere ampliora. Vel sic: Non aegre feras, amica mea, minime te accipere modo quod postulas, quae tanta a me iam accepisti: et maiora horum accipies, si in praeceptis meis ambulaveris, et in amore meo perseveraveris. Haec pro litterae consequentia.

2. Nunc iam videamus, qualia sint quae se donasse commemorat. (0978B) Et primum quidem est, quod eam assimilavit equitatui suo in curribus Pharaonis, liberando utique a iugo peccati, mortificatis universis operibus carnis; quemadmodum ille populus libera tus est a servitute Aegypti, subversis et submersis cunctis curribus Pharaonis (Exod. XIV, 28) . Id quidem miseratio maxima, in qua ego quoque si gloriari voluero, non ore insipiens: Veritatem enim dicam. Fateor et fatebor: Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17) . Non sum ingratus, non sum oblitus; misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 1) . Verum hactenus mihi cum sponsa. De reliquo, illa singulari dignatione, postquam liberata est, asciscitur in amicam, decorem induitur tanquam Domini sponsa, interim tamen in genis duntaxat et in collo. Ad haec illi promittuntur murenulae pro ornatu, ipsaeque aureae pro pretio, sed et distinctae argento pro decore. Cui non admodum placeat ordo ipse donationum? Primum, misericorditer liberatur: secundo, dignanter adamatur; tertio, benigne abluitur et purgatur; postremo, optimi ornamenti accipit promissionem. (0978C)

3. Non ambigo quosdam iam vestrum in semetipsis recognoscere quae dicuntur, proprioque experimento commonitos ad intelligentiam praevolare. Sed sane memor versiculi illius: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII. 130); pro huiusmodi dignum duco cadem modice latius explananda. Benignus est enim Spiritus sapientiae (Sap. I, 6) , et placet illi doctor benignus et diligens, qui ita cupiat satisfacere studiosis, ut morem gerere tardioribus non recuset. Denique: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ait ipsa Sapientia (Eccli. XXIV, 31) : quo quidem praemio ego fraudari noluerim. (0978D) Quanquam in his etiam quae plana videntur, quandoque talia latent, quae ipsis quoque, qui capaciores videntur et praevolantes ingenio, non erit inutile si diligentius declarentur.

4. Sed vide iam similitudinem de Pharaone et exercitus eius, et Domini equitatu. Non inter ipsos exercitus similitudo data est, sed de ipsis. Quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideii cum infideli? Sed inter sanctam spiritualemque animam, et equitatum Domini plane comparatio est, et inter Pharaonem et diabolum, amborumque exercitus. Nec miraberis unam animam equitatus multitudini similatam, si advertas quantae in ipsa una, quae tamen sancta anima sit, virtutum acies habeantur; quanta in affectionibus ordinatio, quanta in moribus disciplina, quanta in orationibus armatura. (0979A) quantum in actionibus robur, quantus in zelo terror, quanta denique ipsi cum hoste conflictuum assiduitas, numerositas triumphorum. Denique in consequentibus legitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3); et item: Quid videbis, inquit, in Sunamite, nisi choros castrorum? (Cant. VII, 1.) Aut si id tibi non placet, noveris huiusmodi animam nunquam esse sine angelorum custodia, qui eam aemulantur Dei aemulatione, solliciti suo viro servare, et virginem castam exhibere Christo. Et ne dixeris in corde tuo: Ubi sunt? quis eos vidit? Vidit eos propheta Elisaeus, insuper et fecit orando, ut videret etiam Giezi (IV Reg. VI, 16, 17) . Tu non vides, quia non es propheta, nec puer prophetae. (0979B) Vidit patriarcha Iacob, et ait: Castra Dei sunt haec (Gen. XXXII, 2) . Vidit et doctor gentium, qui dicebat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14) .

5. Ergo angelicis fulta ministeriis, et superno stipata agmine sponsa incedens, similis est equitatui Domini; illi utique, qui quondam in curribus Pharaonis tam stupendo divini adiutorii miraculo triumphavit. Si enim diligenter advertas, cuncta quae ibi miraris magnifice perpetrata, invenies hic nihilominus admiranda. Nisi quod in eo nunc magnificentius triumphatur, quod quae illic corporaliter praecesserunt, hic spiritualiter adimplentur. (0979C) An non tibi nempe multo fortius longeque gloriosius esse videtur, diabolum prosternere, quam Pharaonem; atque aerias debellare potestates, quam currus Pharaonis subvertere? Ibi denique pugnatum est adversus carnem et sanguinem; hic adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) . Et prosequere modo mecum singula proportionis membra. Ibi populus eductus de Aegypto, hic homo de saeculo; ibi prosternitur Pharao, hic diabolus; ibi subvertuntur currus Pharaonis, hic carnalia et saecularia desideria, quae militant adversus animam, subruuntur; illi in fluctibus, isti in fletibus; marini illi, amari isti. (0979D) Puto et nunc clamitare daemonia, si forte contingat incidere in talem animam: Fugiamus Israelem, quia Dominus pugnat pro eo (Exod. XIV, 25) . Visne etiam aliquos de principibus Pharaonis propriis tibi designem nominibus, et de curribus describam, ad instar quorum tu quoque alios, si qui sunt, per te ipsum valeas invenire? Magnus quidam princeps spiritualis atque invisibilis regis Aegypti profecto Malitia est, magnus Luxuria, magnus Avaritia. Et hi quidem possident terminos suos sub rege suo, sicut sui cuique assignati sunt. Nam Malitia in omni regione maleficiorum atque facinorum dominatur; Luxuria omni immunditiae et turpitudini carnis praeest; Avaritia in partes rapinae et fraudis sortita est principatum. (0980A)

6. Accipe nunc quoque quales his suis principibus Pharao praeparaverit currus ad persequendum populum Dei. Habet namque Malitia currum suum rotis quatuor consistentem: Saevitia, Impatientia, Audacia, Impudentia. Valde etenim velox est currus isto ad effundendum sanguinem, qui nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec inhibetur pudore. Trahitur autem duobus admodum pernicibus equis, et ad omnem perniciem paratissimis, terrena Potentia, et saeculari Pompa. (0980B) Tunc namque quadriga ista malitiae currit valde velociter, cum hinc quidem potentiae effectus subest eius adimplendis malitiosis conatibus; inde plausus pompae arridet perpetratis sceleribus, ut sermo impleatur qui scriptus est: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. IX, 3) ; et iterum alia Scriptura: Hoec est, inquit, hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 52) . Porro praesident duobus his equis aurigae duo, Tumor et Livor; et tumor quidem pompam, livor vero potentiam agit. Is enim rapido fertur diabolicarum amore pomparum, cuius apud se cor prius intumuit. Nam, quod in se firmiter stat timore compressum, gravitate modestum, humilitate solidum, puritate sanum, aura huius vanitatis nequaquam leviter rapietur. Item terrenae iumentum potentiae nonne invidia agitur, et quasi quibusdam livoris urgetur hinc inde calcaribus, suspicione utique decedendi, et metu succumbendi? (0980C) Aliud est enim quod suspectus est successor, et aliud quod timetur invasor. His itaque stimulis terrena potentia continue agitatur. Et currus quidem malitiae sic se habet.

7. Luxuriae vero currus quadriga nihilominus volvitur vitiorum, Ingluvie videlicet ventris, Libidine coitus, Mollitie vestium, otii soporisque Resolutione. (0980D) Trahitur equis aeque duobus, Prosperitate vitae, et rerum Abundantia; et qui his praesident duo, ignaviae Torpor, et infida Securitas: quia et copia ignaviam solvit, et, secundum Scripturam: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32) ; non sane ob aliud, nisi quoniam male securos reddat: Cum autem dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus superveniet eis interitus (I Thess. V, 3) . Hi calcaria minime liabent, neque flagella, vel aliquid huiusmodi, sed pro his utuntur conopeo ad faciendam umbram, et flabello ad citandum ventum. Porro conopeum Dissimulatio est, umbram faciens, et protegens ab aestu curarum. Proprium namque est mollis et delicatae animae etiam necessarias dissimulare curas, et ne aestuantes sollicitudines sentiat, sub latibulo dissimulationis abscondi. Flabellum vero Effusio est, ventum adulationis apportans. Largi sunt enim luxuriosi, ementes auro ventum de ore adulatorum. Et de hoc satis.

8. Iam vero Avaritia rotis et ipsa vehitur quatuor vitiorum, quae sunt Pusillanimitas, Inhumanitas, Contemptus Dei, mortis Oblivio. (0981A) Porro iumenta trahentia, Tenacitas, et Rapacitas; et his unus auriga ambobus praesidet, habendi Ardor. Sola siquidem Avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore. Ipse vero iniuncti operis promptus admodum atque infatigabilis exsecutor, urgendis sane iumentis trahentibus, flagris utitur acerrimis, Libidine acquirendi, et Metu amittendi. (0981B)

9. Sunt et alii principes regis Aegypti habentes et ipsi currus suos in expeditione domini sui, sicut Superbia, quae unus est de maioribus principibus; sicut inimica fidei Impietas, magnum et ipsa tenens locum in domo et regno Pharaonis; et multi adhuc sunt alii inferioris ordinis satrapae et equites, quorum non est numerus in Pharaonis exercitu; quorum et nomina, et officia, necnon et arma et apparatus eorum vestris studiis, ut in his exerceamini, inquirenda relinquo. In istorum itaque principum fortitudine, curruumque suorum, invisibilis Pharao ubique discurrens, in omnem familiam Domini, quibus potest viribus, more tyrannico debacchatur, in his etiam his diebus exeuntem Israel de Aegypto insequitur. At ille nec subvectus curribus, nec protectus armis; nihilominus tamen sola Domini manu confortatus, secure decantat: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare (Exod. XV, 1) ; item: Hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX, 8) . Et haec dicta sint pro adducta similitudine de equitatu Domini, et curribus Pharaonis. (0981C)

10. Post haec amica appellatur. Nam ipse quidem et ante liberationem amicus erat, alioquin non liberasset quam non amasset; sed illa beneficio liberationis adducta est ut esset amica. Audi denique confitentem. Non quia dilexerimus eum nos, inquit, sed ipse prior dilexit nos (I Ioan. IV, 10) . Recordare nunc mihi Moysi et Aethiopissae, et agnosce iam tanc praefiguratum coniugium Verbi et animae peccatricis; et discerne, si potes, quid tibi dulcius sapiat in consideratione suavissimi sacramenti, Verbine nimium benigna dignatio, an animae inaestimabilis gloria, an inopinata fiducia peccatoris. Sed non potuit Moyses Aethiopissae mutare pellem, potuit Christus. Sequitur enim: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. (0981D) Sed hoc sermoni alteri reservetur; ut semper quae in mensa Sponsi nobis apponuntur, cum aviditate sumentes, eructemus in ipsius laudem et gloriam, Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.