Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 4

Checked
E Wikisource


(PL 183 0796C) SERMO IV. De triplici profectu animae, qui fit per osculum pedis, manus, et oris Domini.

1. Triplicem quemdam animae profectum sub nomine trium osculorum sermo hesternus complexus est. Nunquid excidit vobis? (0796D) Is mihi hodierna disputatione prosequendus erit, prout parare dignabitur in dulcedine sua pauperi Deus. Diximus, si recolitis, illa oscula sumi ad pedes, ad manum, ad os, singula singulis referentes. In primo sane primordia dedicantur nostrae conversionis; secundum autem proficientibus indulgetur: porro tertium sola experitur, et rara perfectio. Ab hoc solo, quod ultimum positum est, sumpsit exordium Scriptura ista quam tractare suscepimus, et ipsius causa reliqua duo a nobis adiuncta sunt. An vero necessarie vos iudicabitis. Puto enim, facies ipsa eloquii facile admonet et ista requirere. (0797A) Mirum vero si non et vos advertitis, oportere revera esse aliud, sive alia oscula, a quibus illud oris distinguere voluit qui dixit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1) . Cur enim, cum sufficere poterat dixisse simpliciter, osculetur me; praeter morem tamen usumque loquendi, distincte et signanter adiecit, osculo oris sui, nisi ut ostenderet ipsum, quod petebat osculum, summum esse, non solum? Nonne denique ita invicem loquimur: Osculare me; vel: Da mihi osculum: et nemo sequitur ut dicat Ore tuo, sive, Osculo oris tui? Quid? alterutrum osculari parantes, tuum versus invicem ora tendimus, quae tamen ab invicem non requirimus nominatim? Denique qui narrat, verbi gratia, a Domino susceptum in osculo proditorem: Et osculatus est, ait, eum (Marc. XIV, 45); nec addidit: Ore suo, vel, Osculo oris sui. Sic nimirum omnis et qui scribit, et qui loquitur consuevit. (0797B) Sunt ergo hi tres animarum affectus, sive profectus, expertis duntaxat satis noti et manifesti, cum aut de actis malis indulgentiam, aut de bonis agendis gratiam, aut ipsius etiam indultoris et benefactoris sui praesentiam, eo quidem modo quo in corpore fragili possibile est, obtinent intueri.

2. Caeterum primum et secundum qua ratione oscula nominaverim, manifestius accipite. Osculum, pacis indicium esse omnes novimus. Porro autem si, ut Scriptura loquitur, peccata nostra separant inter nos et Deum (Isai LIX, 2) , tollatur de medio quod interest, et pax est. Cum ergo satisfacimus, ut, ablato quod separat peccato, reconciliemur; indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque interim non alibi, quam ad pedes sumendum. (0797C) Humilis quippe et verecunda debet esse satisfactio, qua emendatur superba transgressio.

3. At cum etiam ad vivendum emendatius, Deoque dignius conversandum, placita quadam amplioris gratiae familiaritate donamur; ampliori fiducia caput iam levamus de pulvere, largitoris, ut assolet, manum osculaturi; si tamen de accepto munere non nostram, sed auctoris gloriam quaerimus, eique sua dona, et non nobis ascribimus. (0797D) Alioquin si in te, et non magis in Domino gloriaris, propriam profecto et non Domini manum osculari convinceris: quod, iuxta beati Iob sententiam, est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Iob XXXI, 28) . Si ergo, ad Scripturae testimonium, propriam gloriam quaerere, propriam est osculari manum; profecto qui dat gloriam Deo, Dei dicitur non incongrue manum osculari. Et in hominibus quidem ita esse videmus, servos videlicet offensorum dominorum osculari solere pedes, cum ab ipsis veniam petunt; et pauperes divitum manus, cum ab eis munus accipiunt.

4. Verum quia spiritus est Deus (Ioan. IV, 24) , et nullis simplex illa substantia membris distincta corporeis; erit forsan qui nullatenus de illo recipiat tale aliquid, sed a me sibi Dei manus vel pedes flagitet demonstrari, sicque probari quod de osculo pedum manusve definio. (0798A) Sed quid, si et ego vicissim ab ipso meo sciscitatore de ore quoque Dei requisiero, quatenus quod de oris osculo Scriptura loquitur, ad Deum pertinere demonstret? Nempe aut cum isto simul et illa habet, aut cum illis pariter et isto caret. Sed enim et os habet Deus, quo docet hominem scientiam; et manum habet, qua dat escam omni carni; et pedes habet, quorum terra scabellum est, ad quos nimirum peccatores terrae conversi atque humiliati satisfaciunt. Haec, inquam, habet Deus omnia per effectum, non per naturam. Invenit profecto apud Deum et verecunda confessio, quo se humiliando deiiciat; et prompta devotio, ubi se innovando reficiat; et iucunda contemplatio, ubi excedendo quiescat. Omnia omnibus est qui omnia administrat, nec quidquam est omnium proprie. (0798B) Nam, quod in se est, lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16) , et pax eius exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7); et sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5) , et magnitudinis eius non est finis (Psal. CXLIV, 3) ; nec potest eum videre homo ut vivat (Exod. XXXIII, 20) . Non quod longe ab unoquoque sit qui esse omnium est, sine quo omnia nihil: sed, ut tu plus mireris, et nil eo praesentius, et nil incomprehensibilius. Quid nempe cuique rei praesentius, quam esse suum? Quid cuique tamen incomprehensibilius, quam esse omnium? Sane esse omnium dixerim Deum, non quia illa sunt quod est ille; sed quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36) . Esse est ergo omnium quae facta sunt ipse factor eorum, sed causale, non materiale. (0798C) Tali proinde modo dignatur illa maiestas suis esse creaturis, omnibus quidem quod sunt; animantibus autem quod et vivunt; porro ratione utentibus lux, recte vero utentibus virtus, vincentibus gloria.

5. Et in his omnibus creandis, gubernandis, administrandis, movendis, promovendis, innovandis, firmandis, nullis corporeis indiget instrumentis, qui omnia solo verbo et corpora creavit, et spiritus. Animae corporibus et corporeis egent sensibus, quibus sibi invicem innotescant, et valeant. At non ita omnipotens Deus, qui de sola voluntate celeris suppetit efficientia tam creandis rebus, quam ordinandis prout voluerit. Valet qui vult, quantum vult, et absque corporalium officio, obsequiove membrorum. Quid? ad intuenda quae condidit ipse, putas sibi requirat corporei sensus adiutorium? (0798D) Nihil omnium omnino latet, aut effugit lucem ubique praesentem; nec tamen ut agnoscat aliquid, necessarium habet renuntiantis sensus ministerium. Nec solum universa noscit sine corpore, sed et innotescit mundis corde sine corpore. Dico autem idem latius, ut planius fiat. Sed forte quia finiendi iam sermonis angustia non admittit, consilii magis est ut in crastinum differamus.