Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 40

Checked
E Wikisource

(PL 183 0981D) SERMO XL. Quod intentio sit facies animae: quae sit eius pulchritudo aut deformitas; quoe eiusdem solitudo et audicitia.

1. Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis (Cant. I, 9) . Tenera est sponsae verecundia; et ad increpatiotionem sponsi, puto, facies eius rubore suffusa est, pulchriorque ex eo apparens, illico audit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. (0982A) Vide autem ne carnaliter cogites coloratam carnis putredinem, et purulentiam flavi sanguineive humoris, vitreae cutis superficiem summatim atque aequaliter suffundentem: e quibus sibi invicem moderate permistis, ad venustandam genarum effigiem rubor subpallidus in efficientiam corporeae pulchritudinis temperatur. Alioquin incorporea illa animae invisibilisque substantia, nec corporeis distincta membris, nec visibilibus exstat fucata coloribus. Tu vero spiritualem essentiam spirituali, si potes, attinge intuitu, et ad coaptandum propositae similitudinis schema cogita animae faciem, mentis intentionem; ex qua nimirum rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo corporis, aestimatur. Porro verecundiam intellige, tanquam colorem in facie, quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam. (0982B) Pulchrae ergo sunt genae tuae, sicut turturis. Poterat usitatius faciem ponere et describere pulchram, sicut solet, cuius pulchritudo laudatur, pulchra facie seu decora facie dici: sed nescio quid sibi voluerit, ut magis genas pluraliter dicendum putaverit, nisi quod minime id crediderim otiosum. Spiritus namque sapientiae loquitur, cui non est fas vel modicum quid omnino ascribere otiosum, aut secus dictum quam oportuerit. Est itaque sine dubio causa, quaecunque illa sit, cur pluraliter genas maluerit, quam singulariter faciem dicere. Et si tu melius non habes, ego quod mihi videtur aperio.

2. Duo quaedam in intentione, quam faciem animae esse diximus, necessario requiruntur, res et causa; id est, quid intendas, et propter quid. (0982C) Et ex his sane duobus animae vel decor, vel deformitas iudicatur; ut, verbi causa, anima, quae ambo ista recta atque pudica habuerit, illi merito veraciterque dicatur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quae vero altero horum caruerit, non poterit dici de ea, quod pulchrae sint genae eius sicut turturis, propter eam, quae adhuc ex parte erit, deformitatem. Multo autem minus illi hoc poterit convenire, quae neutrum horum habere landabile invenitur. At id totum fiet planius in exemplis. Si, verbi causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore; nonne is tibi videtur et rem, et causam habere honestam, meritoque sibi vindicare quod dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis? (0982D) quippe cui in neutra genarum naevus reprehensionis appareat. Quod si minime quidem veritatis desiderio, sed aut inanis gloriae, aut alterius qualiscunque commodi temporalis obtentu in veritatem intenderit: iam, etsi unam genarum videatur habere formosam, non tamen, ut arbitror, dubitabis iudicare vel ex parte deformem, cuius alteram faciem causae turpitudo foedaverit. Si autem videris hominem nullis honestis studiis intendentem, sed carnis illecebris irretitum, ventri et luxuriae deditum quales sunt illi, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19) : quid istum? nonne ex utraque parte foedissimum iudicabis, in cuius utique intentione et res, et causa reproba invenitur? (0983A)

3. Ergo intendere non in Deum, sed in saeculum, saecularis animae est, nec ullam prorsus genarum speciosam habentis. Intendere autem quasi in Deum, sed non propter Deum, hypocritae plane animae est: cuius etsi una facies decora videtur, quod ad Deum qualicunque intentione respiciat; ipsa tamen simulatio omne in ea decorum exterminat, et magis per totum ingerit foeditatem. Si autem vel solum, vel maxime, ob vitae praesentis necessaria ad Deum converterit intentionem; non quidem faece hypocrisis putidam, pusillanimitatis tamen vitio dicimus subobscuram, et minus acceptam. Porro e contrario intendere in aliud quam in Deum, tamen propter Deum; non otium Mariae, sed Marthae negotium est. (0983B) Absit autem ut huiusmodi est, quidquam illam dixerim habere deforme! Nec tamen ad perfectum affirmaverim pervenisse decoris: quippe quae adhuc sollicita est et turbatur erga plurima, et non potest terrenorum actuum vel tenui pulvere non respergi. Quem tamen cito facileque deterget vel in hora sanctae dormitionis casta intentio, et bonae conscientiae interrogatio in Deum. Ergo solum inquirere Deum propter ipsum solum, hoc plane est utramque bipartitae intentionis faciem habere pulcherrimam; atque id proprium ac speciale sponsae, cui merito singulari praerogativa audire conveniat: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis.

4. Cur vero, sicut turturis? (0983C) Pudica avicula est, et conversatio eius non cum multis, sed solo degere fertur contenta compare, ita ut si illum amiserit, alterum non requirat, sed sola deinceps conversetur. Tu ergo qui haec audis, ut sane non otiose audias ea quae scripta sunt propter te, et nunc propter te versantur et disputantur: tu, inquam, si ad istiusmodi Spiritus sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam facias sponsam Dei; stude ambas speciosas habere has genas tuae intentionis, ut imitator castissimae volucris, sedeas, secundum prophetam, solitarius, quoniam levasti te supra te (Thren. III, 28) . Omnino supra te est, angelorum Domino desponsari. An non supra te, adhaerere Deo atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur. (0983D) Nihil tibi et turbis, nihil cum multitudine caeterorum; etiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XILV, 11, 12) . O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus Dominus, spiritusque requirit, non corporis solitudinem, quanquam et corpore interdum non otiose te separas, cum opportune potes, praesertim in tempore orationis. (0984A) Tenes etiam in hoc et mandatum sponsi, et formam: Tu, inquit, cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora (Matth. VI, 6) . Et quod dixit, fecit. Solus in oratione pernoctabat, non modo se abscondens a turbis, sed nec ullum quidem discipulorum, nec ullum domesticorum admittens (Luc. VI, 12, 13) . Denique tres secum intimos sibi adduxerat, cum ultro properaret ad mortem; avulsus est et ab ipsis orare volens (Matth. XXVI, 37-39) . Ergo et tu fac similiter, quando orare volueris.

5. De caetero sola indicitur tibi mentis et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si iurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis iniuriarum. (0984B) Alioquin nec si solus corpore es, solus es. Videsue posse esse te et solum, cum inter multos; et inter multos, cum solus es? Solus es in quantacunque hominum verseris frequentia: tantum cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius iudex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic iudices proximum, magis autem excusa. Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio, quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? (0984C) Et memento, me modo alloqui sponsam, et non amicum sponsi instruere, cui alia ratio est diligentius observandi ne quis peccet, et explorandi an peccet, et emendandi si peccatum fuerit. A qua sane necessitate sponsa libera est, soli vivens sibi, et ipsi, quem diligit, sponso pariter et Domino suo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.