Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 42

E Wikisource

(PL 183 0987C) SERMO XLII. De duplici humilitate: una videlicet, quam parit veritas; et altera, quam inflammat charitas.

(0987D) 1. Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11) . Haec sunt verba sponsae, quae in hodiernum diem distulimus; hoc responsum, quod dedit ubi increpata est a sponso, non tamen sponso, sed eius sodalibus: quod facile est advertere ex verbis ipsis. Cum enim non dicit, quasi ad secundam personam: Cum esses rex in accubitu tuo, sed: Cum esset in accubitu suo, patet quod non ad ipsum loquitur, sed de ipso. (0988A) Puta proinde sponsum, ubi eam (quatenus visum fuit) aut corripuit, aut repressit, comperta ex suffusione genarum verecundia, cessisse loco, ut illa se absente loqueretur liberius quae sentiret; sed et si pavidior, ut assolet, quam oportuerit, et deiectior animo facta esset, sodalium eam consolationes erigerent. Quod tamen et per se ipsum facere non neglexit, quantum iudicavit pro tempore oportere. Nam ut clarum relinqueret quantum sibi in illa correptione complacuit, quippe quam sensit digne et prout oportuit acceptari, non sane ante se absentavit quam ex abundantia (quod non est dubium) cordis prorumperet in laudes eius, et genarum collique ipsius pulchritudinem commendaret. Propterea et qui cum ipsa remanent, blande loquuntur illi, et munera offerunt, scientes Domini voluntatem. Ad ipsos ergo responsio eius. Et litteralis quidem contextio schematis ita se habet.

2. Sed priusquam ex hac testa nucleum spiritus elicere inchoemus, dico unum breviter. (0988B) Felix, cui sua obiurgatio sic respondet, quemadmodum habemus formam praesentis loci. Utinam magis neminem obiurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes, mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem increpatio procedens minime quod suum est faciat, neque id ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua, tanquam iaculum feriens et resiliens: quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor, nonne torqueor? (0988C) Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum; prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philip. I, 23, 22) : placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod debui feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi? Volui nimirum perimere hostem, et eripere fratrem; et non feci sic, magis autem contrarium accidit: nam laesi animam, et culpam auxi, siquidem accessit et contemptus. Nolunt audire te, inquit, quia nolunt audire me (Ezech. III, 7) . Vides quae maiestas contemnitur. Non te putes me solum sprevisse. (0988D) Dominus locutus est; et quod dixit prophetae, dixit et apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit (Luc. X, 16) . Non sum propheta, non sum apostolus; et prophetae tamen et apostoli, audeo dicere, vice fungor: et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis; etsi ad meam multam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cuius tamen non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. Quid tamen? num ideo cathedrae non deferetur, quoniam occupata est ab indigno? Etiamsi Scribae et Pharisaei in ea sedeant, inquit: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3) .

3. Plerumque etiam impatientia contemptui iungitur, ita ut aliquis non solum non curet corrigi obiurgatus, sed insuper obiurganti indignetur, more phrenetici manum medici repellentis. Mira perversitas! Medicanti irascitur, qui non irascitur sagittanti! Est enim qui sagittat in obscuro rectos corde (Psal. X, 3) , qui et te ipsum nunc sagittavit ad mortem; et in illum non commoveris? (0989A) Mihi indignaris, qui sanum te fieri cupio? Irascimini, inquit, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Si peccato irasceris, non solum minime peccas, sed et quod peccaras, exterminas. Nunc vero et peccatum retines medicamentum respuendo, et peccare apponis irrationabiliter irascendo; et est supra modum peccans peccatum.

4. Aliquoties additur et impudentia, ut non modo impatienter ferat quod corripitur, sed etiam id unde reprehenditur, impudenter defendat. Hoc plane desperatio. (0989B) Frons, inquit, mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere (Ierem. III, 3) : et ait: Recessit zelus meus a te, ultra non irascar tibi (Ezech. XVI, 42) . Solo auditu contremisco. Sentisne quanti periculi, quantique horroris et tremoris res sit peccati defensio? Dicit iterum: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19) . Si ergo te zelus deseruit; et amor: nec eris amore dignus, qui indignus castigatione censeris. Vides quia tunc magis irascitur Deus, dum non irascitur. Misereamur impio, inquit, et non discet facere iustitiam (Isa. XXVI, 10) . Misericordiam hanc ego nolo. Super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias iustitiae. Satius profecto mihi, iuxta Prophetae consilium, apprehendere disciplinam, nequando irascatur Dominus, et peream de via iusta (Psal. II, 12) . Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum; sed illa ira, qua corrigis devium, non qua extrudis de via. Illud tua nobis benigna animadversio parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio. (0989C) Non enim cum nescio, sed cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus, inquit, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum (Psal. XCVIII, 8) . Moysen loquitur et Aaron, atque Samuelem, quos modo praemiserat; et hoc vocat propitiationem, quod eorum. Deus non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum, defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est malum dicere bonum, et bonum malum? In non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox impoenitentia, mater desperationis? (0989D) Quem enim poeniteat super bono quod putat? Vae illis inquit (Isa. V, 20) . Vae istud aeternum est. Aliud est quemque tentari a propria concupiscentia abstractum et illectum; et aliud sponte appetere malum tanquam bonum, ad mortem quasi ad vitam male securum properare. Pro huiusmodi, dico, mallem aliquando tacuisse et dissimulasse quod agi perperam deprehendi, quam ad tantam reprehendisse perniciem.

5. Dicas forsan mihi, quod bonum meum, ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! (0990A) Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum frustratam se viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperavit? Et illa quidem hoc pro morte temporali; quanto magis me pro morte aeterna mei filii manet utique ploratus et ululatus multus, etiamsi nihil mihi conscius sum, quominus annuntiaverim illi? Vides etiam a quantis e regione malis et se, et nos liberat, qui correptus mansuete respondet, verecunde acquiescit, modeste obtemperat, humiliter confitetur. Huic ego animae in omnibus me profitear debitorem, huic me ministrum et servum, tanquam dignissimae Domini mei sponsae, et quae revera dicere possit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. (0990B)

6. Bonus humilitatis odor, qui de hac valle plorationis ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae ferunt esse naturae hi qui herbarum vires curiosius explorarunt. Et ideo per hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod, propterea sane dico, quoniam est humilitas quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas quam charitas format et inflammat. Atque haec quidem in affectu, illa in cognitione consistit. (0990C) Etenim tu, si temetipsum intus ad lumen veritatis et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione diiudices; non dubito quin humilieris et tu in oculis tuis, factus vilior tibi ex hac vera cognitione tui, quamvis necdum fortasse id esse patiaris in oculis aliorum. Eris igitur humilis, sed de opere interim veritatis, et minime adhuc de amoris infusione. Nam, si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere sententiam, quam ipsam apud te veritatem habere cognoscis. Sane, Quod in te est dixerim; quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus de nobis, atque ipsa veritatis charitate, et charitatis veritate vetamur palam fieri velle quod noceat agnoscenti. (0990D) Alioquin, si privato amore tui tentus detines pariter intra te iudicium veritatis inclusum, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum, vel honorem?

7. Vides igitur non esse id ipsum, hominem de se ipso non altum iam sapere, veritate luminis redargutum; et humilibus sponte consentire, munere charitatis adiutum. Illud enim necessitatis est, hoc voluntatis. Semetipsum exinanivit, inquit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7) , et formam humilitatis tradens. Ipse se exinanivit, ipse se humiliavit, non necessitate iudicii, sed nostri charitate. Poterat nimirum vilem se et contemptibilem demonstrare, sed plane non reputare, quoniam sciebat se ipsum. (0991A) Voluntate proinde humilis fuit, et non iudicio, qui talem se obtulit, qualem se esse nescivit; magis autem placuit minimum reputari, qui se summum non ignorabat. Denique ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) . Corde dixit, cordis affectu, id est voluntate. Itaque necessitatem exclusit, qui voluntatem confessus est. Non enim quomodo ego vel tu invenimus nos in veritate dignos dedecore et contemptu, dignos omni extremitate et inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis; non, inquam, ita et ille: quae tamen omnia expertus est, quia voluit, tanquam humilis corde; humilis videlicet illa humilitate, quam cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis. (0991B)

8. Propterea dixi, hanc voluntariae humilitatis speciem, non redargutione veritatis, sed charitatis intra nos infusione creari, quia cordis est, quia affectionis, quia voluntatis: an vero recte, tu iudica. Itemque etiam hoc tuo aeque examinetur iudicio, dignene eamdem Domino assignarim, quem charitate constat exinanitum, charitate minoratum ab angelis, charitate parentibus subditum, charitate Baptistae manibus inclinatum, charitate carnis infirma passum, charitate postremo morti obnoxium, cruce inglorium exstitisse. Sed et hoc unum adhuc tui sit considerare arbitrii, rectene etiam hanc ipsam humilitatem ita charitate calentem, herba humili et calida, id est nardo, putaverim designatam. (0991C) Et si ita cuncta probaveris (probabis enim rationi manifestissimae acquiescens) tunc si iam apud te ipsum humiliatus es necessaria illa humilitate, quam scrutans corda et renes Veritas sensibus ingerit animae vigilantis; adhibe voluntatem, et fac de necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis [alias, conniventia voluntatis]. Sic autem fiet istud, si nolis alter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de te ipso legas: Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium (Psal. XXXV, 3) . Pondus, inquit, et pondus abominatio est apud Deum (Prov. XX, 10) . Quid enim? tu te depretiaris in secreto apud te ipsum, veritatis trutina ponderatus; et foris alterius pretii mentiens, maiori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? (0991D) Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat voluntas: hoc enim resistere est veritati, hoc pugnare contra Deum. Magis autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita veritati; nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo, inquit, subiecta erit anima mea? (Psal. LXI, 2.)

9. At parum est esse subiectum Deo, nisi sis et omni humanae creaturae propter Deum; sive abbati, tanquam praecellenti; sive prioribus, tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et minoribus. (0992A) Sic enim decet nos, inquit, omnem implere iustitiam (Matth. III, 15) . Vade et tu ad minorem, si vis in iustitia esse perfectus; defer inferiori iuniori te inclinato. Hoc enim faciens, trahes et ipse ad te sponsae sermonem quem dixit: Quia nardus mea dedit odorem suum. Odor devotio est, odor bona opinio, quae ad omnes pervenit, ut Christi sis bonus odor in omni loco, spectabilis omnibus, amabilis omnibus. Non potest hoc ille humilis, quem veritas ad humilitatem cogit; quoniam sibi habet illam, et exire non patitur, ut sparsa foris redoleat. Magis autem non habet odorem, quia non habet devotionem, utpote qui non sponte, neque libenter se humiliat. Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens. Sponsae humilitas voluntaria est, perpetua est, fructifera est. Odor eius nec reprehensione exterminatur, nec laude. (0992B) Audierat: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, et collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9) . Acceperat et repromissionem ornatus aurei, et nihilominus tamen cum humilitate respondet: et quanto maiorem se audit, tanto humiliat se in omnibus. Non gloriatur in meritis, nec inter laudes suas humilitatis obliviscitur, quam et humiliter confitetur sub nardi nomine; ac si voce virginis Mariae dicat: Nullius mihi meriti conscia sum ad tantam dignationem, nisi quod respexit Deus humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48) . Nam quid est aliud, nardus mea dedit odorem suum, quam: Placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat humilitas dedit odorem suum, id est solitum. (0992C) Solito placet Deo humilitas; solito plane atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit: et ideo, cum esset rex in accubitu, id est in excelso habitaculo suo, illuc quoque humilitatis odor ascendit. In altis habitat, inquit, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6) .

10. Ergo, cum esset rex in accubitu suo, nardus sponsae dedit odorem suum. Accubitus regis, sinus est Patris; quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui perennis accubitus est paternae benignitatis diversorium. (0992D) Merito clamor humilium ascendit ad eum, cui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia maiestate, nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur. Denique: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6) . Horum igitur conscia sponsa, utpote domestica atque charissima, non se putat arcendam [alias, arctandam] sponsi gratia penuria meritorum, sola de humilitate praesumens. Regem denique nominat, nam sponsum interim territa increpatione non audet; et in alto habitare fatetur, nec sic tamen diffidit humilitas. (0993A)

11. Primitivae Ecclesiae potes hunc congruentis sine aptare sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et sedente in dextera Patris, illo suo antiquo nobili atque glorioso accubitu, discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu, et fratribus eius (Act. I, 13, 14) . Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae dare odorem suum? Denique, cum factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes (Act. II, 2) , an non merito paupercula tunc dicere potuit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum? (0993B) Patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humiliatis, et quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam copiosa et gloriosa remuneratione responsum est. Caeterum illa non ingrata beneficii fuit. Audi enim quomodo mox repleta devotione parat se ad omnia mala perferenda pro nomine eius: nam sequitur: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. Hoc solum dico, quia tribulationum amaritudines sub myrrhae nomine dicit se subire paratam amore dilecti. (0993C) Reliquum capituli alias prosequemur, si tamen exoratus a vobis Spiritus sanctus adfuerit, qui nos intelligere faciat verba sponsae, quae ipse inspirando formavit, sicut novit illius, cuius ipse Spiritus est, laudibus convenire, sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.