Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 43

Checked
E Wikisource

(PL 183 0993C) SERMO XLIII. Qualiter consideratio passionis et laborum Christi faciat sponsam, id est animam, pergere illaesam inter prospera et adversa huius mundi.

1. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur (Cant. I, 12) . Ante rex, modo dilectus; ante in accubitu regio, modo inter sponsae ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam Deitatis maiestas tam facile se inclinat. Cito reverentiae nomen in vocabulum amicitiae mutatum est: et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. (0993D) Myrrha, amara res, dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41) . Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. (0994A) Bene fasciculus, quia parvulus natus est nobis (Isa. IX, 6) . Bene fasciculus, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) . Id enim, inquit, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis (II Cor. IV, 17) . Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriae, qui modo est fasciculus myrrhae. An non fasciculus, cuius iugum suave est, et onus leve? (Matth. XI, 30.) Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhae dilectus meus; sed: Mihi, inquit, quae diligo, fasciculus est. (0994B) Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6) . Et ut scias non in se illam, sed in Domino gloriari, neque de propria virtute, sed de Domini adiutorio praesumere fortitudinem; dicit illum inter ubera sua commoraturum, cui secura decantet: Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4) .

2. Memini me in uno superiorum sermonum (Serm. 10, num. 1) duo sponsae ubera congratulationem definisse atque compassionem, iuxta Pauli doctrinam, dicentis: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Quia vero inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse; medium huiuscemodi uberum suorum vult habere dilectum, cuius adversus utraque continua protectione munitam nec laeta extollant, nec tristia deiiciant. (0994C) Tu quoque, si sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhae tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli; amara illa omnia quae pro te pertulit, semper in memoria retinens, et assidua meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. (0994D)

3. Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei: primum videlicet, infantilium illarum necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in ieiunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo; postremo, periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis silva evangelica copiosissime noscitur protulisse. Ubi sane inter tot odoriferae myrrhae huius ramusculos minime praetermittendam putavi etiam illam myrrham, qua in cruce potatus est; sed neque illam, qua unctus est in sepultura. Quarum in prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum; in secunda futuram incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam abundantiae suavitatis horum eructabo, quoad vixero; in aeternum non obliviscar miserationes istas, quia in ipsis vivificatus sum. (0995A)

4. Has olim sanctus David cum lacrymis requirebat: Veniant mihi, inquiens, miserationes tuae, et vivam (Psal. CXVIII, 77) . Has et alius quidam sanctorum cum gemitu memorabat, dicens: Misericordiae Domini multae. Quam multi reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt. Ipsi laboraverunt, et ego in labores eorum introivi; ego messui myrrham, quam illi plantaverunt; mihi hic salutaris fasciculus servatus est; nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi sapientiam, in his iustitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. (0995B) Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis via regia incedenti tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi conciliant mundi iudicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed et imitabilem repraesentat eum, qui inaccessibilis est priucipatibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper, sicut Deus scit; haec stylo meo admodum familiaria, sicut apparet; haec mea sublimior interim philosophia, scire Iesum, et hunc crucifixum. Non requiro, sicut sponsa, ubi cubet in meridie (Cant. I, 6) , quem taetus amplector mea inter ubera commorantem. Non requiro ubi pascat in meridie, quem intueor Salvatorem in cruce. (0995C) Illud sublimius, istud suavius; panis illud, hoc lac; hoc viscera reficit parvulorum, hoc replet ubera matrum: et ideo inter ubera mea commorabitur.

5. Hunc et vos, dilectissimi, tam dilectum fasciculum colligite vobis, hunc medullis inserite cordis, hoc munite aditum pectoris, ut et vobis inter ubera commoretur. Habete illum semper non retro in humeris, sed ante prae oculis, ne portantes et non odorantes, et onus premat, et odor non erigat. Mementote quia accepit eum Simeon in ulnis suis (Luc. II, 28); Maria gestavit in utero, fovit in gremio, sponsa sibi inter ubera collocavit. Et, ne quid praetermittam, factum est verbum in manu Zachariae prophetae, nec non et quorumdam aliorum. (0995D) Arbitror et Ioseph virum Mariae super genua frequenter illi arrisisse. Hi omnes ante se eum habuerunt, et nullus retro. Exemplo ergo sint vobis, ut et similiter faciatis. Si enim ante oculos habueritis quem portatis, pro certo videntes angustias Domini, levius vestras portabitis, ipso auxiliante Ecclesiae sponso, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.