Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 44

Checked
E Wikisource

(PL 183 0995D) SERMO XLIV. De correptione pro ingenio peccantium moderanda ut nempe humiles et morigeri leniter, duri et obstinati austere corrigantur.

1. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13) . Si dilectus in myrrha, multo magis in botri suavitate. (0996A) Ergo Dominus meus Iesus myrrha mihi in morte, botrus in resurrectione, se ipsum mihi saluberrimum temperavit in potum, in lacrymis in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram (Rom. IV, 25) , ut peccatis mortui iustitiae vivamus (I Petr. II, 24) . Itaque tu, si peccata luxisti, bibisti amaritudinem; si autem iam respirasti in spem vitae vita sanctiori, mutata est tibi myrrhae amaritudo in vinum, quod laetificat cor hominis. Et fortassis hoc illud significaverit, quod Salvatori oblatum est in cruce [alias additur vinum] myrrhatum, et ideo noluit bibere, quoniam istud sitiebat. (0996B) Tu ergo post myrrhae, ut dixi, amaritudines, vinum iucunditatis experiens, haud temere et ipse dicere poteris: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Engaddi duplicem habet interpretationem, et uni ambae intellectui serviunt. Dicitur namque fons haedi, et baptisma gentium; lacrymasque peccantium aperte designat. Dicitur et oculus tentationis, qui et lacrymas aeque fundat; et tentationes, quae minime unquam desunt vitae hominis super terram, prospiciat. (0996C) Sed et populus gentium, qui ambulabat in tenebris, nunquam per se laqueos tentationum agnoscere, ac per hoc nec evadere potuit, donec per gratiam illius qui illuminat caecos, recepit oculos fidei, donec venit ad Ecclesiam, quae habet oculum tentationis; donec se tradidit viris spiritualibus instruendum, qui illuminati spiritu sapientiae, suo et experimento docti, possunt veraciter dicere quia non ignoramus astutias diaboli, et cogitationes eius (II Cor. II, 11).

2. Ferunt in Engaddi arbusculas balsami crescere, quae in modum vinearum ab indigenis excoluntur: et inde forsitan vineas appellavit. Alioquin quid faceret botrus Cypri in vineis Engaddi? quis unquam botros de vineis in vineas transportavit? solet siquidem vinum, ubi deest, aliunde evehi, non ubi adest. Ergo vineas Engaddi dicit plebes Ecclesiae, quae habet balsami liquorem, spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande fovet, et dolores poenitentium consolatur. (0996D) Sed et si quis frater in aliquo delicto praeoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum iam accepit, curabit huiusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans se ipsum, ne et ipse tentetur (Galat. VI, 1) . In hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali ungere consuevit.

3. Quia vero vulnera illius qui incidit in latrones, et iumento corporis pii Samaritani, Ecclesiae est deportatus in stabulum, non in solo oleo, sed in vino simul et oleo sanitatem recipiunt (Luc. X, 30-34) : necessarium habet spiritualis medicus etiam vinum fervidi zeli cum oleo mansuetudinis, cui sane convenit non modo consolari pusillanimes, sed et corripere inquietos. (0997A) Si enim viderit illum qui vulneratus est, id est qui peccavit, blandis ac lenibus hortamentis, quae in eum praerogata sunt, minime emendatum, magis autem forte etiam abutentem sua mansuetudine, et patientia negligentiorem fieri, et in peccato suo etiam securius obdormire: frustrato tam suavium oleo monitorum, oportebit sane mordacioribus uti medicamentis, et vinum compunctionis infundere; duris videlicet cum eo increpationibus atque invectionibus agere, et, si causa requirit, et duritia tanta est, etiam censurae ecclesiasticae baculo percellere contemptorem. Sed unde illi hoc vinum? Nec enim in vineis Engaddi vinum invenitur, sed oleum. (0997B) Quaerat ergo in Cypro: nam illa insula ferax est vini, et vini optimi; tollensque inde sibi ingentem botrum, quem olim exploratores de Israel in vecte ferebant (Num. XIII, 24) , chorum propheticum praecedentem, et subsequentem apostolicum, medium autem Iesum pulchro schemate figurantes: hunc ergo botrum accipiens sibi dicat: Botrus Cypri dilectus meus mihi.

4. Vidimus botrum; videamus qualiter zeli vinum exprimatur ex eo. Etenim si peccanti homini homo peccator minime indignatur, sed magis quasi quemdam ei suavissimi balsami rorem sudans pium exhibet compassionis affectum; hoc scimus unde venit, et iam audistis, sed non advertistis forsitan. Dictum namque est, quod ex consideratione sui ipsius cuique veniat mansuetum esse ad omnes, dum homo consilio sapientissimi Pauli, ut pie condescendere sciat praeoccupatis in peccato, considerat se ipsum, ne et ipse tentetur? (Galat. VI, 1) . An non hinc denique amor proximi radicem trahit, de quo in lege mandatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum? (0997C) (Luc. X, 27.) Ex intimis sane humanis affectibus primordia ducit sui ortus fraterna dilectio, et de insita homini ad se ipsum naturali quadam dulcedine, tanquam de humore terreno, sumit procul dubio vegetationem et vim, per quam, spirante quidem gratia desuper, fructus parturit pietatis: ut quod sibi anima naturaliter appetit, naturae consorti, id est alteri homini, iure quodam humanitatis, ubi poterit et oportuerit, non existimet denegandum, sed sponte ac libens impertiat. Inest ergo naturae, si peccato non obsolescat, istiusmodi gratae et egregiae quasi suavitatis liquor, ut molliorem magis ad compatiendum peccantibus, quam ad indignandum asperiorem sese sentiat et exhibeat. (0997D)

5. Verum quia, iuxta Sapientis sententiam, muscae moriturae exterminant hoc suavitatis unguentum (Eccle. X, 1) , et minime habet in se natura unde id reparet sibi semel amissum, sentit se dolenda mutatione corruere in illud, quod vercaiter ait Scriptura: Proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia (Gen. VIII, 21) . Non bona adolescentia, in qua filius iunior portionem sibi paternae substantiae postulat sequestrari, et bonum incipit velle dividere, quod in commune dulcius possidetur; et habere solus, quod participatione non minuitur, partitione amittitur. Denique: Omnia, inquit, bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus (Luc. XV, 11, 13) . Quaenam hae meretrices? (0998A) Vide ne ipsae sint quae exterminant suavitatis unguentum, carnales videlicet concupiscentiae, de quibus saluberrime Scriptura te admonens: Post concupiscentias, inquit, tuas non eas (Eccli. XVIII, 30) . Et merito morituras describit Sapiens; quoniam et mundus transit, et concupiscentia eius (I Ioan. II, 17) . His ergo, dum satisfacere singulariter volumus, boni nos socialis atque communis singulari suavitate privamus. Hae prorsus muscae sordidae et pungentes, quae in nobis decorem naturae foedant, mentem curis et sollicitudinibus lacerant, socialis gratiae suavitatem exterminant. Hinc homo iunior filius appellatur, quod natura, quodam insensatae lubrico adolescentiae depravata, omnem virilis maturitatis ac sapientiae succum amiserit; et, versus in asperum, arente animo praeter se universos despiciat, factus sine affectione. (0998B)

6. Igitur ab ineunte adolescentia ista pessima atque miserrima proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum, et natura ad indignandum quam ad compatiendum paratior. Inde homo tanquam omnino exutus hominem, in quo vult sibi, cum opus habet, ab hominibus subveniri, non vult ipse hominibus opus habentibus subvenire. Magis autem iudicat, spernit, irridet homo homines, delinquentes peccator, non considerans se ipsum, ne et ipse tentetur. A quo malo minime per se, ut dixi, natura resurget, neque recuperabit oleum ingenitae mansuetudinis, quod semel est exterminatum in ea. Verumtamen quod non potest natura, potest gratia. (0998C) Quem ergo hominum unctio spiritus miserata, perfundere denuo sua benignitate dignabitur, is continuo revertetur in hominem, insuper et aliquid melius a gratia quam a natura recipiet. In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi. (0998D)

7. Nec enim dubium ex fonte haedi profluere charismata meliora, cuius utique unctio haedos verti in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius quidem ante perfusos unctione misericordiae, ut, ubi abundaverunt delicta, superabundet et gratia (Rom. V, 20) . An non vere videtur tibi redisse quodammodo is homo in hominem, qui animae saecularis feritate deposita, et recuperata, etiam cum fenore gratiae, humanae unctione mansuetudinis, quam in ipso muscae carnalium cupiditatum penitus exterminarant; de suo quem gestat homine, imo qui ipse est, et materiam sumit, et formant miserendi hominibus aliis, ita ut tanquam feralem quemdam rictum exhorreat [alias, ritum exhorreat], non solum cuiquam facere hominum quod pati ipse nolit, sed etiam non facere omnia omnibus quaecunque sibi fieri velit?

8. En unde oleum. Vinum unde? Profecto ex botro Cypri. Etenim, si amas Dominum Iesum toto corde, tota anima, tota virtute tua; nunquid si videris eius iniurias, contemptumque, ferre ullatenus aequo animo poteris? (0999A) Minime: sed mox arreptus spiritu iudicii et spiritu ardoris, et tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65) , repletus zelo Phinees, dices cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei (Psal. CXVIII, 139) ; et cum Domino: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10; Ioan. II, 17) . Vinum est ergo fervidissimus zelus iste, expressum de botro Cypri, et calix inebrians Christi amor. Denique Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24) , et propheta ignem dicebat de excelso missum in ossibus suis (Thren. I, 13) , eo quod divino amore flagraret. Hebens itaque ex fraterno oleum mansuetudinis, et ex divino amore vinum aemulationis, securus accede ad sananda vulnera illius qui incidit in latrones, piissimi Samaritani optimus imitator. Secure quoque dicito et tu cum sponsa, Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi: hoc est, Zelus iustitiae, amor dilecti mei mihi in affectibus pietatis. Et de hoc satis. (0999B) Nam et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et saepe facit; ita ut plerumque cogar imperfectas, ut ipsi scitis, relinquere disputationes, residuaque capitulorum in diem alterum reservare. Sed quid? Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXIII, 18) , sciens me adhuc recipere longe imparia meritis. Vapulem sane, vapulem ut male operans, si forte verbera in merita reputentur: fortassis miserebitur flagellato, qui bonum in me non invenit quod remuneret, sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.